no previous next

Iulius Rufinianus Ps.

De schematis lexeos

digilibLT 2016
Informazioni editoriali

1

Πρόληψις est σχῆμα λέξεως, id est figura elocutionis, cum ante numerus redditur verbis, quam res personaeve definiantur, ut:

Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.

Et:

Interea reges — ingenti mole Latinus
Quadriiugo vehitur curru . . .

Latine appellari potest praesumptio vel anticipatio.

2

Σύλληψις est, cum duabus diversisque sententiis et rebus unum datur verbum, minime utrisque conveniens, ut:

Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon.

Laxat enim et ad Danaos referri non potest, sicut ad claustra. Et:

Optime Graiugenum, cui me fortuna precari
Ac vitta comptos voluit praetendere ramos.

Non enim, sicut cui praetendere ramos, ita et cui precari potest videri ratione conexum. Et:

His quidam signis atque haec exempla secuti.

Haec Latine dicitur conceptio.

3

Ζεῦγμα est, cum unum verbum communiter multis sententiis iungitur ad omnes pari significatione pertinens et adnexum, ut:

Aeneas urbe et sociis et classe relicta.

Latine haec figura dicitur ligatio vel adnexio.

4

Ὑπόζευξις est, cum singulis rebus sententiisque singula debita verba iunguntur, ut:

Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex
Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur
Scinditur, advolvunt ingentes montibus ornos.

Et:

Venit hiems: teritur Sicyonia bacca trapetis,
Glande sues redeunt laeti, dant arbuta silvae:
Et varios ponit fetus autumnus, et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

Haec figura Latine vocabitur subiunctio vel subinsertio vel subnexio.

5

Ἐπανάληψις est eorundem verborum simul positorum eiusdemque sententiae post multa interiecta cum aliqua periodi conclusione facta repetitio, ut:

Huc , pater o Lenaee, tuis hic omnia plena
Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris:
Huc, pater o Lenaee, veni.

Et:

Pastorum musam Damonis et Alphesiboei,
Immemor herbarum quos est mirata iuvenca
Certantes, quorum stupefactae carmine lynces,
Damonis musam dicemus et Alphesiboei.

Latine haec figura dicitur resumptio vel repetitio.

6

Ἐπαναφορά est, cum ab eodem verbo plures inchoatae sententiae incipiunt, ut:

Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus: hic ipso tecum consumerer aevo.

Et:

Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
Num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est?

Et:

Bellum, o terra hospita, portas:
Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.

Et:

Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis.

Et:

Nocte leves stipulae melius.

Latine haec figura dicitur iteratio.

7

Παλιλογία est, cum verbum, quod in prima sententia est ultimum, in sequente <est> primum, ut:

Pierides: vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas.

Et:

Addit se sociam timidisque supervenit Aegle,
Aegle, Naiadum pulcherrima.

Et:

Deiphobum vidi lacerum crudeliter ora,
Ora manusque ambas.

Et:

Concurrunt Tyrrenae acies.

Latine dicitur regressio.

8

Ἀναδίπλωσις est eiusdem verbi continuatim repetitio, ut:

Longum, formose, vale, vale, inquit, Iola.

Et:

O Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!

Et:

Me, me, adsum qui feci.

Latine dicitur haec figura duplicatio.

9

Ἐπαναδίπλωσις est, cum idem verbum in eadem sententia et primum est et extremum, ut:

Caesaris et nomen et famam tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Et:

Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante . . .

Et:

Vnum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum.

Et:

Ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso.

Latine dicitur inclusio.

10

Μετάθεσις est, cum quod ante dictum est, postponitur, et quod post dictum est, anteponitur, ut:

Eripis, ut perdas, perdis, ut eripias.

11

Διακοπή sive διαστολή est, cum inter duo eadem verba diversum ponitur aliquid medium, ut:

Culpatusve Paris; divum inclementia, divum . . .

Et:

Duc, age, duc ad nos.

Et:

Scis, Proteus, scis ipse.

Latine dicitur separatio.

12

Παρένθεσις est, cum ordinata ac legitima sententia interrumpitur per alienam extrinsecus diversamque sententiam, ut:

Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,
Cantantes sublime ferunt ad sidera cygni.

Et:

Ipsique suos iam morte sub aegra . . .
Discissos . . .

Latine haec figura dicitur interruptio vel interiectio.

13

Ἀντίθεσις est, cum verbum verbo pari potestate per contrarium redditur, ut:

Seque novo veterum deceptum errore locorum.

Et:

Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
Frigidus.

Latine contrarium vel oppositio potest dici.

14

Πλοκή, cum idem verbum sententiave ad consummationem superioris retorquetur, ut:

Vos o, quibus integer aevi.

Quale forsitan et illud accipi potest:

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.

Latine dicitur implicatio vel retractatio.

15

Παρονομασία est secundum praedictum verbum positio alterius, ipso poscente sensu, ut apud Terentium:

Nam inceptio est amentium, haud amantium.

Et:

Tibi erunt parata verba, huic homini verbera.

Quale illud poterit forsitan videri:

Nec quisquam errantes acies letumque ferentis
Sustentare . . .

Contra et aliter: Puppesque tuae pubesque tuorum. Latine dicitur adnominatio vel adfictio.

16

Παρηγμένον est aeque similis figura, cum ex supra dicto verbo aliud derivatur, ut:

ultro
Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
Concidit.

Et:

Oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum.

Et:

Voce vocat Hecaten,

et:

Ire iter et castris audebit vellere signa.

Latine derivatio dicitur.

17

Ἐπανόρθωσις est, cum supra dictum verbum verbo sequenti corrigitur, ut: Non subripere hoc est, <sed> furari. Latine dicitur correctio.

18

Ἐπιστροφή est, cum in eadem verba plures sententiae desinunt, ut:

Si curatus inae quali tonsore capillos
Occurri, rides: si forte subucula pexae
Trita subest tunicae vel si toga dissidet impar,
Rides.

Quale forsitan sit:

Similis si cura fuisset,
Tunc quoque fas nobis Teucros armare fuisset.

Et:

Impius ante aras atque auri caecus amore
Clam ferro incautum superat, securus amorum . .

Latine dicitur reversio.

19

Κλῖμαξ est, cum ex re in rem gradum tibi sententiae faciunt, ut:

Quae Phoebo pater omnipotens, mihi . . .

Et:

Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
Florentem cytisum sequitur lasciva capella.

Latine haec figura dicitur gradatus.

20

Ἀσύνδετον est vel διάλυκτον, cum oratio nulla coniunctione conexa velut soluta sententiae regulam servat, ut:

Consiliunt, partim galea clypeoque resultant
Irrita, deflexit partim stringentia corpus . . .

Et:

Ipsi numerumque modumque carinis
Praecipiant, nos aera, manus, navalia demus.

Latine dicitur dissolutio vel inconexio. Asyndelon autem modo per singula verba fit: aera, manus, navalia demus: et:

Haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera iuro:

modo per plura verba et per ea, quae Graeci vocant κῶλα:

Denique, quid vesper serus vehat, unde serenas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus auster,
Sol tibi signa dabit.

Et:

nube cava speculantur amicti,
Quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
Quid veniant.

21

Ἐπάνοδος est, cum duobus brevius pluribusve propositis ad singularum enarrationem recurritur, ut:

Divellimur inde:
Iphitus et Pelias mecum: quorum Iphitus aevo
Iam gravior . . .

Et:

Protinus Orsilochum et Buthen, duo maxima Teucrum
Corpora, sed Buthen aversum cuspide fixit
Loricam galeamque inter, qua colla sedentis
Invenit.

Latine dicitur reversio vel regressio.

22

Παραδιαστολή est, cum similes res discernuntur contrariis redditis, ut:

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

Et:

Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

Latine dicitur discriminatio.

23

Διαίρεσις est figura sermonis, cum fit rerum distributio, ut:

Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles,
Classibus hic locus, hic acies certare solebant.

Et:

Hic portus alii effodiunt . . .

Et:

Ferit ense gravem Tymbraeus Osirim . . .

Haec Latine dicitur distributio vel designatio.

24

Ἀντίστασις est, cum idem verbum repetitur in contrario sensu, ut:

Vna salus victis nullam sperare salutem.

Et:

Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

Haec Latine dicitur contentio.

25

Μετάστασις est vel μετάβασις cum a loquentis persona ad personam <aliam> transitum facimus, ratione aliqua vel adfectu, ut:

Non haec Euandro de te promissa parenti
Discedens dederam:

deinde:

Et nunc ille quidem spe multum captus inani
Fors et vota facit . . .

Deinde:

Infelix, funus nati crudele videbis.
Hi nostri reditus expectatique triumphi?
Haec mea magna fides? At non, Euandre, pudendis
Vulneribus pulsum aspicies.

Haec figura dicitur variatio aut transitus.

26

Ἀποστροφή est, cum sermo a recto et instituto ordine in diversum ac contrarium vertitur, ut: Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar.

Et:

impulerit ferro . . .

Latine conversio dicitur. Inter metastasin et apostrophen hoc interest, quod metastasis personarum multiplicata variatio est et ab alia ad aliam, deinde rursus ad aliam et deinceps gradatione transitur: at in apostrophe commutatio est personae fere unius.

27

Sunt autem et aliae figurae, mire orationi decus ornamentumque tribuentes. Eas hoc a superioribus discernere oportet, quod non tam sententiarum perpetuarum sunt figurae quam singulorum paene verborum, et quod carent appellationibus propriis. Fiunt autem per casus, numeros, praepositiones, genera, personas et si qua sunt talia: quarum exempla summatim breviterque ponentur.

28

Figura per casum genitivum, ut si dicamus: constans vir animi, pro constantis animi. Item alia, ut se habent ista:

Isque amens animi et rumore accensus amaro.

Et:

At non infelix animi Phoenissa.

Et:

Actutum pius Aeneas atque integer aevi
Ascanius.

Et:

Hic annis gravis atque animi maturus Aletes.

Et si quis dicat pecuniae dives, ut:

Insula dives opum:

et:

Dives equum, dives pictai vestis et auri.

Item:

quas illi laeta bonorum.

Et:

Expediunt fessi rerum.

Et:

Ille mihi ante oculos felix functusque laborum
Egregiusque animi.

Et si qua sunt talia.

29

Figura per dativum, si quis dicat timeo illi pro timeo pro illo, et talia, ut:

Et pariter comitique onerique timentem.

Et:

Tunc decuit metuisse tuis.

Et:

Haec cum Dardanio Aeneae miranda videntur,

pro ab Aenea. Et quae antique dicta sunt: cui nomen asylo Romanum est. Et: cui nunc cognomen Iulo additur. Et: Cui Rhemulo cognomen erat. Et: cui nomen amello fecere agricolae. Item si qua sunt talia.

30

Figura per accusativum, ut si quis dicat togam fusus, pro fusam togam habens, ut se habent ista: nodoque sinus collecta fluenteis: et: Scissa comam: et: Et roseas laniata comas. et: tumidusque novo praecordia regno: et:

Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho.

Et:

Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum.

Et quae antique dicta sunt: forsan et haec olim meminisse iuvabit. Et: numeros memini, si verba tenerem, pro numerorum memini. Item si qua sunt talia.

31

Figura per ablativum, si quis de quopiam dicat, magnus virtute, bonus bello, pro in bello, et erectus capite incedit, ut se habent ista:

Purpurei cristis iuvenes auroque corusci.

Et:

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae.

Et:

Vnde prius laetum siliqua quassante legumen.

Et:

tereti subnectit fibula gemma.

Et:

qui forte tapetibus altis extractus.

Et:

Quam tua ni, spoliata armis, excussa magistro,
Deficeret . . .

Item si qua sunt talia.

32

Figura Graeca: aut casu varietas, ut:

Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.

Et: placidone etiam pugnabis amori? pro ‘tecum certet’ et ‘cum amore pugnabis’. Et: Reddidit una boum vocem, pro una e bubus. Item similia. Aut praepositione detracta, ut: maria aspera iuro: et: Tyrrhenum navigat aequor. Item quae sunt talia.

33

Figura per personas, ut si quis dicat: Vos, Iuppiter, precor; ut sunt ista:

Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti.

Et:

Vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est.

Item si qua sunt similia.

34

Figura per numeros, ut si quis dicat: populus locuti sunt, ut:

Pars in frusta secant verubusque trementia figunt.

Et:

Pars calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt.

Et:

saevitque animis ignobile vulgus:
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent.

Et si qua sunt similia.

35

Figura per praepositionem ad, modo semel et simpliciter positam, ut si quis dicat, advolvor illum, pro ad illum volvor, et accedo illum, quasi ad illum accedo, ut:

Explorare locos, quas vento accesserit oras.

Et:

Nuntia fama ruit matrisque adlabitur aures
Euryali.

Et:

Electram Grai perhibent Atlantide cretam,
Advehitur Teucros.

Modo dupliciter elatam, ut: quin adeat ad eum, aggrediar ad illum, et si qua sunt talia.

36

Figura per praepositionem in, modo semel et simpliciter elatam, ut:

Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras.

Et: tu calamos inflare leves, quasi in calamos, et in ebur flare. Et apud Sallustium: atque eos a tergo incurrerunt, quasi in eos incurrerunt. Modo dupliciter elatam, ut:

Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

Et:

Induit in florem et ramos curvavit olentes.

Et:

Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem.

Et si qua sunt similia.

37

Figura per verborum qualitatem, ut caput velor, pro caput velo aut capite velor, ut:

capita ante aram Phrygio velamur amictu.

Et: flava caput nectuntur oliva. Et: Et pecudum fulvis velatur pectora setis. Et: aut pacem Troiano ab rege petendum. Et: populare pentes pro populari.

38

Figura per modos temporum, ut cum dico libens fecero, pro faciam, ut: donec me flumine vivo abluero.

39

Figura per adverbiorum qualitatem, ut cum dicimus, ad illum ceno, ad villam moror, pro apud villam; et, terrae iacet, pro in terra; et, domi militiaeque res gestas; et, cuius domi nata et annos sexaginta natus; et: tot annos bella gero.

40

Figura per pleonasmon, ut † antiquum obtines, et mortem occumbere, et obire diem, et vivere vitam, et pugnare pugnam, et ire iter, et oculis videre, et voce vocans Hecaten.

Et: Hunc, oro, sine me furere ante furorem. Ac si qua sunt talia.

41

Figura per eclogam verborum, ut cum enuntiamus, bonos dicere, fortes pugnare; item, da bibere, da cenare; et: donat habere viro. Et:

Cunctaturque metu letumque instare tremescit.

Et: da sternere corpus. Et: da iungere dextram. Et:

quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.

Et: hoc ridere meum tam nihil.

42

Figura per eclogam adverbiorum, ut cum dicimus: magnum tonat, tumidum loquitur, ut: magnumque fluentem Nilum. Et:

utque volutus
Ad terras, immane sonat per saxa.

Et: ne longum laetabere. Et: grave volentis Averni. Et: horrendum intonat armis. Et: navibus infandum amissis. Et si qua sunt talia.

43

Figura per pronomina, ut, nullus dixeris, pro ne dixeris.

Et: quis mulier?

44

Figura per eclogam nominum, ut cum dicimus: Bonum est virtus, malum infamia, ut:

Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis.

Et:

Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessis ingramine.

no previous next