no previous next

Anonymus

Liber de praenominibus

digilibLT 2012
Informazioni editoriali

1

Varro simplicia in Italia nomina fuisse ait, existimationisque suae argumentum refert quod Romulus et Remus et Faustulus neque praenomen ullum neque cognomen habuerint. Qui ab eo dissentiunt, aiunt matrem eorum Ream Siluiam uocatam, auum Siluium Numitorem, fratrem eius Amulium Siluium, ac superiores Albanorum reges Capetum Siluium Agrippam Siluium, posterioresque duces Mettium Fufetum et Tutorem Cloelium uocatos. Nec contenti his, ad Sabinos transgrediuntur: Titum Tatium, Numam Pompilium et patrem eius Pompium Pompilium, eiusdemque regionis principes enumerant Pustulanum Lauranum, Volesum Valensium, Mettum Curtium, Alium Fumusilleaticum. E Tuscis recitant Lartem Porsinnam, ab Aequiculis Septimum Modium, primum regem eorum, et Fertorem Resium, qui ius fetiale constituit. In hunc modum Varronis sententia subruitur.

2

Romanos autem arbitrandum est maxime ab Albanis et Sabinis multiplicandorum nominum consuetudinem traxisse, quoniam ab illis orti sunt. Omnia autem quae ad unum quemque nostrum definiendum excogitata sunt eandem uim significandi hominis obtinent. Quod †proprietatem† dicitur, hoc distat, quia eo gens cognoscitur, ideoque dicitur gentilicium. Cetera ordine uariantur: nam quod praeponitur praenomen, quod post fertur cognomen, quod ad ultimum adicitur agnomen. Quorum series non ita ut exposui semper seruata est: animaduerto enim in consulum fastis perplexum usum praenominum et cognominum fuisse. Dictum Postumum Cominium Auruncum et Postumum <A>ebutium Heluam et Vopiscum Iulium et Opitrem Verginium Tricostum et Paulum Fabium Maximum. Quin etiam quaedam cognomina in nomen uersa sunt, ut Caepio: namque hoc in Bruto nominis locum obtinuit.

3

Gentilicia nomina Varro putat fuisse numero ∞, praenomina circa xxx. Pueris non prius quam togam uirilem sumerent, puellis non ante quam nuberent praenomina imponi moris fuisse Quintus Scaeuola auctor est. Quae olim praenomina fuerunt, nunc cognomina sunt, ut Postumus Agrippa Proculus Caesar.

4

Opiter qui patre mortuo auo uiuo gignebatur, Vopiscus qui in utero matris geminus conceptus, altero abortu eiecto, incolumis editus erat. Hostus praenomen fuit in eo qui peregre apud hospitem natus erat, idque habuit Lucretius Tricipitinus, collega L. Sergii. Volero in praenomen abiit, quod uolentibus nasci liberi parentibus uidebantur, quo usus est Publi<li>us Philo. Lartis praenomen sumptum est a laribus, Tuscum autem esse creditum, fuitque consul Lar Herminius cum T. Verginio <Tri>costo. Statius a stabilitate, Faustus a fauore praenomina coeperunt. Tullus praenominatus est ominis gratia quasi tollendus, o littera in u conuersa. Sertor qui per sationem natus erat adpellatus est. Ancum praenomen Varro e Sabinis translatum putat. Valerius Antias scribit quo<d> cubitum uitiosum habuerit, qui Graece uocatur ἀγκών.

5

Lucii coeperunt adpellari qui ipso initio lucis orti erant, aut, ut quidam arbitrantur, a Lucumonibus Etruscis, Manii qui mane editi erant, uel ominis causa quasi boni: manum enim antiqui bonum dicebant. Cnaeus ob insigne naeui adpellatus est. Quod unum praenomen uaria scriptura notatur: alii enim Naeum alii Gnaeum alii Cnaeum scribunt. Qui G littera in hoc praenomine utuntur, antiquitatem sequi uidentur, quae multum ea usa littera est. Olim enim dicebatur frugmentum, nunc frumentum ecfertur, et forgtis, non fortis, et gnatura, non natura. Ergo etiam qui in corporibus gigni solet gnaeuus adpellabatur. Qui CN ponunt, correptione syllabae delectari uidentur, qui Naeus, leuitate. G<a>ii iudicantur dicti a gaudio parentum, Auli quod iis auentibus nascuntur, M<arci> Martio mense geniti, Publi<i> qui prius pupilli facti erant quam praenomina haberent, alii ominis causa e pube.

6

Tiberii uocitari coeperunt qui ad Tiberim nascebantur. Titus e Sabino nomine Tito fluxit, Appius ab Atto, eiusdem regionis praenomine. Caesones adpellati sunt qui e mortuis matribus exsecti erant, Seruius quod mortua matre in utero seruatus est, Spurii patre incerto geniti quasi σποράδι<ο>ι. Numeri<i> sola tantum modo patricia familia usa est Fabia, idcirco quod trecentis sex apud Cremeram flumen caesis, qui unus ex ea stirpe extiterat, ducta in matrimonium uxore filia Numerii Otacilii Maleuentani sub eo pacto ut quem primum filium sustulisset, ei materni aui praenomen inponeret, obtemperauit.

7

Antiquarum mulierum frequenti in usu praenomina fuerunt Rutilia Caesellia Rodacilla Murrula Burra, a colore ducta. Illa praenomina a uirilibus tracta sunt, Gaia Lucia Publia Numeria. Ceterum Gaia usu super omnes celebrata est: ferunt enim Gaiam Caeciliam, Tarquinii Prisci regis uxorem, optimam lanificam fuisse, et ideo institutum ut nouae nuptae, ante ianuam mariti interrogatae quaenam uocarentur, Gaias esse se dicerent.
C. Titi Probi finit epitoma historiarum diuersarum exemplorumque Romanorum
feliciter emendaui
descriptum Rabennae
Rusticius Helpidius Domnulus vc(95000) .


no previous next