Marcus Iunianus IustinusEpitoma historiarum Philippicarum |
DigilibLT 2011 |
Informazioni editoriali |
PRAEFATIO
[1]
Cum multi ex Romanis etiam consularis dignitatis
viri res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam contulissent, seu
aemulatione gloriae sive varietate et novitate operis delectatus vir priscae
eloquentiae, Trogus Pompeius, Graecas et totius orbis historias Latino sermone
conposuit, ut, cum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent,
prorsus rem magni et animi et corporis adgressus.
[2]
Nam cum plerisque auctoribus singulorum regum vel populorum res gestas
scribentibus opus suum ardui laboris videatur, nonne nobis Pompeius Herculea
audacia orbem terrarum adgressus videri debet, cuius libris omnium saeculorum,
regum, nationum populorumque res gestae continentur?
[3]
Et quae historici Graecorum, prout commodum cuique fuit iter, segregatim
occupaverunt, omissis quae sine fructu erant, ea omnia Pompeius divisa
temporibus et serie rerum digesta conposuit.
[4]
Horum
igitur quattuor et quadraginta voluminum (nam totidem edidit) per otium, quo in
urbe versabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi et omissis his, quae nec
cognoscendi voluptate iucunda nec exemplo erant necessaria, breve veluti florum
corpusculum feci, ut haberent et qui Graece didicissent, quo admonerentur, et
qui non didicissent, quo instruerentur.
[5]
Quod ad te
non tam cognoscendi magis quam emendandi causa transmisi, simul ut et otii mei,
cuius et Cato reddendam operam putat, apud te ratio constaret.
[6]
Sufficit enim mihi in tempore iudicium tuum, apud
posteros, cum obtrectationis invidia decesserit, industriae testimonium
habituro.
LIBER I
1
[1]
Principio rerum gentium nationumque imperium
penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis,
sed spectata inter bonos moderatio provehebat.
[2]
Populus nullis legibus tenebatur, arbitria principum pro legibus erant.
[3]
Fines imperii tueri magis quam proferre mos
erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur.
[4]
Primus omnium Ninus, rex Assyriorum, veterem et quasi avitum
gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit.
[5]
Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos
terminos usque Libyae perdomuit.
[6]
Fuere quidem
temporibus antiquiores Vezosis Aegyptius et Scythiae rex Tanaus, quorum
alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit.
[7]
Sed longinqua, non finitima bella gerebant nec imperium sibi, sed populis
suis gloriam quaerebant contentique victoria imperio abstinebant. Ninus
magnitudine quaesitae dominationis continua possessione firmavit.
[8]
Domitis igitur proximis, cum accessione virium fortior
ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset,
totius Orientis populos subegit. Postremum bellum illi fuit cum Zoroastre,
rege Bactrianorum, qui primus dicitur artes magicas invenisse et mundi
principia siderumque motus diligentissime spectasse. Hoc occiso et ipse
decessit, relicto adhuc impubere filio Ninia et uxore Semiramide.
2
[1]
Haec neque inmaturo puero ausa tradere
imperium nec ipsa palam tractare, tot ac tantis gentibus vix patienter Nino
viro, nedum feminae parituris, simulat se pro uxore Nini filium, pro femina
puerum.
[2]
Nam et statura utrique mediocris et vox
pariter gracilis et liniamentorum qualitas matri ac filio similis.
[3]
Igitur bracchia et crura calciamentis,
caput tiara tegit; et ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem
ornatu et populum vestiri iubet, quem morem vestis exinde gens universa
tenet.
[4]
Sic primis initiis sexum mentita puer
esse credita est.
[5]
Magnas deinde res gessit;
quarum amplitudine ubi invidiam superatam putat, quae sit fatetur quemve
simulasset.
[6]
Nec hoc illi dignitatem regni
ademit, sed admirationem auxit, quod mulier non feminas modo virtute, sed
etiam viros anteiret.
[7]
Haec Babyloniam condidit
murumque urbi cocto latere circumdedit, arenae vice bitumine interstrato,
quae materia in illis locis passim invenitur e terra exaestuata.
[8]
Multa et alia praeclara huius reginae fuere; siquidem,
non contenta adquisitos viro regni terminos tueri, Aethiopiam quoque imperio
adiecit.
[9]
Sed et Indis bellum intulit, quos
praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intravit.
[10]
Ad postremum cum concubitum filii petisset, ab eodem interfecta
est, duos et XXX annos post Ninum regno potita. Filius eius Ninias contentus
elaborato a parentibus imperio belli studia deposuit et, veluti sexum cum
matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit.
[11]
Posteri quoque eius id exemplum secuti responsa
gentibus per internuntios dabant.
[12]
Imperium
Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuere.
3
[1]
Postremus apud eos regnavit Sardanapallus, vir
muliere corruptior.
[2]
Ad hunc videndum (quod
nemini ante eum permissum fuerat) praefectus ipsius Medis praepositus,
nomine Arbactus, cum admitti magna ambitione aegre obtinuisset, invenit eum
inter scortorum greges purpuras colo nentem et muliebri habitu, cum mollitia
corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines
partientem.
[3]
Quibus visis indignatus tali
feminae tantum virorum subiectum tractantique lanam ferrum et arma habentes
parere, progressus ad socios quid viderit refert; negat se ei parere posse,
qui se feminam malit esse quam virum.
[4]
Fit
igitur coniuratio; bellum Sardanapallo infertur. Quo ille audito non ut vir
regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras
circumspicit, mox deinde cum paucis et inconpositis in bellum progreditur.
[5]
Victus in regiam se recepit, ubi exstructa
incensaque pyra et se et divitias suas in incendium mittit, hoc solo
imitatus virum.
[6]
Post hunc rex constituitur
interfector eius Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat. Is imperium ab
Assyriis ad Medos transfert.
4
[1]
Post multos deinde reges per ordinem
successionis regnum ad Astyagen descendit.
[2]
Hic
per somnum vidit ex naturalibus filiae, quam unicam habebat, vitem enatam,
cuius palmite omnis Asia obumbraretur.
[3]
Consulti
arioli ex eadem filia nepotem ei futurum, cuius magnitudo praenuntietur,
regnique ei amissionem portendi responderunt.
[4]
Hoc responso exterritus neque claro viro neque civi filiam suam, ne
paterna maternaque nobilitas nepoti animos extolleret, sed ex gente obscura
tum temporis Persarum Cambysi, mediocri viro, in matrimonium tradidit.
[5]
Ac ne sic quidem somnii metu deposito
gravidam ad se filiam arcessit, ut sub avi potissimum oculis partus
necaretur.
[6]
Natus infans datur occidendus
Harpago, regis arcanorum participi.
[7]
Is veritus,
si ad filiam mortuo rege venisset imperium, quia nullum Astyages virilis
sexus genuerat, ne illa necati infantis ultionem, quoniam a patre non
potuisset, a ministro exigeret, pastori regii pecoris puerum exponendum
tradit.
[8]
Forte eodem tempore et ipsi pastori
natus filius erat.
[9]
Eius igitur uxor audita
regii infantis expositione summis precibus rogat sibi perferri ostendique
puerum.
[10]
Cuius precibus fatigatus pastor
reversus in silvam invenit iuxta infantem canem feminam parvulo ubera
praebentem et a feris alitibusque defendentem.
[11]
Motus et ipse misericordia, qua motam etiam canem viderat, puerum defert
ad stabula, eadem cane anxie prosequente.
[12]
Quem
ubi in manum mulier accepit, veluti ad notam adlusit, tantusque in illo
vigor et dulcis quidam blandientis infantis risus apparuit, ut pastorem
ultro rogaret uxor, suum partum pro illo exponeret permitteretque sibi sive
fortunae ipsius sive spei suae puerum nutrire.
[13]
Atque ita permutata sorte parvulorum hic pro filio pastoris educatur, ille
pro nepote regis exponitur.
[14]
Nutrici postea
nomen Spargos fuit, quia canem Persae sic vocant.
5
[1]
Puer deinde cum imperiosus inter pastores
esset, Cyri nomen accepit.
[2]
Mox rex inter
ludentes sorte delectus cum per lasciviam contumaces flagellis cecidisset, a
parentibus puerorum querela regi delata, indignantibus a servo regio
ingenuos homines servilibus verberibus adfectos.
[3]
Ille arcessito puero et interrogato, cum nihil mutato vultu fecisse se ut
regem respondisset, admiratum constantiam in memoriam somnii responsique
revocatur.
[4]
Atque ita cum et vultus similitudo
et expositionis tempora et pastoris confessio convenirent, nepotem agnovit.
[5]
Et quoniam defunctus sibi somnio videretur
agitato inter pastores regno, animum minacem dumtaxat in illo fregit.
[6]
Ceterum Harpago, amico suo, infestus in
ultionem servati nepotis filium eius interfecit epulandumque patri tradidit.
[7]
Sed Harpagus ad praesens tempus dissimulato
dolore odium regis in vindictae occasionem distulit.
[8]
Interiecto deinde tempore cum adolevisset Cyrus, dolore orbitatis
admonitus scribit ei, ut ablegatus ab avo in Persas fuerit, ut occidi eum
parvulum avus iusserit, ut beneficio suo servatus sit, ut regem offenderit,
ut filium amiserit.
[9]
Hortatur exercitum paret et
pronam ad regnum viam ingrediatur, Medorum transitionem pollicitus.
[10]
Epistula quia palam ferri nequibat regis
custodibus omnes aditus obsidentibus, exenterato lepori inseritur lepusque
in Persas Cyro ferendus fido servo traditur; addita retia, ut sub specie
venatoris dolus lateret.
6
[1]
Lectis ille epistulis eadem somnio adgredi
iussus, sed praemonitus, ut quem primum postera die obvium habuisset, socium
coeptis adsumeret.
[2]
Igitur antelucano tempore
ruri iter ingressus obvium habuit servum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine
Sybaren.
[3]
Huius requisita origine ut in Persis
genitum audivit, demptis conpedibus adsumptoque comite Persepolim
regreditur.
[4]
Ibi convocato populo iubet omnes
praesto cum securibus esse et silvam viae circumdatam excidere.
[5]
Quod cum strenue fecissent, eosdem postera die
adparatis epulis invitat;
[6]
dein cum alacriores
ipso convivio factos videret, rogat: si condicio ponatur, utrius vitae
sortem legant, hesterni laboris an praesentium epularum? "Praesentium" ut
adclamavere omnes, ait hesterno similem labori omnem vitam acturos, quoad
Medis pareant; se secutos hodiernis epulis.
[7]
Laetis omnibus bellum Medis infert.
[8]
Astyages
meriti sui in Harpago oblitus summam belli eidem committit,
[9]
qui exercitum acceptum statim Cyro per deditionem
tradidit regisque crudelitatem perfidia defectionis ulciscitur.
[10]
Quod ubi Astyages audivit, contractis undique
auxiliis ipse in Persas proficiscitur et repetito alacrius certamine
pugnantibus suis partem exercitus de tergo ponit
[11]
et tergiversantes ferro agi in hostes iubet ac denuntiat suis, ni
vincerent, non minus fortes post terga inventuros, quam a frontibus viros;
proinde videant, fugientibus haec an illa pugnantibus acies rumpenda sit.
[12]
Ingens post necessitatem pugnandi animus
exercitui eius accessit.
[13]
Pulsataque cum
Persarum acies paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt;
orant in proelium revertantur;
[14]
cunctantibus
sublata veste obscena corporis ostendunt regantes, num in uteros matrum vel
uxorum vellent refugere.
[15]
Hac repressi
castigatione in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere
conpellunt.
[16]
In eo proelio Astyages capitur,
cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit nepotemque in illo magis quam
victorem egit, eumque maximae genti Hyrcanorum praeposuit.
[17]
Nam in Medos reverti ipse noluit. Hic finis imperii
Medorum fuit. regnaverunt annis CCCL.
7
[1]
Initio regni Cyrus Sybaren, coeptorum socium,
quem iuxta nocturnum visum ergastulo liberaverat comitemque in omnibus rebus
habuerat, Persis praeposuit sororemque suam ei in matrimonium dedit.
[2]
Sed civitates, quae Medorum tributariae
fuerant, mutato imperio etiam condicionem suam mutatam arbitrantes a Cyro
defecerunt, quae res multorum bellorum Cyro causa et origo fuit.
[3]
Domitis deinde plerisque cum adversus Babylonios
bellum gereret, Babyloniis rex Lydorum Croesus, cuius opes divitiaeque
insignes ea tempestate erant, in auxilium venit; victusque iam de se
sollicitus in regnum refugit.
[4]
Cyrus quoque post
victoriam conpositis in Babylonia rebus bellum transfert in Lydiam.
[5]
Ibi fortuna prioris proelii perculsum iam
Croesi exercitum nullo negotio fundit; Croesus ipse capitur.
[6]
Sed quanto bellum minoris periculi, tanto et mitior
victoria.
[7]
Croeso et vita et patrimonii partes
et urbs Beroe concessa, in qua etsi non regiam vitam, proximam tamen
maiestati regiae degeret.
[8]
Haec clementia non
minus victori quam victo utilis fuit.
[9]
Quippe ex
universa Graecia, cognito quod inlatum Croeso bellum esset, auxilia velut ad
commune extinguendum incendium confluebant;
[10]
tantus Croesi amor apud omnes urbes erat passurusque Cyrus grave bellum
Graeciae fuit, si quid in Croeso crudelius consuluisset.
[11]
Interiecto deinde tempore occupato in aliis bellis
Cyro Lydi rebellavere,
[12]
quibus iterum victis
arma et equi adempti iussique cauponas et ludicras artes et lenocinia
exercere.
[13]
Ac sic gens industria quondam potens
et manu strenua effeminata mollitie luxuriaque virtutem pristinam perdidit
et quos ante Cyrum invictos bella praestiterunt, in luxuriam lapsos otium ac
desidia superavit.
[14]
Fuere Lydis multi ante
Croesum reges variis casibus memorabiles, nullus tamen fortunae Candauli
conparandus.
[15]
Hic uxorem, quam propter formae
pulchritudinem deperibat, praedicare omnibus solebat, non contentus
voluptatum suarum tacita conscientia, nisi etiam matrimonii reticenda
publicaret,
[16]
prorsus quasi silentium damnum
pulchritudinis esset.
[17]
Ad postremum, ut
adfirmationi suae fidem faceret, nudam sodali suo Gygi ostendit.
[18]
Quo facto et amicum in adulterium uxoris sollicitatum
hostem sibi fecit et uxorem, veluti tradito alii amore, a se alienavit.
[19]
Namque brevi tempore caedes Candauli
nuptiarum praemium fuit et uxor mariti sanguine dotata regnum viri et se
pariter adultero tradidit.
8
[1]
Cyrus subacta Asia et universo Oriente in
potestatem redacto Scythis bellum infert.
[2]
Erat
eo tempore regina Scytharum Tamyris, quae non muliebriter adventu hostium
territa, cum prohibere eos transitu Araxis fluminis posset, transire
permisit, et sibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos rata et
hostibus obiectu fluminis fugam difficiliorem.
[3]
Itaque Cyrus traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset,
castra metatus est.
[4]
Dein postera die simulato
metu, quasi refugiens castra deseruisset, ita vini adfatim et ea, quae
epulis erant necessaria, reliquit.
[5]
Quod cum
nuntiatum reginae esset, adulescentulum filium ad insequendum eum cum tertia
parte copiarum mittit.
[6]
Cum ventum ad castra
Cyri esset, ignarus rei militaris adulescens, veluti ad epulas, non ad
proelium venisset, omissis hostibus insuetos barbaros vino se onerare
patitur,
[7]
priusque Scythae ebrietate quam
bello vincuntur.
[8]
Nam cognitis his Cyrus
reversus per noctem saucios opprimit omnesque Scythas cum reginae filio
interfecit.
[9]
Amisso tanto exercitu et, quod
gravius dolendum, unico filio Tamyris orbitatis dolorem non in lacrimas
effudit, sed in ultionis solacia intendit hostesque recenti victoria
exsultantes pari insidiarum fraude circumvenit;
[10]
quippe simulata diffidentia propter vulnus acceptum refugiens Cyrum ad
angustias usque perduxit.
[11]
Ibi conpositis in
montibus insidiis ducenta milia Persarum cum ipso rege trucidavit.
[12]
In qua victoria etiam illud memorabile
fuit, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit.
[13]
Caput Cyri amputatum in utrem humano sanguine repletum coici
regina iubet cum hac exprobratione crudelitatis: "Satia te" inquit
"sanguine, quem sitisti cuiusque insatiabilis semper fuisti".
[14]
Cyrus regnavit annis XXX, non initio tantum regni,
sed continuo totius temporis successu admirabiliter insignis.
9
[1]
Huic successit filius Cambyses, qui imperio
patris Aegyptum adiecit;
[2]
sed offensus
superstitionibus Aegyptiorum Apis ceterorumque deorum aedes dirui iubet.
[3]
Ad Hammonis quoque nobilissimum templum
expugnandum exercitum mittit, qui tempestatibus et harenarum molibus
oppressus interiit.
[4]
Post haec per quietem vidit
fratrem suum Mergim regnaturum.
[5]
Quo somnio
exterritus non dubitavit post sacrilegia etiam parricidium facere.
[6]
Erat enim difficile, ut parceret suis, qui
cum contemptu religionis grassatus etiam adversus deos fuerat.
[7]
Ad hoc tam crudele ministerium magum quendam ex amicis
delegit, nomine Cometen.
[8]
Interim ipse gladio
sua sponte evaginato in femur graviter vulneratus occubuit poenasque luit
seu imperati parricidii seu perpetrati sacrilegii.
[9]
Quo nuntio accepto magus ante famam amissi regis occupat facinus
prostratoque Mergide, cui regnum debebatur, fratrem suum subiecit Oropasten.
[10]
Erat enim et oris et corporis liniamentis
persimilis, ac nemine subesse dolum arbitrante pro Mergide rex Oropasta
constituitur.
[11]
Quae res eo occultior fuit, quod
apud Persas persona regis sub specie maiestatis occulitur.
[12]
Igitur magi ad favorem populi conciliandum tributa et
militiae vacationem in triennium permittunt,
[13]
ut
regnum, quod fraude quaesierant, indulgentiae largitionibus confirmarent.
[14]
Quae res suspecta primo Hostani, viro
nobili et in coniectura sagacissimo, fuit.
[15]
Itaque per internuntios quaerit de filia, quae inter regias paelices erat,
an Cyri filius rex esset.
[16]
Illa nec se ipsam
scire ait nec ex alia posse cognoscere, quia singulae separatim recludantur.
[17]
Tum pertractare caput dormienti iubet: nam
mago Cambyses aures utrasque praeciderat.
[18]
Factus dein per filiam certior sine auribus regem esse, optimatibus
Persarum rem indicat et in caedem falsi regis inpulsos sacramenti religione
obstringit.
[19]
Septem tantum conscii fuere huius
coniurationis, qui ex continenti, ne dato in paenitentiam spatio res per
quemquam narraretur, occultato sub veste ferro ad regiam pergunt.
[20]
Ibi obviis interfectis ad magos perveniunt, quibus ne
ipsis quidem animus in auxilium sui defuit,
[21]
siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt.
[22]
Ipsi tamen corripiuntur a pluribus, quorum alterum
Gobryas medium amplexus, cunctantibus sociis, ne ipsum pro mago
transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, vel per suum corpus adigi
mago ferrum iussit.
[23]
Fortuna tamen ita regente
illo incolumi magus interficitur.
10
[1]
Occisis magis magna quidem gloria recuperati
regni principum fuit, sed multo maior in eo, quod, cum de regno ambigerent,
concordare potuerunt.
[2]
Erant enim virtute et
nobilitate ita pares, ut difficilem ex his populo electionem aequalitas
faceret.
[3]
Ipsi igitur viam invenerunt, qua de se
iudicium religioni et fortunae committerent,
[4]
pactique inter se sunt, ut die statuta omnes equos ante regiam primo mane
perducerent, et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is
rex esset.
[5]
Nam et solem Persae unum deum esse
credunt et equos eidem deo sacratos ferunt.
[6]
Et
erat inter coniuratos Darius, Hystaspis filius, cui de regno sollicito equi
custos ait, si ea res victoriam moraretur, nihil negotii superesse.
[7]
Per noctem deinde equum pridie constitutam
diem ad eundem locum ducit ibique equae admittit, ratus ex voluptate Veneris
futurum quod evenit.
[8]
Postera die itaque, cum ad
statutam horam omnes convenissent, Darii equus cognito loco ex desiderio
feminae hinnitum statim edidit et segnibus aliis felix auspicium domino
primus emisit.
[9]
Tanta moderatio ceteris fuit, ut
audito auspicio confestim equis desilierint et Darium regem salutaverint.
[10]
Populus quoque universus secutus iudicium
principum eundem regem constituit.
[11]
Sic regnum
Persarum septem nobilissimorum virorum virtute quaesitum tam levi momento in
unum conlatum est.
[12]
Incredibile prorsus tanta
patientia gessisse eos, quod ut eriperent magis, mori non recusaverint.
[13]
Quamquam praeter formam virtutemque hoc
imperio dignam etiam cognatio Dario iuncta cum pristinis regibus fuit.
[14]
Principio igitur regni Cyri filiam in
matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus, ut non tam in
extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur.
[15]
Interiecto deinde tempore cum Assyrii descivissent et
Babyloniam occupassent difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege
unus de interfectoribus magorum, Zopyrus, domi se verberibus lacerari toto
corpore iubet, nasum, aures et labia sibi praecidi, atque ita regi
inopinanti se offert.
[16]
Attonitum et quaerentem
Darium causas auctoremque tam foedae lacerationis tacitus quo proposito
fecerit edocet, formatoque in futura consilio transfugae titulo Babyloniam
proficiscitur.
[17]
Ibi ostendit populo laniatum
corpus, queritur crudelitatem regis, a quo in regni petitione non virtute,
sed auspicio, non iudicio hominum, sed hinnitu equi superatus sit;
[18]
iubet illos ex amicis exemplum capere, quid hostibus
cavendum sit;
[19]
hortatur, non moenibus magis quam
armis confidant, patianturque se commune bellum recentiore ira gerere.
[20]
Nota nobilitas viri pariter et virtus
omnibus erat, nec de fide timebant, cuius veluti pignora vulnera corporis et
iniuriae notas habebant.
[21]
Constituitur ergo dux
omnium suffragio, et accepta parva manu semel atque iterum cedentibus ex
consulto Persis secunda proelia facit.
[22]
Ac
postremo universum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in
potestatem eius redigit.
[23]
Post haec Darius
bellum Scythis infert, quod sequenti volumine referetur.
LIBER II
1
[1]
In relatione rerum ab Scythis gestarum, quae
satis amplae magnificaeque fuerunt, principium ab origine repetendum est.
[2]
Non enim minus inlustria initia quam
imperium habuere, nec virorum magis quam feminarum virtutibus
claruere,
[3]
quippe cum ipsi Parthos
Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderint,
[4]
prorsus ut res gestas virorum mulierumque
considerantibus incertum sit, uter apud eos sexus inlustrior fuerit.
[5]
Scytharum gens antiquissima semper habita,
quamquam inter Scythas et Aegyptios diu contentio de generis vetustate
fuerit Aegyptiis praedicantibus,
[6]
initio rerum,
cum aliae terrae nimio fervore solis arderent, aliae rigerent frigoris
inmanitate, ita ut non modo primae generare homines, sed ne advenas quidem
recipere ac tueri possent, priusquam adversus calorem vel frigus velamenta
corporis invenirentur vel locorum vitia quaesitis arte remediis
mollirentur,
[7]
Aegyptum ita temperatam semper
fuisse, ut neque hiberna frigora nec aestivi solis ardores incolas eius
premerent,
[8]
solum ita fecundum, ut
alimentorum in usum hominum nulla terra feracior fuerit.
[9]
Iure igitur ibi primum homines natos videri debere,
ubi educari facillime possent.
[10]
Contra Scythae
caeli temperamentum nullum esse vetustatis argumentum putabant.
[11]
Quippe naturam, cum primum incrementa caloris ac
frigoris regionibus distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque
generasse;
[12]
sed et arborum ac frugum pro
regionum condicione apte genera variata.
[13]
Et
quanto Scythis sit caelum asperius quam Aegyptiis, tanto et corpora et
ingenia esse duriora.
[14]
Ceterum si mundi, quae
nunc partes sunt, aliquando unitas fuit, sive inluvies aquarum principio
rerum terras obrutas tenuit, sive ignis, qui et mundum genuit, cuncta
possedit, utriusque primordii Scythas origine praestare.
[15]
Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim
extinctus sedem terris dedit, nullam prius quam septemtrionalem partem
hiemis rigore ab igne secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat
frigoribus;
[16]
Aegyptum vero et totum Orientem
tardissime temperatum, quippe qui etiam nunc torrenti calore solis
exaestuet.
[17]
Quodsi omnes quondam terrae
submersae profundo fuerunt, profecto editissimam quamque partem
decurrentibus aquis primum detectam, humillimo autem solo eandem aquam
diutissime inmoratam;
[18]
et quanto prior quaeque
pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse.
[19]
Porro Scythiam adeo editiorem omnibus
terris esse, ut cuncta flumina ibi natam in Maeotim, tum deinde in Ponticum
et Aegyptium mare decurrant;
[20]
Aegyptum autem,
quae tot regum, tot saeculorum cura inpensaque munita sit et adversum vim
incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis concisa, ut, cum his
arceantur, illis recipiantur aquae, nihilo minus coli nisi excluso Nilo non
potuerit, nec possit videri hominum vetustate ultima, quae aggerationibus
regum sive Nili trahentis limum terrarum recentissima videatur.
[21]
His igitur argumentis superatis Aegyptiis antiquiores
semper Scythae visi.
2
[1]
Scythia autem in orientem porrecta includitur
ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi
flumine.
[2]
Multum in longitudinem et latitudinem
patet.
[3]
Hominibus inter se nulli fines. Neque
enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta
et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis.
[4]
Vxores liberosque secum in plaustris
vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur.
[5]
Iustitia gentis ingeniis culta, non
legibus.
[6]
Nullum scelus apud eos furto gravius:
quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas
superesset, si furari liceret?
[7]
Aurum et argentum
non perinde ac reliqui mortales adpetunt.
[8]
Lacte
et melle vescuntur.
[9]
Lanae his usus ac vestium
ignotus et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis ac
murinis utuntur.
[10]
Haec continentia illis morum
quoque iustitiam edidit, nihil alienum concupiscentibus; quippe ibidem
divitiarum cupido est, ubi et usus.
[11]
Atque
utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni
foret;
[12]
profecto non tantum bellorum per
omnia saecula terris omnibus continuaretur,
[13]
neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet,
prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare,
[14]
quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque
philosophorum consequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae
conlatione superari.
[15]
Tanto plus in illis
proficit vitiorum ignoratio quam in his cognitio virtutis.
3
[1]
Imperium Asiae ter quaesivere; ipsi perpetuo ab
alieno imperio aut intacti aut invicti mansere.
[2]
Darium, regem Persarum, turpi ab Scythia submoverunt fuga,
[3]
Cyrum cum omni exercitu trucidaverunt,
[4]
Alexandri Magni ducem Zopyriona pari ratione cum
copiis universis deleverunt.
[5]
Romanorum
audivere, non sensere arma.
[6]
Parthicum et
Bactrianum imperium ipsi condiderunt.
[7]
Gens
laboribus et bellis aspera, vires corporum inmensae; nihil parare, quod
amittere timeant, nihil victores praeter gloriam concupiscunt.
[8]
Primus Scythis bellum indixit Vezosis, rex Aegyptius,
missis prius legationibus, qui hostibus parendi legem dicerent.
[9]
Sed Scythae iam ante de adventu regis a finitimis
certiores facti legatis respondent:
[10]
tam
opulenti populi ducem stolide adversus inopes occupasse bellum,
[11]
quod magis domi fuerit illi timendum, quod belli
certamen anceps, praemia victoriae nulla, damna manifesta sint.
[12]
Igitur non exspectaturos Scythas, dum ad se veniatur,
cum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque praedae ituros
obviam.
[13]
Nec dicta res morata.
[14]
Quos cum tanta celeritate advenire rex didicisset, in
fugam vertitur exercituque cum omni apparatu belli relicto in regnum
trepidus se recepit.
[15]
Scythas ab Aegypto
paludes prohibuere. Inde reversi Asiam perdomitam vectigalem fecere, modico
tributo magis in titulum imperii quam in victoriae praemium inposito.
[16]
XV annis pacandae Asiae inmorati uxorum
flagitatione revocantur, per legatos denuntiantibus, ni redeant, subolem se
ex finitimis quaesituras nec passuras, ut in posteritatem Scytharum genus
per feminas intercidat.
[17]
His igitur Asia per
mille quingentos annos vectigalis fuit.
[18]
Pendendi tributi finem Ninus, rex Assyriorum, inposuit.
4
[1]
Sed apud Scythas medio tempore duo regii
iuvenes, Plynos et Scolopitus, per factionem optimatum domo pulsi ingentem
iuventutem secum traxere
[2]
et in Cappadociae ora
iuxta amnem Thermodonta consederunt subiectosque Themiscyrios campos
occupavere.
[3]
Ibi per multos annos spoliare
finitimos adsueti conspiratione populorum per insidias trucidantur.
[4]
Horum uxores cum viderent exilio additam
orbitatem, arma sumunt finesque suos submoventes primo, mox etiam inferentes
bella defendunt.
[5]
Nubendi quoque finitimis
animum omisere, servitutem, non matrimonium appellantes.
[6]
Singulare omnium saeculorum exemplum, ausae rem
publicam augere sine viris; iam etiam cum contemptu virorum tuentur.
[7]
Et ne feliciores aliae aliis viderentur,
viros, qui domi remanserant, interficiunt.
[8]
Vltionem quoque caesorum coniugum excidio finitimorum consequuntur.
[9]
Tum pace armis quaesita, ne genus
interiret, concubitus finitimorum ineunt.
[10]
Si
qui mares nascerentur, interficiebant. Virgines in eundem ipsis morem, non
otio neque lanificio,
[11]
sed armis, equis,
venationibus exercebant, inustis infantum dexterioribus mammis, ne
sagittarum iactus impediantur; unde dictae Amazones.
[12]
Duae his reginae fuere, Martesia et Lampeto, quae in duas partes
agmine diviso, inclitae iam opibus, vicibus gerebant bella, soli terminos
alternis defendentes,
[13]
et ne successibus deesset
auctoritas, genitas se Marte praedicabant.
[14]
Itaque maiore parte Europae subacta Asiae quoque nonnullas civitates
occupavere.
[15]
Ibi Epheso multisque aliis urbibus
conditis partem exercitus cum ingenti praeda domum dimittunt.
[16]
Reliquae, quae ad tuendum Asiae imperium remanserant,
concursu barbarorum cum Martesia regina interficiuntur.
[17]
In huius locum filia eius Orithyia regno succedit,
cui praeter singularem belli scientiam eximia servatae in omne aevum
virginitatis admiratio fuit.
[18]
Huius virtute
tantum additum gloriae et famae Amazonum est, ut Herculi rex, cui duodecim
stipendia debebat, quasi inpossibile imperaverit, ut arma reginae Amazonum
sibi adferret.
[19]
Eo igitur profectus longis
novem navibus comitante principum Graeciae iuventute inopinantes adgreditur.
[20]
Duae tum sorores Amazonum regna
tractabant, Antiope et Orithyia; sed Orithyia foris bellum gerebat.
[21]
Igitur cum Hercules ad litus Amazonum
adplicuit, infrequens multitudo cum Antiope regina nihil hostile metuente
erat.
[22]
Qua re effectum est, ut paucae repentino
tumultu excitae arma sumerent facilemque victoriam hostibus darent.
[23]
Multae itaque caesae captaeque, in his
duae Antiopae sorores, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo.
[24]
Sed Theseus obtenta in praemium captiva eandem in
matrimonium adsumpsit et ex ea genuit Hippolytum.
[25]
Hercules post victoriam Melanippen captivam sorori reddidit et
pretium arma reginae accepit. Atque ita functus imperio ad regem revertitur.
[26]
Sed Orithyia, ubi conperit bellum
sororibus inlatum ac raptorem esse Atheniensium principem, hortatur comites
in ultionem frustraque et Ponti sinum et Asiam edomitam esse dicit, si
Graecorum non tam bellis quam rapinis pateant.
[27]
Auxilium deinde a Sagylo, rege Scythiae, petit: genus Scytharum esse,
cladem virorum, necessitatem armorum, belli causas ostendit, adsecutasque
virtute, ne segniores viris feminas habere Scythae viderentur.
[28]
Motus ille domestica gloria mittit cum ingenti
equitatu filium Panasagorum in auxilium.
[29]
Et
ante proelium dissensione orta ab auxiliis desertae bello ab Atheniensibus
vincuntur.
[30]
Receptaculum tamen habuere castra
sociorum, quorum auxilio intactae ab aliis gentibus in regnum revertuntur.
[31]
Post Orithyiam Penthesilea regno potita
est, cuius Troiano bello inter fortissimos viros, cum auxilium adversus
Graecos ferret, magna virtutis documenta exstitere.
[32]
Interfecta deinde Penthesilea exercitumque eius absumpto paucae,
quae in regno remanserant, aegre se adversus finitimos defendentes usque
tempora Alexandri Magni duraverunt.
[33]
Harum
Minithyia sive Thalestris regina, concubitu Alexandri per dies tredecim ad
subolem ex eo generandum obtento, reversa in regnum brevi tempore cum omni
Amazonum nomine intercidit.
5
[1]
Scythae autem tertia expeditione Asiana cum
annis octo a coniugibus ac liberis afuissent, servili bello domi
excipiuntur.
[2]
Quippe coniuges eorum longa
exspectatione virorum fessae nec iam teneri bello, sed deletos ratae servis
ad custodiam pecorum relictis nubunt,
[3]
qui
reversos cum victoria dominos velut advenas armati finibus prohibent.
[4]
Quibus cum varia victoria fuisset,
admonentur Scythae mutare genus pugnae, memores non cum hostibus, sed cum
servis proeliandum, nec armorum, sed dominorum iure vincendos, verbera in
aciem, non tela adferenda, omissoque ferro virgas et flagella ceteraque
servilis metus paranda instrumenta.
[5]
Probato
omnes consilio instructi, sicut praeceptum erat, postquam ad hostem
accessere, inopinantibus verbera intenta; adeoque illos perculerunt, ut quos
ferro non poterant, metu verberum vincerent, fugamque non ut hostes victi,
sed ut fugitivi servi capesserent.
[6]
Quicumque
capi potuerunt, supplicia crucibus luerunt.
[7]
Mulieres quoque male sibi consciae partim ferro, partim suspendio vitam
finierunt.
[8]
Post haec pax apud Scythas fuit
usque tempora Ianthyri regis.
[9]
Huic Darius, rex
Persarum, sicut supra dictum est, cum filiae eius nuptias non obtinuisset,
bellum intulit
[10]
et armatis septingentis milibus
hominum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus pugnae potestatem
metuens, ne interrupto ponte Histri reditus sibi intercluderetur, amissis
LXXX milibus hominum trepidus refugit;
[11]
quae
iactura abundante multitudine inter damna numerata non est.
[12]
Inde Asiam et Macedoniam domuit; Ionas quoque navali
proelio superat.
[13]
Dein cognito quod Athenienses
Ionis contra se auxilium tulissent, omnem impetum belli in eos
convertit.
6
[1]
Nunc quoniam ad bella Atheniensium ventum est,
quae non modo ultra spem gerendi, verum etiam ultra gesti fidem peracta
sunt, operaque Atheniensium effectu maiora quam voto fuere, paucis urbis
origo repetenda est,
[2]
et quia non, ut ceterae
gentes, a sordidis initiis ad summa crevere.
[3]
Soli enim praeterquam incremento etiam origine gloriantur;
[4]
quippe non advenae neque passim collecta populi
conluvies originem urbi dedit, sed eodem innati solo, quod incolunt, et quae
illis sedes, eadem origo est.
[5]
Primi lanificii
et olei et vini usum docuere. Arare quoque ac serere frumenta glandem
vescentibus monstrarunt.
[6]
Litterae certe ac
facundia et hic civilis disciplinae ordo veluti templum Athenas habent.
[7]
Ante Deucalionis tempora regem habuere
Cecropem, quem, ut omnis antiquitas fabulosa est, biformem tradidere, quia
primus marem feminae matrimonio iunxit.
[8]
Huic
successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen regioni dedit.
[9]
Post hunc Amphictyonides regnavit, qui primus Minervae
urbem sacravit et nomen civitati Athenas dedit.
[10]
Huius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Graeciae
absumpsit.
[11]
Superfuerunt, quos refugia montium
receperunt, aut ad regem Thessaliae Deucalionem ratibus evecti sunt, a quo
propterea genus hominum conditum dicitur.
[12]
Per
ordinem deinde successionis regnum ad Erechtheum descendit, sub quo frumenti
satio est Eleusinae a Triptolemo reperta,
[13]
in
cuius muneris honorem noctes initiorum sacratae.
[14]
Tenuit et Aegeus, Thesei pater, Athenis regnum, a quo per
divortium discedens Medea propter adultam privigni aetatem Colchos cum Medo
filio ex Aegeo suscepto concessit.
[15]
Post Aegeum
Theseus ac deinceps Thesei filius Demophoon, qui auxilium Graecis adversus
Troianos tulit, regnum possedit.
[16]
Erant inter
Athenienses et Dorienses simultatium veteres offensae, quas vindicaturi
bello Dorienses de eventu proelii oracula consuluerunt.
[17]
Responsum superiores fore, ni regem Atheniensium
occidissent. Cum ventum esset in bellum, militibus ante omnia custodia regis
praecipitur.
[19]
Atheniensibus eo tempore rex
Codrus erat, qui et responso dei et praeceptis hostium cognitis permutato
regis habitu pannosus, sarmenta collo gerens castra hostium ingreditur.
[20]
Ibi in turba obsistentium a milite, quem
falce astu convulneraverat, interficitur. Cognito regis corpore Dorienses
sine proelio discedunt.
[21]
Atque ita Athenienses
virtute ducis pro salute patriae morti se offerentis bello
liberantur.
7
[1]
Post Codrum nemo Athenis regnavit, quod
memoriae nominis eius tributum est.
[2]
Administratio rei publicae annua magistratibus permissa.
[3]
Sed civitati nullae tunc leges erant, quia libido
regum pro legibus habebatur.
[4]
Legitur itaque
Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitatem legibus conderet.
[5]
Qui tanto temperamento inter plebem
senatumque egit (cum, si quid pro altero ordine tulisset, alteri
displiciturum videretur), ut ab utrisque parem gratiam traheret.
[6]
Huius viri inter multa egregia illud memorabile fuit.
[7]
Inter Athenienses et Megarenses de
proprietate Salaminae insulae prope usque interitum armis dimicatum fuerat.
[8]
Post multas clades capital esse apud
Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insula tulisset.
[9]
Sollicitus igitur Solon, ne aut tacendo parum rei
publicae consuleret aut censendo sibi, subitam dementiam simulat, cuius
venia non dicturus modo prohibita, sed et facturus erat.
[10]
Deformis habitu more vaecordium in publicum
evolat
[11]
factoque concursu hominum, quo magis
consilium dissimulet, insolitis sibi versibus suadere populo
coepit,
[12]
quod vetabatur, omniumque animos
ita cepit, ut extemplo bellum adversus Megarenses decerneretur insulaque
devictis hostibus Atheniensium fieret.
8
[1]
Interea Megarenses memores inlati Atheniensibus
belli et deserti, ne frustra arma movisse viderentur, matronas Atheniensium
in Eleusinis sacris noctu oppressuri naves conscendunt.
[2]
Qua re cognita dux Atheniensium Pisistratus iuventutem
in insidiis locat, iussis matronis solito clamore ac strepitu etiam in
accessu hostium, ne intellectos se sentiant, sacra celebrare;
[3]
egressosque navibus Megarenses inopinantes adgressus
delevit ac protinus classe captiva intermixtis <inter
milites> muliebribus, ut speciem captarum matronarum
praeberent, Megara contendit.
[4]
Illi cum et
navium formam et petitam praedam cognoscerent, obvii ad portum procedunt,
quibus caesis Pisistratus paulum a capienda urbe afuit.
[5]
Ita Dorienses suis dolis hosti victoriam dedere.
[6]
Sed Pisistratus, quasi sibi, non patriae
vicisset, tyrannidem per dolum occupat.
[7]
Quippe
voluntariis verberibus domi adfectus laceratoque corpore in publicum
degreditur,
[8]
advocata contione vulnera populo
ostendit, de crudelitate principum, a quibus haec se passum simulabat,
queritur;
[9]
adduntur vocibus lacrimae et
invidiosa oratione multitudo credula accenditur: amore plebis invisum se
senatui simulat.
[10]
Obtinet ad custodiam corporis
sui satellitum auxilium, per quos occupata tyrannide per annos XXXIII
regnavit.
9
[1]
Post huius mortem Diocles, alter ex filiis,
per vim stuprata virgine a fratre puellae interficitur.
[2]
Alter, Hippias nomine, cum imperium paternum teneret,
interfectorem fratris conprehendi iubet,
[3]
qui cum
per tormenta conscios caedis nominare cogeretur, omnes amicos tyranni
nominavit,
[4]
quibus interfectis quaerenti
tyranno, an adhuc aliqui conscii essent, neminem ait superesse, quem amplius
mori gestiat quam ipsum tyrannum.
[5]
Qua voce
eiusdem se tyranni victorem post vindictam pudicitiae sororis ostendit.
[6]
Huius virtute cum admonita civitas
libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus in exsilium agitur,
[7]
qui profectus in Persas ducem se Dario inferenti
Atheniensibus bellum, sicut supra significatum est, adversus patriam suam
offert.
[8]
Igitur Athenienses audito Darii adventu
auxilium a Lacedaemoniis, socia tum civitate, petiverunt,
[9]
quos ubi viderunt quadridui teneri religione, non
exspectato auxilio instructis decem milibus civium et Plataeensibus
auxiliaribus mille adversus sexcenta milia hostium in campis Marathoniis in
proelium egrediuntur.
[10]
Miltiades et dux belli
erat et auctor non exspectandi auxilii; quem tanta fiducia ceperat, ut plus
praesidii in celeritate quam in sociis duceret.
[11]
Magna igitur in pugnam euntibus animorum alacritas fuit, adeo ut, cum
mille passus inter duas acies essent, citato cursu ante iactum sagittarum ad
hostem venerint. Nec audaciae eius eventus defuit.
[12]
Pugnatum est enim tanta virtute, ut hinc viros, inde pecudes
putares.
[13]
Victi Persae in naves confugerunt, ex
quibus multae suppressae, multae captae sunt.
[14]
In eo proelio tanta virtus singulorum fuit, ut, cuius laus prima esset,
difficile iudicium videretur.
[15]
Inter ceteros
tamen Themistoclis adulescentis gloria emicuit, in quo iam tum indoles
futurae imperatoriae dignitatis apparuit.
[16]
Cynegiri quoque, militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus
celebrata est, qui post proelii innumeras caedes,
[17]
cum fugientes hostes ad naves egisset, onustam navem dextra manu
tenuit nec prius dimisit, quam manum amitteret;
[18]
tum quoque amputata dextera navem sinistra conprehendit, quam et ipsam cum
amisisset, ad postremum morsu navem detinuit.
[19]
Tantam in eo virtutem fuisse, ut non tot caedibus fatigatus, non duabus
manibus amissis victus, truncus ad postremum et velut rabida fera dentibus
dimicaverit.
[20]
Ducenta milia Persae eo proelio
sive naufragio amisere.
[21]
Cecidit et Hippias,
tyrannus Atheniensis, autor et concitor eius belli, diis patriae ultoribus
poenas repetentibus.
10
[1] Interea et Darius, cum bellum restauraret, in ipso apparatu decedit, relictis multis filiis et in regno et ante regnum susceptis. [2] Ex his Ariamenes maximus natu aetatis privilegio regnum sibi vindicabat, quod ius et ordo nascendi et natura ipsa gentibus dedit. [3] Porro Xerxes controversiam non de ordine, sed de nascendi felicitate referebat; [4] nam Ariamenen primum quidem Dario, sed privato provenisse; se regi primum natum. [5] Fratres itaque suos, qui ante geniti essent, privatum patrimonium, quod eo tempore Darius habuisset, non regnum vindicare sibi posse; se esse, quem primum in regno iam rex pater sustulerit. [6] Huc accedere, quod Ariamenes non patre tantum, sed e matre privatae adhuc fortunae, avo quoque materno privato procreatus sit; [7] se vero et matre regina natum et patrem non nisi regem vidisse, avum quoque maternum Cyrum se regem habuisse, non heredem, sed conditorem tanti regni. [8] Ita etsi in aequo iure utrumque fratrem pater reliquisset, materno tamen se iure et avito vincere. [9] Hoc certamen concordi animo ad patruum suum Artaphernen veluti ad domesticum iudicem deferunt, [10] qui domi cognita causa Xerxen praeposuit; adeoque fraterna contentio fuit, ut nec victor insultaverit nec victus doluerit ipsoque litis tempore munera invicem miserint, iucunda quoque inter se, non solum credula convivia habuerint, iudicium quoque ipsum sine arbitris, sine convitio fuerit. [11] Tanto moderatius tum fratres inter se maxima regna dividebant, quam nunc exigua patrimonia partiuntur. [12] Igitur Xerxes bellum a patre coeptum adversus Graeciam quinquennium instruxit. [13] Quod ubi primum didicit Demaratus, rex Lacedaemoniorum, qui apud Xerxen exulabat, amicior patriae post fugam, quam regi post beneficia, ne inopinato bello opprimerentur, omnia in tabellis ligneis magistratibus perscribit easdemque cera superinducta delet, [14] ne aut scriptura sine tegmine indicium daret aut recens cera dolum proderet, fido deinde servo perferendas tradit iusso magistratibus Spartanorum tradere. [15] Quibus perlatis Lacedaemone quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid viderent nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto esset occultior putabant. [16] Haerentibus in coniectura viris soror regis Leonidae consilium scribentis invenit. [17] Erasa igitur cera belli consilia deteguntur. [18] Iam Xerxes septingenta milia de regno armaverat et trecenta milia de auxiliis, ut non inmerito proditum sit, [19] flumina ab exercitu eius siccata Graeciamque omnem vix capere exercitum eius potuisse. [20] Naves quoque rostratas mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse dicitur. [21] Huic tanto agmini dux defuit. Ceterum si regem spectes, divitias, non ducem laudes; [22] quarum tanta copia in regno eius fuit, ut, cum flumina multitudine consumerentur, opes tamen regiae superessent. [23] Ipse autem primus in fuga, postremus in proelio semper visus est, in periculis timidus, sicubi metus abesset, inflatus; [24] denique ante experimentum belli fiducia virium veluti naturae ipsius dominus et montes in planum deducebat et convexa vallium aequabat et quaedam maria pontibus sternebat, quaedam ad navigationis commodum per conpendium ducebat
11
[1]
Cuius introitus in Graeciam quam terribilis,
tam turpis ac foedus discessus fuit.
[2]
Namque cum
Leonida, rex Spartanorum, cum IV milibus militum angustias Thermopylarum
occupasset, Xerxes contemptu paucitatis eos pugnam capessere iubet, quorum
cognati Marathonia pugna interfecti fuerant.
[3]
Qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere; succedente dein
inutili turba maior caedes editur.
[4]
Triduo ibi
cum dolore et indignatione Persarum dimicatum.
[5]
Quarta die cum nuntiatum esset Leonidae a XX milibus hostium summum
cacumen teneri, tum hortatur socios, recedant et se ad meliora patriae
tempora reservent, sibi cum Spartanis fortunam experiendam;
[6]
plura patriae quam vitae debere, ceteros ad praesidia
Graeciae servandos.
[7]
Audito regis imperio
discessere ceteri, soli Lacedaemonii remanserunt.
[8]
Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum
fuerat, aut regi Spartanorum aut urbi cadendum.
[9]
Et idcirco rex Leonidas, cum in bellum proficisceretur, ita suos
firmaverat, ut ire se parato ad moriendum animo scirent angustiasque
propterea occupaverat,
[10]
ut cum paucis aut maiore
gloria vinceret aut minore damno rei publicae caderet.
[11]
Dimissis igitur sociis hortatur Spartanos, meminerint
qualitercumque proeliatis cadendum esse; caverent, ne fortius mansisse quam
dimicasse videantur;
[12]
nec exspectandum, ut ab
hoste circumvenirentur, sed dum nox occasionem daret, securis et laetis
superveniendum;
[13]
nusquam victores honestius
quam in castris hostium perituros.
[14]
Nihil erat
difficile persuadere persuasis mori:
[15]
statim
arma capiunt et sexcenti viri castra quingentorum milium inrumpunt statimque
regis praetorium petunt, aut cum illo aut, si ipsi oppressi essent, in
ipsius potissimum sede morituri.
[16]
Tumultus
totis castris oritur. Spartani, postquam regem non inveniunt, per omnia
castra victores vagantur; caedunt sternuntque omnia, ut qui sciunt se
pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultionem.
[17]
Proelium a principiio noctis in maiorem partem diei tractum.
[18]
Ad postremum non victi, sed vincendo
fatigati inter ingentes stratorum hostium catervas occiderunt.
[19]
Xerxes duobus vulneribus terrestri proelio acceptis
experiri maris fortunam statuit.
12
[1]
Sed Atheniensium dux Themistocles cum
animadvertisset Ionas, propter quos bellum Persarum susceperunt, in auxilium
regis classe venisse, sollicitare eos in partes suas statuit,
[2]
et cum conloquendi copiam non haberet, quo applicituri
erant, symbolos proponi et saxis proscribi curat:
[3]
"Quae vos, Iones, dementia tenet? Quod facinus agitatis? Bellum inferre
olim conditoribus vestris, nuper etiam vindicibus cogitatis?
[4]
An ideo moenia vestra condidimus, ut essent qui nostra
delerent?
[5]
Quid si non haec et Dario prius et
nunc Xerxi belli causa nobiscum foret, quod vos rebellantes non
destituimus?
[6]
Quin vos in haec castra vestra
ex ista obsidione transitis?
[7]
Aut si hoc parum
tutum est, at vos commisso proelio ite cessim, inhibite remis et a bello
discedite".
[8]
Ante navalis proelii congressionem
miserat Xerxes IV milia armatorum Delphos ad templum Apollinis diripiendum,
prorsus quasi non cum Graecis tantum,
[9]
sed et cum
diis inmortalibus bellum gereret;
[10]
quae manus
tota imbribus et fulminibus deleta est, ut intellegeret, quam nullae essent
hominum adversum deos vires.
[11]
Post haec
Thespiades et Plataeas et Athenas vacuas hominibus incendit, et quoniam
ferro in homines non poterat, in aedificia igne grassatur.
[12]
Namque Athenienses post pugnam Marathoniam
praemonente Themistocle, victoriam illam de Persis non finem, sed causam
maioris belli fore, CC naves fabricaverunt.
[13]
Adventante igitur Xerxe consulentibus Delphis oraculum responsum fuerat,
salutem muris ligneis tuerentur.
[14]
Themistocles
navium praesidium demonstratum ratus persuadet omnibus, patriam municipes
esse, non moenia, civitatemque non in aedificiis, sed in civibus
positam;
[15]
melius itaque salutem navibus quam
urbi commissuros; huius sententiae etiam deum auctorem esse.
[16]
Probato consilio coniuges liberosque cum
pretiosissimis rebus abditis insulis relicta urbe demandant; ipsi naves
armati conscendunt.
[17]
Exemplum Atheniensium et
aliae urbes imitatae.
[18]
Itaque cum adunata omnis
sociorum classis et intenta in bellum navale esset angustiasque Salaminii
freti, ne circumveniri a multitudine posset, occupassent, dissensio inter
civitatum principes oritur.
[19]
Qui cum deserto
bello ad sua tuenda dilabi vellent, timens Themistocles, ne discessu
sociorum vires minuerentur, per servum fidum Xerxi nuntiat, uno in loco eum
contractam Graeciam capere facillime posse.
[20]
Quodsi civitates, quae iam abire vellent, dissipentur, maiore labore ei
singulas consectandas.
[21]
Hoc dolo inpellit regem
signum pugnae dare. Graeci quoque adventu hostium occupati proelium conlatis
viribus capessunt.
[22]
Interea rex velut spectator
pugnae cum parte navium in litore remanet.
[23]
Artemisia autem, regina Halicarnasi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter
primos duces bellum acerrime ciebat,
[24]
quippe ut
in viro muliebrem timorem, ita in muliere virilem audaciam cerneres.
[25]
Cum anceps proelium esset, Iones iuxta
praeceptum Themistoclis pugnae se paulatim subtrahere coeperunt; quorum
defectio animos ceterorum fregit.
[26]
Itaque
circumspicientes fugam pelluntur Persae et mox proelio victi in fugam
vertuntur.
[27]
In qua trepidatione multae captae
naves, multae mersae; plures tamen non minus saevitiam regis, quam hostem
timentes domum dilabuntur.
13
[1]
Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxen
Mardonius adgreditur.
[2]
Hortatur ut in regnum
abeat, ne quid seditionis moveat fama adversi belli et in maius, sicuti mos
est, omnia extollens;
[3]
sibi CCC milia armatorum
lecta ex omnibus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria eius perdomiturum
se Graeciam aut, si aliter eventus ferat, sine eiusdem infamia hostibus
cessurum.
[4]
Probato consilio Mardonio exercitus
traditur; reliquas copias rex ipse deducere in regnum parat.
[5]
Sed Graeci audita regis fuga consilium ineunt pontis
interrumpendi, quem ille Abydo veluti victor maris fecerat, ut intercluso
reditu aut cum exercitu deleretur aut desperatione rerum pacem victus petere
cogeretur.
[6]
Sed Themistocles timens, ne
interclusi hostes desperationem in virtutem verterent et iter, quod aliter
non pateret, ferro patefacerent (satis multos hostes in Graecia remanere
dictitans, nec augeri numerum retinendo oportere)
[7]
cum vincere consilio ceteros non posset, eundem servum ad Xerxen mittit
certioremque consilii facit et occupare transitum maturata fuga iubet.
[8]
Ille perculsus nuntio tradit ducibus
milites perducendos; ipse cum paucis Abydum contendit.
[9]
Vbi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset,
piscatoria scapha trepidus traiecit.
[10]
Erat res
spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum varietate miranda in
exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat,
carentem omni etiam servorum ministerio, cuius exercitus propter
multitudinem terris graves erant.
[11]
Nec
pedestribus copiis, quas ducibus adsignaverat, felicius iter fuit, siquidem
cotidiano labori (neque enim ulla est metuentibus quies) etiam fames
accesserat.
[12]
Multorum deinde dierum inopia
contraxerat et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut viae
cadaveribus implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitae
exercitum sequerentur.
14
[1]
Interim Mardonius in Graecia Olynthum expugnat.
Athenienses quoque in spem pacis
[2]
amicitiamque
regis sollicitat, spondens incensae eorum urbis etiam in maius
restitutionem.
[3]
Postquam nullo pretio libertatem
his venalem videt, incensis quae aedificare coeperat, copias in Boeotiam
transfert.
[4]
Eo et Graecorum exercitus, qui
centum milium fuit, secutus est ibique proelium commissum.
[5]
Sed fortuna regis cum duce mutata non est. Nam victus
Mardonius veluti ex naufragio cum paucis profugit.
[6]
Castra referta regalis opulentiae capta. Vnde primum Graecos
diviso inter se auro Persico divitiarum luxuria cepit.
[7]
Eodem forte die, quo Mardonii copiae deletae sunt, etiam navali
proelio in Asia sub monte Mycale adversus Persas dimicatum est.
[8]
Ibi ante congressionem, cum classes ex adverso
starent, fama ad utrumque exercitum venit, vicisse Graecos et Mardonii
copias occidione cecidisse.
[9]
Tantam famae
velocitatem fuisse, ut, cum matutino tempore proelium in Boeotia commissum
sit, meridianis horis in Asiam per tot maria et tantum spatii tam brevi
horarum momento de victoria nuntiatum sit.
[10]
Confecto bello, cum de praemiis civitatium ageretur, omnium iudicio
Atheniensium virtus ceteris praelata.
[11]
Inter
duces quoque Themistocles princeps civitatum testimonio iudicatus gloriam
patriae suae auxit.
15
[1]
Igitur Athenienses aucti et praemiis belli et
gloria urbem ex integro condere moliuntur.
[2]
Cum
moenia maiora conplexi fuissent, suspecti esse Lacedaemoniis coepere
reputantibus, quibus ruina urbis tantum incrementi dedisset, quantum sit
datura munita civitas.
[3]
Mittunt ergo legatos,
qui monerent, ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli exstruant.
[4]
Themistocles ut vidit spei urbis invideri,
non existimans abrupte agendum, respondit legatis, ituros Lacedaemonem, qui
de ea re pariter cum illis consulant.
[5]
Sic
dimissis Spartanis hortatur suos, opus maturent.
[6]
Dein ipse interiecto tempore in legatione proficiscitur, et nunc in
itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine
quibus agi iure nihil posset, diem de die proferendo spatium consummando
operi quaerebat;
[7]
cum interim nuntiatur Spartanis
opus Athenis maturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam
rem.
[8]
Tum Themistocles per servum magistratibus
scribit Atheniensium, legatos vinciant pignusque teneant, ne in se gravius
consulatur.
[9]
Adiit deinde contionem
Lacedaemoniorum, indicat permunitas Athenas esse et posse iam inlatum bellum
non armis tantum, sed etiam muris sustinere;
[10]
si
quid ob eam rem de se crudelius statuerent, legatos eorum in hoc pignus
Athenis retentos.
[11]
Graviter deinde castigavit
eos, quod non virtute, sed inbecillitate sociorum potentiam quaererent.
[12]
Sic dimissus veluti triumphatis Spartanis
a civibus excipitur.
[13]
Post haec Spartani,
ne vires otio corrumperent et ut bis inlatum a Persis Graeciae bellum
ulciscerentur, ultro fines eorum populantur.
[14]
Ducem suo sociorumque exercitui deligunt Pausaniam, qui pro ducatu regnum
Graeciae adfectans proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius
paciscitur redditis captivis, ut fides regis aliquo beneficio
obstringeretur.
[15]
Scribit praeterea Xerxi,
quoscumque ad se nuntios misisset, interficeret, ne res loquacitate hominum
proderetur.
[16]
Sed dux Atheniensium Aristides,
belli socius, collegae conatibus obviam eundo, simul et in rem sapienter
consulendo proditionis consilia discussit. Nec multo post accusatus
Pausanias damnatur.
[17]
Igitur Xerxes, cum
proditionis dolum publicatum videret, ex integro bellum instituit.
[18]
Graeci quoque ducem constituunt Cimona
Atheniensium, filium Miltiadis, quo duce apud Marathonem pugnatum est,
iuvenem, cuius magnitudinem futuram pietatis documenta
prodiderunt;
[19]
quippe patrem ob crimen
peculatus in carcerem coniectum ibique defunctum translatis in se vinculis
ad sepulturam redemit.
[20]
Nec in bello iudicium
deligentium fefellit, siquidem non inferior virtutibus patris Xerxen,
terrestri navalique bello superatum, trepidum recipere se in regnum
coegit.
LIBER III
1
[1]
Xerxes, rex Persarum, terror antea gentium,
bello in Graecia infeliciter gesto etiam suis contemptui esse coepit.
[2]
Quippe Artabanus, praefectus eius,
deficiente cotidie regis maiestate in spem regni adductus cum septem
robustissimis filiis regiam vesperi ingreditur (nam amicitiae iure semper
illi patebat), trucidatoque rege voto suo obsistentes filios eius dolo
adgreditur.
[3]
Securior de Artaxerxe, puero
admodum, fingit regem a Dario, qui erat adulescens, quo maturius regno
potiretur, occisum; inpellit Artaxerxen parricidium parricidio vindicare.
[4]
Cum ventum ad domum Darii esset, dormiens
inventus, quasi somnum fingeret, interficitur.
[5]
Dein cum unum ex regis filiis sceleri suo superesse Artabanus videret
metueretque de regno certamina principum, adsumit in societatem consilii
Baccabasum,
[6]
qui praesenti statu contentus
rem prodit Artaxerxi: ut pater eius occisus sit, ut frater falsa parricidii
suspicione oppressus, ut denique ipsi pararentur insidiae.
[7]
His cognitis Artaxerxes, verens Artabani numerum
filiorum, in posterum diem paratum esse armatum exercitum iubet,
recogniturus et numerum militum et in armis industriam singulorum.
[8]
Itaque cum inter ceteros ipse Artabanus
armatus adsisteret, rex simulat se breviorem loricam habere, iubet Artabanum
secum commutare, exuentem se ac nudatum gladio traicit; tum et filios eius
corripi iubet.
[9]
Atque ita egregius adulescens et
caedem patris et necem fratris et se ab insidiis Artabani
vindicavit.
2
[1]
Dum haec in Persis geruntur, interea Graecia
omnis ducibus Lacedaemoniis et Atheniensibus in duas divisa partes ab
externis bellis velut in viscera sua arma convertit.
[2]
Fiunt igitur de uno populo duo corpora, et eorundem castrorum
homines in duos hostiles exercitus dividuntur.
[3]
Hinc Lacedaemonii communia quondam civitatum auxilia ad vires suas
trahere, inde Athenienses, et vetustate gentis et gestis rebus inlustres
propriis viribus confidebant.
[4]
Atque ita duo
potentissimi Graeciae populi institutis Solonis et Lycurgi legibus pares ex
aemulatione virium in bellum ruebant.
[5]
Namque
Lycurgus cum fratri suo Polydectae, Spartanorum regi, successisset regnumque
sibi vindicare potuisset, Charillo, filio eius, qui natus postumus erat, cum
ad aetatem adultam pervenisset, regnum summa fide restituit, ut
intellegerent omnes,
[6]
quanto plus apud bonos
pietatis iura quam omnes opes valerent.
[7]
Medio
igitur tempore, dum infans convalescit tutelamque eius administrat, non
habentibus Spartanis leges instituit, non inventione earum magis, quam
exemplo clarior:
[8]
siquidem nihil lege ulla in
alios sanxit, cuius non ipse primus in se documentum daret.
[9]
Populum in obsequia principum, principes ad iustitiam
imperiorum firmavit.
[10]
Parsimoniam omnibus
suasit, existimans laborem militiae adsidua frugalitatis consuetudine
faciliorem fore.
[11]
Emi singula non pecunia, sed
conpensatione mercium iussit.
[12]
Auri argentique
usum velut omnium scelerum materiam sustulit.
3
[1]
Administrationem rei publicae per ordines
divisit: regibus potestatem bellorum,
[2]
magistratibus iudicia et annuos successores, senatui custodiam legum,
populo sublegendi senatum vel creandi quos vellet magistratus potestatem
permisit.
[3]
Fundos omnium aequaliter inter omnes
divisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent.
[4]
Convivari omnes publice iussit, ne cuius
divitiae vel luxuria in occulto essent.
[5]
Iuvenibus non amplius una veste uti toto anno permissum, nec quemquam
cultius quam alterum progredi ne epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam
verteretur.
[6]
Pueros puberes non in forum, sed in
agrum deduci praecepit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere et in
laboribus agerent.
[7]
Nihil eos somni causa
substernere et vitam sine pulmento degere neque prius in urbem redire, quam
viri facti essent, statuit.
[8]
Virgines sine dote
nubere iussit, ut uxores eligerentur, non pecuniae, severiusque matrimonia
sua viri coercerent, cum nullis frenis dotis tenerentur.
[9]
Maximum honorem non divitum et potentium, sed pro
gradu aetatis senum esse voluit, nec sane usquam terrarum locum honoratiorem
senectus habet.
[10]
Haec quoniam primo solutis
antea moribus dura videbat esse, auctorem eorum Apollinem Delphicum fingit
et inde se ea ex praecepto numinis detulisse, ut consuescendi taedium metus
religionis vincat.
[11]
Dein ut aeternitatem
legibus suis daret, iure iurando obligat civitatem, nihil eos de eius
legibus mutaturos, priusque reverteretur, et simulat se ad oraculum
Delphicum proficisci, consulturum quid addendum mutandumque legibus
videretur.
[12]
Proficiscitur autem Cretam ibique
perpetuum exsilium egit abicique in mare ossa sua moriens iussit, ne relatis
Lacedaemonem solutos se Spartani religione iuris iurandi in dissolvendis
legibus arbitrarentur.
4
[1]
His igitur moribus ita brevi civitas convaluit,
ut, cum Messeniis propter stupratas virgines suas in sollemni Messeniorum
sacrificio bellum intulissent, gravissima se exsecratione obstrinxerint, non
prius quam Messeniam expugnassent reversuros, tantum sibi vel de viribus
suis vel de fortuna spondentes.
[2]
Quae res
initium dissensionis Graeciae et intestini belli causa et origo fuit.
[3]
Itaque cum contra praesumptionem suam annis
X in obsidione urbis tenerentur et querelis uxorum post tam longam
viduitatem revocarentur,
[4]
veriti ne hac
perseverantia belli gravius sibi quam Messeniis nocerent. Quippe illis
quantum iuventutis bello intercidat, mulierum fecunditate suppleri, sibi et
bellis damna adsidua et fecunditatem uxorum abstinentibus viris nullam
esse;
[5]
itaque legunt iuvenes ex eo genere
militum, qui post ius iurandum in supplementum venerant, quibus Spartam
remissis promiscuos omnium feminarum concubitus permisere,
[6]
maturiorem futuram conceptionem rati, si eam singulae
per plures viros experirentur.
[7]
Ex his nati ob
notam materni pudoris Partheniae vocati.
[8]
Qui
cum ad annos XXX pervenissent, metu inopiae (nulli enim pater existebat,
cuius in patrimonium successio speraretur) ducem Phalantum adsumunt, filium
Arati, qui auctor Spartanis fuerat iuventutis ad generandam subolem domum
remittendae,
[9]
ut, sicuti dudum patrem eius
nascendi auctorem habuissent, sic ipsum spei ac dignitatis suae haberent.
[10]
Itaque nec salutatis matribus, e quarum
adulterio infamiam collegisse videbantur, ad sedes inquirendas
proficiscuntur;
[11]
diuque et per varios casus
iactati tandem in Italiam deferuntur et occupata arce Tarentinorum,
expugnatis veteribus incolis, sedes ibi constituunt.
[12]
Sed post annos plurimos dux eorum Phalantus per seditionem in
exsilium proturbatus Brundisium se contulit, quo expulsi sedibus suis
veteres Tarentini concesserant.
[13]
His moriens
persuadet, ut ossa sua postremasque reliquias conterant et tacite spargi in
foro Tarentinorum curent;
[14]
hoc enim modo
recuperare illos patriam suam posse Apollinem Delphis cecinisse.
[15]
Illi arbitrantes eum in ultionem sui civium fata
prodidisse praeceptis paruere. Sed oraculi diversa sententia fuerat.
[16]
Perpetuitatem enim urbis, non amissionem
hoc facto promiserat.
[17]
Ita ducis exsulis
consilio et hostium ministerio possessio Tarentina Partheniis in aeternum
fundata,
[18]
ob cuius beneficii memoriam
Phalanto divinos honores decrevere.
5
[1]
Interea Messenii, cum virtute non possent, per
insidias expugnantur.
[2]
Dein cum per annos
octoginta gravia servitutis verbera, plerumque et vincula ceteraque captae
civitatis mala perpessi essent, post longam poenarum patientiam bellum
restaurant.
[3]
Lacedaemonii quoque eo conspiratius
ad arma concurrunt, quod adversus servos dimicaturi videbantur.
[4]
Itaque cum hinc iniuria, inde indignitas animos
acueret, Lacedaemonii de belli eventu oraculo Delphis consulto iubentur
ducem belli ab Atheniensibus petere.
[5]
Porro
Athenienses, cum responsum cognovissent, in contemptum Spartanorum Tyrtaeum,
poetam claudo pede, misere,
[6]
qui tribus proeliis
fusus eo usque desperationis Spartanos adduxit, ut servos suos ad
supplementum exercitus manumitterent hisque interfectorum matrimonia
pollicerentur, ut non numero tantum amissorum civium,
[7]
sed et dignitati succederent.
[8]
Sed
reges Lacedaemoniorum, ne contra fortunam pugnando maiora detrimenta
civitati infunderent, reducere exercitum voluerunt, ni intervenisset
Tyrtaeus,
[9]
qui conposita carmina exercitui
pro contione recitavit, in quibus hortamenta virtutis, damnorum solacia,
belli consilia conscripserat.
[10]
Itaque tantum
ardorem militibus iniecit, ut non de salute, sed de sepultura solliciti
tesseras insculptis suis et patrum nominibus dextro bracchio deligarent,
ut,
[11]
si omnes adversum proelium
consumpsissent et temporis spatio confusa corporum liniamenta essent, ex
indicio titulorum tradi sepulturae possent.
[12]
Cum sic animatum reges exercitum viderent, curant rem hostibus
nuntiare;
[13]
Messeniis autem non timorem res,
sed aemulationem mutuam dedit.
[14]
Itaque tantis
animis concursum est, ut raro umquam cruentius proelium fuerit.
[15]
Ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum
fuit.
6
[1]
Interiecto tempore tertium quoque bellum
Messenii reparavere,
[2]
in cuius auxilium
Lacedaemonii inter reliquos socios etiam Athenienses adhibuere;
[3]
quorum fidem cum suspectam haberent, supervacaneos
simulantes a bello eosdem dimiserunt.
[4]
Hanc rem
Athenienses graviter ferentes pecuniam, quae erat in stipendium Persici
belli ab universa Graecia conlata, a Delo Athenas transferunt, ne
deficientibus a fide societatis Lacedaemoniis praedae ac rapinae esset.
[5]
Sed nec Lacedaemonii quievere, qui cum
Messeniorum bello occupati essent, Peloponnenses inmisere, qui bellum
Atheniensibus facerent.
[6]
Parvae tunc temporis
classe in Aegyptum missa vires Atheniensibus erant. Itaque navali proelio
dimicantes facile superantur.
[7]
Interiecto deinde
tempore post reditum suorum aucti et classis et militum robore proelium
reparant.
[8]
Iam et Lacedaemonii omissis Messeniis
adversus Athenienses arma verterant.
[9]
Diu varia
victoria fuit; ad postremum aequo Marte utrimque discessum.
[10]
Inde revocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne
medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur,
ut Boeotiorum imperium his restituerent, quod temporibus belli Persici
amiserant, ut illi Atheniensium bella susciperent.
[11]
Tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis inpliciti
suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent.
[12]
Igitur Athenienses adversus tantam
tempestatem belli duos duces deligunt, Periclen, spectatae virtutis virum,
et Sophoclen, scriptorem tragoediarum,
[13]
qui
diviso exercitu et Spartanorum agros vastaverunt et multas Asiae civitates
Atheniensium imperio adiecerunt.
7
[1] His malis fracti Lacedaemonii in annos XXX pepigerunt pacem, sed tam longum otium inimicitiae non tulerunt. [2] Itaque extra XV annos rupto foedere cum contemptu deorum hominumque fines Atticos populantur et, [3] ne praedam potius quam pugnam expetisse viderentur, hostes ad proelium provocant. [4] Sed Athenienses consilio Periclis ducis populationis iniuriam differunt in tempus ultionis, supervacuam pugnam existimantes, cum ulcisci hostem sine periculo possent. [5] Dein interiectis diebus naves conscendunt et nihil sentientibus Lacedaemoniis totam Spartam depraedantur multoque plura auferunt quam amiserant, [6] prorsus ut in conparatione damnorum longe pluris fuerit ultio quam iniuria. [7] Clara quidem haec Periclis expeditio habita, sed multo clarior privati patrimonii contemptus fuit. [8] Huius agros in populatione ceterorum intactos hostes reliquerant, sperantes adquirere se illi posse aut periculum ex invidia aut ex suspicione proditionis infamiam. [9] Quod ante prospiciens Pericles et futurum populo praedixerat et ad invidiae impetum declinandum agros ipsos dono rei publicae dederat, [10] atque ita, unde periculum quaesitum fuerat, ibi maximam gloriam invenit. [11] Post haec interiectis diebus navali proelio dimicatum est; victi Lacedaemonii fugerunt. [12] Nec cessatum deinceps est, quin aut terra aut mari varia proeliorum fortuna invicem se trucidarent. [13] Denique fessi tot malis pacem in annos L fecere, quam non nisi sex annis servaverunt. [14] Nam indutias, quas proprio nomine condixerant, ex sociorum persona rumpebant, [15] quippe quasi minus periurii contraherent, si ferentes sociis auxilia potius quam si aperto proelio dimicassent. [16] Hinc bellum in Siciliam translatum, quod priusquam expono, de Siciliae situ pauca dicenda sunt.
LIBER IV
1
[1]
Siciliam ferunt angustis quondam faucibus
Italiae adhaesisse direptamque velut a corpore maiore impetu superi maris,
quod toto undarum onere illuc vehitur.
[2]
Est
autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cavernis quibusdam fistulisque ita
penetrabilis, ut ventorum tota ferme flatibus pateat;
[3]
nec non et ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis
materia. Quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur,
[4]
quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore
luctante frequenter et conpluribus locis nunc flammas, nunc vaporem, nunc
fumum eructet.
[5]
Inde denique Aetnae montis per
tot saecula durat incendium.
[6]
Et ubi acrior per
spiramenta cavernarum ventus incubuit, harenarum moles egeruntur.
[7]
Proximum Italiae promuntorium Regium dicitur, ideo
quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur.
[8]
Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere
mirae.
[9]
Primum quod nusquam alias torrens
fretum, nec solum citato impetu, verum etiam saevo, neque experientibus modo
terribile, verum etiam procul visentibus.
[10]
Vndarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias veluti terga
dantes in imum desidere, alias quasi victrices in sublime ferri videas; nunc
hic fremitum ferventis aestus, nunc illic gemitum in voraginem desidentis
exaudias.
[11]
Accedunt vicini et perpetui Aetnae
montis ignes et insularum Aeolidum, velut ipsis undis alatur
incendium;
[12]
neque enim in tam angustis
terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris
nutrimentis aleretur.
[13]
Hinc igitur fabulae
Scyllam et Charybdin peperere, hinc latratus auditus, hinc monstri credita
simulacra, dum navigantes magnis verticibus pelagi desidentis exterriti
latrare putant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit.
[14]
Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos ignes
facit.
[15]
Nam aquarum ille concursus raptum secum
spiritum in imum fundum trahit atque ibi suffocatum tam diu tenet, donec per
spiramenta terrae diffusus nutrimenta ignis incendat.
[16]
Iam ipsa Italiae Siciliaeque vicinitas, iam promuntoriorum
altitudo ipsa ita similis est, ut quantum nunc admirationis, tantum antiquis
terroris dederit, credentibus, coeuntibus in se promuntoriis ac rursum
discedentibus solida intercipi absumique navigia.
[17]
Neque hoc ab antiquis in dulcedinem fabulae conpositum, sed metu
et admiratione transeuntium.
[18]
Ea est enim
procul inspicientibus natura loci, ut sinum maris, non transitum putes, quo
cum accesseris, discedere ac seiungi promuntoria, quae ante iuncta fuerant,
arbitrere.
2
[1]
Siciliae primo Trinacriae nomen fuit, postea
Sicania cognominata est.
[2]
Haec a principio
patria Cyclopum fuit, quibus exstinctis Cocalus regnum insulae occupavit.
[3]
Post quem singulae civitates in tyrannorum
imperium concesserunt, quorum nulla terra feracior fuit.
[4]
Horum ex numero Anaxilaus iustitia cum ceterorum
crudelitate certabat, cuius moderationis haud mediocrem fructum
tulit;
[5]
quippe decedens cum filios parvulos
reliquisset tutelamque eorum Micalo, spectatae fidei servo, commisisset,
tantus amor memoriae eius apud omnes fuit, ut parere servo quam deserere
regis filios mallent principesque civitatis obliti dignitatis suae regni
maiestatem administrari per servum paterentur.
[6]
Imperium Siciliae etiam Karthaginienses temptavere, diuque varia victoria
cum tyrannis dimicatum.
[7]
Ad postremum amisso
Hamilcare imperatore cum exercitu aliquantisper quievere victi.
3
[1]
Medio tempore, cum Regini discordia laborarent
civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, veterani ex altera
parte ab Himera in auxilium vocati, pulsis civitate contra quos inplorati
fuerant et mox caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et
liberis sociorum occupavere,
[2]
ausi facinus nulli
tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit vinci quam vicisse.
[3]
Nam sive victoribus captivitatis iure
servissent sive amissa patria exsulare necesse habuissent, non tamen inter
aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum
coniugibus ac liberis praedam reliquissent.
[4]
Catinienses quoque cum Syracusanos graves
paterentur, diffisi viribus suis auxilium ab Atheniensibus
petivere;
[5]
qui seu studio maioris imperii,
quod Asiam Graeciamque penitus occupaverant, seu metu factae pridem a
Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis illae vires accederent, Lamponium
ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catinensibus
auxilii temptarent Siciliae imperium.
[6]
Et
quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, maiore
denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam
petivere;
[7]
sed Catinienses sive metu
Atheniensium sive taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Atheniensium
auxiliis fecerant.
4
[1]
Interiecto deinde tempore, cum fides pacis a
Syracusanis non servaretur, denuo legatos Athenas mittunt, qui sordida
veste, capillo barbaque promissis et omni squaloris habitu ad misericordiam
commovendam adquisito contionem deformes adeunt;
[2]
adduntur precibus lacrimae et ita misericordem populum supplices movent,
ut damnarentur duces, qui ab his auxilia deduxerant.
[3]
Igitur classis ingens decernitur; creantur duces Nicias et
Alcibiades et Lamachos, tantisque viribus Sicilia repetitur, ut ipsis
terrori essent, in quorum auxilia mittebantur.
[4]
Brevi post tempore revocato ad reatum Alcibiade duo proelia pedestria
secunda Nicias et Lamachos faciunt;
[5]
munitionibus
deinde circumdatis hostes etiam marinis commeatibus in urbe clausos
intercludunt.
[6]
Quibus rebus fracti Syracusani
auxilium a Lacedaemoniis petiverunt.
[7]
Ab his
mittitur Gylippus solus, sed in quo instar omnium auxiliorum erat.
[8]
Is audito in itinere belli iam inclinato
statu auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis opportuna
bello loca occupat.
[9]
Duobus deinde proeliis
victus, congressus tertio occiso Lamacho et hostes in fugam conpulit et
socios obsidione liberavit.
[10]
Sed cum
Athenienses a bello terrestri in navale se transtulissent, Gylippus classem
Lacedaemone cum auxiliis arcessit.
[11]
Quo cognito
et ipsi Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum
supplemento copiarum mittunt.
[11]
Peloponnesii
quoque communi civitatum decreto ingentia Syracusanis auxilia misere, et
quasi Graeciae bellum in Siciliam translatum esset, ita ex utraque parte
summis viribus dimicabatur.
5
[1] Prima igitur congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur; castra quoque cum omni publica ac privata pecunia amittunt. [2] Super haec mala cum etiam terrestri proelio victi essent, tunc Demosthenes censere coepit, ut abirent Sicilia, dum res quamvis adflictae nondum tamen perditae forent. [3] Neque in bello male auspicato amplius perseverandum; esse domi graviora et forsitan infeliciora bella, in quae servare hos urbis apparatus oporteat. [4] Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu inpellente fato manere contendit. [5] Reparatur igitur navale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis revocantur; [6] sed inscitia ducum, qui inter angustias maris tuentes se Syracusanos adgressi, facile vincuntur. [7] Eurymedon dux in prima acie fortissime dimicans primus cadit, XXX naves, quibus praefuerat, incenduntur. [8] Demosthenes et Nicias et ipsi victi exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. [9] Ab his relictas CXXX naves Gylippus invasit, ipsos deinde insequitur; fugientes partim capit, partim caedit. [10] Demosthenes amisso exercitu a captivitate gladio et voluntaria morte se vindicat, [11] Nicias autem ne Demosthenis quidem exemplo ut sibi consuleret admonitus cladem suorum auxit dedecore captivitatis.
LIBER V
1
[1]
Dum Athenienses in Sicilia bellum per biennium
cupidius quam felicius gerunt, interim concitor et dux eius Alcibiades
absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra, nullo magis
quam silentio sollemnia, enuntiavisse,
[2]
revocatusque a bello ad iudicium, sive conscientia sive indignitatem rei
non ferens, tacitus in exilium Elidem profectus est.
[3]
Inde, ubi non damnatum se tantum, verum etiam diris per omnium
sacerdotum religiones devotum cognovit, Lacedaemona se contulit
[4]
ibique regem Lacedaemoniorum inpellit turbatis
Atheniensibus adverso Siciliae proelio ultro bellum inferre.
[5]
Quo facto omnia Graeciae regna velut ad extinguendum
commune incendium concurrunt;
[6]
tantum odium
Athenienses inmoderati imperii crudelitate contraxerant.
[7]
Darius quoque, rex Persarum, memor paterni avitique in
hanc urbem odii facta cum Lacedaemoniis per Tisaphernen, praefectum Lydiae,
societate omnem sumptum belli pollicetur.
[8]
Et
erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi; re autem vera timebat, ne
victis Atheniensibus ad se Lacedaemonii arma transferrent.
[9]
Quis igitur miretur tam florentes Atheniensium opes
ruisse, cum ad opprimendam unam urbem totius Orientis vires
concurrerent?
[10]
Non tamen inerti neque
incruento cecidere bello, sed proeliati ad ultimum, victores etiam interdum
consumpti magis fortunae varietate quam victi sunt.
[11]
Principio belli omnes ab his etiam socii desciverant, ut fit:
quo se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.
2
[1]
Alcibiades quoque motum adversus patriam bellum
non gregarii militis opera, sed imperatoris virtutibus adiuvat;
[2]
quippe acceptis V navibus in Asiam contendit et
tributarias Atheniensium civitates auctoritate nominis sui ad defectionem
conpellit.
[3]
Sciebant enim domi clarum, nec
exilio videbant factum minorem, nec tam ablatum Atheniensibus ducem quam
Lacedaemoniis traditum, parta qui cum amissis imperia pensaret.
[4]
Sed apud Lacedaemonios virtus Alcibiadis plus invidiae
quam gratiae contraxit.
[5]
Itaque cum principes
velut aemulum gloriae suae interficiendum insidiis mandassent, cognita re
Alcibiades per uxorem Agidis regis, quam adulterio cognoverat, ad
Tisaphernen, praefectum Darii regis, profugit, cui se celeriter officii
comitate et obsequendi gratia insinuavit.
[6]
Erat
enim et aetatis flore et formae veneratione nec minus eloquentia etiam inter
Athenienses insignis,
[7]
sed in conciliandis
amicitiarum studiis quam in retinendis vir melior, quia morum vitia sub
umbra eloquentiae primo latebant.
[8]
Igitur
persuadet Tisapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum
praeberet;
[9]
vocandos enim in portionem
muneris Ionios, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent,
bellum susceptum sit.
[10]
Sed nec auxiliis nimis
enixe Lacedaemonios iuvandos; quippe memorem esse debere alienam se
victoriam, non suam instruere, et eatenus bellum sustinendum, ne inopia
deseratur.
[11]
Nam regem Persarum dissentientibus
Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non possit, ipsorum armis
victurum; perfecto autem bello statim ei cum victoribus dimicandum.
[12]
Domesticis itaque bellis Graeciam
obterendam, ne externis vacet, exaequandasque vires partium et inferiores
auxilio levandos.
[13]
Non enim quieturos post hanc
victoriam Spartanos, quia vindices se libertatis Graeciae professi sint.
[14]
Grata oratio Tisapherni fuit. Itaque
commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut
victoriam daret aut necessitatem deponendi belli inponeret.
3
[1]
Interea Alcibiades hanc operam civibus
venditabat.
[2]
Ad quem cum legati Atheniensium
venissent, pollicetur his amicitiam regis, si res publica a populo translata
ad senatum foret,
[3]
sperans ut aut concordante
civitate dux belli ab omnibus legeretur aut discordia inter ordines facta ab
altera parte in auxilium vocaretur.
[4]
Sed
Atheniensibus inminente periculo belli maior salutis quam dignitatis cura
fuit.
[5]
Itaque permittente populo imperium ad
senatum transfertur.
[6]
Qui cum insita genti
superbia crudeliter in plebem consuleret, singulis tyrannidis sibi
inpotentiam vindicantibus, ab exercitu Alcibiades exsul revocatur duxque
classi constituitur.
[7]
Statim igitur Athenas
scribit, ex continenti se cum exercitu venturum recepturumque a
quadringentis iura populi, ni ipsi redderent.
[8]
Hac denuntiatione optimates territi primo urbem prodere Lacedaemoniis
temptavere, dein, cum id nequissent, in exilium profecti sunt.
[9]
Igitur Alcibiades intestino malo patria liberata summa
cura classem instruit atque ita in bellum adversus Lacedaemonios
pergit.
4
[1]
Iam Sesto Mindarus et Pharnabazus,
Lacedaemoniorum duces, instructis navibus expectabant.
[2]
Proelio commisso victoria penes Athenienses fuit. In eo bello
maior pars exercitus et omnes ferme hostium duces caesi, naves LXXX captae.
[3]
Interiectis quoque diebus, cum bellum
Lacedaemonii a mari in terram transtulissent, iterato vincuntur.
[4]
His malis fracti pacem petiere, quam ne acciperent
opera eorum effectum est, a quibus ea res quaestum praebebat.
[5]
Interea et Syracusanorum auxilia inlatum a
Karthaginiensibus Siciliae bellum domum revocavit.
[6]
Quibus rebus destitutis Lacedaemoniis Alcibiades cum classe
victrici Asiam vastat, multis locis proelia facit, ubique victor recipit
civitates, quae defecerant, nonnullas capit et imperio Atheniensium
adicit,
[7]
atque ita prisca navali gloria
vindicata, adiecta etiam laude terrestris belli, desideratus civibus suis
Athenas revertitur.
[8]
His omnibus proeliis
ducentae naves hostium et praeda ingens capta.
[9]
Ad hunc redeuntis exercitus triumphum effusa omnis multitudo obviam
procedit et universos quidem milites, praecipue tamen Alcibiaden
miratur;
[10]
in hunc oculos civitas universa,
in hunc suspensa ora convertit, hunc quasi de caelo missum et ut ipsam
Victoriam contuentur;
[11]
laudant quae pro patria,
nec minus admirantur quae exsul contra gesserit, excusantes ipsi, iratum
provocatumque fecisse.
[12]
Enimvero tantum in uno
viro fuisse momenti, ut maximi imperii subversi et rursum recepti auctor
esset, et unde stetisset eo se victoria transferret, fieretque cum eo mira
quaedam fortunae inclinatio.
[13]
Igitur omnibus
non humanis tantum, verum et divinis eum honoribus onerant; certant secum
ipsi, utrum contumeliosius eum expulerint an revocaverint honoratius.
[14]
Ipsos illi deos gratulantes tulere obviam,
quorum execrationibus erat devotus,
[15]
et cui
paulo ante omnem humanam opem interdixerant, eum, si queant, in caelo
posuisse cupiunt.
[16]
Explent contumelias
honoribus, detrimenta muneribus, execrationes precibus.
[17]
Non Siciliae illis adversa pugna in ore est, sed
Graeciae victoria; non classes per illum amissae, sed adquisitae; nec
Syracusarum, sed Ioniae Hellespontique meminerunt.
[18]
Sic Alcibiades numquam mediocribus nec in offensam nec in
favorem studiis suorum exceptus est.
5
[1]
Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander
classi belloque praeficitur et in locum Tisaphernis Darius, rex Persarum,
filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis
opibusque ad spem fortunae prioris erexit.
[2]
Aucti igitur viribus Alcibiaden cum centum navibus in Asiam profectum, dum
agros longa pace divites securus populatur et praedae dulcedine sine
insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventu
oppressere;
[3]
tantaque caedes palantium fuit,
ut plus vulneris eo proelio Athenienses acciperent, quam superioribus
dederant,
[4]
et tanta desperatio apud
Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent,
arbitrantes victos se non fortuna belli,
[5]
sed
fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset quam recentia
beneficia;
[6]
vicisse autem eum priore bello
ideo tantum, ut ostenderet hostibus, quem ducem sprevissent, et ut carius
eis ipsam victoriam venderet.
[7]
Omnia enim
credibilia in Alcibiade vigor ingenii et morum luxuria faciebat.
[8]
Veritus itaque multitudinis impetum denuo in
voluntarium exsilium proficiscitur.
6
[1]
Itaque Conon Alcibiadi suffectus, habens ante
oculos cui duci successisset, classem maxima industria exornat;
[2]
sed navibus exercitus deerat, fortissimis quibusque in
Asiae populatione amissis.
[3]
Armantur tamen senes
aut inpuberes pueri, et numerus militum sine exercitus robore expletur.
[4]
Sed non magnam bello moram aetas fecit
inbellis; caeduntur passim aut fugientes capiuntur; tantaque strages aut
occisorum aut captivorum fuit, ut Atheniensium deletum non imperium tantum,
verum etiam nomen videretur.
[5]
Quo proelio
perditis et desperatis rebus ad tantam inopiam rediguntur, ut consumpta
militari aetate peregrinis civitatem, servis libertatem, damnatis
inpunitatem darent.
[6]
Eaque conluvione hominum
domini antea Graeciae conscripto exercitu vix libertatem tuebantur.
[7]
Iterum tamen fortunam maris experiundam
decernunt.
[8]
Tanta virtus animorum fuit, ut, cum
paulo ante salutem desperaverint, nunc non desperent victoriam.
[9]
Sed neque is miles erat, qui nomen Atheniensium
tueretur, neque eae vires, quibus vincere consuerant, neque ea scientia
militaris in his, quos vincula, non castra continuerant. Itaque omnes aut
capti aut occisi.
[10]
Cum dux Conon proelio
superfuisset solus, crudelitatem civium metuens cum octo navibus ad regem
Cyprium concedit Euagoram.
7
[1]
<Lysander> autem, dux
Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat.
[2]
Captivas naves cum praeda bellica in
triumphi modum ornatas mittit Lacedaemona
[3]
ac
tributarias Atheniensium civitates, quas metus dubiae belli fortunae in fide
tenuerat, voluntarias recipit, nec aliud dicionis Atheniensium praeter urbem
ipsam relinquit.
[4]
Quae cuncta cum Athenis
nuntiata essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pavidi, alius
alium sciscitari, auctorem nuntii requirere;
[5]
non
pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas
domi tenet: adeo ad omnem aetatem tanti mali sensus penetraverat.
[6]
In foro deinde coeunt atque ibi perpeti nocte fortunam
publicam questibus iterant.
[7]
Alii fratres aut
filios aut parentes deflent; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores,
et cum privatis casibus querelam publicam miscent:
[8]
iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque
incolumium quam amissorum fortunam iudicantes;
[9]
sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum victoremque hostem
proponentes;
[10]
iam ruinam urbis et incendia,
iam omnium captivitatem et miserrimam servitutem recordantes;
[11]
feliciores prorsus priores urbis ruinas ducentes,
quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint.
[12]
Nunc autem non classem, in quam sicuti
pridem confugiant, superesse, non exercitum, cuius virtute servati
pulchriora possent moenia exstruere.
8
[1]
Sic defletae ac prope perditae urbi hostes
superveniunt et obsidione circumdata obsessos fame urgent.
[2]
Sciebant enim neque ex advectis copiis multum
superesse, et ne novae advehi possent providerant.
[3]
Quibus malis Athenienses fracti post longam famem et adsidua
suorum funera pacem petivere, quae an dari deberet, diu inter Spartanos
sociosque deliberatum.
[4]
Cum multi delendum
Atheniensium nomen urbemque incendio consumendam censerent, negarunt se
Spartani ex duobus Graeciae oculis alterum eruturos, pacem
polliciti,
[5]
si demissa Piraeum versus muri
bracchia deicerent navesque, quae reliquae forent, traderent, reique
publicae ex semet ipsis XXX rectores acciperent.
[6]
In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro
tradiderunt.
[7]
Insignis hic annus et expugnatione
Athenarum et morte Darii, regis Persarum, et exsilio Dionysii, Siciliae
tyranni, fuit.
[8]
Mutato statu Athenarum etiam
civium condicio mutatur.
[9]
XXX rectores rei
publicae constituuntur, qui fiunt XXX tyranni.
[10]
Quippe a principio tria milia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot
cladibus prope nec civium superfuerat,
[11]
et quasi
parvus hic ad continendam civitatem exercitus esset, septingentos milites a
victoribus accipiunt.
[12]
Caedes deinde civium ab
Alcibiade auspicantur, ne iterum rem publicam sub obtentu liberationis
invaderet.
[13]
Quem cum profectum ad Artaxerxen,
Persarum regem, conperissent, citato itinere miserunt, qui eum
interciperent;
[14]
a quibus occupatus, cum
occidi aperte non posset, vivus in cubiculo, in quo dormiebat, crematus
est.
9
[1]
Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis
reliquias caedibus et rapinis exhauriunt.
[2]
Quod
cum displicere uni ex numero suo, Therameni, didicissent, ipsum quoque ad
terrorem omnium interficiunt.
[3]
Fit igitur ex
urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Atheniensium exulibus.
[4]
Quod etiam ipsum auxilium cum miseris
eriperetur (nam Lacedaemoniorum edicto civitates exules recipere
prohibebantur), omnes se Argos et Thebas contulere;
[5]
ibi non solum tutum exilium egerunt, verum etiam spem
reciperandae patriae receperunt.
[6]
Erat inter
exules Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro
patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, adunatis exulibus
castellum Phylen Atticorum finium occupat.
[7]
Nec
deerat quarundam civitatum tam crudelis casus miserantium favor.
[8]
Itaque et Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis
non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat,
[9]
et Lysias, Syracusanus orator, exul tunc, quingentos milites stipendio suo
instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit.
[10]
Fit itaque asperum proelium. Sed cum hinc pro patria
summis viribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni
vincuntur.
[11]
Victi in urbem refugerunt, quam
exhaustam caedibus suis etiam armis spoliant.
[12]
Deinde cum omnes Athenienses proditionis suspectos haberent, demigrare eos
ex urbe iubent et in bracchiis muri, quae diruta fuerant, habitare,
extraneis militibus imperium tuentes.
[13]
Post
haec Thrasybulum corrumpere imperii societatem pollicentes conantur.
[14]
Quod cum non contigisset, auxilia a
Lacedaemoniis petivere, quibus accitis iterato proeliantur.
[15]
In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum
saevissimi, cadunt.
10
[1]
Ceteris victis cum exercitus eorum, ex quibus
maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna voce Thrasybulus exclamat: cur
se victorem fugiant potius quam ut vindicem communis libertatis
adiuvent?
[2]
Civium illam meminerint aciem, non
hostium esse; nec se ideo arma cepisse, ut aliqua victis adimat, sed ut
adempta restituat; XXX se dominis, non civitati bellum inferre.
[3]
Admonet deinde cognationis, legum, sacrorum, tum
vetusti per tot bella commilitii, orat misereantur exsulum civium, si tam
patienter ipsi serviant; reddant sibi patriam, accipiant libertatem.
[4]
His vocibus tantum promotum est, ut
reversus in urbem exercitus XXX tyrannos emigrare Eleusinam iuberet,
substitutis decem,
[5]
qui rem publicam regerent;
qui nihil exemplo prioris dominationis territi eandem viam crudelitatis
adgressi sunt.
[6]
Dum haec aguntur, nuntiatur
Lacedaemone in bellum Athenienses exarsisse; ad quod comprimendum Pausanias
rex mittitur.
[7]
Qui misericordia exulis populi
permotus patriam miseris civibus restituit et decem tyrannos ex urbe
Eleusinam emigrare ad ceteros iubet.
[8]
Quibus
rebus cum pax statuta esset, interiectis diebus repente tyranni non minus
restitutos exules quam se in exilium actos indignantur, quasi vero aliorum
libertas sua servitus esset, et bellum Atheniensibus inferunt.
[9]
Sed ad conloquium veluti dominationem recepturi
progressi per insidias conprehensi ut pacis victimae trucidantur. Populus,
quem emigrare iusserant, in urbem revocatur.
[10]
Atque ita per multa membra civitas dissipata in unum tandem corpus
redigitur,
[11]
et ne qua dissensio ex ante
actis nasceretur, omnes iure iurando obstringuntur, discordiarum oblivionem
fore.
[12]
Interea Thebani Corinthiique legatos ad
Lacedaemonios mittunt, qui ex manubiis portionem praedae communis belli
periculique peterent.
[13]
Quibus negatis non
quidem aperte bellum adversus Lacedaemonios decernunt, sed tacitis animis
tantam iram concipiunt, ut subesse bellum intellegi posset.
11
[1] Eodem forte tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. [2] Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum praefectus erat, testamento legavit. [3] Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur; itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. [4] Quod cum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem et innocentiam dissimulatione belli simulantem conpedibus aureis vinxit interfecissetque, ni mater prohibuisset. [5] Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperta professione parare coepit; auxilia undique contrahit. [6] Lacedaemonii memores Atheniensi bello enixa eius opera adiutos, velut ignorantes, contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mittenda, [7] ubi res eius exegisset, quaerentes apud Cyrum gratiam et apud Artaxerxen, si vicisset, veniae patrocinia, cum nihil adversus eum aperte decrevissent. [8] Sed cum in bello fors proelii utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre vulneratur; [9] quem cum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur. Sic victor Artaxerxes et praeda fraterni belli et exercitu potitur. [10] In eo proelio decem milia Graecorum in auxilio Cyri fuere, quae et in cornu, in quo steterant, vicerunt et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci neque dolo capi potuerunt; [11] revertentesque inter tot indomitas nationes et barbaras gentes per tanta itineris spatia virtute se usque terminos patriae defenderunt.
LIBER VI
1
[1]
Lacedaemonii, more ingenii humani quo plura
habent eo ampliora cupientes, non contenti accessione Atheniensium opum
vires sibi duplicatas totius Asiae imperium adfectare coeperunt. Sed maior
pars sub regno Persarum erat.
[2]
Itaque Hercylides
dux in hanc militiam electus cum videret sibi adversus duos praefectos
Artaxerxis regis, Pharnabazum et Tisaphernen, maximarum gentium viribus
succinctos dimicandum, pacificandum cum altero statuit.
[3]
Aptior visus Tisaphernes, vir et industria potior et
militibus Cyri quondam regis instructior, in conloquium vocatur et statutis
condicionibus ab armis dimittitur.
[4]
Hanc rem
Pharnabazus apud communem regem criminatur: ut Lacedaemonios Asiam ingressos
non reppulerit armis,
[5]
sed inpensis regis aluerit
merceturque ab his, ut differant bella quam gerant, tamquam non ad unius
summam imperii detrimentum omne perveniat.
[6]
Indignum ait bella non perfici, sed redimi, hostem pretio, non armis
submoveri.
[7]
His vocibus regem Tisapherni
alienatum hortatur, ut in locum eius navalis belli ducem eligat Conona
Atheniensem, qui amissa bello patria Cypri exulabat;
[8]
quippe Atheniensibus, etsi fractae sint opes, manere tamen
navalem usum, nec, si eligendus sit ex universis, meliorem alium esse.
[9]
Acceptis igitur quingentis talentis iussus
est Conona classi praeficere.
2
[1]
His cognitis Lacedaemonii et ipsi a rege Aegypti
Hercynione auxilia navalis belli per legatos petunt,
[2]
a quo centum triremes et sexcenta milia modium frumenti missa; a
ceteris quoque sociis ingentia auxilia contracta sunt.
[3]
Sed tanto exercitui et contra tantum ducem deerat dignus
imperator.
[4]
Itaque postulantibus sociis
Agesilaum, regem tunc Lacedaemoniorum, propter responsa oraculi Delphici diu
Lacedaemonii an eum summae rei praeponerent deliberaverunt,
[5]
quibus futurus imperii finis denuntiabatur, cum regium
claudicasset imperium; erat enim pede claudus.
[6]
Ad postremum statuerunt melius esse incessu regem quam imperio regnum
claudicare.
[7]
Postquam Agesilaum cum ingentibus
copiis in Asiam misere, non facile dixerim quod aliud par ducum tam bene
conparatum fuerit.
[8]
Quippe aetas, virtus,
consilium, sapientia utrique prope una, gloria quoque rerum gestarum eadem.
[9]
Quibus cum paria omnia fortuna dederit,
invictum tamen ab altero utrumque servavit.
[10]
Magnus igitur amborum apparatus belli, magnae res gestae fuerunt.
[11]
Sed Cononem seditio militum invadit, quos
praefecti regis fraudare stipendio soliti erant, eo instantius debita
poscentibus, quo graviorem sub magno duce militiam praesumebant.
[12]
Itaque Conon diu rege per epistulas frustra fatigato
ad postremum ipse ad eum pergit,
[13]
a cuius
aspectu et conloquio prohibitus est, quod eum more Persarum adorare nollet.
[14]
Agit tamen cum eo per internuntios et
queritur opulentissimi regis bella inopia dilabi, et qui exercitum parem
hostibus habeat, pecunia vinci, qua praestet, inferioremque eum ea parte
virium inveniri, qua longe superior sit.
[15]
Postulat dari sibi ministrum inpensae, quia pluribus id mandare
perniciosum sit.
[16]
Dato stipendio ad classem
remittitur, nec moram agendis rebus facit; multa fortiter, multa feliciter
agit, agros hostiles vastat, urbes expugnat et quasi tempestas quaedam
cuncta prosternit.
[17]
Quibus rebus territi
Lacedaemonii ad patriae subsidium revocandum ab Asia Agesilaum
decernunt.
3
[1]
Interim Pisandrus ab Agesilao proficiscente dux
patriae relictus ingentem classem summis viribus instruit, fortunam belli
temptaturus.
[2]
Nec non et Conon tunc primum cum
hostium exercitu concursurus magna cura suos ordinat.
[3]
Summa igitur non ducum tantum in eo proelio quam vulgi aemulatio
fuit.
[4]
Nam et ipse dux Conon non tam Persis quam
patriae studebat,
[5]
et sicuti adflictis
Atheniensium rebus auctor amissae dominationis fuerat, sic volebat idem
haberi redditae patriamque vincendo recipere, quam victus
amiserat;
[6]
eo speciosius, quod ne ipsorum
quidem Atheniensium, sed alieni proelii viribus dimicet, pugnaturus periculo
regis, victurus praemio patriae, gloriamque diversis artibus quam priores
civitatis suae duces consecuturus:
[7]
quippe illos
vincendo Persas patriam defendisse, se Persas victores faciendo restituturum
patriam esse.
[8]
Porro Pisandrus pro coniunctione
Agesilai etiam virtutum aemulator erat contendebatque, ne a rebus gestis
eius et gloriae splendore decederet, neu tot bellis ac saeculis quaesitum
imperium brevis momenti culpa subverteret.
[9]
Eadem militum et omnium remigum cura erat, quos maior sollicitudo
cruciabat, non tam ne ipsi quaesitas opes amitterent, quam ne pristinas
Athenienses reciperent.
[10]
Sed quanto maius
proelium fuit, tanto et clarior victoria Cononis.
[11]
Victi Lacedaemonii fugam capesserunt, praesidia hostium Athenis
deducuntur,
[12]
populo restituta dignitate
condicio servilis eripitur, multae quoque civitates recipiuntur.
4
[1]
Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae
et Lacedaemoniis habendae finis fuit.
[2]
Namque
veluti cum imperio etiam virtutem perdidissent, contemni a finitimis
coepere.
[3]
Primi igitur Thebani Atheniensibus
auxiliantibus bellum his intulere,
[4]
quae civitas
ex finitimis incrementis virtute Epaminondae ducis ad spem imperii Graeciae
erecta est.
[5]
Fit itaque terrestre proelium eadem
Lacedaemoniorum fortuna, qua pugnatum adversus Conona navali proelio fuerat.
[6]
In eo bello Lysander, quo duce Athenienses
victi a Lacedaemoniis fuerant, interficitur.
[7]
Pausanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus in
exilium abiit.
[8]
Igitur Thebani potiti victoriam
universum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem
rati, quoniam deserti a sociis omnibus erant.
[9]
Quod metuentes Lacedaemonii regem suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas
res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt.
[10]
Occiso enim Lysandro nullius alterius fiduciam ducis habebant.
[11]
Cuius quoniam serus adventus erat, conscripto
exercitu obviam hosti procedunt.
[12]
Sed victis
adversus paulo ante victores nec animus neque vires pares fuere; prima
itaque congressione funduntur.
[13]
Deletis iam
suorum copiis supervenit rex Agesilaus, qui restituto proelio non
difficulter recenti et multis expeditionibus indurato milite hostibus
victoriam eripuit; ipse tamen graviter sauciatur.
5
[1]
Quibus rebus cognitis Athenienses verentes, ne
iterum Lacedaemoniis victoribus in pristinam sortem servitutis
redigerentur,
[2]
exercitum contrahunt eumque in
auxilium Boeotiorum per Iphicraten, XX quidem annos natum, sed magnae
indolis iuvenem, duci iubent.
[3]
Huius
adulescentis supra aetatem virtus admirabilis fuit,
[4]
nec umquam ante eum Athenienses inter tot tantosque duces aut
spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt,
[5]
in quo non imperatoriae tantum, verum et oratoriae
artes fuere.
[6]
Conon quoque audito reditu
Agesilai et ipse ex Asia ad depopulandos Lacedaemoniorum agros
revertitur,
[7]
atque ita undique belli
formidine circumstrepente clausi Spartani ad summam desperationem
rediguntur.
[8]
Sed Conon vastatis hostium terris
Athenas pergit, ubi magno civium gaudio exceptus plus tamen tristitiae ipse
ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria quam laetitiae ex recuperata
post tantum temporis cepit.
[9]
Itaque quae incensa
fuerant, praedarum sumptu et exercitu Persarum restituit; quae diruta,
refecit.
[10]
Fatum illud Athenarum fuit, ut ante a
Persis crematae manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae ex spoliis
Lacedaemoniorum restituerentur
[11]
versaque vice
haberent nunc socios, quos tunc hostes habuerant, et hostes nunc paterentur,
cum quibus iunctae tunc artissimis societatis vinculis fuerant.
6
[1]
Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum,
legatos in Graeciam mittit, per quos iubet omnes ab armis discedere; qui
aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum; civitatibus libertatem suaque
omnia restituit.
[2]
Quod non Graeciae laboribus
adsiduisque bellorum internecivis odiis consulens fecit,
[3]
sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter
auxilia adversus praefectos suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus
sui in Graecia detinerentur.
[4]
Fessi igitur tot
bellis Graeci cupide paruere.
[5]
Hic annus non eo
tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo,
quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est.
[6]
Sed Lacedaemonii securi insidiantes, absentiam Arcadum speculati
castellum eorum expugnant occupatoque praesidium inponunt.
[7]
Itaque armato instructoque exercitu Arcades adhibitis
in auxilium Thebanis amissa bello repetunt.
[8]
In
eo proelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus;
[9]
qui cum caedi suos iam ut victos videret, per praeconem corpora
interfectorum ad sepulturam poscit (hoc est enim signum apud Graecos
victoriae traditae), qua confessione contenti Thebani signum parcendi
dedere.
7
[1]
Paucis deinde post diebus neutris quicquam
hostile facientibus, cum quasi tacito consensu indutiae essent Lacedaemoniis
alia bella adversus finitimos gerentibus, Thebani Epaminonda duce occupandae
urbis eorum spem ceperunt.
[2]
Igitur principio
noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur, non tamen adgredi incautos
potuerunt.
[3]
Quippe senes et cetera inbellis
aetas, cum adventum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis
armati occurrunt;
[4]
et adversus XV milia militum
non amplius centum iam effetae aetatis viri pugnae se offerunt.
[5]
Tantum animorum viriumque patriae et penatium
conspectus subministrabat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores
spiritus largiuntur.
[6]
Nam ut videre, inter quae
et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt.
[7]
Pauci igitur sustinuere senes aciem, cui
par ante dies universa iuventus esse non potuit.
[8]
In eo proelio duo duces hostium cecidere,
[9]
cum
interim Agesilai adventu nuntiato Thebani recessere.
[10]
Nec bellum diu dilatum, siquidem Spartanorum iuventus senum
virtute et gloria incensa teneri non potuit, quin ex continenti acie
decerneret.
[11]
Cum victoria Thebanorum esset,
Epaminonda, dum non ducis tantum, verum et fortissimi militis officio
fungitur, graviter vulneratur.
[12]
Quo audito his
ex dolore metus et illis ex gaudio stupor inicitur atque ita velut ex
placito consensu a proelio disceditur.
8
[1]
Post paucos deinde dies Epaminonda decedit, cum
quo vires quoque rei publicae ceciderunt.
[2]
Nam
sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro vim nocendi
sustuleris, sic illo, velut mucrone teli, adlato duce Thebanorum rei quoque
publicae vires hebetatae sunt, ut non tam illum amisisse quam cum illo
interisse omnes viderentur.
[3]
Nam neque hunc ante
ducem ullum memorabile bellum gessere, nec postea virtutibus, sed cladibus
insignes fuere, ut manifestum sit patriae gloriam et natam et extinctam cum
eo fuisse.
[4]
Fuit autem incertum, vir melior an
dux esset.
[5]
Nam et imperium non sibi semper, sed
patriae quaesivit,
[6]
et pecuniae adeo parcus fuit,
ut sumptus funeri defuerit.
[7]
Gloriae quoque non
cupidior quam pecuniae; quippe recusanti omnia imperia ingesta
sunt,
[8]
honoresque ita gessit, ut ornatum non
accipere, sed dare ipsi dignitati videretur.
[9]
Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta, ut mirabile
videretur, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato.
[10]
Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio
dissensit. Nam ut relatus in castra semianimis vocem spiritumque collegit,
id unum a circumstantibus requisivit, num cadenti sibi scutum ademisset
hostis.
[12]
Quod ut servatum audivit adlatumque
veluti laborum gloriaeque socium osculatus est, iterum quaesivit, utri
vicissent.
[13]
Vt audivit Thebanos, bene habere se
rem dixit atque ita velut gratulabundus patriae exspiravit.
9
[1]
Huius morte etiam Atheniensium virtus
intercidit; siquidem amisso,
[2]
cui aemulari
consueverant, in segnitiam
[3]
torporemque resoluti
non ut olim in classem et exercitus, sed in dies festos apparatuque ludorum
reditus publicos effundunt
[4]
et cum auctoribus
nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra
visentes versificatoresque meliores quam duces laudantes.
[5]
Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges
alebantur, cum urbano populo dividi coeptum.
[6]
Quibus rebus effectum est, ut inter otia Graecorum sordidum et
obscurum antea Macedonum nomen emergeret,
[7]
et
Philippus obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus
eruditus, regnum Macedoniae Graeciae et Asiae cervicibus veluti iugum
servitutis inponeret.
LIBER VII
1
[1]
Macedonia ante a nomine Emathionis regis, cuius
prima virtutis experimenta in illis locis exstant, Emathia cognominata est.
[2]
Huius sicuti incrementa modica, ita termini
perangusti fuere.
[3]
Populus Pelasgi, regio Bottia
dicebatur.
[4]
Sed postea virtute regum et gentis
industria subactis primo finitimis, mox populis nationibusque, imperium
usque extremos Orientis terminos prolatum.
[5]
In
regione Paeonia, quae nunc portio est Macedoniae, regnasse fertur Pelegonus,
pater Asteropaei, cuius Troiano bello inter clarissimos vindices urbis nomen
accipimus.
[6]
Ex alio latere in Europa regnum
Europus nomine tenuit.
[7]
Sed et Caranus cum magna
multitudine Graecorum sedes in Macedonia responso oraculi iussus quaerere,
cum Emathiam venisset, urbem Edessam non sentientibus oppidanis propter
imbrium et nebulae magnitudinem gregem caprarum imbrem fugientium secutus
occupavit;
[8]
revocatusque in memoriam oraculi,
quo iussus erat ducibus capris imperium quaerere, regni sedem
statuit;
[9]
religioseque postea observavit,
quocumque agmen moveret, ante signa easdem capras habere, coeptorum duces
habiturus, quas regni habuerat auctores.
[10]
Vrbem
Edessam ob memoriam muneris Aegaeas, populum Aegeadas vocavit.
[11]
Pulso deinde Mida (nam is quoque portionem Macedoniae
tenuit) aliisque regibus pulsis in locum omnium solus successit
[12]
primusque adunatis gentibus variorum populorum veluti
unum corpus Macedoniae fecit, crescentique regno valida incrementorum
fundamenta constituit.
2
[1]
Post hunc Perdicca regnavit, cuius et vita
inlustris et mortis postrema, veluti ex oraculo, praecepta memorabilia
fuere.
[2]
Siquidem senex moriens Argeo filio
monstravit locum, quo condi vellet; ibique non sua tantum, sed et
succedentium sibi in regnum ossa poni iussit, praefatus,
[3]
quoad ibi conditae posterorum reliquiae forent, regnum
in familia mansurum;
[4]
creduntque hac
superstitione extinctam in Alexandro stirpem, quia locum sepulturae
mutaverit.
[5]
Argeus moderate et cum amore
popularium administrato regno successorem filium Philippum reliquit, qui
inmatura morte raptus Aëropum, parvulum admodum, instituit heredem.
[6]
Sed Macedonibus adsidua certamina cum
Thracibus et Illyriis fuere, quorum armis veluti cotidiano exercitio
indurati gloria bellicae laudis finitimos terrebant.
[7]
Igitur Illyrii infantiam regis pupilli contemnentes bello
Macedonas adgrediuntur.
[8]
Qui proelio pulsi rege
suo in cunis prolato et pone aciem posito acrius certamen
repetivere,
[9]
tamquam ideo victi antea
fuissent, quod bellantibus sibi regis sui auspicia defuissent,
[10]
futuri vel propterea victores, quod ex superstitione
animum vincendi ceperant;
[11]
simul et miseratio
eos infantis tenebat, quem, si victi forent, captivum de rege facturi
videbantur.
[12]
Conserto itaque proelio magna
caede Illyrios fudere, ostenderuntque hostibus suis priore bello regem
Macedonibus, non virtutem defuisse.
[13]
Huic
Amyntas succedit et propria virtute et Alexandri filii egregia indole
insigniter clarus;
[14]
cui Alexandro tanta omnium
virtutum natura ornamenta extitere ut etiam Olympio certamine vario
ludicrorum genere contenderit.
3
[1]
Cum interim Darius, rex Persarum, turpi ab
Scythia fuga submotus, ne ubique deformis militiae damnis haberetur, mittit
cum parte copiarum Magabasum ad subigenda Thraciam ceteraque eius tractus
regna, quibus pro ignobili momento erat accessura Macedonia.
[2]
Qui brevi tempore executo regis imperio legatis ad
Amyntam, regem Macedoniae, missis obsides in pignus futurae pacis dari sibi
postulabat.
[3]
Sed legati benigne excepti inter
epulas ebrietate crescente rogant Amyntam, ut apparatui epularum adiciat ius
familiaritatis adhibitis in convivium suum filiis et uxoribus; id apud
Persas haberi pignus et foedus hospitii.
[4]
Quae
ut venerunt <Persis> petulantius contrectantibus filius
Amyntae Alexander rogat patrem, respectu aetatis ac gravitatis suae abiret
convivio, pollicitus se hospitum temperaturum iocos.
[5]
Quo digresso mulieres quoque paululum e convivio evocat, cultius
exornaturus gratioresque reducturus.
[6]
In quarum
locum matronali habitu exornatos iuvenes opponit, eosque petulantiam
legatorum ferro, quod sub veste gerebant, conpescere iubet.
[7]
Atque ita interfectis omnibus ignarus rei Magabasus,
cum legati non redirent, mittit eo cum exercitus parte Bubarem, ut in bellum
facile
[8]
et mediocre, dedignatus ipse ire, ne
dehonestaretur proelio tam foedae gentis. Sed Bubares ante bellum amore
filiae Amyntae captus omisso bellio nuptias facit depositisque hostilibus
animis in adfinitatis iura succedit.
4
[1]
Post discessum a Macedonia Bubaris Amyntas rex
decedit, cuius filio et successori Alexandro cognatio Bubaris non Darii
tantum temporibus pacem praestitit, verum etiam Xerxen adeo conciliavit, ut,
cum Graeciam veluti tempestas quaedam occupasset, inter Olympum Haemumque
montes totius regionis eum imperio donaverit.
[2]
Sed nec virtute minus quam Persarum liberalitate regnum ampliavit.
Per ordinem deinde successionis regnum Macedoniae ad Amyntam, fratris eius
Menelai filium, pervenit.
[4]
Hic quoque insignis
industria et omnibus imperatoriis virtutibus instructus fuit,
[5]
qui ex Eurydice tres filios sustulit, Alexandrum,
Perdiccam et Philippum, Alexandri Magni Macedonis patrem, et filiam
Euryonen, ex Gygaea autem Archelaum, Arridaeum, Menelaum.
[6]
Cum Illyriis deinde et cum Olynthiis gravia bella
gessit.
[7]
Insidiis etiam Eurydices uxoris, quae
nuptias generi pacta occidendum virum regnumque adultero tradendum
susceperat, occupatus fuisset, ni filia paelicatum matris et sceleris
consilia prodidisset.
[8]
Functus itaque tot
periculis senex decessit, regno maximo ex filiis Alexandro tradito.
5
[1]
Igitur Alexander inter prima initia regni bellum
ab Illyriis pacta mercede et Philippo fratre dato obside redemit.
[2]
Interiecto quoque tempore per eundem obsidem cum
Thebanis gratiam pacis reconciliat. Quae res Philippo maxima incrementa
egregiae indolis dedit,
[3]
siquidem Thebis triennio
obses habitus prima pueritiae rudimenta in urbe severitatis antiquae et in
domo Epaminondae, summi et philosophi et imperatoris, deposuit.
[4]
Nec multo post Alexander insidiis Eurydices matris
adpetitus occumbit,
[5]
cui Amyntas in scelere
deprehensae propter communes liberos, ignarus eisdem quandoque exitiosam
fore, pepercerat.
[6]
Frater quoque eius Perdicca
pari insidiarum fraude decipitur.
[7]
Indignum
prorsus libidinis causa liberos a matre vita privatos, quam scelerum suorum
suppliciis liberorum contemplatio vindicaverat.
[8]
Perdiccae hoc indignior caedes videbatur, quod ei apud matrem
misericordiam ne parvulus quidem filius conciliaverat.
[9]
Itaque Philippus diu non regem, sed tutorem pupilli egit.
[10]
At ubi graviora bella inminebant serumque
auxilium in expectatione infantis erat, conpulsus a populo regnum
suscepit.
6
[1]
Vt est ingressus imperium, magna de illo spes
omnibus fuit et propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum, et
propter vetera Macedoniae fata, quae cecinerant,
[2]
uno ex Amyntae filiis regnante florentissimum fore Macedoniae statum, cui
spei scelus matris hunc residuum fecerat.
[3]
Principio rerum cum hinc caedes fratrum indigne peremptorum, inde hostium
multitudo, hinc insidiarum metus, inde inopia continui belli et exhausti
regni inmaturam aetatem tironis urgerent:
[4]
bella,
quae velut conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam multarum gentium
ex diversis locis uno tempore confluebant, quoniam omnibus par esse non
poterat,
[5]
dispensanda ratus alia interposita
pactione conponit, alia redimit facillimis quibusque adgressis, quorum
victoria et militum trepidos animos firmaret et contemptum sibi hostium
demeret.
[6]
Primum illi cum Atheniensibus certamen
fuit; quibus per insidias victis metu belli gravioris, cum interficere omnes
posset, incolumes sine pretio dimisit.
[7]
Post hos
bello in Illyrios translato multa milia hostium caedit; hinc Thessaliam non
praedae cupiditate,
[8]
sed quod exercitui suo robur
Thessalorum equitum adiungere gestiebat, nihil minus quam bellum metuentem
inprovisus expugnat,
[9]
unumque corpus equitum
pedestriumque copiarum invicti exercitus fecit; urbem nobilissimam Larissam
capit.
[10]
Quibus rebus feliciter provenientibus
Olympiadam, Neoptolemi, regis Molossorum, filiam, uxorem ducit, conciliante
nuptias fratre patrueli,
[11]
auctore virginis,
Arryba, rege Molossorum, qui sororem Olympiadis Troada in matrimonio
habebat; quae causa illi exitii malorumque omnium fuit.
[12]
Nam dum regni incrementa adfinitate Philippi
adquisiturum sperat, proprio regno ab eodem privatus in exilio consenuit.
[13]
His ita gestis Philippus iam non contentus
submovere bella ultro etiam quietos lacessit.
[14]
Cum Mothonam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iacta
dextrum oculum regis effodit.
[15]
Quo vulnere nec
segnior in bellum nec iracundior adversus hostes factus est,
[16]
adeo ut interiectis diebus pacem deprecantibus
dederit, nec moderatus tantum, verum etiam mitis adversus victos fuerit.
LIBER VIII
1
[1]
Graeciae civitates, dum imperare singulae
cupiunt, imperium omnes perdiderunt.
[2]
Quippe in
mutuum exitium sine modo ruentes omnibus perire, quod singulae amitterent,
non nisi oppressae senserunt;
[3]
siquidem
Philippus, rex Macedoniae, velut e specula quadam libertati omnium
insidiatus, dum contentiones civitatum alit auxilium inferioribus ferendo,
victos pariter victoresque subire regiam servitutem coegit.
[4]
Causa et origo huius mali Thebani fuere, qui cum rerum
potirentur, secundam fortunam inbecillo animo ferentes victos armis
Lacedaemonios et Phocenses, quasi Parva supplicia caedibus et rapinis
luissent, apud commune Graeciae concilium superbe accusaverunt.
[5]
Lacedaemoniis crimini datum, quod arcem Thebanam
indutiarum tempore occupassent, Phocensibus, quod Boeotiam depopulati
essent:
[6]
prorsus quasi post arma et bellum
locum legibus reliquissent.
[7]
Cum iudicium
arbitrio victorum exerceretur, tanta pecunia damnantur, quanta exsolvi non
posset.
[8]
Igitur Phocenses cum agris, liberis
coniugibusque privarentur, desperatis rebus Philomelo quodam duce veluti deo
irascentes templum Apollinis Delphis occupavere.
[9]
Inde auro et pecunia divites conducto mercennario milite bellum Thebanis
intulerunt.
[10]
Factum Phocensium, tametsi omnes
execrarentur propter sacrilegium, plus tamen invidiae Thebanis, a quibus ad
hanc necessitatem conpulsi fuerant, quam ipsis intulit.
[11]
Itaque auxilia his et ab Atheniensibus et a
Lacedaemoniis missa.
[12]
Prima igitur congressione
Philomelus Thebanos castris exuit.
[13]
Sequenti
proelio primus inter confertissimos dimicans cecidit et sacrilegii poenas
impio sanguine luit.
[14]
In huius locum dux
Onomarchus creatur.
2
[1]
Adversus quem Thebani Thessalique non ex civibus
suis, ne victoris potentiam ferre non possent,
[2]
sed Philippum, Macedoniae regem, ducem eligunt et externae dominationi,
quam in suis timuerunt, sponte succedunt.
[3]
Igitur Philippus, quasi sacrilegii, non Thebanorum ultor esset, omnes
milites coronas laureas sumere iubet, atque ita veluti deo duce in proelium
pergit.
[4]
Phocenses insignibus dei conspectis
conscientia delictorum territi abiectis armis fugam capessunt, poenasque
violatae religionis sanguine et caedibus suis pendunt.
[5]
Incredibile quantum ea res apud omnes nationes Philippo gloriae
dedit;
[6]
illum vindicem sacrilegii, illum
ultorem religionum; quod orbis viribus expiari debuit, solum qui piacula
exigeret extitisse.
[7]
Dignum itaque qui a diis
proximus habeatur, per quem deorum maiestas vindicata sit.
[8]
Sed Athenienses audito belli eventu, ne in Graeciam
Philippus transiret, angustias Thermopylarum pari ratione sicuti antea
advenientibus Persis occupavere, sed nequaquam simili aut virtute aut
causa:
[9]
siquidem tunc pro libertate Graeciae,
nunc pro sacrilegio publico, tunc a rapina hostium templa vindicaturi, nunc
adversus vindices templorum raptores defensuri;
[10]
aguntque propugnatores sceleris, cuius turpe erat alios vindices
fuisse,
[11]
inmemores prorsus, quod in dubiis
rebus suis illo deo etiam consiliorum auctore usi fuerant, quod illo duce
tot bella victores inierant, tot urbes auspicato condiderant, tantum
imperium terra marique quaesierant, quod nihil sine maiestate numinis eius
aut privatae umquam aut publicae rei gesserant.
[12]
Tantum facinus admisisse ingenia omni doctrina exculta, pulcherrimis
legibus institutisque formata, ut quid posthac suscenseri iure barbaris
possit non haberent.
3
[1]
Sed nec Philippus melioris fidei adversus socios
fuit.
[2]
Quippe veluti timens, ne ab hostibus
sacrilegii scelere vinceretur, civitates, quarum paulo ante dux fuerat, quae
sub auspiciis eius militaverant, quae gratulatae illi sibique victoriam
fuerant, hostiliter occupatas diripuit;
[3]
coniuges
liberosque omnium sub corona vendidit;
[4]
non
deorum inmortalium templis, non aedibus sacris, non diis penatibus publicis
privatisque, ad quos paulo ante ingressus hospitaliter fuerat,
pepercit:
[5]
prorsus ut non tam sacrilegii
ultor extitisse quam sacrilegiorum licentiam quaesisse videretur.
[6]
Inde veluti rebus egregie gestis in Thraciam traicit,
ubi bello pari perfidia gesto captisque per dolum et occisis finitimis
regibus universam provinciam imperio Macedoniae adiungit.
[7]
Deinde ad abolendam invidiae famam, qua insignis
praeter ceteros tunc temporis habebatur, per regna mittit et opulentissimas
civitates,
[8]
qui opinionem sererent regem
Philippum magna pecunia locare et muros per civitates et fana ac templa
facienda, et ut per praecones susceptores sollicitarent.
[9]
Qui cum in Macedoniam venissent, variis dilationibus
frustrati, vim regiae maiestatis timentes taciti proficiscebantur.
[10]
Post haec Olynthios adgreditur; receperant
enim per misericordiam post caedem unius duos fratres eius, quos Philippus
ex noverca genitos veluti participes regni interficere gestiebat.
[11]
Ob hanc igitur causam urbem antiquam et nobilem
exscindit et fratres olim destinato supplicio tradit praedaque ingenti
pariter et parricidii voto fruitur.
[12]
Inde,
quasi omnia quae agitasset animo ei licerent, auraria in Thessalia, argenti
metalla in Thracia occupat,
[13]
et ne quod ius vel
fas inviolatum praetermitteret, piraticam quoque exercere instituit.
[14]
His ita gestis forte evenit, ut eum
fratres duo, reges Thraciae, non contemplatione iustitiae eius, sed invicem
metuentes, ne alterius viribus accederet, disceptationum suarum iudicem
eligerent.
[15]
Sed Philippus more ingenii sui ad
iudicium veluti ad bellum inopinantibus fratribus instructo exercitu
supervenit regnoque utrumque non iudicis more, sed fraude latronis ac
scelere spoliavit.
4
[1]
Dum haec aguntur, legati Atheniensium petentes
pacem ad eum venerunt.
[2]
Quibus auditis et ipse
legatos Athenas cum pacis condicionibus misit; ibique ex commodo utrorumque
pax facta.
[3]
Ex ceteris quoque Graeciae
civitatibus non pacis amore, sed belli metu legationes venere;
[4]
siquidem crudescente ira Thessali Boeotiique orant, ut
professum adversus Phocenses ducem Graeciae exhibeat;
[5]
tanto odio Phocensium ardentes, ut obliti cladium suarum perire
ipsi quam non perdere eos praeoptarent, expertamque Philippi crudelitatem
pati quam parcere hostibus suis mallent.
[6]
Contra
Phocensium legati adhibitis Lacedaemoniis et Atheniensibus bellum
deprecabantur, cuius ab eo dilationem ter iam emerant.
[7]
Foedum prorsus miserandumque spectaculum, Graeciam etiamnunc et
viribus et dignitate orbis terrarum principem, regum certe gentiumque semper
victricem et multarum adhuc urbium dominam alienis excubare sedibus aut
rogantem bellum aut deprecantem;
[8]
in alterius ope
spem omnem posuisse orbis terrarum vindices, eoque discordia sua
civilibusque bellis redactos, ut adulentur ultro sordidam paulo ante
clientelae suae partem,
[9]
et haec potissimum
facere Thebanos Lacedaemoniosque, antea inter se imperii, nunc gratiae
imperantis aemulos.
[10]
Philippus inter haec
venditatione gloriae suae tantarum urbium fastidium agitat atque utros
potius dignetur aestimat.
[11]
Secreto igitur
auditis utrisque legationibus his veniam belli pollicetur, iure iurando
adactis responsum nemini prodituros; illis contra venturum se auxiliumque
laturum; utrosque vetat parare bellum aut metuere.
[12]
Sic variato responso securis omnibus Thermopylarum angustias
occupat.
5
[1]
Tunc primum Phocenses captos se fraude Philippi
animadvertentes trepidi ad arma confugiunt.
[2]
Sed
neque spatium erat instruendi belli nec tempus ad contrahenda auxilia; et
Philippus excidium minabatur, ni fieret deditio.
[3]
Victi igitur necessitate pacta salute se dediderunt.
[4]
Sed pactio eius fidei fuit, cuius antea fuerat deprecati belli
promissio.
[5]
Igitur caeduntur passim
rapiunturque; non liberi parentibus, non coniuges maritis, non deorum
simulacra templis suis relinquuntur.
[6]
Vnum
tantum miseris solacium fuit, quod, cum Philippus portione praedae socios
fraudasset, nihil rerum suarum apud inimicos viderunt.
[7]
Reversus in regnum, ut pecora pastores nunc in hibernos, nunc in
aestivos saltus traiciunt, sic ille populos et urbes, ut illi vel replenda
vel derelinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert.
[8]
Miseranda ubique facies et excidio similis
erat.
[9]
Non quidem pavor ille hostilis nec
discursus per urbem militum erat, non tumultus armorum, non bonorum atque
hominum rapina,
[10]
sed tacitus maeror et luctus,
verentibus, ne ipsae lacrimae pro contumacia haberentur.
[11]
Crescit dissimulatione ipsa dolor, hoc altius
demissus, quo minus profiteri licet.
[12]
Nunc
sepulcra maiorum, nunc veteres penates, nunc tecta, in quibus geniti erant
quibusque genuerant,
[13]
considerabant, miserantes
nunc vicem suam, quod in eam diem vixissent, nunc filiorum, quod non post
eam diem nati essent.
6
[1] Alios populos in finibus ipsis hostibus opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam bello captos in supplementis urbium dividit. [2] Atque ita ex multis gentibus nationibusque unum regnum populumque constituit. [3] Conpositis ordinatisque Macedoniae rebus Dardanos ceterosque finitimos fraude captos expugnat. [4] Sed nec a proximis manus abstinet; siquidem Arrybam, regem Epiri, uxori suae Olympiadi artissima cognatione iunctum, pellere regno statuit atque Alexandrum, [5] privignum eius, uxoris Olympiadis fratrem, puerum honestae pulchritudinis, in Macedoniam nomine sororis arcessit, [6] omnique studio sollicitatum spe regni simulato amore ad stupri consuetudinem perpulit, maiora in eo obsequia habiturus sive conscientiae pudore sive regni beneficio. [7] Cum igitur ad XX annos pervenisset, ereptum Arrybae regnum puero admodum tradit, scelestus in utroque. [8] Nam nec in eo ius cognationis servavit, cui ademit regnum, et eum, cui dedit, inpudicum fecit ante quam regem.
LIBER IX
1
[1]
In Graeciam Philippus cum venisset, sollicitatus
paucarum civitatium direptione et ex praeda modicarum urbium quantae opes
universarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit.
[2]
In cuius emolumentum egregie pertinere
ratus, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique
copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas
obsidione cinxit.
[3]
Haec namque urbs condita
primo a Pausania, rege Spartanorum, et per septem annos possessa fuit; dein
variante victoria nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium iuris habita
est,
[4]
quae incerta possessio effecit, ut
nemine quasi suam auxiliis iuvante libertatem constantius tueretur.
[5]
Igitur Philippus longa obsidionis mora
exhaustus pecuniae conmercium de piratica mutuatur.
[6]
Captis itaque CLXX navibus mercium et distractis anhelantem
inopiam paululum recreavit.
[7]
Deinde, ne unius
urbis obpugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis
multas Chersonensi urbes expugnat,
[8]
filiumque
Alexandrum, decem et octo annos natum, ut sub militia patris tirocinii
rudimenta deponeret, ad se arcessit.
[9]
In
Scythiam quoque praedandi causa profectus est, more negotiantium inpensas
belli alio bello refecturus.
2
[1]
Erat eo tempore rex Scytharum Atheas, qui cum
bello Histrianorum premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petit,
in successionem eum regni Scythiae adoptaturus;
[2]
cum interim Histrianorum rex decedens et metu belli et auxiliorum
necessitate Scythas solvit.
[3]
Itaque Atheas
remissis Macedonibus nuntiari Philippo iubet, neque auxilium eius se petisse
neque adoptionem mandasse;
[4]
nam neque vindicta
Macedonum egere Scythas, quibus meliores forent, neque heredem sibi incolumi
filio deesse.
[5]
His auditis Philippus legatos ad
Atheam mittit inpensae obsidionis portionem petentes, ne inopia deserere
bellum cogatur;
[6]
quod eo promptius eum facere
debere, quod missis a se in auxilium eius militibus ne sumptum quidem viae,
non modo officii pretia dederit.
[7]
Atheas
inclementiam caeli et terrae sterilitatem causatus, quae non patrimoniis
ditet Scythas, sed vix alimentis exhibeat, respondit nullas sibi opes esse,
quibus tantum regem expleat;
[8]
et turpius putare
parvo defungi quam totum abnuere;
[9]
Scythas autem
virtute animi et duritia corporis, non opibus censeri.
[10]
Quibus inrisus Philippus soluta obsidione Byzantii Scythica
bella adgreditur, praemissis legatis, quo securiores faceret, qui nuntient
Atheae: dum Byzantium obsidet, vovisse se statuam Herculi,
[11]
ad quam in ostio Histri ponendam se venire, pacatum
accessum ad religionem dei petens, amicus ipse Scythis venturus.
[12]
Ille, si voto fungi vellet, statuam sibi mitti iubet;
non modo ut ponatur, verum etiam ut inviolata maneat pollicetur; exercitum
autem fines ingredi negat se passurum.
[13]
Ac si
invitis Scythis statuam ponat, eo digresso sublaturum versurumque aes
statuae in aculeos sagittarum.
[14]
His utrimque
inritatis animis proelium committitur. Cum virtute et animo praestarent
Scythae, astu Philippi vincuntur.
[15]
XX milia
puerorum ac feminarum capta, pecoris magna vis, auri argentique nihil. Ea
primum fides inopiae Scythicae fuit.
[16]
XX milia
nobilium equarum ad genus faciendum in Macedoniam missa.
3
[1]
Sed revertenti ab Scythia Triballi Philippo
occurrunt; negant se transitum daturos, ni portionem praedae accipiant.
[2]
Hinc iurgium et mox proelium; in quo ita in
femore vulneratus est Philippus, ut per corpus eius equus interficeretur.
[3]
Cum omnes occisum putarent, praeda amissa
est. Ita Scythica velut devota spolia paene luctuosa Macedonibus fuere.
[4]
Vbi vero ex vulnere primum convaluit, diu
dissimulatum bellum Atheniensibus infert,
[5]
quorum
causae Thebani se iunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus veluti vicinum
incendium belli ad se transiret.
[6]
Facta igitur
inter duas paulo ante infestissimas civitates societate legationibus
Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus
submovendum;
[7]
neque enim cessaturum
Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit.
[8]
Motae quaedam civitates Atheniensibus se
iungunt; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit.
[9]
Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum
numero praestarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur.
[10]
Non tamen inmemores pristinae gloriae
cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus
acceperant, morientes corporibus texerunt.
[11]
Hic
dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem
finivit.
4
[1]
Huius victoriae callide dissimulata laetitia.
Denique non solita sacra Philippus illa die fecit, non in convivio risit,
non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit, et
quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret.
[2]
Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit.
[3]
Atque ita inter tacitam laetitiam et
dolorem hostium temperavit, ut neque apud suos exultasse neque apud victos
insultasse videretur.
[4]
Atheniensibus, quos
passus infestissimos fuerat, et captivos gratis remisit et bello
consumptorum corpora sepulturae reddidit, reliquiasque funerum ut ad
sepulcra maiorum deferrent ultro hortatus est.
[5]
Super haec Alexandrum filium cum amico Antipatro, qui pacem cum his
amicitiamque iungeret, Athenas misit.
[6]
Thebanorum porro non solum captivos, verum etiam interfectorum sepulturam
vendidit.
[7]
Principes civitatis alios securi
percussit, alios in exilium redegit, bonaque omnium occupavit.
[8]
Pulsos deinde per iniuriam in patriam restituit. Ex
horum numero trecentos exules iudices rectoresque civitati dedit.
[9]
Apud quos cum potentissimi quique rei eius ipsius
criminis postularentur, quod per iniuriam se in exilium egissent, huius
constantiae fuerant, ut omnes se auctores faterentur meliusque cum re
publica actum, cum damnati essent quam cum restituti, contenderent.
[10]
Mira prorsus audacia: de iudicibus vitae
necisque suae, quemadmodum possunt, sententiam ferunt contemnuntque
absolutionem, quam dare inimici possunt, et quoniam rebus nequeunt ulcisci,
verbis usurpant libertatem.
5
[1]
Conpositis in Graecia rebus Philippus omnium
civitatum legatos ad firmandum rerum praesentium statum evocari Corinthum
iubet.
[2]
Ibi pacis legem universae Graeciae pro
meritis singularum civitatum statuit, consiliumque omnium veluti unum
senatum ex omnibus legit.
[3]
Soli Lacedaemonii et
regem et leges contempserunt, servitutem, non pacem rati, quae non ipsis
civitatibus conveniret, sed a victore ferretur.
[4]
Auxilia deinde singularum civitatum describuntur, sive adiuvandus ea manu
rex oppugnante aliquo foret seu duce illo bellum inferendum.
[5]
Neque enim dubium erat imperium Persarum his
apparatibus peti.
[6]
Summa auxiliorum CC milia
peditum fuere et equitum XV milia.
[7]
Extra hanc
summam et Macedoniae exercitus erant et confinis domitarum gentium barbaria.
[8]
Initio veris tres duces in Asiam Persarum
iuris praemittit,
[9]
Parmenionem, Amyntam et
Attalum, cuius sororem nuper expulsa Alexandri matre Olympiade propter
stupri suspitionem in matrimonium receperat.
6
[1]
Interea, dum auxilia a Graecia coeunt, nuptias
Cleopatrae filiae et Alexandri, quem regem Epiri fecerat, celebrat.
[2]
Dies erat pro magnitudine duorum regum, et
conlocantis filiam et uxorem ducentis, apparatibus insignis.
[3]
Sed nec ludorum magnificentia deerat; ad quorum
spectaculum Philippus cum sine custodibus corporis medius inter duos
Alexandros, filium generumque, contenderet,
[4]
Pausanias, nobilis ex Macedonibus adulescens, nemini suspectus, occupatis
angustiis Philippum in transitu obtruncat diemque laetitiae destinatum
foedum luctu funeris facit.
[5]
His primis
pubertatis annis stuprum per iniuriam passus ab Attalo fuerat, cuius
indignitati haec etiam foeditas accesserat.
[6]
Nam
perductum in convivium solutumque mero Attalus non suae tantum, verum et
convivarum libidini velut scortorum iure subiecerat ludibriumque omnium
inter aequales reddiderat.
[7]
Hanc rem aegre
ferens Pausanias querelam Philippo saepe detulerat.
[8]
Cum variis frustrationibus non sine risu differretur et honoratum
insuper ducatu adversarium cerneret, iram in ipsum Philippum vertit
ultionemque, quam ab adversario non poterat, ab iniquo iudice
exegit.
7
[1]
Creditum est etiam inmissum ab Olympiade, matre
Alexandri, fuisse, nec ipsum Alexandrum ignarum paternae caedis
extitisset;
[2]
quippe non minus Olympiada
repudium et praelatam sibi Cleopatram quam stuprum Pausaniam doluisse.
[3]
Alexandrum quoque regni aemulum fratrem ex
noverca susceptum timuisse; eoque factum, ut in convivio antea primum cum
Attalo, mox cum ipso patre iurgaret,
[4]
adeo ut
etiam stricto gladio eum Philippus consectatus sit aegreque a filii caede
amicorum precibus exoratus.
[5]
Quamobrem Alexander
ad avunculum se in Epirum cum matre, inde ad reges Illyriorum
contulerat;
[6]
vixque revocanti mitigatus est
patri precibusque cognatorum aegre redire conpulsus.
[7]
Olympias quoque fratrem suum Alexandrum, Epiri regem, in bellum
subornabat pervicissetque, ni filiae nuptiis pater generum occupasset.
[8]
His stimulis irarum utrique Pausaniam de
inpunitate stupri sui querentem ad tantum facinus inpulisse creduntur.
[9]
Olympias certe fugienti percussori etiam
equos habuit praeparatos.
[10]
Ipsa deinde audita
regis nece cum titulo officii ad exequias cucurrisset, in cruce pendentis
Pausaniae capiti eadem nocte, qua venit, coronam auream inposuit, quod nemo
alius audere nisi haec superstite Philippi filio potuisset.
[11]
Paucos deinde post dies refixum corpus interfectoris
super reliquias mariti cremavit et tumulum ei eodem fecit in loco
parentarique eidem quotannis incussa populo superstitione curavit.
[12]
Post haec Cleopatram, a qua pulsa Philippi
matrimonio fuerat, in gremio eius prius filia interfecta, finire vitam
suspendio coegit, spectaculoque pendentis ultionem potita est, ad quam per
parricidium festinaverat.
[13]
Novissime gladium
illum, quo rex percussus est, Apollini sub nomine Myrtales consecravit, hoc
enim nomen ante Olympiadis parvulae fuit.
[14]
Quae
omnia ita palam facta sunt, ut timuisse videatur, ne facinus ab ea commissum
non probaretur.
8
[1] Decessit Philippus XL et septem annorum, cum annis XXV regnasset. [2] Genuit ex Larissaea saltatrice filium Arridaeum, qui post Alexandrum regnavit. [3] Habuit et multos alios filios ex variis matrimoniis regio more susceptos, qui partim fato, partim ferro periere. [4] Fuit rex armorum quam conviviorum apparatibus studiosior, [5] cui maximae opes erant instrumenta bellorum; divitiarum quaestu quam custodia sollertior. [6] Itaque inter cotidianas rapinas semper inops erat. [7] Misericordia in eo et perfidia pari iure dilectae. Nulla apud eum turpis ratio vincendi. [8] Blandus pariter et insidiosus, adloquio qui plura promitteret quam praestaret; in seria et iocos artifex. [9] Amicitias utilitate, non fide colebat. Gratiam fingere in odio, instruere inter concordantes odia, apud utrumque gratiam quaerere sollemnis illi consuetudo. [10] Inter haec eloquentia et insignis oratio, acuminis et sollertiae plena, ut nec ornatui facilitas nec facilitati inventionum deesset ornatus. [11] Huic Alexander filius successit et virtute et vitiis patre maior. [12] Itaque vincendi ratio utrique diversa. Hic aperta, ille artibus bella tractabat. Deceptis ille gaudere hostibus, hic palam fusis. [13] Prudentior ille consilio, hic animo magnificentior. [14] Iram pater dissimulare, plerumque etiam vincere; hic ubi exarsisset, nec dilatio ultionis nec modus erat. [15] Vini nimis uterque avidus, sed ebrietatis diversa vitia. Patri mos erat etiam de convivio in hostem procurrere, manum conserere, periculis se temere offerre; Alexander non in hostem, sed in suos saeviebat. [16] Quam ob rem saepe Philippum vulneratum proelia remisere, hic amicorum interfector convivio frequenter excessit. [17] Regnare ille cum amicis nolebat, hic in amicos regna exercebat. Amari pater malle, hic metui. [18] Litterarum cultus utrique similis. Sollertiae pater maioris, hic fidei. [19] Verbis atque oratione Philippus, hic rebus moderatior. [20] Parcendi victis filio animus et promptior et honestior. Frugalitati pater, luxuriae filius magis deditus erat. [21] Quibus artibus orbis imperii fundamenta pater iecit, operis totius gloriam filius consummavit.
LIBER X
1
[1]
Artaxerxi, regi Persarum, ex paelicibus centum
quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius,
Ariaratus et Ochus.
[2]
Ex his Darium contra morem
Persarum, apud quos rex non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem
vivus fecit, nihil sibi ablatum existimans,
[3]
quod
in filium contulisset, sinceriusque gaudium ex procreatione capturus, si
insignia maiestatis suae vivus in filio conspexisset.
[4]
Sed Darius post nova paternae pietatis exempla interficiendi
patris consilium cepit, sceleratus,
[6]
si solus
parricidium cogitasset, tanto sceleratior, quod in societatem facinoris
adsumptos L fratres fecit parricidas.
[6]
Ostenti
prorsus genus, ubi in tanto populo non solum sociari, verum etiam sileri
parricidium potuit, ut ex L liberis nemo inventus sit, quem aut paterna
maiestas aut veneratio senis aut indulgentia patris a tanta inmanitate
revocaret.
[7]
Adeone vile paternum nomen apud tot
numero filios fuit, ut, quorum praesidio tutus etiam adversus hostes esse
debuerit, eorum insidiis circumventus tutior ab hostibus quam a filiis
fuerit?
2
[1]
Causa parricidii sceleratior ipso parricidio
fuit.
[2]
Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius
mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in
matrimonium receperat.
[3]
Hanc patrem cedere sibi
sicuti regnum Darius postulaverat; qui pro indulgentia sua in liberos primo
facturum se dixerat,
[4]
mox paenitentia ductus, ut
honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo
perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur.
[5]
Hinc exacerbatus iuvenis in iurgia primo patris erupit, mox facta
cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis
poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit.
[6]
Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod vestigium
tanti sceleris extaret, interfectae.
[7]
Post haec
Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater
felicior.
3
[1] Hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem regiam cognatorum caede et strage principum replet, nulla, non sanguinis, non sexus, non aetatis, misericordia permotus, scilicet ne innocentior fratribus parricidis haberetur. [2] Atque ita veluti purificato regno bellum Cadusiis infert. [3] In eo adversus provocatorem hostium Codomannus quidam cum omnium favore processisset, hoste caeso victoriam suis pariter et prope amissam gloriam restituit. [4] Ob haec decora idem Codomannus praeficitur Armeniis. [5] Interiecto deinde tempore post mortem Ochi regis ob memoriam pristinae virtutis rex a populo constituitur, Darii nomine, ne quid regiae maiestati deesset, honoratus; [6] bellumque cum Alexandro Magno diu variante fortuna magna virtute gessit. [7] Postremo victus ab Alexandro et a cognatis occisus vitam pariter cum Persarum regno finivit.
LIBER XI
1
[1]
In exercitu Philippi sicuti variae gentes erant,
ita eo occiso diversi motus animorum fuere.
[2]
Alii quippe iniusta servitute oppressi ad spem se libertatis
erigebant,
[3]
alii taedio longinquae militiae
remissam sibi expeditionem gaudebant,
[4]
nonnulli
facem nuptiis filiae accensam rogo patris subditam dolebant.
[5]
Amicos quoque tam subita mutatione rerum haud
mediocris metus ceperat, reputantes nunc provocatam Asiam, nunc Europam
nondum perdomitam,
[6]
nunc Illyrios, Thracas et
Dardanos ceterasque barbaras gentes fidei dubiae et mentis infidae; qui
omnes populi si pariter deficiant, sisti nullo modo posse.
[7]
Quis rebus veluti medela quaedam interventus Alexandri
fuit,
[8]
qui pro contione ita vulgus omne
consolatus hortatusque pro tempore est, ut et metum timentibus demeret et in
spem omnes inpelleret.
[9]
Erat hic annos XX natus,
in qua aetate ita moderate de se multa pollicitus est, ut appareret plura
eum experimentis reservare.
[10]
Macedonibus
inmunitatem cunctarum rerum praeter militiae vacationem dedit; quo facto
tantum sibi favorem omnium conciliavit, ut corpus hominis, non virtutem
regis mutasse se dicerent.
2
[1]
Prima illi cura paternarum exequiarum fuit, in
quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris occidi iussit.
[2]
Soli Alexandro Lyncestae
<parricidarum> fratri pepercit, servans in eo
auspicium dignitatis suae; nam regem eum primus salutaverat.
[3]
Aemulum quoque imperii, Caranum, fratrem ex noverca
susceptum, interfici curavit.
[4]
Inter initia
multas gentes rebellantes conpescuit, orientes nonnullas seditiones
extinxit.
[5]
Quibus rebus erectus citato gradu in
Graeciam contendit, ubi exemplo patris Corinthum evocatis civitatibus dux in
locum eius substituitur.
[6]
Inchoatum deinde a
patre Persicum bellum adgreditur.
[7]
In cuius
apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Lacedaemonios ab eo ad Persas
defecisse auctoremque eius defectionis magno auri pondere a Persis corruptum
Demosthenem oratorem extitisse,
[8]
qui Macedonum
deletas omnes cum rege copias a Triballis adfirmaverit producto in contionem
auctore, qui in eo proelio, in quo rex ceciderit, se quoque vulneratum
diceret.
[9]
Qua opinione mutatos omnium ferme
civitatium animos esse; praesidia Macedonum obsideri.
[10]
Quibus motibus occursurus tanta celeritate instructo paratoque
exercitu Graeciam oppressit, ut, quem venire non senserant, videre se vix
crederent.
3
[1]
In transitu hortatus Thessalos fuerat
beneficiorumque Philippi patris maternaeque suae cum his ab Aeacidarum gente
necessitudinis admonuerat.
[2]
Cupide haec
Thessalis audientibus exemplo patris dux universae gentis creatus erat et
vectigalia omnia reditusque suos ei tradiderant.
[3]
Sed Athenienses, sicuti primi defecerant, ita primi paenitere
coeperunt,
[4]
contemptum hostis in admirationem
vertentes pueritiamque Alexandri spretam antea supra virtutem veterum ducum
extollentes.
[5]
Missis itaque legatis bellum
deprecantur, quibus auditis et graviter increpatis Alexander bellum remisit.
[6]
Inde Thebas exercitum convertit, eadem
indulgentia usurus, si parem paenitentiam invenisset.
[7]
Sed Thebani armis, non precibus nec deprecatione usi sunt. Itaque
victi gravissima quaeque supplicia miserrimae captivitatis experti sunt.
[8]
Cum in concilio de excidio urbis
deliberaretur, Phocenses et Plataeenses et Thespienses et Orchomenii,
Alexandri socii victoriaeque participes, excidia urbium suarum
crudelitatemque Thebanorum referebant,
[9]
studia in
Persas non praesentia tantum, verum et vetera adversus Graeciae libertatem
increpantes,
[10]
quam ob rem odium eos omnium
populorum esse; quod vel ex eo manifestari, quod iure iurando se omnes
obstrinxerint, ut victis Persis Thebas diruerent.
[11]
Adiciunt et scelerum priorum fabulas, quibus omnes scaenas
repleverint, ut non praesenti tantum perfidia, verum et vetere infamia
invisi forent.
4
[1]
Tunc Cleadas, unus ex captivis, data potestate
dicendi: non a rege se defecisse, quem interfectum audierint, sed a regis
heredibus;
[2]
quicquid in eo sit admissum,
credulitatis, non perfidiae culpam esse, cuius tamen iam magna se supplicia
pependisse deleta iuventute.
[3]
Nunc senum
feminarumque sicuti infirmum, ita innoxium restare vulgus, quod ipsum
stupris contumeliisque ita vexatum esse, ut nihil amarius umquam sint
passi;
[4]
nec iam pro civibus se, qui tam pauci
remanserint, orare, sed pro innoxio patriae solo et pro urbe, quae non viros
tantum, verum et deos genuerit.
[5]
Privata etiam
regem superstitionem deprecatur geniti apud ipsos Herculis, unde originem
gens Aeacidarum trahat, actaeque Thebis a patre eius Philippo
pueritiae;
[6]
rogat urbi parcat, quae maiores
eius partim apud se genitos deos adoret, partim educatos summae maiestatis
reges viderit.
[7]
Sed potentior fuit ira quam
preces. Itaque urbs diruitur; agri inter victores dividuntur;
[8]
captivi sub corona venduntur, quorum pretium non ex
ementium commodo, sed ex inimicorum odio extenditur.
[9]
Miseranda res Atheniensibus visa; itaque portas refugis
profugorum contra interdictum regis aperuere.
[10]
Quam rem ita graviter tulit Alexander, ut secunda legatione denuo bellum
deprecantibus ita demum remiserit, ut oratores et duces, quorum fiducia
totiens rebellent, sibi dedantur;
[11]
paratisque
Atheniensibus, ne cogantur, subire bellum, eo res deducta est, ut retentis
oratoribus duces in exilium agerentur,
[12]
qui ex
continenti ad Darium profecti non mediocre momentum Persarum viribus
accessere.
5
[1]
Proficiscens ad Persicum bellum omnes novercae
suae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provehens
imperiis praefecerat, interfecit.
[2]
Sed nec suis,
qui apti regno videbantur, pepercit, ne qua materia seditionis procul se
agente in Macedonia remaneret
[3]
et reges
stipendiarios conspectioris ingenii ad conmilitium secum trahit, segniores
ad tutelam regni relinquit.
[4]
Adunato deinde
exercitu naves onerat, unde conspecta Asia incredibili ardore mentis
accensus duodecim aras deorum in belli vota statuit.
[5]
Patrimonium omne suum, quod in Macedonia Europaque habebat,
amicis dividit, sibi Asiam sufficere praefatus.
[6]
Priusquam ulla navis litore excederet, hostias caedit, petens victoriam
bello, quo totiens a Persis petitae Graeciae ultor electus sit,
[7]
quibus longa iam satis et matura imperia contigisse
quorumque tempus esse vices excipere melius acturos.
[8]
Sed nec exercitus eius alia quam regis animorum praesumptio
fuit;
[9]
quippe obliti omnes coniugum
liberorumque et longinquae a domo militiae Persicum aurum et totius Orientis
opes iam quasi suam praedam ducebant, nec belli periculorumque, sed
divitiarum meminerant.
[10]
Cum delati in
continentem essent, primus Alexander iaculum velut in hostilem terram iecit
armatusque de navi tripudianti similis prosiluit atque ita hostias caedit,
precatus, ne se regem illae terrae invitae accipiant.
[12]
In Ilio quoque ad tumulos eorum, qui Troiano bello ceciderant,
parentavit.
6
[1]
Inde hostem petens militem a populatione Asiae
prohibuit, parcendum suis rebus praefatus, nec perdenda ea, quae possessuri
venerint.
[2]
In exercitu eius fuere peditum XXXII
milia, equitum IV milia quingenti, naves centum octoginta duae.
[3]
Hac tam parva manu universum terrarum orbem utrum sit
admirabilius vicerit an adgredi ausus fuerit, incertum est.
[4]
Cum ad tam periculosum bellum exercitum legeret, non
iuvenes robustos nec primum florem aetatis, sed veteranos, plerosque etiam
emeritae militiae, qui cum patre patruisque militaverant, elegit,
[5]
ut non tam milites quam magistros militiae electos
putares.
[6]
Ordines quoque nemo nisi sexagenarius
duxit, ut, si principia castrorum cerneres, senatum te priscae alicuius rei
publicae videre diceres.
[7]
Itaque nemo in proelio
fugam, sed victoriam cogitavit; nec in pedibus cuiquam spes, sed in lacertis
fuit.
[8]
Contra rex Persarum Darius fiducia virium
nihil astu agere, adfirmans suis occulta consilia victoriae furtivae
convenire, nec hostem regni finibus arcere,
[9]
sed
in intimum regnum accipere, gloriosius ratus repellere bellum quam non
admittere.
[10]
Prima igitur congressio in campis
Adrasteis fuit.
[11]
In acie Persarum sexcenta
milia militum fuere, quae non minus arte Alexandri quam virtute Macedonum
superata terga verterunt. Magna itaque caedes Persarum fuit.
[12]
De exercitu Alexandri novem pedites, centum XX
equites cecidere,
[13]
quos rex inpense ad ceterorum
solacia humatos statuis equestribus donavit cognatisque eorum inmunitates
dedit.
[14]
Post victoriam maior pars Asiae ad eum
defecit.
[15]
Gessit et plura bella cum praefectis
Darii, quos iam non tam armis quam terrore nominis sui vicit.
7
[1]
Dum haec aguntur, interim indicio captivi ad eum
defertur insidias ei ab Alexandro Lyncesta, genero Antipatri, qui
praepositus Macedoniae erat, parari.
[2]
Ob quam
causam timens, ne quis interfecto eo in Macedonia motus oreretur, in
vinculis eum habuit.
[3]
Post haec Gordien urbem
petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem;
[4]
cuius urbis potiundae non tam propter praedam cupido
eum cepit, sed quod audierat in ea urbe in templo Iovis iugum Gordii
positum, cuius nexum si quis solvisset, eum tota Asia regnaturum antiqua
oracula cecinisse.
[5]
Huius rei causa et origo
illa fuit. Gordius cum in his regionibus bubus conductis araret, aves eum
omnis generis circumvolare coeperunt.
[6]
Profectus
ad consulendos augures vicinae urbis obviam in porta habuit virginem eximiae
pulchritudinis; percontatus eam, quem potissimum augurem
consuleret;
[7]
illa audita causa consulendi,
gnara artis ex disciplina parentum, regnum ei portendi respondit
polliceturque se et matrimonii et spei sociam.
[8]
Tam pulchra condicio prima regni felicitas videbatur.
[9]
Post nuptias inter Phrygas orta seditio est.
[10]
Consulentibus de fine discordiarum oracula
responderunt regem discordiis opus esse.
[11]
Iterato quaerentibus de persona regis, iubentur eum regem observare, quem
reversi primum in templum Iovis euntem plaustro repperissent.
[12]
Obvius illis Gordius fuit, statimque eum regem
consalutant.
[13]
Ille plaustrum, quo vehenti
regnum delatum fuerat, in templo Iovis positum maiestati regiae consecravit.
[14]
Post hunc filius Mida regnavit, qui ab
Orpheo sacrorum sollemnibus initiatus Phrygiam religionibus inplevit, quibus
tutior omni vita quam armis fuit.
[15]
Igitur
Alexander capta urbe cum in templum Iovis venisset, iugum plaustri
requisivit, quo exhibito,
[16]
cum capita
loramentorum intra nodos abscondita reperire non posset, violentius oraculo
usus gladio loramenta caedit atque ita resolutis nexibus latentia in nodis
capita invenit.
8
[1]
Haec illi agenti nuntiatur Darium cum ingenti
exercitu adventare.
[2]
Itaque timens angustias
magna celeritate Taurum transcendit, in qua festinatione quingenta stadia
una die cursu fecit.
[3]
Cum Tarsum venisset,
captus Cydni fluminis amoenitate per mediam urbem fluentis proiectis armis
plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit,
[4]
cum repente tantus nervos eius occupavit rigor, ut
interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur.
[5]
Vnus erat ex medicis, nomine Philippus, qui
solus remedium pollicetur; sed et ipsum Parmenionis pridie a Cappadocia
missae epistulae suspectum faciebant,
[6]
qui
ignarus infirmitatis Alexandri scripserat, a Philippo medico caveret, nam
corruptum illum a Dario ingenti pecunia esse.
[7]
Tutius tamen ratus dubiae se fidei medici credere quam indubitato morbo
perire.
[8]
Accepto igitur poculo epistulas medico
tradidit atque ita inter bibendum oculos in vultum legentis intendit.
[9]
Vt securum conspexit, laetior factus est
sanitatemque quarta die recepit.
9
[1]
Interea Darius cum CCCC milibus peditum ac
centum milibus equitum in aciem procedit.
[2]
Movebat haec multitudo hostium respectu paucitatis suae Alexandrum, sed
interdum reputabat, quantas res cum ista paucitate gessisset quantosque
populos fudisset.
[3]
Itaque cum spes metum
vinceret, periculosius differre bellum ratus, ne desperatio suis cresceret,
circumvectus suos singulas gentes diversa oratione adloquitur.
[4]
Illyrios et Thracas opum ac divitiarum ostentatione,
Graecos veterum bellorum memoria internecivique cum Persis odii
accendebat;
[5]
Macedonas autem nunc Europae
victae admonet, nunc Asiae expetitae, nec inventos illis toto orbe pares
viros gloriatur;
[6]
ceterum et laborum finem hunc
et gloriae cumulum fore.
[7]
Atque inter haec
identidem consistere aciem iubet, ut hac mora consuescant oculis turbam
hostium sustinere.
[8]
Nec Darii segnis opera in
ordinanda acie fuit; quippe omissis ducum officiis ipse omnia circumire,
singulos hortari, veteris gloriae Persarum imperiique perpetuae a diis
inmortalibus datae possessionis admonere.
[9]
Post
haec proelium ingentibus animis committitur. In eo uterque rex vulneratur.
Tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius.
[10]
Exinde caedes Persarum secuta est. Caesa sunt peditum sexaginta
unum milia, equitum decem milia; capta XL milia. Ex Macedonibus cecidere
pedestres CXXX, equites CL.
[11]
In castris
Persarum multum auri ceterarumque opum inventum.
[12]
Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae
duae Darii fuere.
[13]
Ad quas visendas
hortandasque cum Alexander veniret, conspectis armatis invicem se amplexae,
velut statim moriturae, conplorationem ediderunt.
[14]
Provolutae deinde genibus Alexandri non mortem, sed, dum Darii
corpus sepeliant, dilationem mortis deprecantur.
[15]
Motus tanta mulierum pietate Alexander et Darium vivere dixit et
timentibus mortis metum dempsit easque et haberi et salutari ut reginas
praecepit;
[16]
filias quoque non sordidius
dignitate patris sperare matrimonium iussit.
10
[1]
Post haec opes Darii divitiarumque adparatum
contemplatus admiratione tantarum rerum capitur.
[2]
Tunc primum luxuriosa convivia et magnificentiam epularum sectari, tunc et
Barsinen captivam diligere propter formae pulchritudinem coepit,
[3]
a qua postea susceptum puerum Herculem vocavit.
[4]
Memor tamen adhuc Darium vivere Parmeniona
ad occupandam Persicam classem aliosque amicos ad recipiendas Asiae
civitates misit,
[5]
quae statim audita fama
victoriae ipsis Darii praefectis cum auri magno pondere tradentibus se in
potestatem victorum venerunt.
[6]
Tunc in Syriam
proficiscitur, ubi obvios cum infulis multos Orientis reges habuit.
[7]
Ex his pro meritis singulorum alios in
societatem recepit, aliis regnum ademit suffectis in loca eorum novis
regibus.
[8]
Insignis praeter ceteros fuit
Abdalonymus, rex ab Alexandro Sidoniae constitutus, quem
Alexander,
[9]
cum operam oblocare ad puteos
exhauriendos hortosque inrigandos solitus esset, misere vitam exhibentem
regem fecerat spretis nobilibus, ne generis id, non dantis beneficium
putarent.
[10]
Tyriorum civitas cum coronam auream
magni ponderis per legatos in titulum gratulationis Alexandro misisset,
grate munere accepto Tyrum se ire velle ad vota Herculi reddenda dixit.
[11]
Cum legati rectius id eum Tyro Vetere et
antiquiore templo facturum dicerent, deprecantes eius introitum, ita
exarsit, ut urbi excidium minaretur;
[12]
confestimque exercitu insulae adplicato, non minus animosis Tyriis fiducia
Karthaginiensium, bello excipitur.
[13]
Augebat
enim Tyriis animos Didonis exemplum, quae Karthagine condita tertiam partem
orbis quaesisset, turpe ducentes, si feminis suis plus animi fuisset in
imperio quaerendo quam sibi in tuenda libertate.
[14]
Amota igitur inbelli aetate Karthaginem et arcessitis mox
auxiliis non magno post tempore per proditionem capiuntur.
11
[1]
Inde Rhodum Alexander, Aegyptum Ciliciamque sine
certamine recepit.
[2]
Ad Iovem deinde Hammonem
pergit consulturus et de eventu futurorum et de origine sua.
[3]
Namque mater eius Olympias confessa viro suo Philippo
fuerat, Alexandrum non ex eo se, sed ex serpente ingentis magnitudinis
concepisse.
[4]
Denique Philippus ultimo prope
vitae suae tempore filium suum non esse palam praedicaverat.
[5]
Qua ex causa Olympiada velut stupri conpertam repudio
dimiserat.
[6]
Igitur Alexander cupiens originem
divinitatis adquirere, simul et matrem infamia liberare, per praemissos
subornat antistites, quid sibi responderi vellet.
[7]
Ingredientem templum statim antistites ut Hammonis filium
salutant.
[8]
Ille laetus dei adoptione hoc se
patre censeri iubet.
[9]
Rogat deinde, an omnes
interfectores parentis sui sit ultus. Respondetur patrem eius nec interfici
posse nec mori; regis Philippi plene peractam ultionem.
[10]
Tertia interrogatione poscenti victoriam omnium
bellorum possessionemque terrarum dari respondetur.
[11]
Comitibus quoque suis responsum, ut Alexandrum pro deo, non pro
rege colerent.
[12]
Hinc illi aucta insolentia
mirusque animo increvit tumor exempta comitate, quam et Graecorum litteris
et Macedonum institutis didicerat.
[13]
Reversus ab
Hammone Alexandream condidit et coloniam Macedonum caput esse Aegypti
iubet.
12
[1]
Darius cum Babyloniam perfugisset, per epistulas
Alexandrum precatur, redimendarum sibi captivarum potestatem faciat, inque
eam rem magnam pecuniam pollicetur.
[2]
Sed
Alexander pretium captivarum regnum omne, non pecuniam petit.
[3]
Interiecto tempore aliae epistulae Darii Alexandro
redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio offertur.
[4]
Sed Alexander sua sibi dari rescripsit iussitque
supplicem venire, regni arbitria victori permittere.
[5]
Tunc spe pacis amissa bellum Darius reparat et cum quadringentis
milibus peditum, centum milibus equitum obviam vadit Alexandro.
[6]
In itinere nuntiatur uxorem eius ex conlisione abiecti
partus decessisse, eiusque mortem inlacrimatum Alexandrum exequiasque
benigne prosecutum, idque eum non amoris, sed humanitatis causa
fecisse;
[7]
nam semel tantum eam Alexandro
visam esse, cum matrem parvulasque filias eius frequenter consolaretur.
[8]
Tunc se ratus vere victum, cum post proelia
etiam beneficiis ab hoste superaretur, gratumque sibi esse, si vincere
nequeat, quod a tali potissimum vinceretur.
[9]
Scribit itaque et tertias epistulas et gratias agit, quod nihil in suos
hostile fecerit.
[10]
Offert deinde et maiorem
partem regni usque Euphratem flumen et alteram filiam uxorem, pro reliquis
captivis XXX milia talentum.
[11]
Ad haec Alexander
gratiarum actionem ab hoste supervacaneam esse respondit;
[12]
nec a se quicquam factum in hostis adulationem, nec
quod in dubios belli exitus aut in leges pacis sibi lenocinia
quaereret,
[13]
sed animi magnitudine, qua
didicerit adversus vires hostium, non adversus calamitates
contendere;
[14]
polliceturque praestaturum se
ea Dario, si secundus sibi, non par haberi velit.
[15]
Ceterum neque mundum posse duobus solibus regi, nec orbem summa
duo regna salvo statu terrarum habere.
[16]
Proinde
aut deditionem ea die aut posteram aciem paret; nec polliceatur sibi aliam,
quam sit expertus, victoriam.
13
[1]
Postera die aciem producunt, cum repente ante
proelium confectum curis Alexandrum somnus adripuit.
[2]
Cum ad pugnam solus rex deesset, a Parmenione aegre excitatus,
quaerentibus somni causas omnibus inter pericula, cuius etiam in otio semper
parcior fuerit,
[3]
magno se aestu liberatum ait,
somnumque sibi a repentina securitate datum, quod liceat cum omnibus Darii
copiis confligere; veritum se longam belli moram, si Persae exercitum
divisissent.
[4]
Ante proelium utraque acies
hostibus spectaculo fuit.
[5]
Macedones
multitudinem hominum, corporum magnitudinem armorumque pulchritudinem
mirabantur, Persae a tam paucis victa suorum tot milia stupebant.
[6]
Sed nec duces circuire suos cessabant.
[7]
Darius vix denis Armeniis singulos hostes, si divisio
fieret, evenire dicebat;
[8]
Alexander Macedonas
monebat, ne multitudine hostium, ne corporis magnitudine vel coloris
novitate moverentur;
[9]
tantum meminisse iubet, cum
isdem se tertio pugnare; nec meliores factos putarent fuga, cum in aciem
secum tam tristem memoriam caedium suarum et tantum sanguinis duobus
proeliis fusi ferrent;
[10]
et quemadmodum Dario
maiorem turbam hominum esse, sic virorum sibi.
[11]
Hortatur, spernant illam aciem auro et argento fulgentem, in qua plus
praedae quam periculi sit, cum victoria non ornamentorum decore, sed ferri
virtute quaeratur.
14
[1]
Post haec proelium committitur. Macedones in
ferrum cum contemptu totiens a se victi hostis ruebant: contra Persae mori
quam vinci praeoptabant.
[2]
Raro in ullo proelio
tantum sanguinis fusum est.
[3]
Darius cum vinci
suos videret, mori et ipse voluit, sed a proximis fugere conpulsus est.
[4]
Suadentibus deinde quibusdam, ut pons Cydni
fluminis ad iter hostium inpediendum intercluderetur, non ita se saluti suae
velle consultum ait, ut tot milia sociorum hosti obiciat; debere et aliis
fugae viam patere, quae patuerit sibi.
[5]
Alexander autem periculosissima quaeque adgrediebatur, et ubi
confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset, eo se semper inmergebat
periculaque sua esse, non militis volebat.
[6]
Hoc
proelio Asiae imperium rapuit, quinto post acceptum regnum anno;
[7]
cuius tanta felicitas fuit, ut post hoc nemo rebellare
ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis
acceperint.
[8]
Donatis refectisque militibus XXXIV
diebus praedam recognovit.
[9]
In urbe deinde Susa
XL milia talentum invenit.
[10]
Expugnat et
Persepolim, caput Persici regni, urbem multis annis inlustrem refertamque
orbis terrarum spoliis, quae interitu eius primum apparuere.
[11]
Inter haec octingenti admodum Graeci occurrunt
Alexandro, qui poenam captivitatis truncata corporis parte tulerant,
rogantes, ut sicuti Graeciam se quoque ab hostium crudelitate vindicaret.
[12]
Data potestate redeundi agros accipere
maluerunt, ne non tam gaudium parentibus quam detestandum sui conspectum
reportarent.
15
[1] Interea Darius in gratiam victoris a cognatis suis aureis conpedibus catenisque in vico Parthorum Thara vincitur, credo ita diis inmortalibus iudicantibus, [2] ut in terra eorum, qui successuri imperio erant, Persarum regnum finiretur. [3] Alexander quoque citato cursu postera die supervenit; ibi cognovit Darium clauso vehiculo per noctem exportatum. [4] Iusso igitur exercitu subsequi cum sex milibus equitum fugientem insequitur; in itinere multa et periculosa proelia facit. [5] Emensus deinde plura milia passuum cum nullum Darii indicium repperisset, respirandi equis data potestate unus e militibus, dum ad fontem proximum pergit, in vehiculo Darium multis quidem vulneribus confossum, sed spirantem adhuc invenit; [6] qui applicito captivo cum civem ex voce cognovisset, id saltim praesentis fortunae habere se solacium dixit, quod apud intellecturum locuturus esset nec incassum postremas voces emissurus. [7] Perferri haec Alexandro iubet: se nullis in eum meritorum officiis maximorum illi debitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eius, non hostilem animum expertus felicius hostem quam cognatos propinquosque sortitus sit; [8] quippe matri et liberis suis ab eodem hoste vitam datam, sibi a cognatis ereptam, quibus et vitam et regna dederit. [9] Quamobrem gratiam illis eam futuram, quam ipse victor volet. [10] Alexandro referre se, quam solam moriens potest, gratiam, precari superum inferumque numina et regales deos, ut illi terrarum omnium victori contingat imperium. [11] Pro se iustam magis quam gravem sepulturae veniam orare. [12] Quod ad ultionem pertineat, iam non suam, sed exempli communemque omnium regum esse causam, quam neglegere illi et indecorum et periculosum esse; quippe cum in altero iustitiae eius, in altero etiam utilitatis causa versetur. [13] In quam rem unicum pignus fidei regiae, dextram se ferendam Alexandro dare. Post haec porrexit manum expiravit<que>. [14] Quae ubi Alexandro nuntiata sunt, viso corpore defuncti tam indignam illo fastigio mortem lacrimis [15] prosecutus est corpusque regio more sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.
LIBER XII
1
[1]
Alexander in persequendo Dario amissos milites
magnis funerum inpensis extulit, reliquis expeditionis eius sociis tredecim
milia talentum divisit.
[2]
Equorum maior pars
aestu amissa, inutiles etiam qui superfuerant facti.
[3]
Pecunia omnis, CXC milia talentum, Ecbatana congesta eique
Parmenio praepositus.
[4]
Dum haec aguntur,
epistulae Antipatri a Macedonia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis
Spartanorum, in Graecia, bellum Alexandri, regis Epiri, in Italia, bellum
Zopyrionis, praefecti eius in Scythia continebatur.
[5]
Quibus varie adfectus plus tamen laetitiae cognitis mortibus
duorum aemulorum regum quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus cepit.
[6]
Namque post profectionem Alexandri Graecia
ferme omnis in occasionem reciperandae libertatis ad arma concurrerat,
auctoritatem Lacedaemoniorum secuta,
[7]
qui
Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant; dux
huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit.
[8]
Quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressit.
[9]
Magna tamen utrimque caedes fuit.
[10]
Agis rex cum suos terga dantes videret,
dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior
videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret.
[11]
Ad postremum etsi a multitudine victus,
gloria tamen omnes vicit.
2
[1]
Porro Alexander, rex Epiri, in Italiam auxilia
Tarentinis adversus Bruttios deprecantibus sollicitatus, ita cupide
profectus fuerat, velut in divisione orbis terrarum Alexandro, Olympiadis,
sororis suae, filio, Oriens, sibi Occidens sorte contigisset,
[2]
non minorem rerum materiam in Italia, Africa
Siciliaque, quam ille in Asia et in Persis habiturus.
[3]
Huc accedebat, quod, sicut Alexandro Magno Delphica oracula
insidias in Macedonia, ita huic responsum Dodonaei Iovis urbem Pandosiam
amnemque Acherusium praedixerat. Quae utraque cum in Epiro essent,
[4]
ignarus eadem et in Italia esse, ad declinanda fatorum
pericula peregrinam militiam cupidius elegerat.
[5]
Igitur cum in Italiam venisset, primum illi bellum cum Apulis
fuit,
[6]
quorum cognito urbis fato brevi post
tempore pacem et amicitiam cum rege eorum fecit.
[7]
Erat namque tunc temporis urbs Apulis Brundisium, quam Aetoli secuti fama
rerum in Troia gestarum clarissimum et nobilissimum ducem Diomeden
condiderant;
[8]
sed pulsi ab Apulis consulentes
oracula responsum acceperant, locum qui repetissent perpetuo possessuros.
[9]
Hac igitur ex causa per legatos cum belli
comminatione restitui sibi ab Apulis urbem postulaverant;
[10]
sed ubi Apulis oraculum innotuit, interfectos legatos
in urbe sepelierant, perpetuam ibi sedem habituros. Atque ita defuncti
responso diu urbem possederunt.
[11]
Quod factum
cum cognovisset Alexander, antiquitatis fata veneratus bello Apulorum
abstinuit.
[12]
Gessit et cum Bruttiis Lucanisque
bellum multasque urbes cepit; cum Metapontinis et Poediculis et Romanis
foedus amicitiamque fecit.
[13]
Sed Bruttii
Lucanique cum auxilia a finitimis contraxissent, acrius bellum repetivere.
[14]
Ibi rex iuxta urbem Pandosiam et flumen
Acheronta, non prius fatalis loci cognito nomine quam occideret,
interficitur moriensque non in patria fuisse sibi periculosam mortem,
propter quam patriam fugerat, intellexit.
[15]
Corpus eius Thurini publice redemptum sepulturae tradiderunt.
[16]
Dum haec in Italia aguntur, Zopyrion
quoque, praefectus Ponti ab Alexandro Magno relictus, otiosum se ratus, si
nihil et ipse gessisset, adunato XXX milium exercitu Scythis
bellum
[17]
intulit caesusque cum omnibus copiis
poenas temere inlati belli genti innoxiae luit.
3
[1]
Haec cum nuntiata in Parthia Alexandro essent,
simulato maerore propter Alexandri cognationem exercitui suo triduo luctum
indixit.
[2]
Omnibus deinde velut perpetrato bello
reditum in patriam expectantibus coniugesque ac liberos suos animo iam
quodam modo conplectentibus ad contionem exercitum vocat.
[3]
Ibi nihil actum tot egregiis proeliis ait, si
incolumis orientalis barbaria relinquatur; nec se corpus, sed regnum Darii
petisse; persequendosque eos esse, qui a regno defecerint.
[4]
Hac oratione velut ex integro incitatis militum animis
Hyrcaniam Mardosque subegit.
[5]
Ibi ei occurrit
Thalestris sive Minythyia, Amazonum regina, cum CCC mulieribus XXXV dierum
inter confertissimas gentes itinere confecto ex rege liberos
quaesitura;
[6]
cuius conspectus adventusque
admirationi omnibus fuit et propter insolitum feminis habitum et propter
expetitum concubitum.
[7]
Ob hoc tredecim diebus
otio a rege datis, ut est visa uterum implesse, discessit.
[8]
Post haec Alexander habitum regum Persarum et
diadema insolitum antea regibus Macedonicis, velut in leges eorum, quos
vicerat, transiret, adsumit.
[9]
Quae ne
invidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos longam vestem
auratam purpureamque sumere iubet.
[10]
Vt luxum
quoque sicut cultum Persarum imitaretur, inter paelicum regiarum greges
electae pulchritudinis nobilitatisque noctium vices dividit.
[11]
His rebus ingentes epularum apparatus adicit, ne
ieiuna et destricta luxuria videretur, conviviumque iuxta regiam
magnificentiam ludis exornat,
[12]
inmemor prorsus
tantas opes amitti his moribus, non quaeri solere.
4
[1]
Inter haec indignatio omnium totis castris erat,
a Philippo illum patre tantum degenerasse, ut etiam patriae nomen eiuraret
moresque Persarum adsumeret, quos propter tales mores vicerat.
[2]
Sed ne solus vitiis eorum, quos armis subiecerat,
succubuisse videretur, militibus quoque suis permisit, si quarum captivarum
consuetudine tenerentur, ducere uxores,
[3]
existimans minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in
castris imaginem quandam larum ac domesticae sedis;
[4]
simul ex labore militiae molliorem fore dulcedinem uxorum.
[5]
In supplementa quoque militum minus
exhauriri posse Macedoniam, si veteranis patribus tirones filii succederent
militaturi in vallo, in quo essent nati, constantioresque futuri,
[6]
si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis
castris posuissent.
[7]
Quae consuetudo in
successoribus quoque Alexandri mansit.
[8]
Igitur
et alimenta pueris statuta et instrumenta armorum equorumque iuvenibus data,
et patribus pro numero filiorum praemia statuta.
[9]
Si quorum patres occidissent, nihilo minus pupilli stipendia patrum
trahebant, quorum pueritia inter varias expeditiones militia erat.
[10]
Itaque a parvula aetate laboribus
periculisque indurati invictus exercitus fuere, neque aliter castra quam
patriam neque pugnam aliud umquam quam victoriam duxere.
[11]
Haec suboles nomen habuit Epigoni.
[12]
Parthis deinde domitis praefectus his statuitur ex
nobilibus Persarum Andragoras; inde postea originem Parthorum reges
habuere.
5
[1]
Interea et Alexander non regio, sed hostili odio
saevire in suos coepit.
[2]
Maxime indignabatur
carpi se sermonibus suorum Philippi patris patriaeque mores subvertisse.
[3]
Propter quae crimina Parmenio quoque senex,
dignitate regi proximus, cum Philota filio, de utroque prius quaestionibus
habitis, interficitur.
[4]
Fremere itaque omnes
universis castris coepere innoxii senis filiique casum miserantes, interdum
se quoque non debere melius sperare dicentes.
[5]
Quae cum nuntiata Alexandro essent, verens, ne haec opinio etiam in
Macedoniam divulgaretur et victoriae gloria saevitiae macula infuscaretur,
simulat se ex amicis quosdam in patriam victoriae nuntios missurum.
[6]
Hortatur milites suis scribere, rariorem
habituros occasionem propter militiam remotiorem.
[7]
Datos fasces epistularum tacite ad se deferri iubet;
[8]
ex quibus cognito de se singulorum iudicio in unam
cohortem eos, qui de rege durius opinati fuerant, contribuit, aut
consumpturus eos aut in ultimis terris in colonias distributurus.
[9]
Inde Drancas, Euergetas vel † Arimaspos
† , Parapamesadas ceterosque populos, qui in radice Caucasi
morabantur, subegit.
[10]
Interea unus ex amicis
Darii Bessus vinctus perducitur, qui regem non solum prodiderat, verum et
interfecerat.
[11]
Quem in ultionem perfidiae
excruciandum fratri Darii tradidit, reputans non tam hostem suum fuisse
Darium quam amicum eius, a quo esset occisus.
[12]
Et ut his terris nomen relinqueret, urbem Alexandream super amnem Tanaim
condidit, intra diem septimum decimum muro sex milium passuum consummato,
translatis in eam trium civitatum populis, quas Cyrus condiderat.
[13]
In Bactrianis quoque Sogdianisque XII urbes condidit,
distributis his, quoscumque in exercitu seditiosos habebat.
6
[1]
His ita gestis sollemni die amicos in convivium
convocat,
[2]
ubi orta inter ebrios rerum a
Philippo gestarum mentione praeferre se patri ipse rerumque suarum
magnitudinem extollere caelo tenus coepit adsentante maiore convivarum
parte.
[3]
Itaque cum unus e senibus, Clitos,
fiducia amicitiae regiae, cuius palmam tenebat, memoriam Philippi tueretur
laudaretque eius res gestas, adeo regem offendit, ut telo a satellite rapto
eundem in convivio trucidaverit.
[4]
Qua caede
exultans mortuo patrocinium Philippi laudemque paternae militiae obiectabat.
[5]
Postquam satiatus caede animus conquievit
et in irae locum successit aestimatio, modo personam occisi, modo causam
occidendi considerans, pigere eum facti coepit;
[6]
quippe paternas laudes tam iracunde accepisse se quam nec convicia
debuisset, amicumque senem et innoxium a se occisum inter epulas et pocula
dolebat.
[7]
Eodem igitur furore in paenitentiam
quo pridem in iram versus mori voluit.
[8]
Primum
in fletus progressus amplecti mortuum, vulnera tractare, quasi audienti
confiteri dementiam, adreptumque telum in se vertit peregissetque facinus,
nisi amici intervenissent.
[9]
Mansit haec voluntas
moriendi etiam sequentibus diebus.
[10]
Accesserat
enim paenitentiae nutricis suae et sororis Cliti recordatio, cuius absentis
eum maxime pudebat:
[11]
tam foedam illi alimentorum
suorum mercedem redditam, ut, in cuius manibus pueritiam egerat, huic
iuvenis et victor pro beneficiis funera remitteret.
[12]
Reputabat deinde, quantum in exercitu suo, quantum apud devictas
gentes fabularum atque invidiae, quantum apud ceteros amicos metum et odium
sui fecerit,
[13]
quam amarum et triste reddiderit
convivium suum, non armatus in acie quam in convivio terribilior.
[14]
Tunc Parmenion et Philotas, tunc Amyntas consobrinus,
tunc noverca fratresque interfecti, tunc Attalus, Eurylochus, Pausanias
aliique Macedoniae extincti principes occurrerunt.
[15]
Ob haec illi quadriduo perseverata inedia est, donec exercitus
universi precibus exoratus est, precantis, ne ita morte unius
doleat,
[16]
ut universos perdat, quos in
ultimam deductos barbariam inter infestas et inritatas bello gentes
destituat.
[17]
Multum profuere Callisthenis
philosophi preces; condiscipulatu apud Aristotelem familiaris illi et tunc
ab ipso rege ad prodenda memoriae acta eius accitus.
[18]
Revocato igitur ad bella animo Chorasmos et Dahas in deditionem
accepit.
7
[1]
Dein, quod primo ex Persico superbiae regiae
more distulerat ne omnia pariter invidiosiora essent, non salutari, sed
adorari se iubet.
[2]
Acerrimus inter recusantes
Callisthenes fuit. Quae res et illi et multis principibus Macedonum exitio
fuit, siquidem sub specie insidiarum omnes interfecti.
[3]
Retentus tamen est a Macedonibus modus salutandi regis explosa adoratione.
[4]
Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque
Oriente finiret imperium.
[5]
Cui gloriae ut etiam
exercitus ornamenta convenirent, phaleras equorum et arma militum argento
inducit exercitumque suum ab argenteis clipeis Argyraspidas appellavit.
[6]
Cum ad Nysam urbem venisset, oppidanis non
repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo condita urbs erat,
parci iussit, laetus non militiam tantum, verum et vestigia se dei secutum.
[7]
Tunc ad spectaculum sacri montis duxit
exercitum, naturalibus bonis, vite hederaque, non aliter vestiti, quam si
manu cultus colentiumque industria exornatus esset.
[8]
Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu
mentis in sacros dei ululatus instinctus cum stupore regis sine noxa
discurrit, ut intellegeret non tam oppidanis se parcendo quam exercitui suo
consuluisse.
[9]
Inde montes Daedalos regnaque
Cleophidis reginae petit. Quae cum se dedidisset ei, concubitu redemptum
regnum ab Alexandro recepit, inlecebris consecuta, quod armis non
poterat;
[10]
filiumque ab eo genitum Alexandrum
nominavit, qui postea regno Indorum potitus est.
[11]
Cleophis regina propter prostratam pudicitiam scortum regium ab
Indis exinde appellata est.
[12]
Peragrata India
cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi
confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi
terrae motu prohibitum.
[13]
Captus itaque cupidine
Herculis acta superare cum summo labore ac periculo potitus saxo omnes eius
loci gentes in deditionem accepit.
8
[1]
Vnus ex regibus Indorum fuit, Porus nomine,
viribus corporis et animi magnitudine pariter insignis,
[2]
qui bellum iam pridem audita Alexandri opinione in adventum eius
parabat.
[3]
Commisso itaque proelio exercitum suum
Macedonas invadere iubet, sibi regem eorum privatum hostem deposcit.
[4]
Nec Alexander pugnae moram fecit; sed prima
congressione vulnerato equo cum praeceps ad terram decidisset, concursu
satellitum servatur.
[5]
Porus multis vulneribus
obrutus capitur.
[6]
Qui victum se adeo doluit, ut,
cum veniam ab hoste accepisset, neque cibum sumere voluerit neque vulnera
curari passus sit aegreque sit ab eo obtentum, ut vellet vivere.
[7]
Quem Alexander ob honorem virtutis incolumem in regnum
remisit.
[8]
Duas ibi urbes condidit; unam Nicaeam,
alteram ex nomine equi Bucephalen vocavit.
[9]
Inde
Adrestas, † Catheanos †, Praesidas, Gangaridas caesis eorum
exercitibus expugnat.
[10]
Cum ad Sophitis
<regnum> venisset, ubi eum hostium CC milia
<peditum et XX milia> equitum opperiebantur,
exercitus omnis non minus victoriarum numero quam laboribus fessus lacrimis
eum deprecatur,
[11]
finem tandem bellis faceret;
aliquando patriae reditusque meminisset, respiceret militum annos,
[12]
quibus vix aetas ad reditum sufficeret. Ostendere
alius canitiem, alius vulnera, alius aetate consumpta corpora, alius
cicatricibus exhausta;
[13]
solos se esse, qui
duorum regum, Philippi Alexandrique, continuam militiam pertulerint.
[14]
Tantum orare, ut reliquias saltim suas
paternis sepulcris reddat, quorum non studiis deficiatur quam
annis,
[15]
ac, si non militibus, vel ipsi sibi
parcat, ne fortunam suam nimis onerando fatiget.
[16]
Motus his tam iustis precibus velut in finem victoriae castra
solito magnificentiora fieri iussit, quorum molitionibus et hostis
terreretur et posteris admiratio sui relinqueretur.
[17]
Nullum opus laetius milites fecere. Itaque caesis hostibus cum
gratulatione in eadem reverterunt.
9
[1]
Inde Alexander ad amnem Acesinem pergit; per
hunc in Oceanum devehitur.
[2]
Ibi Agensonas
Sibosque, quos Hercules condidit, in deditionem accepit.
[3]
Hinc in Mandros et Sudracas navigat, quae gentes eum
armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt.
[4]
Cum proelio victor esset, exercitum ad urbem eorum
ducit.
[5]
Quam desertam a defensoribus cum de
muro, quem primus ceperat, animadvertisset, in urbis planitiem sine ullo
satellite desiliit.
[6]
Itaque cum eum hostes solum
conspexissent, clamore edito undique concurrunt, si possint in uno capite
orbis bella finire et ultionem tot gentibus dare.
[7]
Nec minus Alexander constanter restitit et unus adversus tot
milia proeliatur.
[8]
Incredibile dictu est, ut eum
non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor
terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugaverit.
[9]
Vbi vero obrui multitudine se vidit, trunco se, qui tum propter
murum stabat, adplicuit,
[10]
cuius auxilio tutus
cum diu agmen sustinuisset, tandem cognito periculo eius amici ad eum
desiliunt, ex quibus multi caesi;
[11]
proeliumque
tam diu anceps fuit, quoad omnis exercitus muris deiectis in auxilium
veniret.
[12]
In eo proelio sagitta sub mamma
traiectus cum sanguinis fluxu deficeret, genu posito tam diu proeliatus est,
donec eum, a quo vulneratus fuerat, occideret.
[13]
Curatio vulneris gravior ipso vulnere fuit.
10
[1]
Itaque ex magna desperatione tandem saluti
redditus Polyperconta cum exercitu Babyloniam mittit, ipse cum lectissima
manu navibus conscensis Oceani litora peragrat.
[2]
Cum venisset ad urbem Ambi regis, oppidani invictum ferro audientes
sagittas veneno armant atque ita gemino mortis vulnere hostem a muris
submoventes plurimos interficiunt.
[3]
Cum inter
multos vulneratus etiam Ptolomeus esset moriturusque iam iamque videretur,
per quietem regi monstrata in remedia veneni herba est, qua in potu accepta
statim periculo liberatus est maiorque pars exercitus hoc remedio servata.
[4]
Expugnata deinde urbe reversus in navem
Oceano libamenta dedit, prosperum in patriam reditum precatus;
[5]
ac veluti curru circa metam acto, positis imperii
terminis, quatenus aut terrarum solitudines prodire passae sunt aut mare
navigabile fuit, secundo aestu ostio fluminis Indi invehitur.
[6]
Ibi in monumenta a se rerum gestarum urbem Barcem
condidit arasque statuit relicto ex numero amicorum litoralibus Indis
praefecto.
[7]
Inde iter terrestre facturus, cum
arida loca medii itineris dicerentur, puteos opportunis locis fieri
praecepit, quibus ingenti dulci aqua inventa Babyloniam redit.
[8]
Ibi multae devictae gentes praefectos suos
accusaverunt, quos sine respectu amicitiae Alexander in conspectu legatorum
necari iussit.
[9]
Filiam post haec Darii regis
Statiram in matrimonium recepit;
[10]
sed et
optimatibus Macedonum lectas ex omnibus gentibus nobilissimas virgines
tradidit, ut communi facto crimen regis levaretur.
11
[1]
Hinc ad contionem exercitus vocat et promittit
se aes alienum omnium propria inpensa soluturum, ut praedam praemiaque
integra domos ferant.
[2]
Insignis haec
munificentia non summa tantum, verum etiam titulo muneris fuit nec a
debitoribus magis quam creditoribus gratius excepta, quoniam utrisque
exactio pariter ac solutio difficilis erat.
[3]
XX
milia talentum in hos sumptus expensa.
[4]
Dimissis
veteranis exercitum iunioribus supplet.
[5]
Sed
retenti veteranorum discessum aegre ferentes missionem et ipsi flagitabant
nec annos, sed stipendia sua numerari iubebant, pariter in militiam lectos
pariter sacramento solvi aequum censentes.
[6]
Nec
iam precibus, sed convicio agebant, iubentes eum solum cum patre suo Hammone
inire bella, quatenus milites suos fastidiat.
[7]
Contra ille nunc castigare milites, nunc lenibus verbis monere, ne
gloriosam militiam seditionibus infuscarent.
[8]
Ad
postremum cum verbis nihil proficeret, ad corripiendos seditionis auctores e
tribunali in contionem armatam inermis ipse desiluit et nemine prohibente
tredecim correptos manu sua ipse- ad supplicium duxit.
[9]
Tantam vel illis moriendi patientiam metus regis vel huic
exigendi supplicii constantiam disciplina militaris dabat.
12
[1]
Inde separatim auxilia Persarum in contione
adloquitur.
[2]
Laudat perpetuam illorum cum in se
tum in pristinos reges fidem; sua in illos beneficia commemorat, ut numquam
quasi victos, sed veluti victoriae socios habuerit, denique se in illorum,
non illos in gentis suae morem transisse, adfinitatibus conubiorum victos
victoribus miscuisse.
[3]
Hinc quoque ait custodiam
corporis sui non Macedonibus tantum se, verum et illis crediturum.
[4]
Atque ita mille ex his iuvenes in numerum
satellitum legit auxiliorumque portionem formatam in disciplinam Macedonum
exercitui suo miscet.
[5]
Quam rem aegre Macedones
tulerunt, iactantes hostes suos in officium suum a rege subiectos.
[6]
Tunc universi flentes regem adeunt; orant,
suppliciis suis potius saturaret se quam contumeliis.
[7]
Qua modestia obtinuerunt, ut undecim milia militum veteranorum
exauctoraret.
[8]
Sed et ex amicis dimissi senes
Polypercon, Clitos, Gorgias, Polydamas, <Ammadas,>
Antigenes.
[9]
Dimissis Crateros praeponitur,
iussus praeesse Macedonibus in Antipatri locum, Antipatrumque cum
supplemento tironum in locum eius evocat.
[10]
Stipendia revertentibus veluti militantibus data.
[11]
Dum haec aguntur, unus ex amicis eius
Hephaestion decedit, dotibus primo formae pueritiaeque, mox obsequiis regi
percarus.
[12]
Quem contra decus regium Alexander
diu luxit tumulumque ei duodecim milium talentum fecit eumque post mortem
coli ut deum iussit.
13
[1]
Ab ultimis litoribus Oceani Babyloniam
revertenti nuntiatur legationes Karthaginiensium ceterarumque Africae
civitatium, sed et Hispaniarum, Siciliae, Galliae, Sardiniae, nonnullas
quoque ex Italia adventum eius Babyloniae opperiri.
[2]
Adeo universum terrarum orbem nominis eius terror invaserat, ut
cunctae gentes veluti destinato sibi regi adularentur.
[3]
Hac igitur ex causa Babyloniam festinanti, velut conventum
terrarum orbis acturo, quidam ex magis praedixit, ne urbem introiret,
testatus hunc locum ei fatalem fore.
[4]
Ob haec
omissa Babylonia in Borsipam urbem trans Euphraten, desertam olim,
concessit.
[5]
Ibi ab Anaxarcho philosopho
conpulsus est rursus magorum praedicta contemnere ut falsa et incerta et, si
fatis constent, ignota mortalibus ac, si naturae debeantur, inmutabilia.
[6]
Reversus igitur Babyloniam multis diebus
otio datis intermissum olim convivium sollemniter instituit;
[7]
totusque in laetitiam effusus cum diei noctem
pervigilem iunxisset, recedentem iam e convivio Medius Thessalus instaurata
comisatione et ipsum et sodales eius invitat.
[8]
Accepto poculo media potione repente velut telo confixus
[9]
ingemuit elatusque convivio semianimis tanto dolore
cruciatus est, ut ferrum in remedia posceret tactumque hominum velut vulnera
indolesceret.
[10]
Amici causas morbi intemperiem
ebrietatis disseminaverunt, re autem vera insidiae fuerunt, quarum infamiam
successorum potentia oppressit.
14
[1]
Auctor insidiarum Antipater fuit, qui cum
carissimos amicos eius interfectos videret, Alexandrum Lyncestam, generum
suum, occisum,
[2]
se magnis rebus in Graecia gestis
non tam gratum apud regem quam invidiosum esse,
[3]
a matre quoque eius Olympiade variis se criminationibus vexatum.
[4]
Huc accedebant ante paucos dies supplicia
in praefectos devictarum nationum crudeliter habita.
[5]
Ex quibus rebus se quoque a Macedonia non ad societatem militiae,
sed ad poenam vocatum arbitrabatur.
[6]
Igitur ad
occupandum regem Cassandrum filium dato veneno subornat, qui cum fratribus
Philippo et Iolla ministrare regi solebat, cuius veneni tanta vis
fuit,
[7]
ut non aere, non ferro, non testa
contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit; praemonito
filio, ne alii quam Thessalo et fratribus crederet.
[8]
Hac igitur causa apud Thessalum paratum repetitumque convivium
est.
[9]
Philippus et Iollas praegustare ac
temperare potum regis soliti in aqua frigida venenum habuerunt, quam
praegustatae iam potioni supermiserunt.
15
[1]
Quarto die Alexander indubitatam mortem sentiens
agnoscere se fatum domus maiorum suorum ait, nam plerosque Aeacidarum intra
XXX annum defunctos.
[2]
Tumultuantes deinde
milites insidiisque perire regem suspicantes ipse sedavit eosque omnes, cum
prolatus in editissimum urbis locum esset, ad conspectum suum admisit
osculandamque dexteram suam flentibus porrexit.
[3]
Cum lacrimarent omnes, ipse non sine lacrimis tantum, verum sine ullo
tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam inpatientius dolentes
consolatus sit, quibusdam mandata ad parentes eorum dederit:
[4]
adeo sicuti in hostem, ita et in mortem invictus
animus fuit.
[5]
Dimissis militibus circumstantes
amicos percontatur, videanturne similem sibi reperturi regem.
[6]
Tacentibus cunctis tum ipse, ut hoc nesciat, ita illud
scire vaticinarique se ac paene oculis videre dixit, quantum sit in hoc
certamine sanguinis fusura Macedonia, quantis caedibus, quo cruore mortuo
sibi parentatura.
[7]
Ad postremum corpus suum in
Hammonis templum condi iubet.
[8]
Cum deficere eum
amici viderent, quaerunt, quem imperii faciat heredem. Respondit
"dignissimum".
[9]
Tanta illi magnitudo animi fuit,
ut, cum Herculem filium, cum fratrem Arridaeum, cum Roxanen uxorem
praegnantem relinqueret, oblitus necessitudinum dignissimum nuncuparit
heredem:
[10]
prorsus quasi nefas esset viro
forti alium quam virum fortem succedere, aut tanti regni opes aliis quam
probatis relinqui.
[11]
Hac voce veluti bellicum
inter amicos cecinisset aut malum Discordiae misisset, ita omnes in
aemulationem consurgunt et ambitione vulgi tacitum favorem militum quaerunt.
[12]
Sexta die praeclusa voce exemptum digito
anulum Perdiccae tradidit, quae res gliscentem amicorum dissensionem
sedavit.
[13]
Nam etsi non voce nuncupatus heres,
iudicio tamen electus videbatur.
16
[1] Decessit Alexander mense Iunio, annos tres et XXX natus, vir supra humanam potentiam magnitudine animi praeditus. [2] Qua nocte eum mater Olympias concepit, visa per quietem est cum ingenti serpente volutari, nec decepta somnio est, nam profecto maius humana mortalitate opus utero tulit; [3] quam cum Aeacidarum gens ab ultima saeculorum memoria et regna patris, fratris, mariti ac deinceps maiorum omnium inlustraverint, nullius tamen nomine quam filii clarior fuit. [4] Prodigia magnitudinis eius ipso ortu nonnulla apparuere. [5] Nam ea die, qua natus est, duae aquilae tota die perpetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque, praeferentes. [6] Eadem quoque die nuntium pater eius duarum victoriarum accepit, altera belli Illyrici, altera certaminis Olympici, in quod quadrigarum currus miserat, quod omen universarum terrarum victoriam infanti portendebat. [7] Puer acerrimis litterarum studiis eruditus fuit. [8] Exacta pueritia per quinquennium sub Aristotele doctore, inclito omnium philosophorum, crevit. [9] Accepto deinde imperio regem se terrarum omnium ac mundi appellari iussit [10] tantamque fiduciam sui militibus fecit, ut illo praesente nullius hostis arma nec inermes timuerint. [11] Itaque cum nullo hostium umquam congressus est, quem non vicerit, nullam urbem obsedit, quam non expugnaverit, nullam gentem adiit, quam non calcaverit. [12] Victus denique ad postremum est non virtute hostili, sed insidiis suorum et fraude civili.
LIBER XIII
1
[1]
Extincto in ipso aetatis ac victoriarum flore
Alexandro Magno triste apud omnes tota Babylonia silentium fuit.
[2]
Sed nec devictae gentes fidem nuntio habuerunt, quod
ut invictum regem ita inmortalem esse crediderant,
[3]
recordantes quotiens praesenti morte ereptus esset, quam saepe
pro amisso repente se non sospitem tantum suis, verum etiam victorem
obtulisset.
[4]
Vt vero mortis eius fides adfuit,
omnes barbarae gentes paulo ante ab eo devictae non ut hostem, sed ut
parentem luxerunt.
[5]
Mater quoque Darii regis,
quae amisso filio a fastigio tantae maiestatis in captivitatem redacta
indulgentia victoris in eam diem vitae non paenituerat, audita morte
Alexandri mortem sibi ipsa conscivit, non quod hostem filio
praeferret,
[6]
sed quod pietatem filii in eo,
quem ut hostem timuerat, experta esset.
[7]
Contra
Macedones versa vice non ut civem ac tantae maiestatis regem, verum ut
hostem amissum gaudebat, et severitatem nimiam et adsidua belli pericula
execrantes.
[8]
Huc accedebat, quod principes
regnum et imperia, vulgus militum thesauros et grande pondus auri velut
inopinatam praedam spectabant, illi successionem regni, hi opum ac
divitiarum hereditatem cogitantes.
[9]
Erant enim
in thesauris L milia talentum et in annuo vectigali tributo tricena milia.
[10]
Sed nec amici Alexandri frustra regnum
spectabant. Nam eius virtutis ac venerationis erant, ut singulos reges
putares;
[11]
quippe ea formae pulchritudo et
proceritas corporis et virium ac sapientiae magnitudo in omnibus fuit, ut
qui eos ignoraret, non ex una gente, sed ex toto terrarum orbe electos
iudicaret.
[12]
Neque enim umquam ante Macedonia
vel ulla gens alia tam clarorum virorum proventu floruit,
[13]
quos primo Philippus, mox Alexander tanta cura
legerat, ut non tam ad societatem belli quam in successionem regni electi
viderentur.
[14]
Quis igitur miretur talibus
ministris orbem terrarum victum, cum exercitus Macedonum tot non ducibus,
sed regibus regeretur?
[15]
Qui numquam sibi
repperissent pares, si non inter se concurrissent, multosque Macedonia
provincia Alexandros habuisset, nisi Fortuna eos aemulatione virtutis in
perniciem mutuam armasset.
2
[1]
Ceterum occiso Alexandro non ut laeti ita et
securi fuere omnibus unum locum conpetentibus,
[2]
nec minus milites quam invicem se timebant, quorum et libertas solutior et
favor incertus erat.
[3]
Inter ipsos vero
aequalitas discordiam augebat nemine tantum ceteros excedente, ut ei aliquis
se submitteret.
[4]
Armati itaque in regiam coeunt
ad firmandum rerum praesentium statum.
[5]
Perdicca
censet Roxanes expectari partum, quae exacto mense octavo matura iam ex
Alexandro erat, et si puerum peperisset, hunc dari successorem patri.
[6]
Meleager negat differenda in partus dubios
consilia, neque expectandum, dum reges sibi nascerentur, cum iam genitis uti
liceret;
[7]
seu puer illis placeat, esse
Pergami filium Alexandri natum ex Barsine, nomine Herculem, seu mallent
iuvenem,
[8]
esse in castris fratrem Alexandri
Arridaeum, comem et cunctis non suo tantum, verum et patris Philippi nomine
acceptissimum.
[9]
Ceterum Roxanen esse originis
Persicae, nec esse fas, ut Macedonibus ex sanguine eorum, quorum regna
deleverint, reges constituantur,
[10]
quod nec ipsum
Alexandrum voluisse dicit; denique morientem nullam de eo mentionem
habuisse.
[11]
Ptolomeus recusabat regem Arridaeum
non propter maternas modo sordes, quod ex Larissaeo scorto nasceretur, sed
etiam propter valetudinem maiorem, quam patiebatur, ne ille nomen regis,
alius imperium teneret;
[12]
melius esse ex his
legi, qui prae virtute regi suo proximi fuerint, qui provincias regant,
quibus bella mandentur, quam sub persona regis indignorum imperio
subiciantur.
[13]
Vicit Perdiccae sententia
consensu universorum.
[14]
Placuit itaque Roxanes
expectari partum, et, si puer natus fuisset, tutores Leonatum et Perdiccam
et Crateron et Antipatrum constituunt confestimque in tutorum obsequia
iurant.
3
[1]
Cum equites quoque idem fecissent, pedites
indignati nullas sibi consiliorum partes relictas Arridaeum, Alexandri
fratrem, regem appellant satellitesque illi ex tribu sua legunt et nomine
Philippi patris vocari iubent.
[2]
Quae cum
nuntiata equitibus essent, legatos ad mitigandos eorum animos duos ex
proceribus, Attalum et Meleagrum mittunt, qui potentiam ex vulgi adulatione
quaerentes omissa legatione militibus consentiunt.
[3]
Statim et seditio crevit, ubi caput et consilium habere coepit.
[4]
Tum ad delendum equitatum cuncti in regiam
armati inrumpunt,
[5]
quo cognito equites trepidi ab
urbe discedunt castrisque positis et ipsi pedites terrere coeperunt.
[6]
Sed nec procerum inter se odia cessabant.
[7]
Attalus ad interficiendum Perdiccam, ducem
partis alterius, mittit,
[8]
ad quem armatum et
ultro provocantem cum accedere percussores ausi non fuissent, tanta
constantia Perdiccae fuit, ut ultro ad pedites veniret et in contionem
vocatos edoceret, quod facinus molirentur.
[9]
Respicerent contra quos arma sumpsissent: non illos Persas, sed Macedonas,
non hostes, sed cives esse, plerosque etiam cognatos eorum, certe
conmilitones, eorundem castrorum ac periculorum socios;
[10]
edituros deinde egregium hostibus suis spectaculum, ut quorum
armis victos se doleant, eorum mutuis caedibus gaudeant, parentaturosque
sanguine suo manibus hostium a se interfectorum.
4
[1]
Haec cum pro singulari facundia sua Perdicca
perorasset, adeo movit pedites, ut probato consilio eius dux ab omnibus
legeretur.
[2]
Tum equites in concordiam revocati
in Arridaeum regem consentiunt.
[3]
Servata est
portio regni Alexandri filio, si natus esset.
[4]
Haec agebant posito in medio Alexandri corpore, ut maiestas eius testis
decretorum esset.
[5]
His ita compositis Macedoniae et Graeciae
Antipater praeponitur, regiae pecuniae custodia Cratero traditur, castrorum
et exercitus et regum cura Meleagro et Perdiccae adsignatur;
[6]
iubeturque Arridaeus rex corpus Alexandri in Hammonis
templum deducere.
[7]
Tunc Perdicca, infensus
seditionis auctoribus, repente ignaro collega lustrationem castrorum propter
mortem regis in posterum edicit.
[8]
Postquam
armatum exercitum in campo constituit, consentientibus universis evocatos,
dum transit, de singulis manipulis seditiosos supplicio tradi occulte iubet.
[9]
Reversus inde inter principes provincias
dividit, simul ut et aemulos removeret et munus imperii beneficii sui
faceret.
[10]
Prima Ptolomeo Aegyptus et Africae
Arabiaeque pars sorte venit, quem ex gregario milite Alexander virtutis
causa provexerat;
[11]
cui ad tractandam provinciam
Cleomenes, qui Alexandriam aedificaverat, additur.
[12]
Confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam
Philotas accipiunt.
[13]
Pitho Illyrius Mediae
maiori, Atropatos minori, socer Perdiccae, praeponitur.
[14]
Susiana gens Coeno, Phrygia maior Antigono, Philippi
filio, adsignatur.
[15]
Lyciam et Pamphyliam
Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur.
[16]
Leonato minor Phrygia evenit; Thracia et regiones
Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data.
[17]
Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio,
cessit.
[18]
Stipatoribus regiis satellitibusque
Cassander, filius Antipatri, praeficitur.
[19]
In
Bactriana ulteriore et Indiae regionibus priores praefecti retenti.
[20]
Seras inter amnes Hydaspem et Indum
Taxiles habebat.
[21]
In colonias in Indis conditas
Pithon, Agenoris filius, mittitur. Parapamenos, finem Caucasi montis,
Oxyartes accepit.
[22]
Arachossi Cedrossique
Sibyrtio traduntur; Drancae et Arei Stasanori.
[23]
Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos † Soleus †
Staganor, Parthos Philippus, Hyrcanos Phrataphernes, Carmanos Tleptolemus,
Persas Peucestes, Babylonios Archon Pellaeus, Arcesilaus Mesopotamiam.
[24]
Haec divisio velut fatale munus singulis
contigisset, ita magna incrementorum memoria plurimis fuit;
[25]
siquidem non magno post tempore, quasi regna, non
praefecturas divisissent, sic reges ex praefectis facti magnas opes non sibi
tantum paraverunt, verum etiam posteris reliquerunt.
5
[1]
Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia
Athenienses et Aetoli bellum, quod iam vivo Alexandro moverant, summis
viribus instruebant.
[2]
Causae belli erant, quod
reversus ab India Alexander epistulas in Graeciam scripserat, quibus omnium
civitatium exules, praeter caedis damnati, restituebantur.
[3]
Quae recitatae praesenti universa Graecia in mercatu
Olympiaco magnos motus fecerunt,
[4]
quia plurimi
non legibus pulsi patria, sed per factionem principum fuerunt, verentibus
isdem principibus, ne revocati potentiores in re publica fierent.
[5]
Palam igitur iam tunc multae civitates libertatem
bello vindicandam fremebant.
[6]
Principes tamen
omnium Athenienses et Aetoli fuere.
[7]
Quod cum
nuntiatum Alexandro esset, mille naves longas sociis imperari praeceperat,
quibus in Occidente bellum gereret, excursurusque cum valida manu fuerat ad
Athenas delendas.
[8]
Igitur Athenienses contracto
XXX milium exercitu et ducentis navibus bellum cum Antipatro, cui Graecia
sorte evenerat, gerunt eumque detractantem proelium et Heracleae urbis
moenibus tuentem se obsidione cingunt.
[9]
Eodem
tempore Demosthenes, Atheniensis orator, pulsus patria ob crimen accepti ab
Harpago auri, qui crudelitatem Alexandri fugerat, quod civitatem in eiusdem
Alexandri bellum inpelleret, forte Megaris exulabat.
[10]
Qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum cognovit, qui
Peloponneson in societatem armorum sollicitaret, secutus eum Sicyona, Argos
et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit.
[11]
Ob quod factum missa ab Atheniensibus
obviam navi ab exilio revocatur.
[12]
Interim in
obsidione Antipatri Leosthenes, dux Atheniensium, telo a muris in
transeuntem iacto occiditur.
[13]
Quae res tantum
animorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet.
[14]
Auxilium deinde a Leonato per legatos petit, qui cum
venire cum exercitu nuntiatus esset, obvii ei Athenienses cum instructis
copiis fuere, ibique equestri proelio gravi vulnere ictus extinguitur.
[15]
Antipater tametsi auxilia sua videret
victa, morte tamen Leonati laetatus est; quippe et aemulum sublatum et vires
eius accessisse sibi gratulabatur.
[16]
Statim
igitur exercitu eius recepto, cum par hostibus etiam proelio videretur,
solutus obsidione in Macedoniam concessit.
[17]
Graecorum quoque copiae finibus Graeciae hoste pulso in urbes
dilapsae.
6
[1]
Interea Perdicca bello Ariarathi, regi
Cappadocum, inlato proelio victor nihil praemii praeter vulnera et pericula
rettulit.
[2]
Quippe hostes ab acie in urbem
recepti occisis coniugibus et liberis domos quisque suas cum omnibus copiis
incenderunt;
[3]
eodem congestis etiam servitiis
semet ipsi praecipitant, ut nihil hostis victor suarum rerum praeter
incendii spectaculo frueretur.
[4]
Inde, ut viribus
auctoritatem regiam adquireret, ad nuptias Cleopatrae, sororis Alexandri
Magni et alterius Alexandri quondam uxoris, non aspernante Olympiade, matre
eius, intendit,
[5]
sed prius Antipatrum sub
adfinitatis obtentu capere cupiebat.
[6]
Itaque
fingit se in matrimonium filiam eius petere, quo facilius ab eo supplementum
tironum ex Macedonia obtineret.
[7]
Quem dolum
praesentiente Antipatro, dum duas eodem tempore uxores quaerit, neutram
obtinuit.
[8]
Post haec bellum inter Antigonum et
Perdiccam oritur.
[9]
Antigono Crateros et
Antipater auxilium ferebant, qui facta cum Atheniensibus pace Polyperconta
Graeciae et Macedoniae praeponunt.
[10]
Perdicca
alienatis regibus, Arridaeo et Alexandro, Magni filio, in Cappadocia, quorum
cura illi mandata fuerat, de summa belli <amicos> in
consilium adhibet.
[11]
Quibusdam placebat bellum
in Macedoniam transferri, ad ipsum fontem et caput regni, ubi et Olympias
esset, mater Alexandri,
[12]
non mediocre momentum
partium et civium favor propter Alexandri Philippique nomina;
[13]
sed in rem visum est ab Aegypto incipero, ne in
Macedoniam profectis Asia a Ptolomeo occuparetur.
[14]
Eumeni praeter provincias, quas acceperat, Paphlagonia et Caria
et Lycia et Phrygia adiciuntur.
[15]
Ibi Crateron
et Antipatrum opperiri iubetur; adiutores ei dantur cum exercitibus suis
frater Perdiccae Alcetas et Neoptolemus;
[16]
Clito
cura classis traditur; Cilicia Philotae adempta Philoxeno datur; ipse
Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit.
[17]
Sic Macedonia in duas partes discurrentibus ducibus in sua viscera
armatur, ferrumque ab hostili bello in civilem sanguinem vertit, exemplo
furentium manus ac membra sua ipsa caesura.
[18]
Sed Ptolomeus in Aegypto sollerti industria magnas opes parabat.
[19]
Quippe et Aegyptios insigni moderatione in
favorem sui sollicitaverat et reges finitimos beneficiis obsequiisque
devinxerat;
[20]
terminos quoque imperii
adquisita Cyrene urbe ampliaverat factusque iam tantus erat, ut non tam
timeret hostem quam timendus ipse hostibus esset.
7
[1]
Cyrene autem condita fuit ab Aristaeo, cui nomen
Battos propter linguae obligationem fuit.
[2]
Huius
pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos propter dedecus
adulescentis filii nondum loquentis deum deprecaturus venisset, responsum
accepit, quo iubebatur filius eius Battos Africam petere et urbem Cyrenen
condere; usum ibi linguae accepturum.
[3]
Cum
responsum ludibrio simile videretur propter solitudinem Therae insulae, ex
qua coloni ad urbem condendam in Africam tam vastae regionis proficisci
iubebantur, res omissa est.
[4]
Interiecto deinde
tempore velut contumaces pestilentia deo parere conpelluntur, quorum tam
insignis paucitas fuit, ut vix unam navem conplerent.
[5]
Cum venissent in Africam, pulsis accolis montem Cyran et propter
amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupavere.
[6]
Ibi Battos, dux eorum, linguae nodis solutis loqui
primum coepit, quae res animos eorum ex promissis dei iam parte percepta in
reliquam spem condendae urbis accendit.
[7]
Positis
igitur castris opinionem veteris fabulae accipiunt, Cyrenen, eximiae
pulchritudinis virginem, a Thessaliae monte Pelio ab Apolline raptam
perlatamque in eiusdem montis iuga; cuius collem occupaverant, a deo
repletam quattuor pueros peperisse, Nomium, Aristaeum, Autuchum,
Agraeum,
[8]
missos a patre Hypseo, rege
Thessaliae, qui perquirerent virginem, loci amoenitate captos in isdem
terris cum virgine resedisse;
[9]
ex his pueris tres
adultos in Thessaliam reversos avita regna recepisse;
[10]
Aristaeum in Arcadia late regnasse, eumque primum et apium et
mellis usum et lactis ad coagula hominibus tradidisse solstitialisque ortus
sideris primum invenisse.
[11]
Quibus auditis
Battos virginis nomine ex responsis agnito urbem Cyrenen condidit.
8
[1] Igitur Ptolomeus huius urbis auctus viribus bellum in adventum Perdiccae parabat. [2] Sed Perdiccae plus odium adrogantiae quam vires hostium nocebat, quam exosi etiam socii ad Antipatrum gregatim profugiebant. [3] Neoptolemus quoque in auxilium Eumeni relictus non solum transfugere, verum etiam prodere partium exercitum voluit. [4] Quam rem cum praesensisset Eumenes, cum proditore decernere proelio necesse habuit. [5] Victus Neoptolemus ad Antipatrum et Polyperconta profugit eisque persuadet, ut continuatis mansionibus laeto ex victoria et securo fuga sua Eumeni superveniant. [6] Sed res Eumenen non latuit. Itaque insidiae in insidiatores versae, et qui securum adgressuros se putabant, securis in itinere et pervigilio noctis fatigatis occursum est. [7] In eo proelio Polypercon occiditur. Neoptolemus quoque cum Eumene congressus diu mutuis vulneribus acceptis conluctatus est; in summa victus occumbit. [9] Victor igitur duobus proeliis continuis Eumenes adflictas partes transitione sociorum paululum sustentavit. [10] Ad postremum tamen Perdicca occiso ab exercitu hostis cum Pithone [et] Illyrio et Alceta, fratre Perdiccae, appellatur bellumque adversus eos Antigono decernitur.
LIBER XIV
1
[1]
Eumenes ut Perdiccam occisum, se hostem a
Macedonibus iudicatum bellumque Antigono decretum cognovit, ultro ea
militibus suis indicavit,
[2]
ne fama aut rem in
maius extolleret aut militum animos rerum novitate terreret;
[3]
simul an, ut circa se animati essent cognosceret,
sumpturus consilium ex motu universorum.
[4]
Constanter tamen praefatus est, si cui haec terrori essent, habere eum
discedendi potestatem.
[5]
Qua voce adeo cunctos in
studium partium suarum induxit, ut ultra bellum omnes hortarentur
rescissurosque se ferro decreta Macedonum adfirmarent.
[6]
Tunc exercitu in Aeoliam promoto pecunias civitatibus imperat,
recusantes dare hostiliter diripit.
[7]
Inde Sardas
profectus ad Cleopatram, sororem Alexandri Magni, ut eius voce centuriones
principalesque confirmarentur, existimaturos ibi maiestatem regiam verti,
unde soror Alexandri staret.
[8]
Tanta veneratio
magnitudinis Alexandri erat, ut etiam per vestigia mulierum favor sacrati
eius nominis quaereretur.
[9]
Cum reversus in
castra esset, epistulae totis castris abiectae inveniuntur, quibus his, qui
Eumenis caput ad Antigonum detulissent, magna praemia definiebantur.
[10]
His cognitis Eumenes vocatis ad contionem
militibus primo gratias agit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti
praemii fidei sacramenti anteponeret,
[11]
tum
deinde callide subnectit confictas has a se epistulas ad experiundos suorum
animos esse.
[12]
Ceterum salutem suam in omnium
potestate esse, nec Antigonum nec quemquam ducum sic velle vincere, ut ipse
in se exemplum pessimum statuat.
[13]
Hoc facto et
in praesenti labantium animos deterruit et in futurum providit, ut, si quid
simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed ab duce temptari
arbitrarentur.
[14]
Omnes igitur operam suam certatim ad
custodiam salutis eius offerunt,
2
[1]
cum interim Antigonus cum exercitu supervenit
castrisque positis postera die in aciem procedit.
[2]
Nec Eumenes moram proelio fecit; qui victus in munitum quoddam
castellum confugit.
[3]
Vbi cum videret se fortunam
obsidionis subiturum, maiorem exercitus partem dimisit, ne aut consensu
multitudinis hosti traderetur aut obsidio ipsa multitudine gravaretur.
[4]
Legatos deinde ad Antipatrum, qui solus par
Antigoni viribus videbatur, supplices mittit, a quo cum auxilia Eumeni missa
Antigonus didicisset, ab obsidione recessit.
[5]
Erat quidem solutus ad tempus metu mortis Eumenes, sed nec salutis dimisso
exercitu magna spes erat.
[6]
Omnia igitur
circumspicienti optimum visum est ad Alexandri Magni Argyraspidas, invictum
exercitum et tot victoriarum praefulgentem gloria, decurrere
[7]
Sed Argyraspides post Alexandrum omnes duces
fastidiebant, sordidam militiam sub aliis post tanti regis memoriam
existimantes.
[8]
Itaque Eumenes blandimentis
agere, suppliciter singulos adloqui, nunc conmilitones suos, nunc patronos
appellans, periculorum orientalium socios, nunc refugia salutis suae et
unica praesidia, commemorans solos esse,
[9]
quorum
virtute Oriens sit domitus, solos, qui militiam Liberi patris, qui Herculis
monumenta superarint;
[10]
per hos Alexandrum magnum
factum, per hos divinos honores et inmortalem gloriam consecutum.
[11]
Orat, ut non tam ducem se quam conmilitonem recipiant
unumque ex corpore suo esse velint.
[12]
Receptus
hac lege paulatim imperium, primum monendo singulos, mox quae perperam facta
erant blande corrigendo usurpat; nihil in castris sine illo agi, nihil
administrari sine sollertia illius poterat.
3
[1]
Ad postremum cum Antigonum venire cum exercitu
nuntiatum esset, conpellit in aciem descendere.
[2]
Ibi cum ducis imperia contemnunt, hostium virtute superantur.
[3]
In eo proelio non gloriam tantum tot bellorum cum
coniugibus et liberis, sed et praemia longa militia parta perdiderunt.
[4]
Sed Eumenes, qui auctor cladis erat nec
aliam spem salutis reliquam habebat, victos hortabatur.
[5]
Nam et virtute eos superiores fuisse adfirmabat,
quippe ab his V milia hostium caesa, et si in bello perstent, ultro hostes
pacem petituros.
[6]
Damna, quibus se victos
putent, duo milia mulierum et paucos infantes et servitia esse, quae melius
vincendo possint reparare quam deserendo victoriam.
[7]
Porro Argyraspides neque fugam se temptaturos dicunt post damna
patrimoniorum et post coniuges amissas, neque bellum gesturos contra liberos
suos;
[8]
ultroque eum conviciis agitant, quod
se post tot annos emeritorum stipendiorum redeuntes domum cum praemiis tot
bellorum ab ipsa missione rursus in novam militiam inmensaque bella
revocaverit,
[9]
et a laribus iam quodam modo
suis et ab ipso limine patriae abductos inanibus promissis
deceperit,
[10]
nunc quoque amissis omnibus
felicis militiae quaestibus ne victos quidem in misera et inopi senecta
quiescere sinat.
[11]
Ignaris deinde ducibus
confestim ad Antigonum legatos mittunt petentes, ut sua reddi iubeat. Is
redditurum se pollicetur, si Eumenen sibi tradant.
[12]
Quibus cognitis Eumenes cum paucis fugere temptavit; sed
retractus desperatis rebus, cum concursus multitudinis factus esset, petit
ut postremum sibi adloqui exercitum liceret.
4
[1]
Iussus ab universis dicere facto silentio
laxatisque vinculis prolatam, sicut erat catenatus, manum ostendit.
[2]
"Cernitis, milites" inquit, "habitum atque
ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam inposuit; nam hoc
etiam solacio foret.
[3]
Vos me ex victore victum,
vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea
verba iure iurando obstricti estis.
[4]
Sed ista
omitto, neque enim miseros convicia decent;
[5]
unum
oro, si propositorum Antigoni in meo capite summa consistit, inter vos me
velitis mori.
[6]
Nam neque illius interest,
quemadmodum aut ubi cadam, et ego fuero ignominia mortis liberatus.
[7]
Hoc si inpetro, solvo vos iure iurando,
quotiens vos sacramento mihi devovistis.
[8]
Aut si
ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date et permittite, quod vos
facturos pro imperatore iurastis, imperatorem pro vobis sine religione iuris
iurandi facere".
[9]
Cum non obtineret, preces in
iram vertit.
[10]
"At vos," ait, "devota capita,
respiciant dii periuriorum vindices talesque vobis exitus dent, quales vos
ducibus vestris dedistis.
[11]
Nempe vos idem paulo
ante et Perdiccae sanguine estis aspersi et in Antipatrum eadem moliti.
[12]
Ipsum denique Alexandrum, si fas fuisset
eum mortali manu cadere, interempturi, quod maximum erat, seditionibus
agitastis.
[13]
Vltima nunc ego perfidorum victima
has vobis diras atque inferias dico:
[14]
ut inopes
extorresque omne aevum in hoc castrensi exilio agatis devorentque vos arma
vestra, quibus plures vestros quam hostium duces absumpsistis".
[15]
Plenus deinde ira custodes suos praecedere ad
Antigoni castra coepit.
[16]
Sequitur exercitus
prodito imperatore suo et ipse captivus, triumphumque de se ipse ad victoris
castra ducit,
[17]
omnia auspicia regis Alexandri et
tot bellorum palmas laureasque una secum victori tradentes;
[18]
et ne quid deesset pompae, elephanti quoque et
auxilia orientalia subsecuntur.
[19]
Tanto
pulchrior haec Antigono quam Alexandro tot victoriae fuerunt, ut, cum ille
Orientem vicerit, hic etiam eos, a quibus Oriens victus fuerat, superaverit.
[20]
Igitur Antigonus domitores illos orbis
exercitui suo dividit, redditis eorum quae in victoria ceperat.
[21]
Eumenen verecundia prioris amicitiae in conspectum
suum venire prohibitum adsignari custodibus praecepit.
5
[1]
Interea Eurydice, uxor Arridaei regis, ut
Polyperconta a Graecia redire in Macedoniam cognovit et ab eo arcessitam
Olympiada,
[2]
muliebri aemulatione perculsa,
abutens valetudine viri, cuius officia sibi vindicabat,
[3]
scribit regis nomine Polyperconti, Cassandro exercitum tradat, in
quem regni administrationem rex transtulerit. Eadem et in Asiam Antigono per
epistulas nuntiat.
[4]
Quo beneficio devinctus
Cassander nihil non ex arbitrio muliebris audaciae gerit.
[5]
Dein profectus in Graeciam multis civitatibus bellum
infert.
[6]
Quarum excidio velut vicino incendio
territi Spartani urbem, quam semper armis, non muris defenderant, tunc
contra responsa fatorum et veterem maiorum gloriam armis diffisi murorum
praesidio includunt.
[7]
Tantum eos degeneravisse a
maioribus, ut, cum multis saeculis murus urbi virtus civium fuerit, tunc
cives salvos se non existimaverint fore, nisi intra muros laterent.
[8]
Dum haec aguntur, Cassandrum a Graecia
turbatus Macedoniae status domum revocavit.
[9]
Namque Olympias, mater Alexandri regis, cum ab Epiro in Macedoniam
prosequente Aeacida, rege Molossorum, veniret prohiberique finibus ab
Eurydice et Arridaeo rege coepisset,
[10]
seu
memoria mariti seu magnitudine filii et indignitate rei moti Macedones ad
Olympiada transiere, cuius iussu et Eurydice et rex occiditur, sex annis
post Alexandrum potitus regno.
6
[1] Sed nec Olympias diu regnavit. Nam cum principum passim caedes muliebri magis quam regio more fecisset, favorem sui in odium vertit. [2] Itaque audito Cassandri adventu diffisa Macedonibus cum nuru Roxane et nepote Hercule in Pydnam urbem concedit. [3] Proficiscenti Deidamia, Aeacidae regis filia, et Thessalonice privigna, et ipsa clara Philippi patris nomine, multaeque aliae principum matronae, speciosus magis quam utilis grex, comites fuere. [4] Haec cum nuntiata Cassandro essent, statim citato cursu Pydnam venit et urbem obsidione cingit. [5] Cum fame ferroque urgeretur, Olympias longae obsidionis taedio pacta salute victori se tradidit. [6] Sed Cassander ad contionem vocato populo, sciscitaturus quid de Olympiade fieri velint, subornat parentes interfectorum, qui sumpta lugubri veste crudelitatem mulieris accusarent. [7] A quibus accensi Macedones sine respectu pristinae maiestatis occidendam decernunt, inmemores prorsus, [8] quod per filium eius virumque non solum vitam ipsi inter finitimos tutam habuissent, verum etiam tantas opes imperiumque orbis quaesissent. [9] Sed Olympias ubi obstinatos venire ad se armatos videt, veste regali, duabus ancillis innixa ultro obviam procedit. [10] Qua visa percussores adtoniti fortuna maiestatis prioris et tot in ea memoriae occurrentibus regum suorum nominibus substiterunt, donec a Cassandro missi sunt, [11] qui eam confoderent, non refugientem gladium sed nec vulnera aut muliebriter vociferantem, sed virorum fortium more pro gloria veteris prosapiae morti succumbentem, ut Alexandrum posses etiam in moriente matre cognoscere. [12] Compsisse insuper expirans capillos et veste crura contexisse fertur, ne quid posset in corpore eius indecorum videri. [13] Post haec Cassander Thessalonicen, regis Arridaei filiam, uxorem duxit; filium Alexandri cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendos mittit.
LIBER XV
1
[1]
Perdicca et fratre eius, Eumene ac Polyperconte
ceterisque ducibus diversae partis occisis finitum certamen inter
successores Alexandri Magni videbatur, cum repente inter ipsos victores nata
discordia est.
[2]
Quippe postulantibus Ptolomeo et
Cassandro et Lysimacho, ut pecunia in praeda capta provinciaeque
dividerentur, Antigonus negavit se in eius belli praemia socios admissurum,
in cuius periculum solus descenderit;
[3]
et ut
honestum adversus socios bellum suscipere videretur, divulgat se Olympiadis
mortem a Cassandro interfectae ulcisci velle et Alexandri, regis sui, filium
cum matre obsidione Amphipolitana liberare.
[4]
His
cognitis Ptolomeus et Cassander inita cum Lysimacho et Seleuco societate
bellum terra marique enixe instruunt.
[5]
Tenebat
Ptolomeus Aegyptum cum Africae parte maiore et Cypro et Phoenice. Cassandro
parebat Macedonia cum Graecia.
[6]
Asiam et partes
Orientis occupaverat Antigonus, cuius filius Demetrius prima belli
congressione a Ptolomeo apud Galamam vincitur.
[7]
In quo proelio maior Ptolomei moderationis gloria quam ipsius victoriae
fuit;
[8]
siquidem et amicos Demetrii non solum
cum suis rebus, verum etiam additis insuper muneribus dimisit et ipsius
Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit adiecto honore
verborum,
[9]
non se propter praedam, sed
propter dignitatem inisse bellum, indignatum, quod Antigonus devictis
diversae factionis ducibus solus communis victoriae praemia
corripuisset.
2
[1]
Dum haec aguntur, Cassander ab Apollonia rediens
incidit in Audariatas, qui propter ranarum muriumque multitudinem relicto
patrio solo sedes quaerebant;
[2]
veritus, ne
Macedoniam occuparent, facta pactione in societatem eos recepit agrosque iis
ultimos Macedoniae adsignat.
[3]
Deinde, ne
Hercules, Alexandri filius, qui annos XIV excesserat, favore paterni nominis
in regum Macedoniae vocaretur, occidi eum tacite cum matre Barsine iubet
corporaque eorum terra obrui, ne caedes sepultura proderetur,
[4]
et quasi parum facinoris in ipso primum rege, mox in
matre eius Olympiade ac filio admisisset,
[5]
alterum quoque filium cum matre Roxane pari fraude interfecit, scilicet
quasi regnum Macedoniae, quod adfectabat, aliter consequi quam scelere non
posset.
[6]
Interea Ptolomeus cum Demetrio navali
proelio iterato congreditur et amissa classe hostique concessa victoria in
Aegyptum refugit.
[7]
Demetrius filium Ptolomei
Leontiscum et fratrem Menelaum amicosque eius cum privati instrumenti
ministerio, pari provocatus antea munere, Aegyptum remittit;
[8]
et ut appareret eos non odii, sed dignitatis gloria
accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendebant.
[9]
Tanto honestius tunc bella gerebantur quam nunc
amicitiae coluntur.
[10]
Hac victoria elatus
Antigonus regem se cum Demetrio filio appellari a populo iubet.
[11]
Ptolomeus quoque, ne minoris apud suos auctoritatis
haberetur, rex ab exercitu cognominatur.
[12]
Quibus auditis Cassander et Lysimachus et ipsi regiam sibi maiestatem
vindicaverunt.
[13]
Huius honoris ornamentis tam
diu omnes abstinuerunt, quam diu filii regis sui superesse potuerunt.
[14]
Tanta in illis verecundia erat, ut cum
opes regias haberent, regum tamen nominibus aequo animo caruerint, quoad
Alexandro iustus heres fuit.
[15]
Sed Ptolomeus et
Cassander ceterique factionis alterius duces cum carpi se singulos ab
Antigono viderent, dum privatum singulorum, non commune universorum bellum
ducunt nec auxilium ferre alter alteri volunt, quasi victoria
unius,
[16]
non omnium foret, per epistulas se
invicem confirmantes tempus, locum coeundi condicunt bellumque communibus
viribus instruunt.
[17]
Cui cum Cassander interesse
propter finitimum bellum non posset, Lysimachum cum ingentibus copiis in
auxilium sociis mittit.
3
[1]
Erat hic Lysimachus inlustri quidem Macedoniae
loco natus, sed virtutis experimentis omni nobilitate clarior, quae tanta in
illo fuit,
[2]
ut animi magnitudine philosophiam
ipsam viriumque gloria omnes, per quos Oriens domitus est, vicerit.
[3]
Quippe cum Alexander Magnus Callisthenen
philosophum propter salutationis Persicae interpellatum morem insidiarum,
quae sibi paratae fuerant,
[4]
conscium fuisse
iratus finxisset eumque truncatis crudeliter omnibus membris abscisisque
auribus ac naso labiisque deforme ac miserandum spectaculum
reddidisset,
[5]
insuper in cavea cum cane
clausum ad metum ceterorum circumferret:
[6]
tunc
Lysimachus, audire Callisthenen et praecepta ab eo virtutis accipere
solitus, miseratus tanti viri non culpae, sed libertatis poenas pendentis,
venenum ei in remedia calamitatium dedit.
[7]
Quod
adeo Alexander aegre tulit, ut eum obici ferocissimo leoni iuberet.
[8]
Sed cum ad conspectum eius concitatus leo
impetum fecisset, manum amiculo involutam Lysimachus in os leonis inmersit
abreptaque lingua feram exanimavit.
[9]
Quod cum
nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit, carioremque eum
propter constantiam tantae virtutis habuit.
[10]
Lysimachus quoque magno animo regis veluti parentis contumeliam tulit.
[11]
Denique omni ex animo huius facti memoria
exturbata post in India insectanti regi quosdam palantes hostes, cum a
satellitum turba equi celeritate desertus esset, solus ei per inmensas
harenarum moles cursus comes fuit.
[12]
Quod idem
antea Philippus, frater eius, cum facere voluisset, inter manus regis
expiraverat.
[13]
Sed Lysimachum desiliens equo
Alexander hastae cuspide ita in fronte vulneravit, ut sanguis aliter cludi
non posset quam diadema sibi demptum rex adligandi vulneris causa capiti
eius inponeret.
[14]
Quod auspicium primum regalis
maiestatis Lysimacho fuit.
[15]
Sed et post
Alexandri mortem, cum inter successores eius provinciae dividerentur,
ferocissimae gentes quasi omnium fortissimo adsignatae sunt.
[16]
Adeo etiam consensu universorum palmam virtutis inter
ceteros tulit.
4
[1] Priusquam bellum inter Ptolomeum sociosque eius adversum Antigonum committeretur, repente ex Asia maiore digressus Seleucus novus Antigono hostis accesserat. [2] Huius quoque virtus clara et origo admirabilis fuit; [3] siquidem mater eius Laodice, cum nupta esset Antiocho, claro inter Philippi duces viro, visa sibi est per quietem ex concubitu Apollinis concepisse, [4] gravidamque factam munus concubitus a deo anulum accepisse, in cuius gemma anchora sculpta esset; iussaque donum filio, quem peperisset, dare. [5] Admirabilem fecit hunc visum et anulus, qui postera die eiusdem sculpturae in lecto inventus est, et figura anchorae, quae in femore Seleuci nata cum ipso parvulo fuit. [6] Quamobrem Laodice anulum Seleuco eunti cum Alexandro Magno ad Persicam militiam, edocto de origine sua, dedit. [7] Vbi post mortem Alexandri occupato regno Orientis urbem condidit, ibi quoque geminae originis memoriam consecravit. [8] Nam et urbem ex Antiochi patris nomine Antiochiam vocavit et campos vicinos urbi Apollini dicavit. [9] Originis eius argumentum etiam in posteris mansit, siquidem filii nepotesque eius anchoram in femore veluti notam generis naturalem habuere. [10] Multa in Oriente post divisionem inter socios regni Macedonici bella gessit. [11] Principio Babyloniam cepit; inde auctis ex victoria viribus Bactrianos expugnavit. [12] Transitum deinde in Indiam fecit, quae post mortem Alexandri, veluti cervicibus iugo servitutis excusso, praefectos eius occiderat. [13] Auctor libertatis Sandrocottus fuerat, sed titulum libertatis post victoriam in servitutem verterat; [14] siquidem occupato regno populum, quem ab externa dominatione vindicaverat, ipse servitio premebat. [15] Fuit hic humili quidem genere natus, sed ad regni potestatem maiestate numinis inpulsus. [16] Quippe cum procacitate sua Nandrum regem offendisset, interfici a rege iussus salutem pedum celeritate quaesierat. [17] Ex qua fatigatione cum somno captus iaceret, leo ingentis formae ad dormientem accessit sudoremque profluentem lingua ei detersit expergefactumque blande reliquit. [18] Hoc prodigio primum ad spem regni inpulsus contractis latronibus Indos ad novitatem regni sollicitavit. [19] Molienti deinde bellum adversus praefectos Alexandri elephantus ferus infinitae magnitudinis ultro se obtulit et veluti domita mansuetudine eum tergo excepit duxque belli et proeliator insignis fuit. [20] Sic adquisito regno Sandrocottus ea tempestate, qua Seleucus futurae magnitudinis fundamenta iaciebat, Indiam possidebat, [21] cum quo facta pactione Seleucus conpositisque in Oriente rebus in bellum Antigoni descendit. [22] Adunatis igitur omnium sociorum copiis proelium committitur; in eo Antigonus occiditur, Demetrius, filius eius, in fugam vertitur. [23] Sed socii profligato hostili bello denuo in semet ipsos arma vertunt et, cum de praeda non convenirent, iterum in duas factiones diducuntur. [24] Seleucus Demetrio, Ptolomeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto Philippus filius succedit. [25] Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur.
LIBER XVI
1
[1]
Post Cassandri regis filiique eius Philippi
continuas mortes Thessalonice regina, uxor Cassandri, non magno post tempore
ab Antipatro filio, cum vitam etiam per ubera materna deprecaretur,
occiditur.
[2]
Causa parricidii fuit, quod post
mortem mariti in divisione inter fratres regni propensior fuisse pro
Alexandro videbatur.
[3]
Quod facinus eo gravius
omnibus visum est, quod nullum maternae fraudis vestigium fuit,
[4]
quamquam in parricidio nulla satis iusta causa ad
sceleris patrocinia praetexi potest.
[5]
Post haec
igitur Alexander in ultionem maternae necis cum fratre gesturus bellum
auxilium a Demetrio petit.
[6]
Nec Demetrius spe
invadendi Macedonici regni moram fecit.
[7]
Cuius
adventum verens Lysimachus persuadet genero suo Antipatro, ut malit cum
fratre in gratiam reverti quam paternum hostem in Macedoniam admitti.
[8]
Incohatam igitur inter fratres
reconciliationem cum praesensisset Demetrius, per insidias
Alexandrum
[9]
interfecit occupatoque Macedoniae
regno caedem apud exercitum excusaturus in contionem vocat.
[10]
Ibi priorem se petitum ab Alexandro adlegat, nec
fecisse se, sed occupasse insidias.
[11]
Regem
autem se Macedoniae vel aetatis experimentis vel causis iustiorem esse.
[12]
Patrem enim suum et Philippo regi et
Alexandro Magno socium in omni militia fuisse;
[13]
liberorum deinde Alexandri ministrum et ad persequendos defectores ducem
extitisse.
[14]
Contra Antipatrum, avum horum
adulescentium, amariorem semper ministrum regni quam ipsos reges fuisse.
[15]
Cassandrum vero patrem, extinctorem regiae
domus, non feminis, non pueris pepercisse nec cessasse, quoad omnem stirpem
regiae subolis deleret.
[16]
Horum scelerum
ultionem, quia nequisset ab ipso Cassandro exigere, ad liberos eius
translatam.
[17]
Quamobrem etiam Philippum
Alexandrumque, si quis manium sensus est, non interfectores suos ac stirpis
suae, sed ultores eorum Macedoniae regnum tenere malle.
[18]
Per haec mitigato populo rex Macedoniae appellatur.
[19]
Lysimachus quoque cum bello Dromichaetis,
regis Thracum, premeretur, ne eodem tempore adversus eum dimicare necesse
haberet, tradita ei altera parte Macedoniae, quae Antipatro, genero eius,
obvenerat, pacem cum eo fecit.
2
[1]
Igitur Demetrius totis Macedoniae regni viribus
instructus cum Asiam occupare statuisset, iterato Ptolomeus, Seleucus et
Lysimachus, experti priore certamine, quantae vires essent concordia, pacta
societate adunatisque exercitibus bellum adversus Demetrium transferunt in
Europam.
[2]
His comitem se et belli socium iungit
Pyrrus, rex Epiri, sperans non difficilius Demetrium amittere Macedoniam
posse quam adquisierat.
[3]
Nec spes frustra fuit;
quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto regnum Macedoniae
occupavit.
[4]
Dum haec aguntur Lysimachus generum
suum Antipatrum regnum Macedoniae ademptum sibi fraude soceri querentem
interficit filiamque suam Eurydicen, querelarum sociam, in custodiam
tradit,
[5]
atque ita universa Cassandri domus
Alexandro Magno seu necis ipsius seu stirpis extinctae poenas partim caede,
partim supplicio, partim parricidio luit.
[6]
Demetrius quoque a tot exercitibus circumventus, cum posset honeste mori,
turpiter se dedere Seleuco maluit.
[7]
Finito bello Ptolomeus cum magna rerum
gestarum gloria moritur. Is contra ius gentium minimo natu ex filiis ante
infirmitatem regnum tradiderat eiusque rei populo rationem
reddiderat;
[8]
cuius non minor favor in
accipiendo quam patris in tradendo regno fuerat.
[9]
Inter cetera patris et filii mutuae pietatis exempla etiam ea res amorem
populi iuveni conciliaverat, quod pater regno publice ei tradito privatus
officium regi inter satellites fecerat omnique regno pulchrius regis esse
patrem duxerat.
3
[1]
Sed inter Lysimachum et Pyrrum regem, socios
paulo ante, adsiduum inter pares discordiae malum bellum moverat.
[2]
Victor Lysimachus pulso Pyrro Macedoniam occupaverat.
[3]
Inde Thraciae ac deinceps Heracleae bellum
intulerat, cuius urbis et initia et exitus admirabiles fuere.
[4]
Quippe Boeotiis pestilentia laborantibus oraculum
Delphis responderat, coloniam in Ponti regione sacram Herculi conderent.
[5]
Cum propter metum longae ac periculosae
navigationis mortem in patria omnibus praeoptantibus res omissa esset,
bellum his Phocenses intulerunt,
[6]
quorum cum
adversa proelia paterentur, iterato ad oraculum decurrunt; responsum idem
belli quod pestilentiae remedium fore.
[7]
Igitur
conscripta colonorum manu in Pontum delati urbem Heracleam condiderunt, et
quoniam fatorum auspiciis in eas sedes delati erant, brevi tempore magnas
opes paravere.
[8]
Multa deinde huius urbis
adversus finitimos bella, multa etiam domesticae dissensionis mala fuere.
Inter cetera magnifica vel praecipue illud memorabile fuit.
[9]
Cum rerum potirentur Athenienses victisque Persis
Graeciae et Asiae tributum in tutelam classis descripsissent, omnibus cupide
ad praesidium salutis suae conferentibus soli Heracleenses ob amicitiam
regum Persicorum conlationem abnuerant.
[10]
Missus
itaque ab Atheniensibus Lamachus cum exercitu ad extorquendum quod
negabatur, dum relictis in litore navibus agros Heracleensium populatur,
classem cum maiore parte exercitus naufragio repentinae tempestatis amisit.
[11]
Itaque cum neque mari posset amissis
navibus, neque terra auderet cum parva manu inter tot ferocissimas gentes
reverti, Heracleenses honestiorem beneficii quam ultionis occasionem rati
instructos commeatibus auxiliisque dimittunt,
[12]
bene agrorum suorum populationem inpensam existimantes, si quos hostes
habuerant amicos reddidissent.
4
[1]
Passi sunt inter plurima mala etiam
tyrannidem;
[2]
siquidem cum plebs et tabulas
novas et divisionem agrorum divitum inpotenter flagitarent, diu re in senatu
tractata cum exitus rei non inveniretur,
[3]
postremum adversus plebem nimio otio lascivientem auxilia a Timotheo,
Atheniensium duce, mox ab Epaminonda Thebanorum petivere.
[4]
Vtrisque negantibus ad Clearchum, quem ipsi in exilium
egerant, decurrunt.
[5]
Tanta calamitatium
necessitas fuit, ut cui patriam interdixerant, eum ad tutelam patriae
vocarent.
[6]
Sed Clearchus, exilio facinorosior
redditus et dissensionem populi occasionem invadendae tyrannidis
existimans,
[7]
primo tacitus cum Mithridate,
civium suorum hoste, conloquitur et inita societate paciscitur, ut revocatus
in patriam prodita ei urbe praefectus eius constitueretur.
[8]
Postea autem insidias, quas civibus paraverat, in
ipsum Mithridatem verterat.
[9]
Namque cum velut
arbiter civilis discordiae exilio reversus esset, statuto tempore, quo urbem
Mithridati traderet, ipsum cum amicis suis cepit, captum accepta ingenti
pecunia dimisit.
[10]
Atque ut in illo subitum se
ex socio fecit hostem, sic ex defensore senatoriae causae repente patronus
plebis evasit
[11]
et adversus auctores potentiae
suae, a quibus revocatus in patriam, per quos in arce conlocatus fuerat, non
solum plebem accendit, verum etiam nefandissima quaeque tyrannicae
crudelitatis exercuit.
[12]
Igitur populo ad
contionem vocato neque adfuturum se amplius grassanti in populum senatui
ait; intercessurum etiam, si in pristina saevitia perseveret;
[13]
quodsi pares se crudelitati senatorum arbitrentur,
abiturum cum militibus suis neque civilibus discordiis
interfuturum;
[14]
sin vero diffidant viribus
propriis, vindictae se civium non defuturum.
[15]
Proinde consulant sibi ipsi: iubeant abire se, an sibi malint, vel causae
populari socium remanere.
[16]
His verbis
sollicitata plebs summum ad eum imperium defert et, dum senatus potentiae
irascitur, in servitutem se tyrannicae dominationis cum coniugibus et
liberis tradit.
[17]
Igitur Clearchus LX senatores
conprehensos (nam ceteri in fugam dilapsi erant) in vincula conpingit.
[18]
Laetari plebs, quod a duce potissimum
senatorum senatus deleretur, versaque vice auxilium eorum in exitium
conversum esse.
[19]
Quibus dum mortem passim
omnibus minatur,
[20]
cariora eorum pretia fecit,
siquidem Clearchus magna pecunia, quasi minis populi occulte eos
subtracturus, accepta spoliatos fortunis vita quoque spoliavit.
5
[1]
Cognito deinde quod bellum sibi ab iis, qui
profugerant, misericordia in auxilium sollicitatis civitatibus pararetur,
servos eorum manumittit et,
[2]
ne quid mali
adflictis honestissimis domibus deesset, uxores eorum filiasque nubere
servis suis proposita recusantibus morte conpellit, ut eos sibi fidiores et
dominis infestiores redderet.
[3]
Sed matronis tam
lugubres nuptiae graviores repentinis funeribus fuere.
[4]
Itaque multae se ante nuptias, multae in ipsis nuptiis occisis
prius novis maritis interficiunt et se tam funestis calamitatibus virtute
ingenui pudoris eripiunt.
[5]
Proelium deinde
committitur, quo victor tyrannus captivos senatores in triumphi modum per
ora civium trahit.
[6]
Reversus in urbem alios
vincit torquetque alios, alios occidit; nullus locus urbis a crudelitate
tyranni vacat.
[7]
Accedit saevitiae insolentia,
crudelitati adrogantia.
[8]
Interdum ex successu
continuae felicitatis obliviscitur se hominem, interdum Iovis filium dicit.
[9]
Eunti per publicum aurea aquila velut
argumentum generis praeferebatur,
[10]
veste
purpurea et cothurnis regum tragicorum et aurea corona utebatur,
[11]
filium quoque suum Ceraunon vocat, ut deos non
mendacio tantum, verum etiam nominibus inludat.
[12]
Haec illum facere duo nobilissimi iuvenes, Chion et Leonides, indignantes
patriam liberaturi in necem tyranni conspirant.
[13]
Erant hi discipuli Platonis philosophi, qui virtutem, ad quam cotidie
perfectius praeceptis magistri erudiebantur, patriae exhibere cupientes L
cognatos veluti clientes in insidiis locant.
[14]
Ipsi more iurgantium ad tyrannum veluti ad regem in arcem
contendunt;
[15]
qui iure familiaritatis
admissi, dum alterum priorem dicentem intentus audit tyrannus, ab altero
occupatur.
[16]
Sed et ipsi sociis tardius auxilium
ferentibus a satellitibus obruuntur.
[17]
Qua re
factum est, ut tyrannus quidem occideretur, sed patria non liberaretur.
[18]
Nam frater Clearchi Satyrus eadem via
tyrannidem invadit, multisque annis per gradus successionis Heracleenses
regnum tyrannorum fuere.
LIBER XVII
1
[1]
Per idem ferme tempus Hellesponti et Chersonesi
regionibus terrae motus fuit,
[2]
maxime tamen
Lysimachia urbs, ante duos et XX annos a Lysimacho rege condita, eversa est.
[3]
Quod portentum dira Lysimacho stirpique
eius ac regni ruinam cum clade vexatarum regionum portendebat.
[4]
Nec ostentis fides defuit, nam brevi post tempore
Agathoclem, filium suum, quem in successionem regni ordinaverat, per quem
multa bella prospere gesserat, non solum ultra patrium, verum etiam ultra
humanum morem perosus ministra Arsinoe noverca veneno interfecit.
[5]
Haec illi prima mali labes, hoc initium inpendentis
ruinae fuit.
[6]
Nam parricidium principum secutae
caedes sunt luentium supplicia, quod occisum iuvenem dolebant.
[7]
Itaque et ii, qui caedibus superfuerant, et ii, qui
exercitibus praeerant,
[8]
certatim ad Seleucum
deficiunt eumque pronum iam ex aemulatione gloriae bellum Lysimacho inferre
conpellunt.
[9]
Vltimum hoc certamen conmilitonum
Alexandri fuit et velut ad exemplum fortunae par reservatum.
[10]
Lysimachus quattuor et LXX annos natus erat, Seleucus
septem et LXX.
[11]
Sed in hac aetate utrique animi
iuveniles erant imperiique cupiditatem insatiabilem gerebant;
[12]
quippe cum orbem terrarum duo soli tenerent, angustis
sibi metis inclusi videbantur vitaeque finem non annorum spatio, sed imperii
terminis metiebantur.
2
[1]
In eo bello Lysimachus amissis ante variis
casibus quindecim liberis non instrenue moriens postremus domus suae ruinae
cumulus accessit.
[2]
Laetus tanta victoria
Seleucus et, quod maius victoria putat, solum se de cohorte Alexandri
remansisse victoremque victorum extitisse, non humanum esse opus, sed
divinum munus gloriatur,
[3]
ignarus prorsus non
multo post fragilitatis humanae se ipsum exemplum futurum.
[4]
Quippe post menses admodum septem a Ptolomeo, cuius
sororem Lysimachus in matrimonio habuerat,
[5]
per
insidias circumventus occiditur regnumque Macedoniae, quod Lysimacho
eripuerat, cum vita pariter amittit.
[6]
Igitur
Ptolomeus cum et in gratiam memoriae Magni Ptolomei patris et in favorem
ultionis Lysimachi ambitiosus ad populares esset, primo Lysimachi filios
conciliare sibi statuit
[7]
nuptiasque Arsinoae,
sororis suae, matris eorum, petit puerorum adoptione promissa,
[8]
ut cum in locum patris eorum successisset, nihil illi
moliri vel verecundia matris vel appellatione patris auderent.
[9]
Fratris quoque, regis Aegypti, concordiam per
epistulas deprecatur, professus deponere se offensam erepti paterni regni
neque amplius a fratre quaesiturum, quod honestius a paterno hoste
perceperit,
[10]
omnique arte adulatur eum, ne
Antigono Demetrii filio, Antiocho filio Seleuci, cum quibus bellum habiturus
erat, tertius sibi hostis accederet.
[11]
Sed nec
Pyrrus, rex Epiri, omissus, ingens momentum futurus, utri parti socius
accessisset,
[12]
qui et ipse spoliare singulos
cupiens omnibus se partibus venditabat.
[13]
Itaque
Tarentinis adversus Romanos laturus auxilium ab Antigono naves ad exercitum
in Italiam deportandum mutuo petit, ab Antiocho pecuniam, qui opibus quam
militibus instructior erat, ab Ptolomeo Macedonum militum auxilia.
[14]
Sed Ptolomeus, cui nulla dilationis ex
infirmitate virium venia esset, quinque milia peditum, equitum IV milia,
elephantos L non amplius quam in biennii, usum dedit.
[15]
Ob haec Pyrrus filia Ptolomei in matrimonium accepta vindicem
eum regni reliquit, pacificatus cum omnibus finitimis, ne abducta in Italiam
iuventute praedam hostibus regnum relinqueret.
3
[1]
Sed quoniam ad Epiri mentionem ventum est, de
origine regni eius pauca narranda sunt.
[2]
Molossorum primum in ea regione regnum fuit.
[3]
Post Pyrrus, Achillis filius, amisso per absentiam Troianis temporibus
paterno regno in his locis consedit: qui Pyrridae primo, postea Epirotae
dicti sunt.
[4]
Sed Pyrrus cum in templum Dodonaei
Iovis ad consulendum venisset, ibi Lanassam, neptem Herculis, rapuit, ex
cuius matrimonio octo liberos sustulit.
[5]
Ex his
nonnullas virgines nuptum finitimis regibus tradidit opesque adfinitatium
auxilio magnas paravit.
[6]
Atque ita Heleno, filio
Priami regis, ob industriam singularem regnum Chaonum et Andromachan
Hectoris e matrimonio suo, quos in divisione Troianae praedae acceperat,
uxorem tradidit,
[7]
brevique post tempore Delphis
insidiis Orestae, filii Agamemnonis, inter altaria dei interiit.
[8]
Successor huic Piales filius fuit.
[9]
Per ordinem deinde regnum ad Tharybam descendit,
cui,
[10]
quoniam pupillus et unicus ex gente
nobili superesset, intentiore omnium cura servandi eius educandique publice
tutores constituuntur.
[11]
Athenas quoque
erudiendi gratia missus. Quanto doctior maioribus suis, tanto et populo
gratior fuit.
[12]
Primus itaque leges et senatum
annuosque magistratus et rei publicae formam conposuit,
[13]
et ut a Pyrro sedes, sic vita cultior populo a Tharyba statuta.
[14]
Huius filius Neoptolemus fuit, ex quo nata
est Olympias, mater magni Alexandri,
[15]
et
Alexander, qui post eum regnum Epiri tenuit et in Italia bello gesto in
Bruttiis interiit.
[16]
Post eius mortem frater
Aeacidas regno successit, qui adsiduis adversus Macedonas bellorum
certaminibus populum fatigando offensam civium contraxit
[17]
ac propterea in exilium actus Pyrrum filium, bimum
admodum parvulum, in regno reliquit.
[18]
Qui et
ipse, cum a populo propter odium patris ad necem quaereretur, furtim
subtractus in Illyrios
[19]
defertur traditusque est
Beroae, Glauciae regis uxori, nutriendus, quae et ipsa genus Aeacidarum
erat.
[20]
Ibi eum seu misericordia fortunae eius
seu infantilibus blandimentis inductus rex adversum Cassandrum, Macedoniae
regem, qui eum sub belli comminatione deposcebat, diu protexit, addito in
auxilium etiam adoptionis officio.
[21]
Quibus
rebus moti Epirotae odio in misericordiam verso annorum XI eum in regnum
revocaverunt, datis tutoribus, qui regnum usque adultam eius aetatem
tuerentur.
[22]
Adulescens deinde multa bella
gessit tantusque rerum successu haberi coeptus est, ut Tarentinos solus
adversus Romanos tueri posse videretur.
LIBER XVIII
1
[1]
Igitur Pyrrus, rex Epiri, cum iterata
Tarentinorum legatione additis Samnitium et Lucanorum precibus, et ipsis
auxilio adversus Romanos indigentibus fatigaretur, non tam supplicium
precibus quam spe invadendi Italiae imperii inductus venturum se cum
exercitu pollicetur.
[2]
In quam rem inclinatum
semel animum praecipitem agere coeperant exempla maiorum, ne aut inferior
patruo suo Alexandro videretur, quo defensore idem Tarentini adversus
Bruttios usi fuerant, aut minores animos Magno Alexandro habuisse, qui tam
longa a domo militia Orientem subegit.
[3]
Igitur
relicto custode regni Ptolomeo filio annos XV nato exercitum in portu
Tarentino exponit, duobus parvulis filiis, Alexandro et Heleno, in solacia
longinquae secum expeditionis adductis.
[4]
Cuius
audito adventu consul Romanus Valerius Laevinus festinans, ut prius cum eo
congrederetur, quam auxilia sociorum convenirent, exercitum in aciem educit.
[5]
Nec rex, tametsi numero militum inferior
esset, certamini moram fecit.
[6]
Sed Romanos
vincentes iam invisitata ante elephantorum forma stupere primo, mox cedere
proelio coegit, victoresque iam nova Macedonum repente monstra vicerunt.
[7]
Nec hostibus incruenta victoria fuit. Nam
et Pyrrus ipse graviter vulneratus est et magna pars militum eius caesa,
maioremque gloriam eius victoriae quam laetitiam habuit.
[8]
Huius pugnae eventum multae civitates secutae Pyrro se
tradunt.
[9]
Inter ceteras etiam Locri prodito
praesidio Romano ad Pyrrum deficiunt.
[10]
Ex ea
praeda Pyrrus CC captivos milites gratis Romam remisit, ut cognita virtute
eius Romani cognoscerent etiam liberalitatem.
[11]
Interiectis deinde diebus, cum sociorum exercitus supervenisset, iterato
proelium cum Romanis facit, in quo par fortuna priori bello fuit.
2
[1]
Interea Mago, dux Karthaginiensium, in auxilium
Romanorum cum centum XX navibus missus senatum adiit, aegre tulisse
Karthaginienses adfirmans, quod bellum in Italia a peregrino rege
paterentur.
[2]
Ob quam causam missum se, ut,
quoniam externo hoste oppugnarentur, externis auxiliis iuvarentur.
[3]
Gratiae a senatu Karthaginiensibus actae
auxiliaque remissa.
[4]
Sed Mago Punico ingenio
post paucos dies tacitus, quasi pacificator Karthaginiensium, Pyrrum adiit
speculaturus consilia eius de Sicilia, quo eum arcessi fama erat.
[5]
Nam Romanis eadem causa mittendi auxilia
Karthaginiensibus fuerat, ut Romano bello, ne in Siciliam transire posset,
Pyrrus in Italia detineretur.
[6]
Dum haec aguntur,
legatus a senatu Romano Fabricius Luscinus missus pacem cum Pyrro conponit.
[7]
Ad quam confirmandam Cineas Romam cum
ingentibus a Pyrro donis missus neminem, cuius domus muneribus pateret,
invenit.
[8]
Huic continentiae Romanorum simile
exemplum isdem ferme temporibus fuit.
[9]
Nam missi
a senatu Aegyptum legati cum ingentia sibi a Ptolomeo rege missa munera
sprevissent, interiectis diebus ad cenam invitatis aureae coronae missae
sunt, quas illi ominis causa receptas postera die statuis regis inposuerunt.
[10]
Igitur Cineas, cum turbatam cum Romanis
pacem ab Appio Claudio renuntiasset, interrogatus a Pyrro, qualis Roma
esset, respondit regum urbem sibi visam.
[11]
Post
haec legati Siculorum superveniunt tradentes Pyrro totius insulae imperium,
quae adsiduis Karthaginiensium bellis vexabatur.
[12]
Itaque relicto Locris Alexandro filio firmatisque sociorum
civitatibus valido praesidio in Siciliam exercitum traiecit.
3
[1]
Et quoniam ad Karthaginiensium mentionem ventum
est, de origine eorum pauca dicenda sunt, repetitis Tyriorum paulo altius
rebus, quorum casus etiam dolendi fuerunt.
[2]
Tyriorum gens condita a Phoenicibus fuit,
[3]
qui
terrae motu vexati relicto patrio solo ad Syrium stagnum primo, mox mari
proximum litus incoluerunt, condita ibi urbe,
[4]
quam a piscium ubertate Sidona appellaverunt; nam piscem Phoenices sidon
vocant.
[5]
Post multos deinde annos a rege
Ascaloniorum expugnati, navibus appulsi Tyron urbem ante annum Troianae
cladis condiderunt.
[6]
Ibi Persarum bellis diu
varieque fatigati victores quidem fuere, sed adtritis viribus a servis suis
multitudine abundantibus indigna supplicia perpessi sunt,
[7]
qui conspiratione facta omnem liberum populum cum
dominis interficiunt atque ita potiti urbe lares dominorum occupant, rem
publicam invadunt, coniuges ducunt et, quod ipsi non erant, liberos
procreant.
[8]
Vnus ex tot milibus servorum fuit,
qui miti ingenio senis domini parvulique filii eius fortuna moveretur
dominosque non truci feritate, sed pia misericordiae humanitate respiceret.
[9]
Itaque cum velut occisos alienasset
servisque de statu rei publicae deliberantibus placuisset regem ex corpore
suo creari eumque potissimum quasi acceptissimum diis, qui solem orientem
primus vidisset, rem ad Stratonem (hoc enim ei nomen erat) dominum occulte
latentem detulit.
[10]
Ab eo formatus, cum medio
noctis omnes in unum campum processissent, ceteris in orientem spectantibus
solus occidentis regionem intuebatur.
[11]
Id
primum aliis videri furor, in occidente solis ortum quaerere.
[12]
Vbi vero dies adventare coepit editissimisque
culminibus urbis oriens splendere, spectantibus aliis, ut ipsum solem
aspicerent, hic primus omnibus fulgorem solis in summo fastigio civitatis
ostendit.
[13]
Non servilis ingenii ratio visa;
requirentibus auctorem de domino confitetur.
[14]
Tunc intellectum est, quantum ingenua servilibus ingenia praestarent,
malitiaque servos, non sapientia vincere.
[15]
Igitur venia seni filioque data est, et velut numine quodam reservatos
arbitrantes regem Stratonem creaverunt.
[16]
Post
cuius mortem regnum ad filium ac deinde ad nepotes transiit.
[17]
Celebre hoc servorum facinus metuendumque exemplum
toto orbe terrarum fuit.
[18]
Itaque Alexander
Magnus, cum interiecto tempore in Oriente bellum gereret, velut ultor
publicae securitatis, expugnata eorum urbe omnes, qui proelio superfuerant,
ob memoriam veteris caedis crucibus adfixit;
[19]
genus tantum Stratonis inviolatum servavit regnumque stirpi eius
restituit, ingenuis et innoxiis incolis insulae adtributis, ut exstirpato
servili germine genus urbis ex integro conderetur.
4
[1]
Hoc igitur modo Tyrii Alexandri auspiciis
conditi parsimonia et labore quaerendi cito convaluere.
[2]
Ante cladem dominorum cum et opibus et multitudine
abundarent, missa in Africam iuventute Vticam condidere.
[3]
Cum interim rex Mutto Tyro decedit filio Pygmalione et
Elissa filia, insignis formae virgine, heredibus institutis.
[4]
Sed populus Pygmalioni, admodum puero, regnum
tradidit.
[5]
Elissa quoque Acherbae, avunculo suo,
sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit.
[6]
Huic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque
metu regis non tectis, sed terrae crediderat;
[7]
quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur.
[8]
Qua incensus Pygmalion oblitus iuris humani avunculum
suum eundemque generum sine respectu pietatis occidit.
[9]
Elissa diu fratrem propter scelus aversata ad postremum
dissimulato odio mitigatoque interim vultu fugam tacito molitur adsumptis
quibusdam principibus in societatem, quibus par odium in regem esse
eandemque fugiendi cupiditatem arbitrabatur.
[10]
Tunc fratrem dolo adgreditur, fingit se ad eum migrare velle, ne amplius
ei mariti domus cupidae oblivionis gravem luctus imaginem renovet neve ultra
amara admonitio oculis eius occurrat.
[11]
Non
invitus Pygmalion verba sororis audivit, existimans cum ea et aurum Acherbae
ad se venturum.
[12]
Sed Elissa ministros
migrationis a rege missos navibus cum omnibus opibus suis prima vespera
inponit provectaque in altum conpellit eos onera harenae pro pecunia
involucris involuta in mare deicere.
[13]
Tunc
deflens ipsa lugubrique voce Acherbam ciet; orat ut libens opes suas
recipiat, quas reliquerit, habeatque inferias, quas habuerat causam mortis.
[14]
Tunc ipsos ministros adgreditur; sibi
quidem ait optatam olim mortem, sed illis acerbos cruciatus et dira
supplicia inminere, qui Acherbae opes, quarum spe parricidium rex fecerit,
avaritiae tyranni subtraxerint.
[15]
Hoc metu
omnibus iniecto comites fugae accepit. Iunguntur et senatorum in eam noctem
praeparata agmina, atque ita sacris Herculis, cuius sacerdos Acherbas
fuerat, repetitis exilio sedes quaerunt.
5
[1]
Primus illis adpulsus terrae Cyprus insula
fuit,
[2]
ubi sacerdos Iovis cum coniuge et
liberis deorum monitu comitem se Elissae sociumque praebuit pactus sibi
posterisque perpetuum honorem sacerdotii.
[3]
Condicio pro manifesto omine accepta.
[4]
Mos
erat Cypriis virgines ante nuptias statutis diebus dotalem pecuniam
quaesituras in quaestum ad litus maris mittere, pro reliqua pudicitia
libamenta Veneri soluturas.
[5]
Harum igitur ex
numero LXXX admodum virgines raptas navibus inponi Elissa iubet, ut et
iuventus matrimonia et urbs subolem habere posset.
[6]
Dum haec aguntur, Pygmalion cognita sororis fuga, cum impio bello
fugientem persequi parasset, aegre precibus matris deorumque minis victus
quievit;
[7]
cui cum inspirati vates canerent
non inpune laturum, si incrementa urbis toto orbe auspicatissimae
interpellasset, hoc modo spatium respirandi fugientibus datum.
[3]
Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci
eius adventu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam
sollicitat,
[9]
dein empto loco, qui corio bovis
tegi posset, in quo fessos longa navigatione socios, quoad proficisceretur,
reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet atque ita maius
loci spatium, quam petierat, occupat, unde postea ei loco Byrsae nomen fuit.
[10]
Confluentibus deinde vicinis locorum, qui
spe lucri multa hospitibus venalia inferebant,
[11]
sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum velut instar civitatis
effectum est.
[12]
Vticensium quoque legati dona ut
consanguineis adtulerunt hortatique sunt, urbem ibi conderent, ubi sedes
sortiti essent.
[13]
Sed et Afros detinendi advenas
amor cepit.
[14]
Itaque consentientibus omnibus
Karthago conditur statuto annuo vectigali pro solo urbis.
[15]
In primis fundamentis caput bubulum inventum est,
quod auspicium fructuosae quidem, sed laboriosae perpetuoque servae urbis
fuit; propter quod in alium locum urbs translata,
[16]
ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum
futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit.
[17]
Tunc ad opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi et
populus et civitas magna facta
6
[1]
Cum successu rerum florentes Karthaginis opes
essent, rex Maxitanorum Hiarbas decem Poenorum principibus ad se arcessitis
Elissae nuptias sub belli denuntiatione petit.
[2]
Quod legati reginae referre metuentes Punico cum ea ingenio egerunt,
nuntiantes regem aliquem poscere, qui cultiores victus eum Afrosque
perdoceat;
[3]
sed quem inveniri posse, qui ad
barbaros et ferarum more viventes transire a consanguineis velit?
[4]
Tunc a regina castigati, si pro salute patriae
asperiorem vitam recusarent, cui etiam ipsa vita, si res exigat, debeatur,
regis mandata aperuere, dicentes quae praecipiat aliis, ipsi facienda esse,
si velit urbi consultum esse.
[5]
Hoc dolo capta
diu Acherbae viri nomine cum multis lacrimis et lamentatione flebili
invocato ad postremum ituram se, quo sua et urbis fata vocarent, respondit.
[6]
In hoc trium mensium sumpto spatio, pyra in
ultima parte urbis instructa, velut placatura viri manes inferiasque ante
nuptias missura multas hostias caedit et sumpto gladio pyram
conscendit
[7]
atque ita ad populum respiciens
ituram se ad virum, sicut praeceperint, dixit vitamque gladio finivit.
[8]
Quam diu Karthago invicta fuit, pro dea
culta est.
[9]
Condita est haec urbs LXXII annis
ante quam Roma;
[10]
cuius virtus sicut bello clara
fuit, ita domi status variis discordiarum casibus agitatus est.
[11]
Cum inter cetera mala etiam peste laborarent, cruenta
sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt;
[12]
quippe homines ut victimas immolabant et inpuberes, quae aetas
etiam hostium misericordiam provocat, aris admovebant, pacem deorum sanguine
eorum exposcentes, pro quorum vita dii rogari maxime solent.
7
[1]
Itaque adversis tanto scelere numinibus, cum in
Sicilia diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello amissa
maiore exercitus parte gravi proelio victi sunt;
[2]
propter quod ducem suum Malchum, cuius auspiciis et Siciliae partem
domuerant et adversus Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus, quae
superfuerat, exulare iusserunt.
[3]
Quam rem aegre
ferentes milites quod precibus nequeant, armis se consecuturos.
[4]
Cum et preces et minae legatorum spretae essent,
interiectis diebus conscensis navibus armati ad urbem veniunt,
[5]
ubi deos hominesque testati, non se expugnatum, sed
reciperatum patriam venire, ostensurosque civibus suis non virtutem sibi
priore bello,
[6]
sed fortunam defuisse, prohibitis
commeatibus obsessaque urbe in summam desperationem Karthaginienses
adduxerunt.
[7]
Interea Karthalo, Malchi exulum
ducis filius, cum praeter castra patris a Tyro, quo decimam Herculis ferre
ex praeda Siciliensi, quam pater eius ceperat, a Karthaginiensibus missus
fuerat, reverteretur arcessitusque a patre esset, prius se publicae
religionis officia executurum quam privatae pietatis respondit.
[8]
Quam rem etsi indigne ferret pater, non tamen vim
adferre religioni ausus est.
[9]
Interiectis deinde
diebus Karthalo petito commeatu a populo cum reversus ad patrem esset
ornatusque purpura et infulis sacerdotii omnium se oculis ingereret, tum in
secretum abducto pater ait:
[10]
"aususne es,
nefandissimum caput, ista purpura et auro ornatus in conspectum tot
miserorum civium venire et maesta ac lugentia castra circumfluentibus
quietae felicitatis insignibus velut exultabundus intrare? Nusquamne te
aliis iactare potuisti?
[11]
Nullus locus aptior
quam sordes patris et exilii infelicis aerumnae fuerunt?
[12]
Quid, quod paulo ante vocatus, non dico patrem, ducem
certe civium tuorum superbe sprevisti?
[13]
Quid
porro tu in purpura ista coronisque aliud quam victoriarum mearum titulos
geris?
[14]
Quoniam igitur tu in patre nihil
nisi exulis nomen agnoscis, ego quoque imperatorem me magis quam patrem
iudicabo statuamque in te exemplum, ne quis posthac infelicibus miseriis
patris inludat"
[15]
Atque ita eum cum ornatu suo in
altissimam crucem in conspectu urbis suffigi iussit.
[16]
Post paucos deinde dies Karthaginem capit evocatoque populo ad
contionem exilii iniuriam queritur, belli necessitatem excusat, contentumque
victoria sua punitis auctoribus miserorum civium iniuriosi exilii omnibus se
veniam dare dicit.
[17]
Atque ita decem senatoribus
interfectis urbem legibus suis reddidit.
[18]
Nec
multo post ipse adfectati regni accusatus duplicis, et in filio et in
patria, parricidii poenas dedit.
[19]
Huic Mago
imperator successit, cuius industria et opes Karthaginiensium et imperii
fines et bellicae gloriae laudes creverunt.
LIBER XIX
1
[1]
Mago, Karthaginiensium imperator, cum primus
omnium ordinata disciplina militari imperium Poenorum condidisset viresque
civitatis non minus bellandi arte quam virtute firmasset, diem fungitur
relictis duobus filiis, Asdrubale et Hamilcare,
[2]
qui per vestigia paternae virtutis decurrentes sicuti generi, ita et
magnitudini patris successerunt.
[3]
His ducibus
Sardiniae bellum inlatum; adversus Afros quoque vectigal pro solo urbis
multorum annorum repetentes dimicatum.
[4]
Sed
Afrorum sicuti causa iustior, ita et fortuna superior fuit,
[5]
bellumque cum his solutione pecuniae, non armis
finitum.
[6]
In Sardinia quoque Asdrubal graviter
vulneratus imperio Hamilcari fratri tradito interiit,
[7]
cuius mortem cum luctus civitatis, tum et dictaturae undecim et
triumphi quattuor insignem fecere.
[8]
Hostibus
quoque crevere animi, veluti cum duce vires Poenorum cecidissent.
[9]
Itaque Siciliae populis propter adsiduas
Karthaginiensium iniurias ad Leonidam fratrem regis Spartanorum,
concurrentibus grave bellum natum, in quo et diu et varia victoria fuit
proeliatum.
[10]
Dum haec aguntur, legati a Dario,
Persarum rege, Karthaginem venerunt adferentes edictum, quo Poeni humanas
hostias immolare et canina vesci prohibebantur;
[11]
mortuorum quoque corpora cremare potius quam terra obruere a rege
iubebantur;
[12]
petentes simul auxilia adversus
Graeciam, qui inlaturus bellum Darius erat.
[13]
Sed Karthaginienses auxilia negantes propter adsidua finitimorum bella
ceteris, ne per omnia contumaces viderentur, cupide paruere.
2
[1]
Interea Hamilcar bello Siciliensi interficitur
relictis tribus filiis, Himilcone, Hannone, Gisgone.
[2]
Asdrubali quoque par numerus filiorum fuit, Hannibal, Asdrubal et
Sapho.
[3]
Per hos res Karthaginiensium ea
tempestate regebantur.
[4]
Itaque et Mauris bellum
inlatum et adversus Numidas pugnatum et Afri conpulsi stipendium urbis
conditae Karthaginiensibus remittere.
[5]
Dein, cum
familia tanta imperatorum gravis liberae civitati esset omniaque ipsi
agerent simul et iudicarent, centum ex numero senatorum iudices
deliguntur,
[6]
qui reversis a bello ducibus
rationem rerum gestarum exigerent, ut hoc metu ita in bello imperia
cogitarent, ut domi iudicia legesque respicerent.
[7]
In Sicilia in locum Hamilcaris imperator
Himilco succedit, qui cum navali terrestrique bello secunda proelia fecisset
multasque civitates cepisset, repente pestilentis sideris vi exercitum
amisit.
[8]
Quae res cum nuntiata Karthagine esset,
maesta civitas fuit; omnia ululatibus non secus ac si urbs ipsa capta esset
personabant,
[9]
clausae privatae domus, clausa
deorum templa, intermissa omnia sacra, omnia privata officia damnata.
[10]
Cuncti deinde ad portum congregantur
egredientesque paucos e navibus, qui cladi superfuerant, de suis
percontantur.
[11]
Vt vero dubia antea spe et
suspenso metu, incerta orbitatis expectatione casus suorum miseris eluxit,
tunc toto litore plangentium gemitus, tunc infelicium matrum ululatus et
flebiles querelae audiebantur.
3
[1]
Inter haec procedit inops navi sua imperator
sordida servilique tunica discinctus, ad cuius conspectum plangentium agmina
iunguntur.
[2]
Ipse quoque manus ad caelum tendens
nunc sortem suam, nunc publicam fortunam deflet;
[3]
nunc deos accusat, qui tanta belli decora et tot ornamenta victoriarum,
quae ipsi dederant, abstulerint; qui captis tot urbibus totiensque hostibus
terrestri navalique proelio victis exercitum victorem non bello, sed peste
deleverint.
[4]
Deferre se tamen civibus suis non
modica solacia, quod malis eorum hostes gaudere, non gloriari
possint;
[5]
quippe cum neque eos, qui mortui
sunt, a se occisos, neque eos, qui reversi sunt, a se fugatos possint
dicere,
[6]
praedam, quam relictis a se castris
abstulerint, non esse talem, quam velut spolium victi hostis ostentent, sed
quam possessione vacua fortuitis dominorum mortibus sicuti caduca
occuparint.
[7]
Quod ad hostes pertinet, victores
se recessisse; quod ad pestem, victos.
[8]
Nihil
tamen se gravius ferre, quam quod inter fortissimos viros mori non potuerit
servatusque sit non ad vitae iucunditatem, sed ad ludibrium calamitatis.
[9]
Quamquam ubi miseras copiarum reliquias
Karthaginem reduxerit, se quoque secuturum commilitones suos ostensurumque
patriae
[10]
non ideo se in eam diem vixisse,
quoniam vellet vivere, sed ne hos, quibus nefanda lues pepercerat, inter
hostium exercitus relictos morte sua proderet.
[11]
Tali vociferatione per urbem ingressus, ut ad limina domus suae venit,
prosecutam multitudinem velut
[12]
postremo adloquio
dimisit obseratisque foribus ac nemine ad se, ne filiis quidem, admissis
mortem sibi conscivit.
LIBER XX
1
[1] Dionysius e Sicilia Karthaginiensibus pulsis occupatoque totius insulae imperio grave otium regno suo periculosamque desidiam tanti exercitus ratus, copias in Italiam traiecit, [2] simul ut et militum vires continuo labore acuerentur et regni fines proferrentur. [3] Prima illi militia adversus Graecos, qui proxima Italici maris litora tenebant, fuit; [4] quibus devictis finitimos quosque adgreditur omnesque Graeci nominis Italiam possidentes hostes sibi destinat; [5] quae gentes non partem, sed universam ferme Italiam ea tempestate occupaverant. [6] Denique multae urbes adhuc post tantam vetustatem vestigia Graeci moris ostentant. [7] Namque Tuscorum populi, qui oram Inferi maris possident, a Lydia venerunt, et Venetos, [8] quos incolas Superi maris videmus, capta et expugnata Troia Antenore duce misit, Adria quoque Illyrico mari proxima, [9] quae et Adriatico mari nomen dedit, Graeca urbs est; [10] Arpos Diomedes exciso Ilio naufragio in ea loca delatus condidit. [11] Sed et Pisae in Liguribus Graecos auctores habent; et in Tuscis Tarquinii a Thessalis, et Spina in Vmbris; Perusini quoque originem ab Achaeis ducunt. [12] Quid Caeren urbem dicam? Quid Latinos populos, qui ab Aenea conditi videntur? [13] Iam Falisci, Nolani, Abellani nonne Chalcidensium coloni sunt? [14] Quid tractus omnis Campaniae? Quid Bruttii Sabinique? [15] Quid Samnites? Quid Tarentini, quos Lacedaemone profectos spuriosque vocatos accipimus? [16] Thurinorum urbem condidisse Philocteten ferunt; ibique adhuc monumentum eius visitur, et Herculis sagittae in Apollinis templo, quae fatum Troiae fuere.
2
Metapontini quoque in templo Minervae ferramenta, quibus Epeos, a quo
conditi sunt, equum Troianum fabricavit, ostentant.
[2]
Propter quod omnis illa pars Italiae Maior Graecia appellata est.
[3]
Sed principio originum Metapontini
cum Sybaritanis et Crotoniensibus pellere ceteros Graecos Italia statuerunt.
[4]
Cum primum urbem Sirim cepissent, in
expugnatione eius L iuvenes amplexos Minervae simulacrum sacerdotemque deae
velatum ornamentis inter ipsa altaria trucidaverunt.
[5]
Ob haec cum peste et seditionibus vexarentur, priores
Crotonienses Delphicum oraculum adierunt.
[6]
Responsum his est, finem mali fore, si violatum Minervae numen et
interfectorum manes placassent.
[7]
Itaque cum
statuas iuvenibus iustae magnitudinis et in primis Minervae fabricare
coepissent, et Metapontini oraculo cognito deorum occupandam manium et deae
pacem rati, iuvenibus modica et lapidea simulacra ponunt et deam panificiis
placant.
[8]
Atque ita pestis utrubique sedata est,
cum alteri magnificentia, alteri velocitate certassent.
[9]
Recuperata sanitate non diu Crotonienses quievere.
[10]
Itaque indignantes in oppugnatione Siris
auxilium contra se a Locrensibus latum, bellum his intulerunt.
[11]
Quo metu territi Locrenses ad Spartanos decurrunt;
auxilium supplices deprecantur.
[12]
Illi longinqua
militia gravati auxilium a Castore et Polluce petere eos iubent.
[13]
Neque legati responsum sociae urbis spreverunt
profectique in proximum templum facto sacrificio auxilium deorum inplorant.
[14]
Litatis hostiis obtentoque, ut rebantur,
quod petebant, haud secus laeti quam si deos ipsos secum avecturi essent,
pulvinaria iis in navi conponunt faustisque profecti ominibus solacia suis
pro auxiliis deportant.
3
[1]
His cognitis Crotonienses et ipsi legatos ad
oraculum Delphos mittunt, victoriae facultatem bellique prosperos eventus
deprecantes.
[2]
Responsum prius votis hostes quam
armis vincendos.
[3]
Cum vovissent Apollini decimas
praedae, Locrenses et voto hostium et responso dei cognito nonas voverunt
tacitamque eam rem habuere, ne votis vincerentur.
[4]
Itaque cum in aciem processissent et Crotoniensium centum viginti
milia armatorum constitissent, Locrenses paucitatem suam circumspicientes
(nam sola XV milia militum habebant) omissa spe victoriae in destinatam
mortem conspirant,
[5]
tantusque ardor ex
desperatione singulos cepit, ut victores se putarent, si non inulti
morerentur.
[6]
Sed dum mori honeste quaerunt,
feliciter vicerunt, nec alia causa victoriae fuit, quam quod desperaverunt.
[7]
Pugnantibus Locris aquila ab acie numquam
recessit eosque tam diu circumvolavit, quoad vincerent.
[8]
In cornibus quoque duo iuvenes diverso a ceteris
armorum habitu, eximia magnitudine et albis equis et coccineis paludamentis
pugnare visi sunt nec ultra apparuerunt, quam pugnatum est.
[9]
Hanc admirationem auxit incredibilis famae velocitas.
Nam eadem die, qua in Italia pugnatum est, et Corintho et Athenis et
Lacedaemone nuntiata est victoria.
4
[1]
Post haec Crotoniensibus nulla virtutis
exercitatio, nulla armorum cura fuit.
[2]
Oderant
enim quae infeliciter sumpserant, mutassentque vitam luxuria, ni Pythagoras
philosophus fuisset.
[3]
Hic Sami de Marato,
locuplete negotiatore, natus magnisque sapientiae incrementis formatus
Aegyptum primo, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque
mundi spectandam profectus summam scientiam consecutus erat.
[4]
Inde regressus Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas
Minois et Lycurgi inclitas ea tempestate leges contenderat.
[5]
Quibus omnibus instructus Crotonam venit populumque in
luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit.
[6]
Laudabat cotidie virtutem et vitia luxuriae casumque
civitatium ea peste perditarum enumerabat
[7]
tantumque studium ad frugalitatem multitudinis provocavit, ut aliquos ex
his luxuriatos incredibile videretur.
[8]
Matronarum quoque separatam a viris doctrinam et puerorum a parentibus
frequenter habuit.
[9]
Docebat nunc has pudicitiam
et obsequia in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium.
[10]
Inter haec velut genetricem virtutum frugalitatem
omnibus ingerebat
[11]
consecutusque disputationum
adsiduitate erat, ut matronae auratas vestes ceteraque dignitatis suae
ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent eaque omnia delata in
Iunonis aedem ipsi deae consecrarent,
[12]
prae se
ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes esse.
[13]
In iuventute quoque quantum profligatum sit, victi
feminarum contumaces animi manifestant.
[14]
Sed
CCC ex iuvenibus cum sodalicii iure sacramento quodam nexi separatam a
ceteris civibus vitam exercerent, quasi coetum clandestinae coniurationis
haberent, civitatem in se converterunt, quae eos,
[15]
cum in unam domum convenissent, cremare voluit.
[16]
In quo tumultu sexaginta ferme periere; ceteri in
exilium profecti.
[17]
Pythagoras autem cum annos
XX Crotone egisset, Metapontum emigravit ibique decessit;
[18]
cuius tanta admiratio fuit, ut ex domo eius templum
facerent eumque pro deo colerent.
5
[1]
Igitur Dionysius tyrannus, quem supra a Sicilia
exercitum in Italiam traiecisse bellumque Graecis intulisse memoravimus,
expugnatis Locris Crotonienses vix vires longo otio ex prioris belli clade
resumentes adgreditur,
[2]
qui fortius cum paucis
tanto exercitui eius quam antea cum tot milibus Locrensium paucitati
restiterunt.
[3]
Tantum virtutis paupertas adversus
insolentes divitias habet, tantoque insperata interdum sperata victoria
certior est.
[4]
Sed Dionysium gerentem bellum
legati Gallorum, qui ante menses Romam incenderant societatem amicitiamque
petentes adeunt,
[5]
gentem suam inter hostes eius
positam esse magnoque usui ei futuram vel in acie bellanti vel de tergo
intentis in proelium hostibus adfirmant.
[6]
Grata
legatio Dionysio fuit. Ita pacta societate et auxiliis Gallorum auctus
bellum velut ex integro restaurat.
[7]
His autem
Gallis causa in Italiam veniendi sedesque novas quaerendi intestina
discordia et adsiduae domi dissensiones fuere,
[8]
quarum taedio cum in Italiam venissent, sedibus Tuscos expulerunt et
Mediolanum, Comum, Brixiam, Veronam, Bergomum, Tridentum, Vincentiam
condiderunt.
[9]
Tusci quoque duce Raeto avitis
sedibus amissis Alpes occupavere et ex nomine ducis gentem Raetorum
condiderunt.
[10]
Sed Dionysium in Siciliam
adventus Karthaginiensium revocavit, qui reparato exercitu bellum, quod
deseruerant, auctis viribus repetebant.
[11]
Dux
belli Hanno Karthaginiensis erat,
[12]
cuius
inimicus Suniatus, potentissimus ea tempestate Poenorum, cum odio eius
Graecis litteris Dionysio adventum exercitus et segnitiam ducis familiariter
praenuntiasset, conprehensis epistulis proditionis eius damnatur, facto
senatus consulto,
[13]
ne quis postea
Karthaginiensis aut litteris Graecis aut sermoni studeret, ne aut loqui cum
hoste aut scribere sine interprete posset.
[14]
Nec
multo post Dionysius, quem paulo ante non Sicilia, non Italia capiebat,
adsiduis belli certaminibus victus fractusque insidiis ad postremum suorum
interficitur.
LIBER XXI
1
[1]
Extincto in Sicilia Dionysio tyranno in locum
eius milites maximum natu ex filiis eius, nomine Dionysium, suffecere, et
naturae ius secuti,
[2]
et quod firmius futurum esse
regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures filios
divideretur, arbitrantur.
[3]
Sed Dionysius inter
initia regni avunculos fratrum suorum veluti aemulos imperii sui
hortatoresque puerorum ad divisionem regni tollere gestiebat.
[4]
Quare paulisper dissimulatum animum prius ad favorem
popularium conciliandum intendit, excusatius facturus quod statuerat, si
probatus ante omnibus foret.
[5]
Igitur nexorum
tria milia carcere dimittit, tributa populo per triennium remittit,
quibuscumque delinimentis potest animos omnium sollicitat.
[6]
Tunc ad destinatum facinus conversus non cognatos
tantum fratrum,
[7]
sed etiam ipsos interficit, ut,
quibus consortium regni debebat, ne spiritus quidem consortium relinqueret,
tyrannidem in suos prius quam in exteros auspicatus.
2
[1]
Sublatis deinde aemulis in segnitiam lapsus
saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque valetudinem contraxit, adeo ut
non solem, non pulverem, non denique splendorem ferre lucis ipsius posset.
[2]
Propter quae dum contemni se putat,
saevitia grassatur nec, ut pater, carcerem nexis, sed caedibus civitatem
replet;
[3]
ob quae non contemptior omnibus quam
invisior fuit.
[4]
Itaque cum bellum adversus eum
Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello
resisteret.
[5]
Sed a militibus praedam et urbis
direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur.
[6]
Victus cum iterato non felicius fortunam temptasset,
legatos ad Syracusanos mittit, spondens se depositurum tyrannidem, si
mitterent ad eum, quibuscum sibi de pace conveniret.
[7]
In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita
incautis omnibus nec quicquam hostile metuentibus exercitum ad delendam
civitatem mittit.
[8]
Fit igitur in ipsa urbe
anceps proelium, in quo oppidanis multitudine superantibus Dionysius
pellitur. Qui cum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in
Italiam profugit tacitus.
[9]
Exul Locrensibus
sociis acceptus, velut iure regnaret, arcem occupat solitamque sibi
saevitiam exercet.
[10]
Coniuges principum ad
stuprum rapi iubebat, virgines ante nuptias abducebat stupratasque procis
reddebat, locupletissimos quosque aut civitate pellebat aut occidi imperabat
bonaque eorum invadebat.
3
[1]
Dein cum rapinae occasio deesset, universam
civitatem callido commento circumvenit.
[2]
Cum
Reginorum tyranni Leophronis bello Locrenses premerentur, voverant, si
victores forent, ut die festo Veneris virgines suas prostituerent.
[3]
Quo voto intermisso cum adversa bella cum
Lucanis gererent, in contionem eos Dionysius vocat; hortatur, ut uxores
filiasque suas in templum Veneris quam possint ornatissimas
mittant,
[4]
ex quibus sorte ductae centum voto
publico fungantur religionisque gratia uno stent in lupanari mense omnibus
ante iuratis viris, ne quis ullam adtaminet.
[5]
Quae res ne virginibus voto civitatem solventibus fraudi esset, decretum
facerent, ne qua virgo nuberet, priusquam illae maritis traderentur.
[6]
Probato consilio, quo et superstitioni et
pudicitiae virginum consulebatur, certatim omnes feminae inpensius exornatae
in templum Veneris conveniunt,
[7]
quas omnes
Dionysius inmissis militibus spoliat ornamentaque matronarum in praedam suam
vertit.
[8]
Quarundam viros ditiores interficit,
quasdam ad prodendas virorum pecunias torquet.
[9]
Cum his artibus per annos sex regnasset, conspiratione Locrorum civitate
pulsus in Siciliam redit.
[10]
Ibi Syracusas
securis omnibus post longam intercapedinem pacis per proditionem
recepit.
4
[1]
Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Africa
princeps Karthaginiensium Hanno opes suas, quibus vires rei publicae
superabat, in occupandam dominationem intendit regnumque invadere interfecto
senatu conatus est.
[2]
Cui sceleri sollemnem
nuptiarum diem filiae suae legit, ut religione votorum nefanda commenta
facilius tegerentur.
[3]
Itaque plebi epulas in
publicis porticibus, senatui in domo sua parat, ut poculis veneno infectis
secretius senatum et sine arbitris interficeret orbamque rem publicam
facilius invaderet.
[4]
Qua re magistratibus per
ministros prodita scelus declinatum, non vindicatum est, ne in viro tam
potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata.
[5]
Contenti itaque cohibuisse decreto modum nuptiarum
sumptibus statuunt idque observari non ab uno, sed ab universis iubent, ne
persona designata, non vitia correcta viderentur.
[6]
Hoc consilio praeventus iterum servitia concitat statutaque
rursus caedium die, cum denuo se proditum videret, timens iudicium munitum
quoddam castellum cum XX milibus servorum armatis occupat.
[7]
Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, capitur
virgisque caesus effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a
singulis membris poenae exigerentur, in conspectu populi occiditur; corpus
verberibus lacerum in crucem figitur.
[8]
Filii
quoque cognatique omnes, etiam innoxii, supplicio traduntur, ne quisquam aut
ad imitandum scelus aut ad mortem ulciscendam ex tam nefaria domo
superesset.
5
[1]
Interea Dionysius Syracusis receptus, cum
gravior crudeliorque in dies civitati esset, iterata conspiratione
obsidetur.
[2]
Tunc deposito imperio arcem
Syracusanis cum exercitu tradidit receptoque privato instrumento Corinthum
in exilium proficiscitur.
[3]
Ibi humillima quaeque
tutissima existimans in sordidissimum vitae genus descendit:
[4]
non contentus in publico vagari, sed potare; nec
conspici in popinis lupanaribusque, sed totis diebus desidere;
[5]
cum perditissimo quoque de minimis rebus disceptare;
pannosus et squalidus incedere; risum libentius praebere quam
captare;
[6]
in macello perstare; quod emere non
poterat, oculis devorare;
[7]
apud aediles adversus
lenones iurgare; omniaque ista facere, ut contemnendus magis quam metuendus
videretur.
[8]
Novissime ludi magistrum professus
pueros in trivio docebat, ut aut a timentibus semper in publico videretur
aut a non timentibus facilius contemneretur.
[9]
Nam licet tyranni his semper vitiis abundent, tamen simulatio haec
vitiorum, non naturae erat, magisque haec arte quam amisso regali pudore
faciebat, expertus, quam invisa tyrannorum forent etiam sine opibus nomina.
[10]
Laborabat itaque invidiam praeteritorum
contemptu praesentium demere, neque honesta, sed tuta consilia
circumspiciebat.
[11]
Inter has tamen
dissimulationum artes ter insimulatus est adfectatae tyrannidis, nec aliter
quam dum contemnitur, liberatus est.
6
[1]
Inter haec Karthaginienses tanto successu rerum
Alexandri Magni exterriti, verentes, ne Persico regno et Africum vellet
adiungere, mittunt ad speculandos eius animos Hamilcarem cognomento Rodanum,
virum sollertia facundiaque ceteros insignem.
[2]
Augebant enim metum et Tyros, urbs auctorum originis suae,
[3]
capta et Alexandria aemula Karthaginis in
terminis
[4]
Africae et Aegypti condita et
felicitas regis, apud quem nec cupiditas nec fortuna ullo modo
terminabantur.
[5]
Igitur Hamilcar per Parmeniona
aditu regis obtento profugisse se ad regem expulsum patria fingit militemque
se expeditionis offert.
[6]
Atque ita consiliis
eius exploratis in tabellis ligneis vacua desuper cera inducta civibus suis
omnia perscribebat.
[7]
Sed Karthaginienses post
mortem regis reversum in patriam, quasi urbem regi venditasset, non ingrato
tantum, verum etiam crudeli animo necaverunt.
LIBER XXII
1
[1]
Agathocles, Siciliae tyrannus, qui magnitudini
prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere
pervenit.
[2]
Quippe in Sicilia patre figulo natus
non honestiorem pueritiam quam principia originis habuit,
[3]
siquidem forma et corporis pulchritudine egregius diu
vitam stupri patientia exhibuit.
[4]
Annos deinde
pubertatis egressus libidinem a viris ad feminas transtulit.
[5]
Post haec apud utrumque sexum famosus vitam
latrociniis mutavit.
[6]
Interiecto tempore, cum
Syracusas concessisset adscitusque in civitatem inter incolas
esset,
[7]
diu sine fide fuit, quoniam nec in
fortunis quod amitteret, nec in verecundia quod inquinaret habere
videbatur;
[8]
in summa gregariam militiam
sortitus non minus tunc seditiosa quam antea turpi vita in omne facinus
promptissimus erat;
[9]
nam et manu strenuus et in
contionibus perfacundus habebatur.
[10]
Brevi
itaque centurio ac deinceps tribunus militum factus est.
[11]
Primo bello adversus Aethnaeos magna experimenta sui
Syracusanis dedit.
[12]
Sequenti Campanorum tantam
de se spem omnibus fecit, ut in locum demortui ducis Damasconis
sufficeretur,
[13]
cuius uxorem adulterio
cognitam post mortem viri in matrimonium recepit.
[14]
Nec contentus, quod ex inope repente dives factus esset,
piraticam adversus patriam exercuit.
[15]
Saluti ei
fuit, quod socii capti tortique de illo negaverunt.
[16]
Bis occupare imperium Syracusarum voluit, bis in exilium actus
est.
2
1. A Murgantinis, apud quos exulabat, odio Syracusanorum primo praetor, mox
dux creatur.
[2]
In eo bello et urbem Leontinorum
capit et patriam suam Syracusas obsidere coepit,
[3]
ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum, inploratus depositis hostilibus
odiis praesidia militum mittit.
[4]
Ita uno
eodemque tempore Syracusae et ab hoste civili amore defensae et a cive
hostili odio inpugnatae sunt.
[5]
Sed Agathocles
cum videret fortius defendi urbem quam oppugnari, precibus per internuntios
Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat,
peculiaria in ipsum officia sui repromittens.
[6]
Qua spe inpletus Hamilcar societatem cum eo mutuae potentiae iungit, ut
quantum virium Agathocli adversus Syracusanos dedisset, tantum ipse ad
incrementa domesticae potentiae recuperaret.
[7]
Igitur non pax tantum Agathocli conciliatur, verum etiam praetor Syracusis
constituitur.
[8]
Tunc Hamilcari expositis
insignibus Cereris tactisque in obsequia Poenorum iurat.
[9]
Deinde acceptis ab eo V milibus Afrorum potentissimos
quosque ex principibus interficit,
[10]
atque ita
veluti rei publicae statum formaturus populum in theatrum ad contionem
vocari iubet contracto in gymnasio senatu, quasi quaedam prius ordinaturus.
[11]
Sic conpositis rebus inmissis militibus
populum obsidet, senatum trucidat,
[12]
cuius
peracta caede ex plebe quoque locupletissimos et promptissimos
interficit.
3
[1]
His ita gestis militem legit exercitumque
conscribit, quo instructus finitimas civitates nihil hostile metuentes ex
inproviso adgreditur,
[2]
Poenorum quoque socios
permittente Hamilcare foede vexat. Propter quod querelas Karthaginem socii
non tam de Agathocle quam de Hamilcare detulerunt,
[3]
hunc ut dominum et tyrannum, illum ut proditorem arguentes, a quo
infestissimo hosti fortunae sociorum interposita pactione donatae
sint;
[4]
sicut ab initio Syracusae in pignus
societatis sint traditae, urbs semper Poenis infesta et de imperio Siciliae
Karthaginis aemula, nunc insuper civitates sociorum eidem titulo pacis
addictas
[5]
Denuntiare igitur se haec brevi ad
ipsos redundatura ac propediem sensuros, quantum mali non Siciliae magis
quam ipsi Africae adtulerint.
[6]
His querelis
senatus in Hamilcarem accenditur, sed quoniam in imperio esset, tacita de eo
suffragia tulerunt et sententias, priusquam recitarentur, in urnam coniectas
obsignari iusserunt, dum alter Hamilcar, Gisgonis filius, a Sicilia
reverteretur.
[7]
Sed haec callida commenta
Poenorum et sententias inauditas mors Hamilcaris praevenit, liberatusque est
fati munere, quem per iniuriam cives inauditum damnaverant.
[8]
Quae res Agathocli adversus Poenos occasionem movendi
belli dedit.
[9]
Prima igitur illi cum Hamilcare,
Gisgonis filio, proelii congressio fuit, a quo victus maiori mole
reparaturus bellum Syracusas concessit.
[10]
Sed
secundi certaminis eadem fortuna quae et prioris fuit.
4
Cum igitur victores Poeni Syracusas obsidione cinxissent, Agathocles, quod
se neque viribus parem neque ad obsidionem ferendam instructum videret,
super haec a sociis crudelitate eius offensis desertus esset,
[2]
statuit bellum in Africa transferre, mira prorsus
audacia, ut, quibus in solo urbis suae par non erat, eorum urbi bellum
inferret, et qui sua tueri non poterat, inpugnaret aliena victusque
victoribus insultaret.
[3]
Huius consilii non minus
admirabile silentium quam commentum fuit. Populo hoc solum professus,
invenisse se victoriae viam; animos illi tantum in brevem obsidionis
patientiam firmarent, vel cui status praesentis fortunae displiceret, dare
se ei discedendi liberam potestatem.
[4]
Cum mille
sescenti discessissent, ceteros ad obsidionis necessitatem frumento et
stipendio instruit; L tantum secum talenta ad praesentem usum aufert, cetera
ex hoste melius quam ex sociis paraturus.
[5]
Omnes
deinde servos militaris aetatis libertate donatos sacramento adegit eosque
et maiorem partem ferme militum navibus inponit, ratus exaequata utriusque
ordinis condicione mutuam inter eos virtutis aemulationem futuram; ceteros
omnes ad tutelam patriae relinquit.
5
[1]
Septimo igitur imperii anno comitibus duobus
adultis filiis, Archagatho et Heraclida,
[2]
nullo
militum sciente quo veheretur, cursum in Africam dirigit, cum omnes aut in
Italiam praedatum se aut in Sardiniam ituros crederent. Tunc primum,
exposito in Africae litore exercitu, consilium suum omnibus aperit.
[3]
Quo in loco Syracusae positae sint
ostendit, quibus aliud nullum auxilium superesset, quam ut hostibus faciant,
quae ipsi patiantur.
[4]
Quippe aliter domi, aliter
foris bella tractari. Domi ea sola auxilia esse, quae patriae vires
subministrent; foris hostem etiam suis viribus vinci, deficientibus sociis
et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus.
[5]
Huc accedere, quod urbes castellaque Africae non muris
cinctae, non in montibus positae sint, sed in planis campis sine ullis
munimentis iaceant, quas omnes metu excidii facile ad belli societatem
perlici posse.
[6]
Maius igitur Karthaginiensibus
ab ipsa Africa quam ex Sicilia exarsurum bellum, coituraque auxilia omnium
adversus unam urbem nomine quam opibus ampliorem, et quas non adtulerit
vires, inde sumpturum.
[7]
Nec in repentino
Poenorum metu modicum momentum victoriae fore, qui tanta audacia hostium
perculsi trepidaturi sint.
[8]
Accessura et
villarum incendia, castellorum urbiumque contumacium direptionem, tum ipsius
Karthaginis obsidionem,
[9]
quibus omnibus non sibi
tantum in alios, sed et aliis in se sentient patere bella.
[10]
His non solum Poenos vinci, sed et Siciliam liberari
posse; nec enim moraturos in eius obsidione hostes, cum sua urgeantur.
[11]
Nusquam igitur alibi facilius bellum, sed
nec praedam uberiorem inveniri posse; nam capta Karthagine omnem Africam
Siciliamque praemium victorum fore.
[12]
Gloriam
certe tam honestae militiae tantam in omne aevum futuram, ut terminari nullo
tempore oblivionis possit, ut dicatur eos solos mortalium esse, qui bella,
quae domi ferre non poterant, ad hostes transtulerint ultroque victores
insecuti sint et obsessores urbis suae obsederint.
[13]
Omnibus igitur forti ac laeto animo bellum ineundum, quo nullum
aliud possit aut praemium victoribus uberius aut victis monumentum
inlustrius dare.
6
[1]
His quidem adhortationibus animi militum
erigebantur, sed terrebat eos portenti religio, quod navigantibus sol
defecerat.
[2]
Cuius rei rationem non minore cura
rex quam belli reddebat, adfirmans, si prius quam proficiscerentur factum
esset, crediturum adversum profecturis prodigium esse; nunc, quia egressis
acciderit, illis, ad quos eatur, portendere.
[3]
Porro defectus naturalium siderum semper praesentem rerum statum mutare,
certumque esse et florentibus Karthaginiensium opibus et laboribus
adversisque rebus suis commutationem significari.
[4]
Sic consolatis militibus universas naves consentiente exercitu
incendi iubet, ut omnes scirent auxilio fugae adempto aut vincendum aut
moriendum esse.
[6]
Dein cum omnia, quacumque
ingrederentur, prosternerent, castella villasque incenderent, obvius ei fuit
cum XXX milibus paganorum Hanno,
[6]
sed proelio
commisso duo de Siculis, tria milia de Poenis cum ipso duce cecidere.
[7]
Hac victoria et Siculorum animi eriguntur
et Poenorum franguntur.
[8]
Agathocles victis
hostibus urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa
milia trucidat.
[9]
Castra deinde in quinto lapide
a Karthagine statuit, ut damna carissimarum rerum vastitatemque agrorum et
incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur.
[10]
Interea ingens tota Africa deleti Poenorum exercitus fama
occupatarumque urbium divulgatur.
[11]
Stupor
itaque omnes et admiratio incessit, unde tanto imperio tam subitum bellum,
praesertim ab hoste iam victo; admiratio deinde paulatim in contemptum
Poenorum vertitur.
[12]
Nec multo post non Afri
tantum, verum etiam urbes nobilissimae novitatem secutae ad Agathoclem
defecere frumentoque et stipendio victorem instruxere.
7
His Poenorum malis etiam deletus in Sicilia cum imperatore exercitus velut
quidam aerumnarum cumulus accessit.
[2]
Nam post
profectionem a Sicilia Agathoclis in obsidione Syracusarum Poeni segniores
redditi ab Antandro, fratre regis Agathoclis, occidione caesi nuntiabantur.
[3]
Itaque cum domi forisque eadem fortuna
Karthaginiensium esset, iam non tributariae tantum ab his urbes, verum etiam
socii reges deficiebant, amicitiarum iura non fide, sed successu
ponderantes.
[4]
Erat inter ceteros rex Cyrenarum
Ophellas, qui spe inproba regnum totius Africae amplexus societatem cum
Agathocle per legatos iunxerat pactusque cum eo fuerat, ut Siciliae illi,
sibi Africae imperium victis Karthaginiensibus cederet.
[5]
Itaque cum ad belli societatem cum ingenti exercitu
ipse venisset, Agathocles blando adloquio et humili adulatione, cum saepius
simul cenassent adoptatusque filius eius ab Ophella esset,
[6]
incautum interficit occupatoque exercitu eius iterato
Karthaginienses omnibus viribus bellum cientes magno utriusque exercitus
sanguine gravi proelio superat.
[7]
Hoc certaminis
discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu
Agathoclis orta seditio fuisset, transiturus ad eum Bomilcar, rex Poenorum,
cum exercitu fuerit.
[8]
Ob quam noxam in medio
foro a Poenis patibulo suffixus est, ut idem locus monumentum suppliciorum
eius esset, qui ante fuerat ornamentum honorum.
[9]
Sed Bomilcar magno animo crudelitatem civium tulit, adeo ut de summa cruce
veluti de tribunali in Poenorum scelera contionaretur,
[10]
obiectans illis nunc Hannonem falsa adfectati regni invidia
circumventum, nunc Gisgonis innocentis exilium, nunc in Hamilcarem, patruum
suum, tacita suffragia, quod Agathoclem socium illis facere quam hostem
maluerit. Haec cum in maxima populi contione vociferatus esset,
expiravit.
8
[1]
Interea Agathocles profligatis in Africa rebus,
tradito Archagatho filio exercitu in Siciliam recurrit, nihil actum in
Africa existimans, si amplius Syracusae obsiderentur.
[2]
Nam post occisum Hamilcarem, Gisgonis filium, novus eo a Poenis
missus exercitus fuerat.
[3]
Statim igitur primo
adventu eius omnes Siciliae urbes auditis rebus, quas in Africa gesserat,
certatim se ei tradunt, atque ita pulsis e Sicilia Poenis totius insulae
imperium occupavit.
[4]
In Africam deinde reversus
seditione militum excipitur, nam stipendiorum solutio in adventum patris
dilata a filio fuerat.
[5]
Igitur in contionem
vocatos blandis verbis permulsit: stipendia illis non a se flagitanda esse,
sed ab hoste quaerenda; communem victoriam, communem praedam futuram.
[6]
Paulum modo adniterentur, dum belli
reliquiae peraguntur, cum sciant Karthaginem captam spes omnium expleturam.
[7]
Sedato militari tumultu interiectis diebus
ad castra hostium exercitum ducit, ibi inconsultius proelium committendo
maiorem partem exercitus perdidit.
[8]
Cum itaque
in castra fugisset versamque in se invidiam temere commissi belli videret
pristinamque offensam non depensi stipendii metueret, concubia nocte solus a
castris cum Archagatho filio profugit.
[9]
Quod ubi
milites cognovere, haud secus quam si ab hoste capti essent, trepidavere,
bis se a rege suo in mediis hostibus relictos esse proclamantes, salutemque
suam desertam ab eo esse, quorum ne sepultura quidem relinquenda fuerit.
[10]
Cum persequi regem vellent, a Numidis
excepti in castra revertuntur, conprehenso tamen reductoque Archagatho, qui
a patre noctis errore discesserat.
[11]
Agathocles
autem navibus, quibus reversus a Sicilia fuerat, cum custodibus earundem
Syracusas defertur, exemplum flagitii singulare,
[12]
rex exercitus sui desertor filiorumque pater proditor.
[13]
Interim in Africa post fugam regis milites pactione
cum hostibus facta, interfectis Agathoclis liberis Karthaginiensibus se
tradidere.
[14]
Archagathus cum occideretur ab
Arcesilao, amico antea patris, rogavit eum, quidnam liberis eius facturum
Agathoclem putet, per quem ipse liberis careat. Tunc respondit satis habere
se, quod superstites eos esse Agathoclis liberis sciat.
[15]
Post haec Poeni ad persequendas belli reliquias duces
in Siciliam miserunt, cum quibus Agathocles pacem aequis condicionibus
fecit.
LIBER XXIII
1
[1]
Agathocles, rex Siciliae, pacificatus cum
Karthaginiensibus partem civitatium a se fiducia virium dissidentem armis
subegit.
[2]
Dein quasi angustis insulae terminis
clauderetur, cuius imperii partem primis incrementis ne speraverat quidem,
in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas Italiae
civitates subegerat.
[3]
Primi igitur hostes illi
Bruttii fuere, quia et fortissimi tum et opulentissimi videbantur, simul et
ad iniurias vicinorum prompti.
[4]
Nam multas
civitates Graeci nominis Italia expulerant;
[5]
auctores quoque suos Lucanos bello vicerant et pacem cum his aequis
legibus fecerant.
[6]
Tanta feritas animorum erat,
ut nec origini suae parcerent.
[7]
Namque Lucani
isdem legibus liberos suos quibus et Spartani instituere soliti erant.
[8]
Quippe ab initio pubertatis in silvis inter
pastores habebantur sine ministerio servili, sine veste, quam induerent vel
cui incubarent, ut a primis annis duritiae parsimoniaeque sine ullo usu
urbis adsuescerent.
[9]
Cibus his praeda venatica,
potus aut lactis aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos
indurabantur.
[10]
Horum igitur ex numero L primo
ex agris finitimorum praedare soliti, confluente deinde multitudine
sollicitati praeda cum plures facti essent, infestas regiones reddebant.
[11]
Itaque fatigatus querelis sociorum
Dionysius, Siciliae tyrannus, sexcentos Afros ad conpescendos eos
miserat;
[12]
quorum castellum proditum sibi per
Bruttiam mulierem expugnaverunt ibique civitatem concurrentibus ad opinionem
novae urbis pastoribus statuerunt Bruttiosque se ex nomine mulieris
vocaverunt.
[13]
Primum illis cum Lucanis, originis
suae auctoribus, bellum fuit,
[14]
qua victoria
erecti cum pacem aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt
tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur.
[15]
Denique Alexander, rex Epiri, cum in
auxilium Graecarum civitatium cum magno exercitu in Italiam venisset, cum
omnibus copiis ab his deletus est.
[16]
Quare
feritas eorum successu felicitatis incensa diu terribilis finitimis fuit.
[17]
Ad postremum inploratus Agathocles spe
ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.
2
[1]
Principio adventus opinione eius concussi
legatos ad eum societatem amicitiamque petentes miserunt.
[2]
Quos Agathocles ad cenam invitatos, ne exercitum
traici viderent, et in posterum statuta his die conscensa navi frustratus
est.
[3]
Sed fraudis haud laetus eventus fuit,
siquidem reverti eum in Siciliam interiectis paucis diebus vis morbi
coegit,
[4]
quo toto corpore conprehensus per
omnes nervos articulosque umore pestifero grassante velut intestino
singulorum membrorum bello inpugnabatur.
[5]
Ex qua
desperatione bellum inter filium nepotemque eius regnum iam quasi mortui
vindicantibus oritur; occiso filio regnum nepos occupavit.
[6]
Igitur Agathocles, cum morbi cura et aegritudo
graviores essent et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis
rebus uxorem suam Theoxenam genitosque ex ea duos parvulos cum omni pecunia
et familia regalique instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit,
navibus inpositos Aegyptum, unde uxorem acceperat, remittit, timens, ne
praedonem regni sui hostem paterentur.
[7]
Quamquam
uxor diu ne ab aegro divelleretur deprecata est, ne discessus suus adiungi
nepotis parricidio posset et tam cruente haec deseruisse virum quam ille
inpugnasse avum videretur.
[8]
Nubendo se non
prosperae tantum, sed omnis fortunae inisse societatem, nec invitam periculo
spiritus sui empturam, ut extremos viri spiritus exciperet et exsequiarum
officium, in quod profecta se nemo sit successurus, obsequio debitae
pietatis inpleret.
[9]
Discedentes parvuli flebili
ululatu amplexi patrem tenebant; ex altera parte uxor maritum non amplius
visura osculis fatigabat. Nec minus senis lacrimae miserabiles erant.
[10]
Flebant hi morientem patrem, ille exules
liberos, hi discessu suo solitudinem patris, aegri senis, ille in spem regni
susceptos relinqui in egestate lugebat.
[11]
Inter
haec regia omnis adsistentium fletibus tam crudelis discidii inpleta
resonabat.
[12]
Tandem finem lacrimis necessitas
profectionis inposuit et mors regis proficiscentes filios insecuta est.
[13]
Dum haec aguntur, Karthaginienses cognitis
quae in Sicilia agebantur, occasionem totius insulae occupandae datam sibi
existimantes magnis viribus eo traiciunt multasque civitates
subigunt.
3
[1]
Eo tempore et Pyrrus adversus Romanos bellum
gerebat,
[2]
qui inploratus a Sicilia in
auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset, rex Siciliae sicut
Epiri appellatur.
[3]
Quarum rerum felicitate
laetus Heleno filio Siciliae velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis
regis erat), Alexandro autem Italiae regnum destinat.
[4]
Post haec multa secunda proelia cum Karthaginiensibus facit.
[5]
Interiecto deinde tempore legati ab
Italicis sociis venere nuntiantes, resisti Romanis non posse deditionemque
futuram, nisi subveniat.
[6]
Anxius tam ambiguo
periculo incertusque quid ageret vel quibus primum subveniret, in utrumque
pronus consultabat;
[7]
quippe instantibus hinc
Karthaginiensibus, inde Romanis periculosum videbatur exercitum in Italiam
non traicere, periculosius a Sicilia deducere, ne aut illi non lata ope aut
hi deserti amitterentur.
[8]
In hoc aestu
periculorum tutissimus portus consiliorum visus est omnibus viribus
decernere in Sicilia et profligatis Karthaginiensibus victorem exercitum
transponere in Italiam.
[9]
Itaque conserto proelio
cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret pro victo fugere visus
est;
[10]
ac propterea socii ab eo defecerunt et
imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat.
[11]
Sed nec in Italia meliore felicitate usus in Epirum
revertitur. Admirabilis utriusque res casus in exemplum fuit.
[12]
Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra vota
fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis victorias
adtraxerat, ita nunc adversa velut in ostentationem fragilitatis humanae
destruens, quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam
adversus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.
4
[1]
Post profectionem a Sicilia Pyrri magistratus
Hiero creatur, cuius tanta moderatio fuit,
[2]
ut
consentiente omnium civitatium favore dux adversus Karthaginienses primum,
mox rex crearetur.
[3]
Huius futurae maiestatis
ipsa infantis educatio quasi praenuntia fuit.
[4]
Quippe genitus erat patre Hieroclito, nobili viro, cuius origo a Gelone,
antiquo Siciliae tyranno, manabat,
[5]
sed maternum
illi genus sordidum atque adeo pudibundum fuit.
[6]
Nam ex ancilla natus ac propterea a patre velut dehonestamentum generis
expositus fuerat.
[7]
Sed parvulum et humanae opis
egentem apes congesto circa iacentem melle multis diebus aluere.
[8]
Ob quam rem responso aruspicum admonitus pater, qui
regnum infanti portendi canebant, parvulum recolligit omnique studio ad spem
maiestatis, quae promittebatur, instituit.
[9]
Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam in turba puerorum
repente conspectus eripuit.
[10]
Adulescenti quoque
prima bella ineunti aquila in clipeo, noctua in hasta consedit.
[11]
Quod ostentum et consilio cautum et manu promptum
regemque futurum significabat.
[12]
Denique
adversus provocatores saepe pugnavit semperque victoriam reportavit.
[13]
A Pyrro rege multis militaribus donis
donatus est.
[14]
Pulchritudo ei corporis insignis,
vires quoque in homine admirabiles fuere.
[15]
In
adloquio blandus, in negotio iustus, in imperio moderatus, prorsus ut nihil
ei regium deesse praeter regnum videretur.
LIBER XXIV
1
[1]
Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Graecia
dissidentibus inter se bello Ptolomeo Cerauno et Antiocho et Antigono
regibus
[2]
omnes ferme Graeciae civitates
ducibus Spartanis, velut occasione data ad spem libertatis erectae, missis
invicem legatis, per quos in societatis foedera alligarentur, in bellum
prorumpunt et,
[3]
ne cum Antigono, sub cuius regno
erant, bellum coepisse viderentur, socios eius Aetolos adgrediuntur, causas
belli praetendentes,
[4]
quod consensu Graeciae
sacratum Apollini Cirraeum campum per vim occupassent.
[5]
Huic bello ducem deligunt Area, qui adunato exercitu urbes
sataque in his campis posita depopulatur, quae auferri non poterant
incendit.
[6]
Quod cum e montibus conspicati
pastores Aetolorum essent, congregati admodum quingenti sparsos hostes
ignorantesque, quanta manus esset, quoniam conspectum illis metus et
incendiorum fumus abstulerat, consectantur trucidatisque admodum novem
milibus praedones in fugam verterunt.
[7]
Reparantibus deinde Spartanis bellum auxilium multae civitates negaverunt,
existimantes eos dominationem, non libertatem Graeciae quaerere.
[8]
Interea inter reges bellum finitur; nam Ptolomeus
pulso Antigono cum regnum totius Macedoniae occupasset, pacem cum Antiocho
facit adfinitatemque cum Pyrro rege data ei in matrimonium filia sua
iungit.
2
[1]
Exinde externo metu deposito inpium et
facinorosum animum ad domesticae scelera convertit insidiasque Arsinoae,
sorori suae, instruit, quibus et filios eius vita et ipsam Cassandreae urbis
possessione privaret.
[2]
Primus ei dolus fuit
simulato amore sororis matrimonium petere; aliter enim ad sororis filios,
quorum regnum occupaverat, quam concordiae fraude pervenire non poterat.
[3]
Sed nota scelerata Ptolomei voluntas sorori
erat.
[4]
Itaque non credenti mandat velle se cum
filiis eius regni consortium iungere; cum quibus non ideo se armis
contendisse, quoniam eripere his regnum, sed quod id facere sui muneris
vellet.
[5]
In hoc mitteret arbitrum iuris iurandi,
quo praesente apud deos patrios quibus vellet obsecrationibus se obligaret.
[6]
Incerta Arsinoe quid ageret; si mitteret,
decipi periurio, si non mitteret, provocare rabiem fraternae crudelitatis
timebat.
[7]
Itaque plus liberis quam sibi timens,
quos matrimonio suo protecturam se arbitrabatur, mittit ex amicis suis
Dionem;
[8]
quo perducto in sanctissimum Iovis
templum veterrimae Macedonum religionis Ptolomeus sumptis in manus
altaribus, contingens ipsa simulacra et pulvinaria deorum inauditis
ultimisque execrationibus adiurat,
[9]
se sincera
fide sororis matrimonium petere nuncupaturumque se eam reginam, neque in
contumeliam eius se aliam uxorem aliosve quam filios eius liberos habiturum.
Arsinoe postquam et spe inpleta est et metu soluta, ipsa cum fratre
conloquitur, cuius vultus et blandientes oculi cum fidem non minorem quam
ius iurandum promitterent, reclamante Ptolomeo filio fraudem subesse, in
matrimonium fratris concedit.
3
[1]
Nuptiae magno apparatu laetitiaque omnium
celebrantur.
[2]
Ad contionem quoque vocato
exercitu capiti sororis diadema inponit reginamque eam appellat.
[3]
Quo nomine in laetitiam effusa Arsinoe, quia quod
morte Lysimachi, prioris mariti, amiserat recepisset, ultro virum in urbem
suam Cassandream invitat, cuius urbis cupiditate fraus struebatur.
[4]
Praegressa igitur virum diem festum urbi in
adventum eius indicit, domos, templa ceteraque omnia exornari iubet, aras
ubique hostiasque disponi;
[5]
filios quoque suos,
Lysimachum sedecim annos natum, Philippum triennio minorem, utrumque forma
insignem, coronatos occurrere iubet.
[6]
Quos
Ptolomeus ad celandam fraudem cupide et ultra modum verae adfectionis
amplexus osculis diu fatigat.
[7]
Vbi ad portam
ventum est, occupari arcem iubet, pueros interfici. Qui cum ad matrem
confugissent, in gremio eius inter ipsa oscula trucidantur, proclamante
Arsinoe,
[8]
quid tantum nefas aut nubendo aut
post nuptias contraxisset. Pro filiis saepe se percussoribus obtulit,
frequenter corpore suo puerorum corpora amplexata protexit vulneraque
excipere, quae liberis intendebantur, voluit.
[9]
Ad postremum etiam spoliata funeribus filiorum scissa veste et crinibus
sparsis cum duobus servulis ex urbe protracta Samothraciam in exilium abiit,
eo miserior, quod mori ei cum filiis non licuit.
[10]
Sed nec Ptolomeo inulta scelera fuerunt; quippe diis
inmortalibus tot periuria et tam cruenta parricidia vindicantibus brevi post
a Gallis spoliatus regno captusque vitam ferro, ut meruerat,
amisit.
4
[1]
Namque Galli abundante multitudine, cum eos non
caperent terrae, quae genuerant, CCC milia hominum ad sedes novas quaerendas
velut ver sacrum miserunt.
[2]
Ex his portio in
Italia consedit, quae et urbem Romanam captam incendit
[3]
et portio Illyricos sinus ducibus avibus (nam augurandi studio
Galli praeter ceteros callent) per strages barbarorum penetravit et in
Pannonia consedit;
[4]
gens aspera, audax,
bellicosa, quae prima post Herculem, cui ea res virtutis admirationem et
inmortalitatis fidem dedit, Alpium invicta iuga et frigore intractabilia
loca transcendit.
[5]
Ibi domitis Pannoniis per
multos annos cum finitimis varia bella gesserunt.
[6]
Hortante deinde successu divisis agminibus alii Graeciam, alii
Macedoniam omnia ferro prosternentes petivere,
[7]
tantusque terror Gallici nominis erat, ut etiam reges non lacessiti ultro
pacem ingenti pecunia mercarentur.
[8]
Solus rex
Macedoniae Ptolomeus adventum Gallorum intrepidus audivit eisque cum paucis
et incompositis, quasi bella non difficilius quam scelera patrarentur,
parricidiorum furiis agitatus occurrit.
[9]
Dardanorum quoque legationem XX milia armatorum in auxilium offerentem
sprevit, addita insuper contumelia, actum de Macedonia dicens, si, cum totum
Orientem soli domuerint, nunc in vindictam finium Dardanis egeant;
[10]
milites se habere filios eorum, qui sub Alexandro
rege stipendia toto orbe terrarum victores fecerint.
[11]
Quae ubi Dardano regi nuntiata sunt, inclitum illud Macedoniae
regnum brevi inmaturi iuvenis temeritate casurum dixit.
5
[1]
Igitur Galli duce Belgio ad temptandos Macedonum
animos legatos ad Ptolomeum mittunt, offerentes pacem, si emere
velit;
[2]
sed Ptolomeus inter suos belli metu
pacem Gallos petere gloriatus est.
[3]
Nec minus
ferociter se legatis quam inter amicos iactavit, aliter se pacem daturum
negando, nisi principes suos obsides dederint et arma tradiderint; non enim
fidem se nisi inermibus habiturum.
[4]
Renuntiata
legatione risere Galli, undique adclamantes brevi sensurum, sibi an illi
consulentes pacem obtulerint.
[5]
Interiectis
diebus proelium conseritur;
[6]
victi Macedones
caeduntur; Ptolomeus multis vulneribus saucius capitur; caput eius amputatum
et lancea fixum tota acie ad terrorem hostium circumfertur.
[7]
Paucos ex Macedonibus fuga servavit; ceteri aut capti
aut occisi.
[8]
Haec cum nuntiata per omnem
Macedoniam essent, portae urbium clauduntur, luctu omnia
replentur:
[9]
nunc orbitatem amissorum filiorum
dolebant, nunc excidia urbium metuebant, nunc Alexandri Philippique, regum
suorum, nomina sicuti numina in auxilium vocabant;
[10]
sub illis se non solum tutos, verum etiam victores orbis
terrarum extitisse;
[11]
ut tuerentur patriam suam,
quam gloria rerum gestarum caelo proximam reddidissent, ut opem adflictis
ferrent, quos furor et temeritas Ptolomei regis perdidisset, orabant.
[12]
Desperantibus omnibus non votis agendum
Sosthenes, unus de principibus Macedonum, ratus contracta iuventute et
Gallos victoria exultantes conpescuit et Macedoniam ab hostili populatione
defendit.
[13]
Ob quae virtutis beneficia multis
nobilibus regnum Macedoniae adfectantibus ignobilis ipse
praeponitur,
[14]
et cum rex ab exercitu
appellatus esset, ipse non in regis, sed in ducis nomen iurare milites
conpulit.
6
[1]
Interea Brennus, quo duce portio Gallorum in
Graeciam se effuderat, audita victoria suorum, qui Belgio duce Macedonas
vicerant, indignatus parta victoria opimam praedam et Orientis spoliis
onustam tam facile relictam esse, ipse adunatis CL milibus peditum et XV
milibus equitum in Macedoniam inrumpit.
[2]
Cum
agros villasque popularetur, occurrit ei cum instructo exercitu Macedonum
Sosthenes; sed pauci a pluribus, trepidi a valentibus facile vincuntur.
[3]
Itaque cum victi se Macedones intra muros
urbium condidissent, victor Brennus nemine prohibente totius Macedoniae
agros depraedatur.
[4]
Inde quasi terrena iam
spolia sorderent, animum ad deorum inmortalium templa convertit, scurriliter
iocatus locupletes deos largiri hominibus oportere.
[5]
Statim igitur Delphos iter vertit, praedam religioni, aurum
offensae deorum inmortalium praeferens; quos nullis opibus egere, ut qui eas
largiri hominibus solent, adfirmabat.
[6]
Templum
autem Apollinis Delphis positum est in monte Parnasso, in rupe undique
inpendente; ibi civitatem frequentia hominum fecit, qui admiratione
maiestatis undique concurrentes in eo saxo consedere.
[7]
Atque ita templum et civitatem non muri, sed praecipitia, nec
manu facta, sed naturalia praesidia defendunt, prorsus ut incertum sit,
utrum munimentum loci an maiestas dei plus hic admirationis habeat.
[8]
Media saxi rupes in formam theatri
recessit. Quamobrem et hominum clamor et si quando accedit tubarum sonus,
personantibus et resonantibus inter se rupibus multiplex audiri ampliorque
quam editur resonare solet. Quae res maiorem maiestatis terrorem ignaris rei
et admirationem stupentibus plerumque adfert.
[9]
In hoc rupis amfractu media ferme montis altitudine planities exigua est,
atque in ea profundum terrae foramen, quod in oracula patet, ex quo frigidus
spiritus vi quadam velut vento in sublime expulsus mentes vatum in vecordiam
vertit inpletasque deo responsa consulentibus dare cogit.
[10]
Multa igitur ibi et opulenta regum ac populorum
visuntur munera quaeque magnificentia sui reddentium vota gratam voluntatem
et deorum responsa manifestant.
7
[1]
Igitur Brennus cum in conspectu haberet templum,
diu deliberavit, an confestim rem adgrederetur an vero fessis via militibus
noctis spatium ad resumendas vires daret.
[2]
Aenianum et Thessalorum duces, qui se ad praedae societatem iunxerant,
amputari moras iubebant, dum inparati hostes et recens adventus sui terror
esset;
[3]
interiecta nocte et animos hostibus,
forsitan et auxilia accessura, et, vias, quae tunc pateant, obstructum iri.
[4]
Sed Gallorum vulgus ex longa inopia, ubi
primum vino ceterisque commeatibus referta rura invenit, non minus
abundantia quam victoria laetum per agros se sparserat,
[5]
desertisque signis ad occupanda omnia pro victoribus vagabantur.
Quae res dilationem Delphis dedit.
[6]
Prima namque
opinione adventus Gallorum prohibiti agrestes oraculis feruntur messes
vinaque villis efferre.
[7]
Cuius rei salutare
praeceptum non prius intellectum est, quam vini ceterarumque copiarum
abundantia velut mora Gallis obiecta auxilia finitimorum convenere. 8, Prius
itaque urbem suam Delphi aucti viribus sociorum permunivere, quam Galli vino
velut praedae incubantes ad signa revocarentur.
[9]
Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum sexaginta quinque milia;
Delphorum sociorumque non nisi quattuor milia milites erant,
[10]
quorum contemptu Brennus ad acuendos suorum animos
praedae ubertatem omnibus ostendebat statuasque cum quadrigis, quarum ingens
copia procul visebatur, solido auro fusas esse plusque in pondere quam in
specie habere praedae adfirmabat.
8
Hac adseveratione incitati Galli, simul et hesterno mero saucii, sine
respectu periculorum in bellum ruebant.
[2]
Contra
Delphi plus in deo quam in viribus deputantes cum contemptu hostium
resistebant scandentesque Gallos e summo montis vertice partim saxo, partim
armis obruebant.
[3]
In hoc partium certamine
repente universorum templorum antistites, simul et ipsae vates sparsis
crinibus cum insignibus atque infulis pavidi vecordesque in primam
pugnantium aciem procurrunt.
[4]
Advenisse deum
clamant, eumque se vidisse desilientem in templum per culminis aperta
fastigia,
[5]
dum omnes opem dei suppliciter
inplorant, iuvenem supra humanum modum insignis pulchritudinis; comitesque
ei duas armatas virgines ex propinquis duabus Dianae Minervaeque aedibus
occurrisse;
[6]
nec oculis tantum haec se
perspexisse, audisse etiam stridorem arcus ac strepitum armorum.
[7]
Proinde ne cunctarentur diis antesignanis hostem
caedere et victoriae deorum socios se adiungere summis obsecrationibus
monebant.
[8]
Quibus vocibus incensi omnes certatim
in proelium prosiliunt.
[9]
Praesentiam dei et ipsi
statim sensere, nam et terrae motu portio montis abrupta Gallorum stravit
exercitum et confertissimi cunei non sine vulneribus hostium dissipati
ruebant.
[10]
Insecuta deinde tempestas est, quae
grandine et frigore saucios ex vulneribus absumpsit.
[11]
Dux ipse Brennus cum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione
vitam finivit.
[12]
Alter ex ducibus punitis belli
auctoribus cum decem milibus sauciorum citato agmine Graecia excedit.
[13]
Sed nec fugientibus fortuna commodior
fuit, siquidem pavidis nulla sub tectis acta nox, nullus sine labore et
periculo dies;
[14]
adsidui imbres et gelu nix
concreta et fames et lassitudo et super haec maximum pervigiliae malum
miseras infelicis belli reliquias obterebant.
[15]
Gentes quoque nationesque, per quas iter habebant, palantes velut praedam
sectabantur.
[16]
Quo pacto evenit, ut nemo ex
tanto exercitu, qui paulo ante fiducia virium etiam deos contemnebat, vel ad
memoriam tantae cladis superesset.
LIBER XXV
1
[1]
Inter duos reges, Antigonum et Antiochum statuta
pace cum in Macedoniam Antigonus reverteretur, novus eidem repente hostis
exortus est
[2]
Quippe Galli, qui a Brenno duce, cum
in Graeciam proficisceretur, ad terminos gentis tuendos relicti fuerant, ne
soli desides viderentur, peditum XV milia, equitum tria milia
armaverunt
[3]
fugatisque Getarum Triballorumque
copiis Macedoniae inminentes legatos ad regem miserunt, qui pacem ei venalem
offerrent, simul et regis castra specularentur.
[4]
Quos Antigonus pro regali munificentia ingenti apparatu epularum ad cenam
invitavit.
[5]
Sed Galli expositum grande auri
argentique pondus admirantes atque praedae ubertate sollicitati infestiores
quam venerant revertuntur.
[6]
Quibus et elephantos
ad terrorem velut invisitatas barbaris formas rex ostendi
iusserat,
[7]
naves onustas copiis demonstrari,
ignarus, quod, quibus ostentatione virium metum se inicere existimabat,
eorum animos ut ad opimam praedam sollicitabat.
[8]
Itaque legati reversi ad suos omnia in maius extollentes opes pariter et
neglegentiam regis ostendunt;
[9]
referta auro et
argento castra, sed neque vallo fossave munita; et quasi satis munimenti in
divitiis haberent, ita eos omnia officia militaria intermisisse,
[10]
prorsus quasi ferri auxilio non indigerent, quoniam
auro abundarent.
2
[1]
Hac relatione avidae gentis animi satis ad
praedam incitabantur;
[2]
accedebat tamen et
exemplum Belgi, qui non magno ante tempore Macedonum exercitum cum rege
trucidaverat.
[3]
Itaque consentientibus omnibus
nocte castra regis adgrediuntur, qui praesentiens tantam tempestatem signum
pridie dederat, ut omnibus ablatis in proxima silva taciti se occultarent.
Neque aliter servata castra quam quod deserta sunt,
[4]
siquidem Galli, ubi omnia vacantia nec sine defensoribus modo,
verum etiam sine custodibus vident, non fugam hostium, sed dolum
arbitrantes, diu intrare portas timuerunt.
[5]
Ad
postremum integris et intactis munimentis scrutantes potius quam diripientes
castra occupaverunt.
[6]
Nunc ablatis quae
invenerant ad litus convertuntur. Ibi dum naves incautius diripiunt, a
remigibus et ab exercitus parte, quae eo cum coniugibus et liberis
confugerant, nihil tale metuentes trucidantur, tantaque caedes Gallorum
fuit,
[7]
ut Antigono pacem opinio huius
victoriae non a Gallis tantum, verum etiam a finitimorum feritate
praestiterit.
[8]
Quamquam Gallorum ea tempestate
tantae fecunditatis iuventus fuit, ut Asiam omnem velut examine aliquo
inplerent.
[9]
Denique neque reges Orientis sine
mercennario Gallorum exercitu ulla bella gesserunt, neque pulsi regno ad
alios quam ad Gallos confugerunt.
[10]
Tantus
terror Gallici nominis et armorum invicta felicitas erat, ut aliter neque
maiestatem suam tutam neque amissam recuperare se posse sine Gallica virtute
arbitrarentur.
[11]
Itaque in auxilium a Bithyniae
rege invocati regnum cum eo parta victoria diviserunt eamque regionem
Gallograeciam cognominaverunt.
3
[1]
Dum haec in Asia geruntur, interim in Sicilia
Pyrrus a Poenis navali proelio victus ab Antigono, Macedoniae rege,
supplementum militum per legatos petit, denuntians,
[2]
ni mittat, redire se in regnum necesse habere, incrementa rerum,
quae de Romanis voluerit, de ipso quaesiturum. Quod ubi negatum legati
retulerunt, dissimulatis causis repentinam fingit profectionem.
[4]
Socios interim parare bellum iubet, arcis Tarentinae
custodiam Heleno filio et amico Miloni tradit.
[5]
Reversus in Epirum statim fines Macedoniae invadit; cui Antigonus cum
exercitu occurrit victusque proelio in fugam vertitur.
[6]
Atque ita Pyrrus Macedoniam in deditionem accepit et veluti damna
amissae Siciliae Italiaeque adquisito Macedoniae regno pensasset, relictum
Tarenti filium et amicum arcessit.
[7]
Antigonus
autem cum paucis equitibus, fugae comitibus, repente fortunae ornamentis
destitutus amissi regni speculaturus eventus Thessalonicam se recepit, ut
inde cum conducta Gallorum mercennaria manu bellum repararet.
[8]
Rursus ab Ptolomeo, Pyrri filio, funditus victus; cum
septem comitibus fugiens non iam reciperandi regni spem, sed salutis
latebras ac fugae solitudines captat.
4
[1]
Igitur Pyrrus in tanto fastigio regni conlocatus
iam nec eo, ad quod votis perveniendum fuerat, contentus Graeciae Asiaeque
regna meditatur.
[2]
Neque illi maior ex imperio
quam ex bello voluptas erat, nec quicquam Pyrrum, qua tulisset imperium,
sustinere valuit.
[3]
Sed ut ad devincenda regna
invictus habebatur, ita devictis adquisitisque celeriter carebat. Tanto
melius studebat adquirere imperia quam retinere.
[4]
Itaque cum copias Chersoneso transposuisset, legationibus Atheniensium et
Achaeorum Messeniorumque excipitur.
[5]
Sed et
Graecia omnis admiratione nominis eius, simul et rerum adversus Romanos
Poenosque gestarum adtonita adventum eius expectabat.
[6]
Primum illi bellum adversus Spartanos fuit; maiore mulierum quam
virorum virtute exceptus et Ptolomeum filium et exercitus partem
robustissimam amisit;
[7]
quippe oppugnanti urbem ad
tutelam patriae tanta multitudo feminarum concurrit, ut non fortius victus
quam verecundius recederet.
[8]
Porro Ptolomeum
filium eius adeo strenuum et manu fortem fuisse tradunt, ut urbem Corcyram
cum sexagesimo ceperit, idem proelio navali quinqueremem ex scapha cum
septimo insiluerit captamque tenuerit,
[9]
in
oppugnatione quoque Spartanorum usque in mediam urbem equo procucurrerit
ibique concursu multitudinis interfectus sit.
[10]
Cuius corpus ut relatum patri est, dixisse Pyrrum ferunt, aliquanto
tardius eum, quam timuerit ipse vel temeritas eius meruerit, occisum
esse.
5
[1]
Repulsus ab Spartanis Pyrrus Argos petit; ibi
dum Antigonum in urbe clausum expugnare conatur, inter confertissimos
violentissime dimicans saxo de muris ictus occiditur.
[2]
Caput eius Antigono refertur, qui victoria mitius usus filium
eius Helenum cum Epirotis sibi deditum in regnum remisit eique insepulti
patris ossa in patriam referenda tradidit.
[3]
Satis constans inter omnes auctores fama est, nullum nec eius nec
superioris aetatis regem conparandum Pyrro fuisse, raroque non inter reges
tantum, verum etiam inter inlustres viros aut vitae sanctioris aut iustitiae
probatioris visum fuisse,
[4]
scientiam certe rei
militaris in illo viro tantam fuisse, ut cum Lysimacho, Demetrio, Antigono,
tantis regibus, bella gesserit, invictus semper fuerit,
[5]
Illyriorum quoque, Siculorum Romanorumque et Karthaginiensibus
bellis numquam inferior, plerumque etiam victor extiterit;
[6]
qui patriam certe suam angustam ignobilemque fama
rerum gestarum et claritate nominis sui toto orbe inlustrem
reddiderit.
LIBER XXVI
1
[1]
Post mortem Pyrri non in Macedonia tantum, verum
etiam in Asia Graeciaque magni bellorum motus fuere.
[2]
Nam et Peloponnensii per proditionem Antigono traditi;
[3]
et variante hominum partim dolore, partim gaudio,
prout singulae civitates aut auxilium de Pyrro speraverant aut metus
sustinuerant, ita aut cum Antigono societatem iungebant aut mutuis inter se
odiis in bellum ruebant.
[4]
Inter hunc turbatarum
provinciarum motum Epiorum quoque urbs ab Aristotimo principe per tyrannidem
occupatur.
[5]
A quo cum multi ex primoribus
occisi, plures in exilium acti essent, Aetolis per legatos postulantibus,
coniuges liberosque exulum redderet,
[6]
primo
negavit, postea, quasi paeniteret, proficiscendi ad suos potestatem omnibus
matronis dedit diemque profectionis statuit.
[7]
Illae, quasi in perpetuum cum viris exulaturae, pretiosissima quaeque
auferentes, cum ad portam quasi uno agmine profecturae convenissent, omnibus
rebus spoliatae in carcerem recluduntur, occisis prius in gremio matrum
parvulis liberis, virginibus ad stuprum direptis.
[8]
Hac tam saeva dominatione stupentibus omnibus princeps eorum
Hellanicus, senex et liberis orbus, ut qui nec aetatis nec pigneris respectu
timeret, contractos domum fidissimos amicorum in vindictam patriae hortatur.
[9]
Cunctantibus privato periculo publicum
finire et deliberandi spatium postulantibus arcessitis servis iubet obserari
fores tyrannoque nuntiare, mitteret qui coniuratos apud se conprehenderet;
obiectans singulis se, quia liberandae patriae auctor esse non possit,
desertae ultorem futurum.
[10]
Tunc illi ancipiti
periculo circumventi honestiorem viam eligentes coniurant in tyranni necem,
atque ita Aristotimus quinto quam tyrannidem occupaverat mense
opprimitur.
2
[1] Interea Antigonus cum multiplici bello et Ptolomei regis et Spartanorum premeretur novusque illi hostis Gallograeciae exercitus adfluxisset, in speciem castrorum parva manu adversus ceteros relicta adversus Gallos totis viribus proficiscitur. [2] Quibus cognitis Galli, cum et ipsi se proelio pararent, in auspicia pugnae hostias caedunt, quarum extis cum magna caedes interitusque omnium praediceretur, non in timorem, sed in furorem versi sperantesque deorum minas expiari caede suorum posse, coniuges et liberos suos trucidant, auspicia belli a parricidio incipientes. [3] Tanta rabies feros animos invaserat, ut non parcerent aetati, cui etiam hostes pepercissent, bellumque internecivum cum liberis liberorumque matribus gererent, pro quibus bella suscipi solent. [4] Itaque quasi scelere vitam victoriamque redemissent, sicut erant cruenti ex recenti suorum caede, in proelium non meliore eventu quam omine proficiscuntur; [5] siquidem pugnantes prius parricidiorum furiae quam hostes circumvenere, obversantibusque ante oculos manibus interemptorum omnes occidione caesi. [6] Tanta strages fuit, ut pariter cum hominibus dii consensisse in exitium parricidarum viderentur. [7] Post huius pugnae eventum Ptolomeus et Spartani victorem hostium exercitum declinantes in tutiora se recipiunt. [8] Antigonus quoque ubi eorum discessum videt, recenti adhuc ex priore victoria militum ardore bellum Atheniensibus infert. [9] In quo cum occupatus esset, interim Alexander, rex Epiri, ulcisci mortem patris Pyrri cupiens fines Macedoniae depopulatur. [10] Adversus quem cum reversus a Graecia Antigonus esset, transitione militum destitutus regnum Macedoniae cum exercitu amittit. [11] Huius filius Demetrius, puer admodum, absente patre reparato exercitu non solum amissam Macedoniam recepit, verum etiam Epiri regno Alexandrum spoliat. [12] Tanta vel mobilitas militum vel fortunae varietas erat, ut vicissim reges nunc exules, <exules> nunc reges viderentur.
3
[1]
Igitur Alexander, cum exul ad Acarnanas
confugisset, non minore Epirotarum desiderio quam sociorum auxilio in regnum
restituitur.
[2]
Per idem tempus rex Cyrenarum Magas decedit,
qui ante infirmitatem Beronicen, unicam filiam, ad finienda cum Ptolomeo
fratre certamina filio eius desponderat.
[3]
Sed
post mortem regis mater virginis Arsinoe, ut invita se contractum
matrimonium solveretur, misit qui ad nuptias virginis regnumque Cyrenarum
Demetrium, fratrem regis Antigoni, a Macedonia arcesserent, qui et ipse ex
filia Ptolomei procreatus erat.
[4]
Sed nec
Demetrius moram fecit. Itaque cum secundante vento celeriter Cyrenas
advolasset, fiducia pulchritudinis, qua animis placere socrus coeperat,
statim a principio superbus regiae familiae militibusque inpotens erat
studiumque placendi a virgine in matrem contulerat.
[5]
Quae res suspecta primo virgini, dein popularibus militibusque
invisa fuit.
[6]
Itaque versis omnium animis in
Ptolomei filium insidiae Demetrio conparantur, cui, cum in lectum socrus
concessisset, percussores inmittuntur.
[7]
Sed
Arsinoe audita voce filiae ad fores stantis et praecipientis, ut matri
parceretur, adulterum paulisper corpore suo protexit.
[8]
Quo interfecto Beronice et stupra matris salva pietate ulta est
et in matrimonio sortiendo iudicium patris secuta.
LIBER XXVII
1
[1]
Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius
filius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae prohibere
debuerat, auspicia regni a parricidio coepit;
[2]
quippe Beronicen, novercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum
parvulo fratre ex ea suscepto interfecit.
[3]
Quo
facinore perpetrato et infamiae maculam subiit et Ptolomei se bello
inplicuit.
[4]
Porro Beronice, cum ad se
interficiendam missos didicisset, Daphinae se claudit.
[5]
Vbi cum obsideri eam cum parvulo filio nuntiatum Asiae
civitatibus esset, recordatione paternae maiorumque eius dignitatis casum
tam indignae fortunae miserantes auxilia ei omnes misere.
[6]
Frater quoque Ptolomeus periculo sororis exterritus
relicto regno cum omnibus viribus advolat.
[7]
Sed
Beronice ante adventum auxiliorum, cum vi expugnari non posset, dolo
circumventa trucidatur. Indigna res omnibus visa.
[8]
Itaque [cum] universae civitates [quae defecerant,
ingentem classem conparassent, repente] exemplo crudelitatis
exterritae simul et in ultionem eius, quam defensuri fuerant, Ptolomeo se
tradunt,
[9]
qui nisi in Aegyptum domestica
seditione revocatus esset, totum regnum Seleuci occupasset .
[10]
Tantum vel illi odium parricidale scelus vel huic
favorem indigne peremptae mors sororis adtulerat.
2
[1]
Post discessum Ptolomei Seleucus cum adversus
civitates, quae defecerant, ingentem classem conparasset, repente velut diis
ipsis parricidium vindicantibus orta tempestate classem naufragio
amittit;
[2]
nec quicquam illi ex tanto adparatu
praeter nudum corpus et spiritum et paucos naufragii comites residuos
fortuna fecit.
[3]
Misera quidem res, optanda
Seleuco fuit; siquidem civitates, quae odio eius ad Ptolomeum transierant,
velut diis arbitris satisfactum sibi esset, repentina animorum mutatione in
naufragi misericordiam versae imperio se eius restituunt.
[4]
Laetus igitur malis suis et damnis ditior redditus
veluti par viribus bellum Ptolomeo infert,
[5]
sed
quasi ad ludibrium tantum Fortunae natus esset nec propter aliud opes regni
recepisset, quam ut amitteret, victus proelio non multo quam post naufragium
comitatior trepidus Antiochiam confugit.
[6]
Inde
ad Antiochum fratrem litteras facit, quibus auxilium eius inplorat oblata ei
Asia intra finem Tauri montis in praemium latae opis.
[7]
Antiochus autem cum esset annos XIV natus, supra aetatem regni
avidus occasionem non tam pio animo, quam offerebatur, adripuit, sed
latronis more fratri totum eripere cupiens puer sceleratam virilemque sumit
audaciam.
[8]
Vnde Hierax est cognominatus, quia
non hominis, sed accipitris ritu in alienis eripiendis vitam sectaretur.
[9]
Interea Ptolomeus cum Antiochum in auxilium
Seleuco venire cognovisset, ne cum duobus uno tempore dimicaret, in annos X
cum Seleuco pacem facit;
[10]
sed pax ab hoste data
interpellatur a fratre, qui conducto Gallorum mercennario exercitu pro
auxilio bellum, pro fratre hostem imploratus exhibuit.
[11]
In eo proelio virtute Gallorum victor quidem Antiochus fuit, sed
Galli arbitrantes Seleucum in proelio cecidisse in ipsum Antiochum arma
vertere, liberius depopulaturi Asiam, si omnem stirpem regiam extinxissent.
[12]
Quod ubi sensit Antiochus, velut a
praedonibus auro se redemit societatemque cum mercennariis suis
iungit.
3
[1]
Interea rex Bithyniae Eumenes sparsis
consumptisque fratribus bello intestinae discordiae quasi vacantem Asiae
possessionem invasurus victorem Antiochum Gallosque adgreditur.
[2]
Nec difficile saucios adhuc ex superiore congressione
integer ipse viribus superat.
[3]
Ea namque
tempestate omnia bella in exitium Asiae gerebantur: uti quisque fortior
fuisset, Asiam velut praedam occupabat.
[4]
Seleucus et Antiochus fratres bellum propter Asiam gerebant, Ptolomeus,
rex Aegypti, sub specie sororiae ultionis Asiae inhiabat.
[5]
Hinc Bithynus Eumenes, inde Galli, humiliorum semper
mercennaria manus, Asiam depopulabantur, cum interea nemo defensor Asiae
inter tot praedones inveniebatur.
[6]
Victo
Antiocho cum Eumenes maiorem partem Asiae occupasset, ne tunc quidem fratres
perdito praemio, propter quod bellum gerebant, concordare potuerunt, sed
omisso externo hoste in mutuum exitium bellum reparant.
[7]
In eo Antiochus denuo victus multorum dierum fuga
fatigatus tandem ad socerum suum Ariamenem, regem Cappadociae, pervehitur.
[8]
A quo cum benigne primum exceptus esset,
interiectis diebus cognito quod insidiae sibi pararentur, salutem fuga
quaesivit.
[9]
Igitur cum profugo nusquam tutus
locus esset, ad Ptolomeum hostem, cuius fidem tutiorem quam fratris
existimabat, decurrit, memor vel quae facturus fratri esset vel quae
meruisset a fratre.
[10]
Sed Ptolomeus non amicior
dedito quam hosti factus adservari eum artissima custodia iubet.
[11]
Hinc quoque Antiochus opera cuiusdam meretricis
adiutus, quam familiarius noverat, deceptis custodibus elabitur fugiensque a
latronibus interficitur.
[12]
Seleucus quoque
iisdem ferme diebus amisso regno equo praecipitatus finitur. Sic fratres
quasi et germanis casibus exules ambo post regna scelerum suorum poenas
luerunt.
LIBER XXVIII
1
[1]
Olympias, Pyrri Epirotae regis filia, amisso
marito eodemque germano fratre Alexandro cum tutelam filiorum ex eo
susceptorum, Pyrri et Ptolomei, regnique administrationem in se recepisset,
Aetolis partem Acarnaniae, quam in portionem belli pater pupillorum
acceperat, eripere volentibus ad regem Macedoniae Demetrium
[2]
decurrit eique habenti uxorem Antiochi, regis Syriae,
sororem filiam suam Phthiam in matrimonium tradit, ut auxilium, quod
misericordia non poterat, iure cognationis obtineret.
[3]
Fiunt igitur nuptiae, quibus et novi matrimonii gratia adquiritur
et veteris offensa contrahitur.
[4]
Nam prior uxor,
velut matrimonio pulsa, sponte sua ad fratrem Antiochum discedit eumque in
mariti bellum inpellit.
[5]
Acarnanes quoque diffisi Epirotis adversus
Aetolos auxilium Romanorum inplorantes obtinuerunt a Romano
senatu,
[6]
ut legati mitterentur, qui
denuntiarent Aetolis, praesidia ab urbibus Acarnaniae deducerent
paterenturque liberos esse, qui soli quondam adversus Troianos, auctores
originis suae, auxilia Graecis non miserint.
2
[1]
Sed Aetoli legationem Romanorum superbe
audivere, Poenos illis et Gallos, a quibus tot bellis occidione caesi
sint,
[2]
exprobrantes dicentesque prius illis
portas adversus Karthaginienses aperiendas, quas clauserit metus Punici
belli, quam in Graeciam arma transferenda.
[3]
Meminisse deinde iubent, qui quibus minentur.
[4]
Adversus Gallos urbem eos suam tueri non potuisse captamque non ferro
defendisse, sed auro redemisse;
[5]
quam gentem se
aliquanto maiore manu Graeciam ingressam non solum nullis externis viribus,
sed ne domesticis quidem totis adiutos universam delesse, sedemque sepulcris
eorum praebuisse, quam illi urbibus imperioque suo proposuerant;
[6]
contra Italiam trepidis ex recenti urbis suae incendio
Romanis universam ferme a Gallis occupatam.
[7]
Prius igitur Gallos Italia pellendos quam minentur Aetolis, priusque sua
defendenda quam aliena appetenda.
[8]
Quos autem
homines Romanos esse? Nempe pastores, qui latrocinio iustis dominis ademptum
solum teneant,
[9]
qui uxores cum propter originis
dehonestamenta non invenirent,
[10]
vi publica
rapuerint, qui denique urbem ipsam parricidio condiderint murorumque
fundamenta fraterno sanguine adsperserint.
[11]
Aetolos autem principes Graeciae semper fuisse et sicut dignitate, ita et
virtute ceteris praestitisse;
[12]
solos denique
esse, qui Macedonas imperio terrarum semper florentes contempserint, qui
Philippum regem non timuerint, qui Alexandri Magni post Persas Indosque
devictos, cum omnes nomen eius horrerent, edicta spreverint.
[13]
Monere igitur se Romanos, contenti sint fortuna
praesenti nec provocent arma, quibus et Gallos caesos et Macedonas
contemptos videant.
[14]
Sic dimissa legatione
Romanorum, ne fortius locuti quam fecisse viderentur, fines Epiri regni et
Acarnaniae depopulantur.
3
[1]
Iam Olympias filiis regna tradiderat, et in
locum Pyrri, fratris defuncti, Ptolomeus successerat,
[2]
qui cum hostibus instructo exercitu obvius processisset,
infirmitate correptus in itinere decedit.
[3]
Olympias quoque gemino funerum vulnere adflicta, aegre spiritum trahens
non diu filiis supervixit.
[4]
Cum ex gente regia
sola Nereis virgo cum Laodamia sorore superesset,
[5]
Nereis nubit Geloni, Siciliae tyranni filio, Laudamia autem cum in aram
Dianae confugisset, concursu populi interficitur.
[5]
Quod facinus dii inmortales adsiduis cladibus gentis et prope
interitu totius populi vindicaverunt.
[7]
Nam et
sterilitatem famemque passi et intestina discordia vexati externis ad
postremum bellis paene consumpti sunt.
[8]
Milo
quoque, Laodamiae percussor, in furorem versus nunc ferro, nunc saxo, in
summa dentibus laceratis visceribus duodecima die interiit.
[9]
His in Epiro gestis interim in Macedonia
Demetrius rex relicto filio Philippo, parvulo admodum, decedit,
[10]
cui Antigonus tutor datus accepta in matrimonium
matre pupilli regem se constitui laborat.
[11]
Interiecto deinde tempore cum seditione minaci Macedonum clausus in regia
teneretur, in publicum sine satellitibus procedit,
[12]
proiectoque in vulgus diademate ac purpura dare haec eos alteri
iubet, qui aut imperare illis nesciat aut cui parere ipsi sciant;
[13]
se adhuc invidiosum illud regnum non voluptatibus,
sed laboribus ac periculis sentire.
[14]
Commemorat
deinde beneficia sua: ut defectionem sociorum vindicaverit, ut Dardanos
Thessalosque exultantes morte Demetrii regis conpescuerit, ut denique
dignitatem Macedonum non solum defenderit, verum et auxerit.
[15]
Quorum si illos paeniteat, deponere imperium et
reddere illis munus suum, quia regem quaerant, cui imperent.
[16]
Cum populus pudore motus recipere eum regnum iuberet,
tam diu recusavit, quoad seditionis auctores supplicio traderentur.
4
[1]
Post haec bellum Spartanis infert, qui soli
Philippi Alexandrique bellis et imperium Macedonum et omnibus metuenda arma
contempserant.
[2]
Inter duas nobilissimas gentes
bellum summis utrimque viribus fuit, cum hi pro vetere Macedonum gloria,
illi non solum pro inlibata libertate, sed etiam pro salute certarent.
[3]
Victi Lacedaemonii non ipsi tantum, verum
etiam coniuges liberique magno animo fortunam tulere.
[4]
Nemo quippe in acie saluti pepercit, nulla amissum coniugem
flevit, filiorum mortem senes laudabant, patribus in acie caesis filii
gratulabantur, suam vicem omnes dolebant, quod non et ipsi pro patriae
libertate cecidissent.
[5]
Patentibus omnes domibus
saucios excipiebant, vulnera curabant, lassos reficiebant;
[6]
inter haec nullus in urbe strepitus, nulla trepidatio,
magisque omnes publicam quam privatam fortunam lugebant.
[7]
Inter haec Cleomenes rex post multas hostium caedes
toto corpore suo pariter et hostium cruore madens supervenit
[8]
ingressusque in urbem non humi consedit, non cibum aut
potum poposcit, non denique armorum onus deposuit, sed adclinis
parieti,
[9]
cum IV milia sola ex pugna
superfuisse conspexisset, hortatus, ut se ad meliora rei publicae tempora
reservarent,
[10]
tum cum coniuge et liberis
Aegyptum ad Ptolomeum proficiscitur, a quo honorifice exceptus diu in summa
dignatione regis vixit.
[11]
Postremo post Ptolomei
mortem a filio eius cum omni familia interficitur.
[12]
Antigonus autem caesis occidione Spartanis fortunam tantae urbis
miseratus a direptione milites prohibuit veniamque his, qui superfuerunt,
dedit, praefatus bellum se cum Cleomene,
[13]
non
cum Spartanis habuisse, cuius fuga omnis ira eius finita sit;
[14]
nec minori sibi gloriae fore, si ab eo servata
Lacedaemon, a quo solo capta sit, proderetur.
[15]
Parcere igitur solo urbis ac tectis, quoniam homines, quibus parceret, non
superfuissent.
[16]
Nec multo post ipse decedit
regnumque Philippo pupillo, annos quattuordecim nato, tradidit.
LIBER XXIX
1
[1]
Isdem ferme temporibus prope universi orbis
imperia nova regum successione mutata sunt.
[2]
Nam
et in Macedonia Philippus mortuo Antigono, tutore eodemque vitrico, annorum
XIV regnum suscepit;
[3]
et in Asia interfecto
Seleuco inpubes adhuc rex Antiochus constitutus est;
[4]
Cappadociae quoque regnum Ariarathi, puero admodum, pater ipse
tradiderat;
[5]
Aegyptum patre ac matre
interfectis occupaverat Ptolomeus, cui ex facinoris crimine cognomentum
Philopator fuit.
[6]
Sed et Spartani in locum
Cleomenis suffecerant Lycurgum.
[7]
Et ne qua
temporibus mutatio deesset, apud Karthaginienses quoque aetate inmatura dux
Hannibal constituitur, non penuria seniorum, sed odio Romanorum, quo inbutum
eum a pueritia sciebant, fatale non tam Romanis quam ipsi Africae malum.
[8]
His regibus pueris tametsi nulli senioris
aetatis rectores erant, tamen in suorum quisque maiorum vestigia intentis
magna indoles virtutis enituit.
[9]
Solus
Ptolomeus, sicut scelestus in occupando, ita et segnis in administrando
regno fuit.
[10]
Philippum Dardani ceterique omnes
finitimi populi, quibus velut inmortale odium cum Macedonum regibus erat,
contemptu aetatis adsidue lacessebant.
[11]
Contra
ille submotis hostibus non contentus sua defendisse ultro Aetolis bellum
inferre gestiebat.
2
[1]
Quae agitantem illum Demetrius, rex Illyriorum,
nuper a Paulo, Romano consule, victus supplicibus precibus adgreditur,
iniuriam Romanorum querens,
[2]
qui non contenti
Italiae terminis, imperium spe inproba totius orbis amplexi, bellum cum
omnibus regibus gerant.
[3]
Sic illos Siciliae, sic
Sardiniae Hispaniaeque, sic denique totius Africae imperium adfectantes
bellum cum Poenis et Hannibale suscepisse;
[4]
sibi
quoque non aliam ob causam, quam quod Italiae finitimus videbatur, bellum
inlatum, quasi nefas esset aliquem regem iuxta imperii eorum terminos esse.
[5]
Sed et ipsi cavendum exemplum esse, cuius
quanto promptius nobiliusque sit regnum, tanto sit Romanos acriores hostes
habiturus.
[6]
Super haec cedere se illi regno,
quod Romani occupaverint, profitetur, gratius habiturus, si in possessione
imperii sui socium potius quam hostes videret.
[7]
Huiuscemodi oratione inpulit Philippum, ut omissis Aetolis bellum Romanis
inferret, minus negotii existimantem, quod iam victos eos ab Hannibale apud
Trasimenum lacum audierat.
[8]
Itaque ne eodem
tempore multis bellis detineretur, pacem cum Aetolis facit, non quasi alio
bellum translaturus, sed ut Graeciae quieti consulturus, quam numquam in
maiore periculo fuisse adfirmabat,
[9]
siquidem
consurgentibus ab Occidente novis Poenorum ac Romanorum imperiis, quibus una
haec a Graecia atque Asia sit mora, dum inter se bello discrimen imperii
faciunt; ceterum statim victoribus transitum in Orientem fore.
3
[1]
Videre se itaque, ait, consurgentem in Italia
nubem illam trucis et cruenti belli; videre tonantem ac fulminantem ab
occasu procellam, quam in quascumque terrarum partes victoriae tempestas
detulerit, magno cruoris imbre omnia foedaturam.
[2]
Frequenter Graeciam ingentes motus passam, nunc Persarum, nunc Gallorum,
nunc Macedonum bellis, sed omnia illa levia fuisse existimaturos, si ea,
quae nunc in Italia concurrat manus, extra terram illam se effuderit.
[3]
Cernere se, quam cruenta et sanguinaria
inter se bella utrique populi et viribus copiarum et ducum artibus gerant,
quae rabies finiri solo partis alterius interitu sine ruina finitimorum non
possit.
[4]
Feros igitur victorum animos minus
quidem Macedoniae quam Graeciae timendos, quia et remotior et in vindictam
sui robustior sit;
[5]
scire tamen se eos, qui
tantis viribus concurrant, non contentos hoc fine victoriae fore,
metuendumque sibi quoque certamen eorum, qui superiores extiterint.
[6]
Hoc praetexto finito cum Aetolis bello
nihil aliud quam Poenorum Romanorumque bella respiciens singulorum vires
perpendebat.
[7]
Sed nec Romani, tametsi Poeni et
Hannibal in cervicibus erant, soluti metu Macedonico videbantur;
[8]
quippe terrebat eos et vetus Macedonum devicti
Orientis gloria et Philippus studio Alexandri aemulationis incensus, quem
promptum in bella industriumque cognoverant.
4
[1]
Igitur Philippus, cum iterato victos a Poenis
Romanos didicisset, aperte hostem se his professus naves, quibus in Italiam
exercitum traiceret, fabricare coepit.
[2]
Legatum
deinde ad Hannibalem iungendae societatis gratia cum epistulis
mittit,
[3]
qui conprehensus et ad senatum
perductus incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne dubius adhuc
indubitatus hostis redderetur.
[4]
Postea vero, cum
Romanis nuntiatum esset in Italiam Philippum copias traiecturum, Laevinum
praetorem cum instructis navibus ad prohibendum transitum mittunt.
[5]
Qui cum in Graeciam traiecisset, multis
promissis inpellit Aetolos bellum adversus Philippum suscipere. Philippus
quoque Achaeos in Romanorum bella sollicitat.
[6]
Interea et Dardani Macedoniae fines vastare coeperunt, abductisque XX
milibus captivorum Philippum a Romano bello ad tuendum regnum revocaverunt.
[7]
Dum haec aguntur, Laevinus praetor iuncta
cum Attalo rege societate Graeciam populatur. Quibus cladibus perculsae
civitates auxilium petentes Philippum legationibus fatigant;
[8]
nec non et Illyriorum reges lateri eius haerentes
adsiduis precibus promissa exigebant. Super haec vastati Macedones ultionem
flagitabant.
[9]
Quibus tot tantisque rebus
obsessus, cui rei primum occurreret, ambigebat; omnibus tamen propediem
auxilia se missurum pollicetur, non quia facere posset quae promittebat, sed
ut spe inpletos in societatis iure retineret.
[10]
Prima tamen illi expeditio adversus Dardanos fuit, qui absentiam eius
aucupantes maiore belli mole Macedoniae inminebant.
[11]
Cum Romanis quoque pacem facit, contentis interim bellum
Macedonicum distulisse. Philopoemeni, Achaeorum duci, quem ad Romanos
sociorum animos sollicitare didicerat, insidias praetendit. Quibus ille
cognitis vitatisque discedere ab eo Achaeos auctoritate sua coegit.
LIBER XXX
1
[1]
Philippo in Macedonia magnis rebus intento in
Aegypto Ptolomei diversi mores erant;
[2]
quippe
regno parricidio parto et ad necem utriusque parentis caede etiam fratris
adstructa, veluti rebus feliciter gestis luxuriae se tradiderat, regisque
mores omnis secuta regia erat.
[3]
Itaque non amici
tantum praefectique, verum etiam omnis exercitus depositis militiae studiis
otio ac desidia corrupti marcebant.
[4]
Quibus
rebus cognitis Antiochus, rex Syriae, vetere inter se regnorum odio
stimulante repentino bello multas urbes eius oppressit ipsamque Aegyptum
adgreditur.
[5]
Trepidare igitur Ptolomeus,
legationibus missis, quoad vires pararet morari Antiochum.
[6]
Magno deinde exercitu in Graecia conducto secundum
proelium facit, spoliassetque regno Antiochum, si fortunam virtute iuvisset.
[7]
Sed contentus reciperatione urbium, quas
amiserat, facta pace avide materiam quietis adripuit revolutusque in
luxuriam occisa Eurydice, uxore eademque sorore sua, Agathocliae meretricis
inlecebris capitur,
[8]
atque ita omissa magnitudine
nominis ac maiestatis oblitus noctes in stupris, dies in conviviis consumit.
[9]
Adduntur instrumenta luxuriae, tympana et
crepundia; nec iam spectator rex, sed magister nequitiae nervorum
oblectamenta modulatur.
[10]
Haec primo laborantis
regiae tacita pestis et occulta mala fuere.
2
[1]
Dehinc crescente licentia iam nec parietibus
regiae domus contineri meretricis audacia potest,
[2]
quam proterviorem sociata cum Agathocle fratre, ambitiosae pulchritudinis
scorto, cotidiana regis stupra faciebant.
[3]
Accedebat et mater Oenanthe, quae geminae subolis inlecebris devinctum
regem tenebat.
[4]
Itaque non contenti rege iam
etiam regnum possident, iam in publico visuntur, iam salutantur, iam
comitantur.
[5]
Agathocles regis lateri iunctus
civitatem regebat, tribunatus et praefecturas et ducatus mulieres
ordinabant; nec quisquam in regno suo minus poterat quam rex ipse,
[6]
cum interim relicto quinquenni ex Eurydice sorore
filio moritur. Sed mors eius, dum pecuniam regiam mulieres rapiunt et
imperium inita cum perditissimis societate occupare conantur, diu occultata
fuit.
[7]
Re tamen cognita concursu multitudinis et
Agathocles occiditur et mulieres in ultionem Eurydices patibulis
suffiguntur.
[8]
Morte regis, supplicio meretricum
velut expiata regni infamia legatos Alexandrini ad Romanos misere, orantes
ut tutelam pupilli susciperent tuerenturque regnum Aegypti, quod iam
Philippum et Antiochum facta inter se pactione divisisse dicebant.
3
[1]
Grata legatio Romanis fuit causas belli
adversus Philippum quaerentibus, qui insidiatus temporibus belli Punici
fuerat.
[2]
Huc accedebat, quod Poenis et Hannibale
superatis nullius magis arma metuebant, reputantibus quantum motum Pyrrus
parva Macedonum manu in Italia fecisset, quantasque res Macedones in Oriente
gessissent.
[3]
Mittuntur itaque legati, qui
Philippo et Antiocho denuntient, regno Aegypti abstineant.
[4]
Mittitur et M. Lepidus in Aegyptum, qui tutorio nomine
regnum pupilli administret.
[5]
Dum haec aguntur,
interim legationes Attali regis et Rhodiorum iniurias Philippi querentes
Romam venerunt. Quae res omnem cunctationem Macedonici belli senatui eximit.
[6]
Statim igitur titulo ferendi sociis
auxiliis bellum adversus Philippum decernitur, legionesque cum consule in
Macedonia mittuntur.
[7]
Nec multo post tempore
fiducia Romanorum tota Graecia adversus Philippum spe pristinae libertatis
erecta bellum ei intulit; atque ita cum undique rex urgeretur, pacem petere
conpellitur.
[8]
Dehinc cum expositae condiciones
pacis a Romanis essent, repetere sua et Attalus et Rhodii et Achaei et
Aetoli coepere.
[9]
Contra Philippus adduci se
posse, ut Romanis pareat, concedebat; ceterum indignum esse Graecos a
Philippo et Alexandro, maioribus suis, victos et sub iugum Macedonici
imperii subactos veluti victores leges pacis sibi dicere, quibus prius sit
servitutis ratio reddenda quam libertas vindicanda.
[10]
Ad postremum tamen petente eo indutiae duorum mensium datae, ut
pax, quae in Macedonia non conveniebat, Romae a senatu peteretur.
4
[1]
Eodem anno inter insulas Theram et Therasiam
medio utriusque ripae maris spatio terrae motus fuit,
[2]
in quo cum admiratione navigantium repente ex profundo cum
calidis aquis insula emersit.
[3]
In Asia quoque
eadem die idem motus terrae Rhodum multasque alias civitates gravis ruinarum
labe concussit, quasdam solidas absorbuit.
[4]
Quo
prodigio territis omnibus vates cecinere, oriens Romanorum imperium vetus
Graecorum ac Macedonum voraturum.
[5]
Interim
a senatu repudiata pace Philippus in societatem belli Nabim tyrannum
sollicitat.
[6]
Atque ita cum in aciem exercitum
instructis e diverso hostibus produxisset, hortari suos coepit referendo
Persas, Bactros Indosque et omnem Asiam Orientis fine a Macedonibus
perdomitam;
[7]
tantoque hoc bellum fortius quam
illa sustinendum, quanto sit imperio libertas carior.
[8]
Sed et Flamininus, Romanus consul, relatione rerum gestarum
recentissime suos stimulabat in proelium, ostendendo hinc Karthaginem cum
Sicilia, inde Italiam et Hispaniam Romana virtute perdomitas.
[9]
Ne Hannibalem quidem Alexandro Magno postponendum, quo
Italia pulso Africam ipsam, tertiam partem mundi, superaverint.
[10]
Sed nec Macedonas veteri fama, sed praesentibus
viribus aestimandos,
[11]
quia non cum Alexandro
Magno, quem invictum audiant, nec cum exercitu eius, qui totum Orientem
devicerit, bellum gerant, sed cum Philippo, puero inmaturae
aetatis,
[12]
qui regni terminos adversus
finitimos aegre defendat, et cum his Macedonibus, qui non ita pridem praedae
Dardanis fuerint.
[13]
Illos maiorum decora, se
suorum militum commemorare.
[14]
Non enim alio
exercitu Hannibalem et Poenos et totum ferme Occidentem, sed his ipsis, quos
in acie habeat, militibus subactos.
[15]
His
adhortationibus utrimque concitati milites proelio concurrunt, alteri
Orientis, alteri Occidentis imperio gloriantes, ferentesque in bellum alii
maiorum suorum antiquam et obsoletam gloriam, alii virentem recentibus
experimentis virtutis florem.
[16]
Sed Macedonas
Romana Fortuna vicit.
[17]
Fractus itaque bello
Philippus pace a Flaminino consule petita nomen quidem regium retinuit, sed
omnibus Graeciae urbibus, velut regni membris extra terminos antiquae
possessionis, amissis solam Macedoniam retinuit.
[18]
Offensi tamen Aetoli, quia non arbitrio eorum Macedonia quoque
adempta regi et data sibi in praemium belli esset, legatos ad Antiochum
mittunt, qui eum adulatione magnitudinis in Romana bella spe societatis
universae Graeciae inpellerent.
LIBER XXXI
1
[1]
Mortuo Ptolomeo Philopatore, rege Aegypti,
contemptaque parvuli filii eius aetate, qui in spem regni relictus praeda
etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae, occupare Aegyptum statuit.
[2]
Itaque Phoenicen ceterasque Syriae quidem,
sed iuris Aegypti civitates cum invasisset, legatos ad eum senatus mittit,
qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli postremis patris precibus
fidei suae traditi.
[3]
Quibus spretis interiecto
tempore alia legatio supervenit, quae omissa pupilli persona civitates iure
belli factas populi Romani in integrum restitui iubebat.
[4]
Abnuenti bellum denuntiatum, quod ille facile
susceptum infeliciter gessit.
[5]
Eodem
tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae civitates occupaverat.
[6]
Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello Romanae
vires detinerentur, scripsit Flaminino, si ei videatur, sicuti Macedoniam a
Philippo, ita et Graeciam a Nabide liberet.
[7]
Ob
quam causam imperium ei prorogatum. Terribile quippe Antiochi bellum
Hannibalis nomen faciebat, quem aemuli eius occultis mandatis cum Antiocho
inisse societatem apud Romanos criminabantur,
[8]
negantes eum aequo animo sub legibus vivere adsuetum imperio et inmoderata
licentia militari; semperque taedio quietis urbanae novas belli causas
circumspicere.
[9]
Quae etsi falsa nuntiata
fuissent, apud timentes tamen pro veris habebantur.
2
[1]
Denique senatus metu perculsus ad speculandos
actus Hannibalis legatum in Africam Cn. Servilium mittit eique tacitis
mandatis praecipit, ut, si posset, eum per aemulos eius interficeret metuque
invisi nominis tandem populum Romanum liberaret.
[2]
Sed res Hannibalem non diu latuit, virum ad prospicienda cavendaque
pericula paratum nec minus in secundis adversa quam in adversis secunda
cogitantem.
[3]
Igitur cum tota die in oculis
principum legatique Romani in foro Karthaginiensium obversatus in supremum
fuisset, adpropinquante vespere equum conscendit et rus urbanum, quod
propter litus maris habebat, ignaris servis iussisque ad portam revertentem
opperiri, contendit.
[4]
Habebat ibi naves cum
remigibus occulto sinu litoris absconditas; erat et grandis in eo agro
pecunia praeparata, ut, cum res exegisset, nec facultas fugam nec inopia
moraretur.
[5]
Lecta igitur servorum iuventute,
quorum copiam Italicorum captivorum numerus augebat, navem conscendit
cursumque ad Antiochum dirigit.
[6]
Postera die
civitas principem suum ac tum temporis consulem in foro expectabat.
[7]
Quem ut profectum nuntiatum est, non aliter
quam si urbs capta esset, omnes trepidavere exitiosamque sibi fugam eius
ominati sunt.
[8]
Legatus vero Romanus, quasi iam
bellum inlatum Italiae ab Hannibale esset, tacitus Romam regreditur
trepidumque nuntium refert.
3
[1]
Interim in Graecia Flamininus iuncta cum
quibusdam civitatibus societate Nabidem tyrannum duobus continuis proeliis
subigit et gravibus pacis legibus fractum velut exsanguem in regno reliquit.
[2]
Sed libertate Graeciae restituta
deductisque ab urbibus praesidiis, cum Romanus exercitus in Italiam
reportatus esset, velut vacua rursus possessione sollicitatus multas
civitates repentino bello invasit.
[3]
Quibus rebus
exterriti Achaei, ne vicinum malum etiam ad se serperet bellum adversus
Nabidem decernunt ducemque praetorem suum Philopoemenem, insignis industriae
virum, constituunt,
[4]
cuius in eo bello tanta
virtus enituit, ut opinione omnium Flaminino, Romano imperatori,
conpararetur.
[5]
Eodem tempore Hannibal, cum
ad Antiochum pervenisset, velut deorum munus excipitur,
[6]
tantusque eius adventu ardor animis regis accessit ut non tam de
bello quam de praemiis victoriae cogitaret.
[7]
Sed
Hannibal, cui nota Romana virtus erat, negabat opprimi Romanos nisi in
Italia posse.
[8]
Ad hoc sibi centum naves et decem
milia peditum mille equitum poscebat, promittens hac manu non minus bellum
quam gesserit Italiae restauraturum
[9]
et in Asia
regi sedenti aut victoriam de Romanis aut aequas pacis condiciones
relaturum;
[10]
quippe et Hispanis bello
flagrantibus ducem tantum deesse, et Italiam notiorem sibi nunc quam pridem
fuisse; sed nec Karthaginem quieturam sociamque se ei sine mora
praebituram.
4
[1]
Cum regi consilia placuisset, mittitur
Karthaginem unus ex comitibus Hannibalis, qui in bellum cupidos hortetur
Hannibalemque cum copiis adfuturum nuntiet; nihil dicat partibus nisi animos
Karthaginiensium deesse: Asiam et vires belli et sumptum praebituram.
[2]
Haec cum relata Karthaginem essent, nuntius
ipse ab inimicis Hannibalis conprehenditur perductusque in senatum cum
interrogaretur, ad quem missus esset, Punico ingenio respondit se ad
universum senatum missum; nec enim opus hoc singulorum, sed universorum
esse.
[3]
Dum multis diebus deliberant, an eum
Romam ad purgandam publicam conscientiam mittant, tacitus conscensa nave ad
Hannibalem revertitur. Quo cognito Karthaginienses ultro rem Romam per
legatum deferunt.
[4]
Romani quoque legatos ad
Antiochum misere, qui sub specie legationis et regis apparatum specularentur
et Hannibalem aut Romanis mitigarent aut adsiduo conloquio suspectum
invisumque redderent regi.
[5]
Itaque legati cum
Ephesi convenissent Antiochum, mandata ei senatus tradunt.
[6]
Dum responsum expectant, omnibus diebus adsidui circa
Hannibalem fuere, dicentes eum timide a patria recessisse, cum pacem Romani
non tam cum re publica eius quam cum eo factam summa fide
custodiant;
[7]
nec bella eum Romanorum magis
odio quam patriae amore gessisse, cui ab optimo quoque etiam spiritus ipse
debeatur. Has enim publicas inter populos, non privatas inter duces bellandi
causas esse. Inde res gestas eius laudare.
[8]
Quarum sermone laetus saepius cupidiusque cum legatis conloquebatur,
ignarus quod familiaritate Romana odium sibi apud regem crearet.
[9]
Quippe Antiochus tam adsiduo conloquio reconciliatam
eius cum Romanis gratiam existimans nihil ad eum, sicuti solebat, referre,
expertemque totius consilii et veluti hostem proditoremque suum odisse
coepit. Quae res tantum apparatum belli cessante imperatoria arte corrupit.
[10]
Senatus mandata fuerant, contentus
terminis Asiae esset, ne ipsis Asiam ingrediendi necessitatem inponeret.
Quibus spretis non accipiendum bellum statuit, sed inferendum.
5
[1]
Dicitur, cum frequenter de bello consilium
remoto Hannibale habuisset, tandem eum vocari iussisse, non ut ex sententia
eius aliquid ageret, sed ne per omnia sprevisse videretur, omnibusque
perrogatis postremum interrogasse.
[2]
Quo ille
animadverso intellegere se professus est, non quia egeat consilio, sed ad
supplendum numerum sententiarum se vocatum; tamen et odio Romanorum et amore
regis, apud quem solum tutum exilium sibi relictum sit, se viam gerendi
belli edisserturum.
[3]
Veniam deinde libertati
praefatus nihil se aut consiliorum aut coeptorum praesentium probare ait,
neque sedem belli Graeciam sibi placere, cum Italia uberior materia
sit;
[4]
quippe Romanos vinci non nisi armis
suis posse nec Italiam aliter quam Italicis viribus subigi; siquidem
diversum ceteris mortalibus esse illud et hominum et belli genus.
[5]
Aliis bellis plurimum momenti habere priorem aliquam
cepisse occasionem loci temporisque, agros rapuisse, urbes aliquas
expugnasse; cum Romano, seu occupaveris prior aliqua seu viceris, tamen
etiam cum victo et iacente luctandum esse.
[6]
Quam
ob rem siquis eos in Italia lacessat, suis eos opibus, suis viribus, suis
armis posse vincere, sicut ipse fecerit.
[7]
Sin
vero quis illis Italia velut fonte virium cesserit, proinde falli ac si quis
amnes non ab ipsis fontium primordiis derivare, sed concretis iam aquarum
molibus avertere vel exsiccare velit.
[8]
Haec et
secreto se censuisse ultroque ministerium consilii sui obtulisse, et nunc
praesentibus amicis ideo repetisse, ut scirent omnes rationem gerendi cum
Romanis belli, eosque foris invictos, domi fragiles esse.
[9]
Nam prius illos urbe quam imperio, prius Italia quam
provinciis exui posse; quippe et a Gallis captos et a se prope deletos esse;
neque umquam se victum prius quam terris eorum cesserit; reverso Karthaginem
statim cum loco fortunam belli mutatam.
6
[1]
Huic sententiae obtrectatores amici regis
erant, non utilitatem rei cogitantes, sed verentes. ne probato consilio eius
primum apud regem locum gratiae occuparet.
[2]
Et
Antiocho non tantum consilium quam auctor displicebat, ne gloria victoriae
Hannibalis, non sua esset.
[3]
Omnia igitur variis
adsentationum adulationibus corrumpebantur, nihil consilio vel ratione
agebatur. Rex ipse per hiemem in luxuriam lapsus novis cotidie nuptiis
deditus erat.
[4]
Contra Acilius, Romanus consul,
qui ad hoc bellum missus erat, copias, arma ceteraque bello necessaria summa
industria parabat, civitates socias confirmabat, dubias inliciebat; nec
alius exitus belli quam adparatus utriusque partis fuit.
[5]
Itaque prima belli congressione cum cedentes suos rex
cerneret, non laborantibus auxilium tulit, sed fugientibus se ducem praebuit
castraque ditia victoribus relinquit.
[6]
Deinde
cum in Asiam praeda Romanis occupatis fugiendo pervenisset, paenitere
neglecti consilii coepit revocatoque in amicitiam Hannibale omnia ex
sententia eius agere.
[7]
Interim nuntiatur ei
Livium, Romanum ducem, cum LXXX rostratis navibus in bellum navale a senatu
missum adventare; quae res spem illi restituendae fortunae dedit.
[8]
Itaque priusquam sociae civitates ad hostes
deficerent, decernere navali proelio statuit, sperans cladem in Graecia
acceptam nova posse victoriae gloria aboleri.
[9]
Tradita igitur Hannibali classe proelium committitur. Sed neque Asiani
milites Romanis neque naves eorum pares rostratis navibus fuere; minor tamen
clades ducis sollertia fuit.
[10]
Romam nondum
opinio victoriae venerat et idcirco in consulibus creandis suspensa civitas
erat.
7
[1]
Sed adversus Hannibalem ducem quis melius quam
Africani frater crearetur, cum vincere Poenos opus Scipionum
esset?
[2]
Creatur igitur consul Lucius Scipio,
eique datur legatus frater Africanus, ut intellegeret Antiochus non maiorem
fiduciam se in Hannibale victo quam Romanos in victore Scipione habere.
[3]
Traicientibus in Asiam Scipionibus
exercitum iam utrubique profligatum bellum nuntiatum est, victumque
Antiochum terrestri, Hannibalem navali bello invenerunt.
[4]
Primo igitur adventu eorum legatos pacem petentes
Antiochus ad eos mittit peculiare donum Africano ferentes filium ipsius,
quem rex parvo navigio traicientem ceperat.
[5]
Sed
Africanus privata beneficia a rebus publicis secreta dixit, aliaque esse
patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, verum etiam
vitae ipsi praeponantur.
[6]
Proinde gratum se
munus accipere privatoque inpendio munificentiae regis responsurum. Quod ad
bellum pacemque pertineat, nihil neque gratiae dari neque de iure patriae
decidi posse respondit.
[7]
Nam neque de redimendo
filio umquam tractavit nec senatum de eo agere permisit, sed, ut dignum
maiestate eius erat, armis se recepturum dixerat.
[8]
Post haec leges pacis dicuntur: ut Asia Romanis cederet,
contentus Syriae regno esset, naves universas, captivos et transfugas
traderet sumptumque omnem belli Romanis restitueret.
[9]
Quae cum nuntiata Antiocho essent, nondum ita victum se esse
respondit, ut spoliari se regno pateretur, bellique ea inritamenta, non
pacis blandimenta esse.
8
[1]
Igitur cum ab utrisque bellum pararetur
ingressique Asiam Romani Ilium venissent, mutua gratulatio Iliensium ac
Romanorum fuit, Iliensibus Aenean ceterosque cum eo duces a se profectos,
Romanis se ab his procreatos referentibus;
[2]
tantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post longum tempus inter
parentes et liberos solet.
[3]
Iuvabat Ilienses
nepotes suos Occidente et Africa domita Asiam ut avitum regnum vindicare,
optabilem Troiae ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur.
[4]
Contra Romanos avitos lares et incunabula
maiorum templaque ac deorum simulacra inexplebile desiderium videndi
tenebat.
[5]
Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex
cum auxiliis occurrit, nec multo post proelium cum Antiocho commissum.
[6]
Cum in dexteriore cornu pulsa legio Romana
maiore dedecore quam periculo ad castra fugeret, M. Aemilius, tribunus
militum, ad tutelam castrorum relictus armare se milites suos et extra
vallum progredi iubet strictisque gladiis fugientibus minari, morituros
dicens, ni in proelium revertantur, infestioraque sua quam hostium castra
inventuros.
[7]
Adtonita tam ambiguo periculo legio
comitantibus commilitonibus, qui fugere eos prohibuerant, in proelium
revertitur, magnaque caede edita initium victoriae fuit. Caesa hostium L
milia, capta XI.
[8]
Antiocho pacem petenti nihil
ad superiores condiciones additum, Africano praedicante, Romanos neque, si
vincantur, animis minui neque, si vincant, secundis rebus insolescere.
[9]
Captas civitates inter socios divisere,
muneri Romano aptiorem Asiam quam possessioni voluptariae iudicantes; quippe
victoriae gloriam Romano nomini vindicandam, opum luxuriam sociis
relinquendam.
LIBER XXXII
1
[1]
Aetoli, qui Antiochum in bella Romana
inpulerant, victo eodem soli adversus Romanos et viribus inpares et omni
auxilio destituti remanserunt;
[2]
nec multo post
victi libertatem, quam inlibatam adversus dominationem Atheniensium
Spartanorumque inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt.
[3]
Quae condicio tanto amarior illis, quanto
serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Persarum opibus
domesticis viribus restiterint, quibus Gallorum violentiam Asiae Italiaeque
terribilem Delphico bello fregerint; quae gloriosa recordatio maius
desiderium libertatis augebat.
[4]
Dum haec
aguntur, medio tempore inter Messenios et Achaeos de principatu primo
dissensio, mox bellum ortum est.
[5]
In eo nobilis
Achaeorum imperator Philopoemen capitur, non quia pugnando vitae pepercerit,
sed, dum suos in proelium revocat, in transitu fossae equo praecipitatus a
multitudine hostium oppressus est.
[6]
Quem
Messenii iacentem seu metu virtutis seu verecundia dignitatis interficere
ausi non fuerunt.
[7]
Itaque laeti velut in illo
omne bellum confecissent, captivum per universam civitatem in modum triumphi
circumduxerunt effuso obviam populo, ac si suus, non hostium imperator
adventaret, nec victorem Achaei avidius vidissent,
[8]
quam victum hostes viderunt. Igitur eundem in theatrum duci
iusserunt, ut omnes contuerentur, quem potuisse capi incredibile singulis
videbatur.
[9]
Inde in carcerem ducto verecundia
magnitudinis eius venenum dederunt, quod ille laetus, ac si vicisset,
accepit, quaesito prius, an Lycortas, praefectus Achaeorum, quem secundum a
se esse scientia militari sciebat, incolumis effugisset. Quem ut accepit
evasisse, non in totum dicens male consultum Achaeis expiravit.
[10]
Nec multo post reparato bello Messenii vincuntur
poenasque interfecti Philopoemenis pependerunt.
2
[1]
Interea in Syria rex Antiochus, cum gravi
tributo pacis a Romanis victus oneratus esset, seu inopia pecuniae conpulsus
seu avaritia sollicitatus, qui sperabat se sub specie tributariae
necessitatis excusatius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte
templum Elymaei Iovis adgreditur.
[2]
Qua re
prodita concursu incolarum cum omni militia interficitur.
[3]
Romae, cum multae Graeciae civitates questum de
iniuriis Philippi, regis Macedonum, venissent et disceptatio in senatu inter
Demetrium, Philippi filium, quem pater ad satisfaciendum senatui miserat, et
legatos civitatium esset, turba querelarum confusus adulescens repente
obticuit.
[4]
Tunc senatus verecundia eius motus,
quae probata etiam antea, cum obses Romae esset, omnibus fuerat, causam illi
donavit. Atque ita modestia sua Demetrius veniam patri, non iure
defensionis, sed patrocinio pudoris obtinuit,
[5]
quod ipsum decreto senatus significatum est, ut appareret non tam
absolutum regem quam donatum filio patrem.
[6]
Quae
res Demetrio non gratiam legationis, sed odium obtrectationis conparavit.
[7]
Nam et apud fratrem Perseum aemulatio illi
invidiam contraxit, et apud patrem nota absolutionis causa offensae fuit,
indignante Philippo plus momenti apud senatum personam filii quam
auctoritatem patris ac dignitatem regiae maiestatis habuisse.
[8]
Igitur Perseus perspecta patris aegritudine cotidie
absentem Demetrium apud eum criminari et primo invisum, post etiam suspectum
reddere; nunc amicitiam Romanorum, nunc proditionem patris ei obiectare.
[9]
Ad postremum insidias sibi ab eo paratas
confingit, ad cuius rei probationem inmittit indices, testes subornat et
facinus, quod obicit, admittit.
[10]
Quibus rebus
conpulso ad parricidium patre funestam omnem regiam facit.
3
[1]
Occiso Demetrio sublatoque aemulo non
neglegentior tantum Perseus in patrem, verum etiam contumacior erat, nec
heredem regni, sed regem gerebat.
[2]
His rebus
offensus Philippus inpatientius in dies mortem Demetrii dolebat, tunc et
insidiis circumventum suspicari, testes indicesque torquere.
[3]
Atque ita cognita fraude non minus scelere Persei quam
innoxia Demetrii morte cruciabatur, peregissetque ultionem, nisi morte
praeventus fuisset.
[4]
Nam brevi post tempore
morbo ex aegritudine contracto decessit, relicto magno belli apparatu
adversus Romanos, quo postea Perseus usus est.
[5]
Nam et Gallos Scordiscos ad belli societatem perpulerat, fecissetque
Romanis grave bellum, nisi decessisset.
[6]
Namque Galli bello adversus Delphos infeliciter gesto, in quo maiorem vim
numinis quam hostium senserant, amisso Brenno duce pars in Asiam, pars in
Thraciam extorres fugerant.
[7]
Inde per eadem
vestigia, qua venerant, antiquam patriam repetivere.
[8]
Ex his manus quaedam in confluente Danuvii et Savi consedit
Scordiscosque se appellari voluit.
[9]
Tectosagi
autem, cum in antiquam patriam Tolosam venissent conprehensique pestifera
lue essent, non prius sanitatem recuperavere quam aruspicum responsis moniti
aurum argentumque bellis sacrilegiisque quaesitum in Tolosensem lacum
mergerent,
[10]
quod omne magno post tempore
Caepio, Romanus consul, abstulit. Fuere autem argenti pondo centum decem
milia, auri pondo quinquies decies centum milia.
[11]
Quod sacrilegium causa excidii Caepioni exercituique eius postea
fuit. Romanos quoque Cimbrici belli tumultus velut ultor sacrae pecuniae
insecutus est.
[12]
Ex gente Tectosagorum non
mediocris populus praedae dulcedine Illyricum repetivit spoliatisque Histris
in Pannonia consedit.
[13]
Histrorum gentem fama
est originem a Colchis ducere, missis ab Aeeta rege ad Argonautas, raptores
filiae, persequendos;
[14]
qui ut a Ponto
intraverunt Histrum, alveo Savi fluminis penitus invecti vestigia
Argonautarum insequentes naves suas umeris per iuga montium usque ad litus
Adriatici maris transtulerunt, cognito quod Argonautae idem propter
magnitudinem navis priores fecissent;
[15]
quo ut
avectos Colchi non reppererunt, sive metu regis sive taedio longae
navigationis iuxta Aquileiam con sedere Histrique ex vocabulo amnis, quo a
mari concesserant, appellati.
[16]
Daci quoque
suboles Getarum sunt, qui cum Orole rege adversus Bastarnas male pugnassent,
ad ultionem segnitiae capturi somnum capita loco pedum ponere iussu regis
cogebantur ministeriaque uxoribus, quae ipsis ante fieri solebant, facere.
Neque haec ante mutata sunt quam ignominiam bello acceptam virtute
delerent.
4
[1]
Igitur Perseus, cum imperio Philippi patris
successisset, omnes has gentes adversum Romanos in societatem belli
sollicitabat.
[2]
Interim inter Prusiam regem,
ad quem Hannibal post pacem Antiocho a Romanis datam profugerat, et Eumenen
bellum ortum est, quod Prusias Hannibalis fiducia rupto foedere prior
intulit.
[3]
Namque Hannibal, cum ab Antiocho
Romani inter ceteras condiciones pacis deditionem eius poscerent, admonitus
a rege in fugam versus Cretam defertur.
[4]
Ibi cum
diu quietam vitam egisset invidiosumque se propter nimias opes videret,
amphoras plumbo repletas in templo Dianae, quasi fortunae suae
praesidia,
[5]
deponit atque ideo nihil de illo
sollicita civitate, quoniam velut pignus opes eius tenebat, ad Prusiam
contendit, auro suo statuit, quas secum portabat, infuso, ne conspectae opes
vitae nocerent.
[6]
Dein, cum Prusias terrestri
bello ab Eumene victus esset et proelium in mare transtulisset, Hannibal
novo commento auctor victoriae fuit; quippe omne serpentium genus in
fictiles lagoenas coici iussit medioque proelio in naves hostium mittit.
[7]
Id primum Ponticis ridiculum visum,
fictilibus dimicare, qui ferro nequeant. Sed ubi serpentibus coepere naves
repleri, ancipiti periculo circumventi hosti victoriam cesserunt.
[8]
Quae ubi Romam nuntiata sunt, missi a senatu legati
sunt, qui utrumque regem in pacem cogerent Hannibalemque deposcerent. Sed
Hannibal re cognita sumpto veneno legationem morte praevenit.
[9]
Insignis hic annus trium toto orbe
maximorum imperatorum mortibus fuit, Hannibalis et Philopoemenis et
Scipionis Africani.
[10]
Ex quibus constat
Hannibalem nec tum, cum Romano tonantem bello Italia contremuit, nec cum
reversus Karthaginem summum imperium tenuit, aut cubantem cenasse aut plus
quam sextario vini
[11]
indulsisse pudicitiamque eum
tantam inter tot captivas habuisse, ut in Africa natum quivis negaret.
[12]
Moderationis certe eius fuit, ut, cum
diversarum gentium exercitus rexerit, neque insidiis suorum militum sit
petitus umquam neque fraude proditus, cum utrumque hostes saepe
temptassent.
LIBER XXXIII
1
[1]
Minore quidem rerum motu Romani Macedonicum
quam Punicum bellum gesserunt, sed tanto clarius, quanto nobilitate
Macedones Poenos antecesserunt; quippe cum gloria Orientis domiti, tum et
auxilio omnium regum iuvabantur.
[2]
Itaque Romani
et legiones plures numero conscripserunt et auxilia a Masinissa, rege
Numidarum, et ceteris omnibus sociis acciverunt; et Eumeni, regi Bithyniae,
denuntiatum, ut bellum summis viribus iuvaret.
[3]
Perseo praeter Macedonicum invictae opinionis exercitum decennis belli
sumptus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quibus rebus inflatus
oblitus fortunae paternae veterem Alexandri gloriam considerare suos
iubebat.
[4]
Prima equitum congressio fuit, qua
victor Perseus suspensam omnium exspectationem in favorem sui
traxit;
[5]
misit tamen legatos ad consulem, qui
pacem peterent, quam patri suo Romani etiam victo dedissent, inpensas belli
lege victi suscepturus. Sed consul P. Licinius non minus graves quam victo
leges dixit.
[6]
Dum haec aguntur, metu tam
periculosi belli Romani Aemilium Paulum consulem creant eique extra ordinem
Macedonicum bellum decernunt; qui cum ad exercitum venisset, non magnam
moram pugnae fecit.
[7]
Pridie quam proelium
consereretur, luna nocte defecit, id portentum Perseo omnibus praesagantibus
finemque Macedonici regni portendi vaticinantibus.
2
[1]
In ea pugna M. Cato, oratoris filius, dum inter
confertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus pedestre proelium
adgreditur.
[2]
Nam cadentem manipulus hostium cum
horrido clamore veluti iacentem obtruncaturus circumsteterat; at ille citius
corpore collecto magnas strages edidit.
[3]
Cum ad
unum opprimendum undique hostes convolarent, dum procerum quendam petit,
gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit;
[4]
ad quem recuperandum umbone se protegens inspectante
utroque exercitu inter hostium mucrones sese inmersit recollectoque gladio
multis vulneribus exceptis ad suos cum clamore hostium revertitur. Huius
audaciam ceteri imitati victoriam peperere.
[5]
Perseus rex fuga cum decem milibus talentum Samothraciam defertur, quem
Cn. Octavius ad persequendum missus a consule cum duobus filiis, Alexandro
et Philippo, cepit captumque ad consulem duxit.
[6]
Macedonia a Carano, qui primus in ea regnavit, usque Perseum XXX
reges habuit. Quorum sub regno fuit quidem annis DCCCCXXIV, sed rerum non
nisi CL duobus annis potita.
[7]
Ita cum in
dicionem Romanorum cessisset, magistratibus per singulas civitates
constitutis libera facta est legesque, quibus adhuc utitur, a Paulo accepit.
[8]
Aetolorum universarum urbium senatus cum
coniugibus et liberis, qui dubia fide fuerant, Romam missus, ibique, ne in
patria aliquid novaret, diu detentus, aegreque per multos annos legationibus
civitatium senatu fatigato in patriam quisque suam remissus est.
LIBER XXXIV
1
[1]
Poenis ac Macedonibus subactis Aetolorumque
viribus principum captivitate debilitatis soli adhuc ex Graecia universa
Achaei nimis potentes tunc temporis Romanis videbantur, non propter
singularum civitatium nimias opes, sed propter conspirationem universarum.
[2]
Namque Achaei, licet per civitates veluti
per membra divisi sint, unum tamen corpus et unum imperium habent
singularumque urbium pericula mutuis viribus propulsant.
[3]
Quaerentibus igitur Romanis causam belli tempestive
Fortuna querelam Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum
odium populabantur.
[4]
Spartanis a senatu
responsum est, legatos se ad inspiciendas res sociorum et ad iniuriam
demendam in Graeciam missuros;
[5]
sed legatis
occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissolverent singulasque
urbes proprii iuris facerent, quo facilius et ad obsequium cogerentur et, si
quae urbes contumaces essent, traicerentur.
[6]
Igitur legati omnium civitatium principibus Corinthum evocatis decretum
senatus recitant, quid consilii habeant aperiunt;
[7]
expedire omnibus dicunt, ut singulae civitates sua iura et suas leges
habeant.
[8]
Quod ubi omnibus innotuit, veluti in
furorem versi universum peregrinum populum trucidant;
[9]
legatos quoque ipsos Romanorum violassent, ni audito tumultu
trepidi fugissent.
2
[1]
Haec ubi Romam nuntiata sunt, statim senatus
Mummio consuli bellum Achaicum decernit, qui extemplo exercitu deportato et
omnibus strenue provisis pugnandi copiam hostibus fecit.
[2]
Sed Achaei veluti nihil negotii Romano bello
suscepissent, ita apud eos neglecta et soluta omnia fuere.
[3]
Itaque praedam, non proelium cogitantes et vehicula ad
spolia hostium reportanda adduxerunt et coniuges liberosque suos ad
spectaculum certaminis in montibus posuerunt.
[4]
Sed proelio commisso ante oculos suorum caesi lugubre his spectaculum et
gravem luctus memoriam reliquerunt.
[5]
Coniuges
quoque liberique eorum de spectatoribus captivi facti praeda hostium fuere.
[6]
Vrbs ipsa Corinthus diruitur, populus omnis
sub corona venditur, ut hoc exemplo ceteris civitatibus metus novarum rerum
inponeretur.
[7]
Dum haec aguntur, rex Syriae
Antiochus Ptolomeo, maiori sororis suae filio, regi Aegypti, bellum infert,
segni admodum et cotidiana luxuria ita marcenti, ut non solum regiae
maiestatis officia intermitteret, verum etiam sensu hominis nimia sagina
careret.
[8]
Pulsus igitur regno ad fratrem minorem
Ptolomeum Alexandream confugit participatoque cum eo regno legatos Romam ad
senatum mittunt, auxilium petunt, fidem societatis inplorant. Movere senatum
preces fratrum.
3
[1]
Mittitur itaque legatus Popilius ad Antiochum,
qui abstinere illum Aegypto aut, si iam incessisset, excedere iuberet.
[2]
Cum in Aegypto eum invenisset osculumque ei
rex obtulisset (nam coluerat inter ceteros Popilium Antiochus, cum obses
Romae esset), tunc Popilius facessere interim privatam amicitiam iubet, cum
mandata patriae intercedant;
[3]
prolatoque senatus
decreto et tradito, cum cunctari eum videret consultationemque ad amicos
referre, ibi Popilius virga, quam in manu gerebat, amplo circulo inclusum,
ut amicos caperet, consulere eos iubet nec prius inde exire, quam responsum
senatui daret, aut pacem aut bellum cum Romanis habiturum.
[4]
Adeoque haec austeritas animum regis fregit, ut
pariturum se senatui responderet.
[5]
Reversus in
regnum Antiochus decedit relicto parvulo admodum filio,
[6]
cui cum tutores dati a populo essent, patruus eius Demetrius, qui
obses Romae erat, cognita morte fratris Antiochi senatum adiit: obsidem se
vivo fratre venisse, quo mortuo cuius obses sit, se ignorare.
[7]
Dimitti igitur se ad regnum petendum aequum esse,
quod, sicut iure gentium maiori fratri cesserit, ita nunc sibi, qui pupillum
aetate antecedat, deberi.
[8]
Cum se non dimitti
animadverteret a senatu, tacito iudicio tutius apud pupillum quam apud eum
regnum futurum arbitrante, specie venandi ab urbe profectus Ostiis tacitus
cum fugae comitibus navem conscendit.
[9]
Delatus
in Syriam secundo favore omnium excipitur, regnumque ei occiso pupillo ac
tutoribus traditur.
4
[1]
Eodem fere tempore Prusias, rex Bithyniae,
consilium cepit interficiendi Nicomedis filii, quem a se ablegatum, studens
minoribus filiis, quos ex noverca eius susceperat, Romae habebat.
[2]
Sed res adulescenti ab iis, qui facinus susceperant,
proditur hortatique sunt, ut crudelitate patris provocatus occupet insidias
et in auctorem retorqueat scelus. Nec difficilis persuasio fuit.
[3]
Igitur cum accitus in regnum patris venisset, statim
rex appellatur.
[4]
Prusias regno spoliatus a filio
privatusque redditus etiam a servis deseritur.
[5]
Cum in latebris ageret, non minore scelere, quam filium occidi iusserat, a
filio interficitur.
LIBER XXXV
1
[1]
Demetrius occupato Syriae regno novitati suae
otium periculosum ratus ampliare fines regni et opes augere finitimorum
bellis statuit.
[2]
Itaque Ariarathi, regi
Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus fratrem eius
Orophernen per iniuriam regno pulsum supplicem recepit, datumque sibi
honestum belli titulum gratulatus restituere eum in regnum statuit.
[3]
Sed Orophernes ingrato animo inita cum
Antiochensibus pactione, offensis tunc Demetrio, pellere ipsum regno, a quo
restituebatur, consilium cepit.
[4]
Quo cognito
Demetrius vitae quidem eius, ne Ariarathes metu fraterni belli liberaretur,
pepercit, ipsum autem conprehensum vinctum Seleuciae custodiri iubet.
[5]
Nec Antiochenses indicio territi a
defectione destiterunt.
[6]
Itaque adiuvantibus et
Ptolomeo, rege Aegypti, et Attalo, rege Asiae, et Ariarathe Cappadociae,
bello a Demetrio lacessiti subornant Balam quendam, sortis extremae iuvenem,
qui Syriae regnum velut paternum armis repeteret,
[7]
et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri inditur genitusque ab
Antiocho rege dicitur.
[8]
Tantum odium Demetrii
apud omnes erat, ut aemulo eius non vires tantum regiae, verum etiam generis
nobilitas consensu omnium tribueretur.
[9]
Igitur
Alexander admirabili rerum varietate, pristinarum sordium oblitus, totius
ferme Orientis viribus succinctus bellum Demetrio infert victumque vita
pariter ac regno spoliat.
[10]
Quamquam nec
Demetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo proelio hostem
fugavit et regibus bellum restituentibus multa milia in acie cecidit.
[11]
Ad postremum tamen invicto animo inter
confertissimos fortissime dimicans cecidit.
2
[1]
Initio belli Demetrius duos filios apud Gnidium
hospitem suum cum magno pondere auri commendaverat, ut belli periculis
eximerentur et, si ita fors tulisset, paternae ultioni servarentur.
[2]
Ex his maior, Demetrius, annos pubertatis
egressus audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae
felicitatis ornamenta velut captum inter scortorum greges desidem in regia
tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem
adgreditur.
[3]
Antiochenses quoque veterem patris
offensam novis meritis correcturi se ei tradunt; sed et milites paterni
favore iuvenis accensi prioris sacramenti religionem novi regis superbiae
praeferentes signa ad Demetrium transferunt.
[4]
Atque ita Alexander, non minore impetu fortunae destructus quam elatus,
primo proelio victus interficitur; deditque poenas et Demetrio, quem
occiderat, et Antiocho, cuius mentitus originem fuerat.
LIBER XXXVI
1
[1]
Recuperato paterno regno Demetrius, et ipse
rerum successu corruptus, vitiis adulescentiae in segnitiam labitur
tantumque contemptum apud omnes inertiae, quantum odium ex superbia pater
habuerat, contraxit.
[2]
Itaque cum ab imperio eius
passim civitates deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis
inferre statuit;
[3]
cuius adventum non inviti
Orientis populi videre et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitatem
et quod veteri Macedonum imperio adsueti novi populi superbiam indigne
ferebant.
[4]
Itaque cum et Persarum et Elymaeorum
Bactrianorumque auxiliis iuvaretur, multis proeliis Parthos fudit.
[5]
Ad postremum tamen pacis simulatione
deceptus capitur traductusque per ora civitatium populis, qui desciverant,
in ludibrium favoris ostenditur.
[6]
Missus deinde
in Hyrcaniam benigne et iuxta cultum pristinae fortunae habetur.
[7]
Dum haec aguntur, interim in Syria Trypho, qui se
tutorem Antiocho, Demetrii privigno, substitui a populo laboraverat, occiso
pupillo regnum Syriae invadit.
[8]
Quo diu potitus
tandem exsolescente favore recentis imperii ab Antiocho, puero admodum,
Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur, rursusque regnum
Syriae ad subolem Demetrii revertitur.
[9]
Igitur
Antiochus, memor quod et pater propter superbiam invisus et frater propter
segnitiam contemptus fuisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in
matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates, quae initio fraterni
imperii defecerant, summa industria persequitur, domitasque rursus regni
terminis adicit;
[10]
Iudaeos quoque, qui in
Macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem vindicaverant,
subegit. Quorum vires tantae fuere, ut post haec nullum Macedonum regem
tulerint domesticisque imperiis usi Syriam magnis bellis
infestaverint.
2
[1]
Namque Iudaeis origo Damascena, Syriae
nobilissima civitas, unde et Assyriis regibus genus ex regina Samirami fuit.
[2]
Nomen urbi a Damasco rege inditum, in cuius
honorem Syri sepulcrum Atarathes, uxoris eius, pro templo coluere, deamque
exinde sanctissimae religionis habent.
[3]
Post
Damascum Azelus, mox Adores et Abrahames et Israhel reges fuere.
[4]
Sed Israhelem felix decem filiorum proventus maioribus
suis clariorem fecit.
[5]
Itaque populum in decem
regna divisum filiis tradidit, omnesque ex nomine Iudae, qui post divisionem
decesserat, Iudaeos appellavit colique memoriam eius ab omnibus iussit,
cuius portio omnibus accesserat.
[6]
Minimus aetate
inter fratres Ioseph fuit, cuius excellens ingenium fratres veriti clam
interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt.
[7]
A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio
percepisset, brevi ipsi regi percarus fuit.
[8]
Nam
et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam
condidit, nihilque divini iuris humanique ei incognitum videbatur,
[9]
adeo ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos
providerit; perissetque omnis Aegyptus fame, nisi monitu eius rex edicto
servari per multos annos fruges iussisset;
[10]
tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a deo responsa
dari viderentur.
[11]
Filius eius Moyses fuit, quem
praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat.
[12]
Sed Aegyptii, cum scabiem et vitiliginem
paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet,
terminis Aegypti pellunt.
[13]
Dux igitur exulum
factus sacra Aegyptiorum furto abstulit, quae repetentes armis Aegyptii
domum redire tempestatibus conpulsi sunt.
[14]
Itaque Moyses Damascena, antiqua patria, repetita montem Sinam occupat, in
quo septem dierum ieiunio per deserta Arabiae cum populo suo fatigatus cum
tandem venisset, septimum diem more gentis Sabbata appellatum in omne aevum
ieiunio sacravit, quoniam illa dies famem illis erroremque finierat.
[15]
Et quoniam metu contagionis pulsos se ab
Aegypto meminerant, ne eadem causa invisi apud incolas forent, caverunt, ne
cum peregrinis conviverent; quod ex causa factum paulatim in disciplinam
religionemque convertit.
[16]
Post Moysen etiam
filius eius Arruas sacerdos sacris Aegyptiis, mox rex creatur; semperque
exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem reges et sacerdotes haberent,
quorum iustitia religione permixta incredibile quantum coaluere.
3
[1]
Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere,
quod in his tantum regionibus gignitur.
[2]
Est
namque vallis, quae continuis montibus velut muro quodam ad instar castrorum
clauditur (spatium loci ducenta iugera; nomine Aricus dicitur);
[3]
in ea silva est et ubertate et amoenitate insignis,
siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur.
[4]
Et arbores opobalsami similem formam piceis arboribus habent, nisi quod
sunt humiles magis et in vinearum morem excoluntur. Hae certo anni tempore
balsamum sudant.
[5]
Sed non minor loci eius
apricitatis quam ubertatis admiratio est; quippe cum toto orbe regionis eius
ardentissimus sol sit, ibi tepidi aeris <flatu> naturalis
quaedam ac perpetua opacitas inest.
[6]
In ea
regione latus lacus est, qui propter magnitudinem aquae et inmobilitatem
Mortuum Mare dicitur.
[7]
Nam neque ventis movetur
resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis
patiens est, quoniam omnia vita carentia in profundum merguntur; nec
materiam ullam sustinet, nisi quae alumine incrustatur.
[8]
Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit; postea
cum ipsis Persis in dicionem Alexandri Magni venere diuque in potestate
Macedonici imperii subiecti Syriae regno fuere.
[9]
A Demetrio cum descivissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex
Orientalibus libertatem acceperunt, facile tunc Romanis de alieno
largientibus.
4
[1]
Per eadem tempora, quibus in Syria regni
mutatio inter novos reges alternabatur, in Asia rex Attalus florentissimum
ab Eumene patruo acceptum regnum caedibus amicorum et cognatorum suppliciis
foedabat, nunc matrem anum, nunc Beronicen sponsam maleficiis eorum necatam
confingens.
[2]
Post hanc scelestam violentiae
rabiem squalidam vestem sumit, barbam capillumque in modum reorum submittit,
non in publicum prodire, non populo se ostendere, non domi laetiora convivia
inire aut aliquod signum sani hominis habere, prorsus ut poenas pendere
manibus interfectorum videretur.
[3]
Omissa deinde
regni administratione hortos fodiebat, gramina serebat et noxia innoxiis
permiscebat, eaque omnia veneni suco infecta velut peculiare munus amicis
mittebat.
[4]
Ab hoc studio aerariae artis fabricae
se tradit, cerisque fingendis et aere fundendo procudendoque oblectatur.
[5]
Matri deinde sepulcrum facere instituit,
cui operi intentus morbum ex solis fervore contraxit et septima die
decessit. Huius testamento heres populus Romanus tunc instituitur.
[6]
Sed erat ex Eumene Aristonicus, non iusto
matrimonio, sed ex paelice Ephesia, citharistae cuiusdam filia, genitus, qui
post mortem Attali velut paternum regnum Asiam invasit.
[7]
Cum multa secunda proelia adversus civitates, quae
metu Romanorum tradere se eidem nolebant, fecisset iustusque iam rex
videretur, Asia Licinio Crasso consuli decernitur,
[8]
qui intentior Attalicae praedae quam bello, cum extremo anni
tempore inordinata acie proelium conseruisset, victus poenas inconsultae
avaritiae sanguine dedit.
[9]
In huius locum missus
Perpenna consul prima congressione Aristonicum superatum in potestatem suam
redegit Attalicasque gazas, hereditarias populi Romani, navibus inpositas
Romam deportavit.
[10]
Quod aegre ferens successor
eius M'. Aquilius consul ad eripiendum Aristonicum Perpennae, veluti sui
potius triumphi munus esse deberet, festinata velocitate contendit.
[11]
Sed contentionem consulum mors Perpennae
diremit.
[12]
Sic Asia Romanorum facta cum opibus
suis vitia quoque Romam transmisit.
LIBER XXXVII
1
[1]
Capto Aristonico Massilienses pro
Phocaeensibus, conditoribus suis, quorum urbem senatus et omne nomen, quod
et tunc et antea Antiochi bello infesta contra populum Romanum arma
tulerant, deleri iusserat, legatos Romam deprecatum misere veniamque his a
senatu obtinuere.
[2]
Post haec regibus, qui
adversus Aristonicum auxilia tulerant, praemia persoluta: Mithridati Pontico
Syria maior, filiis Ariarathis, regis Cappadociae, qui eodem bello
occiderat, Lycaonia et Cilicia datae.
[3]
Fidiorque
populus Romanus in socii filios quam mater in liberos fuit; quippe hinc
parvulis auctum regnum, inde vita adempta.
[4]
Namque Laodice ex numero sex filiorum, quos virilis sexus ex Ariarathe
rege susceperat, timens, ne non diutina administratione regni adultis
quibusdam potiretur, quinque parricidali veneno necavit;
[5]
unum parvulum sceleri matris cognatorum custodia
eripuit, qui post necem Laodices (nam propter crudelitatem eam populus
extinxerat) solus regno potitus est.
[6]
Mithridates quoque repentina morte interceptus filium, qui et ipse
Mithridates dictus est, reliquit;
[7]
cuius ea
postea magnitudo fuit, ut non sui tantum temporis, verum etiam superioris
aetatis omnes reges maiestate superaverit bellaque cum Romanis per XLVI
annos varia victoria gesserit,
[8]
cum eum summi
imperatores, Sylla, Lucullus ceterique, in summa Cn. Pompeius ita vicerit,
ut maior clariorque in restaurando bello resurgeret damnisque suis
terribilior redderetur.
[9]
Denique ad postremum
non vi hostili victus, sed voluntaria morte in avito regno senex herede
filio decessit.
2
[1]
Huius futuram magnitudinem etiam caelestia
ostenta praedixerant.
[2]
Nam et eo quo genitus est
anno et eo quo regnare primum coepit stella cometes per utrumque tempus LXX
diebus ita luxit, ut caelum omne conflagrare videretur.
[3]
Nam et magnitudine sui quartam partem caeli
occupaverat et fulgore sui solis nitorem vicerat; et cum oreretur
occumberetque, IV horarum spatium consumebat.
[4]
Puer tutorum insidias passus est, qui eum fero equo inpositum equitare
iacularique cogebant;
[5]
qui conatus cum eos
fefellissent supra aetatem regente equum Mithridate, veneno eum appetivere.
[6]
Quod metuens antidota saepius bibit et ita
se adversus insidias, exquisitis tutioribus remediis, stagnavit, ut ne
volens quidem senex veneno mori potuerit.
[7]
Timens deinde, ne inimici, quod veneno non potuerant, ferro peragerent,
venandi studium finxit, quo per septem annos neque urbis neque ruris tecto
usus est,
[8]
sed per silvas vagatus diversis
montium regionibus pernoctabat ignaris omnibus, quibus esset locis, adsuetus
feras cursu aut fugere aut persequi, cum quibusdam etiam viribus congredi.
[9]
Quibus rebus et insidias vitavit et corpus
ad omnem virtutis patientiam duravit.
3
[1]
Ad regni deinde administrationem cum
accessisset, statim non de regendo, sed de augendo regno cogitavit.
[2]
Itaque Scythas invictos antea, qui
Zopyriona, Alexandri Magni ducem, cum XXX milibus armatorum deleverant, qui
Cyrum, Persarum regem, cum CC milibus trucidaverant, qui Philippum,
Macedonum regem, fugientem fecerant, ingenti felicitate perdomuit.
[3]
Auctus igitur viribus Pontum quoque ac
deinceps Cappadociam occupavit.
[4]
Cum de Asia
tractaret, tacitus cum quibusdam amicis regno profectus universam nemine
sentiente pervagatus est omniumque urbium situm ac regiones cognovit.
[5]
Inde in Bithyniam transcendit et quasi
dominus Asiae opportuna quaeque victoriae suae metatus est.
[6]
Post haec in regnum, cum iam perisse crederetur,
reversus est invento parvulo filio, quem per absentiam eius soror uxorque
Laodice enixa fuerat.
[7]
Sed inter gratulationem
post longam peregrinationem adventus sui et filii geniti veneno periclitatus
est, siquidem Laodice soror, cum perisse eum crederet, in concubitus
amicorum proiecta, quasi admissum facinus maiori scelere tegere posset,
venenum advenienti paravit.
[8]
Quod cum ex
ancillis Mithridates cognovisset, facinus in auctores vindicavit.
4
[1]
Hieme deinde adpetente non in convivio, sed in
campo, nec in avocationibus, sed in exercitationibus, nec inter sodales, sed
inter coaequales aut equo aut cursu aut viribus contendebat.
[2]
Exercitum quoque suum ad parem laboris patientiam
cotidiana exercitatione durabat, atque ita invictus ipse inexpugnabilem
exercitum fecerat.
[3]
Inita deinde cum Nicomede
societate Paphlagoniam invadit victamque cum socio dividit.
[4]
Quam cum teneri a regibus senatui nuntiatum esset,
legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum iuberent.
[5]
Mithridates, cum se iam parem magnitudini
Romanorum crederet, superbo responso hereditarium patri suo regnum obvenisse
respondit; mirari se, quod cum ei relata controversia non fuerit, sibi
referatur.
[6]
Nec territus minis Galatiam quoque
occupat.
[7]
Nicomedes, quoniam se tueri iure non
poterat, iusto regi redditurum respondit.
[8]
Atque
ita filium suum mutato nomine Pylaemenen, Paphlagonum regum nomine, appellat
et quasi stirpi regiae reddidisset regnum, falso nomine tenet.
[9]
Sic ludibrio habiti legati Romam revertuntur.
LIBER XXXVIII
1
[1]
Mithridates parricidia nece uxoris auspicatus
sororis alterius Laodices filios, cuius virum Ariarathen, regem Cappadociae,
per Gordium insidiis occiderat, tollendos statuit, nihil actum morte patris
existimans, si adulescentes paternum regnum, cuius ille cupiditate
flagrabat, occupassent.
[2]
Igitur dum in his
cogitationibus versatur, interim Nicomedes, rex Bithyniae, vacuam morte
regis Cappadociam invadit.
[3]
Quod cum nuntiatum
Mithridati fuisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expellendum
Cappadocia Nicomeden mittit.
[4]
Sed iam Laodice
per pactionem se Nicomedi in matrimonium tradiderat.
[5]
Quod aegre ferens Mithridates praesidia Nicomedis Cappadocia
expellit regnumque sororis filio restituit, egregium prorsus factum, ni
subsecuta fraus esset;
[6]
siquidem interiectis
mensibus simulat se Gordium, quo ministro usus in Ariarathe interficiendo
fuerat, restituere in patriam velle, sperans, si obsisteret adulescens,
causas belli futuras, aut, si permitteret, per eundem filium tolli posse,
per quem interfecerat patrem.
[7]
Quod ubi
Ariarathes iunior moliri cognovit, graviter ferens interfectorem patris per
avunculum potissimum ab exilio revocari, ingentem exercitum contrahit.
[8]
Igitur cum in aciem eduxisset Mithridates
peditum LXXX milia, equitum X, currus falcatos sexcentos, nec Ariarathi
auxiliantibus finitimis regibus minores copiae essent, incertum belli timens
consilia ad insidias transfert sollicitatoque iuvene ad
conloquium,
[9]
cum ferrum occultatum inter
fascias gereret, scrutatore ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum
ventrem pertractanti ait: caveret, ne aliud telum inveniret quam quaereret.
[10]
Atque ita risu protectis insidiis
sevocatum ab amicis velut ad secretum sermonem inspectante utroque exercitu
interficit; regnum Cappadociae octo annorum filio inposito Ariarathis nomine
additoque ei rectore Gordio tradidit.
2
[1]
Sed Cappadoces crudelitate ac libidine
praefectorum vexati a Mithridate deficiunt fratremque regis, et ipsum
Ariarathen nomine, ab Asia, ubi educabatur, revocant,
[2]
cum quo Mithridates proelium renovat victumque regno Cappadociae
expellit. Nec multo post adulescens ex aegritudine collecta infirmitate
decedit.
[3]
Post huius mortem Nicomedes timens, ne
Mithridates accessione Cappadociae etiam Bithyniam finitimam invaderet,
subornat puerum eximiae pulchritudinis, quasi Ariarathes tres, non duos
filios genuisset, qui a senatu Romano paternum regnum peteret.
[4]
Vxorem quoque Laodicen Romam mittit ad testimonium
trium ex Ariarathe susceptorum filiorum.
[5]
Quod
ubi Mithridates cognovit, et ipse pari inpudentia Gordium Romam mittit, qui
senatui adseveret puerum, cui Cappadociae regnum tradiderat, ex eo Ariarathe
genitum, qui bello Aristonici auxilia Romanis ferens cecidisset.
[6]
Sed senatus studio regum intellecto, aliena regna
falsis nominibus furantium, Mithridati Cappadociam et Nicomedi ad solacia
eius Paphlagoniam ademit.
[7]
Ac ne contumelia
regum foret ademptum illis, quod daretur aliis, uterque populus libertate
donatus est.
[8]
Sed Cappadoces munus libertatis
abnuentes negant vivere gentem sine rege posse. Itaque rex illis a senatu
Ariobarzanes statuitur.
3
[1]
Erat eo tempore Tigranes rex Armeniae, obses
Parthis ante multum temporis datus, nec olim ab eisdem in regnum paternum
remissus. Hunc Mithridates mire ad societatem Romani belli, quod olim
meditabatur, perlicere cupiebat.
[2]
Nihil igitur
de offensa Romanorum sentientem per Gordium inpellit, ut Ariobarzani, segni
admodum, bellum inferat, et ne quis dolus subesse videatur, filiam suam ei
Cleopatram in matrimonium tradit.
[3]
Primo igitur
adventu Tigranis Ariobarzanes sublatis rebus suis Romam contendit, atque ita
per Tigranen rursus Cappadocia iuris esse Mithridatis coepit.
[4]
Eodem tempore mortuo Nicomede etiam filius eius, et
ipse Nicomedes, regno a Mithridate pellitur, qui cum supplex Romam venisset,
decernitur in senatu, ut uterque in regnum restituantur; in quod tum missi
M'. Aquilius et Mallius < Malthinus > legati.
[5]
His cognitis Mithridates societatem cum Tigrane bellum
adversus Romanos gesturus iungit, pactique inter se sunt, ut urbes agrique
Mithridati, homines vero et quaecumque auferri possent, Tigrani cederent.
[6]
Post haec Mithridates intellecto quantum
bellum suscitaret, legatos ad Cimbros, alios ad Gallograecos et Sarmatas
Bastarnasque auxilium petitum mittit.
[7]
Nam omnes
has gentes Romanum meditabundus bellum variis beneficiorum muneribus iam
ante inlexerat. Ab Schythia quoque exercitum venire iubet omnemque Orientem
adversus Romanos armat.
[8]
Non magno igitur labore
Aquilium et < Malthinum > Asiano exercitu instructos
vincit, quibus simul cum Nicomede pulsis ingenti favore civitatium
excipitur.
[9]
Multum ibi auri argentique studio
veterum regum magnumque belli apparatum invenit, quibus instructus debita
civitatibus publica privataque remittit et vacationem quinquennii concedit.
[10]
Tunc ad contionem milites vocat eosque
variis exhortationibus ad Romana bella sive Asiana incitat.
[11]
Quam orationem dignam duxi, cuius exemplum brevitati
huius operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in
Livio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua oratione
operi suo inserendo historiae modum excesserint.
4
[1]
Optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret
consulere, bellumne sit cum Romanis an pax habenda;
[2]
quin vero sit resistendum inpugnantibus, ne eos quidem dubitare,
qui spe victoriae careant; quippe adversus latronem, si nequeant pro salute,
pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere.
[3]
Ceterum quia non id agitur, an liceat quiescere non tantum animo
hostiliter, sed etiam proelio congressis, consulendum, qua ratione ac spe
coepta bella sustineant.
[4]
Esse autem sibi
victoriae fiduciam, si sit illis animus; Romanosque vinci posse cognitum non
sibi magis quam ipsis militibus, qui et in Bithynia Aquilium et <
Malthinum > in Cappadocia fuderint.
[5]
Ac si quem aliena magis exempla quam sua experimenta moveant,
audire se a Pyrro, rege Epiri, non amplius quinque milibus Macedonum
instructo fusos tribus proeliis Romanos.
[6]
Audire
Hannibalem sedecim annis Italiae victorem inmoratum, et quin ipsam caperet
urbem, non Romanorum illi vires restitisse sed domesticae aemulationis atque
invidiae studium.
[7]
Audire populos transalpinae
Galliae Italiam ingressos maximis eam pluribusque urbibus possidere et
latius aliquanto solum finium, quam in Asia, quae dicatur inbellis, idem
Galli occupavissent.
[8]
Nec victam solum dici sibi
Romam a Gallis, sed etiam captam, ita ut unius illis montis tantum cacumen
relinqueretur; nec bello hostem, sed pretio remotum.
[9]
Gallorum autem nomen, quod semper Romanos terruit, in partem
virium suarum ipse numeret. Nam hos, qui Asiam incolunt, Gallos ab illis,
qui Italiam occupaverant, sedibus tantum distare,
[10]
originem quidem ac virtutem genusque pugnae idem habere;
tantoque his acriora esse quam illis ingenia, quod longiore ac difficiliore
spatio per Illyricum Thraciamque prodierint, paene operosius transitis eorum
finibus quam ubi consedere possessis.
[11]
Iam
ipsam Italiam audire se numquam, ut Roma condita sit, satis illi pacatam,
sed adsidue per omnes annos pro libertate alios, quosdam etiam pro vice
imperii bellis continuis perseverasse;
[12]
et a
multis civitatibus Italiae deletos Romanorum exercitus ferri, a quibusdam
novo contumeliae more sub iugum missos.
[13]
Ac ne
veteribus inmoremur exemplis, hoc ipso tempore universam Italiam bello
Marsico consurrexisse, non iam libertatem, sed consortium imperii
civitatisque poscentem;
[14]
nec gravius vicino
Italiae bello quam domesticis principum factionibus urbem premi, multoque
periculosius esse Italico civile bellum.
[15]
Simul
et a Germania Cimbros, inmensa milia ferorum atque inmitium populorum, more
procellae inundasse Italiam;
[16]
quorum etsi
singula bella sustinere Romani possent, universis tamen obruantur, ut ne
vacaturos quidem bello suo putet.
5
[1]
Vtendum igitur occasione et rapienda incrementa
virium, ne, si illis occupatis quieverint, mox adversus vacuos et quietos
maius negotium habeat.
[2]
Non enim quaeri, an
capienda sint arma, sed utrum sua potius occasionem an illorum.
[3]
Nam bellum quidem iam tunc secum ab illis geri
coeptum, cum sibi pupillo maiorem Phrygiam ademerint, quam patri suo
praemium dati adversus Aristonicum auxilii concesserant, gentem quam et
proavo suo Mithridati Seleucus Callinicus in dotem dedisset.
[4]
Quid, cum Paphlagonia se decedere iusserint, non
alterum illud genus belli fuisse? Quae non vi, non armis, sed adoptione
testamenti et regum domesticorum interitu hereditaria patri suo obvenisset.
[5]
Cum inter hanc decretorum amaritudinem
parendo non tamen eos mitigaret, quin acerbius in dies gerant, non
obtinuisse.
[6]
Quod enim a se non praebitum illis
obsequium? Non Phrygiam Paphlagoniamque dimissas? Non Cappadocia filium
eductum, quam iure gentium victor occupaverat?
[7]
Raptum tamen sibi esse victoriae ius ab illis, quorum nihil est nisi bello
quaesitum.
[8]
Non regem Bithyniae Chreston, in
quem senatus arma decreverat, a se in gratiam illorum occisum? Tamen nihilo
minus inputari sibi, si qua Gordius aut Tigranes faciat.
[9]
Libertatem etiam in contumeliam sui a senatu ultro
delatam Cappadociae, quam reliquis gentibus abstulerunt; dein populo
Cappadocum pro libertate oblata Gordium regem orante ideo tantum, quoniam
amicus suus esset, non obtinuisse.
[10]
Nicomeden
praecepto illorum bellum sibi intulisse; quia ultum ierit se, ab ipsis
ventum obviam in eo; et nunc eam secum bellandi illis causam fore, quod non
inpune se Nicomedi lacerandum, saltatricis filio, praebuerit.
6
[1]
Quippe non delicta regum illos, sed vires ac
maiestatem insequi, neque in uno se, sed in aliis quoque omnibus hac saepe
arte grassatos.
[2]
Sic et avum suum Pharnacen per
cognitionum arbitria succidaneum regi Pergameno Eumeni datum;
[3]
sic rursus Eumenen, cuius classibus primo in Asiam
fuere transiecti, cuius exercitu magis quam suo et Magnum Antiochum et
Gallos in Asia et mox in Macedonia regem Perseum domuerant,
[4]
et ipsum pro hoste habitum eique interdictum Italia,
et quod cum ipso deforme sibi putaverant, cum filio eius Aristonico bellum
gessisse. Nullius apud eos maiora quam Masinissae, regis Numidarum, haberi
merita;
[5]
huic inputari victum Hannibalem,
huic captum Syphacem, huic Karthaginem deletam, hunc inter duos illos
Africanos tertium servatorem urbis referri:
[6]
tamen cum huius nepote bellum modo in Africa gestum adeo inexpiabile, ut
ne victum quidem patris memoriae donarent, quin carcerem ac triumphi
spectaculum experiretur.
[7]
Hanc illos omnibus
regibus legem odiorum dixisse, scilicet quia ipsi tales reges habuerint,
quorum etiam nominibus erubescant, aut pastores Aboriginum, aut aruspices
Sabinorum, aut exules Corinthiorum, aut servos vernasque Tuscorum, aut, quod
honoratissimum nomen fuit inter haec, Superbos;
[8]
atque ut ipsi ferunt conditores suos lupae uberibus altos, sic omnem illum
populum luporum animos inexplebiles sanguinis, atque imperii divitiarumque
avidos ac ieiunos habere.
7
[1]
Se autem, seu nobilitate illis conparetur,
clariorem illa conluvie convenarum esse, qui paternos maiores suos a Cyro
Darioque, conditoribus Persici regni, maternos a magno Alexandro ac Nicatore
Seleuco, conditoribus imperii Macedonici, referat, seu populus illorum
conferatur suo, earum se gentium esse, quae non modo Romano imperio sint
pares, sed Macedonico quoque obstiterint.
[2]
Nullam subiectarum sibi gentium expertam peregrina imperia; nullis umquam
nisi domesticis regibus paruisse, Cappadociam velint an Paphlagoniam
recensere, rursus Pontum an Bithyniam, itemque Armeniam maiorem minoremque;
quarum gentium nullam neque Alexander ille, qui totam pacavit Asiam, nec
quisquam successorum eius aut posterorum attigisset.
[3]
Scythiam duos umquam ante se reges non pacare, sed tantum intrare
ausos, Darium et Philippum, aegre inde fugam sibi expedisse, unde ipse
magnam adversus Romanos partem virium haberet.
[4]
Multoque se timidius ac diffidentius bella Pontica ingressum, cum ipse
rudis ac tiro esset, Scythiae praeter arma virtutemque animi locorum quoque
solitudinibus vel frigoribus instructae, per quae denuntiaretur ingens
militiae periculum ac labor.
[5]
Inter quas
difficultates ne spes quidem praemii foret ex hoste vago nec tantum
pecuniae, sed etiam sedis inope.
[6]
Nunc se
diversam belli condicionem ingredi. Nam neque caelo Asiae esse temperatius
aliud, nec solo fertilius nec urbium multitudine amoenius; magnamque
temporis partem non ut militiam, sed ut festum diem acturos bello dubium
facili magis an ubere,
[7]
si modo aut proximas
regni Attalici opes aut veteres Lydiae Ioniaeque audierint, quas non
expugnatum eant, sed possessum;
[8]
tantumque se
avida expectat Asia, ut etiam vocibus vocet: adeo illis odium Romanorum
incussit rapacitas proconsulum, sectio publicanorum, calumniae litium.
[9]
Sequantur se modo fortiter et colligant,
quid se duce possit efficere tantus exercitus, quem sine cuiusquam militum
auxilio suamet unius opera viderint Cappadociam caeso rege cepisse, qui
solus mortalium Pontum omnem Scythiamque pacaverit, quam nemo ante transire
tuto atque adire potuit.
[10]
Nam iustitiae atque
liberalitatis suae ne ipsos milites quin experiantur testes refugere et illa
indicia habere, quod solus regum non paterna solum, verum etiam externa
regna hereditatibus propter munificentiam adquisita possideat, Colchos,
Paphlagoniam, Bosphorum.
8
[1]
Sic excitatis militibus post annos tres et XX
sumpti regni in Romana bella descendit.
[2]
Atque in Aegypto mortuo rege Ptolomeo ei, qui Cyrenis regnabat, Ptolomeo
per legatos regnum et uxor Cleopatra regina, soror ipsius, defertur.
[3]
Laetus igitur hoc solo Ptolomeus, quod sine
certamine fraternum regnum recepisset, in quod subornari et a matre
Cleopatra et favore principum fratris filium cognoverat, ceterum infestus
omnibus, statim ubi Alexandriam ingressus est, fautores pueri trucidari
iussit.
[4]
Ipsum quoque die nuptiarum, quibus
matrem eius in matrimonium recipiebat, inter apparatus epularum et sollemnia
religionum in conplexu matris interficit atque ita torum sororis caede filii
eius cruentus ascendit.
[5]
Post quod non mitior in
populares, qui eum in regnum vocaverant, fuit, siquidem peregrinis militibus
licentia caedis data omnia sanguine cotidie manabant; ipsam quoque sororem
filia eius virgine per vim stuprata et in matrimonium adscita repudiat.
[6]
Quibus rebus territus populus in diversa
labitur patriamque metu mortis exul relinquit.
[7]
Solus igitur in tanta urbe cum suis relictus Ptolomeus, cum regem se non
hominum, sed vacuarum aedium videret edicto peregrinos sollicitat.
[8]
Quibus confluentibus obvius legatis
Romanorum, Scipioni Africano et Spurio Mummio et L. Metello, qui ad
inspicienda sociorum regna veniebant, procedit.
[9]
Sed quam cruentus civibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et vultu
deformis et statura brevis et sagina ventris non homini, sed beluae similis.
[10]
Quam foeditatem nimia subtilitas
perlucidae vestis augebat, prorsus quasi astu inspicienda praeberentur, quae
omni studio occultanda pudibundo viro erant.
[11]
Post discessum deinde legatorum (quorum Africanus, dum inspicit urbem,
spectaculo Alexandrinis fuit) iam etiam peregrino populo invisus cum filio,
quem ex sorore susceperat, et cum uxore, matris paelice, metu insidiarum
tacitus in exilium proficiscitur contractoque mercennario exercitu bellum
sorori pariter ac patriae infert.
[12]
Arcessitum
deinde maximum a Cyrenis filium, ne eum Alexandrini contra se regem
crearent, interficit. Tunc populus statuas eius et imagines detrahit.
[13]
Quod factum studio sororis existimans
filium, quem ex ea susceperat, interficit, corpusque in membra divisum et in
cista conpositum matri die natalis eius inter epulas offerri curat.
[14]
Quae res non reginae tantum, verum etiam
universae civitati acerba et luctuosa fuit tantumque maerorem festivissimo
convivio intulit, ut regia omnis repentino luctu incenderetur.
[15]
Verso igitur studio principum ab epulis in exsequias
membra lacera populo ostendunt et quid sperare de rege suo debeant, filii
caede demonstrant.
9
[1]
Finito luctu orbitatis Cleopatra, cum urgeri se
fraterno bello videret, auxilium a Demetrio, rege Syriae, per legatos petit,
cuius et ipsius varii et memorabiles casus fuere.
[2]
Namque Demetrius, sicut supra dictum est, cum bellum Parthis
intulisset et multis congressionibus victor fuisset, repente insidiis
circumventus amisso exercitu capitur.
[3]
Cui
Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo misso in Hyrcaniam non cultum
tantum regium praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit regnumque
Syriae, quod per absentiam eius Trypho occupaverat, restituturum promittit.
[4]
Post huius mortem desperato reditu non
ferens captivitatem Demetrius, privatam etsi opulentam vitam pertaesus,
tacitus in regnum fugam meditatur.
[5]
Hortator
illi et comes Callimander amicus erat, qui post captivitatem eius a Syria
per Arabiae deserta ducibus pecunia conparatis Parthico habitu Babyloniam
pervenerat.
[6]
Sed fugientem Phrahates, qui
Arsacidae successerat, equitum celeritate per conpendiosos tramites
occupatum retrahit.
[7]
Vt est deductus ad regem,
Callimandro quidem non tantum venia, verum etiam praemium fidei datum,
Demetrium autem et graviter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit
artioribusque custodiis observari iubet.
[8]
Interiecto deinde tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent,
eodem amico comite repetita fuga est, sed pari infelicitate prope fines
regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem ut invisus a conspectu
submovetur.
[9]
Tunc quoque uxori et liberis
donatus in Hyrcaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur talisque aureis in
exprobrationem puerilis levitatis donatur.
[10]
Sed
hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis
faciebat nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum adfectabant usuri
Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res vel tempus vel fortuna belli
exegisset.
10
[1]
His auditis Antiochus occupandum bellum ratus
exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos
ducit.
[2]
Sed per luxuriam non minor apparatus
quam militiae fuit, quippe octoginta milia armatorum secuta sunt trecenta
lixarum, ex quibus cocorum pistorum maior numerus fuit.
[3]
Argenti certe aurique tantum, ut etiam gregarii
milites auro caligas figerent proculcarentque materiam, cuius amore populi
ferro dimicant.
[4]
Culinarum quoque argentea
instrumenta fuere, prorsus quasi ad epulas, non ad bellum pergerent.
[5]
Advenienti Antiocho multi orientales reges
occurrere tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae.
Nec mora congressioni fuit.
[6]
Antiochus tribus
proeliis victor cum Babyloniam occupasset, Magnus haberi coepit. Itaque ad
eum omnibus populis deficientibus nihil Parthis reliqui praeter patrios
fines fuit.
[7]
Tunc Phrahates Demetrium in Syriam
ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad
sua tuenda a Parthia revocaretur. Interim, quoniam viribus non poterat,
insidiis Antiochum ubique temptabat.
[8]
Propter
multitudinem hominum exercitum suum Antiochus per civitates in hiberna
diviserat, quae res exitii causa fuit. Nam cum gravari se copiarum
praebitione et iniuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt et
die statuta omnes apud se divisum exercitum per insidias, ne invicem ferre
auxilia possent, adgrediuntur.
[9]
Quae cum
nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus cum ea manu, quae secum
hiemabat, progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus
quem fortius quam exercitus eius dimicavit.
[10]
Ad
postremum tamen, cum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus
occiditur, cui Phrahates exequias regio more fecit filiamque Demetrii, quam
secum Antiochus advexerat, captus amore virginis uxorem duxit.
[11]
Paenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem
retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum
metuentem iam in regno missi invenerunt frustraque omnia conati ad regem
suum reversi sunt.
LIBER XXXIX
1
[1]
Antiocho in Parthia cum exercitu deleto frater
eius Demetrius obsidione Parthorum liberatus ac restitutus in regnum, cum
omnis Syria in luctu propter amissum exercitum esset,
[2]
quasi Parthica ipsius ac fratris bella, quibus alter captus,
alter occisus erat, prospere cessissent, ita Aegypto bellum inferre statuit,
regnum Aegypti Cleopatra socru pretium auxilii adversus fratrem suum
pollicente.
[3]
Sed dum aliena adfectat, ut adsolet
fieri, propria per defectionem Syriae amisit, siquidem Antiochenses primi
duce Tryphone, execrantes superbiam regis, quae conversatione Parthicae
crudelitatis intolerabilis facta erat, mox Apameni ceteraeque civitates
exemplum secutae per absentiam regis a Demetrio defecere.
[4]
Ptolomeus quoque, rex Aegypti, bello ab eodem petitus,
cum cognovisset Cleopatram, sororem suam, opibus Aegypti navibus inpositis
ad filiam et Demetrium generum in Syriam profugisse, inmittit iuvenem
quendam Aegyptium, Protarchi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis
peteret.
[5]
Conposita fabula, quasi per adoptionem
Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syris quemlibet regem
aspernantibus, ne Demetrii superbiam paterentur, nomen iuveni Alexandri
inponitur auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur.
[6]
Interea corpus Antiochi interfecti a rege Parthorum in loculo
argenteo ad sepulturam in Syriam remissum pervenit, quod cum ingenti studio
civitatum et regis Alexandri ad confirmandam fabulae fidem excipitur. Quae
res illi magnum favorem popularium conciliavit omnibus non fictas in eo, sed
veras lacrimas existimantibus.
[7]
Demetrius autem
victus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad
postremum etiam ab uxore filiisque deseritur.
[8]
Relictus igitur cum paucis servulis cum Tyrum religione se templi
defensurus petisset, navi egrediens praefecti iussu interficitur.
[9]
Alter ex filiis, Seleucus, quoniam sine matris
auctoritate diadema sumpsisset, ab eadem interficitur; alter, cui propter
nasi magnitudinem cognomen Grypos fuit, rex a matre hactenus constituitur,
ut nomen regis penes filium, vis autem omnis imperii penes matrem
esset.
2
[1]
Sed Alexander occupato Syriae regno, tumens
successu rerum, spernere iam etiam ipsum Ptolomeum, a quo subornatus in
regnum fuerat, superba insolentia coepit.
[2]
Itaque Ptolomeus reconciliata sororis gratia destruere Alexandri regnum,
quod odio Demetrii viribus suis adquisierat, summis opibus instituit.
[3]
Mittit igitur ingentia Grypo auxilia et
filiam Tryphaenam Grypo nupturam, ut populos in auxilium nepotis non
societate tantum belli, verum et adfinitate sua sollicitet.
[4]
Nec res frustra fuit. Nam cum omnes Grypum instructum
Aegypti viribus viderent, paulatim ab Alexandro deficere coepere.
[5]
Fit deinde inter reges proelium, quo victus Alexander
Antiochiam profugit. Ibi inops pecuniae, cum stipendia militibus deessent,
in templo Iovis solidum ex auro signum Victoriae tolli iubet, facetis iocis
sacrilegium circumscribens; nam Victoriam commodatam sibi ab Iove esse
dicebat.
[6]
Interiectis deinde diebus, cum ipsius
Iovis aureum simulacrum infiniti ponderis tacite evelli iussisset
deprehensusque in sacrilegio concursu multitudinis esset in fugam versus,
magna vi tempestatis oppressus ac desertus a suis a latronibus capitur;
perductus ad Grypum interficitur.
[7]
Grypos porro
recuperato patrio regno externisque periculis liberatus insidiis matris
adpetitur. Quae cum cupiditate dominationis prodito marito Demetrio et
altero filio interfecto huius quoque victoria inferiorem dignitatem suam
factam doleret, venienti ab exercitatione poculum veneni obtulit.
[8]
Sed Grypos praedictis iam ante insidiis, veluti
pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat; postremum
prolato indice eam arguit, solam defensionem sceleris superesse adfirmans,
si bibat, quod filio obtulit. Sic victa regina scelere in se verso veneno,
quod alii paraverat, extinguitur.
[9]
Parta igitur
regni securitate Grypos octo annis quietem et ipse habuit et regno
praestitit.
[10]
Natus deinde illi est aemulus
regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, sed ex Antiocho patruo
susceptus, quem cum veneno tollere voluisset, ut maturius armis cum eo de
regno contenderet, excitavit.
3
[1]
Inter has regni Syriae parricidales discordias
moritur rex Aegypti Ptolomeus, regno Aegypti uxori et alteri ex filiis quem
illa legisset relicto; videlicet quasi quietior Aegypti status quam Syriae
regnum esset, cum mater altero ex filiis electo alterum hostem esset
habitura.
[2]
Igitur cum pronior in minorem filium
esset, a populo conpellitur maiorem eligere. Cui prius quam regnum daret,
uxorem ademit conpulsumque repudiare carissimam sibi sororem Cleopatram
minorem sororem Selenen ducere iubet, non materno inter filias iudicio, cum
alteri maritum eriperet, alteri daret.
[3]
Sed
Cleopatra non tam a viro repudiata quam a matre divortio viri dimissa
Cyziceno in Syria nubit, eique ne nudum uxoris nomen adferret, exercitum
Cypri sollicitatum velut dotalem ad maritum deducit.
[4]
Par igitur iam viribus fratris Cyzicenus proelium committit ac
victus in fugam vertitur.
[5]
Tunc Antiochiam
Grypos, in qua erat Cyziceni uxor Cleopatra, obsidere coepit, qua capta
Tryphaena, uxor Grypi, nihil antiquius quam sororem Cleopatram requiri
iussit, non ut captivae opem ferret, sed ne effugere captivitatis mala
posset, quae sui aemulatione in hoc potissimum regnum invaserit hostique
sororis nubendo hostem se eius effecerit.
[6]
Tunc
peregrinos exercitus in certamina fratrum adductos, tum repudiatam a fratre
contra matris voluntatem extra Aegyptum nuptam accusat.
[7]
Contra Grypos orare, ne tam foedum facinus facere
cogatur. A nullo umquam maiorum suorum inter tot domestica, tot externa
bella post victoriam in feminas saevitum, quas sexus ipse et periculis
bellorum et saevitiae victorum eximat;
[8]
in hac
vero praeter commune bellantium fas accedere necessitudinem sanguinis;
quippe ipsius, quae tam cruente saeviat, sororem equidem germanam esse, suam
vero consobrinam, liberorum deinde communium materteram.
[9]
His tot necessitudinibus sanguinis adicit
superstitionem templi, quo abdita profugerit, tantoque religiosius colendos
sibi deos, quo magis his propitiis ac faventibus vicisset; tum neque occisa
illa virium se quicquam Cyziceno dempturum, nec servaturum reddita.
[10]
Sed quanto Grypos abnuit, tanto soror
muliebri pertinacia accenditur, rata non misericordiae haec verba, sed
amoris esse. Itaque vocatis ipsa militibus mittit qui sororem confoderent.
[11]
Qui ut in templum intraverunt, cum
evellere eam non possent, manus amplexantis deae simulacrum praeciderunt.
Tunc Cleopatra execratione parricidarum mandata violatis numinibus ultione
sui decedit.
[12]
Nec multo post repetita proelii
congressione victor Cyzicenus uxorem Grypi Tryphaenam, quae paulo ante
sororem interfecerat, capit eiusque supplicio uxoris manibus
parentavit.
4
[1]
At in Aegypto Cleopatra cum gravaretur socio
regni, filio Ptolomeo, populum in eum incitat, abductaque ei Selene uxore eo
indignius, quod ex Selene iam duos filios habebat, exulare cogit, arcessito
minore filio Alexandro et rege in locum fratris constituto.
[2]
Nec filium regno expulisse contenta bello Cypri
exulantem persequitur. Vnde pulso interficit ducem exercitus sui, quod vivum
eum e manibus emisisset, quamquam Ptolomeus verecundia materni belli, non
viribus minor ab insula recessisset.
[3]
Igitur
Alexander territus hac matris crudelitate et ipse eam relinquit, periculoso
regno securam ac tutam vitam anteponens.
[4]
Cleopatra vero timens, ne maior filius Ptolomeus a Cyziceno ad
recuperandam Aegyptum auxiliis iuvaretur, ingentia Grypo auxilia et Selenen
uxorem, nupturam hosti prioris mariti,
[5]
mittit
Alexandrumque filium per legatos in regnum revocat; cui cum occultatis
insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur spiritumque
non fato, sed parricidio dedit;
[6]
digna prorsus
hac mortis infamia, quae et matrem toro expulit et duas filias viduas
alterno fratrum matrimonio fecit et filio alteri in exilium acto bellum
intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est.
5
[1]
Sed nec Alexandro caedes tam nefanda inulta
fuit. Nam ubi primum conpertum est scelere filii matrem interfectam,
concursu populi in exilium agitur revocatoque Ptolomeo regnum redditur, qui
neque cum matre bellum gerere voluisset, neque a fratre armis repetere, quod
prior possedisset.
[2]
Dum haec aguntur,
frater eius ex paelice susceptus, cui pater Cyrenarum regnum testamento
reliquerat, herede populo Romano instituto decedit.
[3]
Iam enim fortuna Romana porrigere se ad orientalia regna, non
contenta Italiae terminis, coeperat. Itaque et ea pars Libyae provincia
facta est; postea Creta Ciliciaque piratico bello perdomitae in formam
provinciae rediguntur.
[4]
Quo facto et Syriae et
Aegypti regna Romana vicinitate artata, quae incrementa de finitimis bellis
quaerere solebant, adempto vagandi arbitrio vires suas in perniciem mutuam
converterunt,
[5]
adeo ut adsiduis proeliis
consumpti in contemptum finitimorum venerint praedaeque Arabum genti,
inbelli antea, fuerint;
[6]
quorum rex Herotimus
fiducia septingentorum filiorum, quos ex paelicibus susceperat, divisis
exercitibus nunc Aegyptum, nunc Syriam infestabat magnumque nomen Arabum
viribus finitimorum exsanguibus fecerat.
LIBER XL
1
[1]
Mutuis fratrum odiis et mox filiis inimicitiis
parentum succedentibus cum inexpiabili bello et reges et regnum Syriae
consumptum esset, ad externa populus auxilia concurrit peregrinosque reges
sibi circumspicere coepit.
[2]
Itaque cum pars
Mithridatem Ponticum, pars Ptolomeum ab Aegypto arcessendum censeret,
occurreretque quod et Mithridates inplicitus bello Romano esset, Ptolomeus
quoque hostis semper fuisset Syriae,
[3]
omnes in
Tigranen, regem Armeniae, consensere, instructum praeter domesticas vires et
Parthica societate et Mithridatis adfinitate.
[4]
Igitur accitus in regnum Syriae per X et VIII annos tranquillissimo regno
potitus est; neque bello alium lacessere neque lacessitus inferre alii
bellum necesse habuit.
2
[1]
Sed sicut ab hostibus tuta Syria fuit, ita
terrae motu vastata est, quo centum septuaginta milia hominum et multae
urbes perierunt. Quod prodigium mutationem rerum portendere aruspices
responderunt.
[2]
Igitur Tigrane a Lucullo victo
rex Syriae Antiochus, Cyziceni filius, ab eodem Lucullo appellatur.
[3]
Sed quod Lucullus dederat, postea ademit
Pompeius, qui poscenti regnum respondit ne volenti quidem Syriae, nedum
recusanti daturum se regem, qui X et VIII annos, quibus Tigranes Syriam
tenuit, in angulo Ciliciae latuerit, victo autem eodem Tigrane a Romanis
alieni operis praemia postulet.
[4]
Igitur ut
habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani, non daturum, quod
tueri nesciat, ne rursus Syriam Iudaeorum et Arabum latrociniis infestam
reddat.
[5]
Atque ita Syriam in provinciae formam
redegit, paulatimque Oriens Romanorum discordia consanguineorum regum factus
est.
LIBER XLI
1
[1]
Parthi, penes quos velut divisione orbis cum
Romanis facta nunc Orientis imperium est, Scytharum exules fuere.
[2]
Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur, nam Scythico
sermone exules "parthi" dicuntur.
[3]
Hi et
Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fuere.
[4]
Postea quoque, cum imperium Orientis a
Medis ad Persas translatum est, veluti vulgus sine nomine praeda victorum
fuere.
[5]
Postremum Macedonibus triumphato Oriente
servierunt,
[6]
ut cuivis mirum videatur ad
tantam eos felicitatem per virtutem provectos, ut imperent gentibus, sub
quarum imperio veluti servile vulgus fuere.
[7]
A
Romanis quoque trinis bellis per maximos duces florentissimis temporibus
lacessiti soli ex omnibus gentibus non pares solum, verum etiam victores
fuere;
[8]
quamquam plus gloriae est inter
Assyria et Medica Persicaque memorata olim regna et opulentissimum illud
mille urbium Bactrianum imperium emergere potuisse quam longinqua bella
vicisse,
[9]
praeterea cum gravibus Scythicis et
vicinalibus bellis adsidue vexati variis periculorum certaminibus
urgerentur.
[10]
Hi domesticis seditionibus Scythia
pulsi solitudines inter Hyrcaniam et Dahas et Areos et < Sparnos
> et Margianos furtim occupavere.
[11]
Fines deinde non intercedentibus primo finitimis, postea etiam
prohibentibus in tantum protulere, ut non inmensa tantum ac profunda
camporum, verum etiam praerupta collium montiumque ardua occupaverint.
[12]
Ex quo fit, ut Parthiae pleraque finium
aut aestus aut frigoris magnitudo possideat, quippe cum montes nix et campos
aestus infestet.
2
[1]
Administratio gentis post defectionem
Macedonici imperii sub regibus fuit.
[2]
Proximus
maiestati regum probulorum ordo est; ex hoc duces in bello, ex hoc in pace
rectores habent.
[3]
Sermo his inter Scythicum
Medicumque medius et utrisque mixtus.
[4]
Vestis
olim sui moris; posteaquam accessere opes, ut Medis perlucida ac fluida.
Armorum patrius ac Scythicus mos.
[5]
Exercitum
non, ut aliae gentes, liberorum, sed maiorem partem servitiorum habent,
quorum vulgus nulli manumittendi potestate permissa ac per hoc omnibus
servis nascentibus in dies crescit. Hos pari ac liberos suos cura et
equitare et sagittare magna industria docent.
[6]
Locupletissimus ut quisque est, ita plures in bella equites regi suo
praebet. Denique Antonio bellum Parthis inferenti cum L milia equitum
occurrerent, soli CCCC liberi fuere.
[7]
Comminus
in acie proeliari aut obsessas expugnare urbes nesciunt. Pugnant aut
procurrentibus equis aut terga dantibus; saepe etiam fugam simulant, ut
incautiores adversum vulnera insequentes habeant.
[8]
Signum his in proelio non tuba, sed tympano datur. Nec pugnare
diu possunt; ceterum intolerandi forent, si quanta his est impetus vis,
tanta et perseverantia esset.
[9]
Plerumque in ipso
ardore certaminis proelia deserunt ac paulo post pugnam ex fuga repetunt,
ut, cum maxime vicisse te putes, tunc tibi discrimen subeundum sit.
[10]
Munimentum ipsis equisque loricae plumatae
sunt, quae utrumque toto corpore tegunt. Auri argentique nullus nisi in
armis usus.
3
[1]
Vxores dulcedine variae libidinis singuli
plures habent, nec ulla delicta adulterio gravius vindicant.
[2]
Quamobrem feminis non convivia tantum virorum, verum
etiam conspectum interdicunt.
[3]
Carne non nisi
venatibus quaesita vescuntur.
[4]
Equis omni
tempore vectantur; illis bella, illis convivia, illis publica ac privata
officia obeunt; super illos ire, consistere, mercari, colloqui. Hoc denique
discrimen inter servos liberosque est, quod servi pedibus, liberi non nisi
equis incedunt.
[5]
Sepultura vulgo aut avium aut
canum laniatus est; nuda demum ossa terra obruunt.
[6]
In superstitionibus atque cura deorum praecipua omnibus veneratio
est.
[7]
Ingenia genti tumida, seditiosa,
fraudolenta, procacia; quippe violentiam viris, mansuetudinem mulieribus
adsignant.
[8]
Semper aut in externos aut in
domesticos motus inquieti, natura taciti, ad faciendum quam ad dicendum
promptiores; proinde secunda adversaque silentio tegunt.
[9]
Principibus metu, non pudore parent. In libidinem
proiecti, in cibum parci.
[10]
Fides dicti
promissique nulla, nisi quatenus expedit.
4
[1]
Post mortem Alexandri Magni cum inter
successores eius Orientis regna dividerentur, nullo Macedonum dignante
Parthorum imperium Staganori, externo socio, traditur.
[2]
Postea diductis Macedonibus in bellum civile cum ceteris
superioris Asiae populis Eumenen secuti sunt, quo victo ad Antigonum
transiere.
[3]
Post hunc a Nicatore Seleuco ac mox
ab Antiocho et successoribus eius possessi, a cuius pronepote Seleuco primum
defecere primo Punico bello, L. Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus.
[4]
Huius defectionis inpunitatem illis duorum
fratrum regum, Seleuci et Antiochi, discordia dedit, qui dum invicem eripere
sibi regnum volunt, persequi defectores omiserunt.
[5]
Eodem tempore etiam Theodotus, mille urbium Bactrianarum
praefectus, defecit regemque se appellari iussit, quod exemplum secuti
totius Orientis populi a Macedonibus defecere.
[6]
Erat eo tempore Arsaces, vir sicut incertae originis, ita virtutis
expertae.
[7]
Hic solitus latrociniis et rapto
vivere accepta opinione Seleucum a Gallis in Asia victum, solutus regis
metu, cum praedonum manu Parthos ingressus praefectum eorum Andragoran
oppressit sublatoque eo imperium gentis invasit.
[8]
Non magno deinde post tempore Hyrcanorum quoque regnum occupavit, atque
ita duarum civitatium imperio praeditus grandem exercitum parat metu cum
Seleuci et Theodoti, Bactrianorum regis.
[9]
Sed
cito morte Theodoti metu liberatus cum filio eius, et ipso Theodoto, foedus
ac pacem fecit, nec multo post cum Seleuco rege ad defectores persequendos
veniente congressus victor fuit;
[10]
quem diem
Parthi exinde sollemnem velut initium libertatis observant.
5
[1]
Revocato deinde Seleuco novis motibus in Asiam
dato laxamento regnum Parthicum format, militem legit, castella munit,
civitates firmat;
[2]
urbem quoque nomine Daram in
monte Apaorteno condit, cuius loci ea condicio est, ut neque munitius
quicquam esse neque amoenius possit.
[3]
Ita enim
et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus
egeat, et soli circumiacentis tanta ubertas, ut propriis opibus
expleatur;
[4]
fontium ac silvarum ea copia est,
ut et aquarum abundantia inrigetur et venationum voluptatibus exornetur.
[5]
Sic Arsaces quaesito simul constitutoque
regno non minus memorabilis Parthis quam Persis Cyrus, Macedonibus
Alexander, Romanis Romulus matura senectute decedit,
[6]
cuius memoriae hunc honorem Parthi tribuerunt, ut omnes exinde
reges suos Arsacis nomine nuncupent.
[7]
Huius
filius et successor regni, Arsaces et ipse nomine, adversus Antiochum,
Seleuci filium, centum milibus peditum et XX milibus equitum instructum mira
virtute pugnavit; ad postremum in societatem eius adsumptus est.
[8]
Tertius Parthis rex Priapatius fuit, sed et ipse
Arsaces dictus. Nam sicut supra dictum est, omnes reges suos hoc nomine,
sicuti Romani Caesares Augustosque, cognominavere.
[9]
Hic actis in regno XV annis decessit relictis duobus filiis,
Mithridate et Phrahate. Quorum maior Phrahates, more gentis heres regni,
Mardos, validam gentem, bello domuit nec multo post decessit pluribus filiis
relictis,
[10]
quibus praeteritis fratri
potissimum Mithridati, insignis virtutis viro, reliquit imperium, plus regio
quam patrio deberi nomini ratus potiusque patriae quam liberis
consulendum.
6
[1]
Eodem ferme tempore, sicut in Parthis
Mithridates, ita in Bactris Eucratides, magni uterque viri, regna ineunt.
[2]
Sed Parthorum fortuna felicior ad summum
hoc duce imperii fastigium eos perduxit.
[3]
Bactriani autem per varia bella iactati non regnum tantum, verum etiam
libertatem amiserunt, siquidem Sogdianorum et Arachotorum et Drancarum et
Areorum Indorumque bellis fatigati ad postremum ab invalidioribus Parthis
velut exsangues oppressi sunt.
[4]
Multa tamen
Eucratides bella magna virtute gessit, quibus adtritus cum obsidionem
Demetrii, regis Indorum, pateretur, cum CCC militibus LX milia hostium
adsiduis eruptionibus vicit. Quinto itaque mense liberatus Indiam in
potestatem redegit.
[5]
Vnde cum se reciperet, a
filio, quem socium regni fecerat, in itinere interficitur, qui non
dissimulato parricidio, velut hostem, non patrem interfecisset, et per
sanguinem eius currum egit et corpus abici insepultum iussit.
[6]
Dum haec apud Bactros geruntur, interim inter
Parthos et Medos bellum oritur. Cum varius utriusque populi casus fuisset,
ad Postremum victoria penes Parthos fuit.
[7]
His
viribus auctus Mithridates Mediae Bacasin praeponit, ipse in Hyrcaniam
proficiscitur.
[8]
Vnde reversus bellum cum
Elymaeorum rege gessit, quo victo hanc quoque gentem regno adiecit
imperiumque Parthorum a monte Caucaso multis populis in dicionem redactis
usque flumen Euphraten protulit.
[9]
Atque ita
adversa valetudine adreptus, non minor Arsace proavo, gloriosa senectute
decedit.
LIBER XLII
1
[1]
Post necem Mithridatis, Parthorum regis,
Phrahates filius rex statuitur, qui cum inferre bellum in ultionem temptati
ab Antiocho Parthici regni Syriae statuisset, Scytharum motibus ad sua
defendenda revocatur.
[2]
Namque Scythae in
auxilium Parthorum adversus Antiochum, Syriae regem, mercede sollicitati cum
confecto bello iam supervenissent et calumnia tardius lati auxilii mercede
fraudarentur, dolentes tantum itineris frustra emensum, cum vel stipendium
pro vexatione vel alium hostem dari sibi poscerent, superbo responso offensi
fines Parthorum vastare coeperunt.
[3]
Igitur
Phrahates, cum adversus eos proficisceretur, ad tutelam regni reliquit
Himerum quendam pueritiae sibi flore conciliatum, qui tyrannica crudelitate
oblitus et vitae praeteritae et vicarii officii Babylonios multasque alias
civitates inportune vexavit.
[4]
Ipse autem
Phrahates exercitum Graecorum, quem bello Antiochi captum superbe
crudeliterque tractaverat, in bellum secum ducit, inmemor prorsus quod
hostiles eorum animos nec captivitas minuerat et insuper iniuriarum
indignitas exacerbaverat.
[5]
Itaque cum inclinatam
Parthorum aciem vidissent, arma ad hostes transtulere et diu cupitam
captivitatis ultionem exercitus Parthici et ipsius Phrahatis regis cruenta
caede exsecuti sunt.
2
[1]
In huius locum Artabanus, patruus eius, rex
substituitur. Scythae autem contenti victoria depopulata Parthia in patriam
revertuntur.
[2]
Sed et Artabanus bello Tochariis
inlato in bracchio vulneratus statim decedit.
[3]
Huic Mithridates filius succedit, cui res gestae Magni cognomen dedere;
quippe claritatem parentum aemulatione virtutis accensus animi magnitudine
supergreditur.
[4]
Multa igitur bella cum finitimis
magna virtute gessit multosque populos Parthico regno addidit.
[5]
Sed et cum Scythis prospere aliquotiens dimicavit
ultorque iniuriae parentum fuit.
[6]
Ad postremum
Artoadisti, Armeniorum regi, bellum intulit.
[7]
Sed quoniam in Armeniam transitum facimus, origo eius paulo
altius repetenda est.
[8]
Neque enim silentio
regnum tantum praeteriri fas est cum fines post Parthiam omnium regnorum
magnitudinem superent,
[9]
siquidem Armenia a
Cappadocia usque mare Caspium undecies centum milia patet, sed in
latitudinem milia passuum septingenta porrigitur.
[10]
Condita est autem ab Armenio, Iasonis Thessali comite, quem cum
perditum propter insignem periculosamque regno suo virtutem Pelias rex
cuperet, denuntiata militia in Colchos abire iubet pellemque arietis
memorabilem gentibus reportare, sperans interitum viri aut ex periculis tam
longae navigationis aut ex bello tam profundae barbariae.
[11]
Igitur Iason divulgata opinio ne tam gloriosae
expeditionis, cum ad eum certatim principes iuventutis totius ferme orbis
concurrerent, exercitum fortissimorum virorum, qui Argonautae cognominati
sunt, conparavit.
[12]
Quem cum magnis rebus gestis
incolumem reduxisset, rursum a Peliae filiis Thessalia magna vi pulsus cum
ingenti multitudine, quae ad famam virtutis eius ex omnibus gentibus cotidie
confluebat, comite Medea uxore, quam repudiatam miseratione exilii rursum
receperat, et Medo, privigno ab Aegeo, rege Atheniensium, genito, Colchos
repetivit socerumque Aeetam regno pulsum restituit.
3
[1]
Magna deinde bella cum finitimis gessit
captasque civitates partim regno soceri ad abolendam superioris militiae
iniuriam, qua filiam eius Medeam abduxerat et filium Aegialeum interfecerat,
adiunxit, partim populis, quos secum adduxerat,
[2]
adsignavit primusque humanorum post Herculem et Liberum, qui reges
Orientis fuisse traduntur, eam caeli plagam domuisse dicitur.
[3]
Populis quibusdam Erygium et Amphistratum, aurigas
Castoris et Pollucis, duces adsignavit.
[4]
Cum
Albanis foedus percussit, qui Herculem ex Italia ab Albano monte, cum
Geryone extincto armenta eius per Italiam duceret, secuti dicuntur, quique
memores Italicae originis exercitum Cn. Pompei bello Mithridatico fratres
salutavere.
[5]
Itaque Iasoni totus ferme Oriens ut
conditori divinos honores templaque constituit, quae Parmenion, dux
Alexandri Magni, post multos annos dirui iussit, ne cuiusquam nomen in
Oriente venerabilius quam Alexandri esset.
[6]
Post
mortem Iasonis Medus aemulus virtutis eius in honorem matris Mediam urbem
condidit regnumque ex nomine suo Medorum constituit, sub cuius maiestate
Orientis postea imperium fuit.
[7]
Albanis vicinae
Amazones sunt, quarum reginam Thalestrim concubitum Alexandri petisse multi
auctores prodidere.
[8]
Armenius quoque, et ipse
Thessalus, unus de numero ducum Iasonis, recollecta multitudine, quae amisso
Iasone rege passim vagabatur, Armeniam condit,
[9]
a
cuius montibus Tigris fluvius modicis primo incrementis nascitur; interiecto
deinde aliquanto spatio sub terras mergitur, atque ita post quinque et XX
milia passuum grande iam flumen in regione Sophene emergit ac sic in paludes
Euphratis recipitur.
4
[1]
Igitur Mithridates, rex Parthorum, post bellum
Armeniae propter crudelitatem a senatu Parthico regno pellitur.
[2]
Frater eius Orodes, cum regnum vacans occupasset,
Babyloniam, quo Mithridates confugerat, diu obsidet et fame coactos in
deditionem oppidanos conpellit.
[3]
Mithridates
autem fiducia cognationis ultro se in potestatem Orodis tradit.
[4]
Sed Orodes plus hostem quam fratrem cogitans in
conspectu suo trucidari iussit. Post haec bellum cum Romanis gessit
Crassumque imperatorem cum filio et omni exercitu Romano delevit.
[5]
Huius filius Pacorus missus ad persequendas Romani
belli reliquias magnis rebus in Syria gestis in Parthiam patri suspectus
revocatur, quo absente exercitus Parthorum relictus in Syria a Cassio,
quaestore Crassi, cum omnibus ducibus trucidatur.
[6]
His ita gestis non magno post tempore Romanis inter Caesarem
Pompeiumque civile bellum oritur, in quo Parthi Pompeianarum partium fuere
et propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico iunctam et propter
Crassi necem, cuius filium in partibus Caesaris esse audierant, quem ultorem
patris victore Caesare futurum non deliberabant.
[7]
Itaque victis partibus Pompeianis et Cassio et Bruto auxilia adversus
Augustum et Antonium misere, et post belli finem rursum Pacoro duce inita
cum Labieno societate Syriam et Asiam vastavere castraque Ventidi, qui post
Cassium absente Pacoro exercitum Parthicum fuderat, magna mole adgrediuntur.
[8]
Sed ille simulato timore diu continuit se
et insultare Parthos aliquantisper passus est. Ad postremum in securos
laetosque partem legionum emisit, quarum impetu fusi Parthi in diversa
abiere.
[9]
Pacorus cum fugientes suos abduxisse
secum legiones Romanas putaret, castra Ventidi, veluti sine defensoribus,
adgreditur.
[10]
Tum Ventidius reliqua parte
legionum emissa universam Parthorum manum cum rege ipso Pacoro interficit;
nec ullo bello Parthi umquam maius vulnus acceperunt.
[11]
Haec cum in Parthia nuntiata essent. Orodes, pater Pacori, qui
paulo ante vastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat victoremque
Pacorum Romanorum gloriabatur, repente filii morte et exercitus clade audita
ex dolore in furorem vertitur.
[12]
Multis diebus
non adloqui quemquam, non cibum sumere, non vocem mittere, ita ut etiam
mutus factus videretur.
[13]
Post multos deinde
dies, ubi dolor vocem laxaverat, nihil aliud quam Pacorum vocabat; Pacorus
illi videri, Pacorus audiri videbatur, cum illo loqui, cum illo consistere;
interdum quasi amissum flebiliter dolebat.
[14]
Post longum deinde luctum alia sollicitudo miserandum senem invadit, quem
ex numero XXX filiorum in locum Pacori regem destinet.
[15]
Multae paelices, ex quibus generata tanta iuventus erat, pro
suis quaeque sollicitae animum senis obsidebant.
[16]
Sed fatum Parthiae fecit, in qua iam quasi sollemne est reges
parricidas haberi, ut sceleratissimus omnium, et ipse Phrahates nomine, rex
statueretur.
5
[1]
Itaque statim, quasi nollet mori, patrem
interfecit; fratres quoque omnes XXX trucidat. Sed nec in filiis cessant
parricidia.
[2]
Nam cum infestos sibi optimates
propter adsidua scelera videret, ne esset qui nominari rex posset, adultum
filium interfici iubet.
[3]
Huic Antonius propter
auxilium adversus se et Caesarem latum bellum cum sedecim validissimis
legionibus intulit, sed graviter multis proeliis vexatus a Parthia refugit.
[4]
Qua victoria insolentior Phrahates
redditus, cum multa crudeliter consuleret, in exilium a populo suo pellitur.
[5]
Itaque cum magno tempore finitimas
civitates, ad postremum Scythas precibus fatigasset, Scytharum maxime
auxilio in regnum restituitur.
[6]
Hoc absente
regem Parthi Tiridaten quendam constituerant, qui audito adventu Scytharum
cum magna amicorum manu ad Caesarem in Hispania bellum tunc temporis
gerentem profugit, obsidem Caesari minimum Phrahatis filium ferens, quem
neglegentius custoditum rapuerat.
[7]
Quo cognito
Phrahates legatos statim ad Caesarem mittit, servum suum Tiridaten et filium
remitti sibi postulat.
[8]
Caesar et legatione
Phrahatis audita et Tiridatis postulatis cognitis (nam et ipse restitui in
regnum desiderabat, iuris Romanorum futuram Parthiam adfirmans, si eius
regnum muneris eorum fuisset) neque Tiridaten dediturum se Parthis dixit,
neque adversus Parthos Tiridati auxilia daturum.
[9]
Ne tamen per omnia nihil a Caesare obtentum videretur, et Phrahati filium
sine pretio remisit et Tiridati, quoad manere apud Romanos vellet, opulentum
sumptum praeberi iussit.
[19]
Post haec finito
Hispaniensi bello, cum in Syriam ad conponendum Orientis statum venisset,
metum Phrahati incussit, ne bellum Parthiae vellet inferre.
[11]
Itaque tota Parthia captivi ex Crassiano sive Antoni
exercitu recollecti signaque cum his militaria Augusto remissa.
[12]
Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto
dati, plusque Caesar magnitudine nominis sui fecit, quam armis facere alius
imperator potuisset.
LIBER XLIII
1
[1]
Parthicis orientalibusque ac totius propemodum
orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus veluti post longam
peregrinationem domum revertitur, ingrati civis officium existimans, si, cum
omnium gentium res gestas inlustraverit, de sola tantum patria taceat.
[2]
Breviter igitur initia Romani imperii
perstringit, ut nec modum propositi operis excedat nec utique originem
urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat.
[3]
Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex
Saturnus tantae iustitiae fuisse dicitur, ut neque servierit quisquam sub
illo neque quicquam privatae rei habuerit, sed omnia communia et indivisa
omnibus fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset.
[4]
Ob cuius exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus
exaequato omnium iure passim in conviviis servi cum dominis recumbant.
[5]
Itaque Italia regis nomine Saturnia
appellata, et mons in quo habitabat Saturnius, in quo nunc veluti ab Iove
pulso sedibus suis Saturno Capitolium est.
[6]
Post
hunc tertio loco regnasse Faunum ferunt, sub quo Euander ab Arcadiae urbe
Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit, cui Faunus et
agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit, benigne adsignavit.
[7]
In huius radicibus templum Lycaeo, quem
Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit; ipsum dei simulacrum
nudum caprina pelle amictum est, quo habitu nunc Romae Lupercalibus
decurritur.
[8]
Fauno uxor fuit nomine Fatua, quae
adsidue divino spiritu inpleta veluti per furorem futura praemonebat. Vnde
adhuc, qui inspirari solent, fatuari dicuntur.
[9]
Ex filia Fauni et Hercule, qui eodem tempore extincto Geryone armenta,
victoriae praemia, per Italiam ducebat, stupro conceptus Latinus procreatur.
[10]
Quo tenente regnum Aeneas ab Ilio Troia a
Graecis expugnata in Italiam venit statimque bello exceptus, cum in aciem
exercitum eduxisset, ad conloquium vocatus tantam admirationem sui Latino
praebuit, ut et in societatem regni reciperetur et Lavinia in matrimonium ei
data gener adscisceretur.
[11]
Post haec commune
utriusque bellum adversus Turnum, regem Rutulorum, propter fraudatas
Laviniae fuit nuptias, in quo et Turnus et Latinus interiere.
[12]
Igitur cum Aeneas iure victoriae utroque populo
potiretur, urbem ex nomine uxoris Lavinium condidit.
[13]
Bellum deinde adversus Mezentium, Etruscorum regem, gessit, in
quo cum ipse occidisset, in locum eius Ascanius filius successit, qui
Lavinio relicto Longam Albam condidit, quae CCC annis caput regni
fuit.
2
[1]
Post multos deinde huius urbis reges ad
postremum Numitor et Amulius regno potiti sunt.
[2]
Sed Amulius cum vi aetate potiorem Numitorem oppressisset, filiam eius
Ream in perpetuam virginitatem, ne quis vindex regni virilis sexus ex gente
Numitoris oriretur, demersit, addita iniuriae specie honoris, ut non
damnata, sed sacerdos electa videretur.
[3]
Igitur
clausa in luco Marti sacro duos pueros, incertum stupro an ex Marte
conceptos, enixa est.
[4]
Quo cognito Amulius
multiplicato metu proventu duorum pueros exponi iubet et puellam vinculis
onerat, ex quorum iniuria decessit.
[5]
Sed Fortuna
origini Romanae prospiciens pueros lupae alendos obtulit, quae amissis
catulis distenta ubera exinanire cupiens nutricem se infantibus praebuit.
[6]
Cum saepius ad parvulos veluti ad catulos
reverteretur, rem Faustulus pastor animadvertit subtractosque ferae inter
greges pecorum agresti vita nutrivit.
[7]
Martios
pueros fuisse, sive quod in luco Martis enixi sunt sive quod a lupa, quae in
tutela Martis est, nutriti, veluti manifestis argumentis creditum. Nomina
pueris alteri Remo, alteri Romulo fuere.
[8]
Adultis inter pastores de virtute cotidiana certamina et vires et
pernicitatem auxere.
[9]
Igitur cum latrones a
rapina pecorum industrie frequenterque submoverent, Remus ab isdem
latronibus captus et velut ipse esset, quod in aliis prohibebat, regi
offertur; crimini datur quasi greges Numitoris infestare solitus esset. Tunc
a rege Numitori in ultionem traditur.
[10]
Sed
Numitor adulescentia iuvenis permotus et in suspitionem expositi nepotis
adductus, cum eum nunc liniamentorum filiae similitudo, nunc aetas
expositionis temporibus congruens anxium tenerent, repente Faustulus cum
Romulo supervenit; a quo origine cognita puerorum facta conspiratione et
adulescentes in ultionem maternae necis et Numitor in vindictam erepti regni
armantur.
3
[1]
Occiso Amulio regnum Numitori restituitur et
urbs Romana ab adulescentibus conditur.
[2]
Tunc et
senatus centum seniorum, qui patres dicti sunt, constituitur; tunc et
vicinis conubia pastorum dedignantibus virgines Sabinae rapiuntur,
finitimisque populis armis subiectis primo Italiae et mox orbis imperium
quaesitum.
[3]
Per ea tempora adhuc reges hastas pro
diademate habebant, quas Graeci "sceptra" dixere. Nam et ab origine rerum
pro diis inmortalibus veteres hastas coluere, ob cuius religionis memoriam
adhuc deorum simulacris hastae adduntur.
[4]
Temporibus Tarquinii regis ex Asia Phocaeensium iuventus ostio Tiberis
invecta amicitiam cum Romanis iunxit; inde in ultimos Galliae sinus navibus
profecta Massiliam inter Ligures et feras gentes Gallorum condidit,
magnasque res, sive dum armis se adversus Gallicam feritatem tuentur sive
dum ultro lacessunt, a quibus fuerant antea lacessiti, gesserunt.
[5]
Namque Phocaeenses exiguitate ac macie terrae coacti
studiosius mare quam terras exercuere: piscando mercandoque, plerumque etiam
latrocinio maris, quod illis temporibus gloriae habebatur, vitam tolerabant.
[6]
Itaque in ultimam Oceani oram procedere
ausi in sinum Gallicum ostio Rhodani amnis devenere,
[7]
cuius loci amoenitate capti, reversi domum referentes quae
viderant, plures sollicitavere.
[8]
Duces classis
Simos et Protis fuere. Itaque regem Segobrigiorum, Nannum nomine, in cuius
finibus urbem condere gestiebant, amicitiam petentes conveniunt.
[9]
Forte eo die rex occupatus in apparatu nuptiarum
Gyptis filiae erat, quam more gentis electo inter epulas genero nuptum
tradere illic parabat.
[10]
Itaque cum ad nuptias
invitati omnes proci essent, rogantur etiam Graeci hospites ad convivium.
[11]
Introducta deinde virgo cum iuberetur a
patre aquam porrigere ei, quem virum eligeret, tunc omissis omnibus ad
Graecos conversa aquam Proti porrigit, qui factus ex hospite gener locum
condendae urbis a socero accepit.
[12]
Condita
igitur Massilia est prope ostia Rhodani amnis in remoto sinu, velut in
angulo maris.
[13]
Sed Ligures incrementis urbis
invidentes Graecos adsiduis bellis fatigabant, qui pericula propulsando in
tantum enituerunt, ut victis hostibus in captivis agris multas colonias
constituerint.
4
[1]
Ab his igitur Galli et usum vitae cultioris
deposita ac mansuefacta barbaria et agrorum cultus et urbes moenibus cingere
didicerunt.
[2]
Tunc et legibus, non armis vivere,
tunc et vitem putare, tunc olivam serere consuerunt, adeoque magnus et
hominibus et rebus inpositus est nitor, ut non Graecia in Galliam emigrasse,
sed Gallia in Graeciam translata videretur.
[3]
Mortuo rege Nanno Segobrigiorum, a quo locus acceptus condendae urbis
fuerat, cum regno filius eius Comanus successisset, adfirmante quodam
regulo, quandoque Massiliam exitio finitimis populis futuram, opprimendamque
in ipso ortu, ne mox validior ipsum obrueret.
[4]
Subnectit et illam fabulam: canem aliquando partu gravidam locum a pastore
precario petisse, in quo pareret, quo obtento iterato petisse, ut sibi
educare eodem in loco catulos liceret; ad postremum adultis catulis fultam
domestico praesidio proprietatem loci sibi vindicasse.
[5]
Non aliter Massilienses, qui nunc inquilini videantur, dominos
quandoque regionum futuros.
[6]
His incitatus rex
insidias Massiliensibus struit. Itaque sollemni Floraliorum die multos
fortes ac strenuos viros hospitii iure in urbem misit, plures sirpeis
latentes frondibusque supertectos induci vehiculis iubet,
[7]
ipse cum exercitu in proximis montibus delitescit, ut,
cum nocte a praedictis apertae portae forent, tempestive ad insidias adesset
urbemque somno ac vino sepultam armatis invaderet.
[8]
Sed has insidias mulier quaedam regis cognata prodidit, quae
adulterare cum Graeco adulescente adsolita in amplexu iuvenis miserata
formae eius insidias aperuit periculumque declinare iubet.
[9]
Ille rem statim ad magistratus defert; atque ita
patefactis insidiis cuncti Ligures conprehenduntur latentesque de sirpeis
protrahuntur.
[10]
Quibus omnibus interfectis
insidianti regi insidiae tenduntur. Caesa cum ipso rege hostium septem
milia.
[11]
Exinde Massilienses festis diebus
portas claudere, vigilias agere, stationes in muris observare, peregrinos
recognoscere, curas habere, ac veluti bellum habeant, sic urbem pacis
temporibus custodire.
[12]
Adeo illic bene
instituta non temporum necessitate, sed recte faciendi consuetudine
servantur.
5
[1]
Post haec magna illis cum Liguribus, magna cum
Gallis fuere bella, quae res et urbis gloriam auxit et virtutem Graecorum
multiplicata victoria celebrem inter finitimos reddidit.
[2]
Karthaginiensium quoque exercitus, cum bellum captis
piscatorum navibus ortum esset, saepe fuderunt pacemque victis
dederunt,
[3]
cum Hispanis amicitiam iunxerunt,
cum Romanis prope ab initio conditae urbis foedus summa fide custodierunt
auxiliisque in omnibus bellis industrie socios iuverunt. Quae res illis et
virium fiduciam auxit et pacem ab hostibus praestitit.
[4]
Cum igitur Massilia et fama rerum gestarum et abundantia opum et
virium gloria virente floreret, repente finitimi populi ad nomen
Massiliensium delendum velut ad commune extinguendum incendium concurrunt.
[5]
Dux consensu omnium Catumandus regulus
eligitur. Qui cum magno exercitu lectissimorum virorum urbem hostium
obsideret, per quietem specie torvae mulieris, quae se deam dicebat,
exterritus ultro pacem cum Massiliensibus fecit,
[6]
petitoque ut intrare illi urbem et deos eorum adorare liceret, cum in
arcem Minervae venisset, conspecto in porticibus simulacro deae, quam per
quietem viderat, repente exclamat illam esse, quae se nocte exterruisset,
illam, quae recedere ab obsidione iussisset.
[7]
Gratulatusque Massiliensibus, quod animadverteret eos ad curam deorum
inmortalium pertinere, torque aureo donata dea in perpetuum amicitiam cum
Massiliensibus iunxit.
[8]
Parta pace et securitate
fundata revertentes a Delphis Massiliensium legati, quo missi munera
Apollini tulerant, audiverunt urbem Romanam a Gallis captam incensamque.
[9]
Quam rem domi nuntiatam publico funere
Massilienses prosecuti sunt aurumque et argentum publicum privatumque
contulerunt ad explendum pondus Gallis, a quibus redemptam pacem
cognoverant.
[10]
Ob quod meritum et immunitas
illis decreta et locus spectaculorum in senatu datus et foedus aequo iure
percussum.
[11]
In postremo libro Trogus:
maiores suos a Vocontiis originem ducere; avum suum Trogum Pompeium
Sertoriano bello civitatem a Cn. Pompeio percepisse,
[12]
patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio
duxisse; patrem quoque sub C. Caesare militasse epistularumque et
legationum, simul et anuli curam habuisse.
LIBER XLIV
1
[1]
Hispania sicuti Europae terminos claudit, ita
et huius operis finis futura est.
[2]
Hanc veteres
ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominaverunt.
[3]
Haec inter Africam et Galliam posita Oceani
freto et Pyrenaeis montibus clauditur. Sicut minor utraque terra, ita
utraque fertilior.
[4]
Nam neque ut Africa violento
sole torretur, neque ut Gallia adsiduis ventis fatigatur, sed media inter
utramque hinc temperato calore, inde felicibus et tempestivis imbribus in
omnia frugum genera fecunda est, adeo ut non ipsis tantum incolis, verum
etiam Italiae urbique Romanae cunctarum rerum abundantia sufficiat.
[5]
Hinc enim non frumenti tantum magna copia
est, verum et vini, mellis oleique. Nec ferri solum materia praecipua, sed
et equorum pernices greges.
[6]
Sed nec summae
tantum terrae laudanda bona, verum et abstrusorum metallorum felices
divitiae. Iam lini spartique vis ingens, minii certe nulla feracior terra.
[7]
In hac cursus amnium non torrentes
rapidique, ut noceant, sed lenes et vineis campisque inrigui, aestuariis
quoque Oceani adfatim piscosi, plerique etiam divites auro, quod in
balucibus vehunt.
[8]
Vno tantum Pyrenaei montis
dorso adhaeret Galliae, reliquis partibus undique in orbem mari cingitur.
[9]
Forma terrae prope quadrata, nisi quod
artantibus freti litoribus in Pyrenaeum coit. Porro Pyrenaei montis spatium
sexcenta milia passuum efficit.
[10]
Salubritas
caeli per omnem Hispaniam aequalis, quia aeris spiritus nulla paludium gravi
nebula inficitur. Huc accedunt et marinae aurae undique versus adsidui
flatus, quibus omnem provinciam penetrantibus eventilato terrestri spiritu
praecipua hominibus sanitas redditur.
2
[1]
Corpora hominum ad inediam laboremque, animi ad
mortem parati. Dura omnibus et adstricta parsimonia.
[2]
Bellum quam otium malunt; si extraneus deest, domi hostem
quaerunt.
[3]
Saepe tormentis pro silentio rerum
creditarum inmortui; adeo illis fortior taciturnitatis cura quam vitae.
[4]
Celebratur etiam bello Punico servi illius
patientia, qui ultus dominum inter tormenta risu exultavit serenaque
laetitia crudelitatem torquentium vicit.
[5]
Velocitas genti pernix, inquies animus: plurimis militares equi et arma
sanguine ipsorum cariora.
[6]
Nullus in festos dies
epularum apparatus. Aqua calida lavari post secundum Punicum bellum a
Romanis didicere.
[7]
In tanta saeculorum
serie nullus illis dux magnus praeter Viriatum fuit, qui annis decem Romanos
varia victoria fatigavit; adeo feris propiora quam hominibus ingenia gerunt.
Quem ipsum non iudicio populi electum, sed ut cavendi scientem
declinandorumque periculorum peritum secuti sunt.
[8]
Cuius ea virtus continentiaque fuit, ut, cum consulares exercitus
frequenter vicerit, tantis rebus gestis non armorum, non vestis cultum, non
denique victum mutaverit, sed in eo habitu, quo primum bellare coepit,
perseveraverit, ut quivis gregarius miles ipso imperatore opulentior
videretur.
3
[1]
In Lusitanis iuxta fluvium Tagum vento equas
fetus concipere multi auctores prodidere. Quae fabulae ex equarum
fecunditate et gregum multitudine natae sunt, qui tanti in Gallaecia ac
Lusitania et tam pernices visuntur, ut non inmerito vento ipso concepti
videantur.
[2]
Gallaeci autem Graecam sibi originem
adserunt; siquidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris
invisum patri Telamoni, cum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse
atque ibi urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse; inde accepta
opinione paternae mortis patriam repetisse,
[3]
sed
cum ab Eurysace, Aiacis filio, accessu prohiberetur, Hispaniae litoribus
adpulsum loca, ubi nunc est Karthago Nova, occupasse; inde Gallaeciam
transisse et positis sedibus genti nomen dedisse.
[4]
Gallaeciae autem portio Amphilochi dicuntur. Regio cum aeris ac
plumbi uberrima, tum et minio, quod etiam vicino flumini nomen dedit.
[5]
Auro quoque ditissima, adeo ut etiam aratro
frequenter glebas aureas excidant.
[6]
In huius
gentis finibus sacer mons est, quem ferro violari nefas habetur; sed si
quando fulgure terra proscissa est, quod in his locis adsidua res est,
detectum aurum velut dei munus colligere permittitur.
[7]
Feminae res domesticas agrorumque culturas administrant, ipsi
armis et rapinis serviunt.
[8]
Praecipua his quidem
ferri materia, sed aqua ipso ferro violentior; quippe temperamento eius
ferrum acrius redditur, nec ullum apud eos telum probatur, quod non aut
Birbili fluvio aut Chalybe tinguatur.
[9]
Vnde
etiam Chalybes fluvii huius finitimi appellati ferroque ceteris praestare
dicuntur.
4
[1]
Saltus vero Tartessiorum, in quibus Titanas
bellum adversus deos gessisse proditur, incoluere Curetes, quorum rex
vetustissimus Gargoris mellis colligendi usum primus invenit.
[2]
Huic cum ex filiae stupro nepos provenisset, pudore
flagitii variis generibus extingui parvulum voluit; sed per omnes casus
Fortuna quadam servatus ad postremum ad regnum tot periculorum miseratione
pervenit.
[3]
Primum omnium cum eum exponi
iussisset et post dies ad corpus expositi requirendum misisset, inventus est
vario ferarum lacte nutritus
[4]
Deinde relatum
domum tramite angusto, per quem armenta commeare consueverant, proici iubet,
crudelis prorsus, qui proculcari nepotem, quam simplici morte interfici
maluit.
[5]
Ibi quoque cum inviolatus esset nec
alimentis egeret, canibus primo ieiunis et multorum dierum abstinentia
cruciatis, mox etiam suibus obiecit.
[6]
Itaque cum
non solum non noceretur, verum etiam quarundam uberibus aleretur, ad ultimum
in Oceanum abici iussit.
[7]
Tum plane manifesto
quodam numine inter furentes aestus ac reciprocantes undas, velut nave, non
fluctu veheretur, leni salo in litore exponitur,
[8]
nec multo post cerva adfuit, quae ubera parvulo offerret. Inde denique
conversatione nutricis eximia puero pernicitas fuit; interque cervorum
greges diu montes saltusque haud inferior velocitate peragravit.
[9]
Ad postremum laqueo captus regi dono datus est. Tunc
et liniamentorum similitudine et notis corporis, quae inustae parvulo
fuerant, nepos agnitus.
[10]
Admiratione deinde tot
casuum periculorumque ab eodem successor regni destinatur.
[11]
Nomen illi inpositum Habidis, qui ut regnum accepit,
tantae magnitudinis fuit, ut non frustra deorum maiestate tot periculis
ereptus videretur. Quippe et barbarum populum legibus vinxit et boves primus
aratro domari frumentaque sulco quaerere docuit et ex agresti cibo mitiora
vesci odio eorum, quae ipse passus fuerat, homines coegit.
[12]
Huius casus fabulosi viderentur, ni et Romanorum
conditores lupa nutriti et Cyrus, rex Persarum, cane alitus proderetur.
[13]
Ab hoc et ministeria servilia populo
interdicta et plebs in septem urbes divisa.
[14]
Mortuo Habide regnum per multa saecula ab successoribus eius retentum.
In alia parte Hispaniae et quae ex insulis constat, regnum penes
Geryonem fuit. In hac tanta pabuli laetitia est, ut, nisi abstinentia
interpellata sagina fuerit, pecora rumpantur.
[15]
Inde denique armenta Geryonis, quae illis temporibus solae opes
habebantur, tantae famae fuere, ut Herculem ex Asia praedae magnitudine
inlexerint.
[16]
Porro Geryonem ipsum non triplicis
naturae, ut fabulis proditur, fuisse ferunt, sed tres fratres tantae
concordiae extitisse, ut uno animo omnes regi viderentur, nec bellum Herculi
sua sponte intulisse, sed cum armenta sua rapi vidissent, amissa bello
repetisse.
5
[1]
Post regna deinde Hispaniae primi
Karthaginienses imperium provinciae occupavere.
[2]
Nam cum Gaditani a Tyro, unde et Karthaginiensibus origo est, sacra
Herculis per quietem iussi in Hispaniam transtulissent urbemque ibi
condidissent, invidentibus incrementis novae urbis finitimis Hispaniae
populis ac propterea Gaditanos bello lacessentibus auxilium consanguineis
Karthaginienses misere.
[3]
Ibi felici expeditione
et Gaditanos ab iniuria vindicaverunt et maiore iniuria partem provinciae
imperio suo adiecerunt.
[4]
Postea quoque
hortantibus primae expeditionis auspiciis Hamilcarem imperatorem cum manu
magna ad occupandam provinciam misere, qui magnis rebus gestis, dum fortunam
inconsultius sequitur, in insidias deductus occiditur.
[5]
In huius locum gener ipsius Asdrubal mittitur, qui et ipse a
servo Hispani cuiusdam, ulciscente domini iniustam necem, interfectus est.
[6]
Et maior utroque Hannibal imperator,
Hamilcaris filius, succedit, siquidem utriusque res gestas supergressus
universam Hispaniam domuit. Inde Romanis inlato bello Italiam per annos
sedecim variis cladibus fatigavit,
[7]
cum interea
Romani missis in Hispaniam Scipionibus primo Poenos provincia expulerunt,
postea cum ipsis Hispanis gravia bella gesserunt.
[8]
Nec prius perdomitae provinciae iugum Hispani accipere potuerunt,
quam Caesar Augustus perdomito orbe victricia ad eos arma transtulit
populumque barbarum ac ferum legibus ad cultiorem vitae usum traductum in
formam provinciae redegit.