Iulius Victor

Ars rhetorica

digilibLT 2015
Informazioni editoriali

[p. 373 HALM] Oratoris officium est in ea quaestione, quae versatur in negotiis civilibus, posse probabili et apta ad persuadendum oratione uti. Sunt autem ea demum civilia negotia, quae nulla arte propria continentur, ut geometricae et musicae et ceterarum huiusmodi scientiarum, sed earum rerum tractatum habent, quae perficiuntur ex opinione communi aut legibus aut moribus, et de quibus omnes, qui aliquatenus intellectum aliquem recipiunt, et dicere et iudicare possint. Omnes enim fere et accusare alium et purgare se ipsos possunt et de aequo et utili disputare videntur sibi posse. Sed hoc alii natura tantum sine ulla observatione aut exercitatione faciunt, sicut ferire alterum et tueri se ipsum etiam qui armis facere non didicit aliquo modo potest; naturales enim motus, quemadmodum corporis, ita et animi sunt, quibus et alium insectari et pro nobis pugnare possumus: alii autem usu et exercitatione civilium rerum utilius et promptius utuntur oratione, unde factum est, ut quaedam observationes nascerentur, quibus collectis et comprehensis esset quaedam disciplina dicendi. Huius vis constat inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione. Primum est enim invenire quod dicas; deinde, quod inveneris, disponere; tum, quod disposueris, <oratione vestire> et, <quod> oratione vestieris, memoria conprehendere; ultimum ac summum, quod memoria conprehenderis, pronuntiare.

DE INVENTIONE

Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddunt. Haec cum exsistat ingenio atque natura, tum vero sine doctrina non potest perfici. Nam ut quidque auditu dignum excogitari aut inveniri commode possit, in ea, in qua dicendi ratio versatur, arte discendum est. Excogitare igitur et invenire debet orator principium, narrationem, egressum, partitionem, confirmationem, reprehensionem, epilogum, ut integra quasi membris constet oratio, de quibus singulis disseremus.

Verum non idem est ordo prosequendae ac proferendae actionis, qui esse debet disponendae atque meditandae. In proferenda namque actione saepe primus locus prooemio datur, dehinc plerumque narrationi, post [p. 374 HALM] egressibus, tum quaestionibus et novissime epilogo. Sed in cogitatione nihil antiquius versandum est quam status causae. In quo plerique falluntur, qui quod primum dicendum sibi esse vident, id primum requirunt, id est principium, dehinc de narratione cogitare insistunt, tunc ad cetera descendunt: cum hoc sit commode dicere volentibus perquam contrarium et impeditum et multae caliginis plenum; fieri enim non potest ut probabile aut favorabile aut pertinens principium vel narratio vel ulla sententia aut verba denique ad rem agendam strenue se offerant, nisi ei, qui penitus causae viscera per statum ipsum et singula membra quaestionum et species cogitatione tacita apud se omnium, quae prosint causae quaeque obsint, alta ratione discusserit. Hoc est, quod Cicero ait: 'ex rerum cognitione efflorescat et redundet oratio: ac nisi res sit ab oratore percepta et cognita, inanem quandam elocutionem exsistere ac paene puerilem.' Socrates quoque dicere solebat omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes. Scire autem est rem, de qua dicturus sis, universam ante pernoscere (in hanc rem constat etiam Catonis praeceptum paene divinum, qui ait: 'rem tene, verba sequentur'), et peristasin causae, quam susceperis, et in ea iudicatum, τò κρινόμενον, per singulos proprii status articulos investigare, et tunc ad statuenda principia et ceteras orationis partes cogitatione respicere: ideo quod illa prima, quae dicuntur, si vehementer velis congruere et cohaerere cum causa, ex his ducas oportet quae secuntur.

Accepto igitur themate primum circumstantiam sectari debes, cuius partes sunt septem hae: quis, quid, quando, ubi, cur, quemadmodum, quibus adminiculis. Harum vero omnium aut plurimarum rationalis congregatio facit causam, et hac primum perspicitur, an consistat controversiae ratio, an vero materia, quae proposita est, asystatos sit.

DE ASYSTATIS

Asystaton est enim thema, quod circumstantiam non habet, ut 'reum facit iniuriarum pauperem dives'. Vides hanc causam stare non posse; neque enim quando nec ubi nec cur nec aliud praeterea potest quaeri, ut altercationem controversia videatur admittere, sed quasi nuda et debilitata proponitur. Nec tamen putes omnes species circumstantiae in themate omni posse reperiri, sed aliquando omnes, aliquando plerasque: at si, ut in suprascripto, paene omnis desit circumstantia, causam stare non posse.

Sunt et alia vitia tria, quae asystatas controversias faciunt, ut κατ’ ἰσάζουσαν, cum ex utraque parte circumstantia eadem utique est et nulla ne parva quidem differentia discerni potest, ut 'vicini adulescentuli, [p. 375 HALM] qui speciosas uxores habebant, nocte alter alterum obvium habuit; accusant se invicem adulterii'; nihil est enim, quod non aequaliter ab utroque possit invicem dici. Item καθ’ ἑτερομερίαν, cum reo nulla defensio est et color facto probabilis non est nec controversiae, sed communis loci speciem obtinet, veluti 'decem iuvenes nuntiato bello digitos sibi amputaverunt: rei sunt laesae rei publicae'; nulla enim defensio facinoris invenitur. Est etiam aporon, in quo iudex ferendae sententiae rationem explicare non possit, veluti 'petebat alter ab altero usuram quasi creditae pecuniae; ille velut depositam sine usuris restituere certabat. Pendente iudicio lex de tabulis novis lata est; reposcit ille quasi depositam, hic quasi creditam retinet.' Non enim perspici potest, quid in sententia ferenda iudex sequatur, cum petitor interdum creditam, interdum depositam, reus autem nunc depositam, nunc creditam dicat. In omni igitur controversia perspicies secundum ea, quae supra scripta sunt, diligenter, num aut plures partes circumstantiae desint, aut similitudo interimat quaestionem, aut inclinatio partium reo auferat actionem, aut caligo iudicis causam disceptare non possit. Et si ex his nullum inerit vitium, attende identidem etiam atque etiam et inhaere origini quaestionis, id est intentioni et repulsioni.

Intentio est id, quod primum dicit qui movet litem, sive accusator sit sive petitor, ut est 'occidit patrem Sextus Roscius'; repulsio est 'non occidit'. Ex intentione et repulsione nascitur quaestio 'an occiderit'. Hoc τὸ κρινόμενον Graeci dicunt. Hic est status causae, qui nascitur ex intentione et repulsione. Non omnis tamen status ex prima propositione et repulsione comprehenditur, sed sunt status, qui multis propositionibus et depulsionibus invicem frequentatis sero eruantur, ut 'caedem fecisti': si respondeat 'non feci', sicut supra, perventum ilico ad statum est, ut quaeratur 'an fecerit'. Si vero, cum obiectum sit caedem factam, respondeatur factam quidem caedem, sed iure, quoniam adulter occisus sit, non iam ἀπόφασις a reo opposita erit, sed causativum, quod Graeci αἴτιον appellant. Cui accusator aeque etiam non <per> cataphasin insistit, quia confessus est quod obiecerat, sed per synechon, quod est causativi destructio, id est, non habuisse eum potestatem perimendi, quoniam infamis fuerit: deinde referetur a reo, negatam non esse etiam infamibus perimendi potestatem. Vides, quam sero et per quot gradus ad statum ventum sit, id est ad τὸ κρινόμενον, de quo partes congrediuntur, de quo iudex pronuntiaturus est, an etiam infamibus adulterum liceat occidere. Hoc ergo interest, quod in superiore ex cataphasi et apophasi tantum, id est ex intentione et depulsione, τὸ κρινόμενον invenitur: in hac autem posteriore, relicta cataphasi et apophasi, ex causatione, ἐκ τοῦ αἰτίου, et continentia, ἐκ τοῦ συνέχοντος, τὸ κρινόμενον apparet.

Quintilianus dicit [p. 376 HALM] primitus inveniri statum, id est τὸ κρινόμενον, si cogites id, quod sive accusator vel petitor dicat, utrum controversum sit an confessum: si confessum sit, non potest ibi esse quaestio. Transeundum ergo ad aliud et illud subtiliter intuendum, confessumne sit an controversum: ut ubi primum coeperit controversum esse, id est ubi primum non convenerit inter partes, ibi statuatur quaestio, id est status, hoc est τὸ κρινόμενον. Hoc per exemplum insinuari manifestius potest; ut in superiore materia 'occidisti hominem' si respondeatur 'non occidi', controversum est, non convenit inter partes: potest hic esse quaestio 'an occiderit'. At si respondeatur 'occidi', confessa res est, convenit inter partes, cum, quod alius intendit, alius confiteatur. Longius ergo proficiscendum est: 'puniendus es, cum occidisse te fatearis'. 'Adulterum occidi, et interimi adulterum licet': et hoc confessum est; convenit enim inter partes adulterum occisum. Quaerendum ergo est aliquid ultra, ut 'adulter fuit quidem, sed, quia exul eras, tibi non licuit occidere'; respondetur contra 'licuit'. Ac vicissim cum aliunde dicatur 'non licuit', aliunde 'licuit', coepit inter partes non convenire; et potest hic stare quaestio, ut sit τὸ κρινόμενον 'an exuli adulterum licuerit occidere'.

Sed harum rerum rationem et differentiam nisi perceptis statibus consequi plenius non potes, et idcirco disce de singulis statibus.

DE STATIBVS

Omnium omnino causarum status sunt octo; ex his rationales quattuor, quattuor legales. Rationales quattuor sunt coniectura, finis, qualitas, translatio, quae vel rationalis est vel legalis. Legales sunt scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectio, ambiguitas.

De coniectura

Coniectura dicta est a coniectu animi, id est intentione mentis ad veritatem acumine suo tendentis. Huius proprium est id, quod obicitur, totum negare, quod iudex suspicionibus sectatur. Status hic temporum <trium> est; nam quaeritur 'an fecerit, an faciat, an facturus sit'.

Alia est coniectura, quae plena dicitur, alia, quae non [dicitur] piena. Aut enim et in personis et in rebus quaestio est, et est plena coniectura; aut in personis tantum vel in rebus tantum, et est non plena. Coniectura plena est, ut est illa: 'despondit filiam petenti pater; exclamavit mater potius esse ut moriatur quam ut illi nubat. Obiit puella ambiguis signis citra nuptiarum diem; ream veneficii facit maritus uxorem': hic enim et de re quaestio est, an veneno obierit puella, et de persona, an mulier dederit. De re tantum quaestio est, ut in illa controversia: 'pater et filius ducatum [p. 377 HALM] petierunt: filius praevaluit, aciem commisit, captus est et patibulo affixus. Inventus est pater cum auro ab hostibus veniens; reus est proditionis': hic enim de facto ambigitur solo. De persona tantum quaeritur, ut 'cum caedis reus est, qui iuxta cadaver recens in solitudine cum gladio inventus est': hic enim res apparet, hoc est homicidium, sed de auctore dubitatur.

Sunt et duplicis coniecturae species plures: prima, cum utrique se reos directo consistunt, et sunt duae accusationes, duae defensiones, id est anticategoria, et iudici licet quemcumque damnare, ut in hac controversia: 'vir fortis, cui noverca erat, captivae nuptias praemii nomine impetravit. Obiit veneni signis; reas se faciunt veneficii captiva et noverca.' Secunda species est, in qua reus eligit aliquem facinoris auctorem, tamen citra accusationis periculum, ut M. Tullius removendi a Sexto Roscio eriminis causa Capitonem et Magnum et Glauciam designat facinoris auctores. Tertia species est, in qua quaeritur 'hic testamento nominatus an ille; veneni sint <signa> an cruditatis'. Quarta species est, in qua uterque a se factum esse consistunt, ut in hac controversia: 'tyrannus suspicatus est sibi venenum a medico suo datum; alium medicum advocavit. Ille ait veneno eum appetitum et antidotum pollicitus dedit potionem, qua epota tyrannus obiit: ambigunt medici de praemio.' Fit coniectura et ex una parte duplex aut multiplex, cum duo aut plura crimina accusator intendit, quae defensor negat.

De fine

Si neque de facto neque de persona negamus, superest ut, confessi commisisse nos quod obicitur, negemus id, quo accusator vult nomine vocandum, ut sit finis, ut 'dives inimici pauperis statuam verberavit; reus est iniuriarum'. Hic enim non negat a se dives quod intenditur factum, sed difforte se tuetur, id est, non hanc esse iniuriam. Diffors enim est oratio, quae id, quod definit, explicat quid sit: et ideo in hoc nomine controversia est, quia, cum de facto conveniat, quaeritur, quo id, quod factum est, nomine appelletur. Omnis quaestio finitiva fit, quotiens aliqua res ex parte perfecta est, ex parte imperfecta. Nam si sit omni parte perfecta, nulla erit quaestio, ut 'sacrilegium illud est, quia de sacro loco vas ablatum est: sacrilegium illud non est, quia non sacrum vas ablatum est.' Et semper sive in simplici sive in duplici finitor eo, quod est, nititur: infirmat diffors eo, quod deest.

Illud etiam respiciendum est, quod in omni finitivo statu aut minoris poenae oblatio est et maioris repulsio, ut 'non debeo capite puniri, quia non sacrilegium est, quod admisi, sed furtum: ob hoc quadruplum solvendum est'; aut omnis omnino poenae repulsio est, ut 'nullam poenam mereor, quod statuam verberaverim; non [p. 378 HALM] est enim iniuria, quod admisi.' Huius status species sunt plures. Est enim simplex, quod de uno nomine quaestio est, ut in illa controversia, in qua reus est iniuriarum, qui statuam verberavit: nam quoniam hoc tantum in disceptationem venit, quid sit iniuria, simplex finis est. Est et duplex finis, in quo duo nomina veniunt in quaestionem, ut 'fur quadruplum solvat; sacrilegus capite puniatur. Is, qui ex fano pecuniam privatam subripuit, ad poenam deposcitur: offert quadruplum.' Hic duplex finis est, quia quaeritur et quid sit furtum et quid sit sacrilegium. Est et alia species duplicis finis, in qua non de duobus nominibus quaeritur, sed cum ei rei, quae proprium nomen obtinet, aliud extrinsecus nomen adhibetur, ut 'saepe se verberanti marito uxor amatorium dedit, eumque repudiavit. Obsecrantem reconciliari respuit; ille se suspendit: rea est mulier veneficii.' Hic constat potionem illam amatorium vocari: an tamen et veneficii nomen accipere debeat, quaeritur. Est et multiplex finis, qui fit aut per partitiones aut per divisiones: per partitiones, cum res ea, quae proposita est, quasi in membra discerpitur, ut si quis dicat: 'ius civile est, quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistit'. Per divisiones autem, cum formas omnes complectimur, quae sub eo genere sunt, ut 'abalienatio est eius rei, quae mancipi est, aut traditio alteri nexo aut cessio in iure'.

Est etiam finis per etymologiam, ut 'tyrannicida optet praemium; ascendit quidam arcem necaturus tyrannum: ipso non reperto liberos eius interfecit et ibi gladium reliquit, quo se, cum supervenisset, tyrannus occidit.' Qui eum negat praemio honorandum, etymologia utitur dicens, tyrannicidam esse, si quis occidat tyrannum, non si quis ei causa mortis exstiterit. Est et alius finis, in quo aliud continet et aliud continetur, ut 'si quis sacra indicaverit, poenas luat. Quidam initiatum se sacris somniavit, eam rem sacerdoti retulit; sacerdos ita esse respondit: petitur ad poenam.' Hic continens finis est quid sit indicare, 'dicere an assentire nescienti'. Continetur ille 'an profanus sit, qui talia somniaverit'. Ex cuius quaestionis fortuna dependet etiam prioris eventus.

De qualitate

Qualitatis status vel in primis ad notitiam necessarius est, propterea quod multiformis ac varius est et in plerisque forensibus negotiis magis quam in pragmatibus scholasticis assiduus. Est igitur qualitas, ut ex nomine ipso deprehendi potest, genus quaestionis, in quo nihil aliud tractatur, quam cuiusmodi sit ea res, quae in controversiam adducitur. Sunt [p. 379 HALM] autem qualitatis primae species duae secundum M. Tullii auctoritatem, pragmatica, id est negotialis, et dicaeologica, id est iuridicialis.

De pragmatica, id est negotiali

Negotialis est, in qua infinite et quodammodo citra personae complexum de re ipsa quaeritur, qualis ipsa sit. Pragmatica fit modis pluribus; nam et deliberativum est quaestionis genus. Sed si modo res apud iudicem agatur, persuasoria est controversia negotialis, quo in genere sunt omnes fere diffortes. Item fit, cum simplex petitio inducitur, vel cum quaeritur, in quo iure sit res aut persona. Item negotialis status est, cum quaeritur de quantitate alicuius rei vel in mensura vel in numero: quod genus quaestionis incidit nonnumquam in civiles actiones, cum aliqua ratio acceptorum, expensorum et solutorum inducitur, vel cum de mensuratione agrorum inter vicinos et modo promisso quaestio nascitur, vel cum propter onera fugienda de bonorum permutatione tractatur. Et ut breviter explicem, quaecumque controversia versatur in aestimatione vel pretii vel quantitatis vel numeri vel alicuius huiusmodi rei, ea cadit in statum negotialem; sicut etiam de aestimatione litis aut de modo poenae constituendo iis, quorum de culpa iam pronuntiatum est, quales sunt duae orationes Catonis et Caesaris de poena coniuratorum; quaeritur enim illic, quanti lis coniuratorum debeat aestimari.

Hoc autem genus quaestionis totiens nascitur, quotiens nulla lex certam poenam constituit maleficio, quod constat; at, cum plura genera poenarum sunt diversis legibus constitutarum, contra voluntatem alter alterius sibi vindicabunt, et non arbitrium iudicis, sed necessitatem legis spectabunt. Et ideo, ne sit error, totiens negotialis status esse dicetur, quotiens poenae in condemnatum reum electio erit in iudicis potestate nullam statutam formam vindicante. Praeterea etiam illud est negotiale quaestionum genus, in quo singulae rerum qualitates patiuntur quaestiones per universales propositiones, an honesta, an utilis, an iusta res sit: quae ferme et in legum et in rogationum lationibus observari solent. Item alia est species negotialis, cum hae eaedem qualitates rerum inter se comparantur, utra iustior an honestior, vel cum aliquis reddit causas voluntariae mortis. Fit <item> negotialis status ἐπιβολῇ ποιοτήτων iniectione qualitatum, cum quasi inicitur et supervenit qualitas qualitati, sicut in illa controversia: 'qui servus dicebatur, coepit in libertatem vindicari; placuit omnia iudicia in annum differri: postulat ille, ut medio tempore in possessione libertatis sit'. Est enim una qualitas, quia [p. 380 HALM] servus videbatur, deinde supervenit qualitas alia, quia liber hodie videri vult, et exinde quaestio oritur; quae tamen quaestio non fuisset, nisi adumbrata esset influentibus in se quodammodo prioribus qualitatibus: et seposita persona quodammodo generaliter quaeritur, cum paulo ante servus, hodie autem liber dicatur et necdum de altero constet, utrum sit aequius eum in libertatis possessione consistere an in servitute retineri. In summa omnis negotialis status neque facti defensionem habet neque coniecturam futuri, sed suadet quid oporteat fieri; ideoque eiusmodi res ad ius quodammodo futuri temporis spectat. Diximus retro duas esse primas species qualitatis, negotialem et iuridicialem. Quoniam igitur de negotiali satis tradidimus, nunc iuridicialem videamus.

De iuridiciali, id est dicaeologica

Iuridicialis est, in qua non sicut in negotiali quid debeat statui, sed quid fieri oportuerit consideratur. Et licet similis sit superioribus, differt tamen, quod criminibus refutandis commodior videtur. Proprium autem eius est, quod ita subest de ista materia, ut, an criminose, an licite factum sit, disseratur. Hoc scinditur in duas partes, in antilepsin, quae est absoluta, et in antithesin, quae est relativa.

De absoluta, quae est antilepsis

Absoluta qualitas fit, quotiens de facti tantummodo qualitate contenditur, ipsaque res, quae in iudicium vocatur, perniciosa non esse demonstratur recteque facta et iure, quoniam frustra est paene licitum quid esse, nisi sit et bonum atque iustum, et ita tamen, <ut> secundum iustum non vetetur; ceterum si legem profert, legalem statum<...>, veluti 'damnato Milone exclamavit M. Tullius Romam sedem bonis viris esse non posse, et reus est laesae rei publicae'. Hic enim neque dictum a se, quod obicitur, infitiatur, neque de nomine criminis disputat, nec de transferendo iudicio laborat, nec lege contra legem aliquam utitur, nec contra sententiam scripto nititur, nec ambiguitatem distinguit, nec colligit aliquid collectumque dissolvit, nec, sicut in negotiali qualitate, quid oporteat fieri tractat, sed de qualitate eius, quod iam dictum est, contendit, et nullo iure prohibitum et perniciosum non esse.

De antithesi, quae est relativa

Antithesis genere et ipso exprimit qualitatem, sed idcirco tantum species habenda, quia non usquequaque simili, ut absoluta, consistit articulo. Namque illa, ut quae prima vim generis sui, id est qualitatis, exceperit, in eo universa est, ut de qualitate eius, quod fecisse aut dixisse arguitur reus, disputet, id est non esse improbum doceat. Antithesis autem [p. 381 HALM] non ex qualitate eius, quod fecisse reus arguitur, defensionem praestat, sed ex alia re extrinsecus appetita, id est ex causativo, cum rei ipsi non potest assistere, sed causam asserit, propter quam fecisse dicat. Et interest inter absolutam et relativam, quod ibi facti qualitate reus se tuetur, hic qualitate causae, propter quam dicitur factum, id est αἰτίῳ, veluti 'Orestes accusatur, quod matrem interfecerit'. Non potest enim factum, quod obicitur, rette factum ostendere, sed αἴτιον, id est causam, propter quam fecit, allegat, id est ob patris sui necem.

Fit antithesis per quattuor species, aut κατ᾽ ἀντέγκλημα aut κατ᾽ ἀντίστασιν aut κατὰ μετάστασιν aut κατὰ συγγνώμην. Kατ᾽ ἀντέγκλημα est, cum in eum ipsum, cuius gratia arguimur, culpam referre conamur et causativum ad defensionem facti ex ipsius incusatione deducimus, ut supra 'Orestes reus ob necem matris ipsam, propter quam accusatur, accusat et in eam, quae maritum interemit, causam criminis refert ac per accusationem matris sibi defensionem comparat'. Kατ᾽ ἀντίστασιν fit, cum neque factum ipsum quasi recte factum probare neque <culpam in alium referre con>amur, causativum autem inducimus et ex incommodo, propter quod arguimur, maius commodum enatum, veluti re rem rependimus atque pensamus, ut 'imperator, fugientibus ad moenia militibus, bis acie pulsus tertio disiecit muros et conflixit et vicit'. Non enim potest dicere recte factum, quod civitati muri sint adempti, sed adfirmat maius ex eo incommodo commodum esse quaesitum, victoriam scilicet, cuius beneficio consecuti sunt, ut vel alia moenia meliora etiam exstruere possint. Kατὰ μετάστασιν fit, cum factum, propter quod arguimur, aliorsum a nobis derivare conamur; nec compensamus, sicut in κατ᾽ ἀντίστασιν, nec in eum ipsum, propter quem rei sumus, regerimus incusationem, sicut in κατ᾽ ἀντέγκλημα, sed contenti a nobis removere aliorsum transferimus vel in personam vel in rem: in personam, ut si Ahala Servilius Spurio Maelio occiso ita se defenderet, occidisse quidem, sed iussu dictatoris; in rem, ut <si> Hannibal reus, quod a tertio lapide urbis recessisset, diceret fulminibus et tonitruis se esse deterritum. Kατὰ συγγνώμην <est>, cum et factum confitemur, quod intenditur, et culpam esse concedimus et eam in alium transferre non possumus et commodum nullum ex ea probare conamur, sed omissis omnibus veniam precamur aut ignoratione aut necessitate aut casu, ut est Marci Tullii pro Ligario sententia. Si omnia defecerint, superest deprecatio, in qua et male et sponte nos fecisse confessi nihil aliud quam preces allegamus. [p. 382 HALM] Quod genus actionis apud humiliores iudices nihil valet, si sola sit; quid enim apud eum preces agant, cui necesse est damnare confessos?

De metalepsi, id est rationali et legali

Translatio, id est praescriptio, est cum id agimus, ut causam non dicamus, id est excludamus actione adversarium. Consistit autem haec quaestio aut ratione aut lege. Ratione praescribimus modis sex: aut persona aut loco aut tempore aut re aut modo vel numero. Persona, ut 'ignominiosus es, accusare tibi non licet', aut 'magistratus sum, accusari me non licet', et talia. Loco, ut 'non in senatu accusari debeo, sed apud iudicem; non Romae, sed Athenis', et talia. Tempore, ut 'non nunc, sed olim agere debuisti', aut 'nondum tibi agere permittitur', et talia. Re, ut 'dementiae tibi agere licet adversus patrem, tyrannidis non licet', et talia. Modo <vel numero>, quod difficile in scholasticis pragmatibus invenitur, ut 'non hanc formulam mihi intendere debuisti, sed illam; non ex hoc edicto mecum agere, sed ex illo; non tanti litem taxare, sed tanti [litem]', et talia.

Nonnumquam et in una controversia duae translationes exsistunt. Necesse est tamen praescriptionem in aliquem statum continuo transire: ut si dicam 'non potes me accusare, nam infamis es', aut respondebit ille 'non sum', et fit coniectura, aut respondebit aequum esse et infamibus actionem dari, et fit qualitas, et talia.

De translatione legali

Translatio est legalis, cum aliquod nobis ius patrocinatur ad excludendam actionem diversae partis, ut in illa controversia: 'bis de eadem re agere ne liceat. Pauper duorum divitum inimicus filio in urbe relicto peregre profectus est; filius eius inventus est occisus et inspoliatus, et accusaverunt se divites caedis; ambo absoluti sunt. Regressus pauper vult eos accusare: illi ex lege praescribunt.' Non fallat autem nos, non in his solis controversiis esse praescriptivas quaestiones, quae totae praescriptione tollantur, ut est controversia, quae supra scripta est, sed sunt et aliae controversiae, in quibus erunt quidem primae praescriptivae quaestiones, sed non ita, ut controversia finiatur in ipsis. Vtrimque enim, omissa praescriptione, descenditur ad causae disceptationem, ut 'mortem petit vir fortis unius ex civibus: decreta est; non occidit: petit ille ut occidatur'. Erit quaestio prima praescriptiva: 'Non licet tibi postulare, semel decreta morte mea; et si adversus alium licet, adversus me non licet'. Quae quamquam sint praescriptiva, necesse est tamen ab his descendant actiones ad iuris aut praemiorum disputationem. [p. 383 HALM]

De statibus legalibus

Sunt autem legales status, sicut supra dictum est, quattuor: ambiguitas, quam Graeci ἀμφιβολίαν vocant; collectio, quam Graeci συλλογισμόν vocant; contrariae leges, quem Graeci ἀντινομίαν vocant; scriptum et voluntas, quem Graeci ῥητὸν καὶ διάνοιαν vocant.

De ambiguitate

Ambiguitas est, quotiens varia pronuntiatione vel varia significatione quaestio nascitur. Fit autem vel in scripto vel in voluntate scripti. In scripto aut per distinctionem fit aut per similitudinem nominum, quod est ὁμωνυμία. Per distinctionem fit sic: 'Periurus ter dena milia solvat: periuravit <quidam> semel; petuntur ab eo triginta milia'. Hic enim totum in distinctione consistit, utrum pronunties 'periurus ter', an vero 'periurus' et distinguas, et sic postea adicias 'ter dena milia det'. Per similitudinem autem nominum, velut 'heres sit Tiberius', et multi Tiberii ambigunt; vel cum legatur taurus et quaeritur, utrum bovem an servum Taurum legaverit, et talia.

Per voluntatem vero fit ambiguitas, cum tota quaestio in voluntate scriptoris consistit, veluti 'meretrices si ancillas habeant, publicae sint': hic enim neque distinctio discernere potest quaestionem, nec de nominis similitudine altercatio nascitur, sed tantum quid lex voluerit quaeritur, utrum meretrices publicas esse an ancillas an utrasque.

De legibus contrariis

Legum contrariarum status est, cum aut duo scripta contraria inveniuntur et comparatione in diversa nituntur, quod perquam raro accidit, aut cum peristasis ipsa quamvis diversissimas leges ita tamen comminus conducit, ut contrariae esse videantur, veluti 'sacerdotibus Vestae sit perpetua virginitas: viri fortes praemium accipiant; fortiter fecit quidam et petit nuptias virginis Vestae'. Hic enim ipsae leges contrariae non erant, quippe ne eadem quidem <de> re scriptae, sed incidentia, quam peristasin dicimus, ita eas ex diverso comminus adegit, ut repugnare sibi viderentur. Fit autem legum contrariarum status, non modo cum duae leges videntur esse contrariae, verum etiam cum aliqua incidit duplex, et actores alter alteram partem tuentur, veluti 'rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet: duas quidam eadem nocte rapuit; altera mortem, altera nuptias optat'. Hic quamquam una lex sit, tamen legum contrariarum status dicitur.

In simplicibus quoque aliquando nascitur legum contrariarum status, velut: 'vir fortis praemium accipiat: fratres, qui patrem habebant proditionis reum, fortiter fecerunt; petunt alter ut aboleatur iudicium, alter ut agatur'. Quod enim ad legem attinet, simpliciter unam rem [p. 384 HALM] praescribit, ut vir fortis praemium accipiat; non ut illa superior, <ut> aut mortem aut nuptias flagitet: sed voluntates diversae virorum fortium quandam speciem ediderunt quasi duarum legum contrariarum. Hoc genus quaestionum nonnulli quasi sine statu, asystaton, repudiant, cum omnia videantur utrimque paria esse et sint ἰσάζοντα. Sed comparatio per omnes tractata articulos ab hac calumnia vindicat quaestionem.

<De> scripto et voluntate

Quando alter verba praestat, quae scripta sunt, alter sententiam interpretatur vel quaedam excipit, scripti et voluntatis status appellatur. Hic autem status non in legibus solum est, sed in testamentis, in edictis, [in dictis], in omni re, quaecumque in litteras referri potest, ut in hac controversia: 'peregrinus murum si ascenderit, capite puniatur: murum peregrinus ascendit, hostem advenire nuntiavit, processit exercitus et vicit; petitur ad poenam'. Is qui petit lege utitur, is qui recusat voluntate; dicit enim non omnes, qui ascenderint, sed eos, qui malo voto ascenderint, puniendos.

Scripti autem sententiam interpretamur tribus modis: aut scripto ipso, <si> patet non semper id posse servari, <ut: 'liberi parentes alant aut vinciantur'> (non enim et infantes et debiles vinciuntur), aut <cum> ex legibus exempla ducuntur, quibus probetur non semper scripto stari posse, aut cum ex ipsis legis verbis argumentamur non id, quod dixerit, voluisse latorem, ut in hac controversia: 'noctu qui cum ferro fuerit inventus, vinciatur: cum massa ferri quidam deprehensus est; petitur ad poenam'; apparet enim legis latorem in ferri nomine telum cogitasse.

De collectione

Cum ex eo, quod certum est, id, quod incertum est, ratiocinatione inquiritur, collectivus status vocatur. Hic colligitur duplici modo. Nam quaeritur aut an satis lege cautum sit, aut an nihil propriae legis habeat et similitudine uti debeat. Superioris collectionis species sunt quattuor: ab eo, quod semel et saepius, ut 'incesta praecipitetur: praecipitata evasit; repetitur ad poenam': dicitur enim, quae praecipitari iussa est, saepius debere praecipitari, nisi obierit. Aut quod in uno et in pluribus, ut 'qui duos tyrannos uno tempore occidit, petit duo praemia; contra dicitur'. Aut quod ante et postea, ut 'rapuit quidam et profugit, [p. 385 HALM] rapta nupsit; reversus raptor petitur ad mortem'. Aut quod in parte <et in> toto, ut 'vomerem pignori accipere ne liceat: aratrum accepit; contra dicitur'. Secunda collectio fit a simili, ut 'cum vir fortis praemium accipiat, et tyrannicida debet accipere'. A contrario: 'desertor capite puniatur; vir fortis praemium debet accipere'. A maiore ad minus: 'exulem intra terminos liceat occidere, utique et flagellare'. A minore ad maius: 'furem liceat verberari, latronem utique interfici'.

Haec sunt, quae de cognoscendis statibus insinuanda tibi existimavi. Sed in his ille error non debet exsistere, quod plerumque in pragmatibus rationalium statuum multae leges inveniantur. Quamvis enim ista sit pugna, tamen omnis lis atque contentio non ex legibus, sed ex ratione extrinsecus adposita consurgit, veluti 'fur quadruplum solvat, sacrilegus capite puniatur: de templo qui privatam pecuniam sustulit, offert quadruplum, et petitur ad poenam'. Hic quamquam duae leges positae sint, quaestio tamen non ex legibus nascitur, sed ex criminis proprietate, et fit status finitivus, qui est unus, sicut retro didicisti, ex rationalibus statibus. Contra et legales quaestiones, quamvis multae extrinsecus rationales altercationes admoveantur, pugnam tamen et contentionem ex ipsis legibus gerunt, ut 'vir fortis praemium petat: fortiter quidam fecit et petit mortem civis'. Hic etsi ratiocinatio adhibeatur extrinsecus, disceptatio tamen omnis [nominis] in legis voluntate consistit, et fit status scripti et voluntatis, qui est [et] unus ex legalibus statibus.

Post haec meminerimus alias esse controversias simplices, alias coniunctas: simplices <tres> status habere, id est aut 'non feci' aut 'non hoc feci' aut 'iure feci', et cetera; coniunctas vero totidem status plerumque recipere posse, quot sint crimina vel species, velut cum uni reo multa intenduntur, et aliud negat, aliud definit, aliud iure factum contendit, et cetera, prout causa postulaverit. Illud autem interest inter simplices et compositas controversias, quod compositae, sublata una re aut pluribus, manent tamen, simplicium omnis contentio contra unam rem consistit. Et ideo cum inciderit composita causa, licebit eam sic tractare quasi plures causas.

DE DIVISIONE

Quoniam, quemadmodum possis dinoscere statum, plenissime tibi traditum est, protinus accepto themate cura perspicere, cuius quid sit status. Habent enim singuli quandam ad dividendum regulam propriam, licet sint eius pleraque communia, illo quod in omni statu divisio rectius ordietur a generalibus quaestionibus, quae in unaquaque causa generales esse potuerint, et a generalibus gradatim descendet ad speciales, id est ad causae [p. 386 HALM] proprias. Generales sunt, quae non in ipsa tantum causa tractari possunt, sed habent aliquid commune cum pluribus, ut 'an veri simile sit a divite tyrannidem affectari'. Hoc enim non in hac tantum causa, sed ubicumque dives reus affectatae dominationis fuerit, disputari potest. Deinde sequitur: 'an cum habeat magnam secum manum'. Haec quoque generalis quidem est, aliquatenus tamen iam devergit ad speciem; non enim omnibus reis hoc idem obici potest. Ex hac pervenitur ad specialem, id est propriam praesentis iudicii: 'an cum abdicatos secum habeat'. Ita sensim defluit generalitas ad speciem, id est ad τὸ κρινόμενον. Eadem ratio est divisionis et in ceteris omnibus statibus. Intuendum tamen est, ne nimis immoremur generalibus quaestionibus, sed praecipuam congressionem ad causae proprias conferamus species. Disputatio enim generalium apud animos iudicum praeparabit tantummodo aditum, ut magis persuadere possis, cum de specialibus disputabis. Ceterum omnis causae firmitas in τῷ κρινομένῳ est, <id est> specie iudicii propria. Cui etsi generales nonnihil prosunt, nisi tamen cum summa industria speciales fuerint elaboratae, frustra sit in generalibus opera consumpta.

Sunt et incidentes quaestiones, sed et incidentium incidentes, id est cum ad iudicandum statum eum, qui est causae proprius, alius extrinsecus status supervenit. Sed hoc planius per divisionum exempla percipies; nullus enim omnino est status, qui non vel sibi ipse vel cuicumque alii statui possit incidere. Accepto tamen themate cura perspicere ante omnia, num praescriptio possit opponi per aliquam sui speciem, de quibus retro didicisti, id est aut persona aut loco aut tempore aut re aut modo vel numero aut aliquo scripto. Potius enim est, si litis conditio patitur, adversarium ab actione depellere, quam cum intentionibus eius conluctari. Sed tamen acriter praecavendum est, ne in praescriptivis quaestiunculis aut leves admodum aut nullius momenti occasiones sint aut invidiosae et contrariae. Si autem inventa fuerit praescriptio, dividetur ea ratione, quam suo loco status huius divisione cognosces. Nunc primum de coniectura tractemus.

De coniectura

Plena coniectura dividitur locis septem: a persona, a causa, a consiliis, a potestate, ab initio ad finem, a translatione causarum, a veri simili defensione. In persona consideratur patria, nomen, genus, corporis habitudo, mores, vita, amici, aetas, incessus, vultus; nunc haec omnia, nunc quae causa habuerit. Nec enim semper necesse est omnia considerare ista, sed quae praesens negotium subministraverit. A causa autem amor, odium, spes lucri vel futurorum timor, et cetera. A consiliis: an suppliciorum metu retardari potuerit, an reum futurum se non speraverit. A potestate pecuniae, arma, conspiratio, numerus clientium, servorum. Nexae autem [p. 387 HALM] inter se esse debebunt causa et potestas; nam ut frustra est voluisse, si non potuerit, ita potuisse, si noluerit, vanum est. Ab initio autem ad finem, in quibus factum ipsum excutimus, variae sunt usquequaque quaestiones. Nam in illis facta, dicta, affectus, eventus etiam considerari solent, praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, responsa, <omina>, vox aliqua emissa, et ea, quae dicuntur signa, id est vestis cruentata, livor et talia, et omnia, quae in causa inveniuntur, non ingenio nec arte excogitantur, sed ingenio et arte tractari solent, [et] appellantur ab initio ad finem, quod Graeci dicunt ἀτέχνους πίστεις. Et nunc ordinem sequimur, nunc eum convertimus pro utilitate causarum. A translatione causam facti transferimus in id, quod facere licuit, et haec est sedes coloris, in qua parte vel maxime coniecturales causae laborant. Veri similis defensio est, quae plerumque horum argumentorum est confirmatio. Haec resolvitur ab accusatore locis tribus: ignoratione, casu, necessitate; quorum omnium usum in exemplo experiemur. 'Dives adulescens multos abdicatos recipit; reus est adfectatae dominationis.' A persona: 'an veri simile sit, ut dives tyrannidem affectaverit'. A causa: 'an propter lucra et voluptates, quae sunt in dominatione'. A consiliis: 'an metu supplicii retardari potuerit, an reum futurum se non speraverit, et si speraverit, evasurum crediderit', quae pars similis est ac paene eadem cum veri simili defensione: atque idcirco Marcus Tullius pro Milone per utrumque istorum locorum tractatum consiliorum divisit. A potestate: 'an cum habeat magnam secum manum eorum, quos recipit'. Ab initio ad finem: 'an, cum abdicatos recipiat, signum sit affectatae tyrannidis, an cum multos'. Quod quoniam est pro accusatore, resolvere id reus causarum translatione conabitur, quae sunt sedes coloris. Quo in loco coniecturales causae laborant: 'an ideo recipiat, quod misereatur civium calamitosorum simulque eos sustinendo innoxios praestet'. Huic parti necessario adicitur veri similis defensio. A veri simili defensione: 'an, si hoc destinaret, non utique palam abdicatos reciperet, sed eos clam sibi foederaret, ac non solos abdicatos, sed et alios homines'. Hunc locum quia resolvi diximus ab accusatore ignoratione, casu, necessitate, nascentur quaestiones hae: 'an nescierit posse se accusari; an divino casu hoc modo instruxerit dominationem, ut posset teneri; an et necessitate hoc genus hominum susceperit, quia aliud non habebat'.

Sic dividitur plena, id est illa, in qua et rerum et personarum vertitur quaestio; sed non plenarum altera est, quae in personis solis litem patitur, ut in hac controversia: 'vir fortis habeat praemium: quidam fortiter fecit, praemio captivae nuptias accepit, veneno periit; rea est captiva veneficii.' A persona: 'an credibilis homicidii voluntas in muliere, an veneficii, an in captiva, an in uxore'. A causa: 'an causam habuerit sceleris odium [p. 388 HALM] illud hostile; in quo an post nuptias potuerit permanere'. Consilia etiam tractabimus, quae quidem in huiusmodi controversiis vice veri similis defensionis hoc in loco plenius exsequimur: 'an speraverit occultum futurum scelus, an se ream non futuram, an prosperas sententias relaturam'. A potestate: 'an potuerit venenum parare in aliena civitate; an in ea civitate, in quam captiva pervenerat; an potuerit dare ei, a quo diligebatur et per hoc non timebatur'. Sequens est ex non plenis coniectura, in qua de re quaeritur, quia persona manifesta est, ut 'quidam inventus est recens cadaver in via solus sepeliens; caedis reus est'. Hic scilicet venire in controversiam persona non poterit; certa enim est, cuiusmodi sit; et ideo nec voluntati locus est nec potestati. Tres ergo reliqui loci divisione fungentur. Ab initio ad finem: 'an, cum iuxta recens cadaver solus sit inventus, hic sit caedis auctor; an cum in via, an cum sepeliens'. A translatione causarum: 'an omne illud iniuria fecerit'. A veri simili defensione: 'an, si ipse esset interfector, utique fugisset potius quam ibi substitisset; an vero neminem putaverit adfore, vel tutiorem existimaverit cadaveris obliterationem'.

In coniecturae divisione voluntatis et potestatis loci communes sunt et accusatoris et defensoris, perinde etiam ab initio ad finem; quae nunc recto prosequimur ordine, nunc vero confundimus pro utilitate causarum. Causarum quoque translatio communis esse debebit. Nam cum consistunt partes ab initio ad finem, quae nobis officiunt, causarum translatione solvenda sunt; utrique autem possunt officere, causarum etiam translatio utrique subveniet. Veri similis defensio semper defensoris esse tradita est, quae ut resolvenda sit, supra dictum est. Si quis autem curiosius spectaverit, inveniet nonnumquam accusatorem quoque aliquid tale temptare, cum erit facti alicuius ratio reddenda. Quod ad mutuam accusationem attinet, eadem ratione dividenda erit, qua simplices coniecturales causae, hoc tantum accedente, quod unoquoque loco duplicatur divisio. Ordo tamen legitimus erit, ut prior sit nostra purgatio; nemo enim accusationem fert, cuius adhuc innocentia incerta sit.

De finitione

Finitiva dividitur sex locis: definitione, collectione, quantitate, comparatione, qualitate, coniectura. Definitio nominis proprietatem verbi explicat, ut 'quid sit furtum'. Collectio autem contrariae partis definitionem expugnat: contendimus enim perinde hoc esse atque illud, de cuius culpa non dubitatur; et hoc operatur collectio, ut cum sua definitione adversarium poenae faciat obnoxium. Quantitas de commissi modo quaerit, quem defensor minuit, accusator amplificat, et defensionibus suis quisque adaequat. Comparatio quantitatem supercrescit; illa enim sese contenta est, haec se ulterius extollit. Qualitas in hoc assumitur, ut accidentiam rei [p. 389 HALM] dispiciamus, an iusta an bona an turpis an utilis, et cetera; non tamen semper omnia, sed utique quae materia portaverit. Illud tenendum est, non solum rerum qualitates, sed et personarum inspiciendas per accidentiam suam et factorum reputationem. Sed et modus inspicitur, quo modo factum sit; qui locus latus est et gaudet collationibus sive exemplis. Coniectura sexto loco fungitur, nonnumquam et secundo, quae si validior erit, locis suis dividetur.

Scire debes in ea materia, in qua duplex finis fuerit, duplicari etiam collectionem. Quantitas principalis est defensoris; dicit enim minus esse quam accusator affirmet. Comparatio accusatoris est; vult enim maius esse hoc, quam eius nomen, de quo quaeritur. Qualitas utrique communis est, in qua solent partes ab initio ad finem multas recipere definitiones. Nunc sub exemplo finem dividamus. 'Aeger militia vacet: qui amat, petit militiae vacationem'. A fine: 'an qui amat, aeger sit'. A collectione: 'an perinde sit amor atque languor'. A quantitate: 'anne tanta res sit amor, quae mereatur vacationem'. A comparatione: 'an gravior <sit> morbus animi quam corporis'. ** a coniectura: 'utrum hoc ei divinitus an culpa mentis acciderit, praesertim belli tempore'.

De negotiali qualitate

Dividuntur negotiales, quae in legum et rogationum lationibus reperiuntur, primo quidem ab obscuritate, si nobis materia largitur, ut Marcus Tullius de lege agraria facit, et Cato saepe et saepissime Gracchus. Sequens locus est, legem esse contrariam vetustis legibus, ut Demosthenes adversus Androtionem et Aeschines adversus Ctesiphontem faciunt; qui tamen locus in scholasticis materiis quam est rarus, nisi forte sub nomine sit controversiae. Tertio loco spectabimus universales propositiones, quibus gaudet suasoria, honestum, utile, iustum et cetera talia.

Nunc suasionem legis dividamus. 'Pauper et dives inimici visi sunt in gratiam revertisse, commutatis liberis per adoptionem: fert legem dives, ut indemnatos liberos liceat occidere; contra dicit pauper'. Ab obscuritate: 'quos dicat liberos, utrum naturales an adoptivos et utrum ante natos an hos, qui inde nascentur'. A contrarietate: 'an obroget veteribus legibus, quae de salute civium caveant, id est, ne quis telum hominis occidendi causa ferat'. Ab universalibus propositionibus: 'an iustum indemnatos necari [an utile iuvenes necari], an ipsis quoque patribus inutile an impium an periculosum an impossibile'. Hic plane et coniecturae vehemens tractatus est, 'quo animo ferat'. Nec miremur coniecturam intervenire; omnis enim status, sicut saepe iam dictum est, in omnem controversiam potest incidere: qui si erit levior, uno capite divisionis cum eo transigemus; si validior, locis et ipse suis omnibus quasi [p. 390 HALM] principalis dividetur. Hoc eodem modo rogationum quoque lationes dividemus.

Reliquas negotiales, quae nec in legum neque [in] rogationum lationibus erunt, dividemus locis his: ab initio ad finem, definitione, consilio, qualitate, comparatione qualitatum; nunc his omnibus, nunc, ut se materia offert, quibusdam. Proinde in hac quoque divisione incidentium statuum formas et quantitates considerabimus. 'Is, cuius filius non comparebat, edixit se certam pecuniam daturum ei, qui filium sibi exhibuisset: quidam mortuum ostendit, petit indicivam; contra dicitur.' Ab initio ad finem: 'an, cum promiserit, exsolvere debeat; an non debeat, quod mortuum ostendit'. A definitione: 'an hoc exhibere sit, mortuum demonstrare'. A consilio: 'quo consilio promiserit; utrumne qualemcumque quis demonstrasset, an vero si vivum'. A qualitate: 'an aequum sit compelli eum ad pretia in orbitate numeranda'. Possit hic fortassis et comparatio qualitatum moveri: 'utrum illi melius fuerit non videre omnino filium, an vel talem videre'.

De absoluta <qualitate>

Dividimus absolutam qualitatem locis tribus: ab initio ad finem, a partibus iusti, a consilio. Partes ab initio ad finem perinde hic etiam persequimur, atque in causis coniecturalibus inveniuntur. Partes iusti excutientur in eo, quod est natura iustum, more iustum, pacto iustum. Natura iustum est, quod nobis nascendi sorte obvenit, ut parentes amare, amicis bene facere, inimicos persequi. Hic est locus, in quo, quid dignum sit, examinatur. More iustum est apud Scythas sexaginta annos natum occidere et apud Lacedaemonios flagro verberari. Lege vel pacto iustum est, in quo consideratur, an non sit prohibitum; nam si scriptum praetenditur, alius erit status. In hoc spectantur aetatum licentiae et sectae; quibusdam enim quaedam videntur esse concessa, ut philosophis, oratoribus, pictoribus. Tertius est consiliorum locus, in quo quaerimus, quo consilio fecerit; ac si incertum, destruetur et resolvetur causa, persona, modo, tempore, loco. Ab initio ad finem principalis est accusatoris locus; a partibus iusti principalis est defensoris: locus consilii utrique communis est.

Nunc absolutae qualitatis materiam dividamus. 'Matrona cynicam sectam exercet; de moribus rea est'. Ab initio ad finem: 'an, cum affectet insolita feminis, male vivat, an cum litterarum artes [affectet], an cum philosophorum, an cum cynicam legem sequatur'. A partibus iusti: 'an liceat velle, quae prohibita legibus non sunt, an studere, an sic studere'. A consilio: 'cur hoc faciat; utrumne, quod suo nomine sapientiam praestet, an vero, quod libere velit et sine observatione cuiusquam vitam ducere'. Potest hic et communis illa qualitas incidere, quae eadem per comparationem <est>, ubi quaeritur, utrum e re publica sit damnari hanc an absolvi. [p. 391 HALM]

De assumptiva qualitate

Adsumptiva per relationem et adsumptiva per remotionem et adsumptiva per compensationem et adsumptiva venialis iisdem omnes locis dividuntur: ab initio ad finem, ab assumptione, ab assumptionis destructione. Destruimus autem locis his: coniectura, qualitate, definitione, translatione, quantitate, comparatione; nunc istis omnibus, nunc plerisque eorum. Horum effectus in controversiis inspiciamus. Relativa: 'dux exclamantem in acie militem «vincimur» interfecit; reus est caedis'. Ab initio ad finem: 'an, cum militem interfecerit ob nullum commissum, quod lex morte punit, poenam luere debeat'. Ab assumptione relativa: 'an, cum exclamantem «vincimur» interfecerit, absolvendus sit'. A destructione assumptionis relativae per coniecturam: 'propter hoc an propter aliquas simultates interfecerit'. A qualitate: 'an iustum fuerit sic animadverti in militem'. A fine: 'animadversio fuerit illa an vis'. A translatione: 'an nec ipse nec illo loco nec illo tempore, sed iudices dicta causa iudicare debuerint'. Per quantitatem: 'anne tanto supplicio dignum fuerit commissum militis'. Per comparationem: 'utrum potius fuerit tunc eum interfici an postea reum fieri'.

Remotiva: 'legatus intra diem tricesimum proficiscatur: legatus non accepto viatico remansit et reus est'. Ab initio ad finem: 'an, cum legatus non sit profectus, debeat poenam sustinere'. Ab assumptione remotiva: 'an, cum non acceperit viaticum, crimini non sit obnoxius'. A destructione remotivae assumptionis iisdem gradibus, id est per coniecturam: 'cur profectus non sit: utrumne quod viaticum non acceperit, an ob insidias vel contumaciam vel laedendae rei publicae studio'. Per qualitatem: 'an iusta sit cessationis causa non accepisse viaticum'. Per translationemn: 'an [et] agere cum quaestore debuerit et rem vel ad senatum vel ad populum deferre'. Per quantitatem: 'an magnum sit quod commisit'. Per comparationem: 'an potius fuerit vel non accepto viatico pergere quam manere'. Definitio huic controversiae defuit, sed iam praediximus non omnes locos in omnibus materiis inveniri.

Assumptiva per compensationem: 'tyrannus trecentos nobiles uti secum gubernator transveheret imperavit: ille omnes naufragio per dolum perdidit; reus est laesae rei publicae'. Ab initio ad finem: 'an laeserit rem publicam trecentis perditis, an nobilibus'. A compensativa assumptione: 'an, cum simul et tyrannum perdiderit, non modo non laeserit, verum etiam iuverit rem publicam'. A destructione compensationis iisdem gradibus per coniecturam: 'quo consilio navem fregerit: utrum quod perdere tyrannum voluerit, an vero quod patres et rem publicam laedere'. Per qualitatem: 'an iusta causa, propter quam tot homines perierint'. Per translationem: 'an tantam rem non debuerit suo arbitrio agere'. Per comparationem: 'utrum melius fuerit cum tyranno illos vivere an sic perire'.

[p. 392 HALM] <Venialis>: 'damnatus est quidam caedis, et in tricesimum diem debebat in vinculis esse; rediit qui occisus videbatur post tricesimum diem: damnatum magistratus eduxit; reus est contra legem fecisse'. Ab initio ad finem: 'an, cum acto tricesimo die damnatum non abstulerit ad poenam, contra legem fecerit'. A veniali assumptione: 'an venia dignus, cum innocenti pepercerit'. A destructione per coniecturam: 'cur pepercerit, quod leges sperneret, an quod illum rediturum suspicaretur'. Per qualitatem: 'an iustum sit istis de causis contra legem fecisse'. Per quantitatem: 'an magnum sit quoquo modo contra legem fecisse'. Per comparationem: 'utrum melius fuerit innocentem servare an legem transgredi'.

De <rationali> translatione

Rationalis translatio dividitur locis tribus: ab initio ad finem, in quo sunt persona, locus, tempus, ipsa res modusque eius, per quem movemus praescriptionem; sequens locus est translativae qualitatis, tertius communis qualitatis. 'Adultero stigmata inscribantur; <in>scriptus procedebat: maritus foribus eius <in>scripsit «hic adulter habitat»; reus est iniuriarum'. Ab initio ad finem: 'an, cum adulter sit, cuius domus inscripta est, agere non possit: an cum ipse maritus inscripserit': in quo incidere etiam finis potest, 'an et iniuria vocanda sit'. A qualitate translativa: 'an ei ad impunitatem proficere debeat, quod adulter sit, cuius fores inscripserit'. A communi qualitate: 'an absolutione dignus sit, qui effecerit, ne occulta esset impudicitia; an vero poena magis, quod supplicium ultra praescriptum legis extenderit'.

De legali translatione

Legalis translatio dividitur locis his: a propositione scripti, ab homonymia vel synonymia, <si> quod istorum inciderit in scriptum, a genere scripti in species, ab initio ad finem, a translativa qualitate, a communi qualitate; saepe istis et finitiva quaestio incidet. Nunc locorum vim sub exemplo consideremus. 'Caedis sit actio; adversus patrem ne qua sit actio nisi dementiae: bis de eadem re agere ne liceat. Pauper et dives inimici visi sunt in gratiam revertisse, commutaverunt liberos per adoptionem; inventus est pauper in publico inspoliatus occisus: instituit accusare caedis adoptivus filius. Praescripsit ille et abduxit et abdicavit: vult ille rursum reum caedis facere; praescripsit dives.' A propositione scripti: 'an, cum lege cautum sit, ne bis de eadem re agere liceat, non possit hic rursum aggredi iudicium, quod iam pridem instituerat'. Ab homonymia: 'quam rem dicat, de qua bis agi vetet: utrumne plene pertractatam et diiudicatam an etiam verbo tenus tactam'. A speciebus, quae genere continentur: [p. 393 HALM] 'an omnes causas bis agi prohibuerit; an vero privatas, non publicas, non capitales, non caedis'. A fine: 'an et actio sit praescriptio'. Ab initio ad finem: 'an, cum abdicatus sit, agere possit et debeat'. A translativa qualitate: 'an ei abdicatio possit aliquid adversus leges conferre'. A communi qualitate: 'an et alias iustum sit res praeponere crimini, an caedis crimini; an cum patrem filius ulcisci velit, an et ipsi diviti honestius sit habita contentione vincere potius quam beneficio legis evadere'. Illud plane in primis scire debemus, quod saepissime legalibus translationibus coniectura implicatur, tendens ad id crimen, quod praescriptio tuetur: quae coniectura ferme omnibus locis dividitur, perinde ut si sola esset nulla interposita praescriptione. Probabile est enim genus actionis, ut videamur iure, non defensionis desperatione, praescribere.

<De scripto et voluntate>

Scripti et voluntatis statum dividimus locis his: a propositione scripti, ab eius, quod scriptum est, generis divisione in species, ex quibus speciebus exceptionem voluntatis adversum scriptum afferimus, ab aliquo incidenti rationali statu. Per eos locos, quibus necandus sit hic, qui in templo Cereris inventus est, dividitur quicumque status erit, non tamen omnes eos, sed quosdam, qui opportuni erunt. Omnis autem scriptionis et voluntatis quaestio necesse est, ut implicitum sibi habeat aliquem rationalem statum et vel maxime finem, coniecturam, veniam, compensativam qualitatem, universales etiam propositiones, id est, honesti, iusti et ceterorum, quae incidere solent, nonnumquam et comparationem. 'Vir si in templo Cereris fuerit inventus, capite puniatur: quaedam in templo Cereris puerum enixa est; petitur ad poenam puer.' A propositione scripti: 'an, cum lex caveat necandum qui in templo Cereris inventus est'. A specie, ex qua exceptio voluntatis adversus scriptum trahitur: 'an vero lex non omnes puniat, sed eos, qui prudentes et scientes inlicito proposito fana adierunt'. A fine: 'anne vir possit vocari infans, et quid sit comprehendi: cum latere cupiat, teneri, an vero quoquo modo inveniri'. A simplici qualitate: 'an iustum sit, an impium, hominem huius aetatis interfici'. A coniectura: 'an providentia deae illic natus sit, ut statim necaretur'. A comparatione: 'utrum melius sit hunc interfici an reservari'.

De statu legum contrariarum

Statum legum contrariarum dividimus locis his: propositione scripti, interpretatione eius, comparatione scriptorum. Comparatio autem scriptorum ducitur per universales propositiones honesti, utilis ceterorumque, quos supra didicimus, statuum. Adhibemus autem comparationibus tempus, ut, quae lex antiquior sit, et quae magis congruat legibus civitatis, et quae lex super rebus maioribus caveat, quae de magis necessariis, quae privata quorundam, quae communis omnium, quae sacra, quae profana.

Sed horum [p. 394 HALM] locorum non omnes semper in omnem materiam incidunt status, et ideo etiam ingenio est opus ad divisionem. 'Abdicatus ne quid ex bonis patris capiat; qui ultus fuerit alicuius mortem, bona mortui obtineat. Obiit, qui ex duobus liberis alterum abdicaverat; abdicatus accusaverat fratrem veneficii et obtinuit. Vindicat sibi bona; contra dicunt propinqui.' Ab intentione scripti: 'an, cum lege caveatur, ne quid ex bonis patris abdicatus obtineat, hic bona patris obtinere non possit'. Ab interpretatione sententiae per exceptionem: 'an non omnibus modis abdicati excludantur paternis bonis, sed tum demum, si ea sibi filiorum nomine et sanguinis iure deposcant'. Ab intentione alterius scripti: 'an, cum lex caveat, ut ultorem exspectent bona mortuorum, hic accipere debeat bona, qui ultor exstiterit'. Ab interpretatione alterius sententiae: 'an non omnes ultores bona accipere debeant, sed hi, qui salvis aliis legibus possint'. A comparatione legum: 'quae lex potior habenda sit, eane, quae in patrem caveat, id est de patris bonis, an ea, quae in omnes, id est de ulciscendis quorumcumque civium mortibus: utra lege standum, magisne ea quae puniat, an ea quae honoret; utra melior, utra iustior, utra religiosior sit'. Nonnumquam et rationalis status incidit, quem et ipsum, quatenus permittit eius substantia, suis locis dividere debemus. Accidit etiam, ut inter duas leges ita sit quaestio, ut alteri alter status superveniat: quibus inventis locis divisiones non deerunt.

De ambiguitate

Ambiguitatis statum dividimus locis his: propositione partis, quae ex lege nobiscum facit, oppositione eius, quae adversus nos facit, collatione partium per universales propositiones, utra pars humanior sit, utra congruat moribus civitatis; in quibus de animo latoris coniectura dominatur. Hos locos sub exemplo consideremus. 'Qui periuraverit ter publice virgis verberetur: convictus semel periurii petitur ad poenam, ut verberetur; contra dicitur.' A propositione: 'an periurum ter censeat verberandum'. Ab oppositione: 'an vero lex ter periurum verberandum censuerit'. A comparatione: 'utrum honestius, utrum iustius, utrum legibus congruentius, utrum disciplinae aptius'; in quo quid credibile sit voluisse latorem cernitur.

De collectivo statu

Collectivus status dividitur locis his: collectione, quantitate, comparatione, qualitate. Nunc locum sub exemplo consideremus. 'Adulterum cum adultera liceat occidere: mulier maritum cum adultera occidit; caedis rea est'. Ab ipsa collectione: 'an lex, quae maritis facultatem ultionis dedit, dederit et feminis; an vero solis maribus scripta sit'. A quantitate: [p. 395 HALM] 'an non tantum sit adulterii peccatum in maribus quantum <in> feminis'. A comparatione: 'an hoc peius sit peccatum et idcirco morte dignius'. A qualitate: 'an dignus mori maritus, qui tam intemperans fuit; an salute digna mulier, quae tam iuris tenax fuit; an hoc aliis et in commune utile sit'.

DE COMMVNIBVS ARGVMENTORVM LOCIS

Divisionis in quantum breviter potui praecepta collegi. Sed enim vereor, ne quam tibi caliginem faciat, quod haec argumentorum locos appellaverint, ut ex his argumenta depromerent, cuius <quae>que status causa esset: quod quidem confitemur esse non utile. Sed plurimum prodest, ut singuli status singulas suas quisque divisionum, id est argumentorum, formas habeant, quia ex omnibus locis argumentorum, qui communes sunt et appellantur, sunt certi quidam unicuique statui familiariores et magis adhaerentes fiunt, quos, sicut recte accepisti, teneri oportet, ut proposito themate, cum statum eius comprehenderis, ilico compendium divisionis expedias, protinus per demonstrata decurrens.

Multum plane ad probationis abundantiam poteris adiuvari, si etiam, ut illi volunt, universos locos in commune traditos teneas, ut praeter obviam divisionem, quae supra est tradita, ex his amplius etiam argumenta vestiges; quae tamen tibi causae praesentis utilitas largietur. Qui igitur communes argumentorum locos tradiderunt, alios dixerunt artificiales, alios inartificiales.

De artificiali argumentatione

Artificialium distributio quadripertita est. Sunt enim primi loci, qui rem praecedunt, deinde qui in re ipsa sunt, deinde qui circa rem, post haec qui post rem. Rem praecedunt persona, causa, tempus, locus, materia, modus sive ratio; in re ipsa sunt a toto, a parte, a genere, a specie, a differentia, a proprio, a definitione, a nomine; circa rem a simili, a dissimili, a pari, a contrario, a maiore, a minore, a praecedente, ab eo, quod simul est, a consequente; post rem ab eventu, a iudicatu. Hi loci ideo communes appellantur, quia in omni genere causarum ex his argumenta duci possunt. Namque a persona considerabitur patria, nomen, genus, corporis habitudo, mores, vita, amici, aetas, incessus, vultus. Itaque proposita quaestione etiam in coniectura considerari potest, cuius modi persona sit, ut, per quae illi accidunt, aut confirmetur crimen aut repellatur: si ex barbara natione vel contra; si ex miti, si ex seditioso genere vel ex feroci; si nobilis, <si ignobilis>; si robustus, si invalidus; si bonis moribus vel contra nequissimis, in quo ferme ante acta vita percurritur; si bonis iunctus vel pessimis, si qua arte praeditus, si verbis semper arrogans, si mansuetus et modestus. Item aetas dat aliquod argumentum in [p. 396 HALM] utramque partem, dat etiam fortuna, nonnumquam et incessus et vultus et habitus; sed et nomen ipsum quasi indicium morum apprehenditur. Et in controversia finitiva argumenta nihilo minus duci possunt a persona. 'Non est sacrilegium, cum ab eo quid de templo detrahitur, cuius tutelae atque custodiae commissum est'; 'si praeceptor discipulum verberaverit, iniuria non est.' Similiter et in qualitate: 'si honesta est persona, factum quoque eius honestum iudicetur', ut Cicero pro Cluentio fecit.

A causa in coniectura: 'causam adulterii fuisse amorem, aut parricidii avaritiam'. Quae plerumque poni argumentorum locis satis non est, nisi oratorum viribus adiuventur, id est [ut] de vi avaritiae et de vi odii latius disputetur, tam in defensione quam [etiam] in accusatione. Nam sicut illi valet fuisse causam, ita defensori proderit non fuisse. A causa <in> finitiva: 'si inimicitia pulsavit, iniuria est'; et 'qui lucri faciendi causa in templum venit, sacrilegus est'; non enim res maleficium facit, sed causa faciendi. 'Si non ut lucrum facerem, sed ad ornatum commodarem, detraxi aliquid de templo, non est sacrilegium.' A causa in qualitate: 'si causa honesta videtur, res quoque honesta videatur necesse est. Bona consumpsit: si per luxuriam, turpius, si per liberalitatem, honestius.'

A tempore in coniectura: 'si nox, si sollemnitas aliqua, si opportunitas, si dies <festus>'. A tempore in fine, ut Demosthenes publicum crimen esse dicit, quod ludis pulsatus et festis diebus videretur. A tempore in qualitate; frequenter enim tempore res aut turpis aut honesta potest videri aut utilis aut necessaria, ut 'arma habuisse, cum latrocinia plurima committerentur aut domus expugnarentur'.

A loco in coniectura, ut <si> silvam, montem, campum, templum, domum, civitatem causarentur, quorum aut opportunum crimini quod intenditur aut alienum argumentando effici potest. A loco in fine, ut idem illud Demosthenis: 'quod in theatro et in templo pulsatus sit, esse publicum crimen'. A loco in qualitate: 'sicut quae domi iure fieri dicamus, haec in publico fieri non oportet, ita is, qui adulterum in lupanari cum uxore deprehensum interemit, videatur non iure interemisse'.

A materia in coniectura, ut si tyrannidis accusetur, qui paratum habeat multitudinem, qui pecuniam, qui arma et vim; vel defendatur, qui nihil horum habeat. A materia in fine, ut Marcus Tullius pro Caecina vim collegit: 'ubi armati homines, ubi convocati, ubi multi fuerint, ibi vim non esse factam videri non posse'. 'Quibus igitur <in> rebus aliis vis intellegatur, si in his non intellegatur?' a materia in qualitate: qualis enim materia est cuiusque rei, talis ipsa res videri potest. Sic artes honestas aut turpes esse dicimus ex his rebus, quae instrumenta earum sunt. Nam et musicam laudamus artem, quod sint materia illius voces et modi, et oratorem [p. 397 HALM] vituperamus, quod eius sint materia iudicia et lites et testimonia et damnationes.

A modo in coniectura, id est a ratione, in eo est ut quaeramus, quo modo factum sit aut fieri potuerit aliquid; potest enim quis et causam habere et materiam, sed rationem utendi materia non habere, id est clam, aperte vel spe se inpune facturum. Considerandum est autem, ut ratio personae accommodetur; nam si callidus, credibilius erit clam et per fraudem quam per vim et palam admisisse, contra, si audax et impudens. A modo in fine, ut Marcus Tullius dolum circa servos Publii Fabii definivit ex eo, quod insidiati sint. Et idem: 'non esse detrectationem circa pacem, cum non clam nec furtim profectus sit, sed palam'. A modo in qualitate, ut 'si ratio faciendi iusta est, et factum iustum videri potest'.

<De locis in re>

In re autem <in> coniectura argumenta ducuntur a toto, a parte, a genere, a specie, a differentia, a proprio, a definitione, a nomine. A toto: 'si totam rem publicam prodidit, quod ex multis rebus ostenditur, non est incredibile eum classem et equitatum prodidisse'. Et ut Marcus Tullius in defensione fecit pro Fonteio: 'si nulla pecunia numerata est', quod est totum, 'cuius pecuniae quinquagesima est?' quod est pars. Contra a parte totum: 'si unumquemque laesit, totum populum laesit'; 'si congressus est, si secreto constitit, si mariti domum venit', quae sunt partes, 'adulter esse colligitur', quod est totum. A genere: 'si libidinosus, et adulter; si avarus, et fur'. A specie, ut, cum probare crudelem volumus, quaedam ab eo crudeliter facta doceamus. A differentia, cum in eodem genere species ab alia specie secernitur, ut Marcus Tullius: 'qualis in urbana praetura fuerit Verres, talem in provinciali esse'. Illud nos non fugiat, incidere hoc genus argumenti, quod est a differentia, in alios locos saepe, et maxime in eum, qui est a minore usque ad maius, ut cum dico 'qui in civitate legibus non obtemperavit, hunc per regionem modestum fuisse creditis?' <Contra> a maiore ad minus ostendo: 'qui civitatem praedavit, quanto magis domos incendit?' a proprio sic argumentum ducitur: 'proprium est tyrannorum leges contemnere: qui ergo legem a vobis latam circumscripserit, non hoc ipso tyrannidem se affectare declarat?' et apertius Marcus Tullius docet, quemadmodum hoc loco utamur, qui assignat propriam Caesari esse clementiam et dicit: 'bellicas [p. 398 HALM] quidem laudes cum exercitu, cum belli casibus ei cum ceteris esse communes: ex ista vero laude nihil centurio, nihil cohors, nihil turma decerpsit.'

A definitione: definitio est oratio vim et substantiam rei significans. Eius duplex ratio est: aut enim praecedente definitione quaeritur, sitne hoc virtus, aut quid sit virtus. Id aut universum verbis complectimur, <ut 'rhetorice est bene dicendi scientia', aut per partes>, ut 'rhetorice est inveniendi et disponendi et eloquendi cum firma memoria et cum dignitate actionis scientia'. Sed illa prior subtilius et limatius philosophicis disputationibus coartatur; at vero haec inferior oratoriis actionibus dilatatur, et magis descriptionibus et eiusmodi definitionibus explicatur, quae ex pluribus speciebus rem notent, ut Marcus Tullius contra contionem Quinti Metelli: 'qui animum hostilem habet et cuius facta hostilia sunt', et cetera. Hoc utique modo in utramque partem valebit definitio. Omnis namque, qui eo, quod habet, arguitur, eodem, quia non habeat, defenditur. Argumenta a definitione ducuntur et per etymologiam, ut 'locupletem' a 'locorum copia' et 'pecuniosum' a 'pecorum copia' dicamus. Definitioni subiecta maxime videntur genus, species, differens, proprium; ex his omnibus argumenta ducuntur. Genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. Itaque non 'quia est arbor, platanus est', at 'quod non est arbor, utique platanus non est': nec 'quod virtus est, utique iustitia est', at 'quod non est virtus, non potest esse iustitia'. Species firmam probationem habet generis, infirmam refutationem; nam 'quod est iustitia, utique virtus est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est continentia, fortitudo'. Numquam itaque tolletur per speciem genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur hoc modo: 'quod neque immortale <est> neque mortale, animal non est'. His adiciunt propria et differentia. Propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur. Proprium est autem quod soli accidit, ut homini sermo, risus. Sunt eiusdem rei plura propria, ut igni lucere, calere. Sed hic ubi plura sunt propria, quodcumque proprium deerit, solvet finitionem, non utique, quodcumque erit, confirmabit: quod autem proprium non erit, differens erit, ut 'aliud est servum esse, aliud servire': qualis esse in addictis quaestio solet: [p. 399 HALM] 'qui servus est, si manumittatur, fit libertinus, non item addictus'. A proprio vero ad coniecturae quoque pertinent partem, ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi autem verbis aut manu labefactare, <facta> haec ab ipsis esse credamus aut contra; nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam utique non sunt.

A nomine tenuis omnino et exilis, dat tamen nonnumquam facultatem argumentandi, sicut ostendimus Marcum Tullium fecisse de Verris sive de Apronii nomine, et cetera, quae similiter in hunc locum conveniunt. Sed et in finitivo statu vel multo magis iisdem locis uti possumus, item in qualitate. Nec interest utrum defendamus an accusemus, pareamus an resistamus, cum locorum vi demonstrata in utramvis partem inde argumenta trahi possint.

De locis circa rem

Secuntur hi loci, qui sunt circa rem. Omne enim, quod in quaestionem venit, habet aliquid, cui comparetur, cum quo conferatur, quia est ei aliquid simile <est dissimile>, est par est contrarium, est maius est minus, est praecedens, est quod simul sit, est quod consequens. Ab his in hunc modum argumenta ducuntur. A simili <in coniectura>: similitudo est res similis ei rei, de qua quaeritur, ut ex eo, quod certum circa rem similem acciderit, id quoque, quod dubium est et in quaestionem venit, probetur. Et ducetur aut ab exemplo aut a parabola aut a fabula aut ab imagine. Ab exemplo, sicut hoc est: 'si custodes corporis Dionysio dederitis, idem faciet quod Pisistratus, qui cum a suis civibus custodes corpori postulasset, tyrannidem occupavit'. Hoc enim manifestum est de Pisistrato, dubium autem erat de Dionysio. Parabola est res aut genere similis aut ratione. Ratione, ut hoc: 'quod in mari gubernator, id in re publica magistratus, quia ut ille navem, sic hic rem publicam regit'; genere: 'quod magister pecoris, hoc bonus imperator', quia genus utriusque imperium est: eo differt, quod aliud in homines imperium, aliud in muta animalia. 'Quod tempestas in mari, hoc seditio aut discordia in populo; quod medicina in corpore, hoc leges in civitate'. Ab apologo autem, id est fabula, cum inducuntur nota iam et vulgata quaedam et probandae rei causa ad similitudinem conferuntur. Ab imagine: est autem imago, cum ipsi aliquid simile effingimus, quamvis non sit in rerum natura, ut Marcus Tullius in Verrem 'nam sicut Scyllam' inquit istum <nautis infestum> accepimus'. A simili in finitivo statu, non aliter quam in [p. 400 HALM] coniecturali, ab exemplo, a parabola: 'ut si ex alto aliquis portum tenens adversa tempestate prohibitus peteret, ut in eum locum, ex quo deiectus esset, restitueretur, non illud postularet, ut in salum, sed ut in ipsum portum et ut in ipsam civitatem restitueretur, sic et is, qui prohibitus est ab aliquo loco, ex illo deiectus debet videri, quem petebat, non a quo pulsus est'. Et in qualitate, ut si dicamus 'utile fuisse amitti aliquam partem civitatis, ut ceterae salvae esse possint', et 'gubernatores in tempestate saepe vel mercium vel armamentorum facere iacturam, ut cetera stare possint'.

A dissimili et in coniectura et in ceteris statibus sic argumenta sumemus, ut, quemadmodum supra quaerebamus, quid esset simile, ita et e contrario consideremus, quid in se dissimile habeat ea res, quae in quaestionem venit, ut pro Fonteio Marcus Tullius exsequitur, 'quod eius causa non sit eadem quae Verris', et in pluribus aliis orationibus. Quibus illud colligitur, ut, si dissimilia sint ea, quae obiciuntur, atque ea fuerint, quae alii obiecta sunt, causa quoque dispar sit et absolvi debeat hic, cum sit ille damnatus.

A pari in coniectura: fortasse hic argumenti locus similis videatur esse illi, qui appellatur a simili, sed habet aliquam differentiam; nam id, quod est par, quantitate aestimatur, simile autem <est> illis modis, qui supra dicti sunt. Hic locus pertinet ad statum finitivum. Namque in eo non solum quaeritur, an hoc sit, an quid, sed an idem sit, sicut Marcus Tullius definit idem esse prohiberi, quod deici, quoniam ex utroque id consequitur, ut aliquis amittat eum locum, ex quo prohibitus est vel deiectus; ut 'si quis neget caedem a se esse commissam, quod non ipse percusserit, dicetur ei nihil interesse, utrum auctor quis fuerit caedis an ipse percusserit, quoniam ex utroque in eundem exitum scelus venerit'. A pari in qualitate, ut si dicamus 'utile esse tolli legem, quae inutilis est, quia nec recipiantur leges, quae noceant: idem autem esse, quam rem expertus fueris inutilem, tollere, et eam, quam nocituram putes, repudiare'.

A contrario in coniectura, quod fit per cataphasin et apophasin. Si enim tibi proponitur divitem non esse veri simile de tyrannide cogitasse, tu a contrario argumentum ducas ita, ut 'si pauperem accusarem tyrannidis, incredibile videretur propterea, quod facultatem non haberet, ergo, quia divitem accuso, probabile videri oportet'. A contrario in fine, ut 'si desertor appellandus est, qui hostem vitat ac fugit, is certe, qui non vitavit nec fugit, sed ultro appetiit, desertor dici nullo modo potest'. A contrario in qualitate, ut 'si honestum est aliquid, turpe non est'; et 'si iure factum est aliquid, non potest per iniuriam [p. 401 HALM] vindicari'.

A comparatione in coniectura a minore ad maius: 'si exiguae pecuniae causa peccare non dubitavit, quid, cum illi maius esset propositum lucrum? Certe non abstinuit'. A minore ad maius in fine: 'si commovisse aliquid eorum, quae in templo erant posita, aut contaminasse sacrilegium videtur, quanto magis eo crimine tenetur aliquid de templo sustulisse?' et Marcus Tullius pro Caecina: 'si videre armatos satis est ad vim probandam, quanto magis pulsum esse metu ac terrore vis est?' similiter et in ceteris et a maiore ad minus. Nec necesse est in his locis ostendere, quemadmodum et in accusatione et <in> defensione utamur. Demonstrata enim parte facile, qui non sit hebes ac nimis brutus, assequitur quomodo in utramque partem, si facultas detur, his uti locis possit.

A praecedenti in coniectura: omnis res habet aliquid praecedens, aliquid simul, aliquid consequens, et ex eo, quod praecedit aliquid aut simul est aut consequitur, colligimus argumentum, ut Marcus Tullius pro Milone: 'cum ante diem tertium dixerit Clodius Milonem periturum, cum ille non dubitaverit praedicere quid esset facturus, vos dubitatis pronuntiare quid fecerit?' defensionis autem argumenta ab hoc loco duplici modo duci possunt. Nam si, quod praecedere debuit, non probatur, nec id credibile debet esse, quod sequitur: 'si non sum locutus, non possum videri prodidisse'. Aut certe hoc ipso, quod praecessisse dicitur, crimen diluimus, ut si dicatur: 'occidisti; nam ante minatus es', et contra dieas: 'ex eo, quod minatus sum, credibile non est me peremisse: omnes enim, qui aliquid tale sceleris cogitant, occulte habent, quo facilius efficere possint'. A praecedenti in fine: 'si omnino venisse in templum furandi causa iam sacrilegium est, quia non exitu, sed conatu male facta existimantur, quanto magis e templo quodcumque abstulisse?' et Marcus Tullius: 'denuntiasti mortem Caecinae: si hac vi perterritus discessisset, neminem dubitare oportebat, quominus vi pulsus videretur'. <Et>: 'itane tandem? audire armatos satis est ad vim probandam, videre non erit satis?' Ab eo autem, quod praecedit et simul est et sequitur, in qualitate argumentari possumus ita: 'nam si quod praecedit honestum est, necesse est et quod sequitur honestum sit', ut 'si utile est exerceri ad vires corporis, et bene valere utile est'; <et> 'si bona est sanitas, et uri et secari bonum est, quia haec pro sanitate futura suscipiuntur'. Comparativis quoque locis non minus in hoc genere quaestionis utemur quam in ceteris: 'nam et si unum protexisse [p. 402 HALM] civem pulchrum est, universam civitatem eripuisse periculo multo pulchrius iudicabitur'; et contra: 'non eo multum sibi vindicare debere oratorem, si salutem homini praestiterit; nam et gubernatorem simul navigantibus, et eum, qui propugnacula aedificaverit, de muro dimicantibus aeque fecisse certum est'.

<De locis post rem>

Nunc post rem. Ab eventu in coniectura, quod Graeci ἀπὸ τῆς ἐκβάσεως dicunt: 'si ante nobis discordia luctus et maeroris et inopiae, maximarum calamitatum, fuit causa, nunc quoque aestimare debemus eadem eventura, si discordare coeperimus'. Et ut a Gaio Fannio adversus Gracchum dictum est: 'si Latinis civitatem dederitis, credo, existimatis vos ita, ut nunc, constitisse, in contione habituros locum aut ludis et festis diebus interfuturos. Nonne illos omnia occupaturos putatis?'. Collegit enim non esse recipiendos in civitatem ex his, quae eventura sint: 'prodere voluisse patriam arguor. Quid ita? An ut eversa patria dignitatem a maioribus acceptam, fortunas optime constitutas amitterem, ut cui liceret beatissimo cum summa gloria vivere, idem hostium potestati subditus cum infamia degerem?' ab eventu in fine, ut Marcus Tullius dixit: 'si iudicaveritis sine dolo malo posse familiam congregari, hominem occidi, omnibus facinorosis eandem licentiam permiseritis', et 'si prohiberi non potest aut deici, prohiberi domo tua poteris, et non habebis interdictum, quo restituaris?' et in defensione: 'quod si ex eo, quod hi naves reliquerunt et ad pedestrem exercitum transierunt, victoriam paraverunt, desertores eos appellare non possumus'. Ab eventu in qualitate, ut 'qualia sunt ea, quae evenerunt aut quae videantur eventura, tale illud quoque existimetur, ex quo evenerunt', ut Sabinis Ennius dixit: 'cum spolia generis detraxeritis, quam inscriptionem dabitis?'

A iudicatu in coniectura uberrimus et late patens locus est; ex hoc fere omnia sunt, quaecumque ἔνδοξα Graeci vocant, nos autem probabilia dicimus. Vtimur autem iudicatu tum omnium, tum plurimorum, tum optimorum, praeterea eorum, qui in unaquaque arte peritissimi sunt. Omnium iudicatu utitur Marcus Tullius, cum dicit nullum ordinem in civitate fuisse, quibus non libentibus ab esilio rediret; plurimorum [p. 403 HALM] autem iudicatu, cum ex senatus consulto sibi domum restitutam; optimorum iudicatu, cum Pompeium et ceteros auctores reditus sui nominat; scientium iudicatu, cum domum suam dicit a religione pontificum sententia liberatam. A iudicatu in fine similiter ex iisdem locis, ut si quaeratur, quid sit princeps, eum esse dicamus, qui sit nobili genere et facultatibus affluens, quod ita omnes appellandos esse principes credant: vel si ita dicamus, eum esse principem, qui virtute praecellat, quod ita sapientes censeant; et cetera eodem modo percurremus. A iudicatu in qualitate: hic vel maxime convenit qualitati locus. Nam et [in] opinione uti possumus omnium, quae turpia et honesta iudicentur, et plurimorum <et> excellentium et peritorum aeque, ut retro didicisti.

Adiciendum videtur duci argumenta etiam a fictione ex omnibus iisdem locis, quibus superiora. Fictio autem est proponere aliquid, quod, si verum est, aut solvat quaestionem aut adiuvet; deinde id, de quo quaeritur, facere illi simile. Hoc quo sit notius, subiciamus exemplum. Lex: 'qui parentes non aluerit, vinciatur'; non alit aliquis; ut vincula recuset, utitur fictione: 'si filius infans sit, si rei publicae causa absit'. Et illa, quae solent contra praemium dici: 'si tyrannidem petat, si templorum eversionem'. Vtitur his Cicero pro Caecina: 'unde tu aut familia aut procurator. Si me vilicus tuus solus deiecisset; si vero ne habeas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit', et alia in eodem libro plurima. Haec autem fictio cum plurimum valet adversus scripta, tum etiam ad qualitates habet vires non mediocres: 'si Lucius Catilina cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit, hac de re [publica] posset iudicare, condemnaret Lucium Murenam'; et 'si hoc tibi inter cenam in illis immanibus poculis tuis accidisset'; et 'si Appius ille Caecus loqueretur'.

De inartificialibus <argumentorum locis>

Inartificiales sunt, quos non oratoris ingenium invenit, sed causa ipsa in se habet, ut praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, responsa, omina, vox aliqua emissa, in quibus maxima pars contentionum forensium consistit. Haec, ut ipsa carent arte, <ita arte> tractanda sunt; et adiuvantur iisdem locis, quos tradidimus: a persona, a loco, a tempore et ceteris omnibus, qui in probationibus artificialibus communes argumentorum loci appellantur. Nec tamen omnia tradi possunt, sed tantum [p. 404 HALM] demonstratur via quaedam atque ratio, qua percepta non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo his, quae traduntur, similia, ut quaeque condicio litium poscit. Neque enim de omnibus causis quisquam potest dicere, quae sunt infinitae et numero et varietate.

[De praeiudiciis]

Praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus maxime versatur: rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, veluti de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis; item iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen hoc ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem; item cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et adsertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt, constet oratio. Confirmantur autem praecipue duobus, auctoritate eorum, qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur; refelluntur vero raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in his erit culpa, ne offendantur iudicum animi, vel aliqua dissimilitudine causae, quia vix ulla res est, quae per omnia alteri similis sit. Si id non continget aut forte causa erit eadem, actionum incusanda neglegentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid causae postea accesserit. Quorum si nihil fuerit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere, ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam; rogandi etiam iudices, ut rem potius tueantur ipsam, quam iuri iurando alieno suum donent. Adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum nullum est remedium, nisi aut inventa quantulacumque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria.

Famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium, credulitas incrementum afferat; quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa vulgantium. Exempla utrimque non deerunt.

In tormentis quoque pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocat, altera falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, [p. 405 HALM] aliis infirmitas necessarium. Et sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit, quis et quem postulet aut offerat, et in quem et ex qua causa; sive iam erit habita quaestio, quis ei praefuerit, quis et quo modo sit tortus; an credibilia dixerit, an inter se consonantia; an perseveraverit in eo, quod coeperat, an aliquid dolore mutaverit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu: quae utrimque tam infinita sunt quam ipsa rerum varietas.

Contra tabulas saepe dicendum est. Cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ad ignorantiam nos convertimus, quo pauciores rei fiant. Sed ad hoc ipsum argumenta ex causa trahuntur, si forte aut incredibile est id actum esse, quod tabulae continent, aut aliis quoque probationibus aeque inartificialibus solvitur, si aut is, in quem signatum est, aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus, si tempora non congruunt, si vel antecedentia vel sequentia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa falsum saepe deprehendit.

Ius iurandum qui offert, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile periuraturum, aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequitur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere, sed ne hoc quidem recusare videatur, aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturum et se ipse non fuerit passus, aut [si] praeter alia causae instrumenta adiciet ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam. Qui non recipiet condicionem et a multis contemni iuris iurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sunt reperti, qui deos agere curam rerum humanarum negarent; eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, ipsum velle de causa sua pronuntiare et ostendere, quam id, quod offerat, leve ac facile credat. At qui defert aliis iuris iurandi condicionem, modeste agere videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum, cuius cognitio est, onere liberet, qui profecto alieno iure iurando stari quam suo mavult. Quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse. Quae si excusatio deerit, hoc supererit, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat acque id agi, ut in causa, in qua vincere non potest, queri possit. Itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle, quae affirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit. Praecipere tamen quidam solent, numquam temere [p. 406 HALM] ius iurandum deferri oportere, sicut optionem iudicis adversario dandam. Nam si dicere contraria turpe advocato videtur, certe est turpius facere quod noceat.

Testimonia aut per tabulas dicuntur aut a praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna est; nam et minus obesse videtur pudor inter paucos signatores mentiendi, et probandi diffidentia premitur absentia. Et si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet inde, quod nemo dat per tabulas testimonium nisi sua voluntate. Contra haec dicitur et amicum pro amico et inimicum <contra inimicum> posse verum integra fide dicere. Sed late locus uterque tractatur. Contra praesentes vero communis locus est, cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit, quam quae sit hominum scientia nixa, altera omnia, per quae fieri solent falsa testimonia, enumerat. Verumtamen non est in eiusmodi quaestionibus immorandum, an credendum testibus, an credendum tormentis sit, sed tantum sumendus est transitus ad propria causae: debemus enim probare velle [non] nullis testibus [nec] nullis <que> tormentis esse credendum, de quibus tum maxime agitur. Sequens ratio est, cum specialiter iam quidem, sed tamen multos invadere patroni solent. Nam et gentium simul universarum testimonia elevantur, ut de auditionibus possunt inveniri: non enim ipsos esse testes, sed iniuratorum afferre voces, ut eos, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum, non testium habendos loco. Interim adversus singulos dirigitur actio: ob quam rem multum interest, ut totam orator causam familiariter norit. Ea enim res docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus: debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus. Saepe inter testes et argumenta contentio est: [et] inde scientiam et religionem esse, hinc vero, ex argumentis, dicitur testem gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu depravari. Argumenta autem ex natura duci possunt: in his iudicem sibi, in illis aliis credere. Communia haec multis causis ac saepe iactata sunt. Aliquando etiam utrimque sunt testes.

Sed confirmatio sequitur ex supradictis, si his adicientur divina testimonia, id est responsa et omina <et> cetera similia. In quibus tractatus erit unus generalis, quo inter Stoicos et Epicureos solet rogari, providentiane mundus gubernetur: alter specialis contra partes divinationis, ut quaeque ad quaestionem cadet. Hic enim [p. 407 HALM] fidem confirmabit, hic refellet; quod adiciat aliquis et voces, si quae sunt per vinum vel per somnum vel per dementiam vel ab infantibus emissae: quos pars altera nihil iudicare dictura est, altera nihil fingere. Haec omnia, quae inartificialia supra dicta sunt, non tantum praestantur cum sunt, sed etiam, ubi non sunt, desiderari solent, ut puta: 'pecuniam dedisti: quis numeravit? Vbi? Vnde?' 'venenum arguis: ubi emi? A quo? Quanti? Per quem dedi? Quo conscio?'

Ideo autem retro eorum statuum, qui sunt in scripto, non fecimus mentionem, quia eadem ratio est in omni genere quaestionum, qua semel accepta ad cuiusque status controversiam probationum argumenta parantur. Illud quoque studiosi eloquentiae et de artificialibus et de inartificialibus cogitent, neque in unaquaque causa ea, quae monstravimus, cuncta posse reperiri, nec eodem ordine, quo sunt tradita, semper debere tractari: neque, cum proposita fuerit materia dicendi, tum demum scrutanda singula argumentorum loca et velut ostiatim pulsanda, ut ad probandum id, quod intendimus, respondeant; infinitam enim et inutilem faciat ista res dicendi tarditatem. Propter quod opus est non tantum arte, sed ingenio et studio et exercitatione nimia, quae plus plerumque et arte et ingenio valet, ut quemadmodum in syllabis, quae scribentium cogitationem non exigunt, si sit usus et consuetudo, sic in orationibus sponte quadam argumentorum facultas dicendi vel scribendi consuetudine ultro se necessariis locis offerat.

DE ARGVMENTO

Non est satis argumentorum locos vel divisionum argumenta invenisse, nisi exornentur inventa et certas in partes distinguantur. Dicere enim 'veri simile est eum homicidium fecisse, qui ex barbaris est' aut 'concubuit haec mulier, nam peperit' non argumentari est, sed argumentum proferre. Cum igitur argumentum sit inventum aliquo ex genere, rem aliquam aut probabiliter ostendes aut necessarie.

De necessaria argumentatione

Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicuntur neque fieri nec demonstrari possunt, hoc modo: 'si peperit, concubuit cum viro'; 'si lac habet, peperit'. Hoc genus argumentandi, quod in necessaria ratione versatur, tractatur in dicendo aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem. Complexio est, in qua utrum concesserit reprehenditur, ut 'si improbus est, cur tueris? Si probus, cur accusas?'

[p. 408 HALM] Enumeratio est, in qua, pluribus rebus expositis et ceteris infirmatis, una res aliqua necessario confirmatur, ut 'necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc esse occisum, aut metus aut spei aut alicuius amici gratia: aut si horum nihil est, ab hoc non esse occisum; nam sine causa maleficium susceptum non potest esse. Ergo si neque inimicitiae fuerunt neque metus ullus neque spes, neque ad amicum pertinet huius mors illius, relinquitur igitur ut ab hoc non sit occisus.'

Simplex conclusio est: 'si vos me istud eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo ipso tempore trans mare fui, restat ut id, quod dicitis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem facere'. Atque hoc diligenter videri oportet, ne quo pacto genus hoc refelli possit, ut non sola confirmatio, verum et ipsa argumentatio ex necessaria ratione constet.

De probabili argumentatione

Probabilis argumentatio in eo genere est, quod credibile est, quod fere solet fieri, quod in opinione positum est, quod sine ullo teste auditoris opinio confirmat, ut 'si mater est, diligit <filium>; si avarus est, contemnit ius iurandum'. In hoc omnis argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem. Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat assensionem eius, quicum instituta est; quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter similitudinem earum rerum, quibus assensit, probetur, ut 'dic mihi quaeso, mulier, si vicina tua melius habeat aurum, utrum illiusne an tuum malis?' 'illius', inquit. 'Quid, si et vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat quam tu, tuumne an illius malis?' Respondit: 'illius vero'. 'Quid, si virum meliorem habeat illa quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?' hic cum rebus non dubiis assensum est, fiet propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium videretur, si quis separatim quaereret, propter rationem interrogandi concedatur.

Hoc in genere praecipiendum nobis videtur, primum ut illud, quod inducemus per similitudinem, eiusmodi sit, ut sit necesse concedi. Nam ex quo postulabimus nobis illud, quod dubium sit, concedi, <id> ipsum dubium esse non oportebit. Deinde illud, cuius confirmandi causa fiet inductio, videndum est, ut simile iis rebus sit, quas res ante induxerimus quasi non dubias. Nam aliquid ante concessum nobis esse nihil proderit, si ei dissimile erit id, cuius causa illud concedi primum voluerimus. Deinde oportet non intellegi, quo spectent illae primae [p. 409 HALM] inductiones et ad quem sint exitum perventurae. Nam qui videt, si ei rei, quam primo rogetur, recte assenserit, illam quoque, quae sibi displiceat, esse necessario concedendam, plerumque aut non respondendo aut male respondendo longius procedere rogationem non sinet. Quapropter ratione interrogationis imprudens ab eo, quod concessit, ad id, quod non vult concedere, deducendus est. Ad extremum autem aut taceatur oportet aut concedatur aut negetur. Si negabitur, aut ostendenda similitudo est earum rerum, quae ante concessae sunt, aut alia utendum inductione; si concedetur, concludenda argumentatio est; si tacebitur, aut elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imitatur confessionem, pro eo ac si concessum sit concludere oportebit argumentationem. Ita fit hoc genus argumentandi, id est inductionis, tripertitum, ut prima pars ex similitudine constet una pluribusve, altera ex eo, quod concedi volumus, cuius causa similitudines exhibitae sunt, tertia ex conclusione, quae aut confirmat concessionem aut, quid ex ea conficiatur, ostendit.

De ratiocinatione

Ratiocinatio, id est syllogismus, est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmet. Syllogismi membra sunt enthymema et epichirema. Syllogismus constat partibus complurimis, aliquando quinque, aliquando quattuor, aliquando tribus. Plerumque, quotiens quinque partibus constat, prima est propositio, qua exponitur summa argumentationis ad hunc modum: 'melius adcurantur, quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur'. Secunda est confirmatio propositionis, quae rationibus variis et quam copiosissimis <verbis> approbat superiorem hoc modo: 'domus ea, quae ratione regitur, omnibus est instructior rebus et apparatior quam ea, quae temere et nullo consilio administratur. Exercitus is, cui praepositus est sapiens et callidus imperator, commodius regitur, quam qui stultitia et temeritate administratur. Navis optime cursum conficit, quae scientissimo gubernatore utitur.' Tertia est assumptio, quae id, quod velit ostendere, assumit hoc pacto: 'nihil autem melius quam omnis mundus administratur'. Quarta est, quae approbat assumptionem hoc modo: 'nam et signorum ortus et obitus definitum quendam ordinem servant, et annuae commutationes non modo ex necessitate quadam semper eodem modo fiunt, verum etiam ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae: et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla re umquam mutatae significant non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari'. Quinta est conclusio, [p. 410 HALM] quae id infert, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: 'consilio igitur mundus administratur'.

Haec est ratiocinatio in quinque partes distributa, quam omnes ab Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt, ut illam per inductionem Socrates et Socratici tractaverunt: et mox oratores ab utrisque transtulerunt. Et tamen aliquando est quadripertita ratiocinatio, cum aut proponimus aut assumimus sine approbatione. Id autem fieri debet, cum aut propositio ex se intellegitur aut assumptio nullius approbationis indiget. Item est etiam tripertita ratiocinatio, id est trium partium syllogismus, qui constat propositione, ratiocinatione, conclusione, ut 'bonum est virtus; nam id demum bonum est, quo nemo male uti potest; virtute autem nemo male uti potest: bonum est ergo virtus'. Et contra idem syllogismus: 'non est bonum pecunia; non enim bonum est, quo quis male uti potest; pecunia autem potest quis male uti: non igitur bonum est pecunia'.

Syllogismorum propositio aut confessa est aut probanda. Confessa, ut 'omnes beatam vitam vivere volunt': sequitur ergo argumentatio et conclusio; probanda, ut 'qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet': non enim conceditur, nisi confirmata fuerit. Assumptio quoque interim confessa est, ut 'omnes autem volunt beatam vitam vivere'; interim probanda, ut 'quod autem dissolutum est, sensu caret', cum hoc non constet, quia potest soluta corpore anima vel immortalis <esse> vel ad tempus manere. Omnia genera conclusionum in syllogismis intellegi oportet. Nam <aut> ita concludimus, ut in unum conducamus propositionem et assumptionem, atque ita conclusionem adnectamus hoc modo: 'quod si leges omnes ad utilitatem rei publicae <referri convenit, hic autem rei publicae> consuluit, profecto non potest eodem facto et saluti communi consuluisse et legibus non obtemperasse'; aut ita, ut ex contrario conficiatur conclusio, hoc modo: 'summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis'; aut ita, ut id solum, quod conficitur, inferatur ad hunc modum: 'urbem igitur diruamus'; aut id, quod eam rem, quae conficitur, sequatur necesse est, hoc modo: 'si peperit, cum viro concubuit; peperit autem': conficitur hoc 'concubuit igitur cum viro'. Hoc si nolis inferre et inferas id, quod sequitur: 'fecit igitur incestum', concluseris argumentationem. Quare in longis argumentationibus ex conductione aut ex contrario complecti oportet; in brevibus id solum, quod conficitur, exponere; in iis, in quibus exitus perspicuus est, consecutione uti. [p. 411 HALM]

De enthymemate

Enthymema est imperfectus syllogismus: non est enim in eo necesse primum proponere, deinde argumentari et postremo concludere, sed vel primam propositionem praeterire licebit, propterea quod ipsa tantum praesumptione iudicis vel auditoris contenta esse poterit, et solam ratiocinationem exsequi et conclusionem superaddere, vel certe conclusionem praetermittere et sensibus iudicis id, quod ratiocinatus est, colligendum relinquere. Quare ergo dialecticis illud necessarium est, ut omnibus partibus colligant, oratoribus non semper? Quoniam illis veri inveniendi ratio, his suadendi proposita est. Persuadere autem non poterunt, si ipsa diligentia et redditione partium obscuraverint quae colligunt. Deinde ad illos non pertinet, ut suaves et iucundi sint in disserendo, oratori autem maxime, ne aures auditoris offendat, studendum est; offendit porro et iisdem nominibus utendo saepius et eadem collectione referenda.

Debemus etiam illam differentiam scire, quod is, qui disserit, interim longe probationem petit et multis in ratiocinatione positis colligit: orator autem, quo sit lucidior probatio eius, ex proximo petet nec spectabit, quam vera sint ea, quibus colligit, sed quam probabilia. Vt si colligendum sit mortem malum esse, dialecticus ille repetet huius rei probationem ex natura, quod illa nos vitae conciliaverit, vel etiam altius et obscurius ex disparatione animae et corporis, ut vel interire animam probet, vel, si immortalis sit, poenas eorum dare, quae hic commiserit: et ideo, cum hoc ipsum incertum sit, an recte vixerimus, timendum esse, ne quas poenas sustineamus. At vero orator nihil horum sibi probandum putat, nisi forte haec ipsa pompatice exsequi volet alio modo et alia ratione. Locuples enim et speciosa vult esse eloquentia, quod non <con>sequetur, si conclusionibus certis et crebris et in unam prope formam cadentibus concisa ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit. Probationem autem ex proximo petet, ut 'omnes homines aut maior pars hominum mortem timent, quod sui lugeant eos, qui mortui sunt, quod carituri sint voluptatibus'. Est enim illi oratio apud homines, qui non recondita disputationum subtilitate, sed communi sensu universa percipiant.

De epichiremate

Et quoniam diximus, quid differat syllogismus ab enthymemate, non alienum hoc loco videtur et de epichiremate dicere, quoniam quaerere quidam solent, quid inter epichirema et enthymema intersit. Est autem diaphora utrumque, sed vi et substantia idem. Quid ergo interest? [p. 412 HALM] Quod enthymema correptior probatio, epichirema autem exsecutio enthymematis est. Quod dico, tale est. Cum partes eae, quibus colligitur aliquid, ita probabiles sint, ut nullum praeterea firmamentum desiderent, enthymema erit nudum et viduum, quale est hoc: ' <ni>si vero creditis eum, qui patri non temperavit, quominus manus inferret, alienis temperaturum'. Hoc, quia statim probabile videtur, nullam confirmationem desiderat et circumcisum enthymema est. At vero hoc ipsum [quia] quasi parum probabile hoc modo proponat aliquis, deinde exsequatur: 'si ostendero, iudices, ab hoc pulsatum patrem, dubitatis ab eo iniuriam extraneo factam? non opinor'; deinde longius prosequatur: 'etenim multi, quamvis petulantes in alienos essent, suis tamen temperaverunt: at vero, qui patrem non manu dico, sed vultu tantummodo laesit, quid est, quod non audere possit? Credo existimationem impudentiae verebitur, qui crimen impietatis suscipere non recusavit, aut leges verebitur, qui parente violato non solum humana, verum etiam divina iura permiscuit.' Et licet in quantum vis aliquid exsequi, deinde hoc probato et confirmato, tum demum imponere enthymemati conclusionem ita: 'deinde, cum ab hoc pulsatum patrem constet, ab eo non videbitur aliquid iniuriose circa hominem alienum et extraneum esse commissum?' et omnino, quia est tripertita, quae est minima collectio syllogismi (proponimus enim id, quod colligendum est, deinde confirmamus, deinde concludimus), illa ratiocinatio, quae est inter propositionem et conclusionem, enthymema dicitur.

Enthymematon vel epichirematon formae sunt quinque, elencticon, item dicticon, item gnomicon, item paradigmaticon, item syllogisticon. Elencticon, quod solum apud veteres tractabatur, in quo repugnantia colliguntur, cuiusmodi est hoc: 'liberalem se praedicat; idem peculatum fecisse convincitur'; pugnant enim liberalitas et peculatus. Alii postea adiecerunt enthymema dicticon: 'quod si apparet huic numquam officio pecuniam fuisse potiorem, certe eum liberalem iudicari oportet'. Non enim pugnant haec inter se, sed consecuntur, et est haec forma enthymematon, quod appellatur dicticon, et fit a consequentibus. Tertium gnomicon; nam gnomicon est sententia, sicut illa: 'difficile est modum pretio statuere, nisi libidini feceris', et illa: 'non potest verus accusator esse, qui cum reo criminum societate coniungitur'. Sed enthymema gnomicon hoc a sententia differt, quod ibi tantum simpliciter sententia pronuntiatur, hic autem simul et ratio sententiae redditur, quale est hoc: 'Carthaginienses nobis iam hostes sunt; nam qui omnia parat contra me, [p. 413 HALM] ut, quo tempore velit, bellum possit inferre, hic iam mihi hostis est, tametsi nondum armis agat'. Paradigmaticon enthymema quamquam ad exemplum se refert, hoc tamen differt ab exemplo, quod exemplum per se positum probationem adiuvat, conversum autem in speciem argumenti formam accipit paradigmatis enthymematici, ut sit exemplum: 'non debetis largitionem permittere; nam et Dionysius et Pisistratus cives largitione corruperunt'; at vero, ut enthymema sit paradigmaticon, illo modo corripitur et concluditur, ut 'si Phalaridi et Pisistrato et ceteris omnibus una res maxime, largitio, dominationem conparavit, quid est, quod non idem Gracchum affettare credatis, quem eadem quae illos facere videatis?' syllogisticon enthymema est, quod ad imaginem syllogismi ex multis aliquid colligit, ut si dicamus: 'adulterium multis modis arguitur, quod munuscula missa sint, quod ad cellulam saepius conventum ancillae, quod ad domum mariti aceessum sit, quod, qui accesserit, latere voluerit'. Atque haec omnia cum astruxerimus, tunc concludimus: 'quod si munera misisse doceo et cum ancillulis familiaritatem habuisse, ** et egressum furtim, quid est quod non ex his omnibus adulterium videatur esse commissum?'

In <iudiciali genere> elencticis enthymematibus raro utendum est. In patheticis vero aut ethicis materiis etiam dissolvamus quantum fieri potest enthymemata et destruamus, ne pedibus et numeris constricta sint. In iis vero causis, in quibus res omnis in probatione posita est, dictica vitamus et syllogistica adhibemus. Paradigmatica et gnomica severis et gravibus et magnificis conveniunt: dictica supplicantibus et in affectu positis.

In omni autem argumentatione variare orationem magnopere oportebit; nam sicut in omnibus rebus, ita etiam in hac similitudo mater est satietatis. Variari autem poterit, si non similiter semper ingrediamur, si tum inductione utamur, tum ratiocinatione; nec semper ratiocinationem a propositione incipiamus, nec semper quinque partibus eius utamur, nec eadem ratione partes explicemus, sed tum ab assumptione incipere <liceat>, tum ex propositione, tum approbatione, tum hoc, tum illo genere conclusionis uti.

DE REPREHENSIONE

Reprehensio est, per quam argumentando adversariorum confirmatio diluitur aut elevatur. Haec fonte inventionis eodem utitur, quo utitur confirmatio, propterea quod, quibus ex locis aliqua res potest confirmari, iisdem [p. 414 HALM] potest infirmari, id est, quos in superiori parte didicisti, communibus argumentorum locis. Nec tantum argumentum, sed argumentatio tam in confirmando quam in refellendo similiter explicatur. Verum tamen sunt huius partis quaedam propria praecepta, quae in refellendo observare debemus. Tradidimus retro argumentum aut necessarium esse aut probabile: necessarium tractari aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem. Haec quemadmodum in probando tractarentur accepisti: nunc quemadmodum reprehendantur, id est refellantur, attende.

Primum complexio, quae, utrum concesseris, debet tollere, si vera est, numquam reprehenditur, id est 'si peperit, concubuit cum viro'; si vero falsa et imitatur veritatem, duobus modis, aut conversione aut alterius partis infirmatione. Conversione hoc modo:

'nam si veretur, quid eum accuses qui est probus?

Sin inverecundum animi ingenium possidet,

quid eum accuses, qui id parvi auditu aestimet?'

Hic sive vereri dixeris sive non vereri, concedendum putat hoc, ut neges esse accusandum. Refelles ergo conversione sic: 'nam si veretur, accuses: non enim parvi auditu aestimabit; sin inverecundum ingenium animi possidet, tamen accuses: non enim probus est'. Alterius autem partis infirmatione reprehenditur complexio ita: 'verum si veretur, accusatione corrigitur, ut ab errato recedat'.

Enumeratio reprehenditur, si aut praeteritum quiddam dicemus, quod velimus concedere, aut infirmum aliquid annumeratum, cui contra dici possit, aut causa non sit, quare non honeste possimus concedere. Praeteritum quiddam est: 'quoniam habes istum equum, aut emeris oportet aut hereditate possideas aut munere acceperis aut domi tibi natus sit aut, si horum nihil est, surripuisti. Neque emisti neque hereditate venit neque donatus est neque domi natus est; necesse est ergo ut subripueris.' Hoc totum dissolves, si dicere possis ex hostibus equum esse captum, quod ille in enumeratione praetermiserat. Item reprehenditur enumeratio, cum contra dici alicui speciei ex enumeratione possit, ut si contendas hereditate tibi obvenisse aut munere accepisse aut domi natum esse. Item reprehenditur, cum aliquid ex enumeratione eligere possumus, quod honeste concedamus, ut si qui dixerit: 'aut insidias facere voluisti aut amico morem gessisti aut cupiditate elatus es', et nos contra dicamus: 'amico morem gessi'.

Simplex conclusio reprehenditur, si id, quod sequitur, non videatur necessario cum eo, quod antecessit, cohaerere. Nam hoc quidem 'si spiritum ducit, vivit', 'si dies est, lucet', eiusmodi est, ut cum priore necessario posterius cohaerere videatur **.

[p. 415 HALM] Argumentatio, quae per inductionem appellatur, quoniam per similitudinem maxime exercetur, poterit refelli, dum simile negemus id, quod confertur, et si fieri potest diversum genere, natura, vi, magnitudine; tempore, loco, persona, opinione. Quo in numero illud, quod per similitudinem affertur, et quo hoc, cuius causa affertur, haberi conveniat, quid res a re differat, ostendendum: ex quo probemus aliud de eo, quod comparabitur, et de <eo, cum> quo comparabitur, existimari oportere.

Syllogismus expugnatur, cum aut intentio eius aut assumptio aut conclusio, nonnumquam omnia refelluntur. Et quidem intentio ex his locis argumentorum redarguitur, quibus et confirmatur, id est contraria ratiocinatione: ratiocinatio autem numquam est vera, nisi et propositio vera sit. Nonnumquam tamen verae propositionis falsa ratiocinatio est, ut 'virtus bonum est' verum est; sed si quis ratiocinationem subiciat 'quod ea locupletes faciat', verae intentionis falsa sit ratiocinatio. Conclusio autem aut vera negatur, cum aliud colligit quam id, quod ex prioribus exprimitur, aut nihil ad praesentem quaestionem dicitur pertinere. Non est vera, sicut hoc: 'insidiator iure occiditur; nam cum vitae vim afferat ut hostis, etiam repelli debet ut hostis: recte igitur Clodius ut hostis occisus est'. Non utique: nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus; sed si <est> vera conclusio 'recte igitur insidiator ut hostis occiditur', nihil ad nos: nondum enim Clodius insidiator apparet. Sed, ut potest vera esse intentio et ratiocinatio et tamen falsa conclusio, ita, si illa falsa sunt, numquam est vera [falsa] conclusio.

Praeterea omne genus argumentationis sive in his, quae sumpta sunt, sive in enthymemate sive in epichiremate, refutatur aut quasi vitiosum genus argumentationis, ut cum contra argumentum aliud argumentum opponitur firmum, cum ipsum genus vitiosum est aut falsum, ut 'non potest esse sapiens qui pecuniam neglegit'; aut cum commune, ut non minus <ab> adversariis quam <a> nobis faciat, hoc modo 'idcirco, iudices, quia veram causam habebam, brevi peroravi'; aut cum vulgare, quod in aliam quoque rem transferri possit, ut 'si causam veram non haberem, vobis me iudicibus non commisissem'; aut cum leve, quod sero inducitur 'si in mentem venisset, non commisissem'; aut cum remotum, quod ulterius quam satis est petitur, ut 'si in nemore Pelio non cecidissent trabes, hoc scelus factum non esset'; aut male definitum reprehenditur, ut communia describendo, hoc modo: 'seditiosus est is, qui malus atque inutilis civis est', cum non magis seditiosi quam ambitiosi et calumniatoris sit; aut [p. 416 HALM] false definiendo, ut 'sapientia est pecuniae quaerendae intellegentia'.

Item vitiosum est argumentum, cum controversum est, id est, cum incertis incerta vult probare; vel cum relicta controversia de eo, in quo non est quaestio, argumentatur. Non honestum est argumentum, quod aut loco, in quo dicitur, aut homine, qui dicit, aut eo tempore, quo dicitur, aut iis, qui audiunt, aut ea re, de qua agitur, indignum est. Offensum est argumentum, quod eorum, qui audiunt, voluntatem laedit. Inconstans est argumentum, quod ab eodem de eadem re diverse dicitur, ut <si> qui dicat virtutem ad beate vivendum nulla re indigere, et idem postea neget sine bona valetudine posse bene vivi. Adversarium est argumentum, ut si quis hostium vim et copias augeat, cum ad pugnandum milites adhortetur. Vitiosum est argumentum, si plurima in partitione pollicitus pauciora demonstret; aut cum, si totum debet ostendere, de parte aliqua loquatur, hoc modo: 'mulierum genus avarum est; nam Eriphyla auro viri vitam vendidit'. Vitiosum est argumentum, aut si res ex hominis vitio vituperabitur, ut <si> qui doctrinam <ex> alicuius docti vitiis reprehendat; aut si qui, cum aliquem volet laudare, de felicitate eius, non de virtute dicat; aut si rem cum re ita comparabit, ut alteram se non putet laudare, nisi alteram vituperaverit; aut si, cum de certa re quaeretur, de communi instituerit orationem, ut, si <quis>, cum aliqui deliberent, bellum gerant an non, pacem laudet omnino, non illud bellum inutile esse demonstret. Parum idoneum est argumentum hoc modo: 'maximum bonum est amicitia; plurimae enim delectationes sunt in amicitia'.

<Alius modus est reprehensionis, ut> cum contra argumentum aliud firmum argumentum opponitur. Hoc genus in deliberationibus maxime versabitur, cum aliquid, quod contra dicatur, aequum esse concedimus, sed id, quod nos defendamus, necessarium esse demonstramus; aut cum id, quod ille defendat, utile esse fateamur, quod nos dicamus, honestum esse demonstremus.

DE PROPOSITIONE

Quaeri etiam solet, an semper approbationes propositione uti necesse sit; propositio autem est omnis confirmationis initium. Sed aliquando sine propositione quoque satis manifestum est, quid in quaestione versetur; utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in argumentis summa esse collectio, ut est: 'haec si, ut exposui, gesta sunt, iudices, insidiator superatus [p. 417 HALM] est, vi victa vis est'. Nonnumquam valde utilis est propositio, ubi res defendi non potest et de iure quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, ut si dicas: 'de sacrilegio cognoscitis', ut iudices intellegant id unum esse officii sui quaerere, an id, quod obicitur, sacrilegium sit. Item necessaria est propositio in causis obscuris aut multiplicibus, non solum ut fiat causa lucidior, sed quia aliquando magis movet, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint, ut est: 'lex aperte scripta est, ut peregrinus, qui murum ascenderit, morte multetur: peregrinum te esse certum est et ascendisse murum; quid superest nisi ut puniaris?' haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit.

Sunt propositiones non tantum simplices, sed et duplices et multiplices. Nam et plura crimina simul congeruntur, ut 'Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret'. Defensio quoque plures interim propositiones habet, ut 'pecuniam petis nullo iure: procuratorem enim tibi esse non licuit; sed neque <ille>, cuius nomine litigas, habere procuratorem potuit'. Et multiplicari haec in quantum libet possunt.

Est etiam nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus 'caedis ago, furtum obicio'; est cum ratione propositio, ut 'maiestatem minuit Cornelius; nam codicem legit'. Praeter haec utimur propositione aut nostra, <ut> 'adulterium obicio', aut adversarii, ut 'adulterii mecum agitur', aut communi, ut 'inter me et adversarium quaestio est, uter sit defuncto propior'; nonnumquam diversas quoque iungimus, ut 'ego hoc dico, adversarius illud'. Habet interim vim propositionis etiam, quae per se non est propositio, cum enarrato rerum ordine subicimus 'de his, iudices, cognoscetis', ut sit haec commonitio iudicis, ut ad quaestionem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.

DE PARTITIONE

Et de partitione quaesitum est, an ea semper esset utendum. Partitio autem est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque in ordinem collocata enumeratio. Hac aliquando utendum non est, primum quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata 'paene excidit mihi', et 'fugerat me', et 'recte admones': deinde quod interdum etiam fallendus est iudex, ut aliud agi quam quod petimus putet. Nam est nonnumquam dura propositio, quam iudex si praevidit, non aliter [p. 418 HALM] praeformidat, quam qui ferrum medici prius, quam curetur, aspexit. At si [de] re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur. Deinde refugienda interdum non modo partitio quaestionum, sed omnino tractatio est, et affectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non enim solum oratores docere, sed nonnumquam plus debent movere. Cui contraria est maxime tenuis illa et scrupulosa partitio. Quod interdum, quae per se levia sunt et infirma, congerenda sunt et turba valent, ut velut eruptione pugnetur: quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum, quod dissimile rationi est, coegerit ratio. Praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audierit iudex, cetera tamquam supervacua gravari solet.

De illo quoque genere defensionis plerumque dubitatur: 'si occidi, recte feci; sed non occidi'. Quo enim pertinet prius, si sequens firmissimum est? Sequente enim, si modo indubitabile est, solo utendum est. Verum tamen si quid in eo, quod est fortius, timebimus, utraque probatione nitamur; alius enim alio moveri solet, et qui factum putabit, iustum credere potest, et qui tamquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus uno telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunae locus. Vt <Cicero> pro Milone insidiatorem primum ostendit Clodium, tum ex abundanti addidit, etiam si id non fuisset, talem civem cum magna virtute interfectoris necari potuisse. Quotiens tamen hac duplici defensione utendum est, nitendum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur; potest enim videri, qui tuto etiam confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.

Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicamur iudicem aliam probationem desiderare, quam de qua loquimur, promittamus nos statim plene satis esse facturos. Frequenter autem suscipitur causa parum verecunda, sed iure tuta; de quo ne inviti iudices audiant, frequentius sunt admonendi secuturam defensionem probitatis, ut exspectent et agi ordine sinant. Quaedam nos invitis litigatoribus simulandum est dicere; nonnumquam, <qua>si interpellemur ab iis, subsistere; saepe avertenda ad ipsos oratio, hortandi etiam, ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur animo iudicis et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis iuris adlegationibus minus repugnabit. Sic utraque se res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.

Sed ut non semper [p. 419 HALM] necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita multum <orationi> et lucis et gratiae confert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant, quae dicturi sumus, sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia.

Partitio igitur, quotiens adhibenda est, inlustrem et distinctam facit orationem. Partitionis partes sunt duae, quarum utraque magnopere ad aperiendam causam et constituendam pertinet controversiam. Vna pars est, quae, quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur, ostendit, ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum; altera est, in qua rerum omnium, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur distributa, qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor, quibus dictis intellegat fore peroratum. Quae partitio, quid conveniat et quid non conveniat, ostendit, haec debet illud, quod convenit, inclinare ad suae causae commodum hoc modo: 'interfectam matrem esse a filio convenit mihi cum adversariis; item contra interfectum esse ab uxore Agamemnonem convenit: an sceleratus Orestes et an scelerata Clytaemnestra, non convenit': et hoc τὸ κρινόμενον. Sed cum scelus sit matrem interemisse vel maritum interemisse, idque conveniat, plurimum proficit etiam ad id, quod non convenit inter partes, ut scelerati videantur, qui id admisisse doceantur. † Vt 'dicam de avaritia, de superbia, de crudelitate' et 'dicam primo quae in quaestura, quae in aedilitate, quae in praetura Romae, postremo quae in provincia commiserit' et talia †. Sic et Marcus Tullius fecit pro Tullio: damnum datum Tullio et vi hominibus armatis et a familia P. Fabii constare dicit, in controversia autem esse, an dolo malo damnum datum sit; quod est τὸ κρινόμενον quodque adiuvatur plurimum ex his, de quibus convenire constitit, id est: dolum malum esse, cum familia armata sit, cum ad vim venerit, cum damnum intulerit.

Quae autem partitio omnium, quas dicturi sumus, rerum distributam continet expositionem, haec habere debet brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum: quae idcirco est utilis, quod rebus ipsis et partibus causae, non verbis neque extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est. Absolutio est, per quam omnia, quae incidunt in causam genera, de quibus dicendum est, amplectimur. In qua partitione cavendum est, ne aut aliquod genus utile relinquatur aut sero extra partitionem, id quod vitiosissimum ac turpissimum est, inferatur. Paucitas in partitione servatur, si [p. 420 HALM] genera ipsa rerum ponantur, neque permixte cum partibus implicentur. Nam genus est, ut animal, pars est, ut equus. Sed saepe eadem res alii genus, alii pars est; nam homo animalis pars est, Troiani aut Graeci genus est. Hoc ideo, ut aperte intellecta generali partitione paucitas generum in partitione servari possit. Nam qui ita partitur 'ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam', non intellegit in partitione exposito genere partem se generi admiscuisse. Nam genus est omnium nimirum libidinum cupiditas, eius autem generis sine dubio pars est avaritia. Hoc igitur vitandum est, ne, cuius genus posueris, eius sicut aliquam diversam ac dissimilem partem ponas. Quod si in genus incident partes, id genus, cum in prima causae partitione erit simpliciter expositum, eo tempore commodissime distribuetur, cum ad ipsum ventum erit explicandum in causae dictione. Atque illud quoque pertinet ad paucitatem, ne aut plura, quam satis sit, demonstraturos nos dicamus, hoc modo: 'ostendam adversarios, quod arguamus, et potuisse et voluisse et fecisse', cum satis sit 'fecisse' ostendere; aut, cum in causa nulla partitio sit et cum simplex aliquid agatur, tamen utamur distributione, id quod perraro potest accidere. Meminisse debemus, ut prima quaeque pars, ut exposita est in partitione, sic ordine prima quaeque transigatur.

Est autem magna prudentia, cum multa argumenta occurrunt, non uti omnibus, sed electis et magis profuturis, nec tam enumerare argumenta quam pendere. Argumenta semper desiderant purum sermonem et dilucidum et distinctum et minime elatum; maxime in rebus minoribus etiam sermone ac verbis propriis utendum est. Nam, ut ait Marcus Tullius, 'ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque hominum in more et sermone versatur, ut in ceteris artibus id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere'. Hoc cum Marcus Tullius de omni parte orationis dixerit, praecipue tamen in argumentatione servandum est, in qua etiam obscuritas magis fugienda est; si quando tamen maior erit materia, nonnullus etiam argumentationi indulgendus est ornatus, quod et Tullius fecit: 'silent leges inter arma', et 'gladium nobis interim ab ipsis porrigi videmus legibus'. Sed et Quintilianus praecipit in argumentatione ante [p. 421 HALM] omnia peraccurata utendum esse perspicuitate: in maioribus dumtaxat causis licere ornatu aliquo delectare. Quicquid natura magis asperum est, hoc pluribus est condiendum voluptatibus, dummodo in his argumentis is habeatur modus, ut sint ornamento, non impedimento.

Cum igitur argumentorum locos perspexeris et quemadmodum his sit utendum, tum suscepta causa constitue, quid habeat boni, quid mali; nulla enim potest esse, quae non habeat utrumque: et quod boni habet, id amplectere, id exorna et exaggera et in eo commorare. A malo autem vitioque causae ita recede, non ut te fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo obruatur. Et si causa est in argumentis, ad ea te potissimum converte; si in conciliatione, <ei> insiste. Summa denique huius generis haec sit, ut, si in refellendo adversarium plus spei sit quam in confirmandis nostris, omnia in illum tela conferamus: si nostra probari facilius quam illa redargui possunt, abducere animos a contraria defensione et ad nostram conemur adducere.

Diximus retro inventione excogitari principia, narrationem, excessus, quaestiones, epilogos. Itaque his, quae prima in omni causa spectanda sunt, id est quaestionibus disputatis, iam reliqua videamus.

DE PRINCIPIIS

Non tantum in prooemio, sed in omni parte actionis maxime prodest, ut dicturus intueatur, cui et apud quem et pro quo et contra quem et quo tempore et quo loco et quo rerum statu et qua vulgi fama dicendum, quid iudicem sentire credibile sit; ita enim facilius, quid adnitendum, poterit institui. Oportet autem, ut aedibus ac templis vestibula, sic causis principia nec magnis parva nec parvis magna praeponi.

Principium autem non semper est necessarium: nam vel temporis angustiae non patiuntur vel causa perparva est vel iudex mora offenditur. Plane potest nonnumquam post narrationem prooemium poni. Si enim est quod apud suspicionem iudicum causae officiat, ipsi autem expositionem negotii statim desiderent, possumus utrique rei satisfacere, ut explanata omni controversia, quibus medendum est principiis, leniamus ac sic ad probationes transeamus; quod genus Graeci μερικὰ prooemia appellant, quae non initio, sed ubicumque usus exegerit, quibusque actionis partibus accommodantur.

Cum autem erit utendum principio, praeparare eo debemus iudicem benevolum, attentum, docilem faciendo: quae tamen per totam actionem custodienda sunt, sed in initiis praecipue, ut in animum iudicis possimus admitti. Benevolus aut <a> personis efficitur aut <a> causis. A personis, si ducatur [p. 422 HALM] exordium vel ab actore causae vel ab ipso litigatore et ab accidentibus unicuique personae, ut aut dignitas allegetur aut infirmitas aut merita, sed verecundius, ne invidiam provocemus. Prosunt etiam et liberi et sexus et aetas et condicio et cetera, quae iudicem ad misericordiam inclinant: degustanda tamen <haec> in principio, non consumenda latius. Adversarii quoque persona prope iisdem omnibus e contrario impugnari solet. A iudice quoque principia ducuntur, non nimis laudando eum, quia suspectum est et parti utrique commune; et ideo, si fieri potest, laudem eius ad utilitatem causae conferamus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera. Propter quod mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. Nam prout asperi lenes, iucundi graves fuerint, ita aut assumere in causa naturas eorum, quae competent, aut mitigare, quae repugnabunt, oportebit. Praeterea detrahenda vel confirmanda opinio, si quam videbitur domo iudex attulisse. A causis benevolentia ducitur, si, quae in actione favorabilia nobis fuerint, et tractemus et augeamus, ea vero, quae laedant, aut omnino repellamus aut certe aliqua ex parte minuamus. Sed, sicut in persona diximus, res omnes, quae affectus movent, id est vel pro nobis gratiam, misericordiam, benevolentiam, vel contra in adversarios odium, iram, invidiam, parcius et modestius in principio praegustanda sunt, quia hoc differt principium ab epilogo, quod hic restrictius, illic liceat effusius evagari. Namque in epilogo et allocutionem permittitur inducere et defunctos excitare et pignora producere et cetera, quae animos audientium moveant. Quae omnia tamen, sicut in principio praecerpenda sunt pro nobis, ita ex diverso amoliri opus est.

Illud in universum praeceptum sit, ut, si causa laborabimus, persona subveniat; si persona oberit, causa prosit; si nihil fuerit quod adiuvet, quaeramus quid adversarium laedat. Non inutile est interdum occurrere, quae videntur obstare, ut Cicero <dicit> scire se mirari <quosdam>, quod, qui per tot annos defenderit, subito ad accusandum descenderit. Multum gratiae exordio dabit, si ab actione diversae partis trahatur, quia non compositum domi, sed ibi natum existimabitur.

Attentum iudicem facies, si res agi videatur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si iudex aut sua vice aut rei publicae commoveatur spe, metu, admonitione, precibus, promissione etiam nos non diu moraturos nec quicquam extra causam esse dicturos. Sed intentio, si quem sibi pars diversa conciliaverit, minuetur e contrario, quaedam quasi levia, quaedam quasi non pertinentia [p. 423 HALM] ad causam praedicando. Et si actio diversae partis iudicum animos occupavit, praemittendae sunt nostrae probationes et diversarum refutatio.

Docilem sine dubio haec ipsa praestabunt, attentio et benevolentia, sed et illud, si breviter et dilucide summam rei, de qua cognoscere debeat, indicemus (ut Homerus atque Virgilius operum suorum principiis faciunt); cuius rei modus <is> esse debet, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quo modo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.

Licet etiam principales quaestiones in principio praecerpere, sed praecursu solo atque tactu, ut de his quaeri videatur, quomodo pro Flacco et <pro> Fonteio Marcus Tullius, 'nihil agi illo iudicio, nisi ut magistratus in provinciis non audeant imperare sociis, quod ex usu rei publicae sit'. Saepenumero in principiis etiam causam praedividimus ex utilitate nostra, ut Demosthenes contra Aeschinem. Est etiam illud nonnumquam aptum ad prooemiandum, cum praeiudicatum aliquid de ea re ostendimus, vel cum incipimus ab his, quae <postea> acciderunt. Tenendum est et in principio et in quacumque parte actionis, ne ante invehare in crimen, quam id coargueris.

Prooemio convenit non semper, sed frequenter sententiarum et verborum compositio; id enim nostris iam temporibus exigitur, cum autem apud priscos multo utilius praecipi soleat, minime ostendendam eloquentiam in principiis, quia facilius simplicitate simulata subrepere possit orator. Sed et nunc delicatius audientium fastidium hanc saltem moderationem capit, ut demus operam, ne videamur callide, sed accurate potius dicere. In principiis cavere debemus, ne quod inusitatum verbum neve audacius translatum aut obsoletum a vetustate aut poetica licentia sumptum sit: nondum <enim> recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio. Et ideo illud quoque turpissimum est, in principio turbari memoriam vel verborum facultate destitui vel in quocumque reprehendi. Solet in principiis apostrophe admitti secundum veterum exempla, quod diligentiores prohibent. Non enim quia potest bene aliquando fieri, passim facienda est, cum sit magis secundum naturam, ut eos adloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus. Sunt illa vitia principiorum, si id dicas, quod ad plures causas accommodari possit, quod appellatur vulgare principium, vel quod causae non cohaereat et aliunde translatum sit, quod alienum dicitur.

DE NARRATIONE

Narratio esse debet brevis, perspicua, probabilis. Nam etsi in omnibus <partibus orationis>, in hac tamen vel maxime vitanda est obscuritas et modus [p. 424 HALM] custodiendus et credibilia facienda, quae dicas.

Brevis erit, si narrationem nec repetamus altius nec prosequamur longius quam quaestiones exigant, neque inseramus minime necessaria, nec locos communes nec egressus appetamus. Poterimus enim haec aut in argumentando aut in commovendo reddere, nisi de hac re niti voluerimus indignam aliquam rem et miserabilem demonstrando, quia prodest, cum quid narres, etiam, quemadmodum gestum sit, exponere. Sed hoc, sicut supra dictum est, in narratione breviter. Alias autem breviter narrare eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit. Denique illa 'nam is postquam excessit ex ephebis', non tam brevis narratio quam iucunda; mores adulescentis ipsius et mors Chrysidis et vultus et forma et lamentatio et reliqua pervarie collocantur. Quaedam narrationis vitiosa prolixitas est, cum specie brevitatis ea omnia singulis verbis exsequimur, quae aut ex sequentibus aut ex praecedentibus nihilo minus, etsi taceantur, intellegi possunt, ut est illud: 'ecfertur, imus, venimus, in ignem imposita est'. Videtur haec brevitas esse, quia concise proposita est, sed abundat; potuit enim ex eo, quod dictum est 'ecfertur', intellegi etiam quod sequebatur, licet non esset dictum. Item: 'navigare volens ad portum descendi, dominum navis conveni, locum conduxi, ascendi, navigavi'. Hoc quoque in pari culpa est; ex eo enim, quod dictum est 'navigavi', satis potuerunt praecedentia subaudiri. Abesse a narratione praecipue, ut maxima vitia, debent tautologia et perissologia.

Perspicua erit narratio, si utamur verbis usitatis et significantibus et propriis; si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur; si amphibolia absit, si hyperbaton et translatio alte repetita et brevitas nimis coartata et nimis praeceps continuatio verborum.

Probabilis erit narratio, si circumstantiam persequamur, vel omnem vel quaecumque ex ea subpeditaverint. Circumstantia autem est, sicut retro tradidimus, peristasis, quis, quid, quando, ubi, cur, quemadmodum, quibus adminiculis; dicendum ergo: 'ille cum illi inimicus esset cumque ante insidiaretur vitae eius, in solitudine, circa illum locum, nocte, cum ipse cum pluribus esset armatus, iurgio orto, commisso proelio, gladio eum transfixit'. Haec narratiuncula habet omnia, et personam et tempus et causam et locum et rationem et adminicula; sed haec tamen frustra erunt, nisi certa ratione ponantur, ut inter se congruant et conveniant et, quae singulis accidunt, probabiliter efficta sint. Nam si aut personam eam posuerimus, quae a re semota sit, aut tempus alienum a re gerenda aut locum aut haec ipsa inter se repugnantia, locus reprehensionis erit: quam sicut in nostris narrationibus cavere debemus, ita in adversarii reprehendere, cum occasio datur. Solet et sine persona narratio esse, cum res aliqua per se ipsam exponitur. Nonnumquam et causa sola faciendi [p. 425 HALM] enarrari solet.

Sunt aliae narrationes, in quarum singulis partibus probationes singulae reddantur, et dicuntur μερικαί: quod accidit duobus modis, aut cum longa rerum series est et verendum, ne iudex aut auditor obliviscatur eorum, quae prima dixeris, et statim singulae quaeque partes proderunt, aut cum sub unum crimen plures res gestae cadunt, ut in repetundarum iudiciis et tutelae actionibus. Itaque quasi multae causae sint, sic oportet singula narrari et probari.

Sunt narrationes, quae appellantur ἐγκατάσκευοι, quae insertas probationes habent, non tam longas quam habent illae retro. Hoc enim interest, quod illic singulorum criminum vel singularum specierum narrationem probationes plenae sequuntur, hic autem sic mixta probationum semina habent, ut in narrationis cursu, quo laborare causa videtur, aut quod per se aut invidiae aliquid habiturum sit aut parum fidei, fulciatur, ut 'Q. Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam profectus, non modo ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli, domum spectans, ad suos redire cupiens'. Ita, quod exponebat, et ratione fecit credibile et affectu, verumtamen non argumentatione, sed argumento.

Si quando omnia narranda sunt, observandum est caute, ut contraria praetervolemus quantum poterimus, minuentes quoque, aliam causam, aliam mentem, aliam rationem afferentes, luxuriam liberalitatis nomine, avaritiam parsimoniae, neglegentiam simplicitatis, et cetera in hunc modum, <ut> nostra exaggeremus <iis> instantius immorantes. Sunt causae, quae narrationem habere non possunt, ut si inter duos de sacerdotio quaeratur, uter sit dignior: in quo nos falli non oportet, cum de nobilitate generis aut de meritis disputatur; erunt enim hae non causarum narrationes, sed quaestionum illarum praeparationes, uter nobilior, uter melior meritis, uter praestantior, quae sunt argumenta a persona. Nonnumquam reus narrationem subtrahit, cum id, quod obicitur, neque negari neque excusari potest, sed in sola iuris ratione consistit, ut in eo, qui pecuniam ex aede sacra subripuit, confessio verecundior quam expositio est: 'non negamus pecuniam de templo esse sublatam; calumniatur tamen <accusator, si> sacrilegii agit, cum privata fuerit'. Sed et petitor aliquando narrationem subtrahit, quia satis est proponere ut: 'pecuniam peto ex stipulatione; legatum peto ex testamento': in quo diversa pars tantum exponit, cur non debeatur. Et quod quidam dicunt supervacuam esse narrationem rei, quam vel adversarius narraverit vel iudex noverit, sic intellegendum est, si non modo, factum quid sit, sciet iudex, [p. 426 HALM] sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed aliquanto magis, ut, quemadmodum nos volumus, gestum putet. Quare etiam si non erit docendus, sed aliquo modo afficiendus, narrabimus <sic> ut assidue iniciamus 'ne graventur rationem quoque cognoscere'; sed nobis in narrandis his, quae nota sunt, plurimis figuris orationis erit varianda expositio ad effugiendum taedium, sicut 'meministis', vel 'fortasse supervacuum fuerit hic commorari', vel 'quid ego diutius, cum tu optime noris?' et his similia.

Quaeri solet, an sit utique narratio prooemio subserenda: sed hoc interim mutat condicio causarum. Ideo et Tullius pro Milone distulit narrationem tribus praepositis quaestionibus; nihil enim profuisset exponere, quomodo Miloni insidias fecisset Clodius, nisi fas esset eum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi: et cetera, quae necessario ante narrationem est exsecutus. Etenim hae quoque quaestiones vim prooemii obtinent, quae iudicem praeparant, ut etiam idem Marcus Tullius <pro Vareno> fecit. Quod fiet utiliter etiam in anticategoria, ut refutatis prius, quae obiecta sunt, veluti initium sit narrandi aliud. Similis narratio est earum quoque causarum, in quibus crimen quidem, de quo cognitio est, facile diluitur, sed multis ante actae vitae <flagitiis> oneratur: quae prius amovenda sunt, ut iudex propitius defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat, ut pro Caelio M. Tullius fecit.

Interim prodest ita narrare, quasi damnemus ipsi susceptos: 'vis te dicam vino [non] esse impulsum? Errore lapsum? Vera sunt ista fortasse; tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia.' Non semper eo ordine, quo quid actum est, narrare expedit, sed aliquando nobis excidisse aliquid simulabimus, ut id utiliore loco dicamus. Interim reddituros nos reliquum ordinem testamur, quasi sic futura sit causa lucidior; interim re exposita subiungimus causas, quae antecesserunt. Quaedam tamen turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse: apertum testamentum exponas, deinde <signatum>.

Excessus in narratione perquam raro permittitur, et is tamen brevis et talis, ut vi quadam affectus videamur a recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae. Sermo quoque aversus a iudice, ut in prooemio dictum est, habet quidem exempla, sed minime probabiliter fit apostrophe: allocutio quoque aeque perquam raro admittenda [p. 427 HALM] est, nisi ubi opus tibi et ubi ad celeritatem et ad fidem plurimum confert, ut apud M. Tullium: 'ut adeas, tantum dabis'.

Plurimum refert, quae sit natura eius rei, quam exponimus: ut in privatis quaestionibus, pressus et velut applicitus rei sit cultus; in verbis, utpote quam propriis et accommodatis et summa diligentia deliniatis, conpositio dissimulata quidem, sed tamen quam lenis et placida decurrat; figurae verborum non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (debet enim esse purissimus sermo), nec vero in eundem casum, simili conpositione, pares elocutionum tractus incidant. Vbi autem maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumatur affectus, sed tamen velut primis lineis designetur, ut, qualis futura sit imago rei, statim appareat.

Iamque vel iram vel misericordiam, vel quodlibet aliud in iudice opus fuerit, ceteris partibus praeparemus. Sententiis quoque fatigatam iudicis intentionem refici oportet, et maxime brevi interiectione, qualis est illa: 'fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in re tali facere voluisset'; nonnumquam et liberiore, ut est 'nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium'. Finem narrandi quidam dicunt perducendum esse eo, unde quaestio oritur, ut 'his rebus ita gestis Publius Dolabella praetor interdixit' et cetera, deinde 'ex hac quaestione vobis iudicandum est'. Quod ait Quintilianus a petitore semper fieri posse, a defensore non semper.

DE EGRESSIONE

Hoc spatiandi genus non modo narrationi, sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune subiungi potest, sed non semper, verum cum res postulat aut permittit: si illustratur eo oratio, si cohaeret et sequitur, non si per vim irrumpit, ut ea, quae natura iuncta sunt, disrumpat vel distrahat. Nihil enim est tam consequens quam narrationi probatio, nisi excursu illo vel finis narrationis vel quasi initium probationis adiuvetur. Erit ergo illi nonnumquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam, veluti erumpente protinus invectione. Quod tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit, quia criminum invidia pro reo est prius, quam probatur. Licet autem et, si merita aliqua in adversarium exposueris, invehi in ingratum, et similia, sed omnia breviter; iudex enim crimine audito festinat ad probationem. Praeterea [p. 428 HALM] cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis iudicum.

Sed sicut non semper est necessaria post narrationem progressio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, ut sit hic locus velut sequentis exordium ad conciliandum probationibus iudicem vel mitigandum vel concitandum: quod vehementius et liberius hic fieri potest quam in prooemio, quia iudici nota iam causa est. Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit appositus, perindeque consideremus, quid faciendum sit. Haec eadem res et post quaestionem perorationis vice fungitur et appellatur παρέκβασις, in qua plures sunt occasiones, quae per totam causam varios excursus aperiunt, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum, licet etiam fabulosarum. Quo ex genere est contra Verrem laus Siciliae, Proserpinae raptus, et pro Gaio Cornelio popularis illa virtutum Gnaei Pompei commemoratio.

Sales etiam in dicendo nimium quantum valent, vel quod ipsa hilaritas benevolentiam conciliat <ei>, per quem excitata est, vel quod frangit adversarium, odiosasque res saepe, quas argumentis diluere difficile est, ioco risuque dissolvit.

Ridiculorum autem cum duo genera sint, unum facetiarum, alterum dicacitatis, utetur utroque orator: sed altero, id est facetiarum, quod idem etiam cavillatio dicitur, cum narratur aliquid venuste ad risum commovendum, ut Marcus Tullius de Caepasiis fratribus. Hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, perspicitur. Sive habeas quod narres, ut id tamen sit mendacii stillicidiis aspergendum, sive totum fingas, maxima est virtus, ut ita facta demonstres eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus, ut omnia apta et conpetentia videantur, ut qui audiunt cerni illa fierique existiment: nec tamen mimici uti imitatio sit, quia imitationem orator surripiat oportet, ut is, qui audiet, cogitet plura quam videat; praestet idem orator ingenuum pudorem, verborum turpitudine et rerum obscenitate vitata. Alterum vero, id est dicacitatis, quod est breve aliquod et circumcisum dictum, urbanius ad risum commovendum. Id magnae debet esse cautionis, ut nec nimis frequens sit, ne scurrile videatur, nec subobscenum, ne mimicum, nec petulans, ne improbum, nec in calamitatem, ne inhumanum, nec in facinus, ne odii locum risus occupet, et, quod maxime fugiendum est, quia est ineptissimum, ne aut suae personae aut iudicis aut ceterorum aut tempori aut loco aut rei minus accommodatus iocus et parum opportunus existimetur. Valde etiam frigidum erit ridiculum, si quaesitum et non repente enatum intellegatur. Parcendum amicis, qui sunt e dignitatibus audientibus cari, vitandae insanabiles [p. 429 HALM] contumeliae, tantummodo adversarii figendi, nec tamen semper nec omnes nec omni modo.

Per haec igitur παρέκβασις, id est egressio, esse intellegitur alicuius rei ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem excurrens tractatio. Quidquid igitur dicitur, quod sit praeter illas, quas fecimus, partes orationis, id est prooemium, narrationem, quaestiones et epilogum, ea profecto egressio est, id est indignatio, laus, interpellatio, interventus alicuius, tumultus repentinus, amplificatio, minutio, affectus; de luxuria, de avaritia, de religione, de officiis, et innumerabilia sunt, quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem. Potest autem longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adicit: at qui ex medio erumpit, cito redire debet eo, unde devertit. Ciceroni placuit in secundo artis rhetoricae hanc partem non ponere in numero, quod de causa egredi nonnisi per locum communem putet oportere.

DE EPILOGO

Epilogus habet partes tres: enumerationem, indignationem, conquestionem. Enumeratio est, per quam res disperse et diffuse dictae unum in locum coguntur et reminiscendi causa unum sub aspectum subiciuntur. Haec si semper eodem modo tractabitur, perspicue ab omnibus artificio quodam tractari intellegetur; sin varie, et hanc suspicionem et satietatem vitare poterit. Et ideo tum oportebit singillatim unam quamque rem attingere, et ita omnes transire breviter argumentationes; tum dicere, quas partes exposueris in partitione, de quibus pollicitus sis te dicturum, et reducere in memoriam, quibus rationibus unam quamque partem confirmaris; tum ab his quaerere, quid sit, quod sibi velle debeant demonstrari, hoc modo: 'docuimus illud, hoc planum fecimus'. Ita simul et in memoriam redibit auditor et praeterea nihil putabit esse, quod debeat desiderare. Ita fit, ut enumeratio sit aut variarum argumentationum separatim decursus, aut tuarum et contrariarum conparatio, et cum tuam dixeris argumentationem, tunc contra eam quod afferretur, quemadmodum dilueris, ostensio. Sic per brevem conparationem auditoris memoria et de confirmatione et de reprehensione redintegrabitur. Haec aliis quoque actionis modis variare oportebit: nam tum ex tua persona enumerare potes, ut, quid et quo quidque loco dixeris, admoneas, tum vero personam inducere et ei enumerationem totam tribuere: 'quid, si legis scriptor exsistat et quaerat a vobis quid dubitetis, quid possitis dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum?' atque hic, item ut in nostra persona, licebit alias [p. 430 HALM] singillatim transire omnes argumentationes, alias ad partitionis singula genera referre, alias ab auditore, quid desideret, quaerere, alias hoc facere per conparationem suarum et contrariarum argumentationum. Nec tantum persona poterit induci, sed et <res> cui oratio attribuetur, ut 'quid, si leges loqui possint, nonne haec apud vos querantur? Quidnam amplius desideratis, iudices, cum vobis hoc et hoc planum sit factum?' in hoc quoque genere omnibus iisdem modis uti licebit. Commune autem praeceptum hoc datur ad enumerationem, ut ex unaquaque argumentatione, quoniam tota iterum dici non potest, id eligatur, quod erit gravissimum, et unumquidque quam brevissime transeatur, ut memoria, non oratio renovata videatur.

Indignatio est oratio, cum in aliquem hominem magnum odium aut ira aut gravis offensio concitatur. Conquestio est oratio auditoris misericordiam <captans>. In hac primum animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quo plerumque facilius conquestione commoveri possit. Id locis communibus efficere oportebit, per quos fortunae vis in omnes et hominum infirmitas ostenditur: qua oratione habita graviter et sententiose maxime demittitur animus hominum et ad misericordiam conparatur, cum in alieno malo suam infirmitatem considerabit. Et indignatio autem et conquestio et omnia praeterea adiuvantur maxime locis communibus argumentorum, quae accepisti a persona, a loco, a causa et a tempore et ceteris. His et probatio instruitur et amplificatio et deminutio operatur et animus movetur et delectatione mulcetur. Ita et communes argumentorum loci, tametsi probationum sunt proprii, in omni tamen orationis specie, in omnibus membris, in omni genere actionum praecipue sunt tenendi, recipiendi, intuendi, amplificandi, observandi.

Satis quidem de inventione tradidimus, quae excogitari possint ad explicandam orationem: principia, narratio, excessus, quaestiones, epilogus. Sed cum ad haec omnia praeceptis fueris instructus, frustra fuerit, nisi et legendis et, quantum fieri potest, tenendis orationibus lectissimorum auctorum atque summorum singularum specierum exempla consideres intuearisque cum cura, quae illic sit in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod consilium, quam occulta calliditas, quanta in dividendo <prudentia>, quam subtilis et crebra argumentatio, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, quae amplificandi, quae minuendi virtus; postremo, quae in omnibus partibus inventio [p. 431 HALM] exstiterit, intendas, imitationem cum arte coniungas: quia efficacior est per exempla doctrina, meliusque poteris perficere quod disces, si itidem, quemadmodum fecerint, qui didicere, perspicias.

DE DISPOSITIONE

Dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio. Haec autem et verbis et rebus maxime prodest. Omnia enim non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensanda et componenda sunt, prout praesens ratio utilitatis aut decoris aut necessitatis exegerit. Sed quod ad verborum dispositionem pertinet, satis plene docetur, cum de elocutione tractatur. De rerum vero dispositione per singula membra orationis, id [est] cum prooemio de narratione et ceteris traditum accepisti.

DE ELOCVTIONE

Elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodatio. Haec et Latina debet esse et aperta. Aperta erit utendo significantibus et propriis verbis et usitatis, sine ambiguo, non nimis procul ductis translationibus nec interposito hyperbato; Latina autem, si grammatica sit ratio, auctoritas subsit. Sed de his nequaquam nobis existimo laborandum; neque enim docemus illum, qui loqui nesciat, nec sperandum est, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum, neque qui non dicat, quod intellegatur, hunc posse, quod admirandum sit, dicere. Augenda est potius eloquentia legendis auctoribus, quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi ornate. Neque tamen utendum erit verbis priscis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce et tamen usitatis.

Ornatur eloquentia aut in verbis singulis aut in coniunctione verborum. In verbis singulis duo sunt, quae orationem illustrant, aut proprium si sit verbum aut translatum. In verbis propriis est illa laus, ut abiecta atque obsoleta fugiantur, electis atque illustribus utamur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur: in quo consuetudo etiam bene loquendi plurimum valet. In translatis late patet ornatus, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem delectatio iucunditasque celebravit. Nam ut vestis frigoris repellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbis translatio instituta est inopiae causa, deinde frequentata delectationis. Nam 'gemmare vites, luxuriare messem, laetas segetes' etiam rustici dicunt: quod [p. 432 HALM] enim declarari vix verbo proprio potest, id translato illustratur. Ea tamen transferri oportet, quae clariorem faciunt rem, ut est: 'inhorrescit mare' et 'fervet aestu pelagus'.

Nonnumquam etiam brevitas translatione conficitur, ut 'telum manu fugit': imprudentia enim teli emissi propriis verbis exprimi brevius non posset. Et quoniam summa haec laus est verbi translati, ut sensum feriat, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audiunt, trahit similitudo, ut dictum est 'morte Africani castratam rem publicam', ut 'stercus curiae': est in utroque deformis cogitatio similitudinis. Translatio non sit maior quam res postulet, ne dicas 'tempestas <comessationis>', aut contra minor 'comessatio tempestatis'. Nolo esse verbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset proprium.

Si vereare, ne paulo durior translatio sit, mollienda est praeposito verbo, ut dicturus 'mortuo Catone pupillum senatum <relictum', aliquanto mitius dicet 'ut ita dicam pupillum senatum'>: verecundior enim fiet translatio, ut deducta esse in alienum locum, non irrupisse videatur. Est translatio non in uno verbo, sed in pluribus continuatis, ut aliud dicas et aliud intellegendum sit, ut est: 'neque me patiar iterum ad unum scopulum ut olim classem offendere' et 'imperii insistent iugo', quod magnum ornamentum est orationis. Sed in eo fugienda est obscuritas; etenim ex hoc fere genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata.

Est etiam illa translatio pertinens ad ornatum, ut 'Martem belli esse communem' et Cererem pro frugibus et curiam pro senatu et campum pro comitiis, togam pro pace; aut cum virtutes et vitia pro ipsis, in quibus ista sunt, appellamus, ut 'quam in domum luxuries irrupit et avaritia penetravit'. Est et illud, cum intellegi volumus aut ex parte totum, <ut> cum pro aedificiis parietes aut tecta dicimus, aut ex toto partem, ut cum unam turmam equitatum, aut ex uno plures, ut 'Romanus invasit', aut cum ex pluribus unum, ut 'Romani sumus', cum unus dicit. Vtimur etiam saepe verbo non tam eleganter, sed licentius tamen translato, ut cum 'grandem orationem' pro 'longa', 'minutum animum' pro 'parvo' dicimus.

Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, collocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat, ut structura velut compacta decurrat; <ut> ne sit hiulca vocalium et maxime longarum crebra concursione, quamquam Tullius dixerit: 'habet hiatus ille et concursus [p. 433 HALM] vocalium molle <quiddam> et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis'; ne aspera consonantium conflictu earum, quae sunt asperiores, ut si s ultima cum x confligat; ne homoeoptota, ne homoeoteleuta; ne monosyllaba multa iungantur; ne brevia multa congerantur, ne longa multa; ne ultima syllaba prioris verbi eadem sit quae prima posterioris, ne prima cum ultima efficiat obscenitatem, id est κακέμφατον. Quidam etiam, hique praecipui oratores, etiam pedes observandos censuerunt, quos et poetae sequuntur, dum ne in versum aut in partem versus incidamus; id enim maximum vitium est.

Cum per totam orationem, tum praecipue in conclusionibus servandus est ordo verborum, moderate in exordio, in media parte leniter, ita ut magis ad numerum tendat quam ipsa numerosa sit. Longis syllabis incipiendum potius quam brevibus est, ut sit in exordio dactylus aut spondeus aut paeon primus: nonnumquam tamen, quotiens attenuandum est, et ab iambo optime incipitur. Concludere autem aut creticus, ut una syllaba ei supersit, potest, vel duae, quae spondeum vel trochaeum vel iambum pedem faciant, aut tres, quae eundem creticum geminent. Cludit et paeon primus, si spondeus ei supersit, et paeon posterior, si una syllaba ei supersit. Nec vero ad hanc diligentiam redigimus oratorem, ut in structura semper pedes singulos conspiciat et collocet; erit enim maximi res impedimenti et tarditatis; sed exercitatione et discendo auctores optimos ad hanc eandem cursu perveniet, ad quam ratio deducit. Cavendum, ne omnes conclusiones eandem formam habeant, quia fastidium creabunt et studium ostentabunt. Maxime tamen fugiendum est id vitium, quo in oratione nihil turpius est, cum cessanti numero verba inania non rei augendae, sed structurae tantummodo implendae causa subveniant. Nec numerosa sint omnia nec dissoluta; nec creticus pes saepius frequentetur. Inter nomina aut pronomina in eosdem casus cadentia nomen diversi casus interveniat.

DE FIGVRATIS

Est ille ornatus eloquii, si vel dictionum vel verborum figuris conpositiones convenustemus. Dictionum figurae sunt, cum multiformis se versat orator, ut [aut] haereat in eadem commoreturque sententia, quod Graeci dicunt κατὰ τοῦ αὐτοῦ; ut interrogando urgeat, quod <est> ἐπερώτησις; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat; ut contra ac dicat accipi velit; ut addubitet; ut aliquid relinquat, quod <est> παράλειψις; ut cum his, qui audiunt, nonnumquam etiam cum adversario quasi deliberet; ut hominum sermones moresque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo, quod agitur, avertat animos; ut se in hilaritatem [p. 434 HALM] risumque convertat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut irascatur; ut obiurget; ut deprecetur; ut medeatur; ut optet; ut exsecretur aliaque similia permulta, quae in orationibus quoniam semper exposita cernuntur, non sunt omnia sequenda.

Sed et illa figura dianoias videri potest, in qua per quandam suspicionem, quod non dicimus, accipi volumus, non utique contrarium, ut <in> ironia, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum, unde controversiae quoque figuratae dicuntur. Eius triplex est usus: unus, si dicere palam parum tutum est; alter, si non decet; tertius, qui gratiae tantummodo causa adhibetur, si elegantius ita dicitur quam aperte.

Prima frequens in scholis est; nam et pactiones deponentium tyrannidem et alia, in quibus non licet quid palam dicere, finguntur. Nam vera negotia numquam adhuc habuerunt talem silentii necessitatem, sed aliam huic similem quidem, multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit: ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum, quo figura est; ac propterea a quibusdam tota res repudiatur et supervacua videtur, sive intellegatur sive non intellegatur. Sed modum licet adhibere, in primis ne sint manifestae. Non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus <petentur>, quale est in suspecta nuru 'duxi uxorem, quae patri placuit', aut, quod est multo ineptius, conpositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam interrogat eam, a quo vitiata sit: 'quis te' inquit 'rapuit?' 'tu, pater, nescis?' res ipsae perducant iudicem ad suspicionem: in quo multum etiam affectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes; sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat. Sed ne si optimae quidem sint figurae, esse debent frequentes; nam densitate ipsa figurae aperiuntur. In summa sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere. Quaedam etiam, quae non possis probare, figura aspergenda sunt. Haeret enim nonnumquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest. At si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.

Secundum [p. 435 HALM] genus figurae est, cum minime decet dicere: hic existimet iudex tegere nos quod sciamus, et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. Nam quo minus aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut assistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? Aut quid interest quomodo dicatur, si et res et animus intellegitur? <Quid dicendo denique proficimus>, nisi ut palam sit facere nos, quod ipsi sciamus non esse faciendum?

Tertium genus est, quod etsi palam liceat dicere, elegantius tamen figuratur, ut Marcus Tullius: 'semper hic erro', et 'cum propter nocturnos metus cum sorore cubitaret' et talia. Vitiosissimum est, quod quidam etiam, ubi opus non est, adhibent figuras.

[DE OBLIQVITATE]

Supervacuum Quintilianus existimat in libro nono Institutionum etiam illud genus dicendi, quod figuris finitimum est. Aliud dicere et aliud velle obliquitas appellatur, ut cum reddunt causas voluntariae mortis; 'non enim' inquiunt 'mori vult, sed invidiam facit', cum sit supervacuum, ut quis, si vivere mavult, mortem potius male petat quam omnino non petat. Vsi tamen et hoc genere multi obliquitatis, ut Marcus Tullius, cuius solum exemplum satis est, suppeditantibus multis, cum de poena coniuratorum fingit se mitiorem, et tamen id agit oblique, ut interficiantur coniurati. In quo quidem genere multo cautius et subtilius et argutius quam in figuratis agendum est, quia illic aliud dici vis et aliud intellegi, in obliquitate vero et intellegi debes aliud velle, et tamen longe aliud dicendi arte perficere. Quaestionis insidiae nisi astu occulto et latenter operantur, omnem effectum intellectae etiam cum indignatione audientis amittent.

Quaesitum, quo modo responderi contra figuras oporteat. Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur, idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt. At ubi maledicta sunt tantum, et non animadvertere interim et dissimulare bonae conscientiae est. Si fuerint crebriores figurae, quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis figurare velint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe non exigant, ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intellegant, sed etiam credant.

Verborum vero figurae magis apud grammaticos et ex lectionibus percipiuntur, ut si dicamus 'hac re invidere', non ut veteres et Cicero praecipue, 'hanc rem invidere', et 'incumbere illi', non 'in illum', et 'plenum [p. 436 HALM] vino', non 'vini', et 'huic adulari', non 'illum adulari', et mille alia, quae auctoritate defenduntur. Quo quidem parce et, cum res poscit, utendum est, velut asperso quodam condimento. At qui nimium affectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.

In elocutione magnum vitium est κακόζηλον, id est mala affectatio et per omne dicendi genus peccans. Nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exsultantia sub idem vitii nomen cadunt. Denique cacozelon vocatur quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum; nam cetera vitia cum fiunt, parum vitantur. Est autem totum hoc in elocutione vitium: rerum enim vitia nomen suum obtinent, ut aut stultum aut commune aut contrarium aut supervacuum vocetur, cacozelon vero est, quod dicitur aliter, quam se natura habet et quam oportet et quam satis est. Et ne omnia percurram, hoc satis sit exemplum: lecta <in> capite cuiusdam ossa medicus tenenda matri dedit; ille adiecit: 'infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti'. Et multa alia similia maxime vitanda, quia impensissimo conatu ingenii irrisionem petunt.

Ornat elocutionem praecipue descriptio, quia tota rerum imago verbis describitur, ut velut ante oculos posita videantur quodammodo [ab] audientibus. Vt apud Tullium: 'stetit soleatus praetor populi Romani cum palliolo purpureo, tunica talari, muliercula nisus in litore'. Et apud eundem: 'videre videbar alios intrantes, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes, quosdam hesterna ex potatione oscitantes: humus erat immunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium'. Sic et urbium captarum crescit miseratio: sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia, quaecumque talis fortuna recipit, sed in affectus minus penetrat brevis hic velut nuntius. At si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt, id est effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo conplexu suorum cohaerentes, et infantium feminarumque ploratus et cetera. Licet enim haec omnia, ut dixi, conplectatur qui dicit eversam urbem, minus est tamen totum dicere quam omnia. Consequemur item, ut manifesta sit descriptio, [p. 437 HALM] si fuerit veri similis. Et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. Continget enim claritas etiam ex accidentibus, ut 'mihi frigidus horror membra quatit gelidusque coit formidine sanguis' et 'trepidae matres pressere ad pectora natos'; facillime enim recipiunt animi quod agnoscunt.

Ornant elocutionem etiam similitudines: quarum aliae sunt illae, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, de quibus inter argumenta didicisti, aliae hae ad exprimendam rerum imaginem conpositae, quod est huius loci proprium, id est ornatus: 'inde lupi ceu raptores atra in nebula'. Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id, quod similitudinis gratia adsciverimus, aut obscurum sit aut ignotum: debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo, quod illuminat. Quare poetis quidem permittamus:

'qualis, ut hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit, et Delum maternam invisit Apollo':

oratorem non decet nisi satis notis et illustribus ea, quae sint obscura, <demonstrare>.

De sententiis sive sensibus consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus vocemus, lumina autem, praecipue in clausulis posita, sententias: quae minus celebratae apud antiquos nostris temporibus modo carent, ut ait Quintilianus. Sententiae interim ad rem referuntur, ut 'nihil est tam populare quam bonitas', interim ad personas, ut est Afri Domitii: 'princeps qui vult omnia scire, ei necesse est <multa> ignoscere'. Hanc quidam partem enthymematis quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt, et est aliquando, non tamen semper. Illud verius, esse eam aliquando simplicem, ut ea, quae supra diximus, aliquando ratione subiecta, ut est: 'nam in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur'; est nonnumquam et duplex: 'obsequium amicos, veritas odium parit.' In his custodiendum est id quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae, et ne passim et a quocumque dicantur: magis enim decet eos, in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis ferat adulescentem aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo et quodam modo praecipiat?

Epiphonema est rei narratae vel probatae summa exclamatio, ut 'tantae molis erat Romanam condere gentem', et 'facere enim [p. 438 HALM] <periculose> probus adulescens quam perpeti turpiter maluit.' Clausula quae est <quibusdam in partibus necessaria> est concludentibus sensus, ut est: 'quare prius de vestro facto fateamini necesse est quam Ligarii culpam ullam reprehendatis'. Verum nunc vitium est novitatis, quod omnes in fine sermonis ferire <aurem> sensus velint: quae res facit, ut etiam inepta dicantur. Neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse, quam necesse est multae sint clausulae.

Elocutionis genera sunt tria, vehemens, quod Graeci βαρύ, tenue, quod Graeci ἰσχνόν, medium, quod Graeci μέσον dicunt. In genere tenui communis consuetudo sermonis imitanda est, ab indisertis <re> plus quam opinione differens. Itaque qui audiunt, quamvis sint infantes, tamen illo modo confidunt se posse dicere, sed nihil est experienti minus possibile. Hoc genus non sit sane nimis expolitum structura, nec tamen nimis solutum; verum callidus non ingratam quandam neglegentiam simulabit magis de re hominis quam de verbis laborantis. Sint acutae crebraeque sententiae. Non sequatur illa similiter conclusa et paria paribus reddita et cetera, quae sunt quaesitae venustatis; utatur autem verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis. Nec faciet rem publicam loquentem, nec ab inferis mortuos excitabit, nec acervatim multa frequentans una conplexione devinciet: erit enim, ut voce, sic etiam oratione suppressior. Aspergantur, si opportune possunt, etiam sales. Hac forma est pro Ligario paene tota oratio.

Medio autem generi dicendi omnia ornamenta conveniunt, plurimum suavitatis, multum sententiarum, latae eruditaeque disputationes, et communes loci sine contentione dicentur. Hoc solum totum genus e sophistarum fonte defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea, de qua loquor, mediocritate consedit, ut est oratio de imperio Gnaei Pompei.

Tertia est vehemens forma dicendi, quae cursu magno fertur et sonitu, tragica quadam et excelsa sublimitate dicendi, et hoc a superioribus vel maxime differens, quod illa minime versantur in lubrico, et si semel constiterint, numquam cadunt, nec extimescunt ancipites dicendi incertosque casus; at vero hic gravis, acer, ardens et in periculum praeceps est, et si hoc solum possit quod profitetur, vix satis sanus videri solet. Debet ergo et tranquille, ut ille medius, debet et subtiliter, ut ille primus, debet et vehementer, quod ei est proprium, id [p. 439 HALM] est granditer dicere: praesertim cum causae partim totae sint eo modo, partim aliter tractandae, ut pro Cornelio maiestatis et in Verrem et pro Cluentio.

Ergo quot officia oratoris, tot genera dicendi, ut sit subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo, in quo uno vis omnis oratoris est. Magni igitur iudicii, summae etiam facultatis esse debet moderator ille et quasi temperator huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit, quid cuique opus sit, et poterit, quocumque modo causa postulabit, dicere.

Sed est eloquentiae, sicut reliquarum rerum, fundamentum sapientia. Vt enim in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam quid deceat videre; πρέπον appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum, de quo clare et multa praecipiuntur, et res est cognitione dignissima; huius ignoratione non modo in vita, sed saepissime et <in> poematis et in oratione peccatur. Est autem quid deceat oratori videndum, non in sententiis solum, sed etiam in verbis. Non omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas, nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat est considerandum: quod et in re, de qua agitur, positum est, et in personis eorum, qui loquuntur, et in eorum, qui audiunt.

Est etiam eloquendi triplex <species>; nam aut comma aut colon aut periodos dicitur. Comma concisa in singulas partes brevis oratio, ut est illud apud M. Tullium: 'abiit, excessit, evasit, erupit'. Colon vero per membra definitae breves dictiones, ut est apud eundem: 'quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?' periodos vero longo ambitu et pleno circuitu orationis circumacta conversio, ut 'etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere' et cetera omnia totius principii, quae magno orbe circumacta volvuntur: quae differentia, prout res et orationis aut magnae aut parvae aut cum impetu exsurgentis aut contra tranquillioris ratio poposcerit, erit usurpanda dicendi.

Ethos et pathos prae oculis habendum. Ethos autem est habitus quidam mentis et morum perpetuus tenor, ut iracundus, avarus, pius, rusticus, vel lenis vel timidus vel libidinosus vel severus, vel senex vel adulescens et cetera, quorum proprietatem sermo debet imitari, ut Marcus Tullius fecit pro Caelio in persona Appii Caeci, item Clodiae. Pathos vero est repentina et temporalis animi incommoditas, ut ira, dolor, gaudium, maeror, metus et cetera: quae omnia ita proferenda sunt, ut apte [p. 440 HALM] exprimantur, ut tristia miserabilibus, iracunda atrocibus verbis efferamus. Vix adeo scaenicis plures habitus in agendo concipiendi sunt quam oratoribus eloquii formae ac varietates. Sed sicut ornate dicere melius ex libris, ita etiam apte loqui ex libris multo melius addiscimus, si haec in auctoribus animadvertamus et animadversa imitationis exercitatione celebremus. Marcus enim Tullius nihil aliud esse ineptum, quam minus apte dicere, disputavit. Minus autem apte dicat necesse est, qui et rerum et personarum et temporum ceterorumque omnium, quae in oratione versantur, rationem habere neglexerit.

DE MEMORIA

Memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio. De hac Marcus Tullius: 'quid dicam' inquit 'de thesauro omnium rerum memoria? Quae nisi custos cogitatis inventisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclara fuerint, in oratore peritura'. Ad hanc obtinendam tradunt plerique locorum et simulacrorum quasdam observationes, quae mihi non videntur habere effectum. Exercenda est memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et tuis scriptis et alienis, licet Quintiliano vehementer displiceat exercitationis causa sua scripta ediscere, qui scribere quidem plurimum praecipit, ediscere autem lectos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum locos. Ita enim et confirmabimus memoriam et adsuescemus optimis, semperque habebimus intra nos quod imitemur et non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus accepimus, exprimemus.

In his autem, quae cogitamus, et in his, quae scribimus, retinendis proderit multum divisio et conpositio: nam qui recte conpegerit orationem, numquam poterit errare. Certa sunt quaedam non solum in digerendis quaestionibus, sed etiam in persequendis. Et si prima et secunda deinceps cohaereant, nihil per oblivionem subtrahi poterit, ipso consequentium admonente contextu.

DE PRONVNTIATIONE

Pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio. Huic non immerito Demosthenes ex omnibus oratoris virtutibus primas dedit et secundas et tertias. Haec enim in tantum excellit, [p. 441 HALM] ut etiam secundum sententiam maximi Tullii quamquam indocta oratio laudem tamen consequatur, si optime proferatur, et quamvis optime expolita, si indecenter pronuntietur, contemptum irrisionemque mereatur. Et vocis ergo et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus exerceantur, quia non tam artis haec erunt quam laboris.

In primis vitia, si qua sunt, oris emendanda sunt, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, nec verba in faucibus patiamur audiri, nec oris inanitatem resonare, nec, quod minime sermoni puro conveniat, simpliciter vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt. Curandum etiam, ne ultimae syllabae intercidant. Nolo praeterea exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius, nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata. Sonus ipse vocis ita rectus et simplex esse debet, ut nihil ostentationis aut imitationis habere videatur, non aspere, non vaste, non hiulce, sed pressim et aequaliter et leniter: nolo rustice ac praefracte ac cum clamore erumpat, sed nec perpetuo et uniformiter vociferetur oratio. Pro locis, pro rebus, pro personis, pro causis, pro temporibus, sicut in elocutione didicisti, varianda est. Eris enim ineptissimus secundum Marci Tullii sententiam, nisi omnium horum ratio diligenter habeatur.

Alia simplicitate narrandum est, alia auctoritate suadendum est; alia inflammatione consurgat ira, alius flexus miserationem decet, alius rogantem: et hoc accipies propter quam maximas vel panegyricas dictiones. Ceterum si apud pedaneum iudicem sit privata cognitio, ad sermocinationis vicem deprimendam actionem etiam non admonitus intelleges. Sicut enim in sublimibus quaestionibus deiecta et iacens pronuntiatio deformis est, ita in parvis elata et clamosa videatur necesse est furiosa atque deridicula. In pronuntiatione habenda est ratio diligenter, quos imiteris quorumque similis esse velis. Eoque impensissimum studium curae et laboris intendas, quia, etsi ad pronuntiationis laudem praecepta te ducant, incredibile est quanto magis valeat ad hanc rem vivum exemplum. Et intuendi tibi non solum oratores in pronuntiando laudati, sed etiam actores scaenici, non tamen ita, ut ad scaenicos motus deferaris, sed in quantum sat est ex his ad pronuntiationis ornamenta derives. Nec enim etiam tenuitas femineae vocis imitanda est aut seniliter tremendum aut ebrietas vacillatione exprimenda est, quia in pronuntiatione oratoris id maxime erit artis, ne ars esse videatur: tenebisque ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille, non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.

Illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut [p. 442 HALM] parcatur maxime voci in illo a pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, ut quidam putaverunt (nam est maior alias), sed propter humorem potius: nam aetas illa inturgescit; itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument atque omnia velut germinant, ideoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Iam igitur confirmatae constitutaeque voci optimum genus exercitationis est, quod est operis simillimum, dicere cotidie, sicut agendum est. Namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.

Vocis quoque ipsius sonus neque nimis acutus neque nimis remissus sectandus est: namque ut in nervis, ita et in voce quo remissior, hoc gravior et plenior, quo intentior, hoc tenuis et acutus magis est. Ita imus vim non habet, summus rumpi periclitatur: et idcirco mediis utendum sonis, ex quibus sit et excitandae intentioni et submittendae facultas.

Observandum etiam, ut recta sit facies: ne labra detorqueantur, ne immodicus hiatus rictum distendat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata cervix, ne elata aut depressa supercilia. Infinitum enim in his quoque rebus momentum est, quia nihil potest placere, quod non decet et, ut ait M. Tullius, 'caput artis est decere, quod facies'. Labra lambere vel mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus esse debeat eorum motus; ore enim magis quam labris loquendum est.

Manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest quot motus habeant, cum paene ipsorum verborum copiam consequantur. Nam ceterae partes loquentem adiuvant; hae, prope est ut dicam, ipsae loquuntur: his poscimus, pollicemur, vocamus, dimittimus, minamur, supplicamus, abominamur, timemus, interrogamus, negamus; gaudium, tristitiam, dubitationem, confessionem, paenitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus; iisdem concitamus, inhibemus, probamus, admiramur, verecundamur. Hae in demonstrandis locis atque personis adverbiorum atque pronominum obtinent vicem, ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum communis sermo videatur. Averso pollice demonstrare aliquid oratori indecorum est. Sinistra manus numquam sola gestum rectum facit, idque praecipue vitandum est vitium: plane dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus, sive obicimus adversas, sive in latus utramque distendimus, sive satisfacientes aut supplicantes (diversi [p. 443 HALM] autem sunt hi gestus) sunmittimus manus, sive adorantes attollimus, sive aliqua demonstratione aut invocatione protendimus: 'vos, Albani tumuli atque luci'; aut Gracchanum illud: 'quo me miser conferam? In Capitolium ad fratris sanguinem? An domum?' maiorem enim affectum in his iunctae exhibent manus.

Cantare vero inutilius sit an foedius nesciam. Quid enim minus oratori convenit quam modulatio ebriorum aut comessantium licentiae similis? Quid vero movendis affectibus contrarium magis quam cum dolendum, irascendum, indignandum, commiserandum sit, non solum ab his affectibus, in quos ducendus est iudex, recedere, sed ipsam rei sanctitatem efficere quodammodo tibiis ac fidibus aut cymbalis adiuvandam? Quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculi ratione et ceteris quaestionibus loquens, atque, ut in breve conferam, quisquam in lite cantat? Itaque hanc inflexionem vocis, quae paulo modulatior exsisteret, reprehendere et Aeschines et Demosthenes solent. M. etiam Tullius dixit in Phrygia et Caria turpissime rhetoras epilogos coepisse cantare, quo foedius nihil est. Satis sit, si obscuro quodam flexu, ubi necesse est, sit lugubris ac miserabilis, cum virili tamen et recta pronuntiatione, non modulata, ut nunc plerique faciunt, cantatione.

DE EXERCITATIONE

Ante omnia illud inhaerere tibi volo, haec, quae supra dicta sunt, et cum natura obvenerint et arte fuerint excogitata, ad plenam tamen consummationem nullo modo posse sine usu continuaque et iugi et instanti exercitatione perduci, sine qua affirmat M. Tullius Cicero nullam rem illustrem effici posse. Idem alio loco: 'exercitatio quaedam suscipienda est' inquit; 'usus enim uni rei deditus et ingenium et autem saepe vincit'. Alibi quoque: 'adhibeatur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superabit'. Quamobrem et inventio et dispositio et elocutio et memoria et pronuntiatio usu acri et exercitatione intentissima convalescant.

Nec te fugiat in exercitatione esse periculum maximum, quod plerique, fugientes laborem, incuriose et tumultuarie exercentur verborumque sola frequentia delectantur, 'cum sit nihil tam vitiosum', ut ait Marcus Tullius, 'quam verborum vel optimorum atque amplissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia'. Etsi ergo [p. 444 HALM] in istis ipsis exercitationibus utile est subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicere. 'Stilus est' inquit Marcus Tullius 'stilus optimus et praestantissimus effector dicendi ac magister. Omnes enim sive artis sunt loci sive ingenii cuiusdam atque prudentiae, inquirentibus nobis omnia, quae sunt cuiusque generis maxime propria, maxime illustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse est. Tum ipsa collocatio conformatioque verborum perficitur in scribendo, et hanc affert facultatem, ut etiam si subito dicas, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse videantur.'

Multa praeterea ex omni parte orationis circumspiciantur, ne quid offendas, ne quo inruas: nec tibi videatur reformari postea posse, si quid in exercitatione neglexeris. Naturae enim vicem paene obtinet consuetudo, et 'sicut bene dicendo' inquit M. Tullius 'bene dicitur, ita male dicendo male dicatur necesse est'; ut melius sit omittere quam paenitenda consuetudine in pravitatem aliquam convalescere.

Ridiculum forsitan putes, si adiecero, ut exercitatione consuescas nihil contrarium, nihil quod obsit ingerere. Sed frequenter, mihi crede, oratores urgentur ab advocatis, a litigatoribus, ut quod sit inutile ingerant. Huic errori non obtemperare consuesces, si exercitatione quoque, ne quid contrarium dicas, prospexeris. Dices enim, si personarum, quas defendes, rationem habere neglexeris: si quae sunt in eis invidiosa non mitigaris extenuando, sed laudando et efferendo invidiosiora feceris; si in homines caros iudicibus inveharis; si qua vitia aut incommoda, sunt in iudice, <ea> adversario [si] exprobraris; si, cum dicas pro altero, laesus litem tuam persequaris, causam relinquas. Quid, si <in> ipsis argumentis posueris aliquid aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve sis, contrarium? Quid multa? Omnis cura esse debet, ut, si quid possis boni, causae efficias: sin minus, certe, ut ait Marcus Tullius, 'ne quid mali'; quia nihil turpius videri potest, quam cum oratoris dicto sermone consequitur: 'occidit susceptum'.

Exercitatio iuvenilis uberior et abundantior esse debet, quia multum inde decoquent anni, multum ratio limabit. 'Volo' ait M. Tullius 'se efferat in adulescente fecunditas'. Audeat ergo haec aetas plura et inveniat. Facile remedium est ubertati, sterilia nullo labore vincuntur: sit eloquens, non tantum disertus. Inter disertum autem et eloquentem hoc interest, quod eum statuit M. Tullius esse disertum, qui possit satis acute atque [p. 445 HALM] dilucide ex communi quadam opinione dicere, eloquentem vero, qui mirabilius ac magnificentius augere atque ornare, quae velit; qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et verbis et rebus et in ipsa oratione quasi quendam numerum versumque conficere, quique ita aptus esse possit, ut rebus et personis congruenter accommodet eloquium.

Amet laudem iuvenis magnumque <esse> sciat multis tacentibus solum audiri. Nam licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Orator, cui semper in multa celebritate vivendum est, assuescere exercitatione maxime debet iam ab adulescentia non reformidare homines neque illo labore solitario delitescere.

Cum enim omnibus oratoris opibus fueris instructus, plurimum tamen valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec ultra modum reverentia retardet. Sicut enim abominanda sunt contraria vitia, confidentia et temeritas et improbitas et arrogantia, ita sine constantia nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus. Est ergo verecundia interim adversa multisque causa fuit, ut bona ingenii studiique situ quodam secreti consumerentur. Ne putes a me probitatem repudiari, sed verecundiam, quae longe differt atque discreta est: nam quid est verecundia quam timor quidam reducens animum ab iis, quae facienda sunt? Inde confusio. Quis autem dubitet vitiis ascribere affectum prohibentem facere, quod debeat fieri? Neque ego is sum, qui nolim eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari; quae si non acciderent, etiam simulanda erant: sed sentiat periculum volo, non succumbat nec concidat. Sed prorsus optima atque potissima est adversus verecundiae vitium medicina fiducia. Excitanda ea et attollenda semper est, quae in eiusmodi secretis languesceret. Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut <qui>, quod solus exercuerit, inter multos facere non possit.

Sequenda igitur est M. Tullii sententia, qui praecipit ducendam dictionem ex domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem, subeundum visum omnium. Sint praeterea ipsae materiae, quae finguntur, quam simillimae veritati; nam et declamatio ea solummodo prodest, quae imitatur eas actiones, in quarum exercitationem reperta est. Frustra in declamationibus laborabimus, si diversitate operis ac dissimilitudine ad forum quasi rudes venturi sumus. Rudes autem simus necesse est, si alia pronuntiatio, aliud genus elocutionis in declamationibus fuerit, cum longe alia in foro reperienda sint. Et ideo unum etiam atque etiam te 'repetens iterum iterumque monebo', ut et pronuntiatione et elocutione declamatio tibi semper forenses actiones imitetur et exprimat et effingat.

Eas vero declamationes, quas quidam corruptius delectationis tantummodo causa decantant, non aliud esse Quintilianus affirmat, quam fuisse traditur, qui grana ciceris ex spatio distante missa in acum adversam sine frustratione inserebat; cui donari modium ciceris rex iussit, inertem laborem ipso [p. 446 HALM] praemii genere testatus. Huic comparandi sunt, qui in declamationibus, quas esse veritati dissimillimas volunt, multo se studio ac labore consumunt: et appellatur hoc a doctis ματαιοτεχνία, quaedam supervacuae artis imitatio; certe apud omnes profecto ματαιοπονία, quia habeat vanum laborem nullumque eius, ad quod praeparetur, effectum. Quid ergo? Nihilne sibi declamatio indulgebit aut panegyricus sermo? Indulgeat sane aliquid ad ornatum, ita tamen ne a forensis actionis similitudine ullo alio differat, quam accuratiore splendore et locis omnibus, quibus supra diximus illustrari orationem, liberius effusis. Tenendum tamen, quidquid aget orator, non multum a forensi actione discrepare debere et rebus et verbis et pronuntiatione: ceterum longe ab effectu operis aberraverit.

DE SERMOCINATIONE

Sermocinandi ratio non in postremis habenda est; et quidem sermonis usus multo frequentior quam orationis est. Igitur sermonis est virtus elegantia sine ostentatione. Verba sint electa, honesta magis quam sonantia, paucae translationes neque hae alte petitae, modica antiquitas, sine figuris insignibus, sine structura leniore, sine periodo, sine enthymemate: denique omnes rhetoricas palaestras missas feceris, quae ut addunt orationi auctoritatem, sic detrahunt sermoni fidem. Attamen habebit sermo lucem suam, ut sit simplex et aequalis et ante omnia carens obscuritate.

Sermonum argumenta, quae semper esse vix seria possunt, plerumque se iocis inserentibus, tamen semper honesta sint, at non inepte neque iurgiose. Nam multos nugae rapiunt ad foeditatem, nec non contentiones ad furorem, cum tamen in omni parte vitae, tum in sermonibus quies optima est. Fere sermo cuiusque mores probat. Cave ne quem sermone laedas vel aperto vel inverso vel absentem vel coram. Agrestis ingenii est aut neminem appellare aut de pluribus unum alterumve eligere, quicum fabulere. Superiores observare oportet, ut invitent clientes ad colloquendum: nam inferior modestius fecerit, si exspectet, dum lacessatur, nisi quid rei suae evenerit. Sermonum autem occasiones sunt et sciscitatio, quid agant, rogantis, et commemoratio, quid tibi aut alteri evenerit, aut quid novae rei audieris, quam tamen narrare non sit religionis, et admonitio ex re nata fortuita.

Iam ubi statuendum sit initium, res ipsa perducit; nascitur enim ex responsione responsio. In quo cavendum est, ne hinc illo, quod aiunt, transultes aliudve quid, quam qua de re agitur, interseras. Neque porro obloquare neque solus loqui postules neque properantem morere atque otio obtundas. Vbique brevitas bonum est, sed in sermone praecipuum; alterius enim tempore non abuti decet. Multum ad sermonis gratiam valet veterum exemplorum memoria, rerum novarum scientia, si illa accommodes, non ut quaesita, sed ut obvia. Et proverbiorum tempestivitas lepida est Graecorum atque nostrorum; et versus partesve eorum <et> ex orationibus aliisve scriptis sententiae, si loco proferantur, sermonem convenustant.

[p. 447 HALM] <Vita> dicta vernilia scurrarumque aemulationem: nam multi, dum se facetos volunt, non modo verba, sed gestus quoque ac vocabula scurrarum exprimunt. Ita accidit, ut nec quod esse debent sint, nec quod imitantur. Nec sermonem quasi orationem pronuntiaveris, nec praepropere loquaris, ne si possis quidem verba sine haesitantia linguae celeriter evolvere; multo enim turpius, si offendas saepius quasi salebrosa festinatione. Neque tamen protrahere voces oscitantem decet nec intervallis dividere. Bonus modus est in loquendo tamquam <in> ambulando clementer ire, sine curriculo, sine cunctatione.

Clamare in loquendo rusticum ac barbarum est; fit enim de sermone convicium. Iam si in publico aut in convivio clames, non agrestis modo, sed insanus habearis. Rursus si ita demisse fabuleris, vix ut proximus audiat, hominis nimium delicati est. Et audire sermocinantem rationis est, primum ut attente audias, ne, dum res alias agas, cum responsio opus sit, aliud respondeas, aut ignarus, rogari quid videatur, consilescas; deinde ut sinas propositum explicari atque in loco occurras, ne duo aut plures chori aut catervae modo constrepatis.

Et hominum et locorum et temporum ratio servanda est: alius cum superiore, alius cum pari aut proximo sermo est; item cum senioribus, cum aequalibus, cum pueris aut mulierculis. Quid? In convivio putas eundem debere esse, quem in foro aut aliquo coetu litteratorum? <Quid> quod ego scio quosdam <in> spectaculis aut conviviis aut ubi minime convenit doctrinam atque facundiam venditare aut rem publicam strepere? Minime oportet vinum de poculo in mensam instillare idque digitulo deducere in lineas. Mala ista sermocinatio in convivio garrula ac per vinum diserta, et fere videas, qui sicci ac sobrii nihil sunt, eos madidos friguttire. Et temporum tibi cura sit, ne in rebus tristibus laeta, ne in laetioribus tristia introducas. Hi sunt enim, quos Cicero ineptos vocat, qui neque ubi nec quando nec cum quibus fabulentur existimant nec quam diu nec quo modo. Partim plus cachinno interturbant quam verbis explicant, verba concidunt, syllabas obscurant, litteras ut furto auferunt. Loquere opportune, honeste, Latine, dilucide, placide, plano ore, vultu quieto, clamore nullo, sine cachinno, sine aliis notatis supra. Multum ad sermonis elegantiam conferent comoediae veteres et togatae et tabernariae et Atellanae fabulae et mimofabulae, multum etiam epistolae veteres, in primis Tullianae.

DE EPISTOLIS

Epistolis conveniunt multa eorum, quae de sermone praecepta sunt. Epistolarum species duplex est; sunt enim aut negotiales aut familiares. Negotiales sunt argumento negotioso et gravi. In hoc genere et sententiarum pondera et verborum lumina et figurarum insignia conpendii opera requiruntur atque omnia denique oratoria praecepta, una modo exceptione, ut aliquid de summis copiis detrahamus et orationem proprius sermo explicet. Si quid historicum epistola conprehenderis, declinari oportet a plena formula historiae, ne recedat ab epistolae gratia. Si quid etiam eruditius [p. 448 HALM] scribas, sic disputa, ut ne modum epistolae corrumpas. In familiaribus litteris primo brevitas observanda: ipsarum quoque sententiarum ne diu circumferatur, quod Cato ait, ambitio, sed ita recidantur, ut numquam verbi aliquid deesse videatur: unum 'te' scilicet, quod intellegentia suppleatur, in epistolis Tullianis ad Atticum et Axium frequentissimum est.

Lucem vero epistolis praefulgere oportet, nisi cum consulto [consilio] clandestinae litterae fiant, quae tamen ita ceteris occultae esse debent, ut his, ad quos mittuntur, clarae perspicuaeque sint. Solent etiam notas inter se secretiores pacisci, quod et Caesar et Augustus et Cicero et alii plerique fecerunt. Ceterum, cum abscondito nihil opus est, cavenda obscuritas magis quam in oratione aut in sermocinando: potes enim parum plane loquentem rogare, ut id planius dicat, quod in absentium epistolis non datur. Et ideo nec historia occultior addenda nec proverbium ignotius aut verbum cariosius aut figura putidior: neque, dum amputatae brevitati studes, dimidiatae sententiae sit intellegentia requirenda, nec dilatatione verborum et anxio struendi labore lux obruenda.

Epistola, si superiori scribas, ne iocularis sit; si pari, ne inhumana; si inferiori, ne superba; neque docto incuriose, neque indocto diligenter, nec coniunctissimo translatitie, nec minus familiari non amice. Rem secundam prolixius gratulare, ut illius gaudium extollas: cum offendas dolentem, pauculis consolare, quod ulcus etiam, cum plana manu tangitur, cruentatur. Ita in litteris cum familiaribus ludes, ut tamen cogites posse evenire, ut eas litteras legant tempore tristiore. Iurgari numquam oportet, sed epistolae minime.

Praefationes ac subscriptiones litterarum conputandae sunt pro discrimine amicitiae aut dignitatis, habita ratione consuetudinis. Rescribere sic oportet, ut litterae, quibus respondes, prae manu sint, ne quid, cui responsio opus sit, de memoria effluat. Observabant veteres carissimis sua manu scribere vel plurimum subscribere. Commendatitias fideliter dato aut ne dato. Id fiet, si amicissime dabis ad amicissimum, et si probabile petes et si impetrabile.

Graece aliquid addere litteris suave est, si id neque intempestive neque crebro facias: et proverbio uti non ignoto percommodum est, et versiculo aut parte versus. Lepidum est nonnumquam quasi praesentem alloqui, uti 'heus tu' et 'quid ais' et 'video te deridere': quod genus apud M. Tullium multa sunt. Sed haec, ut dixi, in familiaribus litteris; nam illarum aliarum severitas maior est. In summa id memento et ad epistolas et ad omnem scriptionem bene loqui.