no previous next

Iulius Rufinianus Ps.

De schematis dianoeas

digilibLT 2016
Informazioni editoriali

1

Schemata dianoeas, id est, figurae sententiae fiunt, cum in sensibus aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutamus. Cum omnes autem, quae orationem sensu figurant, generaliter figurae communiterque dicantur, haec tamen proprie figura ac specialiter dicitur, quae in scholis vulgo usurpator <nomine> controversiae figuratae. Huius specialis figurae usus multiplex. Vnus, si dicere manifeste parum tutum est, ut dicitur in eum figurate, qui sub condicione abolitionis tyrannidem deposuit, ut: Praesens tutor libertatis neque tamen immemor legum sum, quae mihi semper sacrosanctae fuerunt. Hoc enim adversarium percutit, cui non semper sacrosanctae leges fuerunt. Quale est illud forsitan apud Vergilium:

Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo:
Proice tela manu, sanguis pius.

Nam simul causam belli civilis ostendit in Caesare fuisse, dum dicit priorem illum debere parcere, simul dolorem † confessa et in iudicio suo quaerit, tamquam ideo parcere prior debeat, quia sit Anchisae pius sanguis et ab Olympo genus ducat. Secundus harum usus est figurarum, cum quid oblique enuntiamus, quia dicere palam minime libet et inhonestum est, ut fere figurae in adulterum patrem fiunt, cum quis hoc modo patrem vellicat: Placuit condicio matrimonii meo etiam patri et ago illi gratias, quod, ut uxorem hanc potissimum ducerem, hortatus est. Per haec enim soceri cupido in nurum detegitur. Quale forsitan Vergilianum illud possit videri:

Illum non populi fasces nec purpura regum
Flexit et infidos agitans discordia fratres,
Non res Romanae perituraque regna.

Nam illum, sentit et dicit, non res Romanae periturae et regna flexere. Verum per res Romanae latent imperia dicta, sed regna vocat, tanquam non <de> imperiis Romanis ista dicantur, sed de quibuslibet regnis. Tertius usus est harum figurarum, quum gratia venustatis adhibentur, qui tamen ironiae est proximus. Sed eius modi figurae, quae iuvenibus in schola lasciviunt, ut Cornutus ait, minime maturae sunt et parum causis foroque conveniunt. Nam in his, quae prodesse aut obesse causae videntur, cur quod nolis intellegi dicas? aut cur quod cupias intellegi involvas?

2

Προκατάληψις est schema dianoeas, cum id quod adversarius arrepturus est atque obiecturus, praesumimus ac praecipimus, ut illud:

neque me Argolica de gente negabo:
Hoc primum.

Et:

Scio me Danais e classibus unum
Et bello Argolicos fateor petiisse penates.

Latine haec figura dicitur praeceptio vel anticipatio.

3

Προκατασκευή est procatalepsi proxima, cum rei, de qua acturi sumus, colorem praeparamus atque praetendimus, ut in illo:

Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

usque:

quae bella exhausta canebat!

Nam primo de insomniis questa est, dein admirari se virtutem hospitis dixit et veram fidem esse, a diis illum genus ducere: misereri etiam casus et errores, ut verecundius postea de amore fateretur, quasi in affectum hospitis vel insomniis vel admiratione <virtutis vel miseratione> calamitatis inducta sit. Haec figura dicitur Latine praeparatio.

4

Ἀνθυποφορά est figura sententiae, qua adversariorum nobis sententias ac dicta proponimus ac substituimus, in hoc tantum, ut illis respondeamus, ut:

Verum anceps pugnae fuerat fortuna. Fuisset.

Et:

Sed periisse satis semel est. Peccare fuisset
Ante satis.

Latine dicitur oppositio vel obiectio.

5

Σχέσις proxima figura est anthypophorae, qua adversariorum affectum quemlibet fingimus, cui respondeamus, ut in illo:

Indignum est Italos Troiam succendere flammis
Nascentem et patria Turnum consistere terra:
Quid face Troianos atra vim ferre Latinis?

Haec non ita Iuno proposuit, quasi manifeste Venus indignum esse dixisset, sed quasi indignum esse Veneri fingeret vel suspicaretur. Haec Latine dicitur adfictio.

6

Ἀνασκευή est superiorum proxima figura, qua ab adversariis maxima proposita destruimus ac redarguimus velut falsa, ut:

Nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
Interpres, divum fert horrida iussa per auras.

Latine dicitur destructio vel evacuatio.

7

Ἐπιτίμησις est etiam proxima figura, cum adversarium iisdem verbis, quibus ab eo lacessiti sumus, percutimus, ut in illo:

Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
Egit? Vbi hic Iuno?

quia scilicet Venus dixerat:

Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
Dura.

Et:

bis capti Phryges.

Latine dicitur obiurgatio.

8

Ὑπόκρισις est figura sententiae, cum adversarium gestu et pronuntiatione extollimus vel abicimus et spernimus, ut in illo:

Cantando tu illum? Aut umquam tibi fistula cera
Iuncta fuit?

Auditur enim: Tu nullus alioqui, illum autem magnum in canendo.

Non ego Daphnim
Iudice te metuam.

Scilicet mihi iniquus es et non recte iudicaturus. Latine dicitur pronuntiatio.

9

Εἰρωνεία est figura sententiae, laudis et orationis et magnificandi, non sine derisu in contrarium tendens, ut in illo: Egregiam vero laudem et reliqua. Latine dicitur dissimulatio vel irrisio.

10

Χλευασμός est ironiae proxima figura, cum aliquos amara oratione non sine derisu insectamur ac laedimus, ut:

En, agros, et quam bello, Troiane, petisti,
Hesperiam metire iacens.

Et:

Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum . . .

Latine dicitur insectatio. Inter chleuasmon autem et ironiam hoc interest, quod ironia specie magnificationis illudit et, dum laudat, irridet: at chleuasmos palam cum amara insultatione castigat.

11

Σαρκασμός chleuasmo proxima est et similis figura, qua adversariorum facta cum exacerbatione admissorum lacessimus, ut apud Sallustium de Sullae crudelitate: Vt in M. Mario, cui fracta prius crura . . . artus expiraret. Latine dicitur exacerbatio.

12

Ἀντίφρασις est figura sententiae, cum quaedam negamus nos dicere et tamen dicimus, ut apud Lucilium:

Non tango quod avarus homost quodque improbus
mitto

Et apud Vergilium:

Quid memorem portus Lucrinoque addita claustra?

Latine dicitur omissio.

13

Ἠθοποιία est alienorum affectuum qualiumlibet dictorumque imitatio non sine reprehensione. Latine dicitur figuratio vel expressio.

14

Προσωποποιία est figura sententiae, qua oratio ad alterius personae orationem imitandam retorquetur. Latine dicitur deformatio vel effiguratio.

15

Ἐνάργεια est figura, qua formam rerum et imaginem ita oratione substituimus, ut lectoris oculis praesentiaeque subiciamus.


no previous next