Lactantius Placidus (Ps.)

Glossae

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Primo per A litteram.

Alumna ab alendo dicta. Nam <et> quae alit et quae alitur, alumna dici potest, id est [nutrix] et quae nutritur et <quae> nutrit. Sed melius tamen, quae nutritur.
Abuti et bene uti est et male uti.
Abnuere est recusare, abnegare. Cui contrarium est adnuere, id est dare uel concedere.
Adsciuit sibi, adiunxit sibi alienum, quod non habuit.
Altrinsecus non ‘ex alto’, sed ‘ex altera parte’.
Abactus est, de medio sublatus est et raptus, unde latrones ‘abactores’ dicuntur.
Adhaesio bene dicitur ab eo, quod est haerere.
Aedituus, qui aedis est custos, et scribimus cum diphthongo. Editissima uero loca monophthonga.
Alterutra pars, utraque pars.
Aethra generis feminini, et est locus, in quo sidera sunt, unde ‘aetheria sidera’ dicimus. Ceterum aether generis masculini supra caelos est igneae inuisibilisque naturae, quem quidam deum magnum uel eius regnum dicunt.
Aeuitas quidem potest dici, sed rarum est. In usu magis perpetuitas uel aeternitas dicitur. Aeuum autem generis neutri est.
Auus pater patris est. Proauus aui pater. Atauus proaui pater. Tritauus ataui pater.
Alterutrum aut hoc aut illud, aut utrumque significat. Sed magis duas partes habet.
Alii scribimus singulariter dativo casu, ut de Catilina Sallustius dicit: ‘Multos iuuenum pellicebat diuersis inlecebris: alii scorta praebere, alii equos mercari, alii canes ad uenandum’.
Aruina, pinguedo.
Altilitate ab alendo, id est ipsa res, quae alitur.
Acti, coacti, compulsi.
Autumant, asserunt, confirmant uel adseuerant.
Auspicium est initium alicuius rei, quo primo sumit exordium, id est inchoatur ut fiat. Est autem auspicium, quod aues uel animalia paganis auguribus demonstrant, unde futura noscuntur. Sunt igitur bona auspicia, quae cogunt res inchoare, sunt mala, quae prohibent.
Actae dicuntur loca secreta circa mare, id est in litore, amoena et uoluptaria.
Ausim uerbum est promissiui modi, ut si dicas ‘ausim dicere’ ‘ausim recitare’: cuius est uerbi prima persona ‘audeo’ et dicitur ausim ausis ausit uel audebit.
Aesculus arboris nomen est glandariae, ab aesca dicta, quod ante usum frumenti haec arbor uictum mortalibus praebebat.
Arctos est stella ursae in septentrione posita. Nomen est graecum, quia ursa graece ἄϱϰτος dicitur. Ergo pro stellis septentrionalibus.
Amphitrite est dea maris, matrona Neptuni.
Alapari est alapas minari, id est foedam et superbam caedem; uel pro iactantia.
Adoleuit uerbum est, quod ‘creuit’ significat. Adoleo enim est cresco, unde adulti dicuntur iuuenes in flore aetatis et in cremento ipso positi.
<Admodum>, ualde. Aduerbium est comprobantis uel adprobantis.
Adorea, panis de adore et laus bellica.
Adsentiae, adsentationes, id est consensiones. Vt si quis tibi aliquam rem dicat et tu illi adsentias, ipsae res adsentiae nuncupantur.
Achates lapis est ueluti galbani coloris in Achate, fluuio Siciliae, plurimum nascens, ad gratiam pertinens et Veneri consecratus.
Analogia est uitium uel rectitudo alicuius uerbi.
Acipenser, genus piscis est raro inuentum id est nobile.
Asylum graece templum, ad quod si quis confugiebat, nefas erat extrahi, id est a non detrahendo spolium.
Aporria graecum nomen est. Est autem affluxio uel deriuatio uel faeces uel reliquiae ac sordes elementorum, quae in aere purgantur. Vnde gignuntur in terra diuersa animalia, arbores, lapides et herbae.
Apage, abscede et uade.
Atqui, immo, etsi, sed.
Aiens, dicens. Ita aio ais ait participium facit.
Ancile, scutum, quod olim apud Romanos caelo lapsum dicitur, sub Numa, rege Romanorum, breue quoddam et undique rotundum. Vnde omnia minora scuta ancilia dicuntur.
Aspellens, expellens.
Amiciter, amicabiliter.
Adsultantes, adsilientes.
Accipitres, equos celeres.
Abdomen, pinguedo carnium.
Aeae, interiectio.
Amoue, remoue.
Artemo, temo.
Aristophanes, nomen poetae.
Antistant, meliores sunt.
Adstipulator, promissor.
Alliciendos, inliciendos uel persuadendos.
Amandata, extra mandata. Amandari enim extra mandari est, quod proprie ad hominem refertur, ut si quis filium releget aut in longinqua transmittat.
Artissime commisit, artissime colligavit. Commissurae enim coniunctiones dicuntur siue ligamina.
Auerruncassint, auellerint uel auerterint.
Allegans, deputans, eligens uel delegans.
Anquirens pro adquirens uel inquirens magis.
Adsciscenda, adiungenda.
Abrupta sanctio aperta lex dicitur.
Aere uitam ducit ac manu, id est pecunia manu collecta.
Auctrix ab augendo dicta est. Auctor, ab auctoritate, generis est communis, ut hic et haec auctor.
Aerarium, templum, ubi pecunia publica ponitur.
Altrinsecus, hinc et inde, uel desuper. Sicut extrinsecus dicimus ab eo, quod est extus, et intrinsecus ab eo, quod est intus.
Alternis, utrisque, hinc et inde, uel ex utrisque uicibus.
Absolutum bonum, id est perfectum.
Artaba genus mensurae Syra lingua.
Antelata, ante portata uel prolata aut dicta.
Adrogant, addunt.
Abrogant, detrahunt uel deducunt.
Ales, aquila. Sed et omnes aues possunt dici alites.
Abuti duas res significat: modo contemnere et non uti, modo ualde et satis aliquam rem uti.
Adiuva me, adiuva mihi, utrumque potest dici, melius tamen ‘me’. Adiuvo enim ‘illum’ potius dicimus quam ‘illi’, nisi forte dicas: ‘adiuva mihi onus’, quasi releva mihi onus.
Ante me fugit dicimus, non ‘ab ante me’. Nam praepositio praepositioni adiungitur imprudenter, quia ‘ante’ et ‘ab’ sunt duae praepositiones. Sic et ‘anteuadit’ quasi antecedit. Nam ut non possum dicere ‘inantecedit inanteuenit’, ita et ‘ab ante me fugit’.
Age aduerbium hortantis est, accipit autem ‘dum’ et fit una uox ‘agedum’. Est ergo ‘dum’ hortatiua particula. Vel pro ‘cito’ aut ‘modo’.
Amplexus autem et amplexatus recte dicimus. Nam ab eo, quod est uerbum commune ‘amplector’, participium facit ‘amplexus’ praeterito tempore, et ab eo, quod est ‘amplexor’, ‘amplexatus sum’ facit, ut singula participia uerba sua separata habeant.
Anethum cum h scribi oportet.
Adlateratis palmulis, qui circa latera palmas gerunt.
Actutum, statim, continuo.
Ad manticulandum, ad dolum et strophas excogitandas.
Ad incitam, ad extremam fortunam.
Adbiteret, adueniret.
Adoria, gloria uel bona fama.
Adorea, farrea, ut apud Virgilium.
Angrae, interualla aruorum.
Antica, quae ante in auguriis sunt.
Antiquare, ad statum revocare.
Armillum, uas uinarium. Vnde ‘anus ad armillum’.
Antigerio uel admodum uel inprimis.
Aequabiles, aequales.
Alitos, nutritos.
Alimones, ab alimento.
Adulterina, adultera.
Abstemius, sobrius.
Abludam, paleam.
Adiumentum, adiutorium.
Additamenta, adiectamenta.
Andram, andronam.
Auido, cupido, unde auiditas, auaritia.
Adfurcillaui, subrui, labefactaui, concussi.
Adagione, prouerbio.
Autumant, dicunt, loquuntur.
Abiteres, abires. Bitere enim ambulare significat.
Apud, ad.
Apluda, furfuribus milii pannicique.
Apaxte in dierectum, ἀπὸ τοῦ ἄπαγε dictum.
Ad penita, ad intima, id est penitus.
Axitionum, conspirationum, factionum.
Arsedentes, circumsedentes.
Antiis, capillis muliebribus, ante id est a fronte pendentibus.
Actutum, breui, festinanter, propere.
Aeque uident, non uident.
Assarium, nummum assis, Latini quasi figuram denarii dicunt.
Autne, quod ‘anne’ dicimus.
Annitas, adulta aetas. Interdum senectus est.
Actum, iter uicinale quatuor pedes latum, qua iumenta agi possunt.
Aginam, scapum trutinae, quod eo mensura ponderis agatur.
Arceram, uehiculum in arcae modum confixum, non utique plaustrum id est carrum.
Ancras, conualles aut aruorum interualla.
Aginatorem, negotiatorem actus.
Abiugassere, abiungere, abducere.
Ad exodium, ad finem uel terminum.
Assiduos, capite censos, qui nihil dare poterant nisi prolem, unde et proletarii dicti sunt et assidui milites ab assiduitate officii.
Acceptorem salutis, qui salutatus est.
Auscultare, parere, obsequi, obedire.
Arnanti, frementi, murmuranti.
Ambulacris, locis, quibus ambulatur ex commodo.
Ad incitas, ad summam rerum perturbationem desperationemque.
Antegenitos, dogmate Pythagorae, qui negauit quemquam sapientiorem fuisse eo, qui nomina rebus imposuit.
Agrippae, qui pedibus editiore capite pariuntur.
Aegre, uix, paene non.
Arse uerse, prouerbium.
Auerruncando, abominando. Φυλάξαι dicunt Graeci.
Altiboans, altisonans.
Auiditer, auide.
Adnictare, adridere, inuitare.
Agredulae, ranae paruae multum in sicco morantes.
Anate, sollicitudine, cura.
Aeque quicquam, nihil.
Artitus, artibus edoctus.
Asisua, petauro pernice.
Animalibus hostiis, quarum animae diis sacrificantur.
Arcent, tenent, custodiunt, unde cohercere.
Attrectant, adtrahunt.
Apua, piscis minutus.
Aceris, palea miliacea.
Altrinsecus, ex altera parte.
Aeruscans, aes minutum <colligens>.
Accurate, †construens.
Arueniet, adueniet.
Austrare, humefacere, dictum ab austro, qui est pluuialis.
Adorans, alloquens.
Adorientes, aggredientes.
Arilla, coctione panniculario.
Acerata offula, furfuraceo pane.
Acu pedum, uelocitate pedum.
Ausculatus, osculatus.
Ambacti, serui.
Anus aestuosa, quod in modum aestuantis maris hauserit, id est biberit.
Altriplicem, duplicem, dolosum.
Ambronem, perditae improbitatis, a gente Gallorum, qui cum Cimbris Teutonisque grassantes periere.
Amussis, regula uel tabula, quibus utuntur artifices ad saxa. Vnde aduerbium diximus ‘examussim’.
Agoniae, uictimae uel hostiae. Hostia autem minor, uictima maior, quia icta cadit uel quia uincta ad aras perducitur. Hostiae autem aeque ab hostimento id est aequamento, uel quod deorum mentes aestimentur iniquae, hostiae dictae ab eo, quod per illas sacerdotes futura nuntient. Vnde etiam antiqui peregrinos et pari iure uiuentes hostes dicebant, at eos, quos nunc hostes, duelles appellabant. Hostiarum autem <immolatione> deos aequos fieri, quod est propitios, †praeter antiquos agebant.

Glossae per B litteram.

Boni aequique facere, bono animo ferre.
Blattit, praecupide loquitur.
Batioca, patera argenti ad sacrificandum.
Bibinare, sanguine inquinare. Bibinarium autem est sanguis, qui mulieribus menstruus uenit.
Boua, uehemens rubor. Interdum genus serpentis.
Baburra, stulta, inepta.
Bouinator, tricosus et inconstans.
Baxae, calcei mulieris alti.
Buteonem, iuuenem.
Bolona, redemptor cetariarum tabernarum, in quibus salsamenta condiuntur, quas tabernas uulgo cetarias uocant.
Batos, herbae genus.
Baxeas, calciamenta.
Bulga, saccus scorteus.
Bibino, menstruo, id est fluore sanguinis.
Bubum, senium, languorem.
Burrae uarroniae, fatuae ac stupidae, a fabula quadam Varronis auctoris, quam Burras inscripsit. Vel a meretrice Burra.
Bardum, hebetem, stolidum, brutum.
Bellica columna ante aedem Bellonae, quae Pyrri temporibus constituta dicitur, ut exeuntes ad bellum superiacerent eam hasta, ueluti conspecto hoste issent.
Bouinari, conuiciari, clamare.
Boni consultum, bene acceptum.
Byssus generis est feminini.
Babylona principale ciuitatis nomen est, ut Troia. Babylonia uero derivatiuum, ut si dicas ‘gens’ aut ‘aliqua species’, ut Troia troiana. Nam et ‘Babylonem’ et ‘Babylonam’ dicimus.
Beniuolentia et maliuolentia per i, non per e dicitur, quomodo ‘benignus’ et ‘malignus’, non ‘benegnus’ et ‘malegnus’. Saepe enim ex duabus partibus compositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit. Ideo ‘beniuolentiam’ dicimus. Nam ‘beneuolentia’ crassum quiddam sonat.
Boa, quod ualde persequatur boues, unde et boa uocatur.
Balineum. In prosa ponimus ‘balneum’, in metro tamen utrumque facit.
Beli multi fuerunt, praecipue rex Assyriorum et Graecorum [aliter ‘praecipue Babylone’].
Bitumen per b scribimus.
Blaterare, corrupte et perperam rem loqui, ut non magis fari quam sicut ebrius delirare credatur.
Bipatentia, bis patentia, bis aperta.
Barrire elephantorum est.
Bipennem, bis acutum. Pennum enim dicimus acutum.
Babylona ciuitas, Babylonia uero prouincia.
Benedicentum melius quam benedicentium.
Balbutire male loqui et incongrue.
Biremis duorum remorum nauis ex unaquaque parte.
Bili, colera.

Glossae per C litteram.

Cucumis generis masculini, huius cucumeris. Sed et ‘cucumer’ dicitur nihilo minus huius cucumeris faciens, ut uomis et uomer.
Chaos monoptoton est. Facit enim hoc chaos huius chaos huic chaos o chaos et ab hoc chaos. Sed Virgilius sua auctoritate praesumit ablatiuo: ‘atque chao densos’.
Commata sunt particulae sine sensu Graece dictae, quae nexae faciunt cola. Nam praecisus sensus comma dicitur, ut apud Virgilium: ‘arma uirumque cano’ comma est. ‘Troiae qui primus ab oris’ comma est. ‘Italiam fato profugus’ item comma est. Sic quousque peruenietur ad plenam sententiam, ut est: ‘Lauiniaque uenit litora’ id est ‘illum cano qui uenit ad Lauinia litora’.
Compedes puto magis generis feminini esse, ut ad catenas referas. Nam pedicae id est quae pedes capiunt, generis feminini sunt. Vnde et compedes, quae impediunt pedes, aut manicae reorum feminino dici debent genere. ‘Grata continuit compede’ Horatius dicit.
Condictum absolute dicendum. Condictus uero aut dies aut locus.
Cucullus est generis masculini et declinatur ‘cucullus cuculli cucullo cuculum cuculle a cucullo’. Et pluraliter sic declinatur.
Contendunt, contentionem habent, uel prodocent, uel asserunt.
Corrigiae a coriis uocantur uel a colligatione quasi colligiae.
Culleus genere masculino geminato l dicitur. Est autem uter ex corio factus, in quo parricidae cum simia et gallo et serpente inclusi in mare proiciuntur.
Catinum, uas fictile, melius neutro dicimus quam masculino. Nam et salinum dicitur nihilo minus neutro uas aptum salibus. Et melius sic dicimus quam catinus.
Conspirare bene dicimus uel ad bonum uel ad malum.
Cribrum non ‘cribrus’, neutro genere magis dicimus quam masculino.
Coepta, incepta. Composite mutat.
Cancri aestus melius dicitur quam ϰϱύος. Cancrarium enim putet quasi putescat ipse cancer.
Concordo et concordor, quomodo ‘fabrico et fabricor’.
Combusserit geminato ss scribimus. Facit enim comburo combussi.
Centurias partes exercitus dicimus in centenos milites diuisas, unde et qui his praesunt, centuriones dicuntur. Ergo succenturiati sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria. Tamen instructi etiam ipsi et in speculis positi in bello sunt, ut, si primi defecerint, isti quos subesse diximus, laborantibus primis subueniant. Vnde et ad insidiandum ponitur succenturiatus quasi armis dolosis instructus.
Caelebs per b scribimus. Sic hic caelebs caelibis caelibi hi caelibes accusatiuo caelibes uoc. caelibes. Tres scilicet habet in numero plurali, et si etymologiam quaeras, caelebs dicitur quasi caelo beatus.
Censorium per i scribimus, non per e. Est autem censorius, qui dignus est, ut sit censor uel qui iam fuit. Apud ueteres enim Romanos magnum erat nomen censoris et dignitas, id est iudicis tam patrimoniorum quam morum. Censere enim iudicare est.
Collocat melius dicimus per l. Nam mollior et lenior sonus est. Interdum enim praepositio praecedens sumit litteram sequentis uerbi.
Censura animi est, non corporis. Ideo melius membrorum decorem aut pulchritudinem dicimus quam censuram. Tamen quia in usu censorium hominem dicimus pulchrum, sic potest et ad pulchritudinem referri.
Carocophilum sic scribimus, quod uulgus ‘cariopholum’ dicunt.
Caroenum sic scribimus per o.
Cyathum autem cum h scribi oportet.
Caelebs, generis communis.
Caedrus cum a scribi oportet.
Caruasa per u scribi oportet.
Caelibum cum a scribi oportet.
Cassis et retia dicitur et galea capitis. Sed hoc differt, quia retia ‘huius cassis’ facit, galea uero ‘huius cassidis’, quamuis quidam nominatiuum ‘haec cassida’ dixerunt.
Capessitur non per sc, et est uerbum impersonale, ut ‘legitur’. Prima autem uerbi persona est capesso. Est autem uerbum actiuum. Facit enim capesso capessor, ut lego legor.
Caelibatus appetitio castitatis eius, qui habere non uult uxorem. Caelebs enim dicitur, qui sine uxore est, quasi caelo beatus.
Columen uel sanitas uel sustentaculum, quia a columna fit.
Calcaria sunt aculei, qui in calce hominis ligantur, id est in pedis posteriore parte, ad stimulandum equos, quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium aut timorem.
Coturni sunt tragica calciamenta, quibus calciantur tragoedi qui in theatro dicturi sunt alta et intonanti uoce. Est etiam secundum calciamenti genus humile quidem in modum crepidarum, quo heroes utuntur, sed tale est, ut in dextro et in laeuo pede conueniat.
Clima graecum nomen est, id est cardo uel pars caeli, ut clima orientale.
Casus Empedocleos. Empedocles philosophus Agrigentinus id est Siculus, qui cum lacum Aetnae montis inuestigare contenderet, decidit in igneam foueam et incendio consumptus est.
Comitia dicuntur, quae fiunt Romae ad creandos magistratus Kalendis Ianuarii in campo Martio, ad quae omnis populus romanus et uniuersae conueniunt dignitates. Et de Italia ergo ad summa comitia sunt conuentus necessarii nimis.
Concrepare coniuere, unde discrepare dissentire.
Cirrhearum, quod aiunt inspirationum.
Camaram, curuam.
Concinne, composite.
Chameleon, lacerta, quae missa in ignem non ardet.
Crepido, saxi extremitas rimata et cuiuslibet rei alterius.
Coredulus, genus quoddam uolatile quasi cor edens.
Compita, multae uiae, quae ad unum locum competunt uel ducunt.
Coniectare, coniecturam facere uel aestimare.
Chelidri, diri genus serpentis quoddam.
Candys, uestis regia.
Colum, colatorium, uel unde mulieres nent.
Caelator argentarius, qui in argento puro extrinsecus facta signa deprimit, a caelo descendens, quod est genus ferramenti.
Coliphium, genus carnium, quod athletae uescuntur ad corporis sanitatem, ut fortes sint.
Crissaticum, genus quoddam uini.
Crepulum imbrem, cum sono graui ruentem.
Capillamenta, summitates arboris.
Coercere, in uincula mittere uel iactare.
Conclassare, classem iungere.
Cit certamen, excitat pugnam uel commouet.
Comptissimus, ornatissimus.
Coeo, conuenio.
Conluuio, congregatio sordium, quae fit ex affluxione multa.
Cuniculi, genus quoddam agrestium animalium, quod canum indagine excludi consueuit speluncis.
Conluebatur. Conlui est, si dicamus ‘in sinum maris conlui’. Lues enim lapsus dicitur circumfluentis elementi.
Clauus, interdum acutus. Interdum gubernaculum.
Capesso, frequenter capio.
Cariosi generis soboles, ueterescentis generis filii et ad putredinem redigendi. Caries enim proprie putredo lignorum est, quae isdem euenit carentibus uirtute.
Cidarim, linteum, quod pontifices Iudaeorum die sabbato super caput habent ualde mundum.
Cauit, praecepit uel iussit.
Catus, acutus, callidus, sapiens, prudens.
Cum uisum est pro ‘cum uisum esset’.
Correpserunt, correpte ingressi sunt, ab eo quod dicimus ‘repo’.
Cieretur, uocaretur uel euocaretur.
Celebraretur, fama esset celebris, fama notus.
Clauus, uestis purpurata.
Consiturus, inserturus.
Cumba, locus <imus> nauis.
Classicum canit, celeuma nauis dicit.
Cetarii. ‘Cete’ dicitur genus marinae beluae. Ab hoc uero genere abusiue piscatores cetarii dicuntur et qui tractant ea, quae ex piscibus fiunt. Vt sunt liquaminarii, qui ex corporibus piscium humorem liquant.
Choraula, cantator.
Cinericae oues, cineris colorem habentes.
Calta, genus quoddam floris uel herbae.
Concinunt, consonant, consentiunt.
Concinis, consentis.
Choros excitare, cantus dicere. Chorus enim proprie multitudo est cantantium.
Compos dicitur **, cui contrarium est impos, id est mentis alienus.
Comesationes, conuiuia. Et scribimus uno m et uno s.
Calidus homo interdum feruens, interdum fortis intelligitur.
Complices sunt, qui uno peccato uel reatu aut crimine iuncti sunt ad malum. Ad bonum uero nunquam dicimus complices.
Caesim per caedes, quomodo uicissim per uices.
Cauamina sunt loca cauata.
Cis Rhenum, citra Rhenum †coniecturae factae.
Cocytos amnes, flumina ignea apud inferos, id est in barathro.
Culmus, calmus spicae, qui a radicibus eius nascitur.
Caespites, frutices. Et scribimus per diphthongum.
Commissa lumina, iuncta uel clausa.
Contractus dicitur placitum uel cautio. Dicitur contractus et homo debilis per omnia.
Clandestina res, occulta.
Congesta dicuntur, quae ex multis in unum congeruntur, ut saxa, uestes et frumenta aut paleae in struem congestae.
Commenta plura significat. Dicimus enim comminisci ‘crimen confingere’. Dicimus et commenta interpretationes commentariorum, ut commenta iuris, commenta Virgilii.
Coerciti, uindicati, id est in quibus crimen punitur. Coercere enim est uindicare. Item coercere dicimus circumuenire, ut ciuitatem fossa uel campum fluuiis.
Considere est in uno loco sedere.
Cultus est animi ac loci.
Consulto a consulendo tractum est, quod sic fit, ut consulat et nocere non possit.
Circumspectissime, nimis acute.
Censores sunt patrimoniorum et morum iudices.
Crea, stercus. Vnde nos ea, quae ex ore abicimus, ‘excreare’ dicimus, id est expuere.
Ciccum, granum mali Punici, aut umbilicus lupini.
Caculae, lixae aut serui militum.
Consonant, uocem dimissam sentiunt.
Capedulum, uestimentum capitis.
Creperae res, incertae dubiaeque, unde et crepusculum.
Contiguum, proximum.
Coicere, conicere, coercere.
Casnar, senex.
Calbae, armillae, quibus milites ob uirtutem donantur.
Crapula, cruditas leuis.
Conciter, statim, continuo.
Cassabundum, dubitantem, titubantem.
Cessim ire, †cesso ire
Cordi agni, qui post tempus nati sunt.
Corruda, genus herbae.
Cossos, uermiculos, qui in materia nascuntur.
Conditiuo, in quo corpora mortuorum conduntur.
Concubia, cum omnes cubant.
Cicures, placidi, quieti.
Crumena, sacculus.
Caluitium, maeror.
Canterius, equus castratus.
Calpar, uinum, quod primum libatur e dolio.
Classarios, classicos.
Contiguum, quod contingi potest.
Conlocare, deputare.
Cilones, quorum capita oblonga.
Caluitur, frustratur, decipit.
Caesitium, cretatum.
Contumias, contumelias.
Caudeam, iunceam, quod iuncea cauda emergat. Dicunt et ‘scirpum’ et ‘tibim’.
Coniector, coniecturae peritus, id est praediuinandi.
Captabat, capiebat.
Corimbos, aceruos, quos rustici ex congerie lapidum faciunt.
Ciet, mouet uel inuocat.
Corneta, locus, quem nunc ex parte magna templum Iouis occupauit.
Caesariati, comati, a caesarie dicti.
Conieci, coniecturam feci, collegi uel suspicatus sum.
Carensis, pistoribus, a caria, quam Oscorum lingua panem esse dicunt.
Carenatoribus, lanariis, quia cariunt id est carpunt uel diuidunt.
Clunaculum, pugionem, dictum ab eo, quod ad clunes religatur, id est spata.
Cliua, aspera, difficilia.
Comoram, coram, comminus.
Confoeditas, foedere copulatas, quoniam emere coniuges non erat usitatum.
Congregatum, consutum.
Capronas, iubas equorum.
Cadula, frusta ex adipe. Cada enim aruina dicitur.
Cocetum, a Graeco, ϰυϰεῶνα [cocina].
Coculis, aeneis uasis ad coquendum, uel assulis aridis.
Caespitibus, glebis terrae cum suo gramine. Interdum alio loco ‘ramis’.
Colurnis, ex cornu factis. Nam et colurni, qui ex corulo fiunt.
Choum, naturam uniuersam, <a> chao. Id est inani uel uacuo.
Comegit, coegit.
Cumprimis, inprimis.
Cauilla, cauillatio.
Capta tempestate, tempore capto id est sole consulto. Tempestas autem status caeli dicitur.
Citarier, celeriter moueri.
Colore, corpore uel cute.
Coepere, incipere.
Censio, multa, qua citatos, si non prodierant, censor afficiebat.
Cum me sic dicebatur et cum te, quod nunc elegantius dicimus ‘tecum’.
Cicindela, scarabaeorum genus, quod uolans lucet.
Comptula, apte ornata uel decora.
Cancros, cancellos.
Commodo, tantum quod, cum maxime.
Carisa, uetus lena percallida, unde et in mimo fallaces ancillae ‘cata carisia’ appellantur.
Concinnatus, factus.
Concenturiat, instruit, ordinat: dictum a centurionibus, qui milites ordinant.
Comptule, bene ac diligenter.
Conspicillo, ita ut conspici possint, quod aiunt ‘longis lineis’.
Coniuolis, crebro nutantibus.
Centurum, centaurum.
Consectariam, pernicialem.
Cantilenas, fraudes dolosque.
Consultans, cogitans.
Cuia re, quare. Vnde etiam ‘cur’.
Cracentes, graciles tabidos.
Controuersam runam siue pugnam, cum aut non occurrunt hostes ob metum aut absentibus infertur.
Coniectauerat, correxerat, contorserat.
Crastinam, dilatam in crastinum, id est postea.
Caelitus a caelo quomodo ‘diuinitus’ a deo.
Catacium, claudorum.
Callibus, calculorum primigenia appellatione.
Conticinio, tempore noctis post galli cantum, quando cecinit et conticuit.
Cassae, aerumnae.
Catarum, doctarum.
Curriculo, cursu ueloci.
Cassabundo, titubanti.
Colorem facies, rubori erit.
Caperassere, inrugare, in rugas contrahi.
Conspicio, uideo.
Calim, clam uel occulte.
Continuari, congredi uel coire, unde et ‘continentia’ et ‘continua’ id est coniuncta.
Casnari, seni, Oscorum lingua.
Corporato, uulnerato.
Catialem collem, ubi nunc lacus funditur. Est dictus a Cati cuiusdam loco.
Catillo, gulosus, a catelli appetentia.
Confiet, parabitur, conficietur.
Crepero, dubio, incerto. Vnde ‘crepusculum’.
Carinator, maledicus, conuiciator.
Capuli, lecti funerei uel rogi in modum arcae structi. Est autem capulus masculini generis.
Conducibile, utile, συμφέϱον.
Consulta, consilia, placita.
Cluram uel clurum, simiam. Alias cercopithecum.
Cassiculo, reticulo, a cassibus.
Conlatiuus, magnus, e conlatione factus.
Caltulum, cinguli genus, a coacto loro caltulae.
Catam pueram, doctam puellam. Sic hoc genere dicti usi sunt antiqui.
Coniuere, oculos claudere. Interdum dissimulare.
Circum circa, huc illuc.
Cabanum, equum castratum, quem caballum nos dicimus.

Glossae per D litteram.

Damium, sacrificium, quod in operto fit, quod Bonae Deae mulieres faciunt.
Deputat, despoliat, detrahit, sed proprie ‘ad purum redigit’. Et ex puro clarum accipiemus, manifestum ex claro.
Di aquili, dii inferi. Aquilos enim antiqui nigros dicebant.
Delicare, deferre, quod et ‘dedicare’ dicebant pro commercio litterarum.
Desudatum, sudore transactum.
Demulcanti, defringenti uel subigenti.
Dissertim, disposite, digeste.
Diuinum factum, sacrificatum.
Domuitionem, domus reditum.
Depegisse, defixisse, a pangendo dictum. Vel transegisse a paciscendo.
Dacrumis, lacrimis.
Decumano, maximo, a fluctu decimo.
Dismirando, emirando.
Derepente, subito.
Depelliculari, decipere, dictum a pelliciendo.
Dice, dicam.
Defrensum, detritum. Vnde adhuc ‘frensa faba’, quae obtrita frangitur.
Dusmum, incultum, dumosum uel squalidum.
Desudescere, desudare, id est deponere sudores.
Denixe, enixe.
Donicum eiurem, donec refutem.
Diuidiose, moleste.
Demusso, dubito, dissimulo.
Deiurium, iusiurandum certum iurare.
Dis liquidis, diis perspicuis, id est quos liqueat esse, ut est Sol et Luna.
Dius fidius, Iouis filius.
Disrupit, dispersit.
Doliola, locus depressus prope cloacam maximam, ubi appropinquantibus Gallis sacra quaedam Romani loco occulto defoderunt.
Demum, tum, tum deinceps.
Deliquio, obliuio.
Damium, Bonae Deae sacrum.
Diuinum uitium, cum impediunt auspicia actionem. Auspicium, quod quis secutus prospere rem gessisset.
Deperis, perdite amas.
Decalcatis, de calce albatis.
Delisit, deleuerit, inquinauerit.
Dedecet, non decet.
Dispuditum, puduit, rubori fuit.
Diuortium dicimus, cum mulier a uiro diuortium facit. Deuertit uero, qui a uia uel ratione deflexit. Tamen cum ‘deuertit’ dicatur, ‘diuersorium’ magis quam ‘deuersorium’ usus obtinuit. Ergo utrumque usu et ratione dicimus.
De contra uideo dicitur usu, non ratione. Sed melius est ‘e contra’ quam ‘de contra’.
Destrictus sine n scribimus, non ‘destrinctus’. Est autem destrictus attentus uel seuerus ac non solutus et lenis.
Destringo uerbum est actiuum. Participia facit ‘destringens destricturus’, a passiuo ‘destrictus destringendus’.
Diruo diruis diruit cum una r dicimus.
Docibiles pro ‘dociles’ traditum. Dicimus enim utrumque et docilis et docibilis.
Dereliquerit in futuro sine n scribimus.
Desipere per pe, non per pi scribitur.
Deiero, deos iuro.
Delibutus, unctus, contactus.
Defunctorium est, quicquid ita dicitur uel fit, ut ad finem alicuius rei aut terminum spectet. Defungi enim finire significat, unde de morientibus dicimus.
Delibutum dicimus hominem unctum oleo, ut athletae solent uel in ceromate pueri exerceri. Dicimus et ‘delibutum gaudio’, id est perfusum uel plenum.
Dumis, arboribus uel siluis. Plerumque pro spinosis et obscuris ponitur.
Decrepiti, non qui a senectute auulsi sunt, sed qui iam crepare desierint, id est loqui cessauerint.
Dubium quid, numquid dubium.
Dryocolaptes, auis, quae in capite suo in modum galli cristam habet, quae ore suo arborem fodiens ibidem sibi nidum facit.
Diplosa, diuisa uel separata.
Duit, dedit.
Deciditis, caditis uel inciditis.
Datantur, frequenter dantur.
Dispercite, separate uel seiungite.
Dididit, dispersit, diuulgauit, ut: ‘tua terris didita fama’.
Desciscere, dissentire, uel a proposito alienari uel seiungi.
Diribita, digesta uel separata. Diribitio enim dicitur aliquarum rerum digestio uel separatio. Vnde diribitores dicuntur, qui populum per centurias et tribus diuidunt.
Delicuisse, in liquorem et defectum conuersum esse.
Degluptus, pelle exutus, id est cute expoliatus.
Depudescentem, impudentem.
Destricti enses, euaginati, id est e uagina ducti.
Domi, humi et cetera. Aduerbia sunt.
Dissiliunt utres, rumpuntur.
Dedere se est a deditione dictum. Deditio enim dicitur, quando se uicti aut uincendi hostes uictoribus tradunt.
Deicida est qui deum occidit, ut homicida, qui hominem.
Desipiscentes sunt, qui minus sapere incipiunt quam solebant.
Defaecare est decolare et res quondam mixtas a faecibus segregare.
Discrimen aliquando duarum rerum separationem ostendit, quae coniunctae esse possunt. Vt est in ornamentis mulierum. Aliquando periculum uitae et capitis.

Glossae per E litteram.

Elephans nulli dubium est quod per p et h solidum scribitur, quia non per f. Similiter et elephantus.
Et pro fratre patior dicimus et ‘propter fratrem’, sed si uolens, pro fratre, si inuitus, propter fratrem.
Expers, carens. Exspes sine spe, et est nomen. Expertus autem participium est. Espes uero sine x nihil est.
Expetiuit dictum pro ‘satis petiuit’ et ‘inimicissime ac uehementer adnisus est’. Ex enim pro ualde ponitur.
Euge aduerbium laudantis uel hortantis.
Erebus per b, non per u. Est autem maritus Noctis paterque Furiarum et socius Chaos.
Eques est qui equo sedet. Equester locus uel ordo, ut si dicas: ‘ille honor equester est’. Item ‘militat in equestri loco’.
Exultat melius sine s littera dicimus. Nam cum ipsa x ex c et s constet, quomodo, cum in ea sit iam s, rursus ei addimus aliam?
Excrementum quod in aliqua re super excrescit, ut puta in arboribus ea quae putantur, excrementa dicuntur. Vt in uitibus et in corpore, si quid excreuerit, excrementum dici potest. Excreamentum uero, quod expuimus uel excreamus, habetur. Item creamentum uirile, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur.
Examussim uno m in antepaenultima.
Expudet est quasi ualde pudet.
Eous est homo de oriente. Eos aurora uel lucifer, interdum et pro sole ponitur, ut apud poetas.
Equus in tutela Neptuni inuentoris sui est.
Euphonia uocis sonus suauis.
Emispheria, dimidia sphaerae.
Enixa duas res significat: et conata ad efficiendum aliquid et quae partu liberata est mulier. Niti enim uel eniti ‘conari’ uel ‘efficere’ est.
Ergasterium graecus sermo est, id est operarium, ubi opus fit, uel taberna, ubi alicuius operis exercitia geruntur.
Examussim, integre, sine fraude. Amussis enim dicitur regula uel mensura fabrilis.
Ex re, ex causa, ex ratione, quae agitur.
Exerte, prolate. Exerere enim proferre est uel expedire.
Ergastula dicuntur a graeco, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum, ut solent gladiatores et qui, puta exules, marmora secant et tamen uinculorum custodiis alligati sunt.
Epitheta sunt, quae nominibus apponuntur. Est autem graecum, ut puta ‘magnus homo’ ‘doctus philosophus’.
Eulogium. Eulogia laudes electae summatimque collectae, ut puta, si quis in basi statuae alicuius laudes scribat aut in titulo imaginis, eulogia dicuntur.
Exoticum nomen est graecum id est peregrinum, de foris ueniens. Dicimus enim ‘exoticum uinum’, ‘exoticam uestem’, ‘exoticum mancipium’.
Exerat, proferat. Primum uerbum est ‘exero’ actiuum. Facit enim ‘exeror’ passiuum. Et nomen est ‘exertus’.
Echini animalia sunt, quae in litoribus gignuntur parua, quorum caro minio similis et dulcis est et duplex testula, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc opertae de arboribus cadunt.
Essentia dicta ab eo, quod ‘est’ aliquid, ut si dicas ‘substantia’. Et est generis feminini.
Effutire, foras aliquid effundere uel producere cum garrulitate. Dicimus enim futiles homines uanos, superfluos et loquaces. Et est metaphora a uasis, quae quassa et rimosa non tenent quae inieceris.
Echo graecum nomen est. Est autem imago uocis, quae in concauis locis resultat offensa ac resonat [...] appellatus est autem, ut Herculem, Liberum patrem, Castorem et Pollucem pagani dicunt.
Eo ingenio, eo natura [omnia generans]. Ingenium pro natura posuit.
Ephebi, imberbes.
Exanclare, exhaurire, a graeco ueniens, quod quidem uerbum Plautus, saecularis poeta comicus, posuit in Sticho: ‘ne iste edepol uinum poculo pauxillulo saepe exanclauit’.
Erugo saepe uitium ferri, ab erodendo dicta, non ab aeramento.
Euentus ipsa res. Euenta autem dicuntur, quae ab euentu ueniunt.
Experimini, experimentum capite.
Enormia, grandia uel ingentia.
Exedra, absis quaedam separata modicum quid aut a praetorio aut a palatio.
Ex phenicea bysso, ex panno roseo.
Exciuit excitauit. Excitur, excitatur.
Ex specula spectans, ex alto loco intendens.
Exerte, indissimulanter atque ostentabiliter. Exerti autem dicuntur, qui uirtutem exerunt et in promptu habent.
Euacuans, exinaniens.
Eguisse, indiguisse.
Enucleo, perpendo, examussim inquiro. Et est uerbum secundae coniugationis.
Expopulariter iactas et te apud populum uel more populi uulgoque os iactas.
Equirium, multitudo collecta et in unum congregata.
Eliminare, extra limen proferre uel publice secretum quid dicere.
Et per hostiam lustratum, per sacrificium purgatum.
Exsuperantissimus, inexsuperabilis.
Efficientia, effectio, ab efficiendo dicta.
Exsul dicitur, qui extra solum est. Ideo cum s debet seribi, ut est [...]
Extirpata, a radice subuersa.
Exalbidas non ‘albas’, sed ‘prope albas’.
Emissarius, flagitiorum et luxuriae satelles. Satelles autem a satisfaciendo dictus.
Explicit ad librum refertur. Explicuit autem et explicauit ad hominem, ut si dicamus ‘explicit liber’ ‘explicuit homo opus suum’.
Extemplo, subito, continuo, ilico.
Eulogia, laudes enucleatae. Item arcana uel mysteria deorum.
Edulia, cibus uel esca, ab edendo dicta.
Euitare est locum aut hominem periculi ac formidinis plenum euadere.
Exitiabilis est homo qui alii exitium praestat. Dicimus enim exitiabilem et locum, in quo exitium fieri potest, ut fouea uel gladius.
Ephippia sunt equorum freni.
Exerimus, proferimus.
Eritudo, dominatio.
Epicroca, perlucida.
Exanclare, exanimare uel exinanire.
Eliminauit, extra limen extulit.
Effafilatus, exerto humero, id est extra filum manum exerens id est proferens.
Exitam, finitam, exactam.
Era, domina. Erum, dominum.
E labore animi figurat et ‘pro animi labore’.
Excetra, multiplex serpens.
En redibeam, anne redibeam, quia en ‘anne’ significat.
Epicroculum, pallium tenue meretricium, dictum a croceo colore.
Ergo, causa uel opera.
Experientia, experimentorum notitia.
Exnuit, innuit.
Enumquam, ecquando.
Egregius, electus e grege.
Expergito, uelut somno ablato.
Exdorsuandum, †iudicandum.
Experitus non ‘peritus’, sed extra peritiam positus, sicut expers, extra partem.
Exsciterit [...]
Exfabillauero, exeruero.
Exte, †esse.
Exfebruare, expurgare. Februare enim purgare est.
Exinde, deinde.
Eccere, ecce, uel iureiurando per Cererem.
Emussitatos, ad amussim exactos.
Exippitandum, hiandum, oscitandum.
Efflictim, de plorando dictum est.
Exanclata, exhausta et quasi exangulata, id est per angulos quosque exquisita.
Extraneam, abortivam, quia plurimum extentae abiciunt extra.
Exlaudat, extra finem laudat.
Exhausterantibus, ubertim fluentibus ueluti exhaurientibus.

Glossae per F litteram.

Fautor, consentiens.
Fugator, expulsor.
<Fabrica>, artificii subtilitas.
Falla, [facili] fallacia, a fuco dicta.
Fleminum, uesicam, e qua sanguis ambulando in pedes fluit.
Fabricora prouerbium in eos, qui domesticis alimentis usi aliis laborarent. Dictum ab eo quod Capitolium aedificanti Tarquinio fabros ac structores corui cum suo uictu miserunt.
Forago, nota in textura, significans cuiusque diei opus.
Fauisae specus, fossae quaedam in Capitolio, quae in modum cisternarum cauatae excipiebant dona Iouis, si qua uetusta erant hominum e fruge danda.
Forca, quam nunc falliscum appellamus nunc cultrum. Alias securis, qua pontifices in sacris utuntur, dicta ab eo, quod ferienda petat.
Formastro, opere pistorio.
Formum, calidum.
Friatum, perfractum.
Fassitus, solutus est aut consumptus uel exhaustus, a fatiscendo.
Ferocientes, ferociam exercentes.
Flaxare, uigilias circumire.
Fauniorum modorum, antiquissimorum uersuum, quibus Faunum celebrabant.
Famulatio, seruitium, ut eritio, dominatio.
Forda, plena, dicta a praegnante, quod proprie significat.
Fracebunt, sordebunt, displicebunt. Dictum a fracibus, qui sunt stillicidia sterquilinii.
Facinus, omne factum.
Fauonium odium, leue et sine causa, uelut a uento collectum.
Futauit, fuit.
Fulsit, feriit uel percussit. Fulgere enim ferire est, unde quoque ‘fulmen’ dictum.
Futis, uas aquarium perparui oris.
Facetiis, iocis, lusibus, salibus, urbanitate.
Facul, facile.
Ferentarius, leuiter armatus sagittis aut fundis.
Flixerit, adflixerit.
Fratria, fratris uxor.
Fortensa, ostenta. Vnde et portendere uel ostendere.
Fratellis, sordium glomusculis.
Flatores, tibicines, a flando.
Flagratores, qui se flagris conducti caedunt.
Fomitat, fomitibus exassulat.
Funus et ferias prouerbium est de morte dictum, quoniam funere publico feriae indicebantur.
Fratrarent, turguerent, pubescerent.
Fabricium compitum, ubi nunc lacus. <Ibi ob> captiuos de hostibus recuperatos domus Fabricio data est.
Futauere, fuere.
Frugem fecisti pro ‘bene fecisti’. Vnde quidem frugi.
Facesse ‘fac’ interdum.
Fugitiuae aquae, quae fluunt ex riuo publico neque deprehenduntur. Vnde fugitiua dicta sunt, quae furtim quis nec suo iure uteretur.
Flexuntes, equitis quoddam genus ab ornamento equi, quod flexum uocant.
Festram, fenestram.
Fartori, nomenclatori.
Freta, mota, crumata uel modulosa.
Flatare, augere uel amplum facere.
Facessite est frequentatiuum ‘facite’. Dicimus et facessite ‘recedite’.
Faenero faeneror dicimus, habetque quatuor participia, ab actiuo duo ‘faenerans faeneraturus’, a passiuo duo ‘faeneratus faenerandus’.
Faenus generis neutri est: hoc faenus faenoris faenori faenus o faenus a faenore. Difficile in usu legimus plurali numero, maxime nominatiuum accusatiuum et uocatiuum. Possunt tamen faenora.
Factus illa res dicitur et factus illam rem, ut si dicas ‘effectus est caro’ et ‘effectus est carnem’. Sed melius nominatiuo quam accusatiuo.
Forcipes, non ‘forfices’ dicimus.
Faenebris cum a.
Fastus, superbia. Et est quartae declinationis.
Furui, furorem passus sum.
Furuarum nationum, gentium nigrarum, id est Indi, Aegyptii, Mauri, Aethiopes. Furuum enim nos nigrum dicimus. Vnde fures, qui in obscuro latent, et forni. Furni enim nigri.
Foetutinis, id est sordidis occasionibus, per quas mulieres fetum facere possunt.
Fidiculae, sunt ungulae, quibus torquentur in eculeo adpensi.
Festinate aucto, cito adulto. Et est aduerbium.
Fimbrium generis neutri. Item feminini ‘fimbria’.
Foetutina, res foedae et sordidae et inquinatissimae ac muliebres.
Faxo, faciam. Temporis est futuri.
Fornicem, moechiam.
Fastidiosum renidens uel pro annuens et consentiens, uel deridens. ‘Renidens’ enim plerumque uultus dicitur laetitia uel risu perfusus. ‘Fastidiosum’ uero pro fastidiose dixit, nomen pro aduerbio, ut est: ‘toruumque repente clamat’.
Futura alucinentur, quasi luxurioso sermone incerta praedicant.
Ferrugo genus quoddam tincturae, similis purpurae nigrioris.
Foederales dicuntur sacerdotes, per quos foedera fiunt inter duas gentes, quae post bellum ad pacem redeant.
Fatisceret, abunde aperiretur.
Forasticas, exteriores.
Flagitia dicuntur turpia et sordida libidinum crimina.
Festiuissimus est dies plus quam festus. Dicitur et homo festiuissimus id est urbanissimus.

Glossae per G litteram.

Gestio sic declinatur, quomodo audio, amicio amiciebam. Est enim gestio neutrale uerbum.
Glaucus color interdum pro uiridi ponitur et qui admixtum habet uirori alborem. Nam Virgilius hoc sciens ‘glaucas salices’ et ‘uluas glaucas’ dixit. Item in equis aut hominibus ‘glauci oculi’ pro splendidi ponuntur. Legimus nonnumquam et maris colorem glaucum dici, sed tunc, quando canescit fluctibus, unde Glaucus deus maris senior fingitur a canitie fluctuum.
Gratiae deae sunt, grates, quae aguntur. Sed tamen indiscrete ponitur.
Globus dicitur genere masculino lunaris, ut Virgilius: ‘lucentemque globum lunae’. Globum autem et glombum et glomera neutro genere pensa mulierum.
Gibbi, gibberosi.
Gurgustiolum, antrum secrete angustum.
Gnarorum, qui peritiam primae ueritatis insinuant.
Garrire aut multa uerba aut sordide loqui.
Gratificum, gratum. Gratificus est enim gratis faciens.
Gratiosus, qui non iuste unicuique quod meretur tribuit.
Glaber, rasus.
Gymnasia dicuntur loca, in quibus nudi homines exercentur. Vnde omnium prope artium exercitia gymnasia dicuntur.
Gazae dicuntur diuitiae lingua Persarum, a Gaza, oppido Graecorum, in quo olim Persarum rex diuitias congesserat uniuersas.
Gratissimus et animo et corpore dicitur.
Genuinorum dentium, proprie ultimorum.
Gutturneo, gutto.
Gallus, pullus gallinaceus.
Gnaruris, gnarus, sciens.
Gallicula, cortice nucis iuglandis uiridis, per quem corpus humanum intelligi uult.
Grauastellas, graues, id est annis.
Gramis, gremis, quae sunt pituitae oculorum.
Gerras, nugas ineptiasque.
Gorgo, adverbialis interpositio, ut porro, prorsus, nimirum.
Gnarificationum, sermonum.
Grallis, ligneis perticis, ad quas cruribus colligatis ambulantes grallatores dicuntur.
Gerro, nugator, dictus a gerris.
Genis, id est ea parte uultus, quae inter malas et auriculas est. Ideo genae dictae, quod infans in utero caput inclinatum inter genua tenet.
Gnoscet, sentiet, experietur.
Gnotum, cognitum siue compertum est.
Galerum, pilleum pastorale.

Glossae per H litteram.

Heroes dicuntur uiri aerei uel caelo digni id est fortes uel sapientes, ab Hera id est Iunone, quam aerem dicunt esse, ubi regnum et sedes animarum est, ut: ‘aeris in campis latis’, et Cicero in Somnio Scipionis. Ergo heros huius herois. Mulier uero heroine uel heroina uel heroas ut Lemnias.
Haec securis, ‘huius securis’ et reliqua.
Harioli dicuntur insani, qui spiritu nescio quo inflati uaticinantes circa aras et templa discurrunt atque bacchantur.
Heliton heros apud Latinos nullus est. Quaerendusne in Graecis aut Persis?
Habena id est lorum per b, auena herba per u.
Honoripetae sunt, qui honores petunt, ut dicimus heredipetas, qui hereditatem petunt.
Hiulca sunt quae aperiuntur, ab hiando dicta. Hiatus enim apertio est, ut sunt rimae in uasis, sulci in terra, quando aestiuo candore finditur, aut si ouum in partes aperias.
Holitores, holerum distractores.
Horus est, quem pagani inter sacra siderum colunt. Hosirim uero pro Sole accipiunt. Simili modo etiam Horum Solem uolunt uel Eoum siue aurorae deum.
Haesculapius, Asclepius, medicinae inuentor.
Hilum, quicquam.
Hemdem, aeque, similiter.
Habitudine, habitu.
Hasenam, harenam, ut hasas quas nos ‘aras’, et lases, quos nos ‘lares’ dicimus.
Hiare, aperire.
Hinnire, stridere.
Hariolatus est, diuinauit, coniectauit.
Hastinate, caua festuca.
Hispido, truci, horrido.
Herbidus, ab herbae colore, id est uiridis.
Habitior, plenioris habitus.
Herediolum, possessiunculam.
Hiras, intima intestina, quorum deminutio ‘hillae’ dicuntur.
Hostita, aequata, liniata.
Habeo, habito, quod nunc frequentatiue tantum dicitur. ‘Qui hic habet’ pro habitat.
Helluci, prae crapula ueterni. Vnde helluones dicuntur.
Herbam dedit mos enim contendentibus erat, uulsam herbam, <si> qui uinceretur, porrigendi, ut nunc dicitur.
Horno, <hoc> anno.
Hirudo, sanguisuga.
Hermae simulacra sunt Mercurii, tantum caput et pedes habentia, corpus autem truncum est quasi quadratum totum. Est autem nomen graecum.
Hermes id est Mercurius.
Hara locus est tenebrarum uel porcorum.
Humus terra ab humanitate dicta, quia cunctis humana est. Et est generis feminini.
Harioli, diuini, qui concepto ante aram spirito futura praedicunt.
Hiatus proprie est omnis oris apertio, translata a feris, quarum auiditas hiatu, id est oris apertione, monstratur. Inde dicitur inhiare, id est alicui rei acriter et uehementer incumbere. Est et inhiare intendere aliquid et caute perspicere, ut si dicamus aruspicem in exta inhiare.
Hirpices, tribula.
Hydra draco fuit multorum capitum in Lerna, palude prouinciae Arcadiae.
Habilis dicitur, qui se habet, id est integer et fortis.

Glossae per I litteram.

Infamia non dubium est, quin generis sit feminini. Nam si neutro dicas, ut uerbi gratia: ‘infamia locutus est uerba, stabit quidem **.
Incaestum puto a litteram debere retinere, ab eo quod est incastum. Nam caestum dicunt zonam pelliceam Veneris, quae legitimas nuptias ligat. Si quis igitur alieni legitimique matrimonii iura uiolauerit, incaestum dicitur admisisse, id est quasi castitatis uinculum zonamque Veneris uiolasse.
Iudaea cum a scribendum.
Indagus indaga indagum participia sunt cum una u tantum.
Inguen inguinis generis neutri nomen, <id> est partes corporis iuxta pudenda. Inguinis uero non latinum nomen est.
Inclaudicabilis et inclausibilis. Inclaudicabilis ad pedem refertur, inclausibilis ad locum. Inclaudibilis uero irrationabile.
Ianuarius dicitur mensis Iano deo sacratus. Ianus est enim princeps deorum quasi mundi uel caeli uel siderum uel mensium ianua. Qui est et bifrons et quadrifrons: bifrons quia et orientem et occidentem teneat et praeterita uel futura cognoscat. Quadrifrons propter quatuor elementa uel tempora uel cardines mundi. Hunc quidam Iouem, quidam Solem esse crediderunt, quia limes et ianua sit anni. Februarius mensis a Februo id est Plutone, quia Ianuarium diis superis, Februarium diis manibus consecrauerunt. Ergo [Februarius] a deo Februo id est Plutone mensis Februarius dictus est, non a febre. Martius, Martis, Aprilis Veneris quasi aproilis, quia graece Αφϱοδίτη Venus dicitur, quod ex maris spuma dicatur esse progenita. Ἀφϱός enim graece spuma est. Vel Aprilis ideo, quia hoc mense tenae omnis aperitur fructus. Maius a Maia, matre Mercurii, uel a maioribus, qui erant principes reipublicae. Nam unum mensem maioribus, sequentem antiqui iunioribus consecrarunt. Vnde et Iunius dicitur. Iulius in honorem C. Iulii Caesaris imperatoris romani. Augustus in honorem Augusti simili modo imperatoris romani, qui Caesari successit. September a numero, quia septimus est, ut October, quia octauus. Similiter et Nouember, quia nonus est, et ita December, quia decimus est mensis.
Ius praetorium, iuris praetorii, iuri praetorio, ius praetorium, o ius praetorium, ab hoc iure praetorio.
Intendere [autem] multa quidem significat. Intendere obducere, coronare uel ligare, ut Virgilius: ‘intenditque locum sertis’. Item intendere minari. Sallustius: ‘manum in os intendens’. Intendit criminator aut caedem aut iniuriam. Difficile tamen in bono est.
Iuuat, delectat, prodest.
Incessunt, accusant.
Impunita, quae poenam euasit, id est quae punita non est.
Indoles, nobilitas generis.
Incubitus dicitur ab incumbendo siue iacendo siue aliena optando.
Inuisi, inimici felicitatibus uel odiosi.
Inurere, infigere notas uel insignia uel maculas, ut solent equos uariis signis ferro candenti designare uel alia animalia.
Indepisci est aliquid incipere et perficere ac potiri.
Incola dicitur, qui aliquem locum [ad se pertinentem] incolit.
** Pan uero est, quem pagani deum dicunt uel incubum appellant, caprinis pedibus, barbatum, rubicunda facie, in dextra fistulam, in laeua uirgam tenentem. Quem quidam uolunt rerum et totius naturae deum, unde Pana quasi omnia appellant.
Inlitus, linitus.
Iuuenale phaos, semper uirens et numquam senescens lumen, ut si de sole dicamus.
Infit, incipit fari.
Infulae sunt ornamenta omnium honorum et dignitatum, et equorum ephippia siue freni.
Ingluuies, gula uel uoracitas.
Impraesentiarum pro ‘in praesenti’.
Insectandi et compellandi, cum iniuria appellandi.
Indiges dicitur interdum hemitheus, ut supra dictum est, ab indigendo diuinitate. Qui cum homines fuerint, dicuntur tamen diuini. Dicunt etiam quidam indigetes deos naturales et caelestes a contrario, quod nullis indigeant.
Itidem, iterum atque iterum. Interdum et pro ‘similiter’.
In aeternae uitae crepidine fundatus, in fine et propinquitate uitae aeternae constabilitus.
Inextricabile, inresolubile, quod numquam finitur. Facit aduerbium ‘inextricabiliter’.
Insignit, insigne facit uel signum imponit, translatum ab animalibus, quae nota signantur.
Immensorum thesaurorum ratio quidem facit, sed propter euphoniam ‘immensum’ dixit.
Infarsisti, repleuisti.
In speculis, in aspectibus uel in uisibus.
Infercis, reples.
Intemerare, ualde contingere, uel populari atque uastare.
Iuuentus, iuuentas, iuuenta. Iuuentus iuuenum multitudo. Iuuentas dea iuuentutis. Iuuenta ipsa nostra aetas est. Sed nostri in plerisque locis aliter posuerunt.
Iubar, splendor solis uel lunae uel stellarum, quod in modum iubarum radii ipsorum extenduntur.
In inculta domo, non culta.
Inualetudinariorum, languentium.
Inpensa, ab inpendendo, quod est erogando. Et scribitur per n.
Impraeiudicata, non iudicata, non audita.
Ingeri est offerri, ut est: ‘ingessit se iudiciis’ id est obtulit.
Innixus, innitens, ut si quis baculo innitatur aut columnis fabricae.
In burim, in curuationem.
In propatulo <id> est in aperto. ‘Patula’ enim et ‘propatula’ dicuntur loca diffusa et dilatata.
Ineuitabilis dicitur, qui fugi non potest uel declinari.
Ingruit, imminet, impendet ut tempestas.
In flustris, in portu.
Impilasti, conuicio conscidisti. Interdum ‘castigasti’.
Impulsas, impositas. Vnde hodie quoque ‘impulsari facem’ dicimus, quod magis imponi decentius dicitur.
Interibi, interea uel interim.
Ibus, iis, illis.
Iuxta oppidum, prope carceres.
In ridiculo, in risu, in cachinno.
Idace, antehac.
Inuestem, impubem, sine barba.
Instragula, stragula, ab sternendo.
Ingratis, sine uoluntate.
Infuit dictum ab eo quod praeteritum tempus significetur.
Iuuencam, iuuenem puellam.
Iugi Iunoni, a qua ‘uicus iugarius’. Ara ibi sita est.
Infelicare, infelicem facere, affligere.
Inuolant, inuadunt, arripiunt.
Iterant, dicunt, indicant.
Inciente, innitente, pariente, a ciendo et inuocando proximos quosque auxiliatores.
Inluuie, incuria, sordibus.
Inclamitari, conuicium pati. Interdum ‘corripi’ est.
Igitur, tum, deinde.
Ingluuiem Cornutus ‘uentrem’, Plinius ‘edacitatem’.
In mundo, in expedito uel ad manum, in procinctu.
Iaculabor, seruiam. Dictum a caculis, qui sunt militares.
Interficito, interrumpe.
Impatibile, quod quis pati non potest.
Inmoene, improbum, culpandum. Vel interdum ‘munere liberatum’.
Iecore, iecinore.
Infermento est iter infermentari, id est taciter dissimulanter intra serunt.
Imploratis, inuocatis.
Indu te, erga te uel ante te.
Iurgio, incursatione.
Interstat, interest.
Iuge, sine defectione, perenne ac perpetuo fluens.
Iudicatus, iudicio addictus damnatusque.
Infrequens, absens, alienus. Dictus a militum ignominia, qui cum uocati non adfuissent, infrequentes notabantur.
Infundis, unguis, oblinis.
Insequis, narrus, refers. Sed interdum ‘pergis’.
Infuruas, infuscas, offundis.
Immerito, non merito.
Insortem, †infelicitatem.
Instauror ab instar uel similitudine.
Istamcine, istam ergo.
Iactatus, inductus, captus.
Impeditus, implicatus uel inretitus.
Intercus, hydrops.
Impotens, impos uel sine potentia. Interdum ‘praepotens’.

Glossae per K litteram.

Kalendae, mensis inceptio.
Kaput, prima pars hominis.
Kalumnia, iurgium litis.

Glossae per L litteram.

Ludicrum, spectaculum ludibriosum.
Lemorum, laruarum.
Lupam, meretricem, a rapacitate uel a libidine huius animalis, unde et lupanar dicitur.
Lepidula, festiua.
Ludibunda, adulescens.
Laudare, nominare uel referre.
Litum os, patientiam calcatam uel credulitatem inrisam.
Lorarius, tortor.
Latrinis, locis, quibus solebant lauari sordida.
Lustris, locis abditis, in quae potandi libidinumque causa secedebant.
Longinquius, longius, ulterius.
Lacessam, uocabo.
Lucide, palam.
Lues, solues.
Larunda, quam quidam ‘lamiam’ dicunt.
Limitasses, conlocasses.
Latro, satelles, dictus a lateris custodia.
Liuitus sine praepositione ‘oblitus, immemor’.
Laterna punica, a pellibus, quas ab angulis tegularum adfixas extendunt.
Libassius, Liber pater.
Luculentassit, luculentum fecerit.
Luncus nominatiuus glossematicos, lucunti.
Lamenta genere neutro, numero semper plurali. Lamentus autem genere masculino dicunt Iudaei et eorum filii cimices non lecti genialis, sed sandapilae amphitheatralis.
Lepidus, mollis, dicitur a lepore, quod animal mollissimum est. Facetus uero, qui iocos gestu et factis commendat, a faciendo dictus.
Libitina est dea paganorum, libidinis dea, quam quidam Venerem infernalem esse dixerunt. Tamen et libitina dicitur lectus mortuorum uel locus, in quo mortui conduntur.
Laestrygones gentes sunt crudelissimae, ut Cyclopas diximus.
Lepos, urbanitas elegans et mollis ac faceta. Vnde homines tales ‘lepidi’ uocantur.
Licet aduerbium permittentis esse intelligitur.
Libare est leuiter aliquid contingere, ut si quis inuitatus ad conuiuium uel potum perexiguum quiddam de esca uel potione sumat.
Longe, ualde, uel nimium, satis.
Litua, uirga incurua pastoralis, generis feminini.
Lembus, nauis breuis.
Lucinam alii Iunonem, alii Dianam dicunt, quae parientibus praeest.
Limbo, purpura.
Lynx genus ferae agrestis uariae, similis leopardo, Libero patri sacratum.
Liberauit de praeterito per u, liberabit de futuro per b scribitur.
Lymphari est bacchari et furia quadam aut daemonibus impletum rotari huc atque illuc et discurrere, sicut lympha id est aqua [sicut aqua] huc atque illuc diriuata aut fusa discurrit. Sunt quidam qui dicunt, lymphaticos spiritu quodam aquarum perturbatos agitari.
Libentia nomen fictum ab eo, quod dicitur ‘libet’.
Lampenae, stellae quaedam sic dictae.
Liniamenta, extremitates corporum, ut puta, ubi finitur tendens deorsum auricula. Vnde pictores liniamenta appellant designationes singulorum locorum in imagine uel impressiones, quas postea coloribus manifestant.
Lacus, exceptoria, in quae aqua decurrit. Et scribitur una c.
Locis his, quae eruerant, repletis, metaphora a fossis, fossae enim erui dicuntur. Dicuntur et homines erui, si a multitudine detenti liberentur.
Lebeta, olla, generis feminini.
Lacessere ** metaphora a canibus uel a feris, quae solent lacerando prouocare. Verbum coniugationis tertiae correptae.
Laniena locus, ubi animalia mactantur, dictus a laniatura.
Labirinthus, locus in Creta insula, parietibus obscuris circumtextus, quem aedificauit Daedalus artifex.
Lacunaria sunt, quae cameram subtegunt et ornant, quae et ‘laquearia’ dicuntur.
Loramentis, laquearibus.
Lacteus circulus, uia, quae in sphaera uidetur quasi alba. Quem alii dicunt animis heroum antiquorum refertum esse et merito resplendere, alii uero uiam esse, qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.
Ludibrium est aliqua res, quae ludo et contemptu digna est. Modo etiam ‘ludibria’ pro omnibus criminibus dicimus.
Loculos. Locus dicitur ad aliquid ponendum in terra factus. Vnde tractum est per deminutionem, ut loculos dicamus et locellos ad uestes uel pecuniam custodiendam.
Laestrigones, feri homines, ut Cyclopes fuisse dicuntur Italiae uicini.
Lancino est lanio frequenter.
Lancinare, per lances diuidere.
Luum, pestium. Hae lues harum luum enim dicuntur.
Lemniscata, maior palma gladiatorum. Est nomen productiuum generis feminini.

Glossae per M litteram.

Multifariam multifarie aduerbialiter utrumque dicimus bene.
Magnalia in nullo auctore leguntur, quia est uerbum nimis uilissimum, nisi forte in aliquibus antiquis.
Malus granata arbor generis feminini, pomum uero generis neutri est.
Maturrimum etiam et maturissimum dicimus. Denique Sallustius in historiis ‘maturrimum’ magis quam ‘maturissimum’ dixit.
Mausolea sepulchra seu monimenta regum, maxime Aegyptiorum, a Mausolo illorum rege dicta sunt.
Manubiae dicuntur spolia hostium, quae a rege aut duce cuiusdam manibus deportantur, ut ‘exuuiae’ et ‘induuiae’ dicuntur.
Munifica et munificus dicitur, qui alicui multa munera dat, uel ille, qui munus suum id est officium quod debet implet, ut puta ‘munifica Sicilia imperio romano’, id est quae ei impositum munus praestet <id est> obsequium.
Macte uerbum est bene alieni optantis, ut Virgilius dicit: ‘macte noua uirtute puer’, hoc est multum aucte, magne puer et sublimis.
Meditullium dicitur locus, in quo aliqua meditantur siue ad docendum siue ad discendum.
Murex dicitur cochlea maris acuta, quae alio nomine conchylium nominatur, ex qua purpura nobilis inficitur. Dicuntur et murices petrae in litore similes muricibus uiuis, acutissimae et nauibus perniciosae.
Mysta graecum est, id est mysterii auctor. Summysta, qui sub eo est.
Mulcito, frequenter mulceo. Mulcere enim blandiri est uel uerbis blandis delinire animum, a mulso id est melle, quod acceptum lenire solet fauces dolentes aut oppletum sordibus stomachum soluit.
Mitra est pilleum Phrygum uel Persarum, aut ornatus capitis.
Mattya, intestina, quae sordes emittunt. Vnde mattyarii dicuntur, qui eadem tractant aut uendunt.
Margo, <extrema> pars cuiuslibet loci, ut puta maris. Et est generis communis, ut hic et haec margo.
Mulcator corporis, qui corpora afficit uel cruciat.
Molari exiguo, saxo uel breui uel modico.
Morbus regius, genus quoddam morbi sic nuncupati, quia tanto potior est, quanto deterior ceteris omnibus.
Meritissime, dignissime.
Medullitus capti, usque ad penetralia medulla detenti.
Munia, tributa, munera uel officia.
Moris quippe, habet morem uel consuetudinem uel usum.
Meticulosus, metuendus.
Municipes, curialium maiores, ex eo quod munera fisci îdem accipiant.
Mordicus tenens, morsu quasi tenens.
Mutilare est aliquid, quod sit integrum, detruncare, ut si quis homini manum amputet, mutilabit eum, aut arboris partem aliquam uel aedificii.
Menenca in cerebro membrana quaedam uel pars cerebri. Est autem graecum.
Magno opere †est ad magnum opus esse quemquam necessarium.
Minitari est alicui plagas uel caedes minari.
Mulcitator, delinitor, compositor. Mulcere enim delinire est, a mulso dictum.
Moliri conari est aut aliquid cum mora agere.
Manticulatio, fallacia uel lenocinium.
Murgiso, irrisor, illusor.
Masio, malo.
Manticulam, uiatoriam peram.
Manifestarium, nocentem uel noxium.
Mulcantem aerumnas, misere uiuentem. Aerumna est miseria.
Magmentum alii pinguissimum extorum, alii secunda prosecta. Cornutus: ‘quicquid mactatur’ id est quicquid distrahitur.
Mauellem, magis uellem, [interdum] mallem.
Multi facere, magni facere.
Municare, communicare, dictum a muniis id est operibus.
Multi equibus pro uiduo fingitur.
Manas, malas, maxillas.
Moraciis, nucibus longis.
Masucium, edacem.
Murrinam, uinum murra conditum.
Mulleos, calciamenti genus, a colore mullorum.
Maspiter, Mars pater.
Mentitor, inuentor.
Mu adhuc in consuetudine est. Vnde ‘mutire’ dicimus.
Miniacoctum, aciae uox.
Mirionem, turpem, ueluti miriorem propter foeditatem.
Macere, macie infestari.
Molocrum, morbum, quem Graeci μυλήϰοϱον dicunt.
Male consultum habet, male consultat et male cogitat.
Munificare, muneribus honorare.
Manducum, ligneam hominis figuram ingentem, quae solet ludis circensibus malas mouere ad quasi manducandum.

Glossae per N litteram.

Nautea, aqua coriis foetida, in qua corium maceratur.
Nanfurae, quod medici ‘naphtam’ uocant.
Numero, propere, uelociter.
Artheraterem, aruspicem Tuscum.
Non quitum, non impetratum.
Noscitate, inquirite.
Noegeum, nigrum pallium tenue.
Narria, piscis.
Nefrendem, infantem nondum dentatum, qui frendere cibum nondum didicit, id est frangere.
Noxit, noxia sit uel noceat.
Numellatus, numella ligatus, id est uinculo, quo quadrupedes alligantur.
Nasiterna, uas aquarium.
Nepos, luxuriosus.
Neniam, finem. Alias ‘carmen mortuorum’.
Nec ciccum, nihil.
Nullationem, mutationem.
Neglegens usus obtinuit utrimque per g, quamuis et per c in aliquantis legatur, quia c et g unum paene sunt. Nam Gaius, cum g sola sit, inuenimus per g et c positum. Ergo hoc participium uel nomen ex duobus integris compositum est, coniunctione disiunctiva et ‘legens’ participio. Quodsi gradus habeat, erit nomen, ut ‘neglegens neglegentior neglegentissimus’, participium neglegens neglectus neglegendus’.
Nudus illius rei et illa re bene dicimus. Sed frequentius genitiuo utimur.
Nuptiae quamquam ab obnubendo puellis capita dicuntur, et nubes, unde tractum est, per b scribimus, tamen scribuntur per p, quia p littera mitior est quam b.
Nudius tertius cum i dicimus. Et est aduerbium temporis.
Neunquam et ‘non’ significat et ‘non ita’ et ‘non adeo’.
Nothus dicitur, qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, cui contrarius est spurius, qui de matre nobili et patre ignobili generatur.
Nihilo setius, nihilo minus uel non aliter.
Noctis partes hae: crepusculum, uesperum, concubium, conticinium, intempesta, gallicinium, diluculum et crepusculum matutinum. Intelliguntur autem hoc modo: crepusculum dicitur, id est creperum, quod dubium dicimus inter lucem et tenebras. Vesperum oriente stella, cui hoc nomen est. Conticinium dicimus quando omnes silent. Conticescere enim silere est. Intempesta <id est importuna, quando agi nihil potest et omnia quieta sunt>. Gallicinium dictum est propter gallos lucis praenuntios. Crepusculum matutinum inter abscessum noctis et diei aduentum.
Neoterici libri, noui uel recentes.
Nucispineum est, quod rustici nudipineum dicunt.
Nepa scorpius, quae natos consumit, nisi eum qui dorso eius inhaeserit. Rursum ipse, qui seruatus fuerit, consumit patrem. Vnde homines, qui bona parentum per luxuriam consumunt, nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certae quaeque res consumuntur.
Numeros omnimodos pulsas tuo plectro. Numeros dicit chordas siue neruos citharae. Nam citharam diuersis numeris a ueteribus constat esse compositam iuxta harmoniam mundi. Vnde hi, qui ex quatuor elementis constare universa dixerunt, tetrachordon fecerunt. Quidam pentachordon, addentes quatuor elementis diuinam prouidentiam. Nonnulli heptachordon iuxta numerum septem deorum, quorum nominibus dies nuncupantur. Alii ennachordon, qui his septem adiunxerunt caelum et terram, uel propter nouenarium ab astagiis.
Nauiter est bene et industrie et caute, cum nauus sit uelut gubernatur, tractum a naui. Vnde naui dicuntur boni, ignaui stulti.
Nandi, natandi.

Glossae per O litteram.

Oeconomia est ipsa dispositio rei alicuius. Sicut prius ordinatur et disponitur domus et sic fabricatur, sic et a poetis et ab actoribus oeconomia prius ordinatur et sic describitur, ut puta: ‘ne laederet Iuno per Didonem Troianorum regem’ haec dispositio oeconomia dicitur.
Odorifer masculino genere, non ‘odoriferus’, quomodo letifer. Feminino ‘haec odorifera’, neutro ‘hoc odoriferum’.
Obter uidendum est, ne mendosum sit et sit aut ‘propter’ praepositio aut ‘obiter’ aduerbium.
Obtundens ‘obtusus’ facit praeteriti temporis participium sine n, et est uerbum actiuum.
Obstrudere est aliquid in angustias includere uel impellere. Obstruere autem, si hominem, prohibere, si locum aedificando claudere.
Opobalsamum dicimus sucos balsami, quia, ni fallor, ὀπὸς sucus dicitur.
Orgia est graecum, id est sacra, quae per furorem celebrantur, et Liberi patris et matris deum. Orgia item mensura, quod latine dicitur ulna.
Opipare est opulente diuitiis id est opibus conuiuium intructum.
Osor dicitur, qui alium odio habet, et est nomen generis communis, hic et haec osor. Osrix enim dici non potest nisi a stultis.
Occidio dicitur genere feminino haec occidio, id est quando multi occiduntur, ipsa res ‘occidio’ dicitur et melius quam ‘occisio’, quia occidi dicimus, non occisi. Verbum est occido.
Ortygometra, genus auium, id est coturnices.
Oenum, unum.
Obnuberat, cooperuerat. Idcirco nuptiae ab obnubendo puellis capita dicuntur.
Opera et operam. Opera sunt artes singulorum <id> est artificum, operam uero adiutorium esse cognoscimus.
Obleuit, obliniuit.
Orbia genus quoddam escarum, quod quidam ‘Saturni orbiam’ uocant.
Ornos genus quoddam arboris, feminini generis, numeri singularis. At numero plurali ‘orni’ facit.
Oblinire, liniare.
Oraculum, unde responsa dantur, id est funduntur uel praedicantur. Nam et ipsa res, id est responsum quod datur, oraculum dicitur.
Occasio arrisit, opportunam se praebuit uel secunda successit.
Oeconomia et dispositio uel praemeditatio uel praeparatio.
Opificium est res aliqua, quae in opere est, uel ubi opera fiunt.
Obstinatus est, qui aliquid praecipitanter et sine reuocatione facere festinat.
Obesse nocere est. Obesse enim dicitur inimicus alii.
Offa latrantium est, deminutiuum ‘offellam’ facit. Haec si in os cani iaciatur, satiatus ilico compescitur et silescit.
Obstipeculus, inclinato capite, ut solent adseuerantes.
Obuenisse nisum †canimago prouerbium est in eos, quibus praeter spem contingit aliquid uel successit.
Offuciarum, fallaciarum aut rerum ad decipiendum speciose comparatarum, dictum ab offucando, quod est ‘furtim colorare’.
Oburuas, circumscribis. Dictum ab uruo, quae est incuruatura aratri, uel a sulco urbium, qui primus aratro circumductus propter altitudinem murus appellabatur.
Obpletum, oblitum usque ad plenum.
Oppido, [quem] admodum. Sed nunc ‘ualde’.
Opipare, laute opulenterque.
Opiter est, qui obito patre et auo uiuente nascitur.
Obfirmatum, firme decretum, obstinatum.
Occedere, occurrere uel obuiam cedere.
Oblegatum, iniunctum, mandatum.
Obpetere, obire uel mori.
Obstrudulenta, appetenda.
Oriae, freni et habenae, ab ore dicuntur.
Ommentat, expectat. Dictum a mantando id est diu manendo.
Officio migrauit, ab officio recessit.
Oculato, praesenti, ab oculis.
Obdet, obiciet, suggeret.
Offucas, <offucias> offers uel [in] fraudem da s.

Glossae per P litteram.

Paedor, sordes.
Perpetuare, coniungere.
Pertineat, perueniat.
Persolas, personas.
Plotos, a pedibus ductos.
Parietinas, parietum ruinas.
Porcam, terram, quae inter sulcos est elata.
Plango ** cum pugnum alicui retollas.
Plancas, tabulas planas.
Putium, Pythium, Apollinem.
Portum, domum uel ianuam. Interdum porticum.
Peluis, ab eo quod pedum pelluuio sit, ut malluuium manuum.
Pollubro, trulleo.
Pullum, puerum in amoribus id est †rhetoris qui Romae unde Q. Fabius Eburnus, quod natibus fulguratus erat, ‘pullus Iouis’ dictus est.
Pacere, pacisci.
Partim, dimidium, hinc et inde. Partiri dicitur quod diuidatur.
Papillas, summa nuclea mammarum.
Pataginem, cum propter pituitam non facile labra mouentur.
Pol, iusiurandum per Pollucem.
Postliminio, id est qui recessisset et redisset iterum.
Protendi, porrexi.
Pedo, fuste pastorali capite incuruo.
Plaudo tibi unam rem potest bona locutio esse. Prope tale est in Virgilio: ‘pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt’.
Palpitans est qui animam trahit. Nam ‘palpitrans’ non est latinum, potest tamen a palpebris uenire.
Per uitam iurat melius dicimus quam ‘uitam iurat’. Tamen ‘iurat uitam’ etiam absolute.
Pullos quidem dicimus omnium auium natos, sed et animalium quadrupedum dicuntur pulli homoque paruus pullus est uel recens nati pulli, eo quod polluti sunt. Vnde uestis nigra pulla est dicta.
Pytho Pythonis sic cum h scribitur.
Paedor genere masculino dicitur ‘hic paedor’ et ‘hi paedores,’ non ‘paedora’, ut Lucanus. ‘Longusque in carcere paedor.’
Putris generis communis est ‘hic et haec putris’.
Pensum cum n a pendendo dictum.
Pueras pro ‘puellis’ et item puellos pro ‘pueris’ legimus. Nam sexum pro sexu non ponimus, nisi per ironiam aliquando turpem uirum et muliebria patientem per ‘puellam’ aut ‘mulierem’ uelimus notare.
Pronuba est quae nuptis praeest quaeque nubentem uiro coniungit, quod officium ad Iunonem pertinet, deam coniunctionis.
Procos id est pronubos.
Puluinus et puluini genere masculino. Neutro ‘puluinar puluinaria’. Sed puluinus priuati hominis ceruical uel culcitral. Puluinar uero ac puluinaria principum sunt uel regum, id est lectisternia.
Pellexeris, persuaseris.
Pellicens persuadens dicitur.
Pellex, concubina.
Perduelliones, rebelliones, per quos bella oriuntur. Duellum enim dicitur quasi duorum bellum.
Protelata, dilata.
Prolictabimi dicitur et multa significat. Nam prolici est persuaderi.
Puberes, iuuenes adulti.
Postumus dicitur puer, qui mortuo patre nascitur, quasi post humationem patris, id est post sepulturam.
Pubes modo iuuentus modo pars corporis uerenda uel potius horrenda.
Promulgatum est foras prolatum uel constitutum, ut lex dicitur promulgata. Prouulgatum autem in omnium notitiam et totius uulgi intimatum.
Pellacis, <per> blanditias decipientis.
Pila si breuis pi syllaba, omnis rotunditas ut de ligno facta, qua pueri in triuuiis ludunt. Si pi longa est, pila dicuntur tela grandia in bello necessaria generis neutri, ut ‘hoc pilum’ et ‘haec pila’. Item pilam dicimus genere feminino ‘haec pila’ sustentaculum domus et cuiuslibet aedificii.
Phalaricae sunt tela maiora pilis bello necessaria.
Pseudomeni dicuntur fallaces, qui rem aliquam mentitionibus conantur adserere, ut dicimus de philosophis, qui dicunt: ‘si dico me mentiri et mentior, uerum dico’.
Pegma est genus machinamenti in theatris exhiberi soliti, quo arte mechanica scenici ludunt uariis modis.
Pseudothyrum, posticum, id est latens ostium, quod semotum est a publico.
Pinaces dicuntur imagines mire depictae, id est tabulae marmoreae aequales. Item pinaces genera uasorum sunt.
Physica graecum est, id est naturalia. Physis enim graece natura dicitur rerum.
Penthesilea, Amazonum regina. Amazones uero erant feminae bellatrices ex genere Scytharum descendentes. Hanc ergo Homerus introducit tempore belli Troici in auxilium Priamo uenisse, quam Achilles, unus Graecorum ducum fortissimus, occidit.
Pelta est genus scuti in modum lunae semis uel magis tertiae aut quartae, quibus eaedem Amazones utuntur in pugna.
Piacularia, sacrilega, peccatis plena.
Pignora filiorum sunt uel affectuum inter se. Pignera quae creditoribus dantur. Sed utraque confundit auctoritas lectionis.
Plagiatores, seductores.
Phlegetontas, flumina apud inferos igne flammantia.
Priuilegia, leges privatorum seu beneficia, quae a principibus conceduntur. Sed interdum a quibusdam pro ‘legibus’ priuilegia dicuntur.
Pinnatae plagae. Plagae sunt uincula retium extensique funes, quibus capiuntur agrestes ferae, in quibus funibus auium eriguntur pennae.

Glossae per R litteram.

Recensiti libri, non ‘recenseti’, quomodo praebiti, non praebeti.
Reliquatum μεταφοϱιϰῶς dictum, liquatum.
Reduuiae dicuntur spolia serpentum, quibus, quotquot annis senescunt, sese exuunt, quasi quibus exutis in iuuentam redeunt. Dicuntur enim ‘induuiae, exuuiae, reduuiae’.
Regulus, nomen serpentis basilisci.
Rictus uocatur omnis apertio oris uel patefactio, hiatus tam ferae quam hominis. Dicitur et rictus os ipsum.
Resultatio id est reluctatio, quae renititur et contra tendit. Item resultare dicuntur uocum sonitus, id est retro audiri.
Recutiti, Iudaei.
Residuus, quasi tardus.
Raptari, frequenter rapi.
Romam ex aquilone Raeti attingunt, uel conlimitant uel finibus se eius adiungunt.
Rubigo a rodendo dicitur.
Resultant, resiliunt.
Regulas proponentes ac magiae retecti, regulas, doctrinas uel disciplinas magorum ostendi uult.
Reduncum nasum, subrectum sursum uersum curuatum, cui contrarium est obuncum, deorsum uersum curuatum.
Reduuius, exuuius.
Redimiae, res quae redimuntur a praedonibus.
Riuales, qui de uno amore discedunt.
Renidenti uultu, interdum laeto et hilari, interdum splendenti. Item florenti, si dicamus ‘terra renidenti’.
Referbuit, iterum recaluit.

Glossae per S litteram.

Scamnum deminuit ‘scabillum’ non ‘scabellum’, ut Cicero: ‘scabilla concrepant’.
Sublinguium sonitum pessime dictum est. Est tamen sonus, qui sub lingua sonat quasi non rectus aut bonus sonitus aut submurmur.
Subleuit, subiunxit, a liniendo.
Salsamenta sunt omnes res salsae, ut pisces et sardae.
Salsuginem puto ipsam rem dici, quae facit salsum.
Sacrum media res est, et bonum et malum. Nam dicimus ‘sacer est’ id est alicui, quem uolumus execrari aut occidi. Item consecrari. Ad bonum, ut: ‘sacra mari colitur medio gratissima tellus’. Ad malum: ‘auri sacra fames’ et ‘sacrae panduntur portae’. Vnde et ignis sacer dicitur ulcus horribile.
Sciscitor uerbum est commune, id est interrogo uel scire cupio. Aliter non dicimus.
Suppliciter legimus, non ‘supplicanter’, quia nomina quae in i finiunt datiuo, accepta syllaba ter aduerbia faciunt, ut suppliciter agiliter. Si uero dicas ‘huic supplicanti’, potest fieri ‘supplicanter’ pro aduerbio. Ergo ‘huic praecipiti’ ‘praecipiter’ faceret iuxta regulam suppliciter, sed quia euphonia offenditur, melius ‘praecipitanter’ dicimus quam ‘praecipiter.’
Spondilus est internodium in spina dorsi uel imo eiusdem spinae, quod non est ex desertis, sed ex uulgaribus. Qui tamen locus, dum debilitatur, interdum exit et eminet tumens.
Sapphirinus scribimus, quia lapis sapphirus dicitur.
Sugillare est gulam constringere, quomodo dicimus strangulare. Sugillo actiuum, sugillor passiuum.
Senatus unus et uerus romanus est, a senectute appellatus a Romulo, qui uel fundauit uel auxit Romam. Hic elegit de exercitu suo seniores centum, quos senatores appellauit. Dicuntur quidem et ceterarum ciuitatum senatores, curiae principes, sed hoc in antiquis. Nam modo senator dici non potest, nisi qui in curia romana fuerit. Nam primi ordines dicuntur illustres, secundi spectabiles, tertii clarissimi. Iam inferius quartum aliquod genus non est.
Saeuus, malus, pessimi ac trucis animi et crudelis dicitur, et diphthongon habet.
Subleui, subsignaui, ut releui resignaui. Hoc est subsignare, <si> qui alio signante iterum signat. Resignaui hoc est, quod dicitur ‘releui’, si ea, quae signata sunt, aperiuntur. Item sublini dicitur, cui imposturae fiunt, qui decipitur, cui uerba dantur, uel qui non satis doctus est, ut si dicas: ‘sublitum mihi est os’ non bene doctum uel indoctum.
Sublegi est de legente insidiando furatus sum, ut si quis solus legat et alius ex occulto uerba eius furetur et ea prodat.
Stipulatores promissores dicuntur. Stipulari enim promittere est ex uerbis iuris peritorum.
Spiris, nodis.
Secus et ‘aliter’ et ‘aequaliter’ ponitur.
Sistentes uel ‘prohibentes’ significat, id est qui aliquam rem in loco stare facit, ut Virgilius: ‘sistere aquam fluuiis’. Potest significare ‘consistentes’ id est habitantes uel stantes, ut Virgilius: ‘constitit in digitos’. Significat ‘resistere, repugnare’. Virgilius: ‘et contra in litore sistit’.
Scythia est prouincia remota sub septentrione, frigoribus rigens, nuda gignentium, moribus barbara.
Scena est camera hinc inde composita, quae inumbrat locum in theatro, in quo ludi actitantur. Item scena dicitur arborum in se incumbentium quasi concamerata densatio, ut supterpositos tegere possit. Item scena uocatur compositio alicuius carminis, quae digna sit agi in theatro exclamationibus tragicis. Tragoedia est enim genus carminis, quo poetae regum casus durissimos et scelera inaudita uel deorum res alto sonitu describunt. Comoedia, quae res priuatorum et humilium personarum comprehendit, non tam alto ut tragoedia stilo, sed mediocri et dulci.
Supremi et ‘summi’ significat et ‘ultimi’, supprimi autem ‘occultari’.
Sorites est ars uel argumentum philosophorum. Σωϱὸς graece aceruus dicitur. Aiunt enim: in hoc aceruo, puta frumenti, si addideris granum unum, et aliud et tertium capere potest, sic ut ad infinitum procedat. Vel manus si capax est decem solidorum, addas unum, et alium et tertium capere potest. Sic ergo ad infinitum tendit.
Sphaera est rotunditas mundi uolubilis et quidquid tale est ad uolubilitatem. Dicunt etiam sphaeras ex capillis et pellibus factas, quibus ludunt infantes.
Separia pro ‘separata’ aut ‘discreta’.
Subsistentia dicuntur uel constructe fixa, uel ex quibus aliquae res subsistunt, ut dicimus substantias, ut si elementa, quibus factus est mundus, uelimus substantias dicere.
Sugillauit, irrisit.
Supertietur, superiacietur uel superponetur.
Sanctuarium locus uel cubiculum, ubi sanctae res geruntur.
Scurrilitas, iocus improbus, quasi ‘uelut caecus currit’.
Spurium nummisma, falsum et corruptum et adulterinum.
Suppetit, suppeditat uel constat uel inuenitur.
Subnixus est instructus aliquo auxilio. Item subnixus suffultus ex omni parte.
Supellectile dicitur omne instrumentum et ornatus domus.
Sacrilegium dicitur sacri furtum. Legere enim et sublegere furari dicitur.
Scylla uirgo pube tenus, reliqua pars inferior cincta canibus et lupis, quae dicebatur inter Siciliam et Italiam latere, quaeque naues transeuntes in litora trahebat et ex his arreptos homines suis canibus lupisque proiciebat.

Glossae per T litteram.

Taedet, taediosum uel satis odiosum.
Trutina dicitur libramentum uel unde ponderamus staterae lancem, uel examen <id est> filum.
Theos deus est. Atheos dicitur qui caret deo.
Teloneum. ‘Telonearius’ melius quam ‘teloniarius’.
Temetum, uinum, quod temptet mentes et faciat titubare.
Tonsae, remi.
Toris, membris.
Tempestiuum, opportunum.
Turget, tumet, irascitur, inflatur.
Trux, saeuus.
Tabes, cruor, sanguis.
Tabe, morbo, macie, aegritudine. Tabescunt enim, qui nimio languore ad maciem ueniunt.
Tenax est inter auarum et medie erogantem.

Glossae per V litteram.

Vernalis fructus magis quam ‘uernilis’ consideratione aliarum ex temporibus deriuationum dicere debemus, ut autumnalis, hiemalis, aestiualis.
Vltro citroque, huc atque illuc. Citro ad nos, ultro illuc.
Virgultorum id est uirgarum uel humillimarum arborum genera.
Vernilis, subdolus et malus et seruilis. Vnde uernae dicuntur serui, qui domi nascuntur. Vernalis autem a uerno tempore dictus.