no previous next

Iulius Romanus

Liber de aduerbio (in Charisio)

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Iulii Romani liber de adverbio

de adverbio

G(aius) Iulius Romanus ita refert de aduerbio sub titulo ἀφορμῶν. aduerbium est pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet. est enim uerbum scribo, cui si adiciatur bene siue male, quod est aduerbium, faciet bene scribo, male scribo. eadem est et in Graecis aduerbiis cum partibus constitutio, ἐπίρρημά ἐστιν μέρος λόγου ἄκλιτον ἐπὶ τὸ ῥῆμα τὴν ἀναφορὰν ἔχον. qua ratione igitur σχετλιασμοῦ δηλωτικὰ ἐπιρρήματα dixerunt parum specto. quam partem orationis nostri, non ut numerum octo partium [p. 247 C. Barwick, Leipzig 1925 (1964)] articulo, id est τῷ ἄρθρῳ, deficiente supplerent, sed quia uidebant aduerbium esse non posse, segregauerunt. non quia nesciam quaedam aliis partibus orationis aduerbia esse communia et uelut nominis iuncta consortiis, ut gratis falso uero subito, domi est, domo uenit; nec minus uerbo, ut subito; item coniunctionum nexibus strictiora, ut cum dicimus, inquit Vmbrius Primus, ubi si ut ergo; aut praepositionibus similia, ut pro sub prae propter. et Vmbrius tamen interiectionibus locum non dedit, cum uelut extrema linea duci postremo uel ab his posset qui eam orationis partem aduerbii totam esse uoluerunt. quorum siquis defensionis ineat tutamen, quod idcirco πανδέκτης a stoicis ea pars orationis habeatur, eodem illo summoueri se posse respiciet unde confidit. nam cum πανδέκτης iure dicatur, cur non alligauit ad consortium sui eandem quoque interiectionis partem uocauitque secretius, nisi quia rideri metuit et inludi: tamen ne nostra quidem ratio temere se deliberationi suae sententiisque permisit, quin separando uiam propriae uirtutis cum orationem istam uinclis alienae seruitutis eximeret non etiam timeret altioris exitus Graeciae, qui tamen nulli sunt. itaque nomen ei parti tam acriter reddiderunt. interiectionem uero * cachinnum gemitumue dici media pergentes aestimauerunt, ut inter aduerbia quoque pergere si iuberet adfectus uel, ut id multis solet, [p. 248 C. Barwick, Leipzig 1925 (1964)] casus adferret, esset inpunitas. et quid ego de meris interiectionis uiribus pertimesco, cum etiam quae omnium confessione putantur aduerbia ratio subtilior eius partis esse noluerit sed interiectionis sensibus reseruarit? quis enim uocandi respondendiue heus uel ohe non potius nominibus adiunxit? nec uerbis potuit, licet mallet. omnes etenim aduerbiorum cernimus semitas ire cum uerbis siue per uerba, nec potest ulla qualitas nisi uerbo subsequente sonare. loci namque si fuerit aduerbium, uelut illic istic hoc huc illoc illuc istoc istuc, per se nihil faciet nec ullam poterit significationis expedire caliginem, nisi coniunctum uerbo uelut quaedam in tenebris lux clarior et facies anteuertat. itaque illic sto, illic ero, illic abeo, illicue luctabor, uerborum accessu fit aduerbium multi luminis ac potestatis.

temporis non minus fiet aduerbium, nunc ueni, modo fecit, cras abibo. sed et numeri par causa rationis est. semel etenim feci dicimus, bis dixi, ter ante praeceperam. negandi quoque similis inceptio est, minime dixeram, non putaui; adfirmandi, ut quidni putaueram, quippe respondit, utique certauit, nempe dicebam, prorsus extinxit; demonstrandi en abit, ecce uenit, currit, adsistit; hortandi, age, propera, macte, nitier, «heia age, rumpe moras»; optandi utinam ueniat, uelim, currat. quam uoluntatem dubio proximam esse cum dicimus, ut «seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe uolebat», uotis esse comparem credimus. itaque nec fidei commissorum uoluntas sequius accessit, ut haec in ea [p. 249 C. Barwick, Leipzig 1925 (1964)] praeter iudicium, quamuis tacitum nec adscriptum, uotorum solis nisibus et beneficiis crederemus. ordinis item produntur aduerbia, ut dein dixit, denique subsecuta ratio est. non minus expedit qualitatis, strenue uersatus, fortiter restitit, segniter subremansit; interrogandi, cur reliquisti? «quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?»; comparandi quoque ita est: ut dicimus et«sic pater ille deum faciat, sic sanctus Apollo», et «quasi cum ludas tesseris», tam quam currat; praeferendi, magis potest, potius est credere; dubitandi, num fortasse an, aut fecit aut facturus erit; adnuendi, scilicet plane uero, uero dicit, licet facias; causalis, ideoque feci, idcirco dixi; personalis etiam: uis enim aduerbiorum per eandem uiam tenoremque rationis incedit, mecum it, tecum est, secum duxit, uobiscum putauit, nobiscum fuit: uocandi respondendiue, qui uideri potest similis incessus uel ordo sermonis, heus curro, heu ueniebant.

absurdum utique nec socium isti πανδέκτῃ dignumque quod interiectionis propria uis et potestas adgnoscat.

sed collatio quam conparationem Vmbrius Primus [ita] nominat defensionis aliquid possit adferre, quantitatis uix posse fatearis, quando propemodum solis qualitatis aduerbiis nec aliis obsecundet. iustus etenim facit iuste, dein iustius; superlatiuo iustissime factum esse profitebitur. item docte doctius doctissime * ut tam ea quae qualitatis aut quantitatis habentur aduerbia collatione priuentur. quorum ratio cum in e [p. 250 C. Barwick, Leipzig 1925 (1964)] litteram dirigatur, ut rare rarius rarissime et manifeste manifestius manifestissime, Cicero tamen ad Atticum libro VIII «ubi tutissimo 'inquit' essent». ferendum etenim est illud ad eundem Atticum «rhetoris tu conuiuis tuis arcano legis»; immo uero cum ratione prolatum. etenim hoc non capit collationis officia, ut arcane arcanius arcanissimeque dicamus aut false falsius falsissime, sed ut sedulo, [nec] consulto uel tuto.

haec enim duo possunt ordines ducere et per augmenta uenire sublimius. itaque clanculo, non item dicere raro sed rare dumtaxat cum ratione poterimus. uiderit etenim Helenius Acron commentariis, quos adelphis Terenti non indiligentes attulit, quid altioris causae reiue perspexerit. nam ita disserit: «ut falso 'inquit' et consulto, ita sedulo dictitatum», nisi forte sine dolo putat esse sedulo nec cum industria, [uel ideo cum industria] cum sit utique diuersum. nec enim conuenit ei cui puerorum ineunte uita salus credita est retexenti curam sollicitudinemue quam ceperat «ego uos usque a pueris curaui ambos sedulo», quasi ei de satisfactione criminis dolique certandum esset ac non prae se ferendum de ostentatione meritorum. sed quidam non ea contenti ratione consortii iure putant e et o inter se litteras expedire, quod ego uix adducor ut credam, non quia negem Voturios pro Veturios et uorsus et olli et contra dictum esse reperiri.

in mediis haec est uerborum partibus lepidi pictura sermonis. ubi uero finis e littera terminatur aiunt, quia succedens ei o uel [ei] contra e littera modo uincit modo uincitur modo alternat modo par est. uincit, cum [p. 251 C. Barwick, Leipzig 1925 (1964)] dicimus liquido uel raro, non liquide <uel rare>, et uero, non uere; et cum cotidiano, nec cotidiane disserimus; uincitur, cum rarissime dicimus, non rarissimo, alternat, cum possumus dicere digno te et indigno te fecisti, et cum digne et indigne; par est, ut in multis generibus istius modi dictionis, commodo commodeque, ut Plautus in friuolaria«commodo dictitemus».

non quia negem ultra Sassinum interque Vestinos sed et Teatinis et Marucinis esse moris e litteram relegare, o uidelicet pro eadem littera claudentibus dictionem.

itaque ueteres nec haec seu facultas siue ratio seu quidquid est elegantiarum potuit euadere. denique Q(uintus) Caepio in M(arcum) Aemilium Scaurum lege Varia«cum ab isto uiderem 'inquit' cotidie hostis adiuuari». quae quidem ego reprehendenda non iudico, siqua ratio fortasse non firma nec in legibus suis durans interdumue succumbit alienis elegantiarum remediis adquiescens fidemque proclamat, auctoritatis uidelicet nec adeo sanctionis, alienis uiribus manus tradens.

nam et cum dialecticae statum non eadem uia nec substantia terminarint [et cetera quae Graece sequuntur] aliqui, ut ὁ Ἀκύλας περὶ κατηγοριῶν δέκα Αριστοτέλους·«διαλεκτικἡ ἐστι μέθοδος καὶ ἐπιστήμη τῶν [p. 252 C. Barwick, Leipzig 1925 (1964)] σημαινουσῶν καὶ σημαινομένων φωνῶν. οἱ δέ τινες, ἡ κατὰ φύσιν ὁδὸς ἐπὶ τὴν φύσιν φέρουσα πρότερον», multo magis ego cui danda quidem est, sed tamen cautior inpunitas disserendi, differentia morabor ingenia loquellarum, quod adeo iudico moderatius exsequendum, ut exemplis idem istud bonorum sit nobis ratio subrogata.

[p. 252 C. Barwick, Leipzig 1925 (1964)] Denique Sisenna Milesiarum libro XIII, uelut sciens regulae, quia solis qualitatibus et quantitatibus o littera clauderetur, ita protulit «nisi comminus excidisset, quanti dantur? tanti, inquit Olumpias; simul hoc dicens suauium dedit»; ut scilicet subsonaret quanti preti. tametsi mox idem: «proin dato aliquid quod domi habebis» inquit «quod tibi non magno stabit». et tamen passim magni te facit dicimus et multi, et quia saepenumero contendere a nobis non desinitis, licet Statilius Maximus de singularibus apud Ciceronem quoque positis saepenumero notet, ut in ceteris an ratio teneat examen, per easdem uias pedetemptim subire conabimur, quidue sit cum officiis rectae constitutaeque rationis quidue licentius proditum requiramus. et prius illud praeuerbium an aduerbium dici debeat disputemus. Suetonius etenim Tranquillus praeuerbium putat dici debere, quod ante, uel aduerbium, quod post uerbum, appellationem etiam nomenque ponatur. Sed ut facilitas legentibus adsit non requisita, placeat non per sapores specimenque partis istius et enumerata membra regulis alligata sed ire per litteras maxime, cum aduerbium Stoici, ut alias diximus, pandecten uocent.

nam omnia in se capit quasi collata per saturam concessa sibi rerum uaria potestate.


no previous next