1
Schemata dianoeas, id est, figurae sententiae fiunt, cum in sensibus aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutamus. Cum omnes autem, quae orationem sensu figurant, generaliter figurae communiterque dicantur, haec tamen proprie figura ac specialiter dicitur, quae in scholis vulgo usurpator <nomine> controversiae figuratae. Huius specialis figurae usus multiplex. Vnus, si dicere manifeste parum tutum est, ut dicitur in eum figurate, qui sub condicione abolitionis tyrannidem deposuit, ut: Praesens tutor libertatis neque tamen immemor legum sum, quae mihi semper sacrosanctae fuerunt. Hoc enim adversarium percutit, cui non semper sacrosanctae leges fuerunt. Quale est illud forsitan apud Vergilium:
Nam simul causam belli civilis ostendit in Caesare fuisse, dum dicit priorem illum debere parcere, simul dolorem † confessa et in iudicio suo quaerit, tamquam ideo parcere prior debeat, quia sit Anchisae pius sanguis et ab Olympo genus ducat. Secundus harum usus est figurarum, cum quid oblique enuntiamus, quia dicere palam minime libet et inhonestum est, ut fere figurae in adulterum patrem fiunt, cum quis hoc modo patrem vellicat: Placuit condicio matrimonii meo etiam patri et ago illi gratias, quod, ut uxorem hanc potissimum ducerem, hortatus est. Per haec enim soceri cupido in nurum detegitur. Quale forsitan Vergilianum illud possit videri:
Nam illum, sentit et dicit, non res Romanae periturae et regna flexere. Verum per res Romanae latent imperia dicta, sed regna vocat, tanquam non <de> imperiis Romanis ista dicantur, sed de quibuslibet regnis. Tertius usus est harum figurarum, quum gratia venustatis adhibentur, qui tamen ironiae est proximus. Sed eius modi figurae, quae iuvenibus in schola lasciviunt, ut Cornutus ait, minime maturae sunt et parum causis foroque conveniunt. Nam in his, quae prodesse aut obesse causae videntur, cur quod nolis intellegi dicas? aut cur quod cupias intellegi involvas?