Macrobius

Saturnalia

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

MACROBII AMBROSII THEODOSII VIRI CLARISSIMI ET ILLVSTRIS
CONVIVIORVM PRIMI DIEI SATVRNALIORVM


[1] MVLTAS variasque res in hac vita nobis, Eustathi fili, natura conciliavit; sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate devinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse voluit, ut parentes, neque si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re voluptatis, neque si contra eveniret, tantum maeroris capere possint. [2] Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis anfractibus anteponenda ducens moraeque omnis impatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi —vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris— in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex et quasi de quodam litterarum peno, siquando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.

[3] Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu, sed variarum rerum disparilitas, auctoribus diversa, confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae adnotaveramus, in ordinem instar membrorum cohaerentia convenirent. [4] Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur; et boni consulas oportet, si notitiam vetustatis modo nostris non obscure, modo ipsis antiquorum fideliter verbis recognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint.

[5] Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum varium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant. [6] Nos quoque quicquid diversa lectione quaesivimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat. Nam et in animo melius distincta servantur, et ipsa distinctio non sine quodam fermento, quo conditur universitas, in unius saporis usum varia libamenta confundit, ut etiam si quid apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen ese quam unde sumptum noscetur appareat. [7] Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam: alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseverant et solida innatant, male stomacho oneri sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tum demum in vires et sanguinem transeunt. Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint, sed in quandam digeriem concoquantur: alioquin in memoriam ire possunt, non in ingenium.

[8] Ex omnibus colligamus unde unum fiat, sicut unus numerus fit ex singulis. Hoc faciat noster animus: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod effecit, ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant ut nullius sint odoris proprii quae condientur, confusuri videlicet omnium sucos in spiramentum unum. [9] Vides quam multorum vocibus chorus constet, una tamen ex omnibus redditur. Aliqua est illic acuta, aliqua gravis, aliqua media, accedunt viris feminae, interponitur fistula: ita singulorum illic latent voces, omnium apparent, et fit concentus ex dissonis. [10] Tale hoc praesens opus volo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatium exempla, sed in unum conspirata. In quibus si neque ea quae iam tibi sunt cognita asperneris nec quae ignota sunt vites, invenies plurima quae sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. [11] Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut dificile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum vegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior —ni sicubi nos, sub alio ortos caelo, Latinae linguae vena non adiuvet. [12] Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur.

[13] Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit. [14] Is Albinus res Romanas oratione Graeca scriptitavit. In eius historiae primo scriptum est ad hanc sententiam: neminem succensere sibi convenire, si quid in illis libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret. «Nam sum», inquit, «homo Romanus natus in Latio, et eloquium Graecum a nobis alienissimum est.» Ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit. [15] Ea cum legisset M. Cato, «ne tu», inquit, «Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare. Nam petere veniam solemus aut cum imprudentes erravimus aut cum noxam imperio compellentis admisimus. Te», inquit, «oro quis perpulit ut id committeres quod priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?» [16] Nunc argumentum quod huic operi dedimus velut sub quodam prologi habitu dicemus.

1

[1] Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem. [2] Nam per omne spatium feriarum meliorem diei partem seriis disputationibus occupantes cenae tempore sermones conviviales agitant, ita ut nullum diei tempus docte aliquid vel lepide proferendi vacuum relinquatur, sed erit in mensa sermo iucundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus. [3] Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia, tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re convivarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque implicat adversarium sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum. [4] Oportet enim versari in convivio sermones ut castitate integros, ita adpetibiles venustate. Matutina vero erit robustior disputatio, quae viros et doctos et praeclarissimos deceat. Neque enim Cottae, Laelii, Scipiones amplissimis de rebus, quoad Romanae litterae erunt, in veterum libris disputabunt, Praetextatos vero, Flavianos, Albinos, Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior virtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit.

[5] Nec mihi fraudi sit si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior saeculo Praetextati fuit, quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt. Quippe Socrate ita Parmenides antiquior ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur; inclitum dialogum Socrates habita cum Timaeo disputatione consumit, quos constat eodem saeculo non fuisse. [6] Paralus vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat. Annos ergo coeuntium mitti in digitos, exemplo Platonis nobis suffragante, non convenit. [7] Quo autem facilius quae ab omnibus dicta sunt apparere ac secerni possent, Decium de Postumiano quinam ille sermo aut inter quos fuisset sciscitantem fecimus. Et ne diutius lectori desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii vel origo fuerit vel ordo processerit.

2

[1] «Temptanti mihi, Postumiane, aditus tuos et mollissima consultandi tempora, commodo adsunt feriae quas indulget magna pars mensis Iano dicati. Ceteris enim ferme diebus qui perorandis causis opportuni sunt hora omnino reperiri nulla potest, quin tuorum clientum negotia vel defendas in foro vel domi discas. Nunc autem —scio te enim non ludo sed serio feriari— si est commodum respondere id quod rogatum venio, tibi ipsi, quantum arbitror, non iniucundum, mihi vero gratissimum feceris. [2] Requiro autem abs te id primum, interfuerisne convivio per complusculos dies continua comitate renovato eique sermoni quem praedicare in primis quemque apud omnes maximis ornare laudibus diceris? Quem quidem ego ex patre audissem, nisi post illa convivia Roma profectus Neapoli moraretur: aliis vero nuper interfui admirantibus memoriae tuae vires, universa quae tunc dicta sunt per ordinem saepe referentis.»

[3] «Hoc unum, Deci, nobis —ut et ipse, quantum tua sinit adulescentia, videre et ex patre Albino audire potuisti— in omni vitae cursu optimum visum est, ut quantum cessare a causarum defensione licuisset, tantum ad eruditorum hominum tuique similium congressum aliquem sermonemque conferrem. [4] Neque enim recte institutus animus requiescere aut utilius aut honestius usquam potest quam in aliqua opportunitate docte ac liberaliter colloquendi interrogandique et respondendi comitate. [5] Sed quodnam istud convivium? An vero dubitandum non est quin id dicas quod doctissimis procerum ceterisque nuper apud Vettium Praetextatum fuit et discurrens post inter reliquos grata vicissitudo variavit?»

«De hoc ipso quaesitum venio et explices velim quale illud convivium fuerit, a quo te afuisse propter singularem omnium in te amicitiam non opinor.»

[6] «Voluissem equidem neque id illis, ut aestimo, ingratum fuisset; sed cum essent amicorum complures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad cenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi hortatusque sum ut alium potius nullo involutum negotio atque a cura liberum quaererent. [7] Itaque factum est. Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatus meum in locum invitari imperavit.»

[8] «Vnde igitur illa tibi nota sunt quae tam iucunde et comiter ad instituendam vitam exemplis, ut audio, rerum copiosissimis et variae doctrinae ubertate prolata digestaque sunt?»

[9] «Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit [10] statimque vultu renidens, "permagna me", inquit, "abs te, Postumiane, cum ex aliis tum hoc maxime gratia fateor obstrictum, quod a Praetextato veniam postulando mihi in cena vacuefecisti locum. Itaque intellego non studium tantum tuum sed ipsam quoque, ut aliquid abs te mihi fiat commodi, consentire atque adspirare fortunam." [11] "Visne", inquam, "restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?" [12] "Faciam", inquit, "ut vis. Narrabo autem tibi non cibum aut potum, tam etsi ea quoque ubertim casteque adfuerunt, sed et quae vel in conviviis vel maxime extra mensam ab isdem per tot dies dicta sunt, in quantum potero, animo repetam." [13] Quae quidem ego cum audirem, ad eorum mihi vitam qui beati a sapientibus dicerentur accedere videbar: nam et quae pridie quam adesset inter eos dicta sunt Avieno mihi insinuante comperta sunt, et omnia scripto mandavi, ne quid subtraheret oblivio. Quae si ex me audire gestis, cave aestimes diem unum referendis quae per tot dies sunt dicta sufficere.»

[14] «Quemnam igitur et inter quos aut unde ortum sermonem, Postumiane, fuisse dicebat? Ita praesto sum indefessus auditor.» [15] Tum ille:

DECLINANTE (inquit) in vesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi convenire se gestientibus copiam faceret, eo venerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi. Hos Servius inter grammaticos doctorem recens professus, iuxta doctrina mirabilis et amabilis verecundia, terram intuens et velut latenti similis sequebatur. [16] Quos cum aspexisset obviamque processisset ac perblande salutavisset, conversus ad Rufium Albinum, qui tum forte cum Avieno aderat: «visne», ait «mi Albine, cum his quos advenisse peropportune vides quosque iure civitatis nostrae lumina dixerimus eam rem de qua inter nos nasci coeperat sermo communicemus?» [17] «Quidni maxime velim?» Albinus inquit, «nec enim ulla alia de re quam de doctis quaestionibus colloqui aut nobis aut his potest esse iucundius.» [18] Cumque consedissent, tum Caecina, «quidnam id sit, mi Praetextate, tam etsi adhuc nescio, dubitare tamen non debeo esse scitu optimum, cum et vobis ad colloquendum causam adtulerit et nos eius esse expertes non sinatis.» [19] «Atqui scias oportet eum inter nos sermonem fuisse, [ut] quoniam dies crastinus festis Saturno dicatis initium dabit, quando Saturnalia incipere dicamus, id est quando crastinum diem initium sumere existimemus. [20] Et inter nos quidem parva quaedam de hac disputatione libavimus; verum quia te quidquid in libris latet investigare notius est quam ut per verecundiam negare possis, pergas volo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi comprehensumque est.»

3

[1] Tum Caecina: «cum vobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae veteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut oblivio subtrahat, superfluum video inter scientes nota proferre. Sed ne quis me aestimet dignationem consultationis gravari, quidquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam.» Post haec, cum omnes paratos ad audiendum erectosque vidisset, ita exorsus est:

[2] «M. Varro in libro Rerum humanarum quem de diebus scripsit, "homines", inquit, "qui ex media nocte ad proximam mediam noctem his horis viginti quattuor nati sunt uno die nati dicuntur." [3] Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, illo quem nox secuta est, contra vero qui in sex noctis horis posterioribus nascitur, eo die videatur natus qui post eam noctem diluxerit. [4] Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere, Babylonios porro aliter —a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem id spatium unius diei nomine vocare— Vmbros vero unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem. [5] "Quod quidem", inquit Varro, "nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Vmbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui post Kalendas erit usque ad horam eius diei sextam."

[6] Populum autem Romanum ita uti Varro dixit dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. Sacra sunt enim Romana partim diurna, alia nocturna, et ea quae diurna sunt [...] ab hora sexta noctis sequentis nocturnis sacris tempus impenditur. [7] Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet. Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo praecessit auspicium, post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt auspicatique et eodem egisse die dicuntur. [8] Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem revertuntur, non videntur afuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt.

[9] Quintum quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, a. d. IIII Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium quo abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.

[10] Vergilius quoque id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta veteris ritus significatione. "Torquet", inquit,

medios nox umida cursus
et me saevus equis oriens adflavit anhelis.

His enim verbis diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri admonet. [11] Idem poeta quando nox quoque incipiat expressit in sexto. Cum enim dixisset,

hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis
iam medium aetherio cursu traiecerat axem,

mox suggessit vates,

nox ruit, Aenea: nos flendo ducimus horas.

Ita observantissimus civilium definitionum diei et noctis initia descripsit.

[12] Qui dies ita dividitur: primum tempus diei dicitur mediae noctis inclinatio; deinde gallicinium, inde conticuum, cum et galli conticescunt et homines etiam tum quiescent; deinde diluculum, id est cum incipit dinosci dies; inde mane, cum dies clarus est. [13] Mane autem dictum aut quod ab inferioribus locis, id est a Manibus, exordium lucis emergat aut —quod verius mihi videtur— ab omine boni nominis. Nam et Lanuvini mane pro bono dicunt, sicut apud nos quoque contrarium est immane, ut immanis belua vel immane facinus et hoc genus cetera, pro non bono. [14] Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei, inde iam supra vocatur tempus occiduum et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus, sicut expressum est in duodecim tabulis: "solis occasus suprema tempestas esto." [15] Deinde vespera, quod a Graecis tractum est: illi enim ἑσπέραν a stella Hespero dicunt, unde et Hesperia Italia quod occasui subiecta sit nominatur. Ab hoc tempore prima fax dicitur, deinde concubia, et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis. Haec est diei civilis a Romanis observata divisio. [16] Ergo noctu futura, cum media esse coeperit, auspicium Saturnaliorum erit, quibus die crastini most inchoandi est.»

4

[1] Hic cum omnes quasi vetustatis promptuarium Albini memoriam laudavissent, Praetextatus Avienum videns Rufio insusurrantem, «quidnam hoc est, mi Aviene», inquit, «quod uni Albino indicatum, clam ceteris esse velis?» [2] Tum ille: «moveor quidem auctoritate Caecinae, nec ignoro errorem in tantam non cadere doctrinam. Aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum "noctu futura" et "die crastini" magis quam "futura nocte" et "die crastino" dicere, ut regulis placet, maluit. [3] Nam "noctu" non appellatio sed adverbium est. Porro "futura", quod nomen est, non potest cum adverbio convenire, nec dubium est hoc inter se esse "noctu" et "nocte" quod "diu" et "die". Et rursus "die" et "crastini" non de eodem casu sunt, et nisi casus idem nomina in huiusmodi elocutione non iungit. "Saturnaliorum" deinde cur malimus quam "Saturnalium" dicere opto dinoscere.» [4] Ad haec cum Caecina renidens taceret et Servius a Symmacho rogatus esset quidnam de his existimaret, «licet», inquit, «in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reverendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non novitas.

[5] Qui "Saturnalium" dicit regula innititur: nomina enim quae dativum pluralem in "bus" mittunt numquam genetivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut "monilibus monilium" "sedilibus sedilium", aut una syllaba minus est, ut "carminibus carminum" "liminibus liminum": sic ergo "Saturnalibus" rectius "Saturnalium" quam "Saturnaliorum". [6] Sed qui "Saturnaliorum" dicunt auctoritate magnorum muniuntur virorum. Nam et Sallustius in tertia "Bacchanaliorum" ait, et Masurius Fastorum secundo, "Vinaliorum dies", inquit, "Iovi sacer est, non, ut quidam putant, Veneri." [7] Et ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur, "Saturnaliorum", inquit, "dies apud Graecos quoque festi habentur", et in eodem libro "dilucide me", inquit, "de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror." Item Iulius Modestus de feriis, "Saturnaliorum", inquit, "feriae"; et in eodem libro, "Antias", inquit, "Agonaliorum repertorem Numam Pompilium refert."

[8] Haec tamen, inquies, auctoritas quaero an possit aliqua ratione defendi. Plane quatenus alienum non est committi grammaticum cum sua analogia, temptabo suspicionibus eruere quid sit quod eos a solita enuntiatione detorserit, ut mallent "Saturnaliorum" quam "Saturnalium" dicere. [9] Ac primum aestimo quod haec nomina quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari diversae condicionis esse voluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur. "Compitalia" enim et "Bacchanalia" et "Agonalia" "Vinaliaque" et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt nec singulariter nominantur; aut si singulari numero dixeris, non idem significabis nisi adieceris "festum", ut "Bacchanale festum", "Agonale festum" et reliqua, ut iam non positivum sit, sed adiectivum, quod Graeci ἐπίθετον vocant. [10] Animati sunt ergo ad faciendam discretionem in genetivo casu ut ex hac declinatione exprimerent nomen sollemnis diei, scientes in nonnullis saepe nominibus dativo in "bus" exeunte nihilo minus genetivum in "rum" finiri, ut "domibus domorum" "duobus duorum" "ambobus amborum".

[11] Ita et "viridia" cum ἀντὶ ἐπιθέτου accipiuntur, genetivum in "um" faciunt, ut "viridia prata, viridium pratorum": cum vero ipsam loci viriditatem significare volumus, "viridiorum" dicimus, ut cum dicitur "formosa facies viridiorum": tunc enim viridia quasi positivum ponitur, non accidens. [12] Tanta autem apud veteres fuit licentia huius genetivi, ut Asinius Pollio "vectigaliorum" frequenter usurpet, cum "vectigal" non minus dicatur quam "vectigalia". Sed et cum legamus,

laevaque ancile gerebat,

tamen et "anciliorum" relatum est. [13] Videndum ergo ne magis varietas veteres delectaverit quam ut adamussim verum sit festorum dierum nomina sic vocata. Ecce enim et praeter sollemnium dierum vocabula alia quoque sic declinata reperimus, ut praecedens sermo patefecit, "viridiorum" et "vectigaliorum" et "anciliorum".

[14] Sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres reperio, siquidem Varro "Feralium" diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici. Non dixit "Feraliorum", et alibi "Floralium", non "Floraliorum" ait, cum idem non ludos Florales illic, sed ipsum festum Floralia significaret. [15] Masurius etiam secundo Fastorum "Liberalium dies", inquit, "a pontificibus agonium Martiale appellatur," et in eodem libro, "eam noctem deincepsque insequentem diem, qui est Lucarium", non dixit "Lucariorum". Itemque "Liberalium" multi dixerunt, non "Liberaliorum". [16] Vnde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant "exanimos" et "exanimes" "inermes" et "inermos", tum "hilaros" atque "hilares", et ideo certum est licito et "Saturnalium" et "Saturnaliorum" dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum etsi sola sed multorum defendit auctoritas.

[17] Reliqua autem verba quae Avieno nostro nova visa sunt veterum nobis sunt testimoniis adserenda. Ennius enim —nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus— "noctu concubia" dixit his versibus:

qua Galli furtim noctu summa arcis adorti
moenia concubia vigilesque repente cruentant.

[18] Quo in loco animadvertendum est non solum quod "noctu concubia" sed quod etiam "qua noctu" dixerit. Et hoc posuit in Annalium septimo, in quorum tertio clarius idem dixit:

hac noctu filo pendebit Etruria tota.

Claudius etiam Quadrigarius Annali tertio: "Senatus autem de nocte convenire, noctu multa domum dimitti." [19] Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime "nox" pro "noctu" dixerunt. Verba haec sunt: "si nox furtum faxit, si im occisit, iure caesus esto." In quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est "is" non '"eum" casu accusativo sed "im" dixerunt.

[20] Sed nec "diecrastini" a doctissimo viro sine veterum auctoritate prolatum est, quibus mos erat modo "diequinti", modo "diequinte" pro adverbio copulate dicere: cuius indicium est quod syllaba secunda corripitur, quae natura producitur cum solum dicitur "die". [21] Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per "e" tum per "i" scribi, consuetum id veteribus fuit ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "proclive" et "proclivi". [22] Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania quae Maevia inscribitur:

dies hic sextus, cum nihil egi: diequarte moriar fame.

[23] "Diepristine" eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod nunc "pridie" dicitur, converso compositionis ordine, quasi "pristino die". [24] Nec infitias eo lectum apud veteres "die quarto": sed invenitur hoc de transacto, non de futuro positum. Nam Cn. Mattius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit quod "nudius quartus" nos dicimus in his versibus

nuper —die quarto, ut recordor, et certe—
aquarium urceum unicum domi fregit.

Hoc igitur intererit, ut "die quarto" quidem de praeterito dicamus, "diequarte" autem de futuro. [25] Verum ne de "diecrastini" nihil rettulisse videamur, suppetit Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: "si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolio curabo tibi cenam coctam."» [26] Hic Symmachus, «Coelius tuus», inquit, «et historiam et verbum ex Originibus M. Catonis accepit, apud quem ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: 'mitte mecum Romam equitatum: diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit' "». [27] Et Praetextatus: «aestimo nonnihil ad demonstrandam consuetudinem veterum etiam praetoris verba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: "dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt."»

5

[1] Tum Avienus aspiciens Servium, «Curius», inquit, «et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, vel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse in Italia dicuntur, sed aetatis suae verbis loquebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, vis nobis verba multis iam saeculis oblitterata revocare, ad quorum congeriem praestantes quoque viros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti. [2] Sed antiquitatem vobis placere iactatis quod honesta et sobria et modesta sit: vivamus ergo moribus praeteritis, praesentibus verbis loquamur. Ego enim id quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo analogiae libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens verbum." [3] Mille denique verborum talium est quae cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt. Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos admoneret.»

[4] «Bona verba quaeso», Praetextatus morali ut adsolet gravitate subiecit, «nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis. Cum enim dicis "mille verborum est", quid aliud sermo tuus nisi ipsam redolet vetustatem? [5] Nam licet M. Cicero in oratione quam pro Milone concepit ita scriptum reliquerit, "ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium" —non "versabantur", quod in libris minus accurate scriptis reperiri solet— et in sexta in Antonium, "qui umquam in illo iano inventus est qui Antonio mille nummum ferret expensum?," licet Varro quoque, eiusdem saeculi homo, in septimo decimo Humanarum dixerit "plus mille et centum annorum est," tamen fiduciam sic componendi non nisi ex antecedentium auctoritate sumpserunt. [6] Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit, "ibi occiditur mille hominum"; et Lucilius in tertio Saturarum:

portam mille a porta est, sex inde Salernum.

[7] Alibi vero etiam declinationem huius nominis exsecutus est: nam in libro quinto decimo ita dicit,

hunc milli passum qui vicerit atque duobus
Campanus sonipes subcursor nullus sequetur
maiore <in> spatio ac diversus videbitur ire;

item in libro nono:

tu milli nummum potes uno quaerere centum.

[8] "Milli passum" dixit pro "mille passibus" et "milli nummum" pro "mille nummis" aperteque ostendit "mille" et vocabulum esse et singulari numero dici et casum etiam capere ablativum eiusque plurativum esse "milia". [9] "Mille" enim non ex eo ponitur quod Graece χίλια dicuntur sed quod χιλιάς, et sicut una χιλιὰς et duae χιλιάδες, ita "unum mille" et "duo milia" veteres certa atque directa ratione dicebant. [10] Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies? [11] Plura de hoc dissereremus, ni vos invitos ab invito discedere hora cogeret. Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in cenae tempus, ipsam quoque cenam non obrutam poculis non lascivientem ferculis sed quaestionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto relationibus exigamus? [12] Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes —nam "remittere", inquit Musonius, "animum quasi amittere est"— sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. Quod si ita decernitis, dis Penatibus meis huc conveniendo gratissimum feceritis.»

[13] Tum Symmachus: «Nullus qui quidem se dignum hoc conventu meminerit sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit; sed ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum —qui quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit— simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat, et Eustathium, qui tantus in omni genere philosophiae est ut solus nobis repraesentet ingenia trium philosophorum de quibus nostra antiquitas gloriata est— [14] illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. [15] Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus, quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conventu hominum dissertavisse. [16] Fuit, ut relatum est, facundia Carneades violenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria; sed in senatum introducti interprete usi sunt Caelio senatore. At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus impleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est ut nescias qua lingua facilius vel ornatius expleat operam disserendi.» [17] Probavere omnes Q. Aurelii iudicium, quo edecumatos elegit sodales atque his ita constitutis primum a Praetextato simul, deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt.

6

[1] Postero die ad aedes Vettii matutini omnes inter quos pridie convenerat adfuerunt. Quibus Praetextatus in bibliothecam receptis, in qua eos opperiebatur, [2] «praeclarum», inquit, «diem mihi fore video cum et vos adestis et adfuturos se illi quos ad conventus nostri societatem rogari placuit spoponderunt. Soli Postumiano antiquior visa est instruendarum cura defensionum; in cuius abnuentis locum Eusebium Graia et doctrina et facundia clarum rhetorem subrogavi, insinuatumque omnibus ut ab exorto die se nobis indulgerent, quando quidem nullis hodie officiis publicis occupari fas esset: togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus.» [3] Tum Avienus —ut ei interpellandi mos erat— «cum sacrum mihi», ait, «ac rei publicae nomen, Praetextate, tuum inter vocabula diversi habitus refers, admoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis. Cum enim vestitus togae vel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpaverit vetustas aut huic nomini quae origo contigerit?» [4] Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum acceptaque ac reddita salutatione consederunt, percontantes quidnam offenderint sermocinationis. [5] Tum Vettius, «peropportune adfuistis», inquit, «adsertorem quaerenti. Movet enim mihi Avienus noster nominis quaestionem et ita originem eius efflagitat tamquam fides ab eo generis exigenda sit! Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri. [6] Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia γνῶθι σεαυτόν, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro? Cuius mihi nunc et origo et causa dicenda est.

[7] Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit. Sed praetextam illo saeculo puerilis non usurpabat aetas: erat enim, ut cetera quae enumeravi, honoris habitus. [8] Sed postea Tarquinius, Demarati exulis Corinthii filius, Priscus quem quidam Lucumonem vocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum. Quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudavit et bulla aurea praetextaque donavit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis virilitatis et honoris. [9] Nam sicut praetexta magistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium, quam in triumpho prae se gerebant inclusis intra eam remediis quae crederent adversus invidiam valentissima. [10] Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur ad omen ac vota conciliandae virtutis ei similis cui primis in annis munera ista cesserunt.

[11] Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum. [12] Ceteris autem ut praetexta tantum uterentur indultum, sed usque ad eos quorum parentes equo stipendia iusta meruissent. Libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo. [13] Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumviros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex collata stipe faciendum, ita ut libertinae quoque, quae longa veste uterentur, in eam rem pecuniam subministrarent. [14] Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis, sed et virginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen: ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent.

[15] Verrius Flaccus ait cum populus Romanus pestilentia laboraret essetque responsum id accidere quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, evenisseque ut Circensium die puer de cenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in arca pilenti composita vidisset: qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum, qui ambiguitatem sortis absolverat, togae praetextae usum munus impetravisse.

[16] Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam: quam cum Romulus Hosto cuidam ex agro Latino, qui in asylum eius confugerat, virtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum antequam alia ulla Sabinarum partum ederet: eum, quod primus esset in hostico procreatus, Hostum Hostilium a matre vocitatum et eundem a Romulo bulla aurea ac praetextae insignibus honoratum. Is enim cum raptas ad consolandum vocasset, spopondisse fertur se eius infanti quae prima sibi civem Romanum esset enixa inlustre munus daturum.

[17] Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum ut cordis figuram in bulla ante pectus adnecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent si corde praestarent, togamque praetextam his additam ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.

[18] Diximus unde praetexta, adiecimus et causas quibus aestimatur concessa pueritiae: nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est. [19] Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in diem posterum prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta eset. [20] Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent patres. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior: secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat, quaerit igitur compressius violentiusque. [21] Tum puer, urgente matre, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit utrum videretur utilius magisque e re publica esse unusne ut duas uxores haberet an ut una apud duos nupta eset. [22] Hoc illa ubi audivit, animo compavescit, domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas adfert, postridieque ad senatum copiosae matrum familias catervae confluunt. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae. [23] Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet mirabantur et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus impudicam insaniam pavescebant. [24] Puer Papirius publicum metum demit. Nam in medium curiae progressus quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset sicuti fuerat enarrat. [25] Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur consultumque facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant praeter illum unum Papirium, eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam. [26] Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit. Non aliter dicti Scipiones nisi quod Cornelius, qui cognominem patrem luminibus carentem pro baculo regebat, Scipio cognominatus nomen ex cognomine posteris dedit. Sic Messala tuus, Aviene, dictus a cognomento Valerii Maximi qui postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit Messala cognominatus est. [27] Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, e Servilio Servilianus.»

[28] Hic subiecit Eusebius: «Messala et Scipio, alter de pietate, de virtute alter, ut refers, cognomina reppererunt. Sed Scrofa et Asina, quae viris non mediocribus cognomenta sunt, volo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora videantur.»

[29] Tum ille: «Nec honor nec iniuria sed casus fecit haec nomina. Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est quoniam princeps Corneliae gentis, empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum quasi pro sponsoribus praesens pignus. [30] Tremellius vero Scrofa cognominatus est eventu tali. Is Tremellius cum familia atque liberis in villa erat. Servi eius cum de vicino scrofa erraret, subreptam conficiunt: vicinus advocatis custodibus omnia circumvenit nequa ecferri possit isque ad dominum appellat restitui sibi pecudem. Tremellius, qui ex vilico rem comperisset, scrofae cadaver sub centonibus collocat super quos uxor cubabat, quaestionem vicino permittit. Cum ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit: nullam esse in villa sua scrofam, "nisi istam", inquit, "quae in centonibus iacet," lectulum monstrat. Ea facetissima iuratio Tremellio Scrofae cognomentum dedit.»

7

[1] Dum ista narrantur, unus a famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Euangelum adesse nuntiat cum Dysario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis. [2] Conrugato indicavere vultu plerique de considentibus Euangeli interventum otio suo inamoenum minusque placido conventui congruentem. Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci procax ac securus offensarum, quas sine dilectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat. Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit. [3] Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, vir corpore atque animo iuxta validus, qui post innumeras inter pugiles palmas ad philosophiae studia migravit sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur. [4] Sed Euangelus, postquam tantum coetum adsurgentem sibi ingressus offendit: «casusne», inquit, «hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam, cui remotis arbitris opus sit, cogitaturi ex disposito convenistis? Quod si ita est, ut aestimo, abibo potius quam me vestris miscebo secretis, a quibus me amovebit voluntas, licet fortuna fecisset inruere.» [5] Tunc Vettius, quamvis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterva motus, [6] «si aut me», inquit, «Euangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum immemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus tamquam di audiant, sic loquendum cum dis tamquam homines audiant: cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus, quod velle nos indecorum sit hominibus confiteri. [7] Nos vero, ut et honorem sacris feriis haberemus et vitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile verteremus, convenimus diem totum doctis fabulis velut ex symbola conferendis daturi. [8] Nam si per sacra sollemnia rivos deducere religio nulla prohibebit, si salubri fluvio mersare oves fas et iura permittunt, cur non religionis honor putetur dicare sacris diebus sacrum studium litterarum? [9] Sed quia vos quoque deorum aliquis nobis additos voluit, facite —si volentibus vobis erit— diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt adquiescant impetratum teneo.» [10] Tunc ille: «supervenire fabulis non evocatos haud equidem turpe existimatur, verum sponte inruere in convivium aliis praeparatum nec Homero sine nota vel in fratre memoratum est —et vide ne nimium arroganter tres tibi velis Menelaos contigisse, cum illi tanto regi unus evenerit.» [11] Tum omnes Praetextatum iuvantes orare blandeque ad commune invitare consortium, Euangelum quidem saepius et maxime sed nonnunquam et cum eo pariter ingressos.

[12] Inter haec Euangelus petitu omnium temperatus, «M. Varronis», inquit, «librum vobis arbitror non ignotum ex saturis Menippeis qui inscribitur "nescis quid vesper vehat", in quo convivarum numerum hac lege definit, ut neque minor quam Gratiarum sit neque quam Musarum numerosior. Hic video excepto rege convivii tot vos esse quot Musae sunt: quid ergo perfecto numero quaeritis adiciendos?» [13] Et Vettius, «hoc», inquit, «nobis praesentia vestra praestabit, ut et Musas impleamus et Gratias, quas ad festum deorum omnium principis aequum est convenire.»

Cum igitur consedissent, Horus Avienum intuens, quem familiarius frequentare solitus erat, [14] «in huius», inquit, «Saturni cultu, quem deorum principem dicitis, ritus vester ab Aegyptiorum religiosissima gente dissentit. Nam illi neque Saturnum nec ipsum Sarapim receperant in arcana templorum usque ad Alexandri Macedonis occasum, post quem tyrannide Ptolemaeorum pressi hos quoque deos in cultum recipere Alexandrinorum more, apud quos praecipue colebantur, coacti sunt. [15] Ita tamen imperio paruerunt ut non omnino religionis suae observata confunderent. Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae, fana eorum extra pomerium locaverunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur: nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit. [16] Horum alterum vix aegreque a vobis admissum audio, Saturnum vero vel maximo inter ceteros honore celebratis. Si ergo nihil est quod me hoc scire prohibeat, volo in medium proferatur.» [17] Hic Avienus in Praetextatum expectationem consulentis remittens, «licet omnes», ait, «qui adsunt pari doctrina polleant, sacrorum tamen omnium Vettius unice conscius potest tibi et originem cultus qui huic deo penditur et causam festi sollemnis aperire.» Quod cum Praetextatus in alios refundere temptasset, omnes ab eo impetraverunt ut ipse dissereret. Tunc silentio facto ita exorsus est:

[18] «Saturnaliorum originem illam mihi in medium proferre fas est, non quae ad arcanam divinitatis naturam refertur, sed quae aut fabulosis admixta disseritur aut a physicis in vulgus aperitur. Nam occultas et manantes ex mero veri fonte rationes ne in ipsis quidem sacris enarrare permittitur, sed si quis illas adsequitur, continere intra conscientiam tectas iubetur. Vnde quae sciri fas est Horus noster licebit mecum recognoscat.

[19] Regionem istam, quae nunc vocatur Italia, regno Ianus optinuit, qui —ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit— cum Camese aeque indigena terram hanc ita participata potentia possidebant, ut regio Camesene, oppidum Ianiculum vocitaretur. [20] Post ad Ianum solum regnum redactum est, qui creditur geminam faciem praetulisse, ut quae ante quaeque post tergum essent intueretur: quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur. [21] Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio, et ab eo edoctus peritiam ruris, ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit. [22] Cum primus quoque aera signaret, servavit et in hoc Saturni reverentiam ut quoniam ille navi fuerat advectus, ex una quidem parte sui capitis effigies, ex altera vero navis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret. Aes ita fuisse signatum hodieque intellegitur in aleae lusu, cum pueri denarios in sublime iactantes capita aut navia lusu teste vetustatis exclamant. [23] Hos una concordesque regnasse vicinaque oppida communi opera condidisse —praeter Maronem, qui refert,

Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen—

etiam <ob> illud in promptu est, quod posteri quoque duos eis continuos menses dicarunt, ut December sacrum Saturni, Ianuarius alterius vocabulum possideret. [24] Cum inter haec subito Saturnus non comparuisset, excogitavit Ianus honorum eius augmenta ac primum terram omnem dicioni suae parentem Saturniam nominavit, aram deinde cum sacris tamquam deo condidit, quae Saturnalia nominavit: tot saeculis Saturnalia praecedunt Romanae urbis aetatem. Observari igitur eum iussit maiestate religionis quasi vitae melioris auctorem: simulacrum eius indicio est, cui falcem, insigne messis, adiecit. [25] Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium cuiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas. Cyrenenses etiam, cum rem divinam ei faciunt, ficis recentibus coronantur placentasque mutuo missitant, mellis et fructuum repertorem Saturnum aestimantes. Hunc Romani etiam Sterculium vocant, quod primus stercore fecunditatem agris comparaverit. [26] Regni eius tempora felicissima feruntur, cum propter rerum copiam tum et quod nondum quisquam servitio vel libertate discriminabatur, quae res intellegi potest quod Saturnalibus tota servis licentia permittitur.

[27] Alia Saturnaliorum causa sic traditur. Qui erant ab Hercule in Italia relicti —ut quidam ferunt, irato quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente ut aram suam atque aedem ab incursionibus tuerentur— hi ergo cum a latronibus infestarentur, occupato edito colle Saturnios se nominaverunt, quo ante nomine etiam idem collis vocabatur, et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.

[28] Nec illam causam quae Saturnalibus adsignatur ignoro, quod Pelasgi, sicut Varro memorat, cum sedibus suis pulsi diversas terras petissent, confluxerunt plerique Dodonam et incerti quibus haererent locis eiusmodi accepere responsum:

στείχετε μαιόμενοι Σικελῶν Σατούρνιον αἶαν
ἠδ᾽ Ἀβοριγινέων, Κοτύλην, οὗ νᾶσος ὀχεῖται,
οἷς ἀναμειχθέντες δεκάτην ἐκπέμπετε Φοίβῳ
καὶ κεφαλὰς Ἀίδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα.

Acceptaque sorte cum Latium post errores plurimos appulissent, in lacu Cutiliensi enatam insulam deprehenderunt. [29] Amplissimus enim caespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage, virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus perenne fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat. [30] Hoc igitur miraculo deprehenso, has sibi sedes praedictas esse didicerunt vastatisque Siciliensibus incolis occupavere regionem, decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturno ara, cuius festum Saturnalia nominarunt. [31] Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat,

καὶ κεφαλὰς Ἀίδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα,

Herculem ferunt postea cum Geryonis pecore per Italiam revertentem suasisse illorum posteris ut faustis sacrificiis infausta mutarent, inferentes Diti non hominum capita sed oscilla ad humanam effigiem arte simulata et aras Saturnias non mactando viro sed accensis luminibus excolentes, quia non solum virum sed et lumina φῶτα significat. Inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit.

[32] Alii cereos non ob aliud mitti putant quam quod hoc principe ab incomi et tenebrosa vita quasi ad lucem et bonarum artium scientiam editi sumus. [33] Illud quoque in litteris invenio, quod cum multi occasione Saturnaliorum per avaritiam a clientibus ambitiose munera exigerent idque onus tenuiores gravaret, Publicius tribunus plebi tulit non nisi cerei ditioribus missitarentur.»

[34] Hic Albinus Caecina subiecit, «qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus capitibus supplicaretur. [35] Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum. Quod sacrificii genus Iunius Brutus consul pulso Tarquinio aliter constituit celebrandum. Nam capitibus alii et papaveris supplicari iussit, ut responso Apollinis satis fieret de nomine capitum remoto scilicet scelere infaustae sacrificationis, factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent, ludosque ipsos ex viis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitaverunt. Sed perge cetera.»

[36] Et Praetextatus: «bene et opportune similis emendatio sacrificiorum relata est; sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia vetustiora esse urbe Roma, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse Accius in Annalibus suis referat his versibus:

[37] maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae
conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis
eumque diem celebrant: per agros urbesque fere omnes
exercent epulas laeti famulosque procurant
quisque suos. Nostrisque itidem est mos traditus illinc
iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem.

8

[1] Nunc de ipso dei templo pauca referenda sunt. Tullum Hostilium, cum bis de Albanis, de Sabinis tertio triumphasset, invenio fanum Saturno ex voto consecravisse et Saturnalia tunc primum Romae instituta, quamvis Varro libro sexto, qui est De sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse Tarquinium regem, Titum vero Larcium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse. Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret eique rei Furium tribunum militum praefuisse. [2] Habet aram et ante Senaculum: illic Graeco ritu capite aperto res divina fit, quia primum a Pelasgis, post ab Hercule ita eam a principio factitatam putant.

[3] Aedem vero Saturni aerarium Romani esse voluerunt, quod tempore quo incoluit Italiam fertur nullum in eius finibus furtum esse commissum aut quia sub illo nihil erat cuiusque privatum:

nec signare solum aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant...

Ideo apud eum locaretur populi pecunia communis, sub quo fuissent cunctis universa communia. [4] Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita, quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae. [5] Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur Verrius Flaccus causam se ignorare dicit, verum mihi Apollodori lectio sic suggerit: Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo et solvi ad diem sibi festum id est mense hoc Decembri, atque inde proverbium ductum, deos laneos pedes habere; significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur.

[6] Est porro idem Κρόνος καὶ Χρόνος. Saturnum enim in quantum mythici fictionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam veri similitudinem revocant. Hunc aiunt abscidisse Caeli patris pudenda, quibus in mare deiectis Venerem procreatam, quae a spuma unde coaluit Ἀφροδίτη nomen accepit. [7] Ex quo intellegi volunt, cum chaos esset, tempora non fuisse, siquidem tempus est certa dimensio quae ex caeli conversione colligitur. [tempus coepit] Inde ab ipso natus putatur Κρόνος qui, ut diximus, Χρόνος est. [8] Cumque semina rerum omnium post caelum gignendarum de caelo fluerent, et elementa universa quae mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur, ubi mundus omnibus suis partibus membrisque perfectus est, certo iam tempore finis factus est producendi de caelo semina ad elementorum conceptionem, quae iam plena fuerant procreata. Animalium vero aeternam propagationem ad venerem generandi facultas ex umore translata est, ut per coitum maris feminaeque cuncta deinceps gignerentur. [9] Propter abscisorum pudendorum fabulam etiam nostri eum Saturnum vocitaverunt παρὰ τὴν σάθην, quae membrum virile declarat, veluti Sathurnum: inde etiam satyros veluti sathyros, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur. Falcem ei quidam aestimant attributam quod tempus omnia metat exsecet et incidat. [10] Hunc aiunt filios suos solitum devorare eosdemque rursus evomere, per quod similiter significatur eum tempus esse, a quo vicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur. [11] Eundem a filio pulsum quid aliud est quam tempora senescentia ab his quae post sunt nata depelli? Vinctum autem, quod certa lege naturae conexa sint tempora vel quod omnes fruges quibusdam vinculis nodisque alternentur. [12] Nam et falcem volunt fabulae in Siciliam decidisse, quod sit terra ista vel maxime fertilis.

9

[1] Et quia Ianum cum Saturno regnasse memoravimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment iam relatum est: de Iano quoque quid ab utrisque iactetur in medium proferemus. [2] Mythici referunt regnante Iano omnium domos religione ac sanctitate fuisse munitas idcircoque ei divinos honores esse decretos et ob merita introitus et exitus aedium eidem consecratos. [3] Xenon quoque primo Italicon tradit Ianum in Italia primum dis templa fecisse et ritus instituisse sacrorum, ideo eum in sacrificis praefationem meruisse perpetuam. [4] Quidam ideo eum dici bifrontem putant quod et praeterita sciverit et futura providerit. [5] Sed physici eum magnis consecrant argumentis divinitatis. Nam sunt qui Ianum eundem esse atque Apollinem et Dianam dicant et in hoc uno utrumque exprimi numen adfirment. [6] Etenim, sicut Nigidius quoque refert, apud Graecos Apollo colitur qui Θυραῖος vocatur, eiusque aras ante fores suas celebrant, ipsum exitus et introitus demonstrantes potentem. Idem Apollo apud illos et Ἀγυιεὺς nuncupatur, quasi viis praepositus urbanis; illi enim vias quae intra pomeria sunt ἀγυιὰς appellant, Dianae vero ut Triviae viarum omnium tribuunt potestatem. [7] Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile Θυραίῳ. Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum. [8] Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita D littera, quae saepe I litterae causa decoris adponitur: "reditur" "redhibetur", "redintegratur" et similia.

[9] Ianum quidam solem demonstrari volunt et ideo geminum quasi utriusque ianuae caelestis potentem, qui exoriens aperiat diem, occidens claudat, invocarique primum, cum alicui deo res divina celebratur, ut per eum pateat ad illum cui immolatur accessus, quasi preces supplicum per portas suas ad deos ipse transmittat. [10] Inde et simulacrum eius plerumque fingitur manu dextera trecentorum et sinistra sexaginta et quinque numerum tenens ad demonstrandam anni dimensionem, quae praecipua est solis potestas. [11] Alii mundum id est caelum esse voluerunt Ianumque ab eundo dictum, quod mundus semper eat dum in orbem volvitur et ex se initium faciens in se refertur: unde et Cornificius Etymorum libro tertio, "Cicero", inquit, "non Ianum sed Eanum nominat, ab eundo." [12] Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi. [13] Ideo et apud nos in quattuor partes spectat, ut demonstrat simulacrum eius Faleris advectum. Gavius Bassus in eo libro quem de dis composuit Ianum bifrontem fingi ait quasi superum atque inferum ianitorem, eundem quadriformem quasi universa climata maiestate complexum. [14] Saliorum quoque antiquissimis carminibus "deorum deus" canitur. M. etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega [53 AC] idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit:

qui cuncta fingit eademque regit, aquae terraeque vim ac naturam gravem atque pronam in profundum dilabentem, ignis atque animae levem in immensum sublime fugientem copulavit circumdato caelo: quae vis caeli maxima duas vis dispares colligavit.

[15] In sacris quoque invocamus "Ianum Geminum", "Ianum Patrem", "Ianum Iunonium", "Ianum Consivium", "Ianum Quirinum", "Ianum Patulcium" et "Clusivium". [16] Cur Geminum invocemus supra iam diximus, "Patrem" quasi deorum deum, "Iunonium" quasi non solum mensis Ianuarii sed mensium omnium ingressus tenentem; in dicione autem Iunonis sunt omnes Kalendae, unde et Varro libro quinto rerum divinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas; "Consivium" a conserendo, id est a propagine generis humani, quae Iano auctore conseritur; "Quirinum" quasi bellorum potentem, ab hasta quam Sabini "curin" vocant; "Patulcium" et "Clusivium" quia bello caulae eius patent, pace clauduntur. Huius autem rei haec causa narratur.

[17] Cum bello Sabino, quod virginum raptarum gratia commisum est, Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat (quae postea ex eventu Ianualis vocata est) claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant, postquam est clausa, mox sponte patefacta est; cumque iterum ac tertio idem contigisset, armati plurimi pro limine, quia claudere nequibant, custodes steterunt, cumque ex alia parte acerrimo proelio certaretur, subito fama pertulit fusos a Tatio nostros. [18] Quam ob causam Romani qui aditum tuebantur territi profugerunt cumque Sabini per portam patentem inrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aut devoratas rapida voragine deperisse. Ea re placitum ut belli tempore, velut ad urbis auxilium profecto deo, fores reserarentur. Haec de Iano.

10

[1] Sed ut ad Saturnalia revertamur, belum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est. [2] Apud maiores nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat a. d. quartum decimum Kalendas Ianuarias, sed postquam C. Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari. Ea re factum est ut cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur —licet et apud veteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio vocanda est quae idoneis firmatur auctoribus. [3] Novius enim Atellanarum probatissimus scriptor ait,

olim expectata veniunt septem Saturnalia.

Mummius quoque, qui post Novium et Pomponium diu iacentem artem Atellaniam suscitavit, "nostri", inquit, "maiores, velut bene multa instituere, hoc optime: a frigore fecere summo dies septem Saturnalia." [4] Sed Mallius ait eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia vocavisse, "unde et Augustus huius", inquit, "rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo servari ferias iussit."

[5] Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias, fuisse Saturnalia crediderunt, quorum sententiam Fenestella confirmat, dicens Aemiliam virginem XV Kalendarum Ianuariarum esse damnatam, quo die si Saturnalia gererentur, nec causam omnino dixisset. [6] Deinde adicit, "sequebantur eum diem Saturnalia." Mox ait "postero autem die, qui fuit XIII Kalendarum Ianuariarum, Liciniam virginem ut causam diceret iussam," ex quo ostendit XIII Kalendarum profestum esse. [7] Duodecimo vero feriae sunt divae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt. Quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. [8] Masurius adicit simulacrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem. [9] Iulius Modestus ideo sacrificari huic deae dicit quod populus Romanus morbo qui angina dicitur praemisso voto sit liberatus. [10] Vndecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.

[11] Decimo Kalendas feriae sunt Iovis quae apellantur Larentinalia, de quibus —quia fabulari libet— hae fere opiniones sunt. [12] Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris provocasse, ipso utriusque manum tuente, adiecta condicione ut victus cena scortoque multaretur. [13] Victore itaque Hercule illum Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum cena eamque postero die distulisse rumorem quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis cum se domum reciperet offerendae aspernaretur. [14] Evenisse itaque ut egressa templo mox a Carutio capto eius pulchritudine compellaretur. Cuius voluntatem secuta adsumptaque nuptiis post obitum viri omnium bonorum eius facta compos, cum decederet, populum Romanum nuncupavit heredem. [15] Et ideo ab Anco in Velabro, loco celeberrimo urbis, sepulta est ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi. [16] Cato ait Larentiam meretricio quaestu locupletatam post excessum suum populo Romano agros Turacem, Semurium, Lintirium et Solonium reliquisse et ideo sepulcri magnificentia et annuae parentationis honore dignatam. [17] Macer Historiarum libro primo Faustuli coniugem Accam Larentiam Romuli et Remi nutricem fuisse confirmat, hanc regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diviti denuptam auctamque hereditate viri, quam post Romulo, quem educasset, reliquit et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum.

[18] Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata. Quo solo die apud aedem Saturni convivio dissoluto Saturnalia clamitabantur, qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit adscriptus. [19] Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur, itaque omni iam fetu agrorum coacto ab hominibus hos deos coli quasi vitae cultioris auctores. [20] Quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. [21] Huic deae sedentes vota concipiunt terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam. [22] Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit eosque deos pro Iove terraque coluisse instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur, cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant. Delectari enim deum honore servorum, contemplatu laboris. Hinc est quod ex instituto peregrino huic deo sacrum aperto capite facimus.

[23] Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari, sed post in triduum propagata, primum ex adiectis a Caesare huic mensi diebus, deinde ex edicto Augusti quo trium dierum ferias Saturnalibus addixit, a sexto decimo igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueverant. [24] Sed Sigillariorum adiecta celebritas in septem dies discursum publicum et laetitiam religionis extendit.»

11

[1] Tunc Euangelus, «hoc quidem», inquit, «iam fere non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis adscribere et quia princeps religiosorum putatur nonnulla iam et superstitionis admiscet; quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.»

[2] Hic cum omnes exhorruissent, Praetextatus renidens: «superstitiosum me, Euangele, nec dignum cui credatur existimes volo, nisi utriusque tibi rei fidem ratio adserta monstraverit. Et ut primum de servis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di immortales nec cura sua nec providentia dignentur? An forte servos in hominum numero esse non pateris? Audi igitur quanta indignatio de servi supplicio caelum penetraverit.

[3] Anno enim post Romam conditam quadringentesimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit: ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum. [4] Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem neglegentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est. Sic demum ex consilio amicorum lectica delatus senatui rettulit et vix consummato sermone, sine mora recuperata bona valitudine, curia pedibus egressus est. [5] Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iovem additus est illis Circensibus dies, isque instauraticius dictus est non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar novare.

[6] Vides quanta de servo ad deorum summum cura pervenerit. Tibi autem unde in servos tantum et tam inane fastidium, quasi non ex isdem tibi et constent et alantur elementis eundemque spiritum ab eodem principio carpant? [7] Vis tu cogitare eos, quos ius tuos vocat, isdem seminibus ortos eodem frui caelo, aeque vivere, aeque mori? Servi sunt: immo homines. Servi sunt: immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Tam tu illum videre liberum potes quam ille te servum. Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Diogenes, qua Platon ipse? [8] Postremo quid ita nomen servitutis horremus? Servus est quidem, sed necessitate, sed fortasse libero animo. Servus est: hoc illi nocebit, si ostenderis quis non sit. Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori; et certe nulla servitus turpior quam voluntaria. [9] At nos iugo a Fortuna imposito subiacentem tamquam miserum vilemque calcamus, quod vero nos nostris cervicibus inserimus non patimur reprehendi.

[10] Invenies inter servos aliquem pecunia fortiorem, invenies dominum spe lucri oscula alienorum servorum manibus infigentem. Non ergo fortuna homines aestimabo sed moribus: sibi quisque dat mores, conditionem casus adsignat. Quemadmodum stultus est qui empturus equum non ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex veste aut ex condicione quae nobis vestis modo circumdata est aestimandum putat.

[11] Non est, mi Euangele, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, invenies et domi. Tu modo vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum et nonnumquam in necessarium admitte consilium. Nam et maiores nostri omnem dominis invidiam, omnem servis contumeliam detrahentes, dominum patrem familias, servos familiares appellaverunt. [12] Colant ergo te potius servi tui, mihi crede, quam timeant. Dicet aliquis nunc me dominos de fastigio suo deicere et quodammodo ad pilleum servos vocare, quos debere dixi magis colere quam timere. Hoc qui senserit, obliviscetur id dominis parum non esse quod dis satis est. Deinde qui colitur etiam amatur: non potest amor cum timore misceri. [13] Vnde putas adrogantissimum illud manasse proverbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot servos? Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet. [14] Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet sed quantum licet exercere volumus in servos. Nam ut cetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui, dum se mensae copiis et aviditate distendunt, circumstantibus servis movere labra nec in hoc quidem ut loquantur licere permittunt: virga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt; tussis, sternutamentum, singultus magno malo luitur. [15] Sic fit ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum praesentibus dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem et periculum imminens in caput suum vertere: in conviviis loquebantur sed in tormentis tacebant.

[16] Vis exercitas in servili pectore virtutes recenseamus? Primus tibi Vrbinus occurrat: qui cum iussus occidi in Reatino lateret, latebris proditis unus ex servis anulo eius et veste insignitus in cubiculo ad quod inruebant qui persequebantur pro domino iacuit militibusque ingredientibus cervicem praebuit et ictum tamquam Vrbinus excepit. Vrbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.

[17] Aesopus libertus Demosthenis, conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat, tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur. [18] Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere compulsi sunt.

Ac ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe servi in dominum benignitatem cum ipse a domino puniretur. [19] Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem, diripientibus bona eius aliis, servus compeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae imputandam esse, non domino, abditumque ministerio suo aluit. [20] Cum deinde persequentes adesse sensisset, senem quem casus obtulit iugulavit et in constructam pyram coniecit. Qua accensa occurrit eis qui Restionem quaerebant, dicens damnatum sibi poenas luisse, multo acrius a se vexatum quam ipse vexarat, et fide habita Restio liberatus est.

[21] Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit pervectumque Ostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit. Comes deinde navigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit exceptusque a centurione nec pretio nec minis ut dominum proderet potuit adduci. [22] Asinio etiam Pollione acerbe cogente Patavinos ut pecuniam et arma conferrent dominisque ob hoc latentibus, praemio servis cum libertate proposito qui dominos suos proderent, constat servorum nullum victum praemio dominum prodidisse.

[23] Audi in servis non fidem tantum sed et fecundum bonae inventionis ingenium. Cum premeret obsidio Grumentum, servi relicta domina ad hostes transfugerunt. Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt.

[24] Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. Vettium Paelignum Italicensem, comprehensum a cohortibus suis ut Pompeio traderetur, servus eius occidit ac se, ne domino superstes fieret, interemit. [25] Gracchum ex Aventino fugientem Euporus servus vel, ut quidam tradunt, Philocrates, dum aliqua spes salutis erat, indivulsus comes qua potuit ratione tutatus est, super occisum deinde animam scissis proprio vulnere visceribus effudit. [26] Ipsum P. Scipionem Africani patrem, postquam cum Hannibale conflixerat, saucium in equum servus imposuit et ceteris deserentibus solus in castra perduxit.

[27] Parum fuerit dominis praestitisse viventibus: quid quod in his quoque exigendae vindictae reperitur animositas? Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, cenantem in ultionem domini confodit. [28] Quid quod duas virtutes, quae inter nobiles quoque unice clarae sunt, in uno video fuisse mancipio, imperium regendi peritiam et imperium contemnendi magnanimitatem? [29] Anaxilaus enim Messenius, qui Messanam in Sicilia condidit, fuit Rheginorum tyrannus. Is cum parvos relinqueret liberos, Micytho servo suo commendasse contentus est. Is tutelam sancte gessit imperiumque tam clementer obtinuit ut Rhegini a servo regi non dedignarentur. Perductis deinde in aetatem pueris et bona et imperium tradidit, ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.

[30] Quid etiam in commune servilis fortuna profuerit non paucis docetur. Bello Punico cum deessent qui scriberentur, servi pro dominis pugnaturos se polliciti in civitatem recepti sunt et volones, quia sponte hoc voluerunt, appellati. [31] Ad Cannas quoque victis Romanis octo milia servorum empta militaverunt cumque minoris captivi redimi possent, maluit se res publica servis in tanta tempestate committere. Sed et post calamitatem apud Trasimenum notae cladis acceptam libertini quoque in sacramentum vocati sunt. [32] Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit. C. Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, servos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse comperimus. Caesar Augustus in Germania et Illyrico cohortes libertinorum complures legit, quas voluntarias appellavit.

[33] Ac ne putes haec in nostra tantum contigisse re publica, Borysthenitae obpugnante Zopyrione servis liberatis dataque civitate peregrinis et factis tabulis novis hostem sustinere potuerunt. [34] Cleomenes Lacedaemonius, cum mille et quingenti soli Lacedaemonii qui arma ferre possent superfuissent, ex servis manu missis bellatorum novem milia conscripsit. Athenienses quoque consumptis publicis opibus servis libertatem dederunt.

[35] Ac ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile nec quo utilius reipublicae in ulla nobilitate reperias. [36] Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum tam vulgo notum est ut nec origo et causa celebritatis ignota sit. Iunoni enim Caprotinae die illo liberae pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis, quae in ancilllarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit. [37] Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi opportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium, Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur. [38] Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram, habituque matrum familias et virginum sumpto hostibus cum prosequentium lacrimis ad fidem doloris ingestae sunt. [39] Quae cum a Livio in castris distributae fuissent, viros plurimo vino provocaverunt, diem festum apud se esse simulantes. Quibus soporatis ex arbore caprifico quae castris erat proxima signum Romanis dederunt. [40] Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque iis ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti praecedentis adhibetur.

[41] Sed nec ad philosophandum ineptum vel impar servile ingenium fuit. Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris, adeo ut Plato eius nomini librum illum divinum de immortalitate animae dicaret, servus fuit forma atque ingenio liberali. Hunc Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis, atque is postea philosophus inlustris emersit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.

[42] Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt. Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.

Sed et Philostrati Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus qui Perseus vocatus est et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres illa aetate vixerunt. Diogenes etiam Cynicus, licet ex libertate, in servitutem venum ierat. [43] Quem cum emere vellet Xeniades Corinthius, ecquid artificii novisset percontatus est: "novi", inquit Diogenes, "hominibus liberis imperare." Tunc Xeniades responsum eius demiratus e<mit et e>misit manu filiosque suos ei tradens, "accipe", inquit, "liberos meos quibus imperes."

[44] De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria quam ut possit inter oblitterata nesciri. [45] Cuius etiam de se scripti duo versus feruntur, ex quibus illud latenter intellegas, non omni modo dis exosos esse qui in hac vita cum aerumnarum varietate luctantur, sed esse arcanas causas ad quas paucorum potuit pervenire curiositas:

δοῦλος Ἐπίκτητος γενόμην καὶ σῶμ᾽ ἀνάπηρος,
καὶ πενίην Ἶρος καὶ φίλος ἀθανάτοις.

[46] Habes, ut opinor, adsertum non esse fastidio despiciendum servile nomen, cum et Iovem tetigerit cura de servo et multos ex his fideles providos fortes, philosophos etiam extitisse constiterit. Nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est.

[47] Epicadus refert Herculem occiso Geryone cum victor per Italiam armenta duxisset, ponte qui nunc Sublicius dicitur ad tempus instructo, hominum simulacra pro numero sociorum quos casu peregrinationis amiserat in fluvium demisisse, ut aqua secunda in mare advecta pro corporibus defunctorum veluti patriis sedibus redderentur et inde usum talia simulacra fingendi inter sacra mansisse. [48] Sed mihi huius rei illa origo verior aestimatur quam paulo ante memini rettulisse: Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non viventium sed fictilia, et φωτὸς aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre. [49] Ex illo traditum ut cerei Saturnalibus missitarentur et sigilla arte fictili fingerentur ac venalia pararentur quae homines pro se atque suis piaculum pro Dite Saturno facerent. [50] Ideo Saturnalibus talium commerciorum coepta celebritas septem occupat dies, quos tantum feriatos facit esse, non festos omnes. Nam medio id est tertio decimo Kalendas fastum probavimus et aliis hoc adsertionibus ab his probatum est qui rationem anni mensium dierumque et ordinationem a C. Caesare digestam plenius retulerunt.»

12

[1] Cumque hic facere vellet finem loquendi, subiecit Aurelius Symmachus: «pergin Praetextate eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine vel apud priscos fuerit vel certioribus postea regulis innovatus sit? Ad quod discendum ipse mihi videris audientum animos incitase de diebus mensi additis disserendo.» Tum ille eodem ductu orandi reliqua contexuit:

[2] «Anni certus modus apud solos semper Aegyptios fuit, aliarum gentium dispari numero, pari errore nutabat; et ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium computabant. [3] Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur, qui hodieque septimanas habent Nonas, ceteri quintanas. [4] Septimanas autem habentibus ab Idibus revertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Kalendarum.

[5] Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicavit. Quem mensem anni primum fuisse vel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est et deinceps pro numero nominabantur. [6] Huius etiam prima die ignem novum Vestae aris accendebant, ut incipiente anno cura denuo servandi novati ignis inciperet. Eodem quoque ingrediente mense tam in regia curiisque atque flaminum domibus laureae veteres novis laureis mutabantur; eodem quoque mense et publice et privatim ad Annam Perennam sacrificatum itur, ut annare perennareque commode liceat. [7] Hoc mense mercedes exsolvebant magistris quas completus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis cenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus: illae ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi quasi gratiam perfecti operis exsolverent.

[8] Secundum mensem nominavit Aprilem, ut quidam putant, cum adspiratione quasi Aphrilem, a spuma quam Graeci ἀφρὸν vocant, unde orta Venus creditur. Et hanc Romuli asserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem, Venerem genetricem vocemus. [9] Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses ut cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori —ut Homerus naturae conscius ait,

Ἆρες Ἄρες βροτολοιγέ, μιαιφόνε, τειχεσιβλῆτα—

secundus Veneri dicaretur, quae vim eius quasi benefica leniret. [10] Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Venerem, id est Taurus, accepit; [11] et rursus e regione Scorpius ita divisus est ut deo esset utrique communis. Nec aestimatur ratione caelesti carere ipsa divisio, siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Ζυγὸς apud Graecos nomen est, nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque componit. [12] Sed Cingius in eo libro quem de fastis reliquit ait imperite quosdam opinari Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla ut ceterorum caelestium laus celebretur. [13] Cingio etiam Varro consentit, adfirmans nomen Veneris ne sub regibus quidem apud Romanos vel Latinum vel Graecum fuisse, et ideo non potuisse mensem a Venere nominari. [14] Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant: ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ἀνθεστηριὼν idem mensis vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant. [15] Non tamen negat Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent, cuius rei causam, quia huic loco non convenit, praetereundum est.

[16] Maium Romulus tertium posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est. Nam Fulvius Nobilior in fastis quos in aede Herculis Musarum posuit Romulum dicit postquam populum in maiores iunioresque divisit, ut altera pars consilio altera armis rem publicam tueretur, in honorem utriusque partis hunc Maium, sequentem Iunium mensem vocasse. [17] Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius, qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus. [18] Cingius mensem nominatum putat a Maia quam Vulcani dicit uxorem argumentoque utitur quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem divinam facit. Sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam dicit vocari. [19] Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant. [20] Adfirmant quidam, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res divina celebratur terram esse, hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in sacris vocatur, adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae. Et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium vocis et sermonis potentem. [21] Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae et eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse confirmat: hanc eandem Bonam Faunamque, Opem et Fatuam pontificum libris indigitari, [22] Bonam quod omnium nobis ad victum bonorum causa est, Faunam quod omni usui animantium favet, Opem quod ipsius auxilio vita constat, Fatuam a fando quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius vocem edunt quam attigerint terram. [23] Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum. Eandem alii Proserpinam credunt porcaque ei rem divinam fieri quia segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est. Alii Χθονίαν Ἑκάτην, Boeoti Semelam credunt.

[24] Nec non eandem Fauni filiam dicunt obsititisseque voluntati patris in amorem suum lapsi, ut et virga myrtea ab eo verberaretur cum desiderio patris nec vino ab eodem pressa cessisset. Transfigurasse se tamen in serpentem pater creditur et coisse cum filia. [25] Horum omnium haec proferuntur indicia: quod virgam myrteam in templo haberi nefas sit; quod super caput eius extendatur vitis qua maxime eam pater decipere temptavit; quod vinum in templum eius non suo nomine soleat inferri sed vas in quo vinum inditum est mellarium nominetur et vinum lac nuncupetur; serpentesque in templo eius nec terrentes nec timentes indifferenter appareant. [26] Quidam Medeam putant, quod in aede eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est. [27] Haec apud Graecos θεὸς γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa, nec nomen eius in publico fuerit auditum, nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur. [28] Vnde et mulieres in Italia sacro Herculis non licet interesse, quod Herculi, cum boves Geryonis per agros Italiae duceret, sitienti respondit mulier aquam se non posse praestare, quod feminarum deae celebraretur dies, nec ex eo apparatu viris gustare fas esset. Propter quod Hercules facturus sacrum detestatus est praesentiam feminarum et Potitio ac Pinario sacrorum custodibus iussit ne mulierem interesse permitterent. [29] Ecce occasio nominis, quo Maiam eandem esse et terram et Bonam Deam diximus, coegit nos de Bona Dea quaecumque comperimus protulisse!

[30] Iunius Maium sequitur aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus aut, ut Cingius arbitratur quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut (sicut Nisus in commentariis fastorum dicit) apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit. Nam et aedes Iunoni Monetae Kalendis Iuniis dedicata est. [31] Nonnulli putaverunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte voti reus fecerit. [32] Hanc deam vitalibus humanis praeesse credunt. Ab ea denique petitur ut iecinora et corda quaeque sunt intrinsecus viscera salva conservet, et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit. [33] Cui pulte fabaria et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur. Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense adultae fabae divinis rebus adhibentur.

[34] Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur, nihilo minus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non videretur iam quintus esse sed septimus. Sed postea in honorem Iulii Caesaris dictatoris legem ferente M. Antonio M. filio consule Iulius appellatus est, quod hoc mense a. d. quartum Idus Quintiles Iulius procreatus sit. [35] Augustus deinde est, qui Sextilis antea vocabatur donec honori Augusti daretur ex senatus consulto cuius verba subieci:

cum Imperator Caesar Augustus mense Sextili et primum consulatum inierit et triumphos tres in urbem intulerit et ex Ianiculo legiones deductae secutaeque sint eius auspicia ac fidem, sed et Aegyptus hoc mense in potestatem populi Romani redacta sit finisque hoc mense bellis civilibus impositus sit atque ob has causas hic mensis huic imperius felicissimus sit ac fuerit, placere senatui ut hic mensis Augustus appelletur.

Item plebiscitum factum ob eandem rem Sexto Pacuvio tribuno plebem rogante.

[36] Mensis September principalem sui retinet appellationem: quem Germanici appellatione Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat. [37] Sed ubi infaustum vocabulum ex omni aere vel saxo placuit eradi, menses quoque usurpatione tyrannicae appellationis exuti sunt: cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.

[38] Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam diximus, annum decem mensium, dierum vero quattuor et trecentorum habendum esse constituit mensesque ita disposuit ut quattuor ex his tricenos singulos, sex vero tricenos haberent dies. [39] Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae rationibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus et contra calor hiemalibus proveniret, quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi quantum ad id anni tempus adduceret quo caeli habitus instanti mensi aptus inveniretur.

13

[1] Sed secutus Numa, quantum saeculo rudi et adhuc impolito solo ingenio magistro comprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta et quattuor dies quibus duodecim lunae cursus confici credidit annus extenderetur. [2] Atque his quinquaginta diebus a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit. [3] Ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam bicipitis dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti anni finem futurique principia; secundum dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur. Lustrari autem eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iusta dis Manibus solverentur.

[4] Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus ut Pompilio placuit annum suum computare coeperunt; sed hoc solo discrepabant, quod menses undetricenum tricenumque numero alternaverunt. [5] Paulo post Numa in honorem imparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium impar numerus servaretur. Nam quia duodecim menses, si singuli aut pari aut impari numero putarentur, consummationem parem facerent, unus pari numero institutus universam putationem imparem fecit. [6] Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d. septimum decimum Kalendas computabatur. [7] Martius vero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant. Nonae in his septimanae erant similiterque post Idus decem septem dies in singulis usque ad sequentes Kalendas putabantur, sed solus Februarius viginti et octo retinuit dies quasi inferis et deminutio et par numerus conveniret.

[8] Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium computarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. [9] Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum, quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem, intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum composuerunt, intercalarent. [10] Id Graeci fecerunt, quoniam operosum erat atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare. Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies componatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos. Hos dies ὑπερβαίνοντας, menses vero ἐμβολίμους appellitabant. [11] Hunc ergo ordinem Romanis quoque imitari placuit, sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra admonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem imparis numeri. Ea re per octennium convenire numerus atque ordo non poterat. [12] Sed nondum hoc errore comperto per octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo computabant dies alternisque annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque intercalantes expensabant intercalationibus quattuor. Sed octavo quoque anno intercalares octo adfluebant dies ex singulis quibus vertentis anni numerum apud Romanos super Graecum abundasse iam diximus. [13] Hoc quoque errore iam cognito haec species emendationis inducta est. Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, compensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.

[14] Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est quoniam is ultimus anni erat, quod etiam ipsum de Graecorum imitatione faciebant. Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus, qui de sacris Atheniensium scripsit. [15] Verum una re a Graecis differebant. Nam illi confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario sed post vicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis. Deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant quinque, post intercalationem subiungebant, credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.

[16] Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem, modo in Nonas caderent —utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur— remedium quo hoc averteretur excogitatum est, quod aperiemus si prius ostenderimus cur nundinae vel primis Kalendis vel Nonis omnibus cavebantur. [17] Nam quotiens incipiente anno dies coepit qui addictus est nundinis, omnis ille annus infaustis casibus luctuosus fuit, maximeque Lepidiano tumultu opinio ista firmata est. [18] Nonis autem conventus universae multitudinis vitandus existimabatur quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime celebrabat quem natalem Servii Tullii existimabat; quia cum incertum esset quo mense Servius Tullius natus fuisset, Nonis tamen natum esse constaret, omnes nonas celebri notitia frequentabant, veritos ergo qui diebus praeerant ne quid nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut nonae a nundinis segregarentur. [19] Vnde dies ille quo abundare annum diximus eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti cum vellent intercalaretur, dum modo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum. Atque hoc est quod quidam veterum rettulerunt non solum mensem apud Romanos verum etiam diem intercalarem fuisse.

[20] Quando autem primum intercalatum sit varie refertur. Et Macer quidem Licinius eius rei originem Romulo adsignat; Antias libro secundo Numam Pompilium sacrorum causa id invenisse contendit; Iunius Servium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet. [21] Tuditanus refert libro tertio magistratuum decemviros qui decem tabulis duas addiderunt de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit auctores, Fulvius autem id egisse M'. Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingentesimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico. Sed hoc arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et <P.> Furio consulibus, cui mensis intercalaris ascribitur. Haec de intercalandi principio satis relata sint.

14

[1] Verum fuit tempus cum propter superstitionem intercalatio omnis omissa est, nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel imminui consulto anni dies volebant, modo auctio, modo retractio dierum proveniebat et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio. [2] Sed postea C. Caesar omnem hanc inconstantiam temporum vagam adhuc et incertam in ordinem statae definitionis coegit, adnitente sibi M. Flavio scriba, qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit ut et ordo eorum inveniri facillime posset et invento certus status perseveraret. [3] Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit, eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur. Post hoc imitatus Aegyptios, solos divinarum rerum omnium conscios, ad numerum solis, qui diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. [4] Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo vertit ex quo digressus est, unde annus vertens vocatur et habetur magnus, cum lunae annus brevis putetur. [5] Horum Vergilius utrumque complexus est:

Interea magnum sol circumvolvitur annum.

Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia veteres "an" pro "circum" ponere solebant, ut Cato in Originibus: "arator an terminum", id est circum terminum, et "ambire" dicitur pro "circumire".

[6] Iulius igitur Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies quibus sol zodiacum lustrat efficerent, et ne quadrans deesset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes qui curabant mensibus ac diebus unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum. [7] Dies autem decem quos ab eo additos diximus hac ordinatione distribuit. In Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos; sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio immutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque. [8] Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutavit: sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae ad undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella comperendinatione corrumperet. [9] Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio, sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus advenis fecit. Et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.

[10] Ita factum est ut cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum decimum haberent reditum Kalendarum. [11] Feriarum tamen cuiusque mensis ordo servatus est. Nam si cui fere tertius ab Idibus dies festus aut feriatus fuit et tunc a. d. sextum decimum dicebatur, etiam post augmentum dierum eadem religio servata est, ut tertio ab Idibus die celebraretur, licet ab incremento non iam a. d. sextum decimum Kalendas sed a. d. septimum decimum, si unus, aut a. d. octavum decimum, si duo sunt additi, diceretur. [12] Nam ideo novos dies circa finem cuiusque mensis inseruit, ubi finem omnium quae in mense erant repperit feriarum, adiectosque omnes a se dies fastos notavit, ut maiorem daret actionibus libertatem, et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio. [13] Sic annum civilem Caesar habitis ad limam dimensionibus constitutum edicto palam posito publicavit, et [error] hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem novum ex ipsa emendatione fecissent. Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto quoque anno confecto antequam quintus inciperet intercalare, illi quarto non peracto sed incipiente intercalabant. [14] Hic error sex et triginta annis permansit, quibus annis intercalati sunt dies duodecim cum debuerint intercalari novem. Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur. [15] Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandavit.»

15

[1] Tunc Horus, «dies quidem hic», inquit, «intercalaris antequam quintus annus incipiat inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit. Sed nihil in illorum mensibus explicandis videtur operosum, quos tricenum dierum omnes habent, eoque explicitis duodecim mensibus id est trecentis sexaginta diebus exactis tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, adnectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit. [2] At hic non a primo in ultimum mensis diem ad incrementum continuum numerus accedit, sed post Kalendas dirigitur in Nonas, inde ad quasdam Idus deflecti audio, post rursus ni fallor, immo ut nunc quoque rettulisti, in sequentes Kalendas. [3] Quae omnia quid sibi velint scire equidem vellem. Nam illud nec consequi posse me spero, ut vocabula comprehendam quae singulis apud vos diebus adduntur, dum alios fastos, <alios nefastos> variisque alios nominibus nuncupatis. Nundinas quoque vestras nescire me fateor, de quibus observatio tam diligens, tam cauta narratur. Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino, a te vero, Praetextate, discere nec civem puderet.»

[4] Tunc Praetextatus «non solum tibi», inquit, «Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem quibus origo Romana est erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes veteres putaverunt. Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observationibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit, et ideo nos quae de his ab omnibus dicta sunt in unum breviter colligimus. [5] Romulus cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri. [6] Quia non continuo evenit ut eodem die semper appareat, sed modo tardius, modo celerius ex certis causis videri solet, contigit ut, cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius, pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus addixit. Sic factum est ut alii triginta et unum, alii undetriginta sortirentur dies. [7] Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit, et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos. Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas habebat. Hinc aliis quintus a Kalendis dies, aliis septimus Nonas facit. [8] Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit. [9] Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret. [10] Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat, et quintanas quidem dicto quinquies verbo calo, septimanas repetito septies praedicabat. [11] Verbum autem calo Graecum est, id est voco, et hunc diem, qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas vocari. Hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam populus vocaretur. [12] Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque quid esset eo mense faciendum. [13] Vnde quidam hinc Nonas aestimant dictas quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putentur, sicut apud Tuscos Nonae plures habebantur, quod hi nono quoque die regem suum salutabant et de propriis negotiis consulebant.

[14] Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies Itis vocatur, sumptum est; Item autem illi interpretantur Iovis fiduciam. Nam, cum Iovem accipiamus lucis auctorem (unde et Lucetium Salii in carminibus canunt) et Cretenses Δία τὴν ἡμέραν vocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant ut diei patrem, [15] iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu sed splendorem diei et nocte continuat inlustrante luna, quod semper in plenilunio id est medio mense fieri solet. Diem igitur, qui vel nocturnis caret tenebris, Iovis fiduciam Tusco nomine vocaverunt, unde et omnes Idus Iovis ferias observandas sanxit antiquitas. [16] Alii putant Idus, quod ea die plena luna videatur, a videndo "vidus" appellatas, mox litteram V detractam, sicut contra, quod Graeci ἰδεῖν dicunt, nos V littera addita "videre" dicimus. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret. Sunt qui aestiment Idus ab ove iduli dictas, quam hoc nomine vocant Tusci et omnibus Idibus Iovi immolatur a flamine. [17] Nobis illa ratio nominis vero propior aestimatur, ut Idus vocemus diem qui dividit mensem. "Iduare" enim Etrusca lingua "dividere" est, unde "vidua" quasi "valde idua", id est "valde divisa", aut "vidua", id est "a viro divisa". [18] Vt autem Idus omnes Iovi, ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas. Quod etiam Laurentes patriis religionibus servant, qui et cognomen deae ex caerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem vocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae [Kalendarum die] supplicant. [19] Romae quoque Kalendis omnibus, praeter quod pontifex minor in curia Calabra rem divinam Iunoni facit, etiam regina sacrorum, id est regis uxor, porcam vel agnam in regia Iunoni immolat. A qua etiam Ianum Iunonium cognominatum diximus, quod illi deo omnis ingressus, huic deae cuncti Kalendarum dies videntur adscripti. [20] Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae servaverint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes: vel quia luna per aërem meat, unde et Graeci lunam Artemin nuncuparunt id est ἀερότομιν, quod aëra secat, Iuno autem aëris arbitra est, merito initia mensium, id est Kalendas, huic deae consecraverunt.

[21] Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt. Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt, feriis autem vim cuiquam fieri piaculare est: ideo tunc vitantur nuptiae, in quibus vis fieri virgini videtur. Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Varro quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere ius non esset, ideo magis viduis quam virginibus idoneas esse ferias ad nubendum. [22] Subiciet aliquis: cur ergo Nonis, si feriatus dies non est, prohibetur celebritas nuptiarum? Huius quoque rei in aperto causa est. Nam quia primus nuptiarum dies verecundiae datur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportet adipisci et rem facere divinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas sive post Nonas Idusve ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret, quo nefas est sacra celebrari.

16

[1] Sed quia nos ad commemorationem dierum ordo deduxit, de hoc quoque quod Hori nostri consultatio continet pauca dicenda sunt. [2] Numa ut in menses annum, ita in dies mensem quemque distribuit, diesque omnes aut festos aut profestos aut intercisos vocavit. Festi dis dicati sunt, profesti hominibus ob administrandam rem privatam publicamque concessi, intercisi deorum hominumque communes sunt. [3] Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae, profestis fasti comitiales comperendini stati proeliares. Intercisi in se non in alia dividuntur: illorum enim dierum quibusdam horis fas est, quibusdam fas non est ius dicere. Nam cum hostia caeditur fari nefas est, inter caesa et porrecta fari licet, rursus cum adoletur non licet. Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.

[4] Sacra celebritas est vel cum sacrificia dis offeruntur vel cum dies divinis epulationibus celebratur vel cum ludi in honorem aguntur deorum vel cum feriae observantur. [5] Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor. Aut enim stativae sunt aut conceptivae aut imperativae aut nundinae. [6] Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observationibus adnotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia. Conceptivae sunt quae quotannis a magistratibus vel a sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos ut sunt Latinae Sementivae Paganalia Compitalia. Imperativae sunt quas consules vel praetores pro arbitrio potestatis indicunt. Nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri. [7] Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat. [8] Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum. Apud veteres quoque qui nominasset Salutem Semoniam Seiam Segetiam Tutilinam ferias observabat, item flaminica quotiens tonitrua audisset feriata erat donec placasset deos.

[9] Adfirmabant autem sacerdotes pollui ferias si indictis conceptisque opus aliquod fieret. Praeterea regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri et ideo per praeconem denuntiabant ne quid tale ageretur, et praecepti neglegens multabatur. [10] Praeter multam vero adfirmabatur eum qui talibus diebus imprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere. Prudentem expiare non posse Scaevola pontifex adseverabat, sed Vmbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid ad urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset. [11] Scaevola denique consultus quid feriis agi liceret, respondit quod praetermissum noceret. Quapropter si bos in specum decidisset eumque pater familias adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluisse, nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab imminenti vindicavit ruina. [12] Vnde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabie curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret:

balantumque gregem fluvio mersare salubri.

Adiciendo enim salubri ostendit avertendi morbi gratia tantum modo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa fieri concessum.

[13] Haec de festis et qui inde nascuntur, qui etiam nefasti vocantur; nunc de profestis et qui ex his procedunt loquemur, id est fastis, comitialibus, comperendinis, statis, proeliaribus.

[14] Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, "do dico addico"; his contrarii sunt nefasti. Comitiales sunt quibus cum populo agi licet, et fastis quidem lege agi potest, cum populo non potest, comitialibus utrumque potest; comperendini quibus vadimonium licet dicere; stati qui iudicii causa cum peregrino instituuntur, ut Plautus in Curculione,

si status condictus cum hoste intercessit dies.

"Hostem" nunc more vetere significat "peregrinum". [15] Proeliares ab iustis non segregaverim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitu imperato vexillum russi coloris in arce positum est, proeliares autem omnes quibus fas est res repetere vel hostem lacessere. [16] Nam cum Latiar, hoc est Latinarum sollemne, concipitur, item diebus Saturnaliorum, sed et cum mundus patet, nefas est proelium sumere, [17] quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam indutiae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est, meliusque occlusa Plutonis fauce eundum ad proelium putaverunt. [18] Vnde et Varro ita scribit: "mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet. Propterea non modo proelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere religiosum est." [19] Vitabant veteres ad viros vocandos etiam dies qui essent notati rebus adversis, vitabant etiam ferias, sicut Varro in augurum libris scribit in haec verba: "Viros vocare feriis non oportet: si vocavit, piaculum esto." [20] Sciendum est tamen eligendi ad pugnandum diem Romanis tunc fuisse licentiam, si ipsi inferrent bellum. At cum exciperent, nullum obstitisse diem quo minus vel salutem suam vel publicam defenderent dignitatem. Quis enim observationi locus, cum eligendi facultas non supersit?

[21] Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cavendos putarunt, quos etiam atros velut infausta appellatione damnarunt. Eosdem tamen nonnulli communes velut ad emendationem nominis vocitaverunt. Horum causam Gellius Annalium libro quinto decimo et Cassius Hemina Historiarum libro secundo referunt. [22] Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Vergilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod totiens intra paucos annos male esset adflicta res publica; [23] et ex praecepto patrum Aquinium haruspicem in senatum venire iussum religionum requirendarum gratia dixisse Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversum Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram, multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum. [24] Tunc patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque proeliares neque puri neque comitiales essent. [25] Sed et Fabius Maximus Servilianus pontifex in libro duodecimo negat oportere atro die parentare, quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet. [26] Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem diem plerique vitant. Eius observationis an religio ulla sit tradita quaeri solet, sed nos nihil super ea re scriptum invenimus nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles. [27] Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.

[28] Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titius de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit, et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri, et quod Trebatius in libro primo religionum ait nundinis magistratum posse manu mittere iudiciaque addicere. [29] Sed contra Iulius Caesar sexto decimo auspiciorum libro negat nundinis contionem advocari posse, id est cum populo agi, ideoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse. Cornelius etiam Labeo primo fastorum libro nundinas ferias esse pronuntiat. [30] Causam vero huius varietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inveniet. Ait enim nundinas Iovis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare, sed lege Hortensia effectum ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites componerent. Nefasto enim die praetori fari non licebat. [31] Ergo qui ferias dicunt a mendacio vindicantur patrocinio vetustatis, qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.

[32] Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat. [33] Sed Cassius Servium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi. Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis. Cui rei etiam Varro consentit. [34] Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur. [35] Vnde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur. Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle consistere unde coram possent ab universis videri. Sed haec omnia neglegentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt. [36] Est etiam Nundina Romanorum dea a nono die nascentium nuncupata, qui lustricus dicitur. Est autem dies lustricus quo infantes lustrantur et nomen accipiunt; sed is maribus nonus, octavus est feminis.

[37] Plene ut arbitror anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit. Et scire equidem velim numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Thybrim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat.»

[38] Subiecit Eustathius, «non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius ut aestimo tam futtilis posset esse iudicii qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret; cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit. Nec mirum si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas. [39] Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet. [40] Latii vero veteres incolae, quia nihil iam tum discere ab Aegypto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis mensium diebus secuti sunt, ut retroversum cedente numero ab augmento in diminutionem computatio resoluta desineret. [41] Ita enim nos decimum diem, deinde nonum et postea octavum dicimus, ut Athenienses δεκάτην καὶ ἐνάτην φθίνοντος soliti sunt dicere. [42] Homerus quoque cum ait,

τοῦ μὲν φθίνοντος μηνός, τοῦ δ᾽ ἰσταμένοιο,

quid aliud nisi illum φθίνοντα dicit cuius paulatim deficientis supputatio in nomen desinit secuturi et ἱστάμενον illum qui praecedit numerum successurus priori in defectum meanti? [43] Quod et Homerus vester Mantuanus, intellegens illud stare dici ad quod acceditur, ait,

stat sua cuique dies,

extremum diem stare dicens, quasi ad quem per omnes eatur. [44] Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque saeculi opinioni reverentiam servans, "vos quoque", inquit,

labentem caelo qui ducitis annum,
Liber et alma Ceres,

tam lunam quam solem duces anni hac invocatione designans.»

17

[1] Hic Avienus: «hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem, modo Liberum, modo sub aliarum appellationum varietate veneremur. Et quia sacrorum omnium praesulem esse te, Vetti Praetextate, divina voluerunt, perge, quaeso, rationem mihi tantae sub uno numine in nominibus diversitatis aperire.»

[2] Tum Vettius: «cave aestimes, mi Aviene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari. Nam quod omnes paene deos, dumtaxat qui sub caelo sunt, ad solem referunt, non vana superstitio sed ratio divina commendat. [3] Si enim sol, ut veteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum et solus stellis errantibus praestat, ipsarum vero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam videtur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant: necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem. [4] Et sicut Maro, cum de una Iunone diceret, "quo numine laeso," ostendit unius dei effectus varios pro variis censendos esse numinibus, ita diversae virtutes solis nomina dis dederunt. Vnde ἓν τὸ πᾶν sapientum principes prodiderunt. [5] Virtutem igitur solis quae divinationi curationique praeest Apollinem vocaverunt, quae sermonis auctor est Mercurii nomen accepit. Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, Ἑρμῆς ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν propria appellatione vocitatus est. [6] Virtus solis est quae fructibus <...> effectus eiusdem est qui frugibus praeest. Et hinc natae sunt appellationes deorum [sicut] ceterorum qui ad solem certa et arcana ratione referuntur et —ne tanto secreto nuda praestetur adsertio— auctoritates veterum de singulis consulamus.

[7] Apollinis nomen multiplici interpretatione ad solem refertur, cuius rei ordinem pergam. Plato solem Ἀπόλλωνα cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ ἀποπάλλειν τὰς ἀκτῖνας id est a iactu radiorum; Chrysippus [Apollinem], ὡς οὐχὶ τῶν πολλῶν καὶ φαύλων οὐσιῶν τοῦ πυρὸς ὄντα, primam enim nominis litteram retinere significationem negandi, ἢ ὅτι μόνος ἐστὶ καὶ οὐχὶ πολλοί, nam et Latinitas eum, quia tantam claritudinem solus obtinuit, solem vocavit. [8] Speusippus, quod ex multis ignibus constet vis eius ὡς ἀπὸ πολλῶν οὐσιῶν πυρὸς αὐτοῦ συνεστῶτος, Cleanthes ὡς ἀπ᾽ ἄλλων καὶ ἄλλων τόπων τὰς ἀνατολὰς ποιουμὲνου, quod ab aliis atque aliis locorum declinationibus faciat ortus. [9] Cornificius arbitratur Apollinem nominatum ἀπὸ τοῦ ἀναπολεῖν, id est quia intra circuitum mundi quem Graeci πόλον appellant impetu latus ad ortus refertur. Alii cognominatum Apollinem putant ὡς ἀπολλύντα τὰ ζῶα, exanimat enim et perimit animantes cum pestem intemperie caloris immittit, [10] ut Euripides in Phaethonte,

ὦ χρυσοφεγγὲς ἥλι᾽, ὡς μ᾽ ἀπώλεσας,
ὅθεν σ᾽ Ἀπόλλων ἐμφανῶς κλῄζει βροτός,

item Archilochus,

ἄναξ Ἄπολλον, καὶ σὺ τοὺς μὲν αἰτίους
σήμαινε καὶ σφας ὄλλυ᾽ ὥσπερ ὀλλύεις.

[11] Denique inustos morbo Ἀπολλωνοβλήτους καὶ ἡλιοβλήτους appellant, et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et Ἀρτεμιδοβλήτους vocant. [12] Hinc est quod arcu et sagittis Apollinis simulacra decorantur, ut per sagittas intellegatur vis emissa radiorum, <unde Homerus>,

αὐτὰρ ἔπειτ᾽ αὐτοῖσι βέλος ἐχεπευκὲς ἐφιεὶς
βάλλ᾽.

[13] Idem auctor est et publicae sospitatis, quam creditur sol animantibus praestare temperie. Sed quia perpetuam praestat salubritatem et pestilens ab ipso casus rarior est, ideo Apollinis simulacra manu dextera Gratias gestant, arcum cum sagittis sinistra, quod ad noxam sit pigrior, et salutem manus promptior largiatur. [14] Hinc est quod eidem adtribuitur medendi potestas, quia temperatus solis calor morborum omnium fuga est. Nam ὡς ἀπελαύνοντα τὰς νόσους Ἀπόλλωνα tamquam Ἀπέλλωνα cognominatum putant. [15] Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen verteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses Ἀλεξίκακον appellant. Sed et Lindii colunt Apollinem Λοίμιον, hoc cognomine finita pestilentia nuncupatum. Eadem opinio sospitalis et medici dei in nostris quoque sacris fovetur. Namque virgines Vestales ita indigitant: Apollo Medice, Apollo Paean. [16] Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus immittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntiationibus signant, appellantes deum Ἰήιον atque Παιᾶνα. Quae cognomina utrique effectui apta sunt, ut sit Ἰήιος ἀπὸ τοῦ ἰᾶσθαι, id est a sanando, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παύειν τὰς ἀνίας, et rursus Ἰήιος ἀπὸ τοῦ ἱέναι, ab immitendo [βέλος ἐχεπευκὲς ἐφιείς], et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παίειν, a feriendo. [17] Obtinuit tamen ut cum sanitatem dari sibi precantur, ἴη Παιάν per Η litteram enuntient, id est medere Paean; cum autem ἵε Παιάν per Ε litteram dicunt cum adspiratione prioris litterae, significant hoc dici in aliquem adversa precatione, βάλε Παιάν, id est immitte feriendo. Qua voce ferunt Latonam usam cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam. [18] Hanc vocem, id est ἵε Παιάν, confirmasse fertur oraculum Delphicum Atheniensibus petentibus opem dei adversus Amazonas Theseo regnante. Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique. [19] Apollodorus in libro quarto decimo περὶ τῶν θεῶν Ἰήιον solem scribit: ita appellari Apollinem ἀπὸ τοῦ κατὰ τὸν κόσμον ἵεσθαι καὶ ἰέναι, quod sol per orbem impetu fertur. [20] Sed Timotheus ita:

σύ τε ὦ τὸν ἀεὶ πόλον οὐράνιον
λαμπραῖς ἀκτῖσιν ἥλιε βάλλων
πέμψον ἑκαβόλον ἐχθροῖς βέλος
σᾶς ἀπὸ νεύρας ὦ ἵε Παιάν.

[21] Eundem deum praestantem salubribus causis Οὔλιον appellant, id est sanitatis auctorem, ut ait Homerus:

οὖλέ τε καὶ μάλα χαῖρε.

Maeandrius scribit Milesios Ἀπόλλωνι Οὐλίῳ pro salute sua immolare. Pherecydes refert Thesea cum in Cretam ad Minotaurum duceretur, vovisse pro salute atque reditu suo Ἀπόλλωνι Οὐλίῳ καὶ Ἀρτέμιδι Οὐλίᾳ. [22] Nec mirum si gemini effectus variis nominibus celebrantur, cum alios quoque deos ex contrario in eadem re duplici censeri et potestate accipiamus et nomine, ut Neptunum quem alias Ἐνοσίχθονα id est terram moventem, alias Ἀσφαλίωνα id est stabilientem vocant. item Mercurius hominum mentes vel oculos et excitat et sopit, ut ait poeta:

εἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ τ᾽ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει,
<ὧν ἐθέλει, τοὺς δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει>.

[23] Vnde et Apollinem, id est solem, modo sospitatem modo pestem significantibus cognominibus adoramus; cum tamen pestis quae ab eo noxiis immititur aperte hunc deum bonis propugnare significet. [24] Hinc est quod apud Pachynum Siciliae promuntorium Apollo Libystinus eximia religione celebratur. Nam cum Libyes invasuri Siciliam classem appulissent ad id promuntorium, Apollo, qui ibi colitur, invocatus ab incolis immissa hostibus peste et paene cunctis subita morte interceptis Libystinus cognominatus est. [25] Nostris quoque continetur annalibus similis eiusdem dei praesentiae maiestas. Nam cum ludi Romae Apollini celebrarentur ex vaticinio Marcii vatis carmineque Sibyllino, repentino hostis adventu plebs ad arma excitata occurrit hosti, eoque tempore nubes sagittarum in adversos visa ferri et hostem fugavit et victores Romanos ad spectacula dei sospitalis reduxit. Hinc intellegitur proelii causa, non pestilentiae sicut quidam aestimant, ludos institutos.

[26] Haec est autem huius aestimationis ratio quod tunc sol super ipsum nostrae habitationis verticem fulget. Nam Cancer in aestivo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant. Vnde aestimatum est a nonnullis ad propitiandum tunc maxime deum caloris Apollinaribus litari. [27] Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos. Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari. [28] Fertur autem in carminibus Marcii vatis, cuius duo volumina inlata sunt in senatum, inventum esse ita scriptum:

hostem, Romani, si ex agro expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini censeo vovendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant. His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum. Decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. Hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res publica melior: nam is divus extinguet perduelles vestros qui vestros campos pascunt placide.

[29] Ex hoc carmine cum procurandi gratia dies unus rebus divinis impensus esset, postea senatus consultum factum uti decemviri, quo magis instruerentur de ludis Apollini agundis reque divina recte facienda, libros Sibyllinos adirent. In quibus cum eadem reperta nuntiatum esset, censuerunt patres Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum ut Graeco ritu hisce hostiis sacrum facerent, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata. Ludos in circo populus coronatus spectare iussus.

[30] Haec praecipue traditur origo ludorum Apollinarium. Nunc ex aliis quoque huius dei nominibus eundem esse Apollinem et solem probemus. [31] Λοξίας cognominatur, ut ait Oenopides, ὅτι ἐκπορεύεται τὸν λοξὸν κύκλον ἀπὸ δυσμῶν ἐπ᾽ ἀνατολὰς κινούμενος, id est quod obliquum circulum ab occasu ad orientem pergit; aut, ut Cleanthes scribit, ἐπειδὴ καθ᾽ ἕλικας κινεῖται· λοξαὶ γάρ εἰσι καὶ αὗται, quod flexuosum iter pergit, ἢ ὅτι λοξὰς τὰς ἀκτῖνας ἵησιν ἐφ᾽ ἡμᾶς βορείους ὅντας νότειος ὤν, vel quod transversos in nos a meridie immitit radios, cum simus ad ipsum septentrionales. [32] Δήλιος cognominatur ἀπὸ τοῦ δῆλα καὶ φανερὰ πάντα ποιεῖν τῷ φωτί, quod inluminando omnia clara demonstret.

[33] Φοῖβος appellatur, ut ait Cornificius, ἀπὸ τοῦ φοιτᾶν βίᾳ, quod vi fertur, plerique autem a specie et nitore Φοῖβον id est καθαρὸν καὶ λαμπρόν, dictum putant. [34] Item Φάνητα appellant ἀπὸ τοῦ φαίνειν, et Φανεόν, ἐπειδὴ φαίνεται νέος, quia sol cotidie renovat sese, unde Vergilius "mane novum".

[35] Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, Ἀειγενέτῃ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.

[36] Apollinis Lycii plures accipimus cognominis causas. Antipater Stoicus Lycium Apollinem nuncupatum scribit ἀπὸ τοῦ λευκαίνεσθαι πάντα φωτίζοντος ἡλίου. Cleanthes Lycium Apollinem appellatum notat quod, veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque umorem eripit radiis. [37] Prisci Graecorum primam lucem, quae praecedit solis exortus, λύκην appellaverunt ἀπὸ τοῦ λευκοῦ. Id temporis hodieque λυκόφως cognominant. [38] De quo tempore poeta ita scribit:

ἧμος δ᾽ οὔτ᾽ ἄρ πω ἠώς, ἔτι δ᾽ ἀμφιλύκη νύξ,

idem Homerus,

εὔχεο δ᾽ Ἀπόλλωνι Λυκηγενέϊ κλυτοτόξῳ,

quod significat τῷ γεννῶντι τὴν λύκην, id est qui generat exortu suo lucem. Radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum parit lucem. [39] Neque minus Romani, ut pleraque alia ex Graeco, ita et lucem videntur a λύκῃ figurasse. Annum quoque vetustissimi Graecorum λυκάβαντα appellabant τὸν ὑπὸ τοῦ λύκου id est sole βαινόμενον καὶ μετρούμενον. [40] Λύκον autem solem vocari etiam Lycopolitana Thebaidos civitas testimonio est, quae pari religione Apollinem itemque lupum, hoc est λύκον, colit, in utroque solem venerans, quod hoc animal rapit et consumit omnia in modum solis, ac plurimum oculorum acie cernens tenebras noctis evincit. [41] Ipsos quoque λύκους a λύκῃ id est a prima luce appellatos quidam putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.

[42] Apollinem Πατρῷον cognominaverunt non propria gentis unius aut civitatis religione sed ut auctorem progenerandarum omnium rerum, quod sol umoribus exsiccatis ad progenerandum omnibus praebuit causam, ut ait Orpheus,

πατρὸς ἔχοντα νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν.

Vnde nos quoque Ianum patrem vocamus, solem sub hac appellatione venerantes. [43] Νόμιον Ἀπόλλωνα cognominaverunt non ex officio pastorali et fabula per quam fingitur Admeti regis pecora pavisse, sed quia sol pascit omnia quae terra progenerat. [44] Vnde non unius generis sed omnium pecorum pastor canitur ut apud Homerum Neptuno dicente

Φοῖβε, σὺ δ᾽ εἰλίποδας ἕλικας βοῦς βουκολέεσκες,

atque idem apud eundem poetam equarum pastor significatur, ut ait,

τὰς ἐν Φηρίῃ θρέψ᾽ ἀργυρότοξος Ἀπόλλων,
ἄμφω θηλείας, φόβον Ἄρηος φορεούσας.

[45] Praeterea aedes ut ovium pastoris sunt apud Camirenses Ἐπιμηλίου, apud Naxios Ποιμνίου itemque deus Ἀρνοκόμης colitur, et apud Lesbios Ναπαῖος; et multa sunt cognomina per diversas civitates ad dei pastoris officium tendentia. Quapropter universi pecoris antistes et vere pastor agnoscitur.

[46] Apollo Ἐλελεὺς appellatur ἀπὸ τοῦ ἐλίττεσθαι περὶ τὴν γῆν, quod aeterno circa terram meatu veluti volvi videtur, ut ait Euripides,

Ἥλιε, θοαῖς ἵπποισιν ἑλίσσων φλόγα,

ἢ ὅτι συναλισθέντος πολλοῦ πυρὸς περιπολεῖ, ut ait Empedocles:

οὕνεκ᾽ ἀναλισθεὶς μέγαν οὐρανὸν ἀμφιπολεύει.

Platon ἀπὸ τοῦ συναλίζειν καὶ συναθροίζειν τοὺς ἀνθρώπους, ὅταν ἀνατείλῃ, quod exoriens homines conducit in coetum.

[47] Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis, unde et Ἀκερσικόμης, quod numquam radii possunt a fonte lucis avelli; item Ἀργυρότοξος, quod enascens per summum orbis ambitum velut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum. [48] Σμινθεὺς cognominatur, ὅτι ζέων θεῖ, quia fervens currit, ἐπεὶ καιόμενος ὁρᾶται νέος, vel quod, cum omnia ardentia consumantur, hic suo calore candens semper novus constat. Item Ἀπόλλων Κιλλαῖος, ὅτι τὰς κινήσεις λαιὰς ποιεῖ, semper nobis ab austro currens. [49] Θυμβραῖος Ἀπόλλων ὁ τοὺς ὄμβρους θείς, quod est deus imbricitor; Ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.

[50] Ἀπόλλων Πύθιος οὐκ ἀπὸ τῆς πεύσεως, id est non a consultatione oraculorum dictus a physicis aestimatur, sed ἀπὸ τοῦ πύθειν, id est σήπειν, quod numquam sine vi caloris efficitur. [51] Hinc ergo Πύθιον dictum aestimant, licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis arcani, quod apparebit si percurratur ordo qui de Apolline nascente narratur, sicut paulo superius enarraturum me esse promisi.

[52] Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse. [53] Quod ita intellegendum naturalis ratio demonstrat. Namque post chaos ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc umida substantia molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus, haec sidera edita esse creduntur et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero umidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris, [54] siquidem Latonam physici volunt terram videri, cui diu intervenit Iuno ne numina quae diximus ederentur: hoc est aër, qui tunc umidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per umoris aërii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret. [55] Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum. Ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Providentiae, quam ναὸν Προνοίας Ἀθηνᾶς appellant, apta religione celebratur. [56] Propterea in insula dicuntur enati, quod ex mari nobis oriri videntur. Haec insula ideo Delos vocatur, quia ortus et quasi partus luminum omnia facit δῆλα, id est aperta clarescere.

[57] Haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus. Nam terrae adhuc umidae exhalatio, meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo, corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et umore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere: sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exsiccata enecta, interempti draconis ab Apolline fabulam fecit. [58] Est et alia ratio draconis perempti. Nam solis meatus licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit. [59] Vnde Euripides:

πυριγενὴς δὲ δράκων ὁδὸν ἡγεῖται ταῖς τετραμόρφοις
ὥραις ζευγνὺς ἁρμονίᾳ πλούτου πολύκαρπον ὄχημα.

Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur. Inde fabula exorta est de serpentis nece. [60] Sagittarum autem nomine non nisi radiorum iactus ostenditur, qui tunc longissimi intelleguntur quo tempore altissimus sol diebus longissimis solstitio aestivo conficit annuum cursum, inde Ἑκηβόλος et Ἑκατηβόλος dictus ἕκαθεν τὰς ἀκτῖνας βάλλων, e longissimo altissimoque radios in terram usque demittens.

[61] De Pythii cognomine sufficere ista potuissent, ni haec quoque se ratio eiusdem appellationis ingereret. Cum enim sol in signo Cancri aestivum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur ὡς πύματον θέων, ὅ ἐστιν τὸν τελευταῖον δρόμον τρέχων. [62] Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur. Hanc opinionem Cornificius in Etymis retulit. [63] Ideo autem iis duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod cancer animal retro atque oblique cedit eademque ratione sol in eo signo obliquum ut solet incipit agere retrogressum, caprae vero consuetudo haec in pastu videtur ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare.

[64] Ἀπόλλωνα Διδυμαῖον vocant, quod geminam speciem sui numinis praefert ipse inluminando formandoque lunam. Etenim ex uno fonte lucis gemino sidere spatia diei et noctis inlustrat, unde et Romani solem sub nomine et specie Iani Didymaei Apollinis appellatione venerantur. [65] Ἀπόλλωνα Δέλφιον vocant, quod quae obscura sunt claritudine lucis ostendit ἐκ τοῦ δηλοῦν τὰ ἀφανῆ aut, ut Numenio placet, quasi unum et solum. Ait enim prisca Graecorum lingua δέλφον unum vocari. Vnde et frater, inquit, ἀδελφός dicitur quasi iam non unus. [66] Hieropolitani praeterea, qui sunt gentis Assyriorum, omnes solis effectus atque virtutes ad unius simulacri barbati speciem redigunt eumque Apollinem appellant. [67] Huius facies prolixa in acutum barba figurata est, eminente super caput calatho. Simulacrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae parvulo signo, sinistra floris porrigit speciem summisque ab umeris Gorgoneum velamentum redimitum anguibus tegit scapulas. Aquilae propter <caput> exprimunt instar volatus, ante pedes imago feminea est, cuius dextera laevaque sunt signa feminarum; ea cingit flexuoso volumine draco. [68] Radios in terram superne iaci barba demissa significat. Calathus aureus surgens in altum monstrat aetheris summam, unde solis creditur esse substantia. Hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet. Victoria testatur cuncta submitti huius sideris potestati. Floris species florem rerum protestatur, quas hic deus inseminat progenerat fovet nutrit maturatque. [69] Species feminea terrae imago est, quam sol desuper inlustrat. Signa duo aeque feminea quibus ambitur hylen naturamque significant confamulantes, et draconis effigies flexuosum iter sideris monstrat. Aquilae propter altissimam velocitatem volatus altitudinem solis ostendunt. [70] Addita est Gorgonea vestis, quod Minerva quam huius praesidem accipimus solis virtus sit, sicut et Porphyrius testatur Minervam esse virtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat. Nam ideo haec dea Iovis capite prognata memoratur, id est de summa aetheris parte edita, unde origo solis est.

18

[1] Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari. Nam Aristoteles, qui Theologumena scripsit, Apollinem et Liberum patrem unum eundemque deum esse cum multis aliis argumentis adserat, etiam apud Ligyreos ait in Thracia esse adytum Libero consecratum ex qua redduntur oracula. Sed in hoc adyto vaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula. [2] Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu. [3] Item Boeotii, Parnassum montem Apollini sacratum esse memorantes, simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt; unde et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur. [4] Quod cum et Varro et Granius Flaccus adfirment, etiam Euripides his docet:

Διόνυσος θύρσοισι καὶ νεβρῶν δοραῖς
καθαπτὸς ἐν πεύκαισι Παρνασσὸν κάτα
πηδᾷ χορεύων.

[5] In hoc monte Parnasso Bacchanalia alternis annis aguntur, ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque voces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perveniunt. [6] Et ne quis opinetur diversis dis Parnassum montem dicatum, idem Euripides in Licymnio, Apollinem Liberumque unum eundemque deum esse significans, scribit,

δέσποτα φιλόδαφνε Βάκχε, παιὰν Ἄπολλον εὔλυρε.

Ad eandem sententiam Aeschylus,

ὁ κισσεὺς Ἀπόλλων ὁ Βακχεῖος ὁ μάντις.

[7] Sed licet —illo prius adserto eundem esse Apollinem ac solem edoctoque postea ipsum esse Liberum patrem qui Apollo est— nulla ex his dubitatio sit solem ac Liberum patrem eiusdem numinis habendum, absolute tamen hoc argumentis liquidioribus adstruetur. [8] In sacris enim haec religiosi arcani observatio tenetur, ut sol cum in supero id est in diurno hemisphaerio est, Apollo vocitetur: cum in infero id est nocturno, Dionysus qui est Liber pater habeatur. [9] Item Liberi patris simulacra partim puerili aetate, partim iuvenis fingunt, praeterea barbata specie, senili quoque, ut Graeci eius quem Βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes. [10] Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur, exinde autem procedentibus augmentis aequinoctio vernali similiter atque adulescentis adipiscitur vires figuraque iuvenis ornatur. Postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum. Exinde per deminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur. [11] Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebazium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit, eique deo in colle Zilmisso aedes dicata est specie rotunda, cuius medium interpatet tectum. Rotunditas aedis monstrat huiusce sideris speciem, summoque tecto lumen admittitur, ut appareat solem cuncta vertice summo lustrare lucis inmissu, et quia oriente eo universa patefiunt. [12] Orpheus quoque solem volens intellegi ait inter cetera:

τήκων αἰθέρα δῖον ἀκίνητον πρὶν ἐόντα
ἐξανέφηνε θεοῖσιν ὁρᾶν κάλλιστον ἰδέσθαι,
ὃν δὴ νῦν καλέουσι Φάνητά τε καὶ Διόνυσον
Εὐβουλῆα τ᾽ ἄνακτα καὶ Ἀνταύγην ἀρίδηλον·
ἄλλοι δ᾽ ἄλλο καλοῦσιν ἐπιχθονίων ἀνθρώπων.
Πρῶτος δ᾽ ἐς φάος ἦλθε, Διόνυσος δ᾽ ἐπεκλήθη,
οὕνεκα δινεῖται κατ᾽ ἀπείρονα μακρὸν Ὄλυμπον·
ἀλλαχθεὶς δ᾽ ὄνομ᾽ ἔσχε, προσωνυμίας πρὸς ἑκάστων
παντοδαπὰς κατὰ καιρὸν, ἀμειβομένοιο χρόνοιο.

[13] Φάνητα dixit solem ἀπὸ τοῦ φῶτὸς καὶ φανεροῦ, id est a lumine atque inluminatione, quia cunctis visitur cuncta conspiciens. Διόνυσος, ut ipse vates ait, ἀπὸ τοῦ δινεῖσθαι καὶ περιφέρεσθαι, id est quod circumferatur in ambitum. [14] Vnde Cleanthes ita cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ διανύσαι, quia cotidiano impetu ab oriente ad occasum diem noctemque faciendo caeli conficit cursum.

[15] Physici Διόνυσον Διὸς νοῦν, quia solem mundi mentem esse dixerunt. Mundus autem vocatur caelum, quod appellant Iovem. Vnde Aratus de caelo dicturus ait, ἐκ Διὸς ἀρχώμεσθα.

[16] Liber a Romanis appellatur, quod liber et vagus est, ut ait Laevius,

Hac qua sol vagus igneas habenas
immittit propius iugatque terrae.

[17] Idem versus Orphaici Εὐβουλῆα vocantes boni consilii hunc deum praestitem monstrant. Nam si conceptu mentis consilia nascuntur, mundi autem mentem solem esse opinantur auctores, a quo in homines manat intellegendi principium, merito boni consilii solem antistitem crediderunt. [18] Solem Liberum esse manifeste pronuntiat Orpheus hoc versu:

Ἥλιος, ὃν Διόνυσον ἐπίκλησιν καλέουσιν.

Et is quidem versus absolutior, ille vero eiusdem vatis operosior:

εἷς Ζεὺς εἷς Ἀίδης εἷς Ἥλιος εἷς Διόνυσος.

[19] Huius versus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris versibus inter cetera vocatur ΙΑΩ. Nam consultus Apollo Clarius quis deorum habendus sit qui vocatur ΙΑΩ, ita effatus est:

[20] ὄργια μὲν δεδαῶτας ἐχρῆν νηπευθέα κεύθειν,
εἰ δ᾽ ἄρα τοι παύρη σύνεσις καὶ νοῦς ἀλαπαδνός.
Φράζεο τὸν πάντων ὕπατον θεὸν ἔμμεν ΙΑΩ,
χείματι μέν τ᾽ Ἀίδην, Δία δ᾽ εἴαρος ἀρχομένοιο,
Ἠέλιον δὲ θέρευς, μετοπώρου δ᾽ ἁβρὸν Ἰακχον.

[21] Huius oraculi vim, numinis nominisque interpretationem, qua Liber pater et sol ΙΑΩ significatur, exsecutus est Cornelius Labeo in libro cui titulus est De oraculo Apollinis Clarii.

[22] Item Orpheus, Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans, de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit:

ταῦτά τε πάντα τελεῖν ἦρι σκευῇ πυκάσαντα
σῶμα θεοῦ μίμημα περικλύτοῦ ἠελίοιο·
πρῶτα μὲν οὖν φλογέαις ἐναλίγκιον ἀκτίνεσσιν
πέπλον φοινίκεον πυρὶ εἴκελον ἀμφιβαλέσθαι·
αὐτὰρ ὕπερθε νεβροῖο παναίολον εὐρὺ καθάψαι
δέρμα πολύστικτον θηρὸς κατὰ δεξιὸν ὦμον,
ἄστρων δαιδαλέων μίμημ᾽ ἱεροῦ τε πόλοιο.
Εἶτα δ᾽ ὕπερθε νεβρῆς χρύσεον ζωστῆρα βαλέσθαι,
παμφανόωντα, πέριξ στέρνων φορέειν, μέγα σῆμα,
εὐθὺς ὅτ᾽ ἐκ περάτων γαίης φαέθων ἀνορούων
χρυσείαις ἀκτῖσι βάλῃ ῥόον Ὠκεανοῖο,
αὐγὴ δ᾽ ἄσπετος ᾖ, ἀνὰ δὲ δρόσῳ ἀμφιμιγεῖσα
μαρμαίρῃ δίνῃσιν ἑλισσομένη κατὰ κύκλον,
πρόσθε θεοῦ· ζωστὴρ δ᾽ ἄρ᾽ ὑπὸ στέρνων ἀμετρήτων
φαίνεται Ὠκεανοῦ κύκλος, μέγα θαῦμα ἰδέσθαι.

[23] Hinc et Vergilius sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, "vestro", ait,

si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista.

[24] Solem vero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait,

saepe etiam steriles incendere profuit agros,

et reliqua. Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid adscribendum est aetherio solis calori?

19

[1] Quae de Libero patre dicta sunt, haec Martem eundem ac solem esse demonstrant: siquidem plerique Liberum cum Marte coniungunt, unum deum esse monstrantes. Vnde Bacchus Ἐνυάλιος cognominatur, quod est inter propria Martis nomina. [2] Colitur etiam apud Lacedaemonios simulacrum Liberi patris hasta insigne, non thyrso. Sed et cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit? Cuius mucro hedera lambente protegitur, quod ostendit vinculo quodam patientiae obligandos impetus belli. Habet enim hedera vinciendi obligandique naturam. Nec non et calor vini, cuius Liber pater auctor est, saepe homines ad furorem bellicum usque propellit. [3] Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse voluerunt. Certe Romani utrumque patris appellatione venerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem cognominantes. [4] Hinc etiam Liber pater bellorum potens probatur, quod eum primum ediderunt auctorem triumphi. Cum igitur Liber pater idem ac sol sit, Mars vero idem ac Liber pater, Martem solem esse quis dubitet? [5] Accitani etiam, Hispana gens, simulacrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton vocantes. [6] Et certe ratio naturalis exigit ut di caloris caelestis parentes magis nominibus quam re substantiaque divisi sint: fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram, alias ad virtutes, nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt; cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait:

μαίνετο δ᾽ ὡς ὅτ᾽ Ἄρης ἐγχέσπαλος ἠ᾽ ὀλοὸν πῦρ.

In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo fervor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem vocari.

[7] Vt vero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt. Eundem enim esse Apollinem atque Mercurium vel hinc apparet, quod apud multas gentes stella Mercurii ad Apollinis nomen refertur et quod Apollo Musis praesidet, Mercurius sermonem, quod est Musarum munus, impertit. [8] Praeter hoc quoque Mercurium pro sole censeri multa documenta sunt. Primum quod simulacra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem. [9] Nam quia mentis potentem Mercurium credimus appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa est autem velocitas mentis, ut ait Homerus,

ὡς εἰ πτερὸν ἠὲ νόημα,

ideo pennis Mercurius quasi ipsa natura solis ornatur. [10] Hoc argumentum Aegyptii lucidius absolvunt, ipsius solis simulacra pennata fingentes, quibus color apud illos non unus est. Alterum enim caerulea specie, alterum clara fingunt. Ex his clarum superum et caeruleum inferum vocant, inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit, superi, cum partem zodiaci ambit aestivam. [11] Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur. [12] Argiphontes praeterea cognominatur non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum custodisse Iunonis imperio Inachi filiam Io, eius deae paelicem, conversam in bovis formam: sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum. [13] Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ. Et videtur terram desuper observare, quam Aegyptii hieroglyphicis litteris cum significare volunt, ponunt bovis figuram. Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.

[14] Pleraque etiam simulacra Mercurii quadrato statu figurantur, solo capite insignita et virilibus erectis, quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque vim eius non in quodam divisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est. [15] Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum. Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est, ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit. [16] In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum. Hi dracones parte media voluminis sui in vicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum, reflexae in circulum, pressis osculis ambitum circuli iungunt, et post nodum caudae revocantur ad capulum caducei ornanturque alis ex eadem capuli parte nascentibus. [17] Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae genesis appellatur, Aegyptii protendunt, deos praestites homini nascenti quattuor adesse memorantes, Δαίμονα Τύχην Ἔρωτα Ἀνάγκην. Et duo priores solem ac lunam intellegi volunt quod sol auctor spiritus caloris ac luminis humanae vitae genitor et custos est et ideo nascentis Δαίμων (id est deus) creditur, luna Τύχη, quia corporum praesul est quae fortuitorum varietate iactantur; Amor osculo significatur, Necessitas nodo. [18] Cur pennae adiciantur iam superius absolutum est. Ad huiusmodi argumenta draconum praecipue volumen electum est propter iter utriusque sideris flexuosum.

20

[1] Hinc est quod simulacris et Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod hi ad solis naturam lunaeque referuntur. Et est Aesculapius vis salubris de substantia solis subveniens animis corporibusque mortalium. Salus autem naturae lunaris effectus est quo corpora animantum iuvantur salutifero firmata temperamento. [2] Ideo ergo simulacris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta. Propterea et ad ipsum solem species draconis refertur, quia sol semper velut a quadam imae depressionis senecta in altitudinem suam ut in robur revertitur iuventutis. [3] Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus ἀπὸ τοῦ δέρκειν id est videre. Nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et pervigili naturam sideris huius imitari atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari. [4] Aesculapium vero eundem esse atque Apollinem non solum hinc probatur quod ex illo natus creditur, sed quod ei et vis divinationis adiungitur. Nam Apollodorus in libris quibus titulus est Περὶ θεῶν scribit quod Aesculapius divinationibus et auguriis praesit. [5] Nec mirum, siquidem medicinae atque divinationum consociatae sunt disciplinae. Nam medicus vel commoda vel incommoda in corpore futura praenoscit, sicut ait Hippocrates oportere medicum dicere de aegro, τά τε παρεόντα καὶ τὰ προγεγονότα καὶ τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι, id est,

quae sint, quae fuerint, quae mox ventura sequentur.

Quod congruit divinationibus quae sciunt

τά τ᾽ ἔοντα τά τ᾽ ἐσσόμενα πρό τ᾽ ἐόντα.

[6] Sed nec Hercules a substantia solis alienus est: quippe Hercules ea est solis potestas quae humano generi virtutem ad similitudinem praestat deorum. Nec aestimes Alcmena apud Thebas Boeotias natum solum vel primum Herculem nuncupatum: immo post multos atque postremus ille hac appellatione dignatus est honoratusque hoc nomine quia nimia fortitudine meruit nomen dei virtutem regentis. [7] Ceterum deus Hercules religiose quidem et apud Tyron colitur, verum sacratissima et augustissima Aegyptii cum religione venerantur ultraque memoriam, quae apud illos retro longissima est, ut carentem initio colunt. [8] Ipse creditur et Gigantas interemisse cum caelo propugnaret quasi virtus deorum. Gigantas autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam impiam gentem deos negantem et ideo aestimatam deos pellere de caelesti sede voluisse? [9] Horum pedes in draconum volumina desinebant, quod significat nihil eos rectum, nihil superum cogitasse, totius vitae eorum gressu atque processu in inferna mergente. Ab hac gente sol poenas debitas vi pestiferi caloris exegit. [10] Et re vera Herculem solem esse vel ex nomine claret. Ἡρακλῆς enim quid aliud est nisi Ἥρας (id est aëris) κλέος? Quae porro alia aëris gloria est nisi solis illuminatio, cuius recessu profunditate occulitur tenebrarum? [11] Praeterea sacrorum administrationes apud Aegyptios multiplici actu multiplicem dei adserunt potestatem, significantes Herculem hunc esse τὸν ἐν πᾶσι καὶ διὰ πάντων ἥλιον. [12] Ex re quoque alibi terrarum gesta argumentum non vile colligitur. Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis commissoque proelio adhuc aequo Marte consistente pugna, subito in fugam versae sunt regiae naves simulque improviso igne correptae conflagraverunt. Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves immissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.

[13] Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat. Omnem tamen illam venerationem soli se sub illius nomine testatur impendere, vel dum calathum capiti eius infigunt vel dum simulacro signum tricipitis animantis adiungunt. [14] Quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem, dextra parte caput canis exoritur mansueta specie blandientis, pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua compescitur monstrum. [15] Ergo leonis capite monstratur praesens tempus, quia condicio eius inter praeteritum futurumque actu praesenti valida fervensque est. Sed et praeteritum tempus lupi capite signatur, quod memoria rerum transactarum rapitur et aufertur. Item canis blandientis effigies futuri temporis designat eventum, de quo nobis spes, licet incerta, blanditur. Tempora autem cui nisi proprio famularentur auctori? Cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt dum inmisso calore rapiuntur. [16] Accipe nunc quid de sole vel Sarapi pronuntietur oraculo. Nam Sarapis, quem Aegyptii deum maximum prodiderunt, oratus a Nicocreonte Cypriorum rege quis deorum haberetur, his versibus sollicitam religionem regis instruxit:

[17] εἰμὶ θεὸς τοιόσδε μαθεῖν, οἷόν κ᾽ ἐγὼ εἴπω·
οὐράνιος κόσμος κεφαλή, γαστὴρ δὲ θάλασσα,
γαῖα δέ μοι πόδες εἰσί, τὰ δ᾽ οὔατ᾽ ἐν αἰθέρι κεῖται,
ὄμμα τε τηλαυγὲς λαμπρὸν φάος ἠελίοιο.

[18] Ex his apparet Sarapis et solis unam et individuam esse naturam. Isis iuncta religione celebratur, quae est vel terra vel natura rerum subiacens soli. Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia vel terrae vel rerum naturae altu nutritur universitas.

21

[1] Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Aphacitidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent. Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt, inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt. [2] Ergo apud Assyrios sive Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol, annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens, partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora, sex inferiora censentur. [3] Et cum est in inferioribus et ideo dies breviores facit, lugere creditur dea, tamquam sole raptu mortis temporalis amisso et a Proserpina retento, quam numen terrae inferioris circuli et antipodum diximus. Rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt cum sol, evictis sex signis inferioris ordinis, incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum. [4] Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis umidis lutosis pruinaque contectis proprieque hiemali fructu pascitur glande. Ergo hiems veluti vulnus est solis quae et lucem eius nobis minuit et calorem, quod utrumque animantibus accidit morte. [5] Simulacrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens; lacrimae visione conspicientium manare creduntur. Quae imago, praeter quod lugentis est ut diximus deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant. [6] Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem, tunc est Venus laeta et pulchra: virent arva segetibus, prata herbis, arbores foliis. Ideo maiores nostri Aprilem mensem Veneri dicaverunt.

[7] Similiter Phryges, fabulis et sacrorum administrationibus immutatis, circa Matrem Deum et Attinem eadem intellegi praestant. [8] Quis enim ambigat Matrem Deum terram haberi? Haec dea leonibus vehitur, validis impetu atque fervore animalibus, quae natura caeli est, cuius ambitu aër continetur qui vehit terram. [9] Solem vero sub nomine Attinis ornant fistula et virga. Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam; virga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur. [10] Praecipuam autem solis in his caerimoniis verti rationem hinc etiam potest colligi, quod ritu eorum catabasi finita simulationeque luctus peracta, celebratur laetitiae exordium a. d. octavum Kalendas Apriles. Quem diem Hilaria appellant, quo primum tempore sol diem longiorem nocte protendit.

[11] Idem sub diversis nominibus religionis effectus est apud Aegyptios cum Isis Osirin luget. Nec in occulto est neque aliud esse Osirin quam solem, nec Isin aliud esse quam terram (ut diximus) naturamve rerum, eademque ratio quae circa Adonin et Attinem vertitu, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat. [12] Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere volunt, insculpunt sceptron inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas. [13] Apud eosdem Apollo, qui est sol, Horus vocatur, ex quo et horae viginti quattuor quibus dies noxque conficitur nomen acceperunt et quattuor tempora quibus annuus orbis impletur ὧραι vocantur.

[14] Idem Aegyptii volentes ipsius solis nomine dicare simulacrum figuravere raso capite sed dextra parte crine remanente. Servatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto, dempti autem capilli residente radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non visitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam. [15] Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia, ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ. Ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens, ad aestivum hemisphaerium tamquam enascens in augmenta porrigitur et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur. [16] Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore Leonisque inibi signum domicilium solis appellant quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere, [17] primum quia impetu et calore praestat animalia uti praestat sol sidera, validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum, qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior. Idemque oculis patentibus atque igneis cernitur semper, ut sol patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili cernit.

[18] Nec solus Leo sed signa quoque universa zodiaci ad naturam solis iure referuntur. Et ut ab Ariete incipiam, magna illi concordia est: nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus, sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum. [19] Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet sicut sol radiis. Nam et apud Graecos ἀπὸ τοῦ κάρα κριὸς appellatur.

[20] Taurum vero ad solem referri multiplici ratione Aegyptius cultus ostendit, vel quia apud Heliupolim taurum soli consecratum, quem Mneuim cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Buchin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae solis. [21] Nam et per singulas horas mutare colores adfirmatur et hirsutus setis dicitur in adversum nascentibus contra naturam omnium animalium. Vnde habetur velut imago solis in adversam mundi partem nitentis.

[22] Gemini autem, qui alternis mortibus vivere creduntur, quid aliud nisi solem unum eundemque significant, modo descendentem in ima mundi, modo mundi in summam altitudinem resurgentem?

[23] Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est,

obliquus qua se signorum verteret ordo?

Maximeque in illo signo sol a cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere. De Leone iam supra dictum est.

[24] Virgo autem, quae manu aristam refert, quid aliud quam δύναμις ἡλιακή quae fructibus curat? Et ideo Iustitia creditur quae sola facit nascentes fructus ad usus hominum pervenire.

[25] Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa.

[26] Sagittarius qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus; sagittam tamen iacit quod indicat tunc quoque universorum constare vitam radio solis vel ab ima parte venientis.

Capricornus ab infernis partibus ad supera solem reducens, caprae naturam videtur imitari, quae dum pascitur ab imis partibus semper prominentium scopulorum alta deposcit.

[27] Aquarius nonne ipsam vim solis ostendit? Vnde enim imber caderet in terras nisi solis calor ad supera traheret umorem, cuius refusio pluvialis est copia?

In ultimo ordine zodiaci Pisces locati sunt, quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aëriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat. Tanta est vis solis ut abstrusa quoque penetrando vivificet.

22

[1] Et ut ad solis multiplicem potestatem revolvatur oratio, Nemesis quae contra superbiam colitur quid aliud est quam solis potestas, cuius ista natura est ut fulgentia obscuret et conspectui auferat, quaeque sunt in obscuro inluminet offeratque conspectui?

[2] Pan ipse, quem vocant Inuum, sub hoc habitu quo cernitur solem se esse prudentioribus permittit intellegi. [3] Hunc deum Arcades colunt appellantes τὸν τῆς ὕλης κύριον, non silvarum dominum sed universae substantiae materialis dominatorem significari volentes, cuius materiae vis universorum corporum, seu illa divina sive terrena sint, componit essentiam. [4] Ergo Inui cornua barbaeque prolixa demissio naturam lucis ostendunt, qua sol et ambitum caeli superioris inluminat et inferiora conlustrat, unde Homerus de eo ait:

ὤρνυθ᾽, ἵν᾽ ἀθανάτοισι φόως φέροι ἠδὲ βροτοῖσιν.

Quid fistula vel virga significent superius in habitu Attinis expressimus. [5] Quod in caprae pedes desinit, haec argumenti ratio est, quia materia, quae in omnem substantiam sole dispensante porrigitur, divinis de se corporibus effectis in terrae finitur elementum. [6] Ad huius igitur extremitatis signum pedes huius animalis electi sunt, quod et terrenum esset et tamen semper peteret alta pascendo, sicut sol, vel cum radios superne demittit in terras vel cum se recolligit, in montibus visitur. [7] Huius Inui amor et deliciae Ἠχώ creditur nullius oculis obnoxia, quod significat harmoniam caeli, quae soli amica est quasi sphaerarum omnium de quibus nascitur moderatori nec tamen potest nostris umquam sensibus deprehendi.

[8] Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis immutata littera Κρόνος quasi Χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?

23

[1] Nec ipse Iuppiter rex deorum naturam solis videtur excedere, sed eundem esse Iovem ac solem claris docetur indiciis. Nam cum ait Homerus,

Ζεὺς γὰρ ἐς Ὠκεανὸν μετ᾽ ἀμύμονας Αἰθιοπῆας
χθιζὸν ἔβη μετὰ δαῖτα, θεοὶ δ᾽ἅμα πάντες ἕποντο,
δωδεκάτῃ δέ τοι αὖθις ἐλεύσεται Οὔλυμπόνδε,

[2] Iovis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda Oceani velut dapes ministrat. Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit Oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem umore nutriri. [3] Nam quod ait θεοὶ δ᾽ ἅμα πάντες ἕποντο, sidera intelleguntur, quae cum eo ad occasus ortusque cotidiano impetu caeli feruntur eodemque aluntur umore. Θεοὺς enim dicunt sidera et stellas ἀπὸ τοῦ θέειν, id est τρέχειν, quod semper in cursu sint, ἢ ἀπὸ τοῦ θεωρεῖσθαι. [4] Addit poeta δωδεκάτῃ δέ τοι αὖθις, non dierum sed horarum significans numerum, quibus referuntur ad hemisphaerii superioris exortum. [5] Intellectum nostrum in eandem sententiam ducunt etiam de Timaeo Platonis haec verba:

ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεὺς ἐλαύνων πτηνὸν ἅρμα πρῶτος πορεύεται διακοσμῶν πάντα καὶ ἐπιμελούμενος• τῷ δὲ ἕπεται στρατιὰ θεῶν καὶ δαιμόνων κατὰ ἕνδεκα μέρη κεκοσμημένη. Μένει δὲ Ἑστία ἐν θεῶν οἴκῳ μόνη.

His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans. [6] Nam quia in quocumque signo fuerit praestat omnia signa et sidera signorumque praestites deos, videtur cunctos deos ducatu praeire ornando cuncta ordinandoque atque ideo velut exercitum eius ceteros deos haberi per undecim signorum partes distributos, quia ipse duodecimi signi, in quocumque signo fuerit, locum occupat. [7] Nomen autem daemonum cum deorum appellatione coniungit, aut quia di sunt δαήμονες, id est scientes futuri, aut ut Posidonius scribit in libris quibus titulus est Περὶ ἡρώων καὶ δαιμόνων, quia ex aetheria substantia parta atque divisa qualitas illis est, sive ἀπὸ τοῦ δαιομένου, id est καιομένου, seu ἀπὸ τοῦ δαιομένου, hoc est μεριζομένου. [8] Quod autem addit μένει δὲ Ἑστία ἐν θεῶν οἴκῳ μόνη, significat quia haec sola, quam terram esse accipimus, manet immobilis intra domum deorum, id est intra mundum, ut ait Euripides:

καὶ Γαῖα μῆτερ· Ἑστίαν δέ σ᾽ οἱ σοφοὶ
βροτῶν καλοῦσιν ἡμένην ἐν αἰθέρι.

[9] Hinc quoque ostenditur quid de sole et Iove sit sentiendum cum alibi dicitur:

πάντα ἰδὼν Διὸς ὀφθαλμὸς καὶ πάντα νοήσας,

et alibi:

Ἠέλιος θ᾽, ὃς πάντ᾽ ἐφορᾷς καὶ πάντ᾽ ἐπακούεις,

unde utrumque constat una potestate censendum.

[10] Assyrii quoque solem sub nomine Iovis, quem Δία Ἡλιουπολίτην cognominant, maximis caerimoniis celebrant in civitate quae Heliupolis nuncupatur. Eius dei simulacrum sumptum est de oppido Aegypti quod et ipsum Heliupolis appellatur, regnante apud Aegyptios Senemure seu idem Senepos nomine fuit, perlatumque est primum in eam per Opiam legatum Deleboris regis Assyriorum sacerdotesque Aegyptios quorum princeps fuit Partemetis diuque habitum apud Assyrios postea Heliupolin commigravit. [11] Cur ita factum quaque ratione Aegypto profectum in haec loca ubi nunc est postea venerit rituque Assyrio magis quam Aegyptio colatur, dicere supersedi, quia ad praesentem non attinet causam. [12] Hunc vero eundem Iovem solemque esse cum ex ipso sacrorum ritu tum ex habitu dinoscitur. Simulacrum enim aureum specie imberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum; laeva tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant. [13] Huius templi religio etiam divinatione praepollet, quae ad Apollinis potestatem refertur, qui idem atque sol est. Vehitur enim simulacrum dei Heliupolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum circensium deorum simulacra, et subeunt plerumque provinciae proceres raso capite, longi temporis castimonia puri, ferunturque divino spiritu, non suo arbitrio sed quo deus propellit vehentes, ut videmus apud Antium promoveri simulacra Fortunarum ad danda responsa.

[14] Consulunt hunc deum et absentes missis diplomatibus consignatis, rescribitque ordine ad ea quae consultatione addita continentur. Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu, constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio, prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana: et primum misit signatos codicillos ad quos sibi rescribi vellet. [15] Deus iussit adferri chartam eamque signari puram et mitti, stupentibus sacerdotibus ad eiusmodi factum. Ignorabant quippe condicionem codicillorum. Hos cum maxima admiratione Traianus excepit, quod ipse quoque puris tabellis cum deo egisset. [16] Tunc aliis codicillis conscriptis signatisque consuluit an Romam perpetrato bello rediturus esset. Vitem centurialem deus ex muneribus in aede dedicatis deferri iussit divisamque in partes sudario condi ac proinde ferri. Exitus rei obitu Traiani apparuit ossibus Romam relatis. Nam fragmentis species reliquiarum, vitis argumento casus futuri tempus ostensum est.

[17] Et ne sermo per singulorum nomina deorum vagetur, accipe quid Assyrii de potentia solis opinentur. Deo enim, quem summum maximumque venerantur, Adad nomen dederunt. Eius nominis interpretatio significat unus unus. [18] Hunc ergo ut potentissimum adorant deum sed subiungunt eidem deam nomine Adargatin omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus attribuunt, solem terramque intellegentes nec multitudine nominum enuntiantes divisam eorum per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis. [19] Ipsa autem argumenta solis rationem loquuntur. Namque simulacrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram. Adargatidis simulacrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecumque terra progenerat. [20] Sub eodem simulacro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum id est terram leonibus vehi.

[21] Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes, Ἥλιε παντοκράτορ, κόσμου πνεῦμα, κόσμου δύναμις, κόσμου φῶς. [22] Solem esse omnia et Orpheus testatur his versibus:

κέκλυθι τηλεπόρου δίνης ἑλικαυγέα κύκλον
οὐρανίαις στροφάλιγξι περίδρομον αἰὲν ἑλίσσων,
ἀγλαὲ Ζεῦ Διόνυσε, πάτερ ποντου, πάτερ αἴης,
Ἥλιε παγγενέτορ πανταίολε χρυσεοφεγγές.»

24

[1] Hic cum Praetextatus fecisset loquendi finem, omnes in eum adfixis vultibus admirationem stupore prodebant. Dein laudare hic memoriam, ille doctrinam, cuncti religionem, adfirmantes hunc esse unum arcanae deorum naturae conscium qui solus divina et adsequi animo et eloqui posset ingenio. [2] Inter haec Euangelus, «equidem», inquit, «miror potuisse tantorum potestatem numinum comprehendi; verum quod Mantuanum nostrum ad singula, cum de divinis sermo est, testem citatis, gratiosius est quam ut iudicio fieri putetur. [3] An ego credam quod ille, cum diceret "Liber et alma Ceres" pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans? [4] Nisi forte, ut Graeci omnia sua in immensum tollunt, nos quoque etiam poetas nostros volumus philosophari, cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat.»

[5] Tum Symmachus: «De Cicerone, Euangele, qui conviciis impenetrabilis est, post videbimus; nunc quia cum Marone nobis negotium est, respondeas volo utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices, an alia illis altiora inesse fatearis. Videris enim mihi ita adhuc Vergilianos habere versus qualiter eos pueri magistris praelegentibus canebamus.»

[6] «Immo pueri cum essemus, Symmache, sine iudicio mirabamur, inspicere autem vitia nec per magistros nec per aetatem licebat. Quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit. Qui enim moriens poema suum legavit igni, quid nisi famae suae vulnera posteritati subtrahenda curavit? [7] Nec immerito. Erubuit quippe de se futura iudicia, si legeretur petitio deae precantis filio arma a marito cui soli nupserat nec ex eo prolem suscepisse se noverat, vel si mille alia multum pudenda seu in verbis modo Graecis modo barbaris seu in ipsa dispositione operis deprehenderentur.»

[8] Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus: «haec est quidem, Euangele, Maronis gloria ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur, verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria. Sed quaero utrum cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nervi tamen oratorii, qui in eodem validissimi sunt, placere videantur?»

[9] Haec verba primum Euangeli risus excepit. Deinde subiecit: «id hercle restat denique, ut et oratorem Vergilium renuntietis: nec mirum cum et ad philosophos ambitus vester paulo ante provexerit.»

[10] «Si in hac opinione es», inquit Symmachus, «ut Maro tibi nihil nisi poeticum sensisse aestimetur, licet hoc quoque eidem nomen invideris, audi quid de operis sui multiplici doctrina ipse pronuntiet. Ipsius enim Maronis epistula, qua compellat Augustum, ita incipit: [11] "ego vero frequentes a te litteras accipio"; et infra: "de Aenea quidem meo, si mehercle iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem, sed tanta inchoata res est ut paene vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar, cum praesertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus multoque potiora impertiar." [12] Nec his Vergilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico. Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit. [13] Sed nos quos crassa Minerva dedecet non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis sed arcanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia. [14] Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Vergiliano me opere demonstraturum, Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exsequetur. Reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid vestrum quisque praecipuum sibi adnotaverit de Maronis ingenio, velut ex symbola conferamus.» [15] Mirum in modum alacritatem omnibus qui aderant haec verba pepererunt, et adsurgens quisque in desiderium alios audiendi non vidit et se in idem munus vocandum. Itaque hortatu mutuo concitati in adsensum facile ac libenter animati sunt intuentesque omnes Praetextatum orabant ut iudicium suum primus aperiret, ceteris per ordinem quem casus sedendi fecerat secuturis.

[16] Et Vettius: «equidem inter omnia quibus eminet laus Maronis hoc adsiduus lector admiror, quia doctissime ius pontificium tamquam hoc professus in multa et varia operis sui parte servavit et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Vergilius noster pontifex maximus adseratur.»

[17] Post hunc Flavianus, «apud poetam nostrum», inquit, «tantam scientiam iuris auguralis invenio ut si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret.»

[18] Eustathius deinde, «maxime», inquit, «praedicarem quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione, modo professa imitatione transtulerit, ni me maior admiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.»

[19] Rufius Albinus, alterum fovens Praetextati latus iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo vetustatis adfectationem in Vergilio praedicabant, alter in versibus, Caecina in verbis.

[20] Avienus, «non adsumam mihi», ait, «ut unam aliquam de Vergilianis virtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecumque dicetis, si quid vel de his mihi videbitur vel iam dudum legenti adnotandum visum est, opportunius proferam: modo memineritis a Servio nostro exigendum ut quidquid obscurum videbitur quasi litteratorum omnium longe maximus palam faciat.»

[21] His dictis et universo coetui complacitis Praetextatus cum in se conversa omnium ora vidisset, «philosophia», inquit, «quod unicum est munus deorum et disciplina disciplinarum, honoranda est anteloquio, unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum. Huic tu, mi Flaviane, succedes ut et auditu vestro recreer et aliquanto silentio instaurem vires loquendi.»

[22] Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, admonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam. [23] Hoc enim festo religiosae domus prius famulos instructis tamquam ad usum domini dapibus honorant, et ita demum patribus familias mensae apparatus novatur. Insinuat igitur praesul famulitii cenae tempus et dominos iam vocare. [24] Tum Praetextatus: «reservandus igitur est Vergilius noster ad meliorem partem diei, ut mane novum inspiciendo per ordinem carmini destinemus. Nunc hora nos admonet ut honore vestro haec mensa dignetur. Sed Eustathius et post hunc Nicomachus meminerint crastina dissertatione servari sibi anteloquii functionem.» [25] Et Flavianus: «ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur.» His cum omnes adsensi essent, ad cenam alio aliud de his quae inter se contulerant reminiscente adprobanteque cum magna alacritate animi concesserunt.

LIBER SECVNDVS


1

[1] Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum, et convivalis laetitia minusculis poculis oriebatur, Avienus ait, «bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque versu descripsit sub paucorum verborum immutatione convivium. Nam ubi sub apparatu regio procedere solet luxus ad strepitum, "postquam prima" inquit "quies epulis," at cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed "postquam exempta fames epulis." [2] Nostrum hoc convivium, quod et heroici saeculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non componere tantum sed nec praeferre dubitaverim. [3] Nam ipse rex mensae nec in moribus Socrate minor et in re publica philosopho efficacior; ceteri qui adestis eminentiores estis ad studia virtutum, quam ut poetis comicis et Alcibiadi, qui tantum fuit fortis ad crimina, aliisque quibus frequens illud convivium fuit vos quisquam aestimet comparandos.»

[4] «Bona verba, quaeso», Praetextatus ait, «circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis. Nam reliquis, qui in illo fuere symposio, haec lumina quis non praeponenda consentiat? Sed quorsum tibi, Aviene, hoc tendit exemplum?» [5] «Quia sub illorum», inquit, «supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes. [6] Illic hoc fieri temptatum est, ut Agathonis victoria celebraretur, nos honorem dei cuius hoc festum est nullo admixtu voluptatis augemus. Neque ego sum nescius vos nec tristitiam nec nubilum vultum in bonis ducere nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in vita risisse scribit magnopere mirari.»

[7] Ad haec cum Praetextatus diceret ludicras voluptates nec suis Penatibus adsuetas nec ante coetum tam serium producendas, excepit Symmachus: [8] «quia "Saturnalibus optimo dierum", ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem —et, ni fallor, inveni, ut iocos veterum ac nobilium virorum edecumatos ex multiiugis libris relatione mutua proferamus. [9] Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et subulonis impudica et praetextata verba iacientis [ad pudorem ac modestiam versus imitata]. [10] Haec res et cura et studio digna veteribus visa est. Et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse. [11] Plautus quidem ea re clarus fuit ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur. [12] Cicero autem quantum in ea re valuerit quis ignorat qui vel liberti eius libros quos is de iocis patroni composuit (quos quidam ipsius putant esse) legere curavit? Quis item nescit consularem eum scurram ab inimicis appellari solitum? Quod in oratione etiam sua Vatinius posuit. [13] Atque ego, ni longum esset, referrem in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, victoriam iocis adeptus sit, ut ecce pro Flacco, quem repetundarum reum ioci opportunitate de manifestissimis criminibus exemit. Is iocus in oratione non extat, mihi ex libro Furii Bibaculi notus est et inter alia eius dicta celebratur. [14] Sed in hoc verbum non casu incidi, volens feci. Iocos enim hoc genus veteres nostri dicta dicebant. Testis idem Cicero qui in libro epistularum ad Cornelium Nepotem secundo sic ait: "itaque nostri, cum omnia quae dixissemus dicta essent, quae facete et breviter et acute locuti essemus, ea proprio nomine appellari dicta voluerunt." Haec Cicero. Novius vero Pomponiusque iocos non raro dicteria nominant. [15] Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est. Horum nos ab invidia muniret auctoritas, etiam si nostris cavillaremur, at cum veteribus dicta referamus, ipsa utique auctorum dignitate defendimur. Si ergo probatis inventum, agite quod cuique de dictis talibus in mentem veniet vicissim memoriam nostram excitando referamus.» [16] Placuit universis laetitiae excogitata sobrietas, et ut Praetextatus incipiendo auctoritatem de exemplo praeberet hortati sunt.

2

[1] Tum ille: «dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos. Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est. [2] Ea cavillatio huiuscemodi fuit. Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus comparaverat convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem, inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis monilibus ac phaleris praefulgentem. Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et, "putasne", inquit, "satis esse Romanis haec omnia?" [3] Tunc Poenus eludens ignaviam imbelliamque militum eius pretiose armatorum, "plane", inquit, "satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt." Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest. Rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.»

[4] Flavianus subiecit: «sacrificium apud veteres fuit quod vocabatur "propter viam". In eo mos erat ut si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur. Hinc Catonis iocus est. Namque Albidium quendam, qui bona sua comedisset et novissime domum quae ei reliqua erat incendio perdidisset, propter viam fecisse dicebat: quod comesse non potuerit, id combussisse.»

[5] Symmachus deinde, «mater M. Bruti Servilia cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis "et quidem quo melius emptum sciatis, comparavit Servilia hunc fundum tertia deducta." Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam. Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent.»

[6] Post hunc Caecina Albinus: «Plancus in iudicio forte amici, cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur. Ille urbane respondit: "gallam subigo." Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit. Nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebat.»

[7] Secutus est Rufius Albinus: «post Mutinensem fugam quaerentibus quid ageret Antonius, respondisse familiaris eius ferebatur: "quod canis in Aegypto: bibit et fugit." Quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere.»

[8] Eustathius deinde: «Publilius Mucium in primis malivolum cum vidisset solito tristiorem, "aut Mucio", inquit, "nescio quid incommodi accessit aut nescio cui aliquid boni."» [9] Inde Avienus: «Faustus Sullae filius cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet, Fulvium fullonis filium et Pompeium cognomine Maculam, "miror", inquit, "sororem meam habere maculam cum fullonem habeat."»

[10] Hic Euangelus: «apud Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte cenabat cumque filios eius deformes vidisset, "non similiter", inquit, "Malli, fingis et pingis," et Mallius, "in tenebris enim fingo," inquit, "luce pingo."»

[11] Eusebius deinde, «Demosthenes», inquit, «excitatus ad Laidis famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit ut et ipse famoso amore potiretur. Qui ubi dimidium talentum unius pretium noctis audivit, discessit hoc dicto: οὐκ ἀγοράζω τοσούτου μετανοῆσαι

[12] Inter haec cum Servius ordine se vocante per verecundiam sileret, «omnes nos», inquit Euangelus, «impudentes, grammatice, pronuntias, si tacere talia vis videri tuitione pudoris, unde neque tuum nec Dysarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos velitis imitari.» [13] Tunc Servius, postquam magis silentium erubescendum vidit, ad libertatem se similis relationis animavit. "M'.", inquit, "Otacilius Pitholaus, cum Caninius Rebilus uno tantum die consul fuisset, dixit, "ante flamines, nunc consules diales fiunt."» [14] Nec Dysarius ultra exprobrationem taciturnitatis expectans ait. [...]

[15] Post hunc Horus quoque, «adfero ad vos», inquit, «δίστιχον Platonis, quo ille adulescens luserit cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet:

τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον·
ἦλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη.»

[16] Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait, «hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari. [17] Et ut opinor haec verba sunt:

Dum semiulco savio
meum puellum savior
dulcemque florem spiritus
duco ex aperto tramite,
anima aegra et saucia
cucurrit ad labias mihi
rictumque in oris pervium
et labra pueri mollia
rimata itineri transitus
ut transiliret nititur.
Tum si morae quid plusculae
fuisset in coetu osculi,
amoris igne percita
transisset et me linqueret,
et mira prorsum res foret
ut ad me fierem mortuus,
ad puerum intus viverem.

3

[1] Sed miror omnes vos ioca tacuisse Ciceronis, in quibus facundissimus ut in omnibus fuit, et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.»

[2] Tum omnibus ad audiendum erectis ille sic incipit: «M. Cicero cum apud Damasippum cenaret et ille mediocri vino posito diceret, "bibite Falernum hoc, annorum quadraginta est." "Bene", inquit, "aetatem fert." [3] Idem cum Lentulum generum suum, exiguae staturae hominem, longo gladio adcinctum vidisset: "quis," inquit, "generum meum ad gladium adligavit?" [4] Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit. Nam cum in ea provincia quam ille rexerat vidisset clipeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam —erat autem Quintus ipse staturae parvae— ait, "frater meus dimidius maior est quam totus."

[5] In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur. "Magnum ostentum", inquit, "anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit." Querenti deinde Vatinio quod gravatus esset domum ad se infirmatum venire, respondit, "volui in consulatu tuo venire, sed nox me comprehendit." Vlcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum umeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur, "Vnde ergo tibi varices?"

[6] Caninius quoque Rebilus, qui uno die, ut iam Servius rettulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit: quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit, "λόγῳ θεωρητός est Caninius consul," et deinde, "hoc consecutus est Rebilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit." Dicere praeterea non destitit: «vigilantem habemus consulem Caninium, qui in consulatu suo somnum non vidit."

[7] Pompeius Ciceronis facetiarum impatiens fuit. Cuius haec dicta ferebantur: "ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo." Sed et cum ad Pompeium venisset, dicentibus sero eum venisse respondit, "minime sero veni, nam nihil hic paratum video." [8] Deinde interroganti Pompeio ubi gener eius Dolabella esset, respondit, "cum socero tuo." Et cum donasset Pompeius transfugam civitate Romana, "o hominem bellum!" inquit, "Gallis civitatem promittit alienam, qui nobis nostram non potest reddere." Propter quae merito videbatur dixisse Pompeius: "cupio ad hostes Cicero transeat ut nos timeat."

[9] In Caesarem quoque mordacitas Ciceronis dentes suos strinxit. Nam primum post victoriam Caesaris interrogatus cur in electione partis errasset, respondit, "praecinctura me decepit," iocatus in Caesarem, qui ita toga praecingebatur ut trahendo laciniam velut mollis incederet, adeo ut Sulla tamquam providus dixerit Pompeio, "cave tibi illum puerum male praecinctum." [10] Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit, violato ordine et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remissus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti, "recepissem te nisi anguste sederem," simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat. Nec impune. Respondit enim Laberius, "mirum si anguste sedes qui soles duabus sellis sedere," exprobrata levitate Ciceroni, qua inmerito optimus civis male audiebat. [11] Idem Cicero alias facilitatem Caesaris in adlegendo senatu inrisit palam. Nam cum ab hospite suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum privigno eius expediret adsistente frequentia dixit: "Romae, si vis, habebit; Pompeiis difficile est." [12] Nec intra haec eius mordacitas stetit: quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus, cum causam adventus requisisset comperissetque —nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit— ita expressit publicam servitutem: ἐὰν ἐπιτύχῃς, καὶ περὶ ἡμῶν πρέσβευσον.

[13] Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistula ad Cassium dictatoris violatorem: "vellem idibus Martiis me ad cenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset. Nunc me reliquiae vestrae exercent." Idem Cicero de Pisone genero et de M. Lepido lepidissime cavillatus est—»

[14] Dicente adhuc Symmacho et, ut videbatur, plura dicturo intercedens Avienus, ut fieri in sermonibus convivalibus solet, «nec Augustus», inquit, «Caesar in huiusmodi dicacitate quoquam minor et fortasse nec Tullio, et, si volentibus vobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum.»

[15] Et Horus: «permitte, Aviene, Symmachus explicet de his quos iam nominaverat dicta Ciceronis, et opportunius quae de Augusto vis referre succedent.» [16] Reticente Avieno Symmachus: «Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae: "ambula tamquam vir," et cum M. Lepidus in senatu dixisset patribus conscriptis [...], Tullius ait, "ego non tanti fecissem ὁμοιόπτωτον." Sed perge, Aviene, ne ultra te dicturientem retardem.»

4

[1] Et ille: «Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu nec ut caderet in scurram. [2] Aiacem tragoediam scripserat eandemque quod sibi displicuisset deleverat. Postea Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum quid ageret Aiax suus. Et ille, "in spongiam", inquit, "incubuit." [3] Idem Augustus cum ei quidam libellum trepidus offerret et modo proferret manum modo retraheret, "putas", inquit, "te assem elephanto dare?" [4] Idem cum ab eo Pacuvius Taurus congiarium peteret diceretque iam hoc homines vulgo loqui, non parvam sibi ab illo pecuniam datam: "sed tu", inquit, "noli credere."

[5] Alium praefectura equitum submotum et insuper salarium postulantem dicentemque: "non lucri causa dari hoc mihi rogo, sed ut iudicio tuo munus videar impetrasse et ita officium deposuisse," hoc dicto repercussit: "tu te accepisse apud omnes adfirma, et ego dedisse me non negabo." [6] Vrbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem. Quem cum castris excedere iussisset et ille supplex hac deprecatione uteretur, "quo modo ad patrias sedes revertar? Quid patri meo dicam?," respondit, "dic me tibi displicuisse." [7] Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem sic leniter castigavit: "at tu cum fugies", inquit, "numquam post te respexeris." [8] Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se causam et frequenter dicenti, "corrige in me siquid reprehendis," respondit, "ego te monere possum, corrigere non possum."

[9] Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est: "vellem Cassius et meum forum accuset." [10] Vettius cum monumentum patris exarasset, ait Augustus, "hoc est vere monumentum patris colere." [11] Cum audisset inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici filium quoque eius occisum, ait, "melius est Herodis porcum esse quam filium." [12] Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso, molli et dissoluto, talem se in epistulis quas ad eum scribebat saepius exhibebat et contra castigationem loquendi, quam alias ille scribendo servabat, in epistula ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit: "vale mel gentium †meculle†, ebur ex Etruria, lasar Arretinum, adamas Supernas, Tiberinum margaritum, Cilniorum smaragde, iaspi figulorum, berulle Porsenae, carbunculum †habeas†, ἵνα συντέμω πάντα, ἄλλαγμα moecharum."

[13] Exceptus est a quodam cena satis parca et quasi cotidiana; nam paene nulli se invitanti negabat. Post epulum igitur inops ac sine ullo apparatu discedens vale dicenti hoc tantum insusurravit: "non putabam me tibi tam familiarem." [14] Cum de Tyriae purpurae quam emi iusserat obscuritate quereretur, dicente venditore, "erige altius et suspice," his usus est salibus: "quid? Ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum?" [15] Nomenculatori suo, de cuius oblivione querebatur, dicenti, "numquid ad forum mandas?," "accipe", inquit, "commendaticias, quia illic neminem nosti." [16] Vatinio in prima sua aetate eleganter insultavit. Contusus ille podagra volebat tamen videri discussisse iam vitium et <cottidie> mille passus ambulare se gloriabatur. Cui Caesar, "non miror", inquit, "dies aliquanto sunt longiores." [17] Relata ad se magnitudine aeris alieni quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit: "habenda est ad somnum culcita in qua ille, cum tantum deberet, dormire potuit."

[18] Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit. Venit forte in domum in qua Cato habitaverat, dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de pervicacia Catonis ait: "quisquis praesentem statum civitatis commutari non volet et civis et vir bonus est." Satis serio et Catonem laudavit et sibi, nequis adfectaret res novare, consuluit.

[19] Soleo in Augusto magis mirari quos pertulit iocos quam ipse quos protulit, quia maior est patientiae quam facundiae laus, maxime cum aequanimiter aliqua etiam iocis mordaciora pertulerit. [20] Cuiusdam provincialis iocus asper innotuit. Intraverat Romam simillimus Caesari et in se omnium ora converterat. Augustus perduci ad se hominem iussit visumque hoc modo interrogavit: "dic mihi, adulescens, fuit aliquando mater tua Romae?" negavit ille, nec contentus adiecit: "sed pater meus saepe."

[21] Temporibus triumviralibus Pollio, cum Fescenninos in eum Augustus scripsisset, ait: "at ego taceo. Non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere." [22] Curtius eques Romanus deliciis diffluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit an mittere liceret. Responderat princeps, "quidni liceat?" Ille per fenestram statim misit. [23] Aes alienum Augustus cuiusdam senatoris cari sibi non rogatus exsolverat numerato quadragies. At ille pro gratiarum actione hoc solum ei scripsit: "Mihi nihil?" [24] Solebat Licinus libertus eius inchoanti opera patrono magnas pecunias conferre; quem morem secutus centum promisit per libellum in quo virgulae superductae pars ultra pecuniae defectionem protendebatur, vacante infra loco. Caesar occasione usus priori alterum centum sua manu iunxit, spatio diligenter expleto et adfectata litterae similitudine, geminatamque accepit summam, dissimulante liberto, qui postea coepto alio opere leniter factum suum Caesari obiecit libello tali dato: "confero tibi, domine, ad novi operis impensam quod videbitur."

[25] Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia. Corripiebatur eques Romanus a principe tamquam minuisset facultates suas, at ille se multiplicasse coram probavit. Mox eidem obiecit quod ad contrahendum matrimonium legibus non paruisset. Ille uxorem sibi et tres esse liberos dixit. Tum adiecit: "posthac, Caesar, cum de honestis hominibus inquiris, honestis mandato." [26] Etiam militis non libertatem tantum sed et temeritatem tulit. In quadam villa inquietas noctes agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Prendendam curavit noctuam miles aucupii peritus et spe ingentis praemii pertulit. Laudato imperator mille nummos dari iussit. Ille ausus est dicere, "malo vivat," avemque dimisit. Quis non miratus est non offenso Caesare abisse militem contumacem? [27] Veteranus cum die sibi dicto periclitaretur, accessit in publico ad Caesarem rogavitque ut sibi adesset. Ille advocatum quem ex comitatu suo elegerat sine mora dedit commendavitque ei litigatorem. Exclamavit ingenti voce veteranus, "at non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi," detexitque impressas cicatrices. Erubuit Caesar venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri.

[28] Delectatus inter cenam erat symphoniacis Toranii Flacci mangonis atque eos frumento donaverat, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis, eosdemque postea Toranius aeque inter cenam quaerenti Caesari sic excusavit: "ad molas sunt."

[29] Sublimis Actiaca victoria revertebatur. Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "ave Caesar victor imperator." Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba quae didicerat expressit: "ave victor imperator Antoni." Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. [30] Salutatus similiter a psittaco, emi eum iussit. Idem miratus in pica hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum insititueret ad parem salutationem, qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat, "opera et impensa periit." Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit Augustus respondit, "satis domi salutatorum talium habeo." Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret: "opera et impensa periit." Ad quod Caesar risit emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat.

[31] Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere Graeculus. Id cum frustra saepe fecisset rursusque eum idem facturum vidisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma, pergenti deinde ad se obviam misit. Ille legendo laudare, mirari tam voce quam vultu, cumque accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu paucos denarios protulit quos principi daret, adiectus hic sermo, νὴ τὴν σὴν τύχην, Σεβαστέ, εἰ πλέον εἶχον, πλέον <ἂν> ἐδίδουν. Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.

5

[1] Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus? Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat.» Hortantibusque omnibus ut coepto insisteret, ita de Iulia orsus est: [2] «annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium, sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem. [3] Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus. Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat. [4] Inde blandiebatur sibi Augustus laetum in filia animum usque ad speciem procacitatis sed reatu liberum, et talem fuisse apud maiores Claudiam credere audebat. Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam.

[5] Venerat ad eum licentiore vestitu et oculos offenderat patris tacentis. Mutavit cultus sui postera die morem et laetum patrem adfectata severitate complexa est. At ille qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit et, "quantum hic", ait, "in filia Augusti probabilior est cultus!" Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis: "hodie enim me patris oculis ornavi, heri viri." [6] Notum et illud: adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsedebatur. Admonuit pater scripto, videret quantum inter duas principes feminas interesset. Eleganter illa rescripsit: "et hi mecum senes fient."

[7] Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat. Subitus interventus patris aliquando oppressit ornatrices. Dissimulavit Augustus deprehensis super vestem earum canis, et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem interrogavitque filiam utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva; et cum illa respondisset, "ego, pater, cana esse malo," sic illi mendacium obiecit: "quid ergo istae te calvam tam cito faciunt?" [8] Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se composuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait, "ille obliviscitur Caesarem se esse, ego memini me Caesaris filiam."

[9] Cumque conscii flagitiorum mirarentur quo modo similes Agrippae filios pareret, quae tam vulgo potestatem corporis sui faceret, ait, "numquam enim nisi navi plena tollo vectorem." [10] Simile dictum Popilliae Marci filiae, quae miranti cuidam quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderarent nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit, "bestiae enim sunt."

6

[1] Sed ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit. Lapidatus a populo Vatinius cum gladiatorium munus ederet obtinuerat ut aediles edicerent, nequis in harenam nisi pomum misisse vellet. Forte his diebus Cascellius consultus a quodam an nux pinea pomum esset respondit, "si in Vatinium missurus est, pomum est." [2] Mercatori deinde, quem ad modum cum socio navem divideret interroganti, respondisse traditur, "navem si dividis, nec tu nec socius habebitis." [3] In Galbam eloquentia clarum sed quem habitus, ut supra dixi, corporis destruebat M. Lollii vox circumferebatur: "ingenium Galbae male habitat." [4] In eundem Galbam Orbilius grammaticus acerbius inrisit. Prodierat Orbilius in reum testis. Quem Galba ut confunderet dissimulata professione eius interrogavit, "quid artium facis?" Respondit: "in sole gibbos soleo fricare." [5] L. Caecilius, cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant centena sestertia, illi uni quinquaginta dari iussisset, "quid? Ego", inquit, "una manu ludo?"

[6] Cum iratus esse P. Clodius D. Laberio diceretur quod ei mimum petenti non dedisset, "quid amplius", inquit, "mihi facturus es, nisi ut Dyrrhachium eam et redeam?," ludens ad Ciceronis exsilium.

7

[1] Sed quia et paulo ante Aurelius Symmachus et ego nunc Laberii fecimus mentionem, si aliqua huius atque Publilii dicta referemus, videbimur et adhibendi convivio mimos vitasse lasciviam et tamen celebritatem quam cum adsunt illi excitare pollicentur imitari. [2] Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit ut prodiret in scaenam et ipse ageret mimos quos scriptitabat. Sed potestas non solum si invitet sed et si supplicet cogit, unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus:

[3] Necessitas, cuius cursus transversi impetum
voluerunt multi effugere, pauci potuerunt,
quo me detrusti paene extremis sensibus?
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio,
nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas
movere potuit in iuventa de statu,
ecce in senecta ut facile labefecit loco
viri excellentis mente clemente edita
summissa placide blandiloquens oratio?
Et enim ipsi di negare cui nil potuerunt,
hominem me denegare quis posset pati?
Ego bis tricenis annis actis sine nota
eques Romanus <e> Lare egressus meo
domum revertar mimus. Nimirum hoc die
uno plus vixi mihi quam vivendum fuit.
Fortuna immoderata in bono aeque atque in malo,
si tibi erat libitum litterarum laudibus
florens cacumen nostrae famae frangere,
cur cum vigebam membris praeviridantibus,
satis facere populo et tali cum poteram viro,
non flexilem me concurvasti ut carperes?
Nuncine me deicis? Quo? Quid ad scaenam adfero?
Decorem formae an dignitatem corporis,
animi virtutem an vocis iucundae sonum?
Vt hedera serpens vires arboreas necat,
ita me vetustas amplexu annorum enecat.
Sepulcri similis nihil nisi nomen retineo.

[4] In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur, inducto habitu Syri qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat,

porro, Quirites, libertatem perdimus,

et paulo post adiecit,

necesse est multos timeat quem multi timent.

[5] Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes impotentiam eius hac dicacitate lapidatam. Ob haec in Publilium vertit favorem.

[6] Is Publilius natione Syrus cum puer ad patronum domini esset adductus, promeruit eum non minus salibus et ingenio quam forma. Nam forte cum ille servum suum hydropicum iacentem in area vidisset increpuissetque quid in sole faceret, respondit, "aquam calefacit." Ioculari deinde super cena exorta quaestione quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante, ille "podagrici pedes" dixit. [7] Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos componeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scaenam locaverant provocavit ut singuli secum posita in vicem materia pro tempore contenderent. Nec ullo recusante superavit omnes, in quis et Laberium. [8] Vnde Caesar adridens hoc modo pronuntiavit:

favente tibi me victus es, Laberi, a Syro;

statimque Publilio palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit. Tunc Publilius ad Laberium recedentem ait,

quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.

[9] Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:

Non possunt primi esse omnes omni in tempore.
Summum ad gradum cum claritatis veneris,
consistes aegre et citius quam ascendas cades.
Cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica.

[10] Publilii autem sententiae feruntur lepidae et ad communem usum accommodatissimae, ex quibus has fere memini singulis versibus circumscriptas:

[11] Beneficium dando accepit qui digno dedit.
Feras, non culpes, quod mutari non potest.
Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet.
Comes facundus in via pro vehiculo est.
Frugalitas miseria est rumoris boni.
Heredis fletus sub persona risus est.
Furor fit laesa saepius patientia.
Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
Nimium altercando veritas amittitur.
Pars beneficii est, quod petitur si cito neges.
Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes.
Veterem ferendo iniuriam invites novam.
Numquam periclum sine periclo vincitur.

[12] Sed quia semel ingressus sum scaenam loquendo, nec Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit. [13] Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat τὸν μέγαν Ἀγαμέμνονα, sublimem ingentemque Hylas velut metiebatur. Non tulit Pylades et exclamavit e cavea: σὺ μακρὸν οὐ μέγαν ποιεῖς. [14] Tunc eum populus coegit idem saltare canticum cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare. [15] Saltabat Hylas Oedipodem, et Pylades hac voce securitatem saltantis castigavit: σὺ βλέπεις. [16] Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit: μωροί, μαινόμενον ὀρχοῦμαι. [17] Hac fabula et sagittas iecit in populum. Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula immisit. Nec indignatus est Caesar eodem se loco Pyladi quo populum Romanum fuisse. [18] Hic quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto quae saltationi contulisset, respondit,

αὐλῶν συρίγγων τ᾽ ἑνοπὴν ὅμαδόν τ᾽ ἀνθρώπων.

[19] Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit, καὶ ἀχαριστεῖς, βασιλεῦ· ἔασον αὐτοὺς περὶ ἡμᾶς ἀσχολεῖσθαι

8

[1] His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit. [2] Et Flavianus: «multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satura Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat, de secunda mensa placentas removit: sed quaeso dicas, Caecina, verba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt.» [3] Et Albinus, «locus», inquit, «Varronis quem referri a me imperas in his fere verbis est: "bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt: dulcibus enim cum πέψει societas infida." Significant autem bellaria omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci vel τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri appellavere bellaria; vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo dictaque ea Liberi bellaria.»

[4] Et Euangelus: «agite antequam surgendum nobis sit, vino indulgeamus, quod decreti Platonici auctoritate faciemus, qui aestimavit fomitem esse quendam et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret.» [5] Tunc Eustathius: «quid agis», inquit, «Euangele? An Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse et non magis inter minuta pocula iucundiorem liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non improbasse? Et hoc est quod in primo et secundo de legibus non inutile viris esse decernit. [6] Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores; et simul, siqui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent quos celaret alioquin pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri opportuniora. [7] Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit. [8] Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas impulerit, mox deleniri et capi neque mentem eius animumque consistere. [9] Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur; et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit diluamus.

[10] Sed quia voluptatum fecimus mentionem, docet Aristoteles a quibus voluptatibus sit cavendum. Quinque enim sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut corpori quaeri videtur, tactus gustus odoratus visus auditus. [11] Ex his omnibus voluptas, quae immodice capitur, ea turpis atque improba est. Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea igitur gemina voluptas, sicut sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est eosque maxime qui sese duabus istis voluptatibus dediderunt gravissimi vitii vocabulis Graeci appellaverunt vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους, nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes. [12] Istas autem voluptates duas, gustus atque tactus, id est cibi et Veneris, solas hominibus communes videmus esse cum beluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur quisquis est his ferarum voluptatibus occupatus; ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum tantum propriae sunt. [13] Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclitus vir sentiat publicetur:

[14] Διὰ τί κατὰ τὴν τῆς ἁφῆς ἢ γεύσεως ἡδονὴν ἐγγινομένην ἐὰν ὑπερβάλωσιν, ἀκρατεῖς λέγονται; Οἵ τε γὰρ περὶ τὰ ἀφροδίσια ἀκόλαστοι τοιοῦτοι, οἵ τε περὶ τὰς τῆς τροφῆς ἀπολαύσεις. Τῶν δὲ κατὰ τὴν τροφὴν ἀπ᾽ ἐνίων μὲν ἐν τῇ γλώττῃ τὸ ἡδὺ, ἀπ᾽ ἐνίων δὲ ἐν τῷ λάρυγγι, διὸ καὶ Φιλόξενος γεράνου λάρυγγα εὔχετο ἔχειν ἢ διὰ τὸ τὰς ἀπὸ τούτων γιγνομένας ἡδονὰς κοινὰς εἶναι ἡμῖν καὶ τοῖς ἄλλοις ζῴοις, ἅτε δὲ οὐσῶν κοινῶν αἰσχρὰν εἶναι τὴν ὑποταγὴν, αὐτίκα τὸν ὑπὸ τούτων ἡττώμενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι· οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε τὰ ἄλλα ζῷα ἀπὸ δύο μόνων ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ἢ ὅλως οὐχ ἥδεται ἢ κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει.

[15] Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur? [16] Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere ut ederent et biberent, se bibere atque esse ut viveret. Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu Venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi quem nostri comitialem dixerunt. Namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν [...]»

LIBER TERTIVS


1

[1] «[...] violatum, cum se nosset multa caede pollutum:

tu genitor cape sacra manu patriosque Penates:
me bello e tanto digressum et caede recenti
adtrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.

[2] Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam

fluvio Tiberinus amoeno
... in mare prorumpit,

ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime

Iovem Phrygiamque ex ordine matrem

invocare? [3] Quid quod Euandrum aditurus per Tiberim navigat, quod eum esset reperturus Herculi sacra celebrantem, ut sic purificatus sacris posset hospitalibus interesse? [4] Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aenean contigisset contra suum velle in Italiam pervenire quam quod "optato" potiretur "Thybridis alveo," quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi rite perficere; nam ne supplicari quidem sibi ab eo vellet. [5] Nunc quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Vergiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.

[6] Constat dis superis sacra facturum corporis ablutione purgari, cum vero inferis litandum est, satis actum videtur si aspersio sola contingat. De sacris igitur superorum ait Aeneas,

donec me flumine vivo
abluero.

[7] At Dido cum sacra dis inferis instituit ait,

Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:
dic corpus properet fluviali spargere lympha,

et alibi,

sparserat et latices simulatos fontis Averni;

[8] Nec non cum Misenum sepulturae mandari refert:

idem ter socios pura circumtulit unda,
spargens rore levi.

Sic et cum facit Aeneam apud inferos ramum Proserpinae consecraturum, ita infert:

occupat Aeneas aditum corpusque recenti
spargit aqua.

2

[1] Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est ut talis observatio in Vergilio laus esse iam desinat. Nullis tamen magis proprie usus est quam sacris vel sacrificialibus verbis. [2] Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur:

extaque salsos
porriciam in fluctus

non ut quidam "proiciam", aestimantes dixisse Vergilium proicienda exta, quia adiecit "in fluctus". Sed non ita est. [3] Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi est exsecutus: "exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt." [4] "Porricere" ergo, non "proicere" proprium sacrifici verbum est, et quia dixit Veranius, "in aram focumve eove quo exta dari debebunt", nunc pro ara et foco mare accipiendum est cum sacrificium dis maris dicatur. [5] Ait enim,

Di quibus imperium est pelagi, quorum aequore curro,
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
constituam ante aras voti reus, extaque salsos
porriciam in fluctu et vina liquentia fundam.

Ex his docetur in mare rite potuisse porrici exta, non proici.

[6] "Constituam ante aras voti reus": haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit. Sed de hoc non opus est a me plura proferri; cum vir doctissimus Eustathius paulo ante hanc partem plenius exsecutus sit.

[7] Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret. Multifariam enim legimus quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat. [8] Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum "asas" dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri —ansis autem teneri solere vasa quis dubitet?— Commutatione ergo litterarum "aras" dici coeptas, ut "Valesios" et "Fusios" dictos prius, nunc "Valerios" et "Furios" dici. [9] Haec omnia illo versu poeta exsecutus est:

talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit omnipotens.

Nonne eo additum auditum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat? Nec non cum ait,

talibus orabat dictis arasque tenebat,

item,

tango aras, medios ignes ac numina testor,

eandem vim nominis ex adprehensione significat.

[10] Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis, quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere, ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer intellectus maneret. [11] Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem verbum hoc positum est, "vitulari": de cuius verbi significatu Titius ita retulit, "vitulari est voce laetari"; Varro etiam in libro quinto decimo Rerum divinarum ita refert quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci παιανίζειν vocant. [12] Has tot interpretationis ambages quam paucis verbis docta elegantia Maronis expressit:

laetumque choro paeana canentes!

Nam si vitulari est voce laetari, quod est παιανίζειν, nonne in cantu laeti παιᾶνος enarratio verbi perfecta servata est? [13] Et ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis composuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest. [14] Piso ait Vitulam Victoriam nominari. Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus sit —unde Populifugia vocantur— post victoriam certis sacrificiis fiat vitulatio. [15] Quidam nomen eius animadversum putant quod potens sit vitae tolerandae, ideo huic deae pro frugibus fieri sacra dicuntur, quia frugibus vita humana toleratur. Vnde hoc esse animadvertimus quod ait Vergilius,

cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito,

ut "vitula" dixerit pro vitulatione, quod nomen esse sacrificii ob laetitiam facti superius expressimus. [16] Meminerimus tamen sic legendum per ablativum, "cum faciam vitula pro frugibus," id est cum faciam rem divinam non ove, non capra, sed vitula, tamquam dicat "cum vitulam pro frugibus sacrificavero" [quod est cum vitula rem divinam fecero].

[17] Pontificem Aenean vel ex nomine referendorum laborum eius ostendit. Pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant et quidem maximos quasi a pontificibus maximis factos. Vnde ex persona Aeneae ait,

et vacat annales tantorum audire laborum.

3

[1] Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, quid profanum, quid sanctum, quid religiosum, quaerendum utrum his secundum definitionem suam Vergilius usus sit et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servaverit.

[2] Sacrum est, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, "quicquid est quod deorum habetur": huius definitionis poeta memor ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:

sacra Dionaeae matri divisque ferebam,

item,

sacra Iovi Stygio, quae rite incepta parabam,

item,

tibi enim, tibi, maxima Iuno
mactat sacra ferens.

[3] Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum. Cuius significatus exemplum exsecutus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:

"procul, o procul este profani,"
conclamat vates, "totoque absistite luco."

[4] Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit cum ait,

"Faune, precor, miserere", inquit, "tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello fecere profanos."

Dixerat enim,

sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
sustulerant

unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.

[5] "Sanctum est", ut idem Trebatius libro decimo religionum refert, "interdum idem quod sacrum idemque quod religiosum, interdum aliud —hoc est nec sacrum nec religiosum— est." [6] Quod ad secundam speciem pertinet:

sancta ad vos anima atque istius inscia culpae
descendam.

Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, voluit ostendere, ut in illo quoque:

tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua

in quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est: unde et sanctae leges, quae non debeant poenae sanctione corrumpi. [7] Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum:

ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex

et paulo post:

nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.

Hic enim "sanctos" ac si "sacros" accipiemus, quia divinitus contigerunt. Item,

tuque, o sanctissima vates
praescia venturi

non aliud nisi "sacram" vocat, quam videbat et vatem et deo plenam et sacerdotem.

[8] Superest ut quid sit religiosum cum Vergilio communicemus. Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta, ut a carendo caerimonia. [9] Hoc Vergilius servans ait,

est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem
religione patrum late sacer

et adiecit quo proprietatem religionis exprimeret,

undique colles
inclusere cavi et nigra nemus abiete cingit,

quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum. Et ut relictum locum ostenderet non sola adeundi difficultate, adiecit et sanctitatem:

Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
agrorum pecorisque deo.

[10] Secundum Pompeium Festum "religiosi sunt qui facienda et vitanda discernunt." Hinc Maro ait,

rivos deducere nulla
religio vetuit.

Quod autem ait "deducere" nihil aliud est quam "detergere". Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet. [11] In transcursu et hoc notandum est, quod et ipse velut praeteriens sub unius verbi significatione proiecit. Cavetur enim in iure pontificio ut —quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur— festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem si curatione scabies abluenda sit. [12] Ideo hoc quoque inter concessa numeravit:

balantumque gregem fluvio mersare

quod si huc usque dixisset, licita et vetita confuderat, sed adiciendo "salubri" causam concessae ablutionis expressit.

4

[1] Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est. Ergo delubrum quid pontifices proprie vocent et qualiter hoc nomine Vergilius usus sit requiramus. [2] Varro libro octavo Rerum divinarum delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris, alios in quo loco dei simulacrum dedicatum sit, et adiecit, sicut locum in quo figerent candelam "candelabrum" appellatum, ita in quo deum ponerent nominatum "delubrum". [3] His a Varrone praescriptis intellegere possumus id potissimum ab eo probatum, quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulacro delubrum coeperit nuncupari. [4] Vergilius tamen utramque rationem diligenter est exsecutus. Vt enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut propria deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere:

at gemini lapsu delubra ad summa dracones
effugiunt,

et ut mox simulacrum nominaret subtexuit,

saevaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur,

item,

nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies.

[5] Illam vero opinionem de area, quam Varro praedixerat, non omisit:

principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt

et mox,

aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras.

Quid enim est "spatiatur" quam "spatio lati itineris obambulat"? Quod adiciendo ante aras ostendit aream adsumptam deorum causa. Ita suo more velut aliud agendo implet arcana.

[6] De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus, aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas. Nigidius enim De dis libro nono decimo requirit num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit. Cornelius quoque Labeo libro de dis Penatibus eadem existimat. Hanc opinionem sequitur Maro cum dicit,

sic fatus meritos aris mactabat honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.

[7] Varro Humanarum secundo Dardanum refert deos Penates ex Samothrace in Phrygiam, et Aeneam ex Phrygia in Italiam detulisse. Qui sint autem di Penates in libro quidem memorato Varro non exprimit. [8] Sed qui diligentius eruunt veritatem Penates esse dixerunt per quos penitus spiramus, per quos habemus corpus, per quos rationem animi possidemus, esse autem medium aethera Iovem, Iunonem vero imum aëra cum terra et Minervam summum aetheris cacumen; et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit. [9] Cassius vero Hemina dicit Samothracas deos eosdemque Romanorum Penates proprie dici θεοὺς μεγάλους, θεοὺς χρηστούς, θεοὺς δυνατούς. Noster haec sciens ait,

cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis,

quod exprimit θεοὺς μεγάλους. [10] Sed et omnia haec nomina cum in uno de supradictis numinibus servat, doctrinam procul dubio suam de omni hac opinione confirmat. Cum enim ait,

Iunonis magnae primum prece numen adora,

τὴν μεγάλην nominavit;

adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno,

τὴν χρηστήν;

dominamque potentem,

τὴν δυνατήν. [11] Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae. [12] Sed et Vergilius ubi ex persona Hectoris dixit,

sacra suosque tibi commendat Troia Penates,

mox adiecit:

sic ait et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

[13] Addidit Hyginus in libro quem de dis Penatibus scripsit vocari eos θεοὺς πατρῷους. Sed nec hoc Vergilius ignoratum reliquit:

di patrii, servate domum, servate nepotem,

et alibi,

patriique Penates.

5

[1] Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit. Cum enim Trebatius libro primo de religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant, utrumque hostiarum genus in carmine suo Vergilius ostendit. [2] Et primo quidem illud quo voluntas numinum per exta monstratur:

mactat lectas de more bidentes,

et mox:

pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.

[3] Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum. Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine:

hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis.

Et ut nuncupata vota signaret, ait "persolvo", quod de voto proprie dicitur, utque ostenderet persolutum dis, signavit dicens,

sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.

[4] Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem:

sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras:
sanguine quaerendi reditus animaque litandum
Argolica.

Nam et "animam", id est hostiae nomen, posuit et "litare", quod significat sacrificio facto placasse numen.

[5] In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt. Harum quoque noster poeta sic meminit:

nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentes;

et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:

et intacta totidem cervice iuvencos.

[6] "Eximii" quoque in sacrificiis vocabulum non poeticum ἐπίθετον sed sacerdotale nomen est. Veranius enim in pontificalibus quaestionibus docet "eximias" dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur. Hinc ait,

quattuor eximios praestanti corpore tauros,

ubi quod eximuntur "eximios", quod eliguntur "praestanti corpore" dicendo monstravit.

[7] "Ambarvalis" hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt. Huius sacrificii mentionem in Bucolicis habet ubi de apotheosi Daphnidis loquitur:

haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
reddemus nymphis et cum lustrabimus agros,

ubi "lustrare" significat "circumire": hinc enim videlicet et nomen hostiae adquisitum est, ab ambiendis arvis, sed et in Georgicorum libro primo:

terque novas circum felix eat hostia fruges.

[8] Observatum est a sacrificantibus ut si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur quia invito deo offerri eam putabant. Quae autem stetisset oblata, hanc volenti numini dari aestimabant. Hinc noster:

et ductus cornu stabit sacer hircus ad aras,

et alibi:

et statuam ante aras aurata fronte iuvencum.

[9] Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum. Neque enim, ut Aspro videtur, ideo contemptor divum dictus est, quod sine respectu deorum in homines impius fuerit, alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est. [10] Sed veram huius contumacissimi nominis causam in primo libro originum Catonis diligens lector inveniet: ait enim Mezentium Rutulis imperasse ut sibi offerrent quas dis primitias offerebant, et Latinos omnes similis imperii metu ita vovisse: "Iuppiter, si tibi magis cordi est nos ea tibi dare potius quam Mezentio, uti nos victores facias." [11] Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus a Vergilio contemptor deorum. Hinc pia illa insultatio sacerdotis:

haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae,

ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.

6

[1] Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam. Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia nisi cum proficisceretur Apollini et Neptuno res facta divina est. [2] Constat enim, sicut Cloatius Verus ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quam hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur. Verba Cloatii haec sunt: "Deli ara est Apollinis Γενέτορος in qua nullum animal sacrificatur, quam Pythagoram velut inviolatam adoravisse produnt." [3] Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea Γενέτορος aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut Γενέτορα expressius nominaret,

da pater augurium.

[4] At vero cum tauro mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus, et bene supra tantum modo patrem, quod ibi proprium est, et infra, quod commune est, Apollinem nominat. [5] Meminit huius arae et Cato de liberis educandis in haec verba: "nutrix haec omnia faciebat in verbenis ac tubis sine hostia ut Deli ad Apollinis Genitivi aram."

[6] Eodem versu non omittendum puto cur saxo vetusto dixerit extructum templum. Velius Longus, "immutatio est", inquit, "epitheti: vult enim dicere vetustatem templi." Hunc multi alii commentatores secuti sunt, sed frigidum est aedificii aetatem notare. [7] Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit et adicit multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam sed semper eodem manere saxo. [8] Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet. Non mirum ergo si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens, ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem.

[9] Vt servavit Apollinis Genitoris proprietatem patrem vocando, idem curavit Herculem vocando victorem:

"haec", inquit, "limina victor
Alcides subiit."

[10] Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum quod omne genus animalium vicerit. Romae autem Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam Trigeminam, altera in foro Boario. [11] Huius cognomenti causam Masurius Sabinus memoralium libro secundo aliter exponit:

Marcus (inquit) Octavius Herrenus, prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit. Postea cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime repugnavit et victor recessit. Hunc in somnis Hercules docuit sua opera servatum. Cui Octavius impetrato a magistratibus loco aedem sacravit et signum Victoremque incisis litteris appellavit.

Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae, quae recenti Romano sacro causam dedit, contineretur.

[12] Nec frustra in eodem loco dixit,

et domus Herculei custos Pinaria sacri.

Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Vergilium. [13] Asper "κατὰ διαστολὴν", inquit, "Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra servis publicis prodiderunt." [14] Sed Veranius pontificalium eo libro quem fecit de supplicationibus ita ait Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantum modo causa, non ad epulas convenirent; quasi ministros eorum sacri custodes vocari. [15] Vt ipse Vergilius alibi:

at Triviae custos iam dudum in montibus Opis,

id est ministra; nisi forte custodem dixit eam quae se prohibuerit et continuerit a sacris, ut ipse alibi:

et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

Hic utique custodem prohibitorem avium furumque significat.

[16] Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
pocula gramineoque viros locat ipse sedili.

Non vacat quod dixit "sedili". Nam propria observatio est in Herculis sacris epulari sedentes: et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat. [17] Custoditur in eodem loco ut omnes aperto capite sacra faciant. Hoc fit ne quis in aede dei habitum eius imitetur, nam ipse ibi operto est capite. Varro ait Graecum hunc esse morem, quia sive ipse sive qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificaverunt. Hoc amplius addit Gavius Bassus: idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.

7

[1] Ea quoque quae incuriose transmittuntur a legentium plebe non carent profunditate. Nam cum loqueretur de filio Pollionis, id quod ad principem suum spectaret adiecit:

ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
murice, iam croceo mutabit vellera luto.

[2] Traditur autem in libris Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem. Est super hoc liber Tarquitii transcriptus ex ostentario Tusco. Ibi reperitur: "purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit." Huiusmodi igitur statum imperatori in transitu vaticinatur.

[3] Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet vel hinc licebit advertere:

iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
Euandri.

Nam quicquid destinatum est dis sacrum vocatur, pervenire autem ad deos non potest nisi libera ab onere corporis fuerit anima, quod nisi morte fieri non potest. Ita ergo opportune sacratum Halesum facit quia erat oppetiturus. [4] Et hic proprietatem et humani et divini iuris secutus est. Nam ex manus iniectione paene mancipium designavit, et sacrationis vocabulo observantiam divini iuris implevit. [5] Hoc loco non alienum videtur de condicione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi. [6] Cuius rei causa haec est. Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur sed abigebant ad fines deorum quibus sacrum esset, animas vero sacratorum hominum, quos †zanas† Graeci vocant, dis debitas aestimabant. [7] Quem ad modum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat, a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum illo ire voluerunt. [8] Disputat de hoc more etiam Trebatius religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi. Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et voluminis ordinem esse monstratum.

8

[1] Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt:

discedo ac ducente dea flammam inter et hostes
expedior,

cum ille doctissime dixerit "ducente deo", non "dea". [2] Nam et apud Calvum Haterianus adfirmat legendum,

pollentemque deum Venerem,

non "deam". Signum etiam eius est Cypri barbatum, corpore et veste muliebri, cum sceptro ac statura virili et putant eandem marem ac feminam esse. [3] Aristophanes eam Ἀφρόδιτον appellat. Laevinus etiam sic ait,

Venerem igitur almum adorans,
sive femina sive mas est,
ita uti alma Noctiluca est.

Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina.

[4] Hoc quoque de prudentia religionis a Vergilio dictum est:

decidit exanimis vitamque reliquit in astris
aëriis.

Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari. Docte ergo Vergilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est.

[5] Nec nomen apud se, quod fortuitum esse poterat, vacare permittit:

matrisque vocavit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.

[6] Nam Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium, quo vocabulo significant praeministrum deorum. Vnde Vergilius ait Metabum "Camillam" appellasse filiam, Dianae scilicet praeministram. [7] Nam et Pacuvius cum de Medea loqueretur:

caelitum camilla, expectata advenis: salve hospita.

Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes camillos et camillas appellant flaminicarum et flaminum praeministros.

[8] Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire:

mos erat (inquit) Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
Roma colit.

[9] Varro De moribus morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo. Iulius Festus de verborum significationibus libro tertio decimo, "mos est", inquit, "institutum patrium pertinens ad religiones caerimoniasque maiorum." [10] Ergo Vergilius utrumque auctorem secutus et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit "mos erat", subiunxit "quem protinus urbes Albanae coluere", et "nunc maxima rerum Roma colit," quo perseverantiam consuetudinis monstrat. [11] Et quoniam Festus pertinere ad caerimonias ait, hoc idem docuit Maro adiciendo "sacrum": "quem protinus urbes Albanae coluere sacrum." [12] Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo: et hic definitionem Varronis implevit. Adiciendo deinde "sacrum" ostendit morem caerimoniis dicatum, quod Festus asseruit. [13] Idem observavit et in duodecimo libro cum ait:

morem ritusque sacrorum
adiciam,

in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum. [14] Sed historiae quoque fidem in his versibus secutus est, "mos erat Hesperio in Latio" et reliqua. Servavit enim regnorum successionem, quippe primi regnaverunt Latini, inde Albani et inde Romani. Ideo "mos erat", primum dixit, "Hesperio in Latio", et postea, "quem protinus urbes Albanae coluere sacrum", deinde subiecit, "nunc maxima rerum Roma colit."

9

[1] Excessere omnes adytis arisque relictis
di quibus imperium hoc steterat.

Et de vetustissimo Romanorum more et de occultissimis sacris vox ista prolata est. [2] Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela moremque Romanorum arcanum et multis ignotum fuisse ut cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos, quod aut aliter urbem capi posse non crederent aut etiam si posset, nefas aestimarent deos habere captivos. [3] Nam propterea ipsi Romani et deum in cuius tutela urbs Roma est et ipsius urbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt. [4] Sed dei quidem nomen nonnullis antiquorum, licet inter se dissidentium, libris insitum et ideo vetusta persequentibus quicquid de hoc putatur innotuit. Alii enim Iovem crediderunt, alii Lunam, sunt qui Angeronam, quae digito ad os admoto silentium denuntiat, alii autem, quorum fides mihi videtur firmior, Opem Consiviam esse dixerunt. [5] Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignoratum est, caventibus Romanis ne quod saepe adversus urbes hostium fecisse se noverant, idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen divulgaretur.

[6] Sed videndum ne quod nonnulli male aestimaverunt nos quoque confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua deos et ipsam devotam fieri civitatem. Nam repperi in libro quinto rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse professus est. [7] Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur cum oppugnatione civitas cingitur:

si deus, si dea est, cui populus civitasque Carthaginiensis est in tutela, teque maxime, ille qui urbis huius populique tutelam recepisti, precor venerorque veniamque a vobis peto ut vos populum civitatemque Carthaginiensem deseratis, loca templa sacra urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis [8] eique populo civitatique metum formidinem oblivionem iniciatis, propitiique Romam ad me meosque veniatis, nostraque vobis loca templa sacra urbs acceptior probatiorque sit, mihique populoque Romano militibusque meis propitii sitis. Si <haec> ita feceritis ut sciamus intellegamusque, voveo vobis templa ludosque facturum.

[9] In eadem verba hostias fieri oportet auctoritatemque videri extorum, ut ea promittant futura. Vrbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis:

[10] Dis pater Veiovis Manes, sive vos quo alio nomine fas est nominare, ut omnes illam urbem Carthaginem exercitumque quem ego me sentio dicere fuga formidine terrore compleatis quique adversum legiones exercitumque nostrum arma telaque ferent, uti vos eum exercitum eos hostes eosque homines urbes agrosque eorum et qui in his locis regionibusque agris urbibusque habitant abducatis, lumine supero privetis exercitumque hostium urbes agrosque eorum quos me sentio dicere, uti vos eas urbes agrosque capita aetatesque eorum devotas consecratasque habeatis ollis legibus quibus quandoque sunt maxime hostes devoti. [11] Eosque ego vicarios pro me <meaque> fide magistratuque meo pro populo Romano exercitibus legionibusque nostris do devoveo, ut me meamque fidem imperiumque legiones exercitumque nostrum qui in his rebus gerundis sunt bene salvos siritis esse. Si haec ita faxitis ut ego sciam sentiam intellegamque, tunc quisquis votum hoc faxit ubiubi faxit recte factum esto ovibus atris tribus. Te Tellus mater teque Iuppiter obtestor.

[12] Cum Tellurem dicit, manibus terram tangit; cum Iovem dicit, manus ad caelum tollit; cum votum recipere dicit, manibus pectus tangit.

[13] In antiquitatibus autem haec oppida inveni devota: †Stonios†, Fregellas, Gabios, Veios, Fidenas; haec intra Italiam, praeterea Carthaginem et Corinthum, sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum Hispanorum Afrorum Maurorum aliarumque gentium quas prisci loquuntur annales. [14] Hinc est ergo quod propter huiusmodi evocationem numinum discessionemque ait Vergilius,

excessere omnes adytis arisque relictis
di;

et ut tutelares designaret, adiecit:

quibus imperium hoc steterat.

[15] Vtque praeter evocationem etiam vim devotionis ostenderet, in qua praecipue Iuppiter ut diximus invocatur, ait:

ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit.

[16] Videturne vobis probatum sine divini et humani iuris scientia non posse profunditatem Maronis intellegi?»

10

[1] Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamat Euangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum quin in medium detegat inscientiae Vergilianae vulnera. [2] «Et nos», inquit, «manum ferulae aliquando subduximus, et nos cepimus pontificii iuris auditum: et ex his quae nobis nota sunt Maronem huius disciplinam iuris nescisse constabit. [3] Quando enim diceret:

caelicolum regi mactabam in litore taurum,

si sciret tauro immolari huic deo vetitum aut si didicisset quod Ateius Capito comprehendit? Cuius verba ex libro primo de iure sacrificiorum haec sunt: "itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet." [4] Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit, nisi Neptuno Apollini et Marti, taurum non immolari. Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.»

[5] Ad haec Praetextatus renidens: «quibus deorum tauro immoletur si vis cum Vergilio communicare, ipse te docebit:

taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.

[6] Vides in opere poetae verba Labeonis? Igitur ut hoc docte, ita illud argute. Nam ostendit deo non litatum: ideo secutum:

horrendum dictu et visu mirabile monstrum.

[7] Ergo respiciens ad futura hostiam contrariam fecit. Sed et noverat hunc errorem non esse inexpiabilem. Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec verba: "si quis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato." Committitur ergo res non quidem impianda, insolita tamen; et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo.»

11

[1] Subiecit Euangelus: «si eventu excusantur inlicita, dic quaeso, quod erat monstrum secuturum et cum Cereri libari vino iuberet,

cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,

quod omnibus sacris vetatur? [2] Vinum autem Cereri non libari debuit illum vel Plautus docere, qui in Aulularia ait:

Cererin», Strobile, hi sunt facturi nuptias?
... quia temeti nihil allatum video.

[3] At hic vester flamen et pontifex et omnia —tam quid immoletur quam quid libetur— ignorat et (ne non ubique in libando pari errore sit devius) in octavo ait:

in mensam laeti libant divosque precantur;

cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint.»

[4] «Vt prius tibi», Praetextatus inquit, «de posteriore quaestione respondeam, fateor te non immerito de usurpata in mensam libatione quaesisse; ampliusque speciem difficultatis auxeras si magis Didonem in mensam similiter libantem notasses:

dixit et in mensam laticum libavit honorem.

[5] Nam et Titius cum de ritu sacrorum multa dissereret ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit. Ego autem quod mihi magistra lectione compertum est publicabo. In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam: [6] "Vt in templo", inquit, "Iunonis Populoniae augusta mensa est." Namque in fanis alia vasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum. Quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum obtinet mensa in qua epulae libationesque et stipes reponuntur. Ornamenta vero sunt clipei, coronae et cuiuscemodi donaria. Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsa dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem obtinet pulvinaris. [7] Ergo apud Euandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur; in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio. [8] At vero hic,

omnes
in mensam laeti libant divosque precantur,

[quia] quod recte fieri noverat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memoravit.

[9] De illo autem versu,

cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,

paucis quod male accusatur absolvam. Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit "miti Baccho favos dilue", scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri. [10] Nam ita hic "mite" vinum dixit ut alibi ait "domitum":

et durum Bacchi domitura saporem.

Notum autem esse non diffitebere, quod a. d. duodecimum Kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnante panibus mulso.»

12

[1] «Opportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit:

tum Salii ad cantus incensa altaria circum
populeis adsunt evincti tempora ramis.

Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non vinciant. [2] Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem divinam Herculi facit. Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur Περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere nec decem dies intermittere "quin pollucerent ac populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum."»

[3] «Hicine est», Vettius ait, «error geminus? At ego in neutro dico errasse Vergilium. Nam ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino lauretum coepit virere, quam rem docet Varro humanarum libro secundo. [4] E monte ergo proximo decerpta laurus sumebatur operantibus, quam vicina offerebat occasio. Vnde recte Maro noster ad ea tempora respexit, quibus Euander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique "Alcidae gratissima".

[5] Salios autem Herculi ubertate doctrinae altioris adisgnat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur. [6] Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς, in qua cum de Invicto Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit. Chaldaei quoque stellam Herculis vocant, quam reliqui omnes Martis appellant. [7] Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet. [8] Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est. [9] Idoneis ut credo auctoribus certisque rationibus error qui putabatur uterque defensus est. Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem.»

[10] Tunc Euangelus: «numquamne tibi, Praetextate, venit in mentem toto, ut aiunt, caelo errasse Vergilium cum Dido sua rem divinam pro nuptiis faceret? "Mactat" enim inquit

lectas de more bidentes
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo;

et quasi expergefactus adiecit,

Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae [...]

13

[1] «Accipite et M. Varronis verba de agri cultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait: "primus hos Q. Hortensius augurali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriose quam severe boni viri laudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis." [2] Ecce res non admiranda solum sed etiam pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius sed omnino nec veneunt! [3] Is Hortensius platanos suas vino inrigare consuevit, adeo ut in quadam actione quam habuit cum Cicerone susceptam precario a Tullio postulasset ut locum dicendi permutaret secum; abire enim in villam necessario se velle ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet. [4] Sed forte ad notam saeculi sui non sufficit Hortensius, vir alioquin ex professo mollis et in praecinctu ponens omnem decorem. Fuit enim vestitu ad munditiem curioso et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic adplicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex composito defluens modum lateris ambiret. [5] Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togae destruxerat, et capital putavit quod in umero suo locum ruga mutasset.

[6] Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales, quos victores gentium luxuria vicit: et ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris compensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit? Et ne multis morer, ipsa de eo Sallustii verba subieci:

[7] ac Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria, concurrentibus undique virile et muliebre secus, per vias et tecta omnium visebatur. Eum quaestor Vrbinus aliique cognita voluntate cum ad cenam invitaverant, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant, exornatis aedibus per aulaea et insignia scaenisque ad ostentationem histrionum fabricatis. [8] Simul croco sparsa humus et alia in modum templi celeberrimi. Praeterea tum sedenti [in] transenna demissum Victoriae simulacrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei imponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur. [9] Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae neque per omnem modo provinciam sed trans maria ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera. Quis rebus aliquantam partem gloriae dempserat maximeque apud veteres et sanctos viros superba illa, gravia, indigna Romano imperio aestimantes.

Haec Sallustius, gravissimus alienae luxuriae obiurgator et censor.

[10] Accipite inter gravissimas personas non defuisse luxuriam. Refero enim pontificis vetustissimam cenam quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba:

[11] Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit, triclinia lectis eburneis strata fuerunt, duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M<am>. Aemilius Lepidus, D. Silanus, Caesar, <...> rex sacrorum, P. Scaevola sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus et Iulius Caesar augur qui eum inauguravit, in tertio triclinio Popillia, Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius. [12] Cena haec fuit: ante cenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas, sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos: iterum sphondylos, glycymaridas, urticas, ficedulas, lumbos capruginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas, murices et purpuras. In cena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.

[13] Vbi iam luxuria tunc accusaretur quando tot rebus farta fuit cena pontificum? Ipsa vero edulium genera quam dictu turpia? Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit saeculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit.

[14] Exigebat hoc quoque illa gulae intemperantia, ut et lepores saginarentur teste Varrone, qui de agri cultura libro tertio cum de leporibus loqueretur sic ait: "hoc quoque nuper institutum ut saginarentur, cum exceptos e leporario condant in caveis et loco clauso faciant pingues."

[15] Si cui hoc mirum videtur quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat aliud quod maiore admiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert. Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi. [16] Neque ego nunc antiquitati nos praeferendos vel comparandos dico, sed respondi obiurganti Horo, adserens uti res habet, maiorem illis saeculis deliciarum curam fuisse quam nostro.»

14

[1] Subiecit Rufius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus: «miror te», inquit, «Albine, non rettulisse quanta illis adfluentia marinarum procurari solita fuerit copiarum, cuius relatu maximam conviviorum nostrorum sobrietatem doceres.» Et Caecina, «profer», inquit, «in medium quae de hac quoque parte lectu comperisti. Vltra omnes enim polles memoria vetustatis.»

[2] Et Rufius sic ingressus est: "vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est. Illa quippe saecula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt, quod non nisi virtutum faceret ubertas. Sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro saeculo morum sobrietate correcta sunt. [3] Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram, sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus admoneo. [4] Dic enim, Hore, qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi? At inter illos saltatio certatim vel ab honestis adpetebatur. Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotala gestantes saltare discebant! [5] Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant, sed inter probas quoque earum erat saltandi cura dum modo non curiosa usque ad artis perfectionem. Quid enim ait Sallustius: "psallere saltare elegantius quam necesse est probae"? Adeo et ipse Semproniam reprehendit non quod saltare, sed quod optime scierit. [6] Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib. Gracchi sic ait:

[7] docentur praestigias inhonestas, cum cinaedulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt. Eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui! Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum —quod me rei publicae maxime miseritum est— puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset.

[8] Vides quem ad modum ingemuerit Africanus quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur.

Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est. [9] Sic nimirum M. Cato senatorem non ignobilem Caecilium "spatiatorem" et "Fescenninum" vocat eumque staticulos dare his verbis ait: "descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridcularia fundere." Et alibi in eundem: "praeterea cantat ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat." [10] Haec Cato, cui, ut videtis, etiam cantare non serii hominis videtur, quod apud alios adeo non inter turpia numeratum est, ut Sulla, vir tanti nominis, optime cantasse dicatur. [11] Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur, quod cum aliis multis tum ex epistolis quoque eius declaratur. [12] Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit? Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diverso pronuntiaret. Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia compararet. [13] Is est Roscius qui etiam Sullae carissimus fuit et anulo aureo ab eodem dictatore donatus est. Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acceperit. [14] Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat. Sed quid loquor de histrionibus cum Appius Claudius, vir triumphalis, qui Salius ad usque senectutem fuit, pro gloria obtinuerit, quod inter collegas optime saltitabat?

[15] Ac priusquam a saltatione discedo, illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi, sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gabinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, nato in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.

15

[1] Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen admonuit, quos Murenas cognominatos quod hoc pisce effusissime delectati sint satis constat. [2] Huic opinioni M. Varro consentit, adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint. [3] Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit. Fuit autem aetate Crassi illius diserti, qui quam gravis et serius habitus sit etiam Cicero docet. [4] Is tamen Crassus, vir censorius —nam cum Cn. Domitio censor fuit— cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit. [5] Neque id obscurum fuit; quippe collega Domitius in senatu hoc ei quasi deforme crimen obiecit. Neque id confiteri Crassus erubuit sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam adfectiosamque rem fecisse se iactitans. [6] Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus, Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agri cultura refert M. Catonem qui post Vticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse. [7] Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo quod Rhegium a Messana dispescit. Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταί vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt. [8] Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat; sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his verbis: "in Sicilia quoque", inquit, "Papirius manu capi murenas flutas, quod eae in summa aqua prae pinguedine flutentur."

[9] Haec Varro. Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent? [10] Nec rarus hic Romae piscis, ut peregre accitus, erat. Auctor est Plinius Caesarem dictatorem cum triumphales cenas populo daret, sex milia murenarum a Gaio Hirrio ad pondus accepisse. Huius Hirrii villam quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies sestertio venum datam.

16

[1] Nec acipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius saeculi delicias evasit; et ut liqueat secundo Punico bello celebre nomen huius piscis fuisse, accipite ut meminerit eius Plautus in fabula quae inscribitur Baccaria ex persona parasiti:

[2] quis est mortalis tanta fortuna affectus umquam
qua ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa?
Vel nunc, qui mihi in mari acipenser latuit antehac,
cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus.

[3] Et ne vilior sit testis poeta, accipite assertore Cicerone in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:

[4] nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex his qui eum salutatum venerant invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius, "Scipio", inquit, "vide quid agas, acipenser iste paucorum hominum est."

[5] Nec infitias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse, teste Plinio Secundo, qui in Naturali historia cum de hoc pisce loqueretur sic ait: "nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu." [6] Sed non diu stetit haec parsimonia. Nam temporibus Severi principis, qui ostentabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir saeculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita ipse subiecit:

[7] Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris venit aetatem. Nec dubium est quod ait nullo honore hunc piscem temporibus suis fuisse, verum ab eo dici. Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio, vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse; quippe qui dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri. Sed quod ait Plinius de acipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum est: "cur alii pisces squama secunda, acipenser adversa sit."

[8] Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu, quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa. [9] Sed ut minus miremur acipenserem gravi pretio taxari solitum, Asinius Celer, vir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est. In qua re luxuriam illius saeculi eo magis licet aestimare quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet. At nunc et maioris ponderis passim videmus et pretia haec insana nescimus.

[10] Nec contenta illa ingluvies fuit maris sui copiis. Nam Optatus praefectus classis sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Ostiam et Campaniae litus in mare sparsit miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit idemque tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet.

[11] Quid stupemus captivam illius saeculi gulam servisse mari, cum in magno vel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces? [12] Quod equidem cur ita illis visum sit ignoro; fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro rerum humanarum undecimo: "ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Casinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis." [13] Haec Varro de omnibus scilicet huius fluminis piscibus sed inter eos, ut supra dixi, praecipuum locum lupus tenuit, et quidem is qui inter duos pontes captus esset. [14] Id ostendunt cum multi alii tum etiam Titius, vir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem Fanniam suasit. Cuius verba ideo pono quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc vivebant facile publicabunt. Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes quaeque soleant inter se sermocinari sic ait:

[15] Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Vbi horae decem sunt, iubent puerum vocari ut comitium eat percontatum quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint. Inde ad comitium vadunt ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. [16] Veniunt in comitium, tristes iubent dicere. Quorum negotium est narrant, iudex testes poscit, ipsus it minctum. Vbi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit, litteras inspicit: vix prae vino sustinet palpebras. Eunt in consilium. Ibi haec oratio: "quid mihi negotii est cum istis nugatoribus. Quin potius potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?"

[17] Haec Titius. Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur. Proprie autem catillones dicebantur qui ad polluctum Herculis ultimi cum venirent catillos ligurribant. [18] Lucilii versus hi sunt:

fingere praeterea adferri quod quisque volebat.
Illum sumina ducebant atque altilium lanx,
hunc pontes Tiberinus duo inter captus catillo.

17

[1] Longum fiat si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta. Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de cenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit ut patentibus ianuis pransitaretur et cenitaretur, sic oculis civium testibus factis luxuriae modus fieret. [2] Prima autem omnium de cenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat. Cuius verba quia sunt prolixa praetereo, summa autem eius praescribebat numerum convivarum. [3] Et haec est lex Orchia de qua Cato mox orationibus suis vociferabatur, quod plures quam praescripto eius cavebatur ad cenam vocarentur.

Cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gellii opinionem quingentesimo octogesimo octavo. [4] De hac lege Sammonicus Serenus ita refert:

lex Fannia, sanctissimi Augusti, ingenti omnium ordinum consensu pervenit ad populum, neque eam praetores aut tribuni ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent et ebrii de rei publicae salute consulerent.

[5] Haec Sammonicus. Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem quod in superiore numerus tantum modo cenantium cohibebatur licebatque secundum eam uni cuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum, unde a Lucilio poeta festivitatis suae more "centussis" vocatur.

[6] Fanniam legem post annos decem et octo lex Didia consecuta est. Eius ferundae duplex fuit causa, prima et potissima ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam; deinde ut non soli qui prandia cenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad eas vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur.

[7] Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus impensum est ut consulto senatus iuberetur ut ea tantum modo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia comprobata. [8] Lex vero haec paucis mutatis in plerisque cum Fannia congruit. In ea enim ferenda quaesita est novae legis auctoritas, exolescente metu legis antiquioris, ita, Hercules, ut de ipsis duodecim tabulis factum est, quarum ubi contemni antiquitas coepit, eadem illa quae illis legibus cavebantur in alia latorum nomina transierunt. [9] Sed legis Liciniae summa ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris vero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur apponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra vite arboreve sit natum. [10] Video quid remordeat: ergo indicium sobrii saeculi est ubi tali praescripto legum coercetur expensa cenarum? Non ita est. Nam leges sumptuariae a singulis ferebantur quae civitatis totius vitia corrigerent; ac nisi pessimis effusissimisque moribus viveretur, profecto opus ferundis legibus non fuisset. Vetus verbum est: leges [inquit] bonae ex malis moribus procreantur.

[11] Has sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sulla dictator, in qua non conviviorum magnificentia prohibita est nec gulae modus factus, verum minora pretia rebus imposita: et quibus rebus, di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum! Quos illic pisces quasque offulas nominat, et tamen pretia illis minora constituit! Ausim dicere ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent. [12] Dicam plane quod sentio. Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur. Itaque tanto hoc saeculum ad omnem continentiam promptius ut pleraque harum rerum quae Sullana lege ut vulgo nota comprehenduntur, nemo nostrum vel fando compererit.

[13] Sulla mortuo Lepidus consul legem tulit et ipse cibariam (Cato enim sumptuarias leges "cibarias" appellat). Dein paucis interiectis annis alia lex pervenit ad populum ferente Antio Restione. Quam legem quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante irritam fecit. Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad vixit foris postea non cenasse ne testis fieret contemptae legis quam ipse bono publico pertulisset.

[14] His legibus adnumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum, qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in cenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt. [15] Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam cenam sestertium centies. [16] Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco, qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane cenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae apponebantur ex cotidianis opibus agnosceret. [17] Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit, atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit. Et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset. [18] Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterit, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est et factae ex una margarita duae impositaeque simulacro Veneris ut monstruosae magnitudinis in templo quod Pantheum dicitur.»

18

[1] Adhuc dicente Rufio secundae mensae inlata bellaria novo sermoni principium dederunt. Symmachus enim attrectans manu nuces, «vellem», inquit, «ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore. Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt.» [2] Et Servius: «nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur. Gavius vero Bassus in libro de significatione verborum hoc refert:

[3] iuglans arbor proinde dicta est ac "Iovis glans". Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, "Iovis glandem" appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.

[4] Cloatius autem Verus in libro a Graecis tractorum ita memorat:

iuglans —D praetermissum est— quasi "diuglans" id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait: "ἴδια δὲ τῶν ὀρεινῶν ἃ ἐν τοῖς πεδίοις οὐ φύεται, ... τερέβινθος πρῖνος φιλύρη ἀφάρκη καρύα, ἣ καὶ Διὸς βάλανος." Hanc Graeci etiam "basilicam" vocant.

[5] Nux haec Abellana seu Praenestina, quae est eadem, ex arbore est quae dicitur "corylus", de qua Vergilius dicit "corylum sere." Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum qui Carsitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων, cuius rei meminit Varro in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna: inde scilicet Praenestinae nuces. [6] Est et illud apud Naevium in fabula Hariolo:

— quis heri apud te? — Praenestini et Lanuvini hospites.
— Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
alteris inanem vulvam madidam dari,
alteris nuces in proclivi profundier.

Hanc autem nucem Graeci "Ponticam" vocant, dum una quaeque natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior.

[7] Nux castanea, de qua Vergilius "castaneasque nuces", vocatur et "Heracleotica". Nam vir doctus Oppius in libro quem fecit de silvestribus arboribus sic ait:

Heracleotica haec nux, quam quidam "castaneam" nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur "basilicae iuglandes", germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.

[8] Nunc dicendum est quae sit Graeca nux.» Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit. «Nux Graeca haec est quae et "amygdale" dicitur: sed et "Thasia" eadem nux vocatur. Testis est Cloatius in ordinatorum Graecorum libro quarto, cum sic ait: "nux Graeca amygdale." Atta vero in Supplicatione, "nucem Thasiam", inquit,

favumque adde quantum libet.

[9] Nucem molluscam licet hiemis nobis tempus invideat, tamen quia de nucibus loquimur, indictam non relinquemus. Plautus in Calceolo sic eius meminit:

molluscam nucem
super eius dixit impendere tegulas.

[10] Ecce Plautus nominat quidem sed quae sit nux mollusca non exprimit. Est autem "Persicum" quod vulgo vocatur et mollusca nux dicitur scilicet quod ceteris omnibus nucibus mollior sit. [11] Huius rei idoneus adsertor est Sueius vir longe doctissimus, in idyllio quod inscribitur Moretum. Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his verbis:

[12] admiscet †vaca basilicis† haec nunc partim,
partim Persica, quod nomen sic denique fertur
propterea quod qui quondam cum rege potenti,
nomine Alexandro Magno, fera proelia bello
in Persas tetulere, suo post inde reventu
hoc genus arboris in praelatis finibus Grais
disseruere, novos fructus mortalibus dantes.
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.

[13] Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix attrectata frangatur. De qua in libro Favorini sic reperitur: "item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a 'tereno', quod est Sabinorum lingua molle, unde Terentios quoque dictos putat Varro ad Libonem primo." Quam in culpam etiam Horatius potest videri incidere, qui ait et "molle Tarentum".

[14] Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nuculeos dedit. Plautus in Cistellaria:

qui e nuce nuculeos esse vult frangit nucem.

19

[1] Et quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est. Sunt de agri cultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt, ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat. Secundum hanc definitionem Persicum, quod Sueius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.

[2] His praemissis malorum enumeranda sunt genera, quae Cloatius in ordinatorum Graecorum libro quarto ita diligenter enumerat:

sunt autem genera malorum: Amerinum cotonium citreum coccymelum conditivum ἐπιμηλίς musteum Mattianum orbiculatum †ogratianum† praecox pannuceum Punicum Persicum Quiri<ni>anum prosivum rubrum Scaudianum silvestre struthium Scantianum tubur Verianum.

[3] Vides Persicum a Cloatio inter mala numeratum, quod nomen originis suae tenuit, licet iam dudum nostri soli germen sit. Quod autem ait idem Cloatius citreum, et ipsum Persicum malum est secundum Vergilium:

felicis mali, quo non praestantius ullum,

et reliqua. [4] Et ut nemo dubitet haec de citreo dixisse Vergilium, accipite quae Oppius in libro de silvestribus arboribus dicat: "citrea item malus et Persica, altera generatur in Italia et in Media altera." Et paulo post de citreo loquens ait:

est autem odoratissimum, ex quo interiectum vesti tineas necat. Fertur etiam venenis contrarium, quod tritum cum vino purgatione virium suarum bibentes servat. Generantur autem in Perside omni tempore mala citrea. Alia enim praecarpuntur, alia interim maturescunt.

[5] Vides hic et citreum nominari et omnia signa poni quae de eo Vergilius dixit, licet nomen citrei ille non dixerit. Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum:

θύου δ᾽ ἀπὸ καλὸν ὀδώδει.

Et quod ait Oppius inter vestem poni citreum, idem significat Homerus cum dicit,

εἵματα δ᾽ ἀμφιέσασα θυώδεα σιγαλόεντα.

Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait "citrosam vestem".

[6] Pira haec quae vidimus varietas nominum numerosa discernit. Nam idem Cloatius sic eorum vocabula describit:

Anicianum, cucurbitivum, cirritum, cervisca, calculosum, Crustuminum, decimanum, Graeculum, Lollianum, Lanuvinum, laureum, Lateresianum, myrapium, Milesium murteum, Naevianum, orbiculatum, Praecianum, rubile, Signinum, Tullianum, Titianum, thymosum, Turranianum praecox, volaemum, mespilum serum, sementivum serum, Sextilianum serum, Tarentinum serum, Valerianum serum.

20

[1] Admonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum, eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente. Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat:

Africa albula, harundinea, asinastra atra, palusca, Augusta, bifera, Carica, Chal<ci>dica alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva, duricoria, Herculanea, Liviana, Lydia, leptolydia, Marsica, Numidica pulla, Pompeiana praecox, Tellana atra.

[2] Sciendum quod ficus alba ex felicibus sit arboribus, contra nigra ex infelicibus. Docent nos utrumque pontifices. Ait enim Veranius de verbis pontificalibus: "felices arbores putantur esse quercus, aesculus, ilex, suberies, fagus, corylus, sorbus, ficus alba, pirus, malus, vitis, prunus, cornus, lotus." [3] Tarquitius autem Priscus in ostentario arborario sic ait:

arbores quae inferum deorum avertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant: alternum, <virgam> sanguine<a>m, filicem, ficum atram quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, ruscum, rubum sentesque, quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.

[4] Quid quod ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos reperimus? Afranius in Sella: "pomum holus ficum uvam", sed et Cicero oeconomicon libro tertio: "neque serit vitem neque quae sata est diligenter colit: oleum ficos poma non habet." [5] Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere. [Lacti proprie ficorum dicitur.] "Grossi" appellantur fici quae non maturescunt. Hos Graeci dicunt ὀλύνθους. Mattius:

in milibus tot [ficorum] non videbitis grossum,

et paulo post ait:

sumas ab alio lacte diffluos grossos.

Et Postumius Albinus annali primo de Bruto: "ea causa sese stultum brutumque faciebat, grosullos ex melle edebat."

[6] Olearum genera haec enumerantur: Africana, albiceris, Aquilia, Alexandrina, Aegyptia Culminea, conditiva, Liciniana, orchas, oleaster, pausia, phaulia, radius, Sallentina, Sergiana, termitea, [7] sicut uvarum ista sunt genera: Aminea —scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est— asinusca atrusca, albuelis, abena, apiana, Apicia, bumamma— aut ut Graeci dicunt βούμασθος— duracina, labrusca, melampsithia, Maronia Mareotis, Numentana, precia, pramnia, psithia, pilleolata, Rhodia, stephanitis, venucula, variola lagea.» [8] Inter haec Praetextatus: «velim Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis admonet ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur.» Atque ita facta discessio est.

LIBER QVARTVS


1

[1] «[...]

<nec magis incepto vultum> sermone movetur,
quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
Tandem corripuit sese atque inimica refugit.

Item pathos est et in hoc versu:

obstupui steteruntque comae et vox faucibus haesit.
[2] Sed et tota Daretis fatigatio habitu depingitur:
ast illum fidi aequales genua aegra trahentem
quassantemque utroque caput crassumque cruorem
ore eiectantem

sociorum quoque eius trepidationem breviter ostendit:

galeamque ensemque vocati
accipiunt,

quasi non sponte accepturi munus quod erat damnum verecundiae. Ex eodem genere est illud:

totoque loquentis ab ore
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis.

[3] Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydiden et:

labitur infelix studiorum atque immemor herbae
victor equus,

et

demissae aures, incertus ibidem
sudor et ille quidem morituris frigidus.

[4] Est inter pathe et pudor ut circa Deiphobum,

pavitantem et dira tegentem
supplicia,

[5] et luctus habitu proditur ut in Euryali matre:

expulsi manibus radii revolutaque pensa;
evolat infelix,

et Latinus, quia miratur,

defixa.
Obtutu tenet ora,

et Venus quia rogatura est,

tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes ...,

et Sibylla quia insanit,

subito non vultus, non color unus,
non comptae mansere comae.

2

[1] Nunc videamus pathos quo tenore orationis exprimitur. Ac primum quaeramus quid de tali oratione rhetorica arte praecipitur. Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis οἶκτος καὶ δείνωσις appellantur. Horum alterum accusatori necessarium est, alterum reo.

[2] Et necesse est initium abruptum habeat, quoniam satis indignantibus leniter incipere non convenit. Ideo apud Vergilium sic incipit:

quid me alta silentia cogis
rumpere?

Et alibi:

mene incepto desistere victam?

Et alibi:

heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
fata Phrygum

et Dido:

"moriemur inultae,
sed moriamur," ait

et eadem:

"pro Iuppiter! ibit
hic?" Ait,

et Priamus:

"at tibi pro scelere," exclamat, "pro talibus ausis ..."

[3] Nec initium solum tale esse debet, sed omnis si fieri potest oratio videri pathetica et brevibus sententiis et crebris figurarum mutationibus debet velut inter aestus iracundiae fluctuare. [4] Vna ergo nobis Vergiliana oratio pro exemplo sit:

Heu stirpem invisam

initium ab ecphonesi, deinde sequuntur breves interrogatiunculae:

num Sigeis occumbere campis,
num capti potuere capi? Num incensa cremavit
Troia viros?

Deinde sequitur hyperbole:

medias acies mediosque per ignes
invenere viam

deinde ironia:

at credo mea numina tandem
fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi

[5] Deinde ausus suos inefficaces queritur:

per undas
ausa sequi et profugis toto me opponere ponto

secunda post haec hyperbole:

absumptae in Teucros vires caelique marisque

inde dispersae querelae:

quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
profuit?

[6] Iungitur deinde argumentum a minore ut pathos augeatur:

Mars perdere gentem
immanem Lapithum valuit

minor scilicet persona: ideo illud sequitur:

ast ego magna Iovis coniunx

deinde cum causas quoque contulisset, quanto impetu dea dixit,

infelix quae memet in omnia verti!

Nec dixit, "non possum perdere Aeneam," sed

vincor ab Aenea

[7] Deinde confirmat se ad nocendum et, quod proprium est irascentis, etsi desperat perfici posse, tamen impedire contenta est:

flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis ...
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
at licet amborum populos excindere regum.

[8] Post haec in novissimo, quod irati libenter faciunt, maledicit:

sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,

et protinus argumentum a simili conveniens ex praecedentibus:

nec face tantum
Cisseis praegnans ignes enixa iugales.

[9] Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.

[10] Nec desunt apud eundem orationes misericordiam commoventes. Turnus ad Iuturnam:

an miseri fratris letum ut crudele videres?

Et idem cum auget invidiam occisorum pro se amicorum:

vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Murranum

[11] et idem cum miserabilem fortunam suam faceret, ut victo sibi parceretur:

vicisti et victum tendere palmas
Ausonii videre

id est quos minime vellem. Et aliorum preces orantium vitam:

per te, per qui te talem genuere parentes

et similia.

3

[1] Nunc dicamus ex habitu pathos, quod est vel in aetate vel in debilitate et ceteris quae sequuntur. Eleganter hoc servavit ut ex omni aetate pathos misericordiae moveret: [2] ab infantia,

infantumque animae flentes in limine primo;

[3] a pueritia,

infelix puer atque impar congressus Achilli,

et

parvumque patri tendebat Iulum,

ut non minus miserabile sit periculum in parvo quam in filio, et

superet coniunxne Creusa
Ascaniusque puer,

et alibi,

et parvi casus Iuli;

[4] a iuventa vero,

impositique rogis iuvenes ante ora parentum,

<et>

pubentesque genae et iuvenali in corpore pallor;

[5] a senecta,

Dauni miserere senectae

et

ducitur infelix aevo confectus Aletes

et

canitiem multo deformat pulvere.

[6] Movit et a fortuna modo misericordiam, modo indignationem: misericordiam,

tot quondam populis terrisque superbum
regnatorem Asiae

et Sinon:

et nos aliquod nomenque decusque
gessimus,

et

Ausoniisque olim ditissimus arvis;

[7] indignationem vero ex verbis Didonis,

et nostris illuserit advena regnis?—

Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam— et Amata:

exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?

Et Numanus:

bis capti Phryges.

[8] Movit pathos misericordiae et ex debilitate:

ex quo me divum pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igne,

et alibi

et truncas inhonesto vulnere nares,

et de Mezentio,

attollit in aegrum
se femur,

et

huc caput atque illuc umero ex utroque pependit,

et

te decisa suum, Laride, dextera quaerit,

et

aterque cruento
pulvere perque pedes traiectus lora tumentes.

[9] Movit pathos misericordiae frequenter et a loco:

cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho,

et

Libyae deserta peragro,

et

at nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxem.

[10] Et illud egregie et breviter

ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros—

'Iliacos', id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat— [11] Et illud

nos patriam fugimus

et

litora cum patriae lacrimans portusque relinquo

et

dulces moriens reminiscitur Argos

et

ignarum Laurens habet ora Mimanta,

<et>

Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.

[12] Et ut Agamemnonem indigne ostenderet occisum, adsumpsit locum:

prima inter limina dextra
oppetiit,

et illud:

moenibus in patriis atque inter tuta domorum.

[13] Sacer vero locus praecipue pathos movet. Occisum inducit Orphea, et miserabiliorem interitum eius a loco facit:

inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi.

Et in eversione Troiae:

perque domos et religiosa deorum
limina.

[14] Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus:

ecce trahebatur...
a templo ... adytisque Minervae

et alibi:

divae armipotentis ad aram
procubuit.

[15] Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret:

excipit incautum patriasque obtruncat ad aras

et Venus quod Aeneas in mari vexatur ira Iunonis quam invidiose de loco queritur Neptuno:

in regnis hoc ausa tuis?

[16] Fecit sibi pathos saepe et ex tempore:

priusquam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.

Et Orpheus miserabilis ex longo dolore;

septem illum totos perhibent ex ordine menses,

et Palinurus:

vix lumine quarto
prospexi Italiam

et Achemenides:

tertia iam lunae se cornua lumine complent

et

septima post Troiae excidium iam vertitur aestas.

4

[1] Frequens apud illum pathos a causa: re vera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur. Hic enim non tam rogari aut pecuniam exigere quam ob hanc causam indignum erat. [2] Et Demosthenes cum queritur quendam a Midia circumventum, ex causa auget invidiam: "circumvenit", inquit, "arbitrum qui inter me atque se integre iudicaverat." [3] Ergo et Vergilius egregie saepe ex hoc loco traxit affectum. Occiditur, inquit, in acie Galesus: hoc per se non est dignum misericordia belli tempore, sed admovit causam:

dum paci medium se offert.

[4] Idem alio loco:

sternitur infelix,

deinde subicit causam miserabilem

alieno vulnere,

id est, cum ad alium telum esset emissum. [5] Et cum Palameden indigne occisum vellet:

quem falsa sub proditione Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat
demisere neci.

[6] Et Aeneas ut ostenderet magnitudinem timoris sui bene causam posuit

et pariter comitique onerique timentem.

[7] Quid? Iapyx ut contemptis ceteris artificiis "inglorius", quem ad modum poeta ait, viveret, qualis causa proponitur?

Ille ut depositi proferret fata parentis.

[8] Ex eodem genere est:

fallit te incautum pietas tua.

Haec enim causa illum hostibus etiam miserabilem fecit. [9] Sed Aeneas cum hortatur ut sepeliantur occisi, quam causam proponit?

Qui sanguine nobis
hanc patriam peperere suo.

[10] Nec non et indignatio demonstratur a causa ut illic:

multa gemens ignominiam plagasque superbi
victoris, tum quos amisit inultus amores.

[11] Et illud a causa est ex adfectu indignantis:

an solos tangit Atridas
iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis?

Et illud:

at tu dictis, Albane, maneres,

et illa omnia:

vendidit hic auro patriam,...
quique ob adulterium caesi ...
nec partem posuere suis.

[12] Ad pathos movendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia. Modus est cum dico: occidit manifeste vel occulte. [13] Materia est cum dico ferro an veneno. Demosthenes de modo invidiam Midiae facit, se pulsatum cothurno; Cicero Verri cum nudum quendam dicit ab eo statuae impositum. [14] Vergilius non minus evidenter:

altaria ad ipsa trementem
traxit et in multo lapsantem sanguine nati,

et

capulo tenus abdidit ensem.

[15] Et illa omnia a modo sunt:

rostroque immanis vultur adunco
immortale iecur tondens

et reliqua, et

quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis.

[16] Sed et misericordiam a modo saepe commovet, ut de Orpheo,

latos iuvenem sparsere per agros;

et illud:

obruit Auster aqua involvens navemque virosque,

et:

saxum ingens volvunt alii

et

mortua quin etiam iungebat corpora vivis,

et in Georgicis:

nec via mortis erat simplex,

et cetera in descriptione morbi. [17] Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum. Hoc enim a materia est, quoniam hic usus est fumo materia ad occidendum —ut alius gladio, alius veneno— et ideo acerrimum pathos ex hoc motum est. Idem facit et cum flagellis caesum queritur civem Romanum. [18] Invenies idem apud Vergilium:

at pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit: non ille faces nec fumea taedis,
<lumina>

et reliqua. Eleganter autem illius quidem materiam elusit, ex huius autem vera et vehementi materia expressit iracundiam.

[19] Et singula quidem enumeravimus, ex quibus apud rhetoras pathos nascitur, quibus ostendimus usum Maronem. Sed nonnumquam Vergilius in una re ad augendum pathos duobus aut pluribus locis coniunctis utitur, [20] ut in Turno ab aetate:

miserere parentis
longaevi,

a loco:

quem nunc maestum patria Ardea longe
dividit,

[21] et circa Cassandram ex modo:

ecce trahebatur

ex habitu corporis:

passis Priameia virgo
crinibus,

ex loco:

a templo ... adytisque Minervae.

[22] Et circa Agamemnonem a patria:

ipse Mycenaeus

a fortuna:

magnorum ductor Achivum,

a necessitudine:

coniugis ...

a loco:

prima inter limina ...,

a causa:

possedit adulter.

[23] Tacite quoque et quasi per definitionem pathos movere solet, cum res quae miserationem movet non dilucide dicitur sed datur intellegi, ut cum dicit Mezentius,

nunc alte vulnus adactum:

quid enim aliud ex hoc intellegendum est quam hoc altum vulnus esse amittere filium? [24] Et rursus idem,

haec via sola fuit qua perdere posses.

Sed et hic scilicet accipiendum est perire esse amittere filium. [25] Et Iuturna cum queritur quod adiuvare fratrem prohibeatur,

immortalis ego?

Quid enim sequitur? Non est immortalitas in luctu vivere. [26] Haec, ut dixi, vim definitionis habent et a poeta eleganter introducta sunt.

5

[1] Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis adfectibus peropportuni sunt. Ex quibus primus est a simili. Huius species sunt tres: exemplum, parabola, imago; Graece παράδειγμα, παραβολή, εἰκών. [2] Ab exemplo Vergilius:

si potuit Manes accersere coniugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris,
si fratrem Pollux alterna morte redemit
<itque reditque viam totiens>— quid Thesea, magnum
quid memorem Alciden? <Et mi genus ab Iove summo>.
[Antenor potuit mediis elapsus Achivis.]

Haec enim omnia misericordiam movent, quoniam indignum videtur negari sibi quod aliis indultum ait. [3] Deinde vide unde auget invidiam. "si potuit Manes accersere coniugis Orpheus". Habes causam disparem: Manes illic coniugis, hic patria; illic accersere, hic videre. "Threicia fretus cithara": hic materiam eius irrisit. [4] "Si fratrem Pollux alterna morte redemit itque reditque viam totiens": hoc iam a modo, plus est enim saepe ire quam semel. "Quid Thesea, magnum quid memorem Alciden?" Hic propter egregias personas non habuit quod minueret vel augeret: verum quod in illis elucebat hoc sibi iactat cum his esse commune: "et mi genus ab Iove summo."

[5] Simile est et illud ab indignatione: quid enim? Ait Iuno,

Pallasne exurere classem
Argivum ... potuit?

Iam hoc plus est, classem victricem quam reliquias fugientium. Deinde causam minuit:

unius ob noxam et furias Aiacis Oilei.

Quam minuit ut"noxam" diceret, quod levis culpae nomen est, et "unius", quod facile possit ignosci, et "furentis" ut nec culpa sit. [6] Et alibi:

Mars perdere gentem
immanem Lapithum valuit.

Vides easdem observationes, "gentem" et "immanem". Deinde aliud exemplum:

concessit in iras
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae.

"Antiquam", ut plus honoris accederet ex vetustate: deinde in utroque causam minuit:

quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente?

[7] A parabola vero quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movit cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere. Miserabilem sic:

qualis populea maerens philomela sub umbra ...
qualis commotis excita sacris
Thyas ...
qualem virgineo demessum pollice florem ...

et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est. [8] Quid de ira?

ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas

et

mugitus veluti fugit cum saucius aram
taurus

et alia plura similia qui quaerit inveniet.

[9] Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis adfectibus. Ea fit cum aut forma corporis absentis describitur aut omnino quae nulla est fingitur. Vtrumque Vergilius eleganter fecit: [10] illud prius circa Ascanium,

o mihi sola mei super Astyanactis imago,
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

[11] fingit vero cum dicit,

quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris.

Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν, id est prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi:

[12] et scissa gaudens vadit Discordia palla,
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello,

et omnia illa quae de Fama dixit. Sed et illud nimium pathetice:

Furor impius intus
saeva sedens super arma, et centum vinctus aënis
post tergum nodis fremit horridus ore cruento.

6

[1] Diximus a simili: nunc dicamus a minore pathos a poeta positum. Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod volumus augeri, sine dubio infinita miseratio movetur: [2] ut est illud,

o felix una ante alias Priameia virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori

primum quod ait "felix", comparationem sui fecit, deinde posuit a loco, "hostilem ad tumulum", et a modo, quod non minus acerbum est: "iussa mori." Sic ergo haec accipienda sunt: quamvis hostilem ad tumulum, quamvis iussa mori, felicior tamen quam ego, quia

sortitus non pertulit ullos.

[3] Simile est et illud:

o terque quaterque beati!

Et quod de Pasiphaë dicit:

Proetides implerunt falsis mugitibus agros;

deinde ut minus hoc esse monstraret:

at non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
concubitus.

[4] Quid, illud non vehementer patheticum est a minore?

Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.

Quid hic intellegimus, nisi omnia quae passus erat minora illi visa quam patris mortem?

[5] A maiore negaverunt quidam augeri rem posse; sed eleganter hoc circa Didonem Vergilius induxit:

non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis
Carthago aut antiqua Tyros.

Dixit enim non minorem luctum fuisse ex unius morte quam si tota urbs, quod sine dubio esset maius, ruisset. Et Homerus idem fecit:

ὡς εἰ ἅπασα
Ἴλιος ὀφρυόεσσα πυρὶ σμήχοιτο κατ᾽ ἄκρης.

[6] Est apud oratores et ille locus idoneus ad pathos movendum qui dicitur praeter spem. Hunc Vergilius frequenter exercuit:

nos tua progenies, caeli quibus annuis arcem

et cetera. Et Dido:

hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero.

[7] Aeneas de Euandro,

et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit,

et illud:

advena nostri,
quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli
diceret: haec mea sunt, veteres migrate coloni.

[8] Invenio tamen posse aliquem et ex eo quod iam speraverit movere pathos, ut Euander:

haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
et praedulce decus.

[9] Oratores homoeopathian vocant quotiens de similitudine passionis pathos nascitur, ut apud Vergilium,

fuit et tibi talis
Anchises genitor

et

<animum> patriae strinxit pietatis imago

et

subiit cari genitoris imago

et Dido,

me quoque per multos similis fortuna labores.

[10] Est et ille locus ad permovendum pathos, in quo sermo dirigitur vel ad inanimalia vel ad muta, quo loco oratores frequenter utuntur. Vtrumque Vergilius bene pathetice tractavit, vel cum ait Dido:

dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,

vel cum Turnus:

tuque, optima, ferrum,
Terra, tene,

et idem alibi:

nunc o numquam frustrata vocatus
hasta meos,

et

Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
viximus.

[11] Facit apud oratores pathos etiam addubitatio quam Graeci ἀπόρησιν vocant. Est enim vel dolentis vel irascentis dubitare quid agas:

en quid ago? Rursusne procos inrisa priores
experiar?

[12] Et illud de Orpheo,

quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret?

Et de Niso,

quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis
eripere?

Et Anna permoventer,

quid primum deserta querar? Comitemne sororem
<sprevisti moriens?>

[13] Et attestatio rei visae apud rhetoras pathos movet. Hoc Vergilius sic exequitur:

ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore vulnus,

[14] et illud:

implevitque sinum sanguis,

et

moriensque suo se in sanguine versat

et

crudelis nati monstrantem vulnera cernit,

et

ora virum tristi pendebant pallida tabo,

et

volvitur Euryalus ... pulchrosque per artus
it cruor,

et

vidi egomet duo de numero ... corpora nostro.

[15] Facit hyperbole, id est nimietas, pathos, per quam exprimitur vel ira vel misericordia: ira, ut cum forte dicimus "milies ille perire debuerat," quod est apud Vergilium,

omnes per mortes animam sontem ipse dedissem,

miseratio, cum dicit,

Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
interitum.

[16] Nascitur praeter haec de nimietate vel amatorium vel alterius generis pathos,

si mihi non haec lux toto iam longior anno est

et illud seorsum,

maria ante exurere Turno
quam sacras dabitur pinus

et

non si tellurem effundat in undas.

[17] Exclamatio, quae apud Graecos ἐκφώνησις dicitur, movet pathos. Haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem. [18] Ex poetae quidem persona est:

Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!
Infelix, utcumque ferent ea facta nepotes!
Crimen amor vestrum!

Et alia similia. [19] Ex persona vero alterius,

di capiti ipsius generique reservent!

Et

di, talia Grais
instaurate, pio si poenas ore reposco!

et

di talem terris avertite pestem!

[20] Contraria huic figurae ἀποσιώπησις, quod est taciturnitas. Nam ut illic aliqua exclamando adicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor. [21] Hoc autem praecipue irascentibus convenit, ut Neptunus,

quos ego —sed motos praestat componere fluctus,

et Mnestheus,

nec vincere certo,
quamquam o —sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti,

et Turnus,

quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset!

Et in Bucolicis,

novimus et qui te transversa tuentibus hircis,
et quo —sed faciles Nymphae risere— sacello.

[22] Sed et miseratio ex hac figura mota est a Sinone:

donec Calchante ministro—
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?

[23] Nascitur pathos et de repetitione, quam Graeci ἐπαναφορὰν vocant, cum sententiae ab isdem nominibus incipiunt. Hinc Vergilius:

Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
a! Miseram Eurydicen anima fugiente vocabat.
Eurydicen toto referebant flumine ripae,

et illud:

te dulcis coniunx, te solo in litore secum,
te veniente die, te decedente canebat,

et illud:

te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
te liquidi flevere lacus.

[24] Ἐπιτίμησις, quae est obiurgatio, habet et ipsa pathos, id est cum obiecta isdem verbis refutamus:

"Aeneas ignarus abest": ignarus et absit.»

LIBER QVINTVS


1

[1] POST haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Vergilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur. [2] Et Avienus: «dicas mihi», inquit, «volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Vergilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Vergilio an ex Cicerone proficiat?» [3] «Video quid agas», inquit Eusebius, «quid intendas, quo me trahere coneris, eo scilicet quo minime volo, ad comparationem Maronis et Tullii. Verecunde enim interrogasti uter eorum praestantior, quando quidem necessario is plurimum collaturus sit qui ipse plurimum praestat. [4] Sed istam mihi necessitatem altam et profundam remittas volo, quia "non nostrum" inter illos "tantas componere lites," nec ausim in utramvis partem talis sententiae auctor videri. Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne complectitur. Ecce enim in Cicerone vestro unus eloquentiae tenor est, ille abundans et torrens et copiosus. [5] Oratorum autem non simplex nec una natura est, sed hic fluit et redundat, contra ille breviter et circumcise dicere adfectat; tenuis quidam et siccus et sobrius amat quandam dicendi frugalitatem, alius pingui et luculenta et florida oratione lascivit. In qua tanta omnium dissimilitudine unus omnino Vergilius invenitur qui eloquentiam ex omni genere conflaverit.» [6] Respondit Avienus: «apertius vellem me has diversitates sub personarum exemplis doceres.»

[7] «Quattuor sunt», inquit Eusebius, «genera dicendi: copiosum in quo Cicero dominatur, breve quo Sallustius regnat, siccum quod Frontoni adscribitur, pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum minor noster Symmachus luxuriatur. Sed apud unum Maronem haec quattuor genera reperies. [8] Vis audire illum tanta brevitate dicentem, ut artari magis et contrahi brevitas ipsa non possit?

Et campos ubi Troia fuit.

Ecce paucissimis verbis maximam civitatem hausit, absorbsit, non reliquit illi nec ruinam. [9] Vis hoc ipsum copiosissime dicat?

Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum. Ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit: incensa Danai dominantur in urbe.
[10] O patria, o divum domus Ilium, et inclita bello
moenia Dardanidum!
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
explicet aut possit lacrimis aequare dolorem?
Vrbs antiqua ruit multos dominata per annos.

Quis fons, quis torrens, quod mare tot fluctibus quot hic verbis inundavit! [11] Cedo nunc siccum illud genus elocutionis:

Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen,
viginti lectis equitum comitatus et urbi
improvisus adest: maculis quem Thracius albis
portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.

[12] Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur!

Forte sacer Cybelae Choreus olimque sacerdos
insignis longe Phrygiis fulgebat in armis,
spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis
in plumam squamis auro conserta tegebat.
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
spicula torquebat Lycio Gortynia cornu ...
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.

[13] Sed haec quidem inter se separata sunt. Vis autem videre quem ad modum haec quattuor genera dicendi Vergilius ipse permisceat et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?

[14] Saepe etiam steriles incendere profuit agros
atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
sive inde occultas vires et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium atque exsudat inutilis umor,
seu plures calor ille vias et caeca relaxat
spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,
seu durat magis et venas adstringit hiantes,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis
acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.

[15] Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.

[16] Sunt praeterea stili dicendi duo dispari moralitate diversi. Vnus est maturus et gravis, qualis Crasso assignatur. Hoc Vergilius utitur cum Latinus praecipit Turno:

o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
consulere

et reliqua. [17] Alter huic contrarius ardens et erectus et infensus, quali est usus Antonius. Nec hunc apud Vergilium frustra desideraveris:

haud talia dudum
dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.

[18] Videsne eloquentiam omni varietate distinctam? Quam quidem mihi videtur Vergilius non sine quodam praesagio, quo se omnium profectibus praeparabat, de industria permiscuisse idque non mortali sed divino ingenio praevidisse: atque adeo non alium secutus ducem quam ipsam rerum omnium matrem naturam, hanc pertexuit velut in musica concordiam dissonorum. [19] Quippe si mundum ipsum diligenter inspicias, magnam similitudinem divini illius et huius poetici operis invenies. Nam qualiter eloquentia Maronis ad omnium mores integra est, nunc brevis, nunc copiosa, nunc sicca, nunc florida, nunc simul omnia, interdum lenis aut torrens: sic terra ipsa hic laeta segetibus et pratis, ibi silvis et rupibus hispida, hic sicca harenis, hic irrigua fontibus, pars vasto aperitur mari. [20] Ignoscite nec nimium me vocetis, qui naturae rerum Vergilium comparavi. Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.»

2

[1] Tunc Euangelus irridenti similis, «bene», inquit, «opifici deo a rure Mantuano poetam comparas quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseveraverim! Vnde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?» [2] Et Eustathius: «cave», inquit, «Euangele, Graecorum quemquam vel de summis auctoribus tantam Graecae doctrinae hausisse copiam credas, quantam sollertia Maronis vel adsecuta est vel in suo opere digessit. Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam de qua supra disseruimus, non parva sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit.» [3] Et Praetextatus, «oratus sis», inquit, «Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit.» Omnes Praetextatum secuti ad disserendum Eustathium provocaverunt. Ille sic incipit:

[4] «Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro ad verbum paene transcripserit, [5] qui inter Graecos poetas eminet opere quod a nuptiis Iovis et Iunonis incipiens universas historias, quae mediis omnibus saeculis usque ad aetatem ipsius Pisandri contigerunt, in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus temporum corpus effecerit, in quo opere inter historias ceteras interitus quoque Troiae in hunc modum relatus est, quae Maro fideliter interpretando fabricatus sibi est Iliacae urbis ruinam? [6] Sed et haec et talia pueris decantata praetereo.

Iam vero Aeneis ipsa, nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas? Quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Vlixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit. [7] Rursus Homerus in primo, cum vellet iniquum Graecis Apollinem facere, causam struxit de sacerdotis iniuria: hic ut Troianis Iunonem faceret infestam, causarum sibi congeriem comparavit. [8] Nec illud cum magna cura relaturus sum, licet ut aestimo non omnibus observatum, quod cum primo versu promisisset producturum se de Troiae litoribus Aenean,

Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit
litora,

ubi ad ianuam narrandi venit, Aeneae classem non de Troia, sed de Sicilia producit:

vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti,

quod totum Homericis filis texuit. [9] Ille enim vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reversus est. [10] Ergo Vlixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas. Illic in convivio Alcinoi regis narrat ipse quem ad modum de Troia ad Calypsonem usque pervenerit. Post Phaeacas rursus Vlixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit. [11] Quem secutus Maro Aenean de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam. Illic in convivio Didonis ipse narrat Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem et addit uno verso quod iam copiose poeta descripserat:

hinc me digressum vestris deus appulit oris.

[12] Post Africam quoque rursus poeta ex persona sua iter classis usque ad ipsam descripsit Italiam:

interea medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter.

[13] Quid quod et omne opus Vergilianum velut de quodam Homerici operis speculo formatum est? Nam et tempestas mira imitatione descripta est —versus utriusque qui volet conferat— et Venus in locum Nausicaae Alcinoi filiae successit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis. [14] Scylla quoque et Charybdis et Circe decenter attingitur et pro Solis armentis Strophades insulae finguntur. At pro consultatione inferorum descensus ad eos cum comitatu sacerdotis inducitur: [15] ibi Palinurus Elpenori, sed et infesto Aiaci infesta Dido et Tiresiae consiliis Anchisae monita respondent. Iam proelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas, ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis, ita Drancis et Turni —utrobique enim alter suum, alter publicum commodum cogitabat— pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati, ut illic Patrocli, hic Pallantis:

Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Vfens,
viventes rapit, inferias quos immolet umbris.

[16] Quid quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili condicione Magus in medio tumultu subornatus est?

Inde Mago procul infestam contenderat hastam,

et cum ille genua amplectens supplex vitam petisset, respondit,

belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.

[17] Sed et insultatio Achillis in ipsum Lycaonem iam peremptum in Tarquitium a Marone transfertur. Ille ait,

ἐνταυθοῖ νῦν κεῖσο

et cetera, at hic vester:

istic nunc, metuende, iace,

et reliqua.

3

[1] Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios adnotabo.

[2] Νευρὴν μὲν μαζῷ πέλασεν, τόξῳ δὲ σίδηρον.

Totam rem quanto compendio lingua ditior explicavit! Vester licet periodo usus idem tamen dixit:

adduxit longe, donec curvata coirent
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.

[3] Ille ait:

οὐδέ τις ἄλλη
φαίνετο γαιάων, ἀλλ᾽ οὐρανὸς ἠδὲ θάλασσα.
nec iam amplius ulla
apparet tellus, caelum undique et undique pontus.
[4] Πορφύρεον δ᾽ ἄρα κῦμα παρίστατο, οὔρει ἶσον,
κυρτωθέν
curvata in molis faciem circumstetit unda.

[5] Et de Tartaro ille ait:

τόσσον ἔνερθ᾽ Ἀΐδεω ὅσον οὐρανός ἐστ᾽ ἀπὸ γαίης,
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
[6] Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi.
[7] Τῷ δ᾽ ἕτερον μὲν δῶκε θεός, ἕτερον δ᾽ ἀνένευσε.
Audiit et votis Phoebus succedere partem
mente dedit, partem volucres dispersit in auras.
[8] Νῦν δὲ δὴ Αἰνείαο βίη Τρώεσσιν ἀνάσσει
καὶ παίδων παῖδες, τοί κεν μετόπισθε γένωνται.
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
et nati natorum et qui nascentur ab illis.
[9] Καὶ τότ᾽ Ὀδυσσῆος λύτο γούνατα καὶ φίλον ἦτορ,

et alibi:

Αἴας δ᾽ ἐρρίγησε κασιγνήτοιο πεσόντος.

Hic de duobus unum fabricatus est,

extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.
[10] Πότνι᾽ Ἀθηναίη, ἐρυσίπτολι, δῖα θεάων,
ἆξον δὴ ἔγχος Διομήδεος, ἠδὲ καὶ αὐτὸν
πρηνέα δὸς πεσέειν Σκαιῶν προπάροιθε πυλάων.
Armipotens, praesens belli, Tritonia virgo,
frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum
pronum sterne solo portisque effunde sub ipsis.
[11] Οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη καὶ ἐπὶ χθονὶ βαίνει.
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

[12] Ille de somno ait:

νήδυμος ἥδιστος, θανάτῳ ἄγχιστα ἐοικώς.

Hic posuit:

dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
[13] Ναὶ μὰ τόδε σκῆπτρον, τὸ μὲν οὔποτε φύλλα καὶ ὄζους
φύσει, ἐπεὶ δὴ πρῶτα τομὴν ἐν ὄρεσσι λέλοιπεν,
οὐδ᾽ ἀναθηλήσει, περὶ γὰρ ῥά ἑ χαλκὸς ἔλεψεν
φύλλα τε καὶ φλοιόν• νῦν αὖτέ μιν υἷες Ἀχαιῶν
ἐν παλάμαις φορέουσι δικασπόλοι οἵ τε θέμιστας
πρὸς Διὸς εἰρύαται.
[14] "Vt sceptrum hoc" —dextra sceptrum nam forte gerebat—
"numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram,
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
matre caret posuitque comas et brachia ferro,
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
inclusit patribusque dedit gestare Latinis."

[15] Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium, et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.»

[16] «Perge quaeso», inquit Avienus, «omnia quae Homero subtraxit investigare. Quid enim suavius quam duos praecipuos vates audire idem loquentes? Quia cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod etsi fieri possent, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus: hic opportune in opus suum quae prior vates dixerat transferendo fecit ut sua esse credantur. Ergo pro voto omnium feceris si cum hoc coetu communicata velis quaecumque vestro noster poeta mutuatus est.»

[17] «Cedo igitur», Eustathius ait, «Vergilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius admonebor.» Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere volvit Eustathius ut versus quos fors obtulisset inspiceret et, [18] «videte», inquit, «portum ad civitatem Didonis ex Ithaca migrantem:

est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scena coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum:
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
ulla tenent, unco non alligat anchora morsu.
[19] Φόρκυνος δέ τίς ἐστι λιμὴν, ἁλίοιο γέροντος,
ἐν δήμῳ Ἰθάκης• δύο δὲ προβλῆτες ἐν αὐτῷ
ἀκταὶ ἀπορρῶγες λιμένος ποτὶ πεπτηυῖαι
αἵ τ᾽ ἀνέμων σκεπόωσι δυσαήων μέγα κῦμα
ἔκτοθεν• ἔντοσθεν δέ τ᾽ ἄνευ δεσμοῖο μένουσιν
νῆες ἐΰσσελμοι, ὅτ᾽ ἂν ὅρμου μέτρον ἵκωνται.
Αὐτὰρ ἐπὶ κρατὸς λιμένος τανύφυλλος ἐλαίη
ἀγχόθι δ᾽ αὐτῆς ἄντρον ἐπήρατον ἠεροειδές
ἱρὸν νυμφάων αἳ νηϊάδες καλέονται.»

4

[1] Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem adnotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:

[2] «Aeole —namque tibi divum pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento—
κεῖνον γὰρ ταμίην ἀνέμων ποίησε Κρονίων,
ἠμὲν παυέμεναι ἠδ᾽ ὀρνύμεν ὅν κ᾽ ἐθέλῃσιν.
[3] Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima, Deïopea
conubio iungam stabili propriamque dicabo.
Ἀλλ᾽ ἴθ᾽, ἐγὼ δέ κέ τοι Χαρίτων μίαν ὁπλοτεράων
δώσω ὀπυιέμεναι καὶ σὴν κεκλῆσθαι ἄκοιτιν.

[4] Tempestas Aeneae Aeolo concitante cum allocutione ducis res suas conclamantis de Vlixis tempestate et allocutione descripta est, in qua Aeoli locum Neptunus obtinuit. Versus, quoniam utrobique multi sunt, non inserui: qui volet legere ex hoc versu habebit exordium:

haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem ...

et apud Homerum de quinto Odysseae:

ὣς εἰπὼν σύναγεν νεφέλας, ἐτάραξε δὲ πόντον.
[5] Vt primum lux alma data est, exire locosque
explorare novos, quas vento accesserit oras,
qui teneant —nam inculta videt— hominesne feraene
quaerere constituit sociisque exacta referre.
Ἀλλ᾽ ὅτε δὴ τρίτον ἦμαρ ἐϋπλόκαμος τέλεσ᾽ Ἠώς
καὶ τότ᾽ ἐγὼν ἐμὸν ἔγχος ἑλὼν καὶ φάσγαγον ὀξὺ
καρπαλίμως παρὰ νηὸς ἀνήϊον ἐς περιωπήν,
εἴ πως ἔργα ἴδοιμι βροτῶν ἐνοπήν τε πυθοίμην.
[6] Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
o —quam te memorem, virgo? Namque haud tibi vultus
mortalis nec vox hominem sonat, o dea certe
(an Phoebi soror an nympharum sanguinis una?)...
Γουνοῦμαί σε, ἄνασσα• θεός νύ τις ἦ βροτός ἐσσι;
Εἰ μέν τις θεός ἐσσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσιν,
Ἀρτέμιδί σε ἐγώ γε, Διὸς κούρῃ μεγάλοιο,
εἶδός τε μέγεθός τε φυήν τ᾽ ἄγχιστα ἐΐσκω.
[7] O dea, si prima repetens ab origine pergam
et vacet annales nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componet vesper Olympo.
Τίς κεν ἐκεῖνα
πάντα γε μυθήσαιτο καταθνητῶν ἀνθρώπων;
Οὐδ᾽ εἰ πεντάετές γε καὶ ἑξάετες παραμίμνων
ἐξερέοις, ὅσα κεῖθι πάθον κακὰ δῖοι Ἀχαιοί.
[8] At Venus obscuro gradientes aëre saepsit
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos neu quis contingere posset
molirive moram aut veniendi poscere causas.
Καὶ τότ᾽ Ὀδυσσεὺς ὦρτο πόλινδ᾽ ἴμεν• ἀμφὶ δ᾽ Ἀθήνη
πολλὴν ἠέρα χεῦε φίλα φρονέουσ᾽ Ὀδυσῆϊ,
μή τις Φαιήκων μεγαθύμων ἀντιβολήσας
κερτομέοι τ᾽ ἐπέεσσι καὶ ἐξερέοιθ᾽ ὅτις εἴη.
[9] Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
hinc atque hinc glomerantur Oreades: illa pharetram
fert umero gradiensque deas supereminet omnis,
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
talis erat Dido, talem se laeta ferebat.
[10] Οἵη δ᾽ Ἄρτεμις εἶσι κατ᾽ οὔρεος ἰοχέαιρα
ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον
τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃσ᾽ ἐλάφοισι•
τῇ δὲ θ᾽ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο,
ἀγρονόμοι παίζουσι• γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ•
πασάων δ᾽ ὑπὲρ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα,
ῥεῖα δ᾽ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι•
ὣς ἥ γ᾽ ἀμφιπόλοισι μετέπρεπε παρθένος ἁγνή.
[11] Restitit Aeneas claraque in luce refulsit
os umerosque deo similis. Namque ipsa decoram
caesariem nato genitrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
quale manus addunt ebori decus aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
[12] Αὐτὰρ Ὀδυσσῆα μεγαλήτορα ᾧ ἐνὶ οἴκῳ
Εὐρυνόμη ταμίη λοῦσεν καὶ χρῖσεν ἐλαίῳ•
ἀμφὶ δέ μιν φᾶρος καλὸν βάλεν ἠδὲ χιτῶνα•
αὐτὰρ κὰκ κεφαλῆς χεῦεν πολὺ κάλλος Ἀθήνη,
μείζονά τ᾽ εἰσιδέειν καὶ πάσσονα• κὰδ δὲ κάρητος
οὔλας ἧκε κόμας, ὑακινθίνῳ ἄνθει ὁμοιας.
Ὡς δ᾽ ὅτε τις χρυσὸν περιχεύεται ἀργύρῳ ἀνὴρ
ἴδρις, ὃν Ἥφαιστος δέδαεν καὶ Παλλὰς Ἀθήνη
τέχνην παντοίην, χαρίεντα δὲ ἔργα τελείει,
ὧς ἄρα τῷ περίχευε χάριν κεφαλῇ τε καὶ ὤμοις.
[13] Coram, quem quaeritis, adsum,
Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
Ἔνδον μὲν δὴ ὅδ᾽ αὐτὸς ἐγὼ, κακὰ πολλὰ μογήσας,
ἤλυθον εἰκοστῷ ἔτεϊ ἐς πατρίδα γαῖαν.

5

[1] Conticuere omnes intentique ora tenebant.
Ὧς ἔφαθ᾽, οἱ δ᾽ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ.
[2] Infandum, regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
eruerint Danai.
Ἀργαλέον, βασίλεια, διηνεκέως ἀγορεῦσαι
κήδε᾽, ἐπεί μοι πολλὰ δόσαν θεοὶ οὐρανίωνες.
[3] Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae
et molem miratur equi primusque Thymoetes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
At Capys et quorum melior sententia menti
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent subiectisque urere flammis,
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
[4] Ὣς ὁ μὲν εἱστήκει, τοὶ δ᾽ ἄκριτα πόλλ᾽ ἀγόρευον,
ἥμενοι ἀμφ᾽ αὐτόν• τρίχα δὲ σφίσιν ἥνδανε βουλή,
ἠὲ διατμῆξαι κοῖλον δόρυ νηλέϊ χαλκῷ,
ἢ κατὰ πετράων βαλέειν ἐρύσαντας ἐπ᾽ ἄκρας,
ἢ ἐαᾶν μέγ᾽ ἄγαλμα θεῶν θελκτήριον εἶναι,
τῇ περ δὴ καὶ ἔπειτα τελευτήσεθαι ἔμελλεν•
αἶσα γὰρ ἦν ἀπολέσθαι, ἐπὴν πόλις ἀμφικαλύψῃ
δουράτεον μέγαν ἵππον, ὅθ᾽ εἵατο πάντες ἄριστοι
Ἀργείων, Τρώεσσι φόνον καὶ κῆρα φέροντες.
[5] Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox,
involvens umbra magna terramque polumque.
Ἐν δ᾽ ἔπεσ᾽ Ὠκεανῷ λαμπρὸν φάος ἠελίοιο,
ἕλκον νύκτα μέλαιναν ἐπὶ ζείδωρον ἄρουραν.
[6] Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
Hectore qui redit exuvias indutus Achilli
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
Ὦ πόποι, ἦ μάλα δὴ μαλακώτερος ἀμφαφάασθαι
Ἕκτωρ ἠ᾽ ὅτε νῆας ἐνέπρησεν πυρὶ κηλέῳ.
[7] Iuvenisque Coroebus
Mygdonides illis qui ad Troiam forte diebus
venerat insano Cassandrae incensus amore
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat.
[8] Πέφνε γὰρ Ὀθρυονῆα Καβησόθεν ἔνδον ἐόντα,
ὅς ῥα νέον πολέμοιο μετὰ κλέος εἰληλούθει.
ᾜτεε δὲ Πριάμοιο θυγατρῶν εἶδος ἀρίστην,
Κασσάνδρην ἀνάεδνον, ὑπέσχετο δὲ μέγα ἔργον,
ἐκ Τροίης ἀέκοντας ἀπωσέμεν υἷας Ἀχαιῶν,
τῷ δ᾽ ὁ γέρων Πρίαμος ὑπό τ᾽ ἔσχετο καὶ κατένευσε
δωσέμεναι• ὃ δὲ μάρναθ᾽ ὑποσχεσίῃσι πιθήσας.
[9] Sic animis iuvenum furor additus. Inde lupi ceu
raptores atra in nebula, quos improba ventris
exegit caecos rabies catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostes
vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus
urbis iter: nox atra cava circumvolat umbra.
[10] Βῆ ῥ᾽ ἴμεν ὥς τε λέων ὀρεσίτροφος, ὅστ᾽ ἐπιδευὴς
ἔῃ κρειῶν, κέλεται δέ ἑ θυμὸς ἀγήνωρ
μήλων πειρήσοντα καὶ ἐς πυκινὸν δόμον ἐλθεῖν.
Εἴ περ γάρ χ᾽ εὕρῃσι μετ᾽ αὐτόθι βώτορας ἄνδρας
σὺν κυσὶ καὶ δούρεσσι φυλάσσοντας περὶ μῆλα,
οὔ ῤά τ᾽ ἀπείρητος μέμονε σταθμοῖο δίεσθαι.
Ἀλλ᾽ ὅ γ᾽ ἄρ᾽ ἠ᾽ ἥρπαξε μεθάλμενος, ἠὲ καὶ αὐτὸς
ἔβλητ᾽ ἐν πρώτοισι θοῆς ἀπὸ χειρὸς ἄκοντι.
[11] Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
attollentem iras et caerula colla tumentem:
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
Ὡς δ᾽ ὅτε τίς τε δράκοντα ἰδὼν παλίνορσος ἀπέστη
οὔρεος ἐν βήσσῃς, ὑπό τε τρόμος ἔλλαβε γυῖα,
ἂψ᾽ τ᾽ ἀνεχώρησεν, ὦχρός τέ μιν εἷλε παρειάς,
ὣς αὖ τ ις καθ᾽ ὅμιλον ἔδυ Τρώων ἀγερώχων
δείσας Ἀτρέος υἱὸν Ἀλέξανδρος θεοειδής.
[12] Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,
lubrica convolvit sublato pectore terga
arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
Ὡς δὲ δράκων ἐπὶ χειῇ ὀρέστερος ἄνδρα μένῃσι
βεβρωκὼς κακὰ φάρμακ᾽, ἔδυ δέ τέ μιν χόλος αἰνός,
σμερδαλέον δὲ δέδορκεν ἑλισσόμενος περὶ χειῇ•
ὣς Ἕκτωρ ἄσβεστον ἔχων μένος οὐχ ὑπεχώρει.
[13] Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
exiit oppositasque erupit gurgite moles,
fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes
cum stabulis armenta trahit.
Ὡς δ᾽ ὁπότε πλήθων ποταμὸς πεδίονδε κάτεισι
χειμάρρους κατ᾽ ὄρεσφιν, ὀπαζόμενος Διὸς ὄμβρῳ,
πολλὰς δὲ δρῦς ἀζαλέας, πολλὰς δέ τε πεύκας
ἐσφέρεται, πολλὸν δέ τ᾽ ἀφυσγετὸν εἰς ἅλα βάλλει.
[14] Ter conatus ibi collo dare bracchia circum,
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima fumo.
Τρὶς μὲν ἐφωρμήθην, ἑλέειν τέ με θυμὸς ἀνώγει,
τρὶς δέ μοι ἐκ χειρῶν σκιῇ εἴκελον ἢ καὶ ὀνείρῳ
ἔπτατ᾽• ἐμοὶ δ᾽ ἄχος ὀξὺ γενέσκετο κηρόθι μᾶλλον.

6

[1] Alia tempestas Aeneae hic et illic Vlixis, numerosis ambae versibus. Sed incipiunt haec ita:

postquam altum tenuere rates nec iam amplius ulla ...

Ille ait:

ἀλλ᾽ ὅτε δὴ τὴν νῆσον ἐλείπομεν, οὐδέ τις ἄλλη ...
[2] Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer ...
Τῇ νῦν καί σοι τοῦτο, τέκος, κειμήλιον ἔστω,
μνῆμ᾽ Ἑλένης χειρῶν ...
[3] Tendunt vela Noti: fugimus spumantibus undis,
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
Ἡμεῖς δ᾽ ὅπλα ἕκαστα πονησάμενοι κατὰ νῆα
ἥμεθα• τὴν δ᾽ ἄνεμός τε κυβερνήτης τ᾽ ἴθυνε.
[4] Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis
obsidet atque imo barathri ter gurgite vastos
sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras
erigit alternos et sidera verberat unda.
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris
ora exertantem et naves in saxa trahentem.
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
pube tenus, postrema immani corpore pistris,
delphinum caudas utero commissa luporum.
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
cessantem, longos et circumflectere cursus,
quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.

[5] Homerus de Charybdi:

δεινὸν ἀνερροίβδησε θαλάσσης ἁλμυρὸν ὕδωρ.
Ἦ τοι ὅτ᾽ ἐξεμέσειε, λέβης ὣς ἐν πυρὶ πολλῷ,
πᾶσ᾽ ἀναμορμύρεσκε κυκωμένη• ὑψόσε δ᾽ ἄχνη
ἄκροισι σκοπέλοισιν ἐπ᾽ ἀμφοτέροισιν ἔπιπτεν.
Ἀλλ᾽ ὅτ᾽ ἀναβρόξειε θαλάσσης ἁλμυρὸν ὕδωρ,
πᾶσ᾽ ἔντοσθε φάνεσκε κυκωμένη, ἀμφὶ δὲ πέτρη
δεινὸν βεβρύχει, ὑπένερθε δὲ γαῖα φάνεσκε
ψάμμῳ κυανέη• τοὺς δὲ χλωρὸν δέος ᾕρει.

[6] Homerus de Scylla:

ἔνθα δ᾽ ἔνὶ Σκύλλη ναίει, δεινὸν λελακυῖα•
τῆς ἦ τοι φωνὴ μὲν ὅση σκύλακος νεογιλῆς
γείνεται, αὐτὴ δ᾽ αὖτε πέλωρ κακόν• οὐδέ κέ τίς μιν
γηθήσειεν ἰδών, οὐδ᾽ εἰ θεὸς ἀντιάσειε.
Τῆς ἦ τοι πόδες εἰσὶ δυώδεκα πάντες ἄωροι,
ἓξ δέ τέ οἱ δειραὶ περιμήκεες, ἐν δὲ ἑκάστῃ
σμερδαλέη κεφαλή, ἐν δὲ τρίστοιχοι ὀδόντες,
πυκνοὶ καὶ θαμέες, πλεῖοι μέλανος θανάτοιο.
Μέσση μέν τε κατὰ σπείους κοίλοιο δέδυκεν,
ἔξω δ᾽ ἐξίσχει κεφαλὰς δεινοῖο βερέθρου•
αὐτοῦ δ᾽ ἰχθυάᾳ σκόπελον περιμαιμώωσα,
δελφῖνάς τε κύνας τε καὶ εἴ ποθι μεῖζον ἕλῃσι
κῆτος, ἃ μυρία βόσκει ἀγάστονος Ἀμφιτρίτη.
[7] O mihi sola mei super Astyanactis imago!
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat.
Κείνου γὰρ τοιορίδε πόδες τοιαίδε τε χεῖρες
ὀφθαλμῶν τε βολαὶ κεφαλή τ᾽ ἐφύπερθέ τε χαῖται.
[8] Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere,
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Τῷ δ᾽ ὑπὸ δῖα Χάρυβδις ἀναρροιβδεῖ μέλαν ὕδωρ.
Τρὶς μὲν γάρ τ᾽ ἀνίησιν ἐπ᾽ ἤματι, τρὶς δ᾽ ἀναροιβδεῖ ...
[9] Qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos, haeret lateri letalis harundo.
[10] Ἀμφ᾽ ἔλαφον κεραὸν βεβλημένον, ὅν ῥ᾽ ἔβαλ᾽ ἀνὴρ
ἰῷ ἀπὸ νευρῆς• τὸν μέν τ᾽ ἤλυξε πόδεσσι
φεύγων, ὄφρ᾽ αἷμα λιαρὸν καὶ γούνατ᾽ ὀρώρῃ•
αὐτὰρ ἐπεὶ δὴ τόν γε δαμάσσεται ὠκὺς ὀϊστός,
ὠμοφάγοι μιν θῶες ἐν οὔρεσι δαρδάπτουσιν ...
[11] Dixerat. Ille patris magni parere parabat
imperio et primum pedibus talaria nectit
aurea, quae sublimem alis sive aequora iuxta
seu terram rapido pariter cum flamine portant.
Tunc virgam capit: hac animas ille evocat Orco
pallentes, alias sub Tartara tristia mittit,
dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos et turbida tranat
nubila.
[12] Ὧς ἔφατ᾽, οὐδ᾽ ἀπίθησε διάκτορος Ἀργειφόντης.
Αὐτίκ᾽ ἔπειθ᾽ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα
ἀμβρόσια χρύσεια, τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ᾽ ὑγρὴν
ἠδ᾽ ἐπ᾽ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο·
εἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ τ᾽ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει
ὧν ἐθέλει, τοὺς δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει•
τὴν μετὰ χερσὶν ἔχων πέτετο κρατὺς Ἀργειφόντης.
[13] Ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc, nunc flatibus illinc
eruere inter se certant: it stridor et alte
consternunt terram concusso stipite frondes.
Illa haeret scopulis, et quantum vertice ad auras
aethereas, tantum radicem in Tartara tendit.
[14] Οἷον δὲ τρέφει ἔρνος ἀνὴρ ἐριθηλὲς ἐλαίης
χώρῳ ἐν οἰοπόλῳ, ὅθ᾽ ἅλις ἀναβέβρυχεν ὕδωρ,
καλὸν τηλεθάον, τὸ δέ τε πνοιαὶ δονέουσι
παντοίων ἀνέμων καί τε βρύει ἄνθεϊ λευκῷ•
ἐλθὼν δ᾽ ἐξαπίνης ἄνεμος σὺν λαίλαπι πολλῇ
βόθρου τ᾽ ἐξέστρεψε καὶ ἐξετάνυσσ᾽ ἐπὶ γαίῃ.
[15] Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Ἠὼς δ᾽ ἐκ λεχέων παρ᾽ ἀγαυοῦ Τιθωνοῖο
ὤρνυθ᾽, ἵν᾽ ἀθανάτοισι φόως φέροι ἠδὲ βροτοῖσι.
Ἠὼς μὲν κροκόπεπλος ἐκίδνατο πᾶσαν ἐπ᾽ αἶαν.

7

[1] Vt pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
occurrit tellus, maria undique et undique caelum:
olli caeruleus supra caput adstitit imber
noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris.
Ἀλλ᾽ ὅτε δὴ τὴν νῆσον ἐλείπομεν οὐδέ τις ἄλλη
φαίνετο γαιάων, ἀλλ᾽ οὐρανὸς ἠδὲ θάλασσα,
δὴ τότε κυανέην νεφέλην ἔστησε Κρονίων
νηὸς ὕπερ γλαφυρῆς, ἤχλυσε δὲ πόντος ὑπ᾽ αὐτῆς.
[2] Vinaque fundebat pateris animamque vocabat
Anchisae magni manesque Acheronte remissos.
Οἶνον ἀφυσσάμενος χαμάδις χέε, δεῦε δὲ γαῖαν
ψυχὴν κικλήσκων Πατροκλῆος δειλοῖο.
[3] Levibus huic hamis consertam auroque trilicem
loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
victor apud rapidum Simoënta sub Ilio alto.
Δώσω οἱ θώρηκα, τὸν Ἀστεροπαῖον ἀπηύρων
χάλκεον, ᾧ πέρι χεῦμα φαεινοῦ κασσιτέροιο
ἀμφιδεδίνηται• πολέος δέ οἱ ἄξιον ἔσται.

[4] Et cursorum certamen utrobique simile. Et quia versibus est apud utrumque numerosis, locum loco similem lector inveniet. Initia haec sunt:

haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente ...
Στὰν δὲ μεταστοιχεί• σήμαινε δὲ τέρματ᾽ Ἀχιλλεύς.

[5] Pugilum certamen incipit apud hunc:

constitit in digitos extemplo arrectus uterque,

apud illum:

τὼ δὲ ζωσαμένω βήτην ἐς μέσσον ἀγῶνα,
ἄντα δ᾽ ἀνασχομένω χερσὶ στιβαρῇσιν ἅμ᾽ ἄμφω.

[6] Si velis comparare certantes sagittis, invenies haec utriusque principia:

protinus Aeneas celeri certare sagitta ...
Αὐτὰρ ὁ τοξευτῆρσι τίθει ἰόεντα σίδηρον ...

[7] Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet ut quid unde natum sit lector inveniat.

[8] Dixerat et tenues fugit ceu fumus in auras.
Aeneas "quo deinde ruis? Quo proripis?" inquit,
"quem fugis aut quis te nostris complexibus arcet?"
Ter conatus erat collo dare bracchia circum,
ter frustra comprensa manus effugit imago.
Ὣς ἔφατ᾽, αὐτὰρ ἔγω γ᾽ ἔθελον φρεσὶ μερμηρίξας
μητρὸς ἐμῆς ψυχὴν ἑλέειν κατατεθνηυίης.
Τρὶς μὲν ἐφωρμήθην, ἑλέειν τέ με θυμὸς ἀνώγει,
τρὶς δέ μοι ἐκ χειρῶν σκιῇ εἴκελον ἢ καὶ ὀνείρῳ
ἔπτατ᾽• ἐμοὶ δ᾽ ἄχος ὀξὺ γενέσκετο κηρόθι μᾶλλον.

[9] Sepultura Palinuri formata est de Patrocli sepultura. Haec incipit:

principio pinguem taedis et robore secto

illa sic:

oἱ δ᾽ ἴσαν ὑλοτόμους πελέκεας ἐν χερσὶν ἔχοντες.

Et alibi:

ποίησαν δὲ πυρὴν ἑκατόμπεδον ἔνθα καὶ ἔνθα.

[10] Ipsa vero utriusque tumuli insignia quam paria?

At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum
imponit suaque arma viro remumque tubamque
monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
dicitur aeternumque tenet per saecula nomen.
Αὐτὰρ ἐπεὶ νεκρός τ᾽ ἐκάη καὶ τεύχεα νεκροῦ,
τύμβον χεύαντες καὶ ἐπὶ στήλην ἐρύσαντες
πήξαμεν ἀκροτάτῳ τύμβῳ εὐῆρες ἐρετμόν.
[11] Tunc consanguineus Leti Sopor
ἔνθ᾽ Ὕπνῳ ξύμβλητο κασιγνήτῳ Θανάτοιο.
[12] Quod te per caeli iucundum lumen et auras
per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,
eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram
inice, namque potes, portusque require Velinos.
[13] Νῦν δέ σε τῶν ὄπιθεν γουνάζομαι οὐ παρεόντων,
πρός τ᾽ ἀλόχου καὶ πατρὸς, ὅ σ᾽ ἔτρεφε τυτθὸν ἐόντα,
Τηλεμάχου θ᾽, ὃν μοῦνον ἐνὶ μεγάροισιν ἔλειπες•
οἶδα γὰρ ὡς ἐνθένδε κιὼν δόμου ἐξ Ἀΐδαο,
νῆσον ἐς Αἰαίην σχήσεις εὐεργέα νῆα.
Ἔνθα σ᾽ ἔπειτα, ἄναξ, κέλομαι μνήσασθαι ἐμεῖο.
Μή μ᾽ ἄκλαυστον ἄθαπτον ἰὼν ὄπιθεν καταλείπῃς
νοσφισθεὶς, μή τοί τι θεῶν μήνιμα γένωμαι,
ἀλλά με κακκῆαι σὺν τεύχεσιν, ὅσσα μοί ἐστι,
σῆμά τέ μοι χεῦαι πολιῆς ἐπὶ θινὶ θαλάσσης,
ἀνδρὸς δυστήνοιο, καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι•
ταῦτά τέ μοι τελέσαι, πῆξαί τ᾽ ἐπὶ τύμβῳ ἐρετμόν,
τῷ καὶ ζωὸς ἔρεσσον ἐὼν μετ᾽ ἐμοῖς ἑτάροισιν.
[14] Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
cernere erat: per tota novem cui iugera corpus
porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
immortale iecur tondens fecundaque poenis
viscera rimaturque epulis habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
[15] Καὶ Τιτυὸν εἶδον, Γαίης ἐρικυδέος υἱόν,
κείμενον ἐν δαπέδῳ. Ὁ δ᾽ ἐπ᾽ ἐννέα κεῖτο πέλεθρα,
γῦπε δέ μιν ἑκάτερθε παρημένω ἧπαρ ἔκειρον,
δέρτρον ἔσω δύνοντες• ὁ δ᾽ οὐκ ἀπαμύνετο χερσί.
Λητὼ γὰρ εἵλκυσε, Διὸς κυδρὴν παράκοιτιν,
Πυθὼδ᾽ ἐρχομένην διὰ καλλιχόρου Πανοπῆος.
[16] Non mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.
Πληθὺν δ᾽ οὐκ ἂν ἐγὼ μυθήσομαι οὐδ᾽ ὀνομήνω,
οὐδ᾽ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ᾽ εἶεν,
φωνὴ δ᾽ ἄρρηκτος, χάλκεον δέ μοι ἦτορ ἐνείη.

8

[1] Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesepibus ursi
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Εὗρον δ᾽ ἐν βήσσῃσι τετυγμένα δώματα Κίρκης
ξεστοῖσιν λάεσσι περισκέπτῳ ἐνὶ χώρῳ.
Ἀμφὶ δέ μιν λύκοι ἦσαν ὀρέστεροι ἠδὲ λέοντες,
τοὺς αὐτὴ κατέθελξεν, ἐπεὶ κακὰ φάρμακ᾽ ἔδωκεν.
[2] Quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentes
litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
Sive errore viae seu tempestatibus acti,
qualia multa mari nautae patiuntur in alto ...
Ὦ ξεῖνοι, τίνες ἐστέ; Πόθεν πλεῖθ᾽ ὑγρὰ κέλευθα;
Ἤ τι κατὰ πρῆξιν ἦ μαψιδίως ἀλάλησθε
οἷά τε ληϊστῆρες ὑπεὶρ ἅλα, τοί γ᾽ ἀλόωνται
ψυχὰς παρθέμενοι κακὸν ἀλλοδαποῖσι φέροντες;
[3] Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
cum sese e pastu referunt et longa canoros
dant per colla modos: sonat amnis et Asia longe
pulsa palus.
Τῶν δ᾽, ὥστ᾽ ὀρνίθων πετεηνῶν ἔθνεα πολλὰ
χηνῶν ἢ γεράνων ἢ κύκνων δουλιχοδείρων
Ἀσίῳ ἐν λειμῶνι Καϋστρίου ἀμφὶ ῥέεθρα
ἔνθα καὶ ἔνθα ποτῶνται ἀγαλλόμεναι πτερύγεσσι
κλαγγηδὸν προκαθιζόντων, σμαραγεῖ δέ τε λειμών.
[4] Illa vel intactae segetis per summa volaret
gramina nec teneras cursu laesisset aristas
vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
ferret iter, celeris nec tangeret aequore plantas.
Αἳ δ᾽ ὅτε μὲν σκιρτῷεν ἐπὶ ζείδωρον ἄρουραν,
ἄκρον ἐπ᾽ ἀνθερίκων καρπὸν θέον οὐδὲ κατέκλων•
ἀλλ᾽ ὅτε δὴ σκιρτῷεν ἐπ᾽ εὐρέα νῶτα θαλάσσης,
ἄκρον ἐπὶ ῥηγμῖνος ἁλὸς πολιοῖο θέεσκον.
[5] Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
rex Euandrus ait ...
Νώτοισιν δ᾽ Αἴαντα διηνεκέεσσι γέραιρεν
ἥρως Ἀτρεΐδης εὐρὺ κρείων Ἀγαμέμνων.
Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο,
τοῖς ὁ γέρων πάμπρωτος ὑφαίνειν ἤρχετο μῆτιν.
[6] Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma
et matutinus volucrum sub culmine cantus.
Consurgit senior tunicaque inducitur artus,
et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis.
Tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine in ipso
praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
[7] Ὤρνυτ᾽ ἄρ᾽ ἐξ εὐνῆφιν Ὀδυσσῆος φίλος υἱός,
εἵματα ἑσσάμενος• περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ᾽ ὤμοις,
ποσσὶ δ᾽ ὑπὸ λιπαροῖσιν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα ...
Βῆ ῥ᾽ ἴμεν εἰς ἀγορήν, παλάμῃ δ᾽ ἔχε χάλκεον ἔγχος,
οὐκ οἶος• ἅμα τῷ γε κύνες πόδας ἀργοὶ ἕποντο.
[8] O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi scutorumque incendi victor acervos
et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi,
nascenti cui tris animas Feronia mater
(horrendum dictu) dederat: terna arma movenda,
ter leto sternendus erat, cui tunc tamen omnis
abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis.
[9] Αἲ γάρ, Ζεῦ τε πάτερ καὶ Ἀθηναίη καὶ Ἄπολλον,
ἡβῷμ᾽ ὡς ὅτ᾽ ἐπ᾽ ὠκυρόῳ Κελάδοντι μάχοντο
ἀγρόμενοι Πύλιοί τε καὶ Ἀρκάδες ἐγχεσίμωροι
Φειᾶς πὰρ τείχεσσιν Ἰαρδάνου ἀμφὶ ῥέεθρα ....
Ἀλλ᾽ ἐμὲ θυμὸς ἀνῆκε πολυτλήμων πολεμίζειν
θάρσεϊ ᾧ• γενεῇ δὲ νεώτατος ἔσκον ἁπάντων•
καὶ μαχόμην οἱ ἐγὼ, δῶκεν δέ μοι εὖχος Ἀθήνη.
Τὸν δὴ μήκιστον καὶ κάρτιστον κτάνον ἄνδρα•
πολλὸς γάρ τις ἔκειτο παρήορος ἔνθα καὶ ἔνθα.
Εἴθ᾽ ὣς ἠβώοιμι, βίη δέ μοι ἔμπεδος εἴη•
τώ κε τάχ᾽ ἀντήσειε μάχης κορυθαίολος Ἕκτωρ.
[10] Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
quem Venus ante alios astrorum diligit ignes,
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
Οἷος δ᾽ ἀστὴρ εἶσι μετ᾽ ἀστράσι νυκτὸς ἀμολγῷ
Ἕσπερος, ὃς κάλλιστος ἐν οὐρανῷ ἵσταται ἀστήρ.
[11] "En perfecta mei promissa coniugis arte
munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos
aut acrem dubites in proelia poscere Turnum."
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit,
arma sub adversa posuit radiantia quercu.
Ille deae donis et tanto laetus honore
impleri nequit atque oculos per singula volvit
miraturque interque manus et bracchia versat.
[12] "Τύνη δ᾽ Ἡφαίστοιο πάρα κλυτὰ τεύχεα δέξο
καλὰ μάλ᾽, οἷ᾽ οὔ πώ τις ἀνὴρ ὤμοισι φόρησεν."
Ὧς ἄρα φωνήσασα θεὰ κατὰ τεύχε᾽ ἔθηκε
πρόσθεν Ἀχιλλῆος• τὰ δ᾽ ἀνέβραχε δαίδαλα πάντα ....
Τέρπετο δ᾽ ἐν χείρεσσιν ἔχων θεοῦ ἀγλαὰ δῶρα.

9

[1] Iri, decus, quis te mihi nubibus actam
detulit in terras?
Ἶρι θεά, τίς γάρ σε θεῶν ἐμοὶ ἄγγελον ἧκεν;
[2] Nec solos tangit Atridas
iste dolor
ἦ μοῦνοι φιλέουσ᾽ ἀλόχους μερόπων ἀνθρώπων
Ἀτρεΐδαι;
[3] Sed vos, o lecti, ferro quis scindere vallum
apparat et mecum invadit trepidantia castra?
Ὄρνυσθ', ἱππόδαμοι Τρῶες, ῥήγνυσθε δὲ τεῖχος
Ἀργείων καὶ νηυσὶν ἐνίετε θεσπιδαὲς πῦρ.
[4] Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, viri, et pugnam sperate parari.
Νῦν δ᾽ ἔρχεσθ᾽ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν Ἄρηα.
Εὖ μέν τις δόρυ θηξάσθω, εὖ δ᾽ ἀσπίδα θέσθω.
[5] Sic ait illacrimans: umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Cnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias, galeam fidus permutat Aletes.
[6] Protinus armati incedunt, quos omnis euntis
primorum manus ad portas iuvenumque senumque
prosequitur votis nec non et pulcher Iulus.
[7] Τυδεΐδῃ μὲν δῶκε μενεπτόλεμος Θρασυμήδης
φάσγανον ἄμφηκες (τὸ δ᾽ ἑὸν παρὰ νηῒ λέλειπτο)
καὶ σάκος• ἀμφὶ δέ οἱ κυνέην κεφαλῆφιν ἔθηκε
ταυρείην, ἄφαλόν τε καὶ ἄλλοφον, ἥ τε καταῖτυξ
κέκληται, ῥύεται δὲ κάρη θαλερῶν αἰζηῶν.
Μηριόνης δ᾽ Ὀδυσῆϊ δίδου βιὸν ἠδὲ φαρέτρην
καὶ ξίφος• ἀμφὶ δέ οἱ κυνέην κεφαλῆφιν ἔθηκε
ῥινοῦ ποιητήν• πολέσιν δ᾽ ἔντοσθεν ἱμᾶσιν
ἐντέτατο στερεῶς, ἔκτοσθε δὲ λευκοὶ ὀδόντες
ἀργιόδοντος ὑὸς θαμέες ἔχον ἔνθα καὶ ἔνθα
εὖ καὶ ἐπισταμένως, μέσσῃ δ᾽ ἐνὶ πῖλος ἀρήρει.
[8] Egressi superant fossas noctisque per umbram
castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
exitio: passim somno vinoque per herbam
corpora fusa vident, arrectos litore currus,
inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
"Euryale, audendum dextra: nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
a tergo possit, custodi et consule longe.
Haec ego vasta dabo et recto te limite ducam."
[9] Τὼ δὲ βάτην προτέρω διά τ᾽ ἔντεα καὶ μέλαν αἷμα,
αἶψα δ᾽ ἐπὶ Θρῃκῶν ἀνδρῶν τέλος ἷξον ἰόντες.
Οἳ δ᾽ εὗδον καμάτῳ ἀδηκότες, ἔντεα δέ σφιν
καλὰ παρ᾽ αὐτοῖσιν χθονὶ κέκλιτο εὖ κατὰ κόσμον
τριστοιχί• παρὰ δέ σφιν ἑκάστῳ δίζυγες ἵπποι.
῾Ρῆσος δ᾽ ἐν μέσῳ εὗδε, παρ᾽ αὐτὸν δ᾽ ὠκέες ἵπποι
ἐξ ἐπιδιφριάδος πυμάτης ἱμᾶσι δέδεντο.
Τὸν δ᾽ Ὀδυσεὺς προπάροιθεν ἰδὼν Διομήδεϊ δεῖξεν•
"οὗτός τοι, Διόμηδες, ἀνὴρ, οὗτοι δέ τοι ἵπποι,
οὓς νῶϊν πίφαυσκε Δόλων, ὃν ἐπέφνομεν ἡμεῖς.
Ἀλλ᾽ ἄγε δὴ πρόφερε κρατερὸν μένος• οὐδέ τί σε χρὴ
ἑστάμεναι μέλεον σὺν τεύχεσιν• ἀλλὰ λύ᾽ ἵππους•
ἠὲ σύ γ᾽ ἄνδρας ἔναιρε, μελήσουσιν δ᾽ ἐμοὶ ἵπποι."
[10] Sed non auguriis poterat depellere pestem.
Ἀλλ᾽ οὐκ οἰωνοῖσιν ἐρύσατο κῆρα μέλαιναν.
[11] Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Ἠὼς δ᾽ ἐκ λεχέων παρ᾽ ἀγαυοῦ Τιθωνοῖο
ὤρνυθ᾽, ἵν᾽ ἀθανάτοισι φόως φέροι ἠδὲ βροτοῖσιν.

[12] Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.

[13] O vere Phrygiae; neque enim Phryges
ὦ πέπονες, κάκ᾽ ἐλέγχε᾽, Ἀχαιΐδες, οὐκέτ᾽ Ἀχαιοί
[14] Quos alios muros, quae iam moenia habetis?
Vnus homo et vestris, o cives, undique saeptus
aggeribus tantas strages impune per urbem
ediderit? Iuvenum primos tot miserit Orco?
Non infelicis patriae veterumque deorum
et magni Aeneae segnes miseretque pudetque?»
[15] Ὦ φίλοι, ἥρωες Δαναοὶ, θεράποντες Ἄρηος,
ἀνέρες ἔστε, φίλοι, μνήσασθε δὲ θούριδος ἀλκῆς.
Ἠέ τινάς φαμεν εἶναι ἀοσσητῆρας ὀπισσω,
ἦέ τι τεῖχος ἄρειον, ὅ κ᾽ ἀνδράσι λοιγὸν ἀμύνοι;
Οὐ μέν τις σχεδόν ἐστι πόλις πύργοις ἀραρυῖα,
ᾗ κ᾽ ἀπαμυναίμεσθ᾽ ἑτεραλκέα δῆμον ἔχοντες•
ἀλλ᾽ ἐν γὰρ Τρώων πεδίῳ πύκα θωρηκτάων
πόντῳ κεκλιμένοι ἑκὰς ἥμεθα πατρίδος αἴης•
τὼ ἐν χερσὶ φόως, οὐ μειλιχίῃ πολέμοιο.

10

[1] «Tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
cum sonitu fugiuntque Notos clamore secundo.
Ἠΰτε περ κλαγγὴ γεράνων πέλει οὐρανόθι πρό·
αἵ τ᾽ ἐπεὶ οὖν χειμῶνα φύγον καὶ ἀθέσφατον ὄμβρον
κλαγγῇ ταί γε πέτονται ἐπ᾽ Ὠκεανοῖο ῥοάων.
[2] Ardet apex capitis cristisque ac vertice flamma
funditur et vastos umbo vomit aureus ignis;
non secus ac liquida si quando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
nascitur, et laevo contristat lumine caelum.
[3] Τὸν δ᾽ ὁ γέρων Πρίαμος πρῶτος ἴδεν ὀφθαλμοῖσι,
παμφαίνονθ᾽ ὥς τ᾽ ἀστέρ᾽ ἐπεσσύμενον πεδίοιο,
ὅς ῥά τ᾽ ὀπώρης εἴσιν, ἀρίζηλοι δέ οἱ αὐγαί
φαίνονται πολλοῖσι μετ᾽ ἀστράσι νυκτὸς ἀμολγῷ,
ὅν τε κύν᾽ Ὠρίωνος ἐπίκλησιν καλέουσι.
Λαμπρότατος μὲν ὅδ᾽ ἐστί, κακὸν δέ τε σῆμα τέτυκται,
καί τε φέρει πολλὸν πυρετὸν δειλοῖσι βροτοῖσιν·
ὣς τοῦ χαλκὸς ἔλαμπεν ἐπὶ στήθεσσι θέοντος.
[4] Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
omnibus est vitae ...
fata vocant metasque dati pervenit ad aevi.
Αἰνότατε Κρονίδη, ποῖον τὸν μῦθον ἔειπες.
Ἄνδρα θνητὸν ἐόντα, πάλαι πεπρωμένον αἴσῃ,
ἂψ ἐθέλεις θανάτοιο δυσηχέος ἐξαναλῦσαι;
Μοῖραν δ᾽ οὔ τινά φημι πεφυγμένον ἔμμεναι ἀνδρῶν,
οὐ κακὸν, οὐδὲ μὲν ἐσθλόν, ἐπὴν τὰ πρῶτα γένηται.
[5] "Per patrios manes, per spes surgentis Iuli
te precor hanc animam serves natoque patrique.
Est domus alta: iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta."
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
"argenti atque auri memoras quae magna talenta
gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus."
Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
cervice orantis capulo tenus abdidit ensem.
[6] "Ζώγρει, Ἀτρέος υἱέ, σὺ δ᾽ ἄξια δέξαι ἄποινα•
πολλὰ δ᾽ ἐν Ἀντιμάχοιο δόμοις κειμήλια κεῖται,
χαλκός τε χρυσός τε πολύκμητός τε σίδηρος,
τῶν κέν τοι χαρίσαιτο πατὴρ ἀπερείσι᾽ ἄποινα,
εἰ νῶΐν ζωοὺς πεπύθοιτ᾽ ἐπὶ νηυσὶν Ἀχαιῶν."
Ὣς τώ γε κλαίοντε προσαυδήτην βασιλῆα
μειλιχίοις ἐπέεσσιν• ἀμείλικτον δ᾽ ὄπ᾽ ἄκουσαν•
"εἰ μὲν δὴ Ἀντιμάχοιο δαΐφρονος υἱέες ἐστόν,
ὅς ποτ᾽ ἐνὶ Τρώων ἀγορῇ Μενέλαον ἄνωγεν,
ἀγγελίην ἐλθόντα σὺν ἀντιθέῳ Ὀδυσῆϊ
αὖθι κατακτεῖναι μήδ᾽ ἐξέμεν ἂψ ἐς Ἀχαιούς,
νῦν μὲν δὴ τοῦ πατρὸς ἀεικέα τείσετε λώβην."
Ἦ, καὶ Πείσανδρον μὲν ἀφ᾽ ἵππων ὦσε χαμᾶζε,
δουρὶ βαλὼν πρὸς στῆθος• ὃ δ᾽ ὕπτιος οὔδει ἐρείσθη
Ἱππόλοχος δ᾽ ἀπόρουσε, τὸν αὖ χαμαὶ ἐξενάριξε,
χεῖρας ἀπὸ ξίφεϊ τμήξας ἀπό τ᾽ αὐχένα κόψας,
ὅλμον δ᾽ ὣς ἔσσευε κυλίνδεσθαι δι᾽ ὁμίλου.
[7] Impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
(suadet enim vesana fames), si forte fugacem
conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
visceribus super accumbens; lavit improba taeter
ora cruor—
sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
[8] Ὥς τε λέων ἐχάρη μεγάλῳ ἐπὶ σώματι κύρσας
εὑρὼν ἠ᾽ ἔλαφον κεραὸν ἠ᾽ ἄγριον αἶγα
πεινάων• μάλα γάρ τε κατεσθίει, εἴ περ ἂν αὐτὸν
σεύωνται ταχέες τε κύνες θαλεροί τ᾽ αἰζηοί•
ὣς ἐχάρη Μενέλαος Ἀλέξανδρον θεοειδέα
ὀφθαλμοῖσιν ἰδών• φάτο γὰρ τείσεσθαι ἀλείτην.
[9] <Βῆ ῥ᾽ ἴμεν ὥς τε λέων ὀρεσίτροφος, ὅς τ᾽ ἐπιδευὴς>>
δηρὸν ἔῃ κρειῶν, κέλεται δέ ἑ θυμὸς ἀγήνωρ
μήλων πειρήσοντα καὶ ἐς πυκινὸν δόμον ἐλθεῖν.
Εἴ περ γάρ χ᾽ εὕρῃσι παρ᾽ αὐτόθι βώτορας ἅνδρας
σὺν κυσὶ καὶ δούρεσσι φυλάσσοντας περὶ μῆλα,
οὕ ῥά τ᾽ ἀπείρητος μέμονε σταθμοῖο δίεσθαι,
ἀλλ᾽ ὅ γ᾽ ἄρ᾽ ἠ᾽ ἥρπαξε μετάλμενος, ἠὲ καὶ αὐτὸς
ἔβλητ᾽ ἐν πρώτοισι θοῆς ἀπὸ χειρὸς ἄκοντι•
ὥς ῥα τότ᾽ ἀντίθεον Σαρπηδόνα θυμὸς ἐνῆκε
τεῖχος ἐπαΐξαι διά τε τμήξασθαι ἐπάλξεις.
[10] Spargitur et tellus lacrimis, spargantur et arma.
Δεύοντο ψάμαθοι, δεύοντο δὲ τεύχεα φωτῶν.
[11] Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus
iamque adeo rutilum thoraca indutus aënis
horrebat squamis surasque incluserat auro,
tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem
fulgebatque alta decurrens aureus arce.
[12] Ὣς φάτο, Πάτροκλος δὲ κορύσσετο νώροπι χαλκῷ.
Κνημῖδας μὲν πρῶτα περὶ κνήμῃσιν ἔθηκε
καλάς, ἀργυρέοισιν ἐπισφυρίοις ἀραρυίας•
δεύτερον αὖ θώρηκα περὶ στήθεσσιν ἔδυνε
ποικίλον ἀστερόεντα ποδώκεος Αἰακίδαο.
Ἀμφὶ δ᾽ ἄρ᾽ ὤμοισιν βάλετο ξίφος ἀργυρόηλον
χάλκεον• αὐτὰρ ἔπειτα σάκος μέγα τε στιβαρόν τε•
κρατὶ δ᾽ ἐπ᾽ ἰφθίμῳ κυνέην εὔτυκτον ἔθηκεν
ἵππουριν• δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἔνευεν.
Εἵλετο δ᾽ ἄλκιμα δοῦρε, τά οἱ παλάμηφιν ἀρήρει.
[13] Purpureus veluti cum flos succisus aratro
languescit moriens, lassove papavera collo
demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
Μήκων δ᾽ ὣς ἑτέρωσε κάρη βάλεν, ἥ τ᾽ ἐνὶ κήπῳ,
καρπῷ βριθομένη, νοτίῃσί τε εἰαρινῇσιν•
ὣς ἑτέρωσ᾽ ἥμυσε κάρη πήληκι βαρυνθέν.

11

[1] Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire. Si tamen me consulas, non negabo nonnumquam Vergilium in transferendo densius excoluisse, ut in hoc loco:

[2] qualis apes aestate nova per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetos, aut cum liquentia mella
stipant et dulces distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt venientum aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent:
fervet opus redolentque thymo fraglantia mella.
[3] Ἠΰτε ἔθνεα εἶσι μελισσάων ἀδινάων
πέτρης ἐκ γλαφυρῆς αἰεὶ νέον ἐρχομενάων,
βοτρυδὸν δὲ πέτονται ἐπ᾽ ἄνθεσιν εἰάρινοῖσιν•
αἳ μέν τ᾽ ἔνθα ἅλις πεποτήαται, αἳ δέ τε ἔνθα•
ὣς τῶν ἔθνεα πολλὰ νεῶν ἄπο καὶ κλισιάων
ἠϊόνος προπάροιθε βαθείης ἐστιχόωντο
ἰλαδὸν εἰς ἀγορήν• μετὰ δέ σφισιν Ὄσσα δεδήει.

[4] Vides descriptas apes a Vergilio opifices, ab Homero vagas: alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium.

[5] In his quoque versibus Maro extitit locupletior interpres:

o socii (neque enim ignari sumus ante malorum),
o passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate animos maestumque timorem
mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Per varios casus ...

et reliqua.

[6] Ὦ φίλοι, οὐ γάρ πώ τι κακῶν ἀδαήμονές εἰμεν•
οὐ μὲν δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακὸν, ἠ᾽ ὅτε Κύκλωψ
εἴλει ἐνὶ σπῆϊ γλαφυρῷ κρατερῆφι βίῆφιν•
ἀλλὰ καὶ ἔνθεν ἐμῇ ἀρετῇ βουλῇ τε νόῳ τε
ἐκφύγομεν, καί που τῶνδε μνήσεσθαι ὀΐω.

[7] Vlixes ad socios unam commemoravit aerumnam: hic ad sperandam praesentis mali absolutionem gemini casus hortatur eventu. Deinde ille obscurius dixit, καί που τῶνδε μνήσεσθαι ὀΐω, hic apertius, "forsan et haec olim meminisse iuvabit". [8] Sed et hoc quod vester adiecit solacii fortioris est. Suos enim non tantum exemplo evadendi, sed et spe futurae felicitatis animavit, per hos labores non solum sedes quietas sed et regna promittens.

[9] Hos quoque versus inspicere libet:

ac veluti summis antiquam in montibus ornum
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim: illa usque minatur
et tremefacta comam concusso vertice nutat,
vulneribus donec paulatim evicta supremum
congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
Ἤριπε δ᾽ ὡς ὅτε τις δρῦς ἤριπεν ἠ᾽ ἀχερωῒς,
ἠὲ πίτυς βλωθρή, τήν τ᾽ οὔρεσι τέκτονες ἄνδρες
ἐξέταμον πελέκεσσι νεήκεσι νήϊον εἶναι.

Magno cultu vester difficultatem abscidendae arboreae molis expressit, verum nullo negotio Homerica arbor absciditur.

[10] Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes
explorat ventos atque auribus aëra captat:
sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
Arcturum Pliadasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.
Αὐτὰρ ὁ πηδαλίῳ ἰθύνετο τεχνηέντως
ἥμενος• οὐδέ οἱ ὕπνος ἐπὶ βλεφάροισιν ἔπιπτεν
Πληϊάδας τ᾽ ἐσορῶντι καὶ ὀψὲ δύοντα Βοώτην
Ἄρκτον θ᾽, ἣν καὶ Ἄμαξαν ἐπίκλησιν καλέουσιν,
ἥ τ᾽ αὐτοῦ στρέφεται καὶ τ᾽ Ὠρίωνα δοκεύει.

[11] Gubernator qui explorat caelum crebro reflectere cervicem debet, captando de diversis caeli regionibus securitatem sereni. Hoc mire et velut coloribus Maro pinxit. Nam quia Arcturus iuxta septemtrionem est, Taurus vero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram cervicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit. [12] "Arcturum" inquit: ecce intuetur partem septemtrionis; deinde "Pliadasque Hyadas": ecce ad austrum flectitur; "geminosque Triones": rursus ad septemtriones vertit aspectum; "armatumque auro circumspicit Oriona": iterum se ad austrum reflectit. Sed et verbo "circumspicit" varietatem saepe se vicissim convertentis ostendit. [13] Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septemtrionali polo.

[14] Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Νηλεές, οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς,
οὐδὲ Θέτις μήτηρ, γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα.

[15] Plene Vergilius non partionem solam, sicut ille quem sequebatur, sed educationem quoque nutricationis tamquam belualem et asperam criminatus est. Addidit enim de suo "Hyrcanaeque admorunt ubera tigres," quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae, infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti, ex hac gemina concretione unam indolem configurat. [16] Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans, fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci. Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator. [17] Quam ob rem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere. [18] Neque in hominibus id solum sed in pecudibus quoque animadversum. Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. [19] In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem vel detrectandam vel augendam maior plerumque vis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas laetam nitentemque arborem, si in locum alterum transferatur, suco terrae deterioris elanguisse. Ad criminandos igitur mores defuit Homero quod Vergilius adiecit.

[20] Non tam praecipites biiugo certamine campum
corripuere ruuntque effusi carcere currus,
nec sic immissis aurigae undantia lora
concussere iugis pronique in verbera pendent.
Οἱ δ᾽, ὥς τ᾽ ἐν πεδίῳ τετράοροι ἄρσενες ἵπποι,
πάντες ἀφορμηθέντες ὑπὸ πληγῇσιν ἱμάσθλης,
ὑψόσ᾽ ἀειρόμενοι ῥίμφα πρήσσουσι κέλευθα ...

[21] Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ᾽ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus. [22] Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes: nec ullam quadrigarum partem intactam reliquit, ut esset illi certaminis plena descriptio.

[23] Magno veluti cum flamma sonore
virgea suggeritur costis undantis aëni,
exsultantque aestu latices, furit intus aquai
fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
Nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
Ὡς δὲ λέβης ζεῖ ἔνδον ἐπειγόμενος πυρὶ πολλῷ
κνίσῃ μελδόμενος ἁπαλοτρεφέος σιάλοιο
πάντοθεν ἀμβολάδην, ὑπὸ δὲ ξύλα κάγκανα κεῖται,
ὣς τοῦ καλὰ ῥέεθρα πυρὶ φλέγετο, ζέε δ᾽ ὕδωρ.

[24] Graeci versus aëni continent mentionem multo igne ebullientis, et totum ipsum locum haec verba ornant, πάντοθεν ἀμβολάδην, nam scaturrigines ex omni parte emergentes sic eleganter expressit. [25] In Latinis versibus tota rei pompa descripta est, sonus flammae et pro hoc quod ille dixerat πάντοθεν ἀμβολάδην, exultantes aestu latices et amnem fumidum exuberantem spumis atque intus furentem: unius enim verbi non reperiens similem dignitatem compensavit quod deerat copiae varietate descriptionis. Adiecit post omnia, "nec iam se capit unda," quo expressit quod semper usu evenit suppositi nimietate caloris. Bene ergo se habet poeticae tubae cultus, omnia quae in hac re eveniunt comprehendens.

[26] Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt
freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
armati ferro et cristis capita alta coruscis.
Quales aëriae liquentia flumina circum,
sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi vertice nutant.
[27] Τὼ μὲν ἄρα προπάροιθε πυλάων ὑψηλάων
ἕστασαν ὡς ὅτε τε δρύες οὔρεσιν ὑψικάρηνοι,
αἵ τ᾽ ἄνεμον μίμνουσι καὶ ὑετὸν ἤματα πάντα,
ῥίζῃσιν μεγάλῃσι διηνεκέεσσ᾽ ἀραρυῖαι•
ὣς ἄρα τὼ χείρεσσι πεποιθότες ἠδὲ βίηφι
μίμνον ἐπερχόμενον μέγαν Ἄσιον, οὐδὲ φέβοντο.

[28] Graeci milites Polypoetes et Leonteus stant pro portis et immobiles Asium advenientem hostem velut fixae arbores opperiuntur. Hactenus est Graeca descriptio. [29] Verum Vergiliana Bitian et Pandarum portam ultro recludere facit, oblaturos hosti quod per vota quaerebat, ut compos castrorum fieret, per hoc futuros in hostium potestate: et geminos heroas modo turres vocat, modo describit luce cristarum coruscos nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit.

[30] Nec hoc negaverim cultius a Marone prolatum:
olli dura quies oculos et ferreus urguet
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Ὣς ὃ μὲν ἔνθα πεσὼν κοιμήσατο χάλκεον ὕπνον.

12

[1] In aliquibus par paene splendor amborum est, ut in his:

spargit rara ungula rores
sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
Αἵματι δ᾽ ἄξων
έρθεν ἅπας πεπάλακτο καὶ ἄντυγες αἱ περὶ δίφρον.
[2] Et luce coruscus aëna.
Αὐγὴ χαλκείη κορύθων ἄπο λαμπομενάων ...
[3] Quaerit pars semina flammae.
Σπέρμα πυρὸς σώζων ...
[4] Indum sanguineo veluti violaverit ostro
si quis ebur ...
Ὡς δ᾽ ὅτε τίς τ᾽ ἐλέφαντα γυνὴ φοίνικι μίηνῃ.
[5] Si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret,
at bello audacis populi vexatus et armis,
finibus extorris, complexu avulsus Iuli
auxilium imploret videatque indigna suorum
funera, nec cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena.
[6] Κλῦθι, Ποσείδαον γαιήοχε κυανοχαῖτα•
εἰ ἐτεόν γε σός εἰμι, πατὴρ δ᾽ ἐμὸς εὔχεαι εἶναι,
δὸς μὴ Ὀδυσσῆα πτολιπόρθιον οἴκαδ᾽ ἱκέσθαι,
ἀλλ᾽ εἰ καί οἱ μοῖρα φίλους τ᾽ ἰδέειν καὶ ἰκέσθαι
οἶκον ἐς ὑψόφορον καὶ ἑὴν ἐς πατρίδα γαῖαν,
ὀψὲ κακῶς ἔλθοι, ὀλέσας ἄπο πάντας ἑταίρους,
νηὸς ἐπ᾽ ἀλλοτρίης, εὕροι δ᾽ ἐν πήματα οἴκῳ.
[7] Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
assiduo resonat cantu tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenues percurrens pectine telas.
[8] Ἤϊεν, ὄφρα μέγα σπέος ἵκετο, τῷ ἔνι νύμφη
ναῖεν ἐϋπλόκαμος, δεινὴ θεός, αὐδήεσσα.
Πῦρ μὲν ἐπ᾽ ἐσχαρόφιν μέγα καίετο, τηλόσε δ᾽ ὀδμὴ
κέδρου τ᾽ εὐκεάτοιο θύου τ᾽ ἀνὰ νῆσον ὀδώδει
δαιομένων• ἡ δ᾽ ἔνδον ἀοιδιάουσ᾽ ὀπὶ καλῇ
ἱστὸν ἐποιχομένη χρυσείῃ κερκίδ᾽ ὕφαινεν.
[9] ... Maeonio regi quem serva Li<cymnia furtim>
sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis.
Βουκολίων δ᾽ ἦν υἱὸς ἀγαυοῦ Λαομέδοντος
πρεσβύτατος γενεήν, σκότιον δέ ἑ γείνατο μήτηρ.
[10] Ille autem expirans: "non me, quicumque es, inulto,
victor, nec longum laetabere: te quoque fata
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis."
Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
"nunc morere, ast de me divum pater atque hominum rex
<viderit.>"
[11] Ἄλλο δέ τοι ἐρέω, σὺ δ᾽ ἐνὶ φρεσὶ βάλλεο σῇσιν·
οὔ θην οὐδ᾽ αὐτὸς δηρὸν βέῃ, ἀλλά τοι ἤδη
<ἄγχι παρέστηκεν θάνατος καὶ μοῖρα κραταιή,>
χερσὶ δαμέντ᾽ Ἀχιλῆος ἀμύμονος Αἰακίδαο.

Et alibi:

τὸν καὶ τεθνηῶτα προσηύδα δῖος Ἀχιλλεὺς•
"τέθναθι• κῆρα δ᾽ ἐγὼ τότε δέξομαι ὁππότε κεν δὴ
Ζεὺς ἐθέλῃ τελέσαι ἠδ᾽ ἀθάνατοι θεοὶ ἄλλοι."
[12] Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis,
quaesitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus: undique clamor
tollitur, invadunt et fossas aggere complent.
[13] Οἴμησεν δὲ ἀλεὶς ὥς τ᾽ αἰετὸς ὑψιπετήεις,
ὅς τ᾽ εἶσιν πεδίονδε διὰ νεφέων ἐρεβεννῶν
ἀρπάξων ἢ ἄρν᾽ ἁμαλὴν ἢ πτῶκα λαγωόν•
ὣς Ἕκτωρ οἴμησε τινάσσων φάσγανον ὀξύ.

13

[1] Et quia non est erubescendum Vergilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.

[2] Tunc caput orantis nequiquam et multa parantis
dicere deturbat terrae truncumque reliquit.

Hi duo versus de illo translati sunt:

φθέγγομένου δ᾽ ἄρα τοῦδε κάρη κονίῃσιν ἐμίχθη.

Vide nimiam celeritatem salvo pondere, ad quam non potuit conatus Maronis accedere. [3] In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecedentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit!

Πνοιῇ δ᾽ Εὐμήλοιο μετάφρενον ἠδὲ καὶ ὤμους
θέρμετ᾽• ἐπ᾽ αὐτῷ γὰρ κεφαλὰς καταθέντε πετέσθην.

At iste:

umescunt spumis flatuque sequentum.

[4] Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem vatem:

ἴχνια ποσσὶν ἔτυπτε πάρος κόνιν ἀμφιχυθῆναι.

Est autem huius versus hic sensus: si per solum pulvereum forte curratur, ubi pes fuerit de terra a currente sublatus, vestigium sine dubio signatum videtur, et tamen celerius cogitatione pulvis qui ictu pedis fuerat excussus vestigio superfunditur. [5] Ait ergo divinus poeta ita proximum fuisse qui sequebatur ut occuparet antecedentis vestigium antequam pulvis ei superfunderetur. At hic vester idem significare cupiens quid ait?

calcemque terit iam calce Diores.

[6] Vide et in hoc Homeri cultum:

κεῖτ᾽ ἀποδοχμώσας πλατὺν αὐχένα.

Iste ait:

cervicem inflexam posuit ...

[7] Hos quoque versus si videtur comparemus:

ἅρματα δ᾽ ἄλλοτε μὲν χθονὶ πίλνατο πουλυβοτείρῃ,
ἄλλοτε δ᾽ ἀΐξασκε μετήορα ...
Iamque humiles iamque elati sublime videntur
aëra per tenerum ferri ...
[8] Πασάων δ᾽ ὑπὲρ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα
Ingrediensque deas supereminet omnes.
[9] Ὑμεῖς γὰρ θεαί ἐστε, πάρεστέ τε ἴστέ τε πάντα.
Et meministis enim, divae, et memorare potestis.
[10] Clamores simul horrendos ad sidera tollit,
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit cervice securim.
Αὐτὰρ ὃ θυμὸν ἄϊσθε καὶ ἤρυγεν, ὡς ὅτε ταῦρος
ἤρυγεν ἑλκόμενος Ἑλικώνιον ἀμφὶ ἄνακτα
κούρων ἑλκόντων• γάνυται δέ τε τοῖς Ἐνοσίχθων.

[11] Inspecto hic utriusque filo quantam distantiam deprehendes? Sed nec hoc minus eleganter quod de tauro ad sacrificium tracto loquens meminit et Apollinis: Ἑλικώνιον ἀμφὶ ἄνακτα. Sed et Neptuni meminit: γάνυται δέ τε τοῖς Ἐνοσίχθων. His autem duobus praecipue rem divinam fieri tauro testis est ipse Vergilius:

taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
[12] In segetem veluti cum flamma furentibus Austris
incidit aut rapidus montano flumine torrens
sternit agros, sternit sata laeta boumque labores
praecipitesque trahit silvas: stupet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Ὡς δ᾽ ὅτε πῦρ ἀΐδηλον ἐν ἀξύλῳ ἐμπέσῃ ὕλῃ,
πάντῃ τ᾽ εἰλυφόων ἄνεμος φέρει, οἵ δέ τε θάμνοι
πρόρριζοι πίπτουσιν ἐπειγόμενοι πυρὸς ὁρμῇ.
[13] Θῦνε γὰρ ἂμ πεδίον ποταμῷ πλήθοντι ἐοικὼς
χειμάρρῳ, ὅς τ᾽ ὦκα ῥέων ἐκέδασσε γεφύρας•
τὸν δ᾽ οὔτ᾽ ἄρ τε γέφυραι ἐεργμέναι ἰσχανόωσιν,
οὔτ᾽ ἄρα ἕρκεα ἴσχει ἀλωάων ἐριθηλέων
ἐλθόντ᾽ ἐξαπίνης ὅτ᾽ ἐπιβρίσῃ Διὸς ὄμβρος•
πολλὰ δ᾽ ὑπ᾽ αὐτοῦ ἔργα κατήριπε κάλ᾽ αἰζηῶν•
ὣς ὑπὸ Τυδεΐδῃ πυκιναὶ κλονέοντο φάλαγγες.

Et duas parabolas temeravit ut unam faceret, trahens hinc ignem, inde torrentem, et dignitatem neutrius implevit.

[14] Adversi rupto ceu quondam turbine venti
confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis: stridunt silvae saevitque tridenti
spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
[15] Ὡς δ᾽ ἄνεμοι δύο πόντον ὀρίνετον ἰχθυόεντα
Βορέης καὶ Ζέφυρος, τώ τε Θρῄκηθεν ἄητον,
ἐλθόντ᾽ ἐξαπίνης• ἄμυδις δέ τε κῦμα κελαινὸν
κορθύεται, πολλὸν δὲ παρὲξ ἅλα φῦκος ἔχευεν.

Et alibi:

ὡς δ᾽ Εὖρός τε Νότος τ᾽ ἐριδαίνετον ἀλλήλοιιν
ἐν βήσσῃς, βαθέην πελεμιζέμεν ὕλην
φηγόν τε μελίην τε τανύφλοιόν τε κράνειαν,
αἵ τε πρὸς ἀλλήλας ἔβαλον τανυήκεας ὄζους
ἠχῇ θεσπεσίῃ, πάταγος δέ τε ἀγνυμενάων,
ὣς Τρῶες καὶ Ἀχαιοὶ ἐπ᾽ ἀλλήλοισι θορόντες
δῄουν, οὐδ᾽ ἕτεροι μνώοντ᾽ ὀλοοῖο φόβοιο.

Idem et hic vitium quod superius incurrit, de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo.

[16] Prosequitur surgens a puppi ventus euntis.
Ἡμῖν δ᾽ αὖ κατόπισθε νεὸς κυανοπρῴροιο
ἴκμενον οὖρον ἵει πλησίστιον, ἐσθλὸν ἑταῖρον.

Quod noster dixit κατόπισθε νεός, vester ait "surgens a puppi" satis decore: sed excellunt epitheta quae tot et sic apta vento noster imposuit.

[17] Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna medio resupinus in antro
frangeret ad saxum ...
Ἀλλ᾽ ὅ γ᾽ ἀναΐξας ἑτάροις ἐπὶ χεῖρας ἴαλλεν
σύν τε δύω μάρψας ὥς τε σκύλακας ποτὶ γαίῃ
κόπτ᾽• ἐκ δ᾽ ἐγκέφαλος χαμάδις ῥέε, δεῦε δὲ γαῖαν.
Τοὺς δὲ διὰ μελεϊστὶ ταμὼν ὡπλίσσατο δόρπον•
ἤσθιε δ᾽ ὥς τε λέων ὀρεσίτροφος, οὐδ᾽ ἀπέλειπεν,
ἔγκατά τε σάρκας τε καὶ ὀστέα μυελόεντα.
Ἡμεῖς δὲ κλαίοντες ἀνεσχέθομεν Διὶ χεῖρας.

Narrationem facti nudam et brevem Maro posuit, contra Homerus πάθος miscuit et dolore narrandi invidiam crudelitatis aequavit.

[18] Hic et Aloidas geminos immania vidi
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
adgressi superisque Iovem detrudere regnis.
Ὦτόν τ᾽ ἀντίθεον τηλεκλειτόν τ᾽ Ἐπιάλτην,
τοὺς δὴ μηκίστους θρέψε ζείδωρος ἄρουρα
καὶ πολὺ καλλίστους μετά γε κλυτὸν Ὠρίωνα•
ἐννέωροι γὰρ τοί γε καὶ ἐννεαπήχεες ἦσαν
εὖρος, ἀτὰρ μῆκός γε γενέσθην ἐννεόργυιοι.
Οἵ ῥα καὶ ἀθανάτοισιν ἀπειλήτην ἐν Ὀλύμπῳ
φυλόπιδα στήσειν πολυάϊκος πολέμοιο.
Ὄσσαν ἐπ᾽ Οὐλύμπῳ μέμασαν θέμεν, αὐτὰρ ἐπ᾽ Ὄσσῃ
Πήλιον εἰνοσίφυλλον, ἵν᾽ οὐρανὸς ἀμβατὸς εἴη.

[19] Homerus magnitudinem corporum alto latoque dimensus est et verborum ambitu membra depinxit, vester ait "immania corpora" nihilque ulterius adiecit, mensurarum nomina non ausus attingere. Ille de construendis montibus conatum insanae molitionis expressit, hic "adgressos rescindere caelum" dixisse contentus est. Postremo locum loco si compares, pudendam invenies differentiam.

[20] Fluctus uti primo coepit cum albescere ponto,
paulatim sese tollit mare et altius undas
erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
Ὡς δ᾽ ὅτ᾽ ἐν αἰγιαλῷ πολυηχέϊ κῦμα θαλάσσης
ὄρνυτ᾽ ἐπασσύτερον Ζεφύρου ὕπο κινήσαντος•
πόντῳ μὲν τε πρῶτα κορύσσεται, αὐτὰρ ἔπειτα
χέρσῳ ῥηγνύμενον μεγάλα βρέμει, ἀμφὶ δέ τ᾽ ἄκρας
κυρτὸν ἐὸν κορυφοῦται, ἀποπτύει δ᾽ ἁλὸς ἄχνην.

[21] Ille cum marino motu et litoreos fluctus ab initio describit, hoc iste praetervolat. Deinde quod ait ille, πόντῳ μέν τε πρῶτα κορύσσεται, Maro ad hoc vertit "paulatim sese tollit mare." Ille fluctus in incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi et asperginem collectae sordis exspuere quod nulla expressius pictura signaret, vester mare a fundo ad aethera usque perducit.

[22] Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris
per pice torrentis atraque voragine ripas
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
Ἦ καὶ κυανέῃσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων•
ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπερρώσαντο ἄνακτος
κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο• μέγαν δ᾽ ἐλέλιξεν Ὄλυμπον.

Et alibi:

καὶ τὸ κατειβόμενον Στυγὸς ὕδωρ, ὅς τε μέγιστος
ὅρκος δεινότατός τε πέλει μακάρεσσι θεοῖσιν.

[23] Phidias cum Iovem Olympium fingeret, interrogatus de quo exemplo divinam mutuaretur effigiem, respondit archetypum Iovis in his se tribus Homeri versibus invenisse:

ἦ καὶ κυανέῃσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων•
ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπερρώσαντο ἄνακτος
κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο• μέγαν δ᾽ ἐλέλιξεν Ὄλυμπον.

Nam de superciliis et crinibus totum se Iovis vultum collegisse. Quod utrumque videtis a Vergilio praetermissum. Sane concussum Olympum nutus maiestate non tacuit, ius iurandum vero ex alio Homeri loco sumpsit, ut translationis sterilitas hac adiectione compensaretur.

[24] Ora puer prima signans intonsa iuventa.
Πρῶτον ὑπηνήτῃ, τοῦ περ χαριεστάτη ἥβη.

Praetermissa gratia incipientis pubertatis —τοῦ περ χαριεστάτη ἥβη— minus gratiam fecit Latinam descriptionem.

[25] Vt fera, quae densa venantum saepta corona
contra tela furit seseque haud nescia morti
iniicit et saltu supra venabula fertur.
Πηλεΐδης δ᾽ ἑτέρωθεν ἐναντίος ὦρτο λέων ὣς
σίντης, ὅν τε καὶ ἄνδρες ἀποκτάμεναι μεμάασιν
ἀγρόμενοι, πᾶς δῆμος •ὃ δὲ πρῶτον μὲν ἀτίζων
ἔρχεται, ἀλλ᾽ ὅτε κέν τις ἀρηϊθόων αἰζηῶν
<δουρὶ βάλῃ, ἐάλη τε χανών, περί τ᾽ ἀφρὸς ὀδόντας>
γίνεται, ἐν δέ τέ οἱ κραδίῃ στένει ἄλκιμον ἦτορ,
οὐρῇ δὲ πλευράς τε καὶ ἰσχία ἀμφοτέρωθεν
μαστίεται, ἑὲ δ᾽ αὐτὸν ἐποτρύνει μαχέσασθαι,
γλαυκιόων δ᾽ ἰθὺς φέρεται μένει, ἤν τινα πέφνῃ
ἀνδρῶν, ἦ αὐτὸς φθίεται πρώτῳ ἐν ὁμίλῳ•
ὣς Ἀχιλῆ᾽ ὤτρυνε μένος καὶ θυμὸς ἀγήνωρ
ἀντίον ἐλθέμεναι μεγαλήτορος Αἰνείαο.

[26] Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam ut nihil possit esse ieiunius, Graecam contra et verborum et rerum copia pompam verae venationis implesse. In tanta ergo differentia paene erubescendum est comparare.

[27] Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
concurrunt: haeret pede pes densusque viro vir.
Ὣς ἄραρον κόρυθές τε καὶ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι.
Ἀσπὶς ἄρ᾽ ἀσπίδ᾽ ἔρειδε, κόρυς κόρυν, ἀνέρα δ᾽ ἀνήρ.

Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo.

[28] Vtque volans alte raptum cum fulva draconem
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit:
saucius at serpens sinuosa volumina versat,
arrectisque horret squamis et sibilat ore
arduus insurgens, illa haud minus urguet obunco
luctantem rostro, simul aethera verberat alis.
[29] Ὄρνις γάρ σφιν ἐπῆλθε περησέμεναι μεμαῶσιν
αἰετὸς ὑψιπέτης, ἐπ᾽ ἀριστερὰ λαὸν ἐέργων
φοινήεντα δράκοντα φέρων ὀνύχεσσι πέλωρον
ζωὸν ἔτ᾽, ἀσπαίροντα, καὶ οὔ πω λήθετο χάρμης,
κόψε γὰρ αὖ τὸν ἔχοντα κατὰ στῆθος παρὰ δειρὴν
ἰδνωθεὶς ὀπίσω• ὃ δ᾽ ἀπὸ ἕθεν ἧκε χαμᾶζε
ἀλγήσας ὀδύνῃσι, μέσῳ δ᾽ ἐνὶ κάββαλ᾽ ὁμίλῳ,
αὐτὸς δὲ κλάγξας πέτετο πνοιῇς ἀνέμοιο.

[30] Vergilius solam aquilae praedam refert, nec Homericae aquilae nomen advertit, quae et sinistra veniens vincentium prohibebat accessum et accepto a captivo serpente morsu praedam dolore deiecit, factoque tripudio solistimo cum clamore dolorem testante praetervolat: quibus omnibus victoriae praevaricatio significabatur. His praetermissis, quae animam parabolae dabant, velut exanimum in Latinis versibus corpus remansit.

[31] Parva metu primo, mox sese attollit in auras,
ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
Ἥ τ᾽ ὀλίγον μὲν πρῶτα κορύσσεται, αὐτὰρ ἔπειτα
οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη καὶ ἐπὶ χθονὶ βαίνει.

Homerus Ἔριν hoc est contentionem a parvo dixit incipere et postea in incrementum ad caelum usque succrescere. [32] Hoc idem Maro de Fama dixit, sed incongrue. Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit; fama vero cum in immensum prodit, fama esse iam desinit et fit notio rei iam cognitae. Quis enim iam famam vocet cum res aliqua a terra in caelum nota sit? Deinde nec ipsam hyperbolen potuit aequare. Ille caelum dixit, hic auras et nubila. [33] Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem volebat inserere, nec tamen humanis viribus illam divinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem volo omnium nostrum iudicio in commune pensari.

[34] Minerva Diomedi suo pugnanti dumtaxat flammarum addit ardorem, et inter hostium caedes fulgor capitis vel armorum pro milite minatur:

δαῖέ οἱ ἐκ κόρυθός τε καὶ ἀσπίδος ἀκάματον πῦρ.

[35] Hoc miratus supra modum Vergilius immodice est usus. Modo enim ita de Turno dicit:

tremunt sub vertice cristae
sanguineae clipeoque micantia fulmina mittunt;

modo idem ponit de Aenea:

ardet apex capiti cristisque ac vertice flamma
funditur, et vastos umbo vomit aereus ignis;

quod quam importune sit positum hinc apparet, quod necdum pugnabat Aeneas sed tantum in navi veniens apparebat. [36] Alio loco:

cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram
sustinet Aetnaeos afflantem faucibus ignis.

Quid quod Aeneas recens allatis armis a Vulcano et in terra positis miratur

terribilem cristis galeam flammasque vomentem?

[37] Vultis aliam fruendi aviditatem videre? Loci cuius supra meminimus fulgore correptus—

ἦ καὶ κυανέῃσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων,
ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπέρρώσαντο ἄνακτος
κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο• μέγαν δ᾽ ἐλέλιξεν Ὄλυμπον—

[38] sero voluit loquenti Iovi adsignare parem reverentiam. Nam cum et in primo volumine et in quarto et in nono loquatur quaedam Iuppiter sine tumultu,denique post Iunonis et Veneris iurgium,

infit (eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus).

Tamquam non idem sit qui locutus sit paulo ante sine ullo mundi totius obsequio. [39] Similis importunitas est in eiusdem Iovis lance quam ex illo loco sumpsit—

καὶ τότε δὴ χρύσεια πατὴρ ἐτίτηνε τάλαντα

nam cum iam de Turno praedixisset Iuno,

nunc iuvenem imparibus videre video concurrere fatis,
Parcarumque dies et lux inimica propinquat,

manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen

Iuppiter ipse duas aequato examine lances
sustinet et fata imponit diversa duorum.

[40] Sed haec et talia ignoscenda Vergilio, qui studii circa Homerum nimietate excedit modum. Et re vera non poterat non in aliquibus minor videri, qui per omnem poesin suam hoc uno est praecipue usus archetypo. Acriter enim in Homerum oculos intendit ut aemularetur eius non modo magnitudinem sed et simplicitatem et praesentiam orationis et tacitam maiestatem. [41] Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc adfectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.

14

[1] Adeo autem Vergilio Homeri dulcis imitatio est ut et in versibus vitia quae a nonnullis imperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους, λαγαροὺς, ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque heroicum stilum approbans non refugit; [2] ut sunt apud ipsum ἀκέφαλοι:

arietat in portas ...
abietibus textum caecis iter ...

et similia; [3] λαγαροὶ autem, qui in medio versu breves syllabas pro longis habent,

et duros obice postes ...
concilium ipse pater et magna incepta Latinus ...

[4] Ὑπερκαταληκτικοὶ syllaba longiores sunt:

quin protinus omnia

<et:>

Vulcano decoquit umorem

et

spumas miscent argenti vivaque sulphura

et:

arbutus horrida.

[5] Sunt apud Homerum versus vulsis ac rasis similes et nihil differentes ab usu loquendi. Hos quoque tamquam heroice incomptos adamavit:

ἵππους δὲ ξανθὰς ἑκατὸν καὶ πεντήκοντα
πάσας θηλείας
omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.
Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.

[6] Sunt amoenae repetitiones quas non fugit:

ἅ τε παρθένος ἠΐθεός τε,
παρθένος ἠΐθεός τ᾽ ὀαρίζετον ἀλλήλοιιν.
Pan etiam Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicet se iudice victum.

[7] Homerica quoque epitheta quantum sit admiratus imitando confessus est:

μοιρηγενὲς ὀλβιόδαιμον
χαλκεοθωρήκων· ἀτὰρ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι
θωρήκων τε νεοσμήκτων
κυανοχαῖτα Ποσειδάων
Διὸς νεφεληγερέταο
οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα
κύαμοι κυανόχροες

et mille talium vocabulorum, quibus velut sideribus micat divini carminis variata maiestas. [8] Ad haec a vestro respondetur,

malesuada fames,
auricomi rami
centumgeminus Briareus

adde et "fumiferam noctem" et quicquid in singulis paene versibus diligens lector agnoscit.

[9] Saepe Homerus inter narrandum velut ad aliquem dirigit orationem:

ἔνθ᾽ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον

<et>

φαίης κεν ζάκοτόν τινα ἔμμεναι ἄφρονά τ᾽ αὔτως.

[10] Nec hoc Vergilius omisit:

migrantes cernas totaque ex urbe ruentes,

et:

totumque instructo Marte videres
fervere Leucaten

et

pelago credas innare revulsas
Cycladas

et

studio incassum videas gestire lavandi.

[11] Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas opportune ad narrationis suae seriem revocat ut et historicum stilum vitet, non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat. [12] Theben Asiae civitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur everterat, sed Homeri opus ab Achillis ira sumpsit exordium. Ne igitur ignoraremus quae prius gesta sunt, fit eorum tempestiva narratio:

ᾠχόμεθ᾽ ἐς Θήβην, ἱερὴν πόλιν Ἠετίωνος,
τὴν δὲ διεπράθομεν τε καὶ ἤγομεν ἐνθάδε πάντα,

et alibi:

δώδεκα μὲν σὺν νηυσὶ πόλεις ἀλάπαξ᾽ ἀνθρώπων,
πεζὸς δ᾽ ἕνδεκά φημι κατὰ Τροίην ἐρίβωλον.

[13] Item ne ignoraremus quo duce classis Graecorum ignotum sibi Troiae litus invenerit, cum de Calchante quaereretur, ait:

καὶ νήεσσ᾽ ἡγήσατ᾽ Ἀχαιῶν Ἴλιον εἴσω
ἣν διὰ μαντοσύνην, τήν οἱ πόρε Φοῖβος Ἀπόλλων,

et ipse Calchas narrat omen quod Graecis navigantibus de serpente passerum populatore contigerit, ex quo denuntiatum est exercitum annos decem in hostico futurum. [14] Alio loco senex, id est referendis fabulis amica et loquax aetas, res refert vetustas:

ἤδη γάρ ποτ᾽ ἐγὼ καὶ ἀρείοσιν ἠέ περ ὑμῖν
ἀνδράσιν ὡμίλησα

et reliqua; et alibi:

αἴθ᾽ ὣς ἡβώοιμι, βίη δέ μοι ἔμπεδος εἴη

et sequentia. [15] Vergilius omne hoc genus pulcherrime aemulatus est:

nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum,

et

atque equidem memini Teucrum Sidona venire,

et

qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi,

et de furto vel poena Caci tota narratio. [16] Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:

namque ferunt luctu Cycnum Phaëthontis amati ...

et similia.

15

[1] Vbi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit. [2] Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit, [3] unde progrediens modo mediterranea, modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens, redit unde digressus est; et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur. [4] Contra Vergilius nullum in commemorandis regionibus ordinem servat sed locorum seriem saltibus lacerat. Adducit primum Clusio et Cosis Massicum; Abas hunc sequitur manu Populoniae Ilvaeque comitatus; post hos Asilan miserunt Pisae, quae in quam longinqua sint Etruriae parte notius est quam ut adnotandum sit. Inde mox redit Caere et Pyrgos et Graviscas, loca urbi proxima, quibus ducem Asturem dedit. Hinc rapit illum Cinirus ad Liguriam, Ocnus Mantuam. [5] Sed nec in catalogo auxiliorum Turni, si velis situm locorum mente percurrere, invenies illum continentiam regionum secutum.

[6] Deinde Homerus omnes quos in catalogo enumerat etiam pugnantes vel prospera vel sinistra sorte commemorat et, cum vult dicere occisos quos catalogo non inseruit, non hominis sed multitudinis nomen inducit et quotiens multam necem significare vult, "messem" hominum factam dicit, nulli certum nomen facile extra catalogum vel addens in acie vel detrahens. [7] Sed Maro vester anxietatem huius observationis omisit. Nam et in catalogo nominatos praeterit in bello et alios nominat ante non dictos. Sub Massico duce "mille manus iuvenum" venisse dixit,

qui moenia Clusi
quique Cosas liquere,

deinde Turnus navi fugit,

qua rex Clusinis advectus Osinius oris.

quem Osinium numquam antea nominavit et nunc ineptum est regem sub Massico militare. [8] Praeterea nec Massicus nec Osinius in bello penitus apparent, sed et illi quos dicit "fortemque Gyam fortemque Serestum", "pulcher" quoque "Aquiculus ... et Mavortius Haemon" et "fortissimus Vmbro" et Virbius "Hippolyti proles pulcherrima bello" nullum locum inter pugnantium agmina vel gloriosa vel turpi commemoratione meruerunt. [9] Astur itemque Cupavo et Cinirus, insignes Cycni Phaethontisque fabulis, nullam pugnae operam praestant, cum Halaesus et Sacrator ignotissimi pugnent et Atinas ante non dictus.

[10] Deinde in his quos nominat fit saepe apud ipsum incauta confusio. In nono

Corynaeum sternit Asilas,

deinde in duodecimo Ebusum Corynaeus interficit:

obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti
occupat os.

[11] Sic et Numam, quem Nisus occidit, postea Aeneas

persequitur fortemque Numam.

Camerten in decimo Aeneas sternit, at in duodecimo Iuturna

formam adsimulata Camertae ...

[12] Chlorea in undecimo occidit Camilla, in duodecimo Turnus. Palinurus Iasides et Iapyx Iasides quaero an fratres sint. Hyrtacides est Hippocoön, et Nisus,

Hyrtacides <comitem Aeneae quem miserat Ida>,

[13] Sed potuerunt duo unum nomen habuisse. Vbi est illa in his casibus Homeri cautio? Apud quem cum duo Aiaces sint, modo dicit Τελαμώνιος Αἴας, modo Ὀϊλῆος ταχὺς Αἴας, item alibi ἶσον θυμὸν ἔχοντες ὁμώνυμοι, nec desinit quos iungit nomine insignibus separare, ne cogatur lector suspiciones de varietate appellationis agitare.

[14] Deinde in catalogo suo curavit Vergilius vitare fastidium, quod Homerus alia ratione non cavit eadem figura saepe repetita:

οἳ δ᾽ Ἀσπληδόν᾽ ἔναιον
οἳ δ᾽ Εὔβοιαν ἔχον
οἳ δ᾽ Ἄργός τ᾽ εἶχον Τίρυνθά τε
οἳ δ᾽ εἶχον κοίλην Λακεδαίμονα κητώεσσαν.

[15] Hic autem variat velut dedecus aut crimen vitans repetitionem:

primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
filius huic iuxta Lausus
post hos insignem fama per gramina currum
tum gemini fratres
nec Praenestinae fundator
at Messapus, equum domitor
ecce Sabinorum prisco de sanguine
hic Agamemnonius
et te montosae
quin et Marruvia venit de gente sacerdos
ibat et Hippolyti proles.

[16] Has copias fortasse putat aliquis divinae illi simplicitati praeferendas, sed nescioquomodo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens quod in loco mera nomina relaturus non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis. [17] Et tamen egregie, ubi oportet, de nominibus ducum variat:

αὐτὰρ Φωκήων Σχεδίος καὶ Ἐπίστροφος ἦρχον
Λοκρῶν δ᾽ ἡγεμόνευεν Ὀϊλῆος ταχὺς Αἴας
Νιρεὺς αὖ Σύμηθεν ἄγεν τρεῖς νῆας ἐΐσας.

[18] Illam vero enumerationis congestionem apud Homerum Maro admiratus ita expressit ut paene eum dixerim elegantius transtulisse:

οἳ Κνωσόν τ᾽ εἶχον Γόρτυνά τε τειχιόεσσαν,
Λύκτον Μίλητόν τε καὶ ἀργινόεντα Λύκαστον
Φαιστόν τε

et similia. [19] Ad quod exemplum illa Vergiliana sunt:

agmina densentur campis Argivaque pubes
Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani;
stant Gauranae acies et picti scuta Labici,
qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
litus arant Rutulosque exercent vomere colles
Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxuris arvis
praesidet

et cetera.

16

[1] Vterque in catalogo suo post difficilium rerum vel nominum narrationem infert fabulam cum versibus amoenioribus, ut lectoris animus recreetur. [2] Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant:

καὶ Πτελεὸν καὶ Ἕλος καὶ Δώριον,•ἐνθάδε Μοῦσαι
ἀντόμεναι Θάμυριν τὸν Θρήϊκα παῦσαν ἀοιδῆς
Οἰχαλίηθεν ἰόντα παρ᾽ Εὐρύτου Οἰχαλιῆος —
στεῦτο γὰρ εὐχόμενος νικησέμεν, εἴ περ ἂν αὐταὶ
Μοῦσαι ἀείδοιεν κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο•—
αἳ δὲ χολωσάμεναι πηρὸν θέσαν, αὐτὰρ ἀοιδὴν
θεσπεσίην ἀφέλοντο καὶ ἐκλέλαθον κιθαριστύν,

[3] et alibi:

τῶν μὲν Τληπόλεμος δουρικλυτὸς ἡγεμόνευεν,
ὃν τέκεν Ἀστυόχεια βίῃ Ἡρακληείῃ,
τὴν ἄγετ᾽ ἐξ Ἐφύρης ποταμοῦ ἄπο Σελλήεντος
πέρσας ἄστεα πολλὰ διοτρεφέων αἰζηῶν.
Τληπόλεμος δ᾽ ἐπεὶ οὖν τράφ᾽ ἐνὶ μεγάρῳ εὐπήκτῳ,
αὐτίκα πατρὸς ἑοῖο φίλον μήτρωα κατέκτα,

et reliqua quibus protraxit iucunditatem. [4] Vergilius in hoc secutus auctorem in priore catalogo modo de Aventino, modo de Hippolyto fabulatur, in secundo Cycnus ei fabula est. Et sic amoenitas intertexta fastidio narrationum medetur. [5] In omnibus vero Georgicorum libris hoc idem summa cum elegantia fecit. Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio. Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio.

[6] Homerus omnem poesin suam ita sententiis farsit ut singula eius ἀποφθέγματα vice proverbiorum in omnium ore fungantur:

ἀλλ᾽ οὔ πως ἅμα πάντα θεοὶ δόσαν ἀνθρώποισιν.
Χρὴ ξεῖνον παρεόντα φιλεῖν, ἐθέλοντα δὲ πέμπειν.
Μέτρον δ᾽ ἐπὶ πᾶσιν ἄριστον.
Οἱ πλέονες κακίους.
Δειλαί τοι δειλῶν γε καὶ ἐγγύαι ἐγγυάασθαι.
Ἄφρων θ' ὅς κ᾽ ἐθέλῃ πρὸς κρείσσονας ἀντιφερίζειν.

[7] Et alia innumerabilia, quae sententialiter proferuntur. Nec haec apud Vergilium frustra desideraveris:

non omnia possumus omnes
omnia vincit Amor
labor omnia vincit
improbus
usque adeone mori miserum est?
Stat sua cuique dies
dolus an virtus, quis in hoste requirit?
Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset
auri sacra fames.

[8] Et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt.

In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit. Fortunam Homerus nescire maluit et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur. Contra Vergilius non solum novit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua vi posse, sed decreti sive providentiae ministram esse voluerunt. [9] Et in fabulis seu in historiis nonnumquam idem facit. Aegaeon apud Homerum auxilio est Iovi, hunc contra Iovem armant versus Maronis. Eumedes Dolonis proles bello praeclara animo manibusque parentem refert, cum apud Homerum Dolon inbellis sit. [10] Nullam commemorationem de iudicio Paridis Homerus admittit. Idem vates Ganymedem non ut Iunonis paelicem a Iove raptum, sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert velut θεοπρεπῶς [decorum]. [11] Vergilius tantam deam, quod cuivis de honestis feminae deforme est, velut specie victam Paride iudicante doluisse, et propter Catamiti paelicatum totam gentem eius vexasse commemorat.

[12] Interdum sic auctorem suum dissimulanter imitatur, ut loci inde descripti solam dispositionem mutet et faciat velut aliud videri. [13] Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:

ἔδδεισεν δ᾽ ὑπένερθεν ἄναξ ἐνέρων Ἀϊδωνεύς,
δείσας δ᾽ ἐκ θρόνου ἆλτο καὶ ἴαχε, μή οἱ ἔνερθεν
γαῖαν ἀναρρήξειε Ποσειδάων ἐνοσίχθων,
οἰκία δὲ θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισι φανείη
σμερδαλέ᾽ εὐρώεντα, τά τε στυγέουσι θεοί περ·

[14] Hoc Maro non narrationis sed parabolae loco posuit, ut aliud esse videretur:

non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque inmane barathrum
cernatur, trepident immisso lumine Manes.

Hoc quoque dissimulando subripuit; nam cum ille dixisset deos sine labore vivere, θεοὶ ῥεῖα ζώοντες, hoc idem dixit occultissime:

di Iovis in tectis casum miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores,

quibus ipsi scilicet carent.

17

[1] Quid Vergilio contulerit Homerus hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus —quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit— laboravit ad rei novae partum: cervum fortuito saucium fecit causam tumultus. [2] Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum. Sed nec servos Latini, et maxime stabulo regio curantes atque ideo quid foederis cum Troianis Latinus icerit ex muneribus equorum et currus iugalis non ignorantes, bellum generis domini oportebat inferre. [3] Quid igitur? Deorum maxima deducitur e caelo, et maxima Furiarum de Tartaris adsciscitur, sparguntur angues velut in scaena parturientes furorem, regina non solum de penetralibus reverentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus; nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris, bacchatur chorus quondam pudicus et orgia insana celebrantur. [4] Quid plura? Maluissem Maronem et in hac parte apud auctorem suum vel apud quemlibet Graecorum alium quod sequeretur habuisse. "Alium" non frustra dixi, quia non de unius racemis vindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam vertit quidquid ubicumque invenit imitandum; adeo ut de Argonauticorum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formaverit, ad Didonem vel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo. [5] Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen saecula speciem veritatis obtineat et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies, hac materia vel maxime in effigiandis simulacris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebretur. [6] Tantum valuit pulchritudo narrandi ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, coniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem prementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.

[7] Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur. Et "minuta" quidem "atque rorantia" quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum quem temptavit ex integro paene transcribere volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri. [8] Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae compositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:

[9] Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται
ἐκ μυχῶν παγαί˙ ποταμοὶ δ᾽ ἁμέραισιν
μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ
αἴθων᾽˙ ἀλλ᾽ ἐν ὄρφναισιν
φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖ-
αν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ.
κεῖνο δ᾽ Ἁφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετόν
δεινοτάτους ἀναπέμπει, τέρας μὲν
θαυμάσιον προσιδέσθαι,
θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.

[10] Audite nunc Vergilii versus ut inchoasse eum verius quam perfecisse dicatis:

portus ab accessu ventorum immotus et ingens
ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
turbine fumantem piceo et candente favilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit.
Interdum scopulos avulsaque viscera montis
erigit eructans liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.

[11] In principio Pindarus veritati obsecutus dixit, quod res erat quodque illic oculis deprehenditur, interdiu fumare Aetnam, noctu flammigare. Vergilius autem dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit. [12] Atque ille Graecos quidem fontes imitatus ignis eructare et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit, at hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et immodice congessit, globos quoque flammarum, quod ille κρουνούς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως. [13] Hoc vero vel inenarrabile est, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente. Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candenti dixit pervulgate et improprie pro ferventi, non pro relucenti: nam candens scilicet a candore dictum, non a calore. [14] Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.

[15] Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat vocabulis aestimate:

dius Vlixes
spelaea ferarum,
daedala ... tecta,
Rhodopeiae arces,
altaque Panchaea ...
atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia

et

[16] Thyas ubi audito stimulat trieterica Baccho
orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron,

et

non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae,

et

ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae,

et

hinc atque hinc glomerantur Oreades,

et

pars pedibus plaudunt choreas,

et

[17] Milesia vellera nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore,
Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque

et

Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque

et

Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque

et

Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho,

et

senior Glauci chorus Inousque Palaemon.

[18] Versus est Parthenii quo grammatico in Graecis Vergilius usus est:

Γλαύκῳ καὶ Νηρῆι καὶ Ἰνώῳ Μελικέρτῃ,

hic ait:

Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Et

Tritonesque citi,

et

immania cete.

[19] Adeo autem et declinationibus Graecis delectatur ut "Mnesthea" dixerit pro "Mnestheum", sicut ipse alibi:

nec fratre Mnestheo,

et pro "Orpheo" dicere maluerit "Orphi" Graece declinando, ut

Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo,

et

vidimus o cives Diomede,

ut talium nominum accusativus Graecus est in H desinens. Nam si quis eum putat Latine dixisse "Diomeden", sanitas metri in versu desiderabitur. [20] Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere "Bucolica" "Georgica" "Aeneis", cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est.

18

[1] Sed de his hactenus, quorum plura omnibus, aliqua nonnullis Romanorum nota sunt. Ad illa venio quae de Graecarum litterarum penetralibus eruta nullis cognita sunt, nisi qui Graecam doctrinam diligenter hauserunt. Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie, ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu. [2] In exordio Georgicorum posuit hos versus:

Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
poculaque inventis Acheloia miscuit uvis.

[3] Nihil in his versibus grammaticorum cohors discipulis suis amplius tradidit nisi illud opera Cereris effectum, ut homines ab antiquo victu desisterent et frumento pro glandibus uterentur; Liberum vero vitis repertorem praestitisse humano potui vinum cui aqua admisceretur. Cur autem Acheloum amnem potissimum Vergilius cum aquam vellet intellegi nominarit, nemo vel quaerit vel omnino subesse aliquid eruditius suspicatur. [4] Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more (sicut docebit auctoritas) elocutum, apud quos proprie in aquae significationem ponebatur Achelous. Neque id frustra. Nam causa quoque eius rei cum cura relata est. Sed priusquam causam propono, illud antiquo poeta teste monstrabo, hunc morem loquendi pervagatum fuisse, ut Acheloum pro quavis aqua dicerent. [5] Aristophanes vetus comicus in comoedia Cocalo sic ait:

ἤμουν ἄγριον
βάρος — ἤπειγεν γάρ τοι μ᾽ οἶνος —
οὐ μείξας πῶμ᾽ Ἀχελῴῳ.

Gravabar, inquit, vino cui aqua non fuisset admixta, id est mero. [6] Cur autem sic loqui soliti sunt Ephorus notissimus scriptor Historiarum libro secundo ostendit his verbis:

τοῖς μὲν οὖν ἄλλοις ποταμοῖς οἱ πλησιόχωροι μόνοι θύουσιν, τὸν δὲ Ἀχελῷον μόνον πάντας ἀνθρώπους συμβέβηκεν τιμᾶν, οὐ τοῖς κοινοῖς ὀνόμασιν ἀντὶ τῶν ἰδίων <ὀνομάζοντας τοὺς ἄλλους ποταμούς, ἀλλὰ> τοῦ Ἀχελῴου τὴν ἰδίαν ἐπωνυμίαν ἐπὶ τὸ κοινὸν μεταφέροντας. [7] Τὸ μὲν γὰρ ὕδωρ ὅλως, ὅπερ ἐστὶν κοινὸν ὄνομα, ἀπὸ τῆς ἰδίας ἐκείνου προσηγορίας Ἀχελῷον καλοῦμεν, τῶν δὲ ἄλλων ὀνομάτων τὰ κοινὰ πολλάκις ἀντὶ τῶν ἰδίων ὀνομάζομεν τοὺς μὲν Ἀθηναίους Ἔλληνας, τοὺς δὲ Λακεδαιμονίους Πελοποννησίους ἀποκαλοῦντες. Τούτου δὲ τοῦ ἀπορήματος οὐδὲν ἔχομεν αἰτιώτατον εἰπεῖν ἢ τοὺς ἐκ Δωδώνης χρησμούς• [8] σχεδὸν γὰρ ἐν ἅπασιν αὐτοῖς προστάττειν ὁ θεὸς εἴωθεν Ἀχελῴῳ θύειν, ὥστε πολλοὶ νομίζοντες οὐ τὸν ποταμὸν τὸν διὰ τῆς Ἀκαρνανίας ῥέοντα, ἀλλὰ τὸ σύνολον ὕδωρ Ἀχελῷον ὑπὸ τοῦ χρησμοῦ καλεῖσθαι, μιμοῦνται τὰς τοῦ θεοῦ προσηγορίας. Σημεῖον δὲ ὅτι πρὸς τὸ θεῖον ἀναφέροντες οὕτω λέγειν εἰώθαμεν• μάλιστα γὰρ τὸ ὕδωρ Ἀχελῷον προσαγορεύομεν ἐν τοῖς ὅρχοις καὶ ἐν ταῖς εὐχαῖς καὶ ἐν ταῖς θυσίαις, ἅπερ πάντα περὶ τοὺς θεούς.

[9] Potestne lucidius ostendi Acheloum a Graecis veteribus pro quacumque aqua dici solitum? Vnde doctissime Vergilius ait vinum Acheloo Liberum patrem miscuisse. Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur. Didymus enim grammaticorum omnium facile eruditissimus, posita causa quam superius Ephorus dixit, alteram quoque adiecit his verbis:

[10] ἄμεινον δὲ ἐκεῖνο λέγειν ὅτι διὰ τὸ πάντων τῶν ποταμῶν πρεσβύτατον εἶναι Ἀχελῷον τιμὴν ἀπονέμοντας αὐτῷ τοὺς ἀνθρώπους πάντα ἁπλῶς τὰ νάματα τῷ ἐκείνου ὀνόματι προσαγορεύειν. Ὁ γοῦν Ἀγησίλαος διὰ τῆς πρώτης ἱστορίας δεδήλωκεν ὅτι Ἀχελῷος πάντων τῶν ποταμῶν πρεσβύτατος. Ἔφη γάρ• Ὠκεανὸς δὲ γαμεῖ Τηθὺν ἑαυτοῦ ἀδελφήν, τῶν δὲ γίνονται τρισχίλιοι ποταμοί, Ἀχελῷος δὲ αὐτῶν πρεσβύτατος καὶ τετίμηται μάλιστα.

[11] Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui, quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos τραγῳδουμένης λέξεως scripsit posuit his verbis:

[12] Ἀχελῷον πᾶν ὕδωρ Εὐριπίδης φησὶν ἐν Ὑψιπύλῃ. Λέγων γὰρ περὶ ὕδατος ὄντος σφόδρα πόρρω τῆς Ἀκαρνανίας, ἐν ᾗ ἐστιν ὁ ποταμὸς Ἀχελῷος, φησὶν:

δείξω μὲν Ἀργείοισιν Ἀχελῷου ρόον.

[13] Sunt in libro septimo illi versus quibus Hernici populi et eorum nobilissima, ut tunc erat, civitas Anagnia enumerantur:

quos dives Anagnia pascit,
quos Amasene pater: non illis omnibus arma
nec clipei currusve sonant, pars maxima glandis
liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
bina manu fulvosque lupi de pelle galeros
tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri
instituere pedis, crudus tegit altera pero.

[14] Hunc morem in Italia fuisse ut uno pede calceato, altero nudo iretur ad bellum, nusquam adhuc quod sciam repperi; sed eam Graecorum nonnullis consuetudinem fuisse locupleti auctore iam palam faciam. [15] In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam diligentiam, qui cum legisset Hernicos, quorum est Anagnia, a Pelasgis oriundos appellatosque ita a quodam Pelasgo duce suo, qui Hernicus nominabatur, morem quem de Aetolia legerat Hernicis adsignavit, qui sunt vetus colonia Pelasgorum. [16] Et Hernicum quidem hominem Pelasgum ducem Hernicis fuisse Iulius Hyginus in libro secundo urbium non paucis verbis probat. Morem vero Aetolis fuisse uno tantum modo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum convenerant. In eo hi versus sunt:

[17] Τελαμὼν δὲ χρυσοῦν αἰετὸν πέλτης ἔπι,
πρόβλημα θηρὸς, βότρυσι δ᾽ ἔστεψεν κάρα,
Σαλαμῖνα κοσμῶν πατρίδα τὴν εὐάμπελον.
Κύπριδος δὲ μίσημ᾽, Ἀρκὰς Ἀταλάντη, κύνας
καὶ τόξ᾽ ἔχουσα, πελέκεως δὲ δίστομον
γένυν ἔπαλλ᾽ Ἀγκαῖος• οἱ δὲ Θεστίου
παῖδες τὸ λαιὸν ἴχνος ἀνάρβυλοι ποδός,
τὸ δ᾽ ἐν πεδίλοις, ὡς ἐλαφρίζον γόνυ
ἔχοιεν, ὃς δὴ πᾶσιν Αἰτωλοῖς νόμος.

[18] Animadvertitis diligentissime verba Euripidis a Marone servata? Ait enim ille, τὸ λαιὸν ἴχνος ἀνάρβυλοι ποδός, et eundem pedem nudum Vergilius quoque dixit: "vestigia nuda sinistri instituere pedis." [19] In qua quidem re quo vobis studium nostrorum magis comprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem nudum habere sed dextrum. Quod ne adfirmem potius quam probem, ipsa Aristotelis verba ponam ex libro quem de poetis secundum scripsit, in quo de Euripide loquens sic ait:

[20] τοὺς δὲ Θεστίου κόρους τὸν μὲν ἀριστερὸν πόδα φησὶν Εὐριπίδης ἐλθεῖν ἔχοντας ἀνυπόδετον• λέγει γοῦν ὅτι

τὸ λαιὸν ἴχνος ᾖσαν ἀνάρβυλοι ποδὸς,
τὸ δ᾽ ἐν πεδίλοις, ὡς ἐλαφρίζον γόνυ

ἔχοιεν, ὡς δὴ πᾶν τοὐναντίον ἔθος τοῖς Αἰτωλοῖς· τὸν μὲν γὰρ ἀριστερὸν ὑποδέδενται, τὸν δὲ δεξιὸν ἀνυποδετοῦσιν. Δεῖ γὰρ οἶμαι τὸν ἡγούμενον ἔχειν ἐλαφρόν, ἀλλ᾽ οὐ τὸν ἐμμένοντα.

[21] Cum haec ita sint, videtis tamen Vergilium Euripide auctore quam Aristotele uti maluisse, nam ut haec ignoraverit vir tam anxie doctus minime crediderim. Iure autem praetulit Euripiden: est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.

19

[1] In libro quarto in describenda Elissae morte ait quod ei crinis abscisus esset his versibus:

nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.

Deinde Iris a Iunone missa abscidit ei crinem et ad Orcum refert. [2] Hanc Vergilius non de nihilo fabulam fingit, sicut vir alias doctissimus Cornutus existimat, qui adnotationem eiusmodi adposuit his versibus: "unde haec historia ut crinis auferendus sit morientibus, ignoratur: sed adsuevit poetico more aliqua fingere ut de aureo ramo." [3] Haec Cornutus. Sed me pudet quod tantus vir, Graecarum etiam doctissimus litterarum, ignoravit Euripidis nobilissimam fabulam Alcestim. [4] In hac enim fabula in scaenam Orcus inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis et sic loquitur:

ἡ δ᾽ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Ἅιδου δόμους.
Στείχω δ᾽ ἐπ᾽ αὐτήν, ὡς κατάρξωμαι ξίφει•
ἱερὸς γὰρ οὗτος τῷ κατὰ χθονὸς θεῷ
ὅτῶ τόδ᾽ ἔγχος κρατὸς ἁγνίσῃ τρίχα.

[5] Proditum est, ut opinor, quem secutus Vergilius fabulam abscidendi crinis induxerit. Ἁγνίσαι autem Graeci dicunt dis consecrare, unde poeta vester ait ex Iridis persona,

hunc ego Diti
sacrum iussa fero teque isto corpore solvo.

[6] Nunc quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque quod a Sophocle tractum est adnotabo. [7] In libro enim quarto Vergilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aëneis falcibus secarentur. [8] Haec res nonne quaestione digna est, unde Vergilio aëneae falces in mentem venerint? Ponam itaque Vergilianos versus mox et inde Sophoclis quos Maro aemulatus est:

[9] falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni.

Sophoclis autem tragoedia id de quo quaerimus etiam titulo praefert: inscribitur enim ῾Ριζοτόμοι. In qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed aversam, ne vi noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aëneos refundentem, ipsas autem herbas aëneis falcibus exsecantem. [10] Sophoclis versus hi sunt:

ἡ δ᾽ ἐξοπίσω χερὸς ὄμμα τρέπουσ᾽
ὀπὸν ἀργινεφῆ στάζοντα τομῆς
χαλκέοισι κάδοις δέχεται...

et paulo post:

αἱ δὲ καλυπταὶ
κίσται ῥιζῶν κρύπτουσιν τομάς,
ἃς ἥδε βοῶσ᾽ ἀλαλαζομένη
γυμνὴ χαλκέοις ἤμα δρεπάνοις.

[11] Haec Sophocles, quo auctore sine dubio Vergilius protulit aëneas falces. Omnino autem ad rem divinam pleraque aënea adhiberi solita, multa indicio sunt, et in his maxime sacris quibus delinire aliquos aut devovere aut denique exigere morbos volebant. [12] Taceo illud Plautinum cum ait:

Me<di>cum habet patagus morbus aes,

et quod alibi Vergilius:

Curetum sonitus crepitantiaque aera,

[13] sed Carminii, <viri> curiosissimi et docti, verba ponam, qui in libro de Italia secundo sic ait: "prius itaque et Tuscos aëneo vomere uti cum conderentur urbes solitos in Tageticis eorum sacris invenio et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur." [14] Post haec Carminii verba longum fiat si velim percensere quam multis in locis Graecorum vetustissimi aeris sonos tamquam rem validissimam adhibere soliti sunt. Sed praesenti operi docuisse nos sufficit falces aëneas Maronis exemplo Graeci auctoris inductas.

[15] In libro nono Vergilius posuit hos versus:

stabat in egregiis Arcentis filius armis
pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
insignis facie, genitor quem miserat Arcens
eductum matris luco Symaethia circum
flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.

[16] Quis hic Palicus deus vel potius qui di Palici ―nam duo sunt― apud nullum penitus auctorem Latinum quod sciam repperi, sed de Graecorum penitissimis litteris hanc historiam eruit Maro. [17] Nam primum ut Symaethus fluvius, cuius in his versibus meminit, in Sicilia est, ita et di Palici in Sicilia coluntur, quos primus omnium Aeschylus tragicus, vir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci ἐτυμολογίαν vocant, expressit versibus suis. Sed priusquam versus Aeschyli ponam, paucis explananda est historia Palicorum.

[18] In Sicilia Symaethus fluvius est. Iuxta hunc nympha Thalia compressu Iovis gravida metu Iunonis optavit ut sibi terra dehisceret. Factum est. Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est, et duo infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt. [19] Nec longe inde lacus breves sunt sed in immensum profundi, aquarum scaturrigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant fratresque eos Palicorum aestimant, et habentur in cultu maximo praecipueque circa exigendum iuxta eos ius iurandum praesens et efficax numen ostenditur. [20] Nam cum furti negati vel cuiuscemodi rei fides quaeritur, et ius iurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus. [21] Illic invocato loci numine testatum faciebat esse iurator de quo iuraret. Quod si fideliter faceret discedebat inlaesus, si vero subesset iuri iurando mala conscientia, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator. Haec res ita religionem fratrum commendabat ut crateres quidem implacabiles, Palici autem placabiles vocarentur. [22] Nec sine divinatione est Palicorum templum. Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas. Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum, ex qua ubertate ara ipsa pinguis vocata est.

[23] Haec est omnis historia quae de Palicis eorumque fratribus in Graecis tantum modo litteris invenitur, quas Maro non minus quam Latinas hausit. Sed haec quae diximus auctoritatibus adprobanda sunt. [24] Aeschyli tragoedia est quae inscribitur Aetna. In hac cum de Palicis loqueretur, sic ait:

― Τί δῆτ᾽ ἐπ᾽ αὐτοῖς ὄνομα θήσονται βροτοί;
― Σεμνοὺς Παλικοὺς Ζεὺς ἐφίεται καλεῖν.
― Ἦ καὶ Παλικῶν εὐλόγως μένει φάτις;
― Πάλιν γὰρ ἵκουσ᾽ ἐκ σκότους τόδ᾽ εἰς φάος.

Haec Aeschylus. [25] Callias autem in septima historia de rebus Siculis ita scribit:

ἡ δὲ Ἐρύκη τῆς μὲν Γελῴας ὅσον ἐνενήκοντα στάδια διέστηκεν, ἐπιεικῶς δὲ ἐχυρός ἐστιν ὀ τόπος καὶ <...> τὸ παλαιὸν Σικελῶν γεγενημένη πόλις• ὑφ᾽ ᾗ καὶ τοὺς Δέλλους καλουμένους εἶναι συμβέβηκεν. Οὗτοι δὲ κρατῆρες δύο εἰσὶν οὓς ἀδελφοὺς τῶν Παλικῶν οἱ Σικελιῶται νομίζουσιν, τὰς δὲ ἀναφορὰς τῶν πομφολύγων παραπλησίας βραζούσαις ἔχουσιν.

Hactenus Callias. [26] Polemon vero in libro qui inscribitur Περὶ τῶν ἐν Σικελίᾳ θαυμαζομένων ποταμῶν sic ait:

οἱ δὲ Παλικοὶ προσαγορευόμενοι παρὰ τοῖς ἐγχωρίοις αὐτόχθονες θεοὶ νομίζονται. Ὑπάρχουσιν δὲ τούτοις ἀδελφοὶ κρατῆρες χαμαίζηλοι. Προσιέναι δὲ ἀγιστεύοντας χρὴ πρὸς αὐτοὺς ἀπό τε παντὸς ἄγους καὶ συνουσίας, ἔτι δὲ καί τινων ἐδεσμάτων. [27] Φέρεται δὲ ἀπ᾽ αὐτῶν ὀσμὴ βαρεῖα θείου καὶ τοῖς πλησίον ἱσταμένοις καρηβάρησιν ἐμποιοῦσα δεινήν. Τὸ δὲ ὕδωρ ἐστὶ θολερὸν αὐτῶν καὶ τὴν χρόαν ὁμοιότατον χαλαιρύπῳ λευκῷ· φέρεται δὲ κολπούμενόν τε καὶ παφλάζον, οἷαί εἰσιν αἱ δῖναι τῶν ζεόντων ἀναβολάδην ὑδάτων. Φασὶν δ᾽ εἶναι καὶ τὸ βάθος ἀπέραντον τῶν κρατήρων τούτων, ὥστε καὶ βοῦς εἰσπεσόντας ἠφανίσθαι καὶ ζεῦγος ὀρικὸν ἐλαυνόμενον, ἔτι δὲ φορβάδας ἐναλλομένας. [28] Ὅρκος δέ ἐστι τοῖς Σικελιώταις μέγιστος καθηραμένων τῶν προκληθέντων· οἱ δὲ ὁρκωταὶ γραμμάτεῖον ἔχοντες ἀγορεύουσιν τοῖς ὁρκουμένοις περὶ ὧν ἂν χρῄζωσιν τοὺς ὅρκους• ὁ δὲ ὁρκούμενος θαλλὸν κραδαίνων, ἐστεμμένος, ἄζωστος καὶ μονοχίτων, ἐφαπτόμενος τοῦ κρατῆρος, ἐξ ὑποβολῆς δίεισιν τὸν ὅρκον. [29] Καὶ ἂν μὲν ἐμπεδώσῃ τοὺς ῥηθέντας ὅρκους, ἀσινὴς ἄπεισιν οἴκαδε• παραβάτης δὲ γενόμενος τῶν θεῶν ἐμποδὼν τελευτᾷ. Τούτων δὲ γινομένων ἐγγυητὰς ὑπισχνοῦνται καταστήσειν τοῖς ἱερεῦσιν, ἐπὴν νεαρόν τι γένηται, κάθαρσιν ὀφλισκάνουσιν τοῦ τεμένους. Περὶ δὲ τὸν τόπον τοῦτον ᾤκησαν Παλικηνοὶ πόλιν ἐπώνυμον τούτων τῶν δαιμόνων Παλικήν.

Haec Polemon. [30] Sed et Xenagoras in tertia historia sua de loci divinatione ita scribit: καὶ οἱ Σικελοὶ τῆς γῆς ἀφορούσης ἔθυσαν Πεδιοκράτει τινὶ ἥρωι, προστάξαντος αὐτοῖς τοῦ ἐκ Παλικῶν χρηστηρίου, καὶ μετὰ τὴν ἐπάνοδον τῆς εὐφορίας πολλοῖς δώροις τὸν βωμὸν τῶν Παλικῶν ἐνέπλησαν. [31] Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Vergiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen. Quis sit autem deus iste vel unde sic dictus tam nesciunt quam scire nolunt, quia nec ubi quaerant suspicantur, quasi Graecae lectionis expertes.

20

[1] Nec illos versus relinquemus intactos qui sunt in primo Georgicon:

umida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae: hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager. Nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.

[2] Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Vergilius esse voluit fertilitatis exemplar. [3] Gargara haec igitur sunt in Mysia, quae est Hellesponti provincia. Sed significatio nominis et loci duplex est. Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine vocantur. [4] Homerus significationem cacuminis ita ponit:

Ἴδην δ᾽ ἵκανεν πολυπίδακα, μητέρα θηρῶν,
Γάργαρον.

Hic Gargarum pro excelsissimo montis loco accipi convenire et ipse sensus indicium facit, nam de Iove loquitur. [5] Sed et alibi eodem Homero teste manifestius exprimitur:

ὣς ὃ μὲν ἀτρέμας εὗδε πατὴρ ἀνὰ Γαργάρῳ ἄκρῳ,

et Epicharmus vetustissimus poeta in fabula quae inscribitur Troes ita posuit:

Ζεὺς ἄναξ, ναίων ἀν᾽ Ἴδαν Γάργαρα ἀγάννιφα.

[6] Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari. [7] Pro oppido autem Gargara qui dixerint enumerabo. Ephorus, notissimus historiarum scriptor, in libro quinto sic ait: μετὰ δὲ τὴν Ἄσσον ἐστὶν τὰ Γάργαρα πλησίον πόλις. Nec Ephorus solus, sed etiam Phileas vetus scriptor in eo libro qui inscribitur Asia ita meminit: μετὰ Ἄσσον πόλις ἐστὶν ὄνομα Γάργαρα• ταύτης ἔχεται Ἄντανδρος. [8] Arati etiam liber ἐλεγείων fertur in quo de Diotimo quodam poeta sic ait:

αἰάζω Διότιμον, ὃς ἐν πέτραισι κάθηται
Γαργαρέων παισὶν βῆτα καὶ ἄλφα λέγων.

Ex his versibus etiam civium nomen innotuit, quia Gargares vocantur. [9] Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine, nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Vergilius non de summo monte sed de oppido loquitur. Cur tamen Gargara posuerit ut locum frugum feracem requiramus.

[10] Et omnem quidem illam Mysiam opimis segetibus habitam satis constat scilicet ob umorem soli. Vnde et Vergilius in supra dictis versibus cum dixisset "umida solstitia", intulit "nullo tantum se Mysia cultu iactat," ac si diceret, omnis regio quae opportunos habuerit umores aequiperabit fecunditates arvorum Mysiae. [11] Sed Homerus cum ait Ἴδην ... πολυπίδακα, umidum designat subiacentem monti agrum. Nam πολυπίδακα significat fontibus abundantem. Vnde haec Gargara tanta frugum copia erant ut qui magnum cuiusque rei numerum vellet exprimere pro multitudine inmensa "Gargara" nominaret. [12] Testis Alcaeus, qui in κωμῳδοτραγῳδίᾳ sic ait:

ἐτύγχανον μὲν ἀγρόθεν †πλείστους† φέρων
εἰς τὴν ἑορτὴν †ὅσον οἷον† εἴκοσι,
ὁρῶ δ᾽ ἄνωθεν γάργαρ᾽ ἀνθρώπων κύκλῳ.

Gargara, ut videtis, manifeste posuit pro multitudine, nec aliter Aristomenes ἐν Μύθοις:

ἔνδον γὰρ ἡμῖν ἐστιν ἀνδρῶν γάργαρα.

[13] Aristophanes autem comicus composito nomine ex harena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere. In fabula enim Acharneusin ait

ἃ δ᾽ ὠδυνήθην, ψαμμακοσιογάργαρα.

Ψαμμακόσια autem seorsum pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit, sed Aristophanes adiecit γάργαρα ad significationem numerositatis innumerae. [14] Est ergo secundum haec sensus horum versuum talis: cum ea sit anni temperies ut hiems serena sit, solstitium vero imbricum, fructus optime proveniunt. Haec autem adeo agris necessaria sunt ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur. [15] Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde umoribus inrigetur possitque videri solstitiales imbres non magnopere desiderare. [16] Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro vicinia montis, sed et universae Mysiae arva, adhiberi potest testis Aeschylus:

ἰὼ Κάϊκε Μύσιαί τ᾽ ἐπιρροαί.

[17] Quid de Graecis in hoc loco traxerit diximus. Addemus praeterea hoc iucunditatis gratia et ut liqueat Vergilium vestrum undique veterum sibi ornamenta traxisse, unde hoc dixerit, "hiberno laetissima pulvere farra": [18] in libro enim vetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt compositus ferebatur, invenitur hoc rusticum vetus canticum:

hiberno pulvere, verno luto,
grandia farra, camille, metes.

21

[1] Nomina poculorum Vergilius plerumque Graeca ponit, ut carchesia, ut cymbia, ut cantharos, ut scyphos. De carchesiis ita:

"cape Maeonii carchesia Bacchi,
Oceano libemus," ait,

et alibi:

hic duo rite mero libans carchesia Baccho,

de cymbiis:

inferimus tepido spumantia cymbia lacte,

de cantharo:

et gravis attrita pendebat cantharus ansa,

de scyphis:

et sacer implevit dextram scyphus.

[2] Ea autem cuius figurae sint quisve eorum fecerit mentionem nemo quaerit, contenti scire cuiuscemodi esse pocula. Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant; sed de carchesiis cymbiisque, quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint. [3] Est autem carchesium poculum Graecia tantum modo notum. Meminit eius Pherecydes in libris historiarum aitque Iovem Alcmenae pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse. Sed Plautus insuetum nomen reliquit aitque in fabula Amphitryone pateram datam cum longe utriusque poculi figura diversa sit. [4] Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem compressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus. [5] Asclepiades autem, vir inter Graecos adprime doctus ac diligens, carchesia a navali re existimat dicta. Ait enim navalis veli partem inferiorem πτέρναν vocari, at circa mediam ferme partem τράχηλον dici, summam vero partem carchesium nominari et inde diffundi in utrumque veli latus ea quae cornua vocantur. [6] Nec solus Asclepiades meminit huius poculi sed et alii illustres poetae ut Sappho, quae ait,

κῆνοι δ᾽ ἄρα πάντες
καρχάσια ἔσχον,
κἄλειβον ....,

Cratinus ἐν Διονυσαλεξάνδρῳ,

— Στολὴν δὲ δὴ τίν᾽ εἶχε; Τοῦτό μοι φράσον.
— Θύρσον, κροκωτόν, ποικίλον, καρχήσιον,

Sophocles in fabula quae inscribitur Τυρώ,

πρὸς τήνδ' εἶμι...
τράπεζαν ἀμφὶ σῖτα καὶ καρχήσια.

[7] Haec de carchesiis ignoratis Latinitati et a sola Graecia celebratis. Sed nec cymbia in nostro sermone reperies: est enim a Graecorum paucis relatum. Philemon, notissimus comicus, in Phantasmate ait:

ἔπιεν ἡ ῾Ρόδη
κυμβίον ἀκράτου,

[8] Anaxandrides etiam comicus in fabula Ἀγροίκοις:

προπινόμενα καὶ μέστ᾽ ἀκράτου κυμβία
ἐκάκωσεν ὑμᾶς.

Meminit eius et Demosthenes in oratione quae est in Midiam: ἐπ᾽ ἀστράβης δὲ ὀχούμενος ἐξ Ἀργουρᾶς τῆς Εὐβοίας, χλανίδας δὲ καὶ κυμβία ἔχων, ὧν ἐπελαμβάνοντο οἱ πεντηκοστολόγοι. [9] Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta, quod et apud Graecos et apud nos ab illis trahentes navigii genus est. Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia. [10] Meminit huius poculi Eratosthenes, vir longe doctissimus, in epistula ad Hagetorem Lacedaemonium his verbis: κρατῆρα γὰρ ἔστησαν τοῖς θεοῖς, οὐκ ἀργύρεον οὐδὲ λιθοκόλλητον, ἀλλὰ γῆς Κωλιάδος. Τοῦτον δὲ ὁσάκις ἐπιπληρώσαιεν, ἀποσπείσαντες τοῖς θεοῖς ᾠνοχόουν ἐφεξῆς βαπτιστῷ κυμβίῳ. [11] Fuerunt qui cymbium a cissybio per syncopam dictum existimarent. Cissybii autem, ut de Homero taceam qui hoc poculum Cyclopi ab Vlixe datum memorat, multi faciunt mentionem, voluntque nonnulli proprie cissybium ligneum esse poculum ex hedera, id est κισσοῦ. [12] Et Nicander quidem Colophonius in primo Αἰτωλικῶν sic ait: ἐν τῇ ἱεροποιήσει τοῦ Διδυμαίου Διὸς κισσῷ σπονδοποιέονται, ὅθεν τὰ ἀρχαῖα ἐκπώματα κισσύβια φωνέεται. Sed et Callimachus meminit huius poculi:

καὶ γὰρ ὁ Θρηϊκίην μὲν ἀνήνατο χανδὸν ἄμυστιν
ζωροποτεῖν, ὀλίγῳ δ᾽ ἥδετο κισσυβίῳ.

[13] Qui autem cissybium ex hedera factum poculum οἷον εἰ κίσσιον dici arbitrantur Euripidis auctoritate niti videntur, qui in Andromeda sic ait:

πᾶς δὲ ποιμένων ἔρρει λεώς,
ὁ μὲν γάλακτος κίσσινον φέρων σκύφον,
πόνων ἀναψυκτῆρ᾽, ὁ δ᾽ ἀμπέλων γάνος.

[14] Haec de cymbio. Sequitur ut quando cantharum et poculi et navigii genus esse supra diximus, probetur exemplis. Et pro poculo quidem nota res est vel ex ipso Vergilio, qui aptissime proprium Liberi patris poculum adsignat Sileno: sed id, ut supra polliciti sumus, etiam pro navigio poni solitum debemus ostendere. [15] Menander in Nauclero:

— Ἥκει λιπὼν Αἰγαῖον ἁλμυρὸν βάθος
Θεόφιλος ἡμῖν. Ὦ Στράτων, ὡς εἰς καλὸν•
<τὸν υἱὸν εὐτυχοῦντα καὶ σεσωσμένον>
πρῶτος λέγω σοι τόν τε χρυσοῦν κάνθαρον.
— Ποῖον;•Τὸ πλοῖον;
—•Οὐδὲν οἶσθας, ἄθλιε.

[16] Et sacer implevit dextram scyphus.

Scyphus Herculis poculum est, ita ut Liberi patris cantharus. Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculo fecerunt —et nonnumquam cassabundum et ebrium— non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio vectum immensa maria transisse. [17] Sed de utraque re pauca ex Graecis antiquitatibus dicam. Et multibibum heroa istum fuisse, ut taceam quae vulgo nota sunt, illud non obscurum argumentum est quod Ephippus in Busiride inducit Herculem sic loquentem:

οὐκ οἶσθά μ᾽ ὄντα πρὸς θεῶν Τιρύνθιον
Ἀργεῖον, οἳ μεθύοντες ἀεὶ τὰς μάχας
πάσας μάχονται;
— Τοιγαροῦν φεύγουσ᾽ ἀεί.

[18] Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum composito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera immutata calicem dicimus. [19] Poculo autem Herculem vectum ad Ἐρύθειαν, id est Hispaniae insulam, navigasse et Panyassis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum verba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae. Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum sed navigio cui scypho nomen fuit ita ut supra cantharum et carchesium et a cymbis derivata cymbia, omnia haec asseruimus esse navigiorum vocabula.

22

[1] Nomina quoque Vergilius nonnumquam ex antiquissimis Graecorum historiis mutuatur. Scitis apud illum unam ex comitibus Dianae "Opin" vocari, quod nomen vulgo fortasse temere impositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen, quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat impositum, comiti eius adsignare voluisse. [2] Sed Vergilius sic ait:

velocem interea superis in sedibus Opin,
unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
compellabat et has tristis Latonia voces
ore dabat;

et infra:

at Triviae custos iam dudum in montibus Opis.

[3] Opin inquit comitem et sociam Dianae. Sed audite unde Vergilius hoc nomen acceperit, qui, ut dixi, quod epitheton ipsiusce legerat sociae eius imposuit. [4] Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musae, refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit, praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa componerent. In his versibus Opis non comes Dianae, sed Diana ipsa vocitata est. [5] Loquitur autem, uti dixi, de populo Ephesio:

ἀλλ᾽ ὅγε πευθόμενος πάγχυ Γραικοῖσι μέλεσθαι
Τιμόθεον, κιθάρης ἴδμονα καὶ μελέων,
υἱὸν Θερσάνδρου †τὸν† ᾔνεσεν ἀνέρα σίγλων
χρυσείων ἱερὴν δὴ τότε χιλιάδα
ὑμνῆσαι ταχέων τ᾽ Ὦπιν βλήτειραν ὀϊστῶν,
ἥ δ᾽ ἐπὶ Κεγχρείων τίμιον οἶκον ἔχει

et mox:

μηδὲ θεῆς προλίπῃ Λητωΐδος ἀκλέα ἔργα.

[6] Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Vergilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse.

[7] Excessere omnes adytis arisque relictis
di ...

Hoc unde Vergilius dixerit nullus inquirit, sed constat illum de Euripide traxisse, qui in fabula Troadibus inducit Apollinem cum Troia capienda esset ista dicentem:

λείπω τὸ κλεινὸν Ἴλιον, <βωμούς τ᾽ ἐμούς•>
<ἐρημία γὰρ πόλιν ὅταν λάβηι κακή, >
<νοσεῖ τὰ τῶν θεῶν οὐδὲ τιμᾶσθαι θέλει,>

qui versus docent unde Vergilius usurpaverit discessisse deos a civitate iam capta. [8] Nec hoc sine auctoritate Graecae vetustatis est quod ait:

ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.

Euripides enim inducit Minervam ventos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit.

[9] Apud Vergilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur, "in nemora alta vocans" "munere sic niveo lanae, sic credere dignum est" et reliqua. In hoc loco Valerius Probus, vir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam sive fabulam quo referat auctore. [10] Quod tantum virum fugisse miror. Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat. Quod sciens Vergilius adiecit, "si credere dignum est": adeo se fabuloso usum fatetur auctore.

[11] In tertio libro cursim legitur, neque unde translatum sit quaeritur:

quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit

et cetera. [12] In talibus locis grammatici excusantes imperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores. Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum [13] qui in fabula quae Latina lingua Sacerdotes inscribitur sic ait:

στέλλειν ὅπως τάχιστα• ταῦτα γὰρ πατὴρ
Ζεὺς ἔνθα καθίει Λοξίᾳ θεσπίσματα,

et alibi:

πατρὸς προφήτης ἐστὶ Λοξίας Διός.

[14] Ecquid clarum factum est inde sumpsisse Vergilium quod Apollo ea vaticinetur quae sibi Iuppiter fatur? Probatumne vobis est Vergilium, ut ab eo intellegi non potest qui sonum Latinae vocis ignorat, ita nec ab eo posse qui Graecam non hauserit extrema satietate doctrinam? [15] Nam si fastidium facere non timerem, ingentia poteram volumina de his quae a penitissima Graecorum doctrina transtulisset implere: sed ad fidem rei propositae relata sufficient.»

LIBER SEXTVS


1

[1] HIC Praetextatus, «Mirum», inquit, «in modum digessit Eustathius quae de Graeca antiquitate carmini suo Vergilius inseruit. Sed meminimus viros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Rufium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit, quod nunc ut fiat tempus admonet.» [2] Cumque omnibus idem placeret, tum Rufius Albinus: «etsi vereor ne dum ostendere cupio quantum Vergilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel imperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes, et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum opportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt. [3] Et ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo compilarint bibliothecae veteris auctores, quod tamen opportune alias si volentibus vobis erit probabo. Vnum nunc exemplum proferam quod ad probanda quae adsero paene sufficiet.

[4] Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur, non inverecunde respondens arguentibus quod plura sumpsisset a Menandro, "Fateor," inquit, "sumpsi non ab illo modo sed ut quisquis habuit quod conveniret mihi quodque me non posse melius facere credidi, etiam a Latino." [5] Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Vergilio vertat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit? Cui etiam gratia hoc nomine habenda est quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur, quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus. [6] Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum, aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur.

[7] Dicam itaque primum quos ab aliis traxit vel ex dimidio sui versus vel paene solidos, post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos ut unde essent eluceret, immutatos alios ut tamen origo eorum non ignoraretur, post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse, sed prius alios inde sumpsisse, et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse.

[8] Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox.

Ennius libro sexto:

vertitur interea caelum cum ingentibus signis.
[9] Axem umero torquet stellis ardentibus aptum.

Ennius in primo:

qui caelum versat stellis fulgentibus aptum,

et in tertio:

caelum prospexit stellis fulgentibus aptum,

<et> in decimo:

hinc nox processit stellis ardentibus apta.
[10] Conciliumque vocat divum pater atque hominum rex.

Ennius in sexto:

tum cum corde suo divum pater atque hominum rex
effatur.
[11] Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt.

Ennius in primo:

est locus Hesperiam quam mortales perhibebant.
[12] Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto

Ennius in primo:

teque, pater Tiberine, tuo cum flumine sancto
[13] accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
pectora.

Ennius in primo:

accipe daque fidem foedusque feri bene firmum.
[14] Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Ennius in primo:

cum superum lumen nox intempesta teneret.
[15] Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
persolves.

Ennius in primo:

nec pol homo quisquam faciet impune animatus
hoc nec tu, nam mi calido das sanguine poenas.
[16] Concurrunt undique telis
indomiti agricolae.

Ennius in tertio:

postquam defessi sunt, †stant et† spargere sese
hastis ansatis, concurrunt undique telis.
[17] Summa nituntur opum vi.

Ennius in quarto:

Romani scalis summa nituntur opum vi,

et in sexto decimo:

reges per regnum statuasque sepulcraque quaerunt,
aedificant nomen, summa nituntur opum vi.
[18] Et mecum ingentes oras evolvite belli.

Ennius in sexto:

quis potis ingentes oras evolvere belli?
[19] Ne qua meis dictis esto mora: Iuppiter hac stat.

Ennius in septimo:

non semper vestra evertit: nunc Iuppiter hac stat.
[20] Invadunt urbem somno vinoque sepultam.

Ennius in octavo:

nunc hostes vino domiti somnoque sepulti.
[21] Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini ...

Ennius in septimo decimo:

tollitur in caelum clamor exortus utrisque.
[22] Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.

Ennius in sexto:

explorant Numidae: totam quatit ungula terram,

idem in octavo:

consequitur, summo sonitu quatit ungula terram,

idem in septimo decimo:

it eques et plausu cava concutit ungula terram.
[23] Vnus qui nobis cunctando restituit rem.

Ennius in duodecimo:

unus homo nobis cunctando restituit rem.
[24] Corruit in vulnus: sonitum super arma dederunt.

Ennius in sexto decimo:

concidit et sonitum simul insuper arma dederunt.
[25] Et iam prima novo spargebat lumine terras.

Lucretius in secundo:

cum primum aurora respergit lumine terras.
[26] Flammarum longos a tergo involvere tractus.

Lucretius in secundo:

nonne vides longos flammarum ducere tractus?
[27] Ingeminant abruptis nubibus ignes.

Lucretius in secundo:

nunc hinc, nunc illinc abruptis nubibus ignes ....
[28] belli simulacra ciebat.

Lucretius in secundo:

componunt, complent: belli simulacra cientur.
[29] Simulacraque luce carentum.

Lucretius in quarto:

cum saepe figuras
contuimur miras simulacraque luce carentum.
[30] Asper, acerba tuens, retro redit

Lucretius in quinto:

asper, acerba tuens, immani corpore serpens
[31] Tithoni croceum linquens Aurora cubile

Furius in primo annali:

interea Oceani linquens Aurora cubile
[32] quod genus hoc hominum quaeve hunc tam
barbara morem ... ?

Furius in sexto:

quod genus hoc hominum, Saturno sancte create?
[33] Rumoresque serit varios ac talia fatur.

Furius in decimo:

rumoresque serunt varios et multa requirunt.
[34] Nomine quemque vocans reficitque ad
proelia pulsos.

Furius in undecimo:

nomine quemque ciet, dictorum tempus adesse
commemorat,

deinde infra:

confirmat dictis simul atque exsuscitat acris
ad bellandum animos reficitque ad proelia mentes.
[35] Dicite, Pierides: non omnia possumus omnes.

Lucilius in quinto:

Maior erat natu: non omnia possumus omnes.
[36] Diversi circumspiciunt, hoc acrior idem ....

Pacuvius in Medea:

Diversi circumspicimus, horror percipit.
[37] Ergo iter inceptum peragunt rumore secundo.

Sueius in libro quinto:

redeunt, repetita ferunt rumore secundo.
[38] Numquam hodie effugies: veniam, quocumque
vocaris.

Naevius in Equo Troiano:

numquam hodie effugies, quin mea manu moriare.
[39] Vendidit hic auro patriam dominumque potentem
imposuit: fixit leges pretio atque refixit.

Varius de morte:

vendidit hic Latium populis agrosque Quiritum
eripuit, fixit leges pretio atque refixit.
[40] Vt gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.

Varius de morte:

incubet ut Tyriis atque ex solido bibat auro.
[41] "Talia saecla", suis dixerunt, "currite," fusis.

Catullus:

currite, ducenti subtemine, currite fusi.
[42] Felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.

Catullus:

Iuppiter omnipotens, utinam non tempore primo
Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
[43] Magna ossa lacertosque
extulit

Lucilius in septimo decimo:

magna ossa lacertique
apparent homini
[44] placidam per membra quietem
irrigat

Furius in primo:

mitemque rigat per pectora somnum.

Et Lucretius in quarto:

nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
inrigat.
[45] Camposque liquentes.

Lucretius in sexto [simile de mari]:

et liquidam molem camposque natantes ....
[46] et geminos, duo fulmina belli, Scipiadas.

Lucretius in tertio:

Scipiades, belli fulmen, Carthaginis horror.
[47] Et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.

Lucretius in secundo:

foedo pertorquent ora sapore.
[48] Morte obita quales fama est volitare figuras.

Lucretius in primo:

cernere uti videamur eos audireque coram,
morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

Hinc est et illud Vergilii:

et patris Anchisae gremio complectitur ossa.
[49] Ora modis attollens pallida miris.

Lucretius in primo:

sed quaedam simulacra modis pallentia miris.
[50] Tum gelidus toto manabat corpore sudor.

Ennius in sexto decimo:

tunc timido manat ex omni corpore sudor.
[51] Labitur uncta vadis abies

Ennius in quarto decimo:

labitur uncta carina, volat super impetus undas.
[52] Ac ferreus ingruit imber.

Ennius in octavo:

hastati spargunt hastas, fit ferreus imber.
[53] Apicem tamen incita summum
hasta tulit.

Ennius in sexto [decimo]:

tamen induvolans secum abstulit hasta
insigne.
[54] Pulverulentus eques furit: omnes arma requirunt.

Ennius in sexto:

balantum pecudes quatit: omnes arma requirunt.
[55] Nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.

Accius in Philoctete:

quem neque tueri contra neque adfari queas.
[56] Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
aut leto insigni.

Accius in Armorum iudicio:

nam tropaeum ferre me a forti viro
pulchrum est; si autem vincar, vinci a tali nullum
est probrum.
[57] Nec si miserum Fortuna Sinonem
finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.

Accius in Telepho:

nam si a me regnum Fortuna atque opes
eripere quivit, at virtutem nequit.
[58] Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
fortunam ex aliis.

Accius in Armorum iudicio:

virtuti sis par, dispar fortunis patris.
[59] Iam iam nec maxima Iuno
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.

Accius in Antigona:

iam iam neque di regunt,
neque profecto deum summus rex omnibus curat.
[60] Num capti potuere capi? Num incensa cremavit
Troia viros?

Ennius in decimo, cum de Pergamis loqueretur:

quae neque Dardaniis campis potuere perire
nec cum capta capi nec cum combusta cremari.
[61] Multi praeterea, quos fama obscura recondit.

Ennius in Alexandro:

multi alii adventant, paupertas quorum obscurat
nomina.
[62] Audentes fortuna iuvat.

Ennius in septimo:

fortibus est fortuna viris data.
[63] Recoquunt patrios fornacibus enses

et

curvae rigidum falces conflantur in ensem.

Lucretius in quinto:

inde minutatim processit ferreus ensis
versaque in obscenum species est falcis aënae.
[64] Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
flumina.

Lucretius in quinto:

at sedare sitim fluvii fontesque vocabant.
[65] Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
sponte tulere sua, carpit.

Lucretius in quinto:

quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
sponte sua, satis id placabat pectora donum.

2

[1] Post versus ab aliis vel ex integro vel ex parte translatos, vel quaedam immutando verba tamquam fuco alio tinctos, nunc locos locis componere sedet animo, ut unde formati sint quasi de speculo cognoscas.

[2] Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
quam sit et angustis hunc addere rebus honorem.
Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis
raptat amor: iuvat ire iugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.

[3] Lucretius in primo:

nec me animi fallit quam sint obscura, sed acri
percussit thyrso laudis spes magna meum cor
et simul incussit suavem mi in pectus amorem
Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo.

[4] Accipite et alterum locum Maronis illi unde traxerat comparandum, ut eundem colorem ac paene similem sonum loci utriusque reperias. Vergilius:

si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis vomit aedibus undam,
nec varios inhiant pulchra testudine postes

et mox:

at secura quies et nescia fallere vitam,
dives opum variarum, at laetis otia fundis,
speluncae vivique lacus, at frigida tempe
mugitusque boum mollesque sub arbore somni
non absunt, illic saltus ac lustra ferarum
et patiens operum exiguoque adsueta iuventus.

[5] Lucretius in libro secundo:

si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulgens auroque renidens
nec citharam reboant laqueata aurataque templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas arridet et anni
tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
[6] Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
prata movere animum, non qui per saxa volutus
purior electro campum petit amnis.

Lucretius in secundo:

nec tenerae salices atque herbae rore virentes
fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
oblectare animum subitamque avertere curam.

[7] Ipsius vero pestilentiae, quae est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta paene omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto Lucretii. Nam Vergiliana incipit:

hic quondam morbo caeli miseranda coorta est
tempestas, totoque autumni incanduit aestu
et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.

Lucretii vero sic incipit:

haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
finibus in Cecropis funestos reddidit agros
vastavitque vias, exhausit civibus urbem.

[8] Sed quatenus totum locum utriusque ponere satis longum est, excerpam aliqua ex quibus similitudo geminae descriptionis appareat. Vergilius ait:

tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
ilia singultu tendunt, it naribus ater
sanguis et oppressas fauces premit aspera lingua.

[9] Lucretius ait:

principio caput incensum fervore gerebant,
et duplices oculos suffusa luce rubentes.
Sudabant etiam fauces intrinsecus artae
sanguine, et ulceribus vocis via saepta coibat,
atque animi interpres manabat lingua cruore,
debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.

[10] Vergilius ait:

haec ante exitium primis dant signa diebus,

et quae darent signa supra retulit, id est:

demissae aures, incertus ibidem
sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
pellis et attactu tractanti dura resistit.

[11] Lucretius ait:

multaque praeterea mortis tunc signa dabantur:
perturbati animi, mens in maerore metuque,
triste supercilium, furiosus vultus et acer,
sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
creber spiritus aut ingens raroque coortus,
sudorisque madens per collum splendidus umor,
tenuia sputa, minuta, croci contacta colore
salsaque, per fauces raucas vix edita tussis.

[12] Vergilius ait:

profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos: ea visa salus morientibus una.
Mox erat hoc ipsum exitio.

Lucretius ait:

nec ratio remedi communis certa dabatur:
nam quod alis dederat vitalis aëris auras
volvere in ore licere et caeli templa tueri,
hoc aliis erat exitio letumque parabat.

[13] Vergilius ait:

praeterea nec mutari iam pabula refert
quaesitaeque nocent artes, cessere magistri.

Lucretius ait:

nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
corpora, mussabat tacito medicina timore.

[14] Vergilius ait:

ipsis est aër avibus non aequus et illae
praecipites alta vitam sub nube relinquunt.

Lucretius ait:

nec tamen omnino temere illis sedibus ulla
comparebat avis nec tristia saecla ferarum
exsuperant silvis, languebant pleraque morbo
et moriebantur.

Nonne vobis videntur membra huius descriptionis ex uno fonte manasse?

[15] Sed rursus locos alios comparemus:
gaudent perfusi sanguine fratrum,
exilioque domos et dulcia limina mutant.

Lucretius in tertio:

sanguine civili rem conflant divitiasque
conduplicant avidi, caedem caede accumulantes;
crudeles gaudent in tristi funere fratris.
[16] Multa dies variusque labor mutabilis aevi
rettulit in melius: multos alterna revisens
lusit et in solido rursus fortuna locavit.

Ennius in octavo:

multa dies in bello conficit unus ...
et rursus multae fortunae forte recumbunt.
Haud quaquam quemquam semper fortuna secuta est.
[17] O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
consulere atque omnes metuentem expendere causas.

Accius in Antigona:

quanto magis te istiusmodi esse intellego,
tanto, Antigona, magis me par est tibi consulere et
parcere.
[18] O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum

et reliqua. Ennius in Alexandro:

o lux Troiae, germane Hector,
quid ita cum tuo lacerato corpore, miser?
Aut qui te sic respectantibus tractavere nobis?
[19] Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
impositi dorso atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos.

Varius de morte:

quem non ille sinit lentae moderator habenae
qua velit ire, sed angusto prius ore coercens
insultare docet campis fingitque morando.
[20] Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum
per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
propter aquae rivum viridi procumbit in ulva
perdita nec serae meminit decedere nocti.

Varius de morte:

ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem,
si veteris potuit cervae comprendere lustra,
saevit in absentem et circum vestigia lustrans
aethera per nitidum tenues sectatur odores.
Non amnes illam medii, non ardua tardant
†perdita† nec serae meminit decedere nocti.
[21] Nec te tua funera mater
produxi pressive oculos aut vulnera lavi.

Ennius in Cresphonte:

neque terram inicere neque cruenta convestire corpora
mihi licuit neque miserae lavere lacrimae salsum sanguinem.
[22] Namque canebat uti magnum per inane coacta
semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
et liquidi simul ignis, ut his exordia primis
omnia et ipse tener mundi concreverit orbis,
tum durare solum et discludere Nerea ponto
coeperit et rerum paulatim sumere formas,
iamque novum terrae stupeant lucescere solem.

[23] Lucretius in quinto, ubi de confusione orbis ante hunc statum loquitur:

hic neque tum solis rota cerni lumine claro
altivolans poterat, neque magni sidera mundi,
nec mare nec caelum, nec denique terra nec aër
nec similis nostris rebus res ulla videri,
sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
Diffugere inde loci partes coepere paresque
cum paribus iungi res et discludere mundum
membraque dividere et magnas disponere partes.

[24] Et infra:

hoc est, a terris magnum secernere caelum
et seorsum mare, uti secreto umore pateret,
seorsus item puri secretique aetheris ignes.

Et infra:

omnia enim magis haec ex levibus atque rotundis
<seminibus>.
[25] Cum fatalis equus saltu super ardua venit
Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo.

Ennius in Alexandro:

nam maximo
saltu superabit gravidus armatis equus
qui suo partu ardua perdat Pergama.
[26] Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
infit: eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum venti posuere, premit placida aequora pontus.

Ennius in Scipione:

mundus caeli vastus constitit silentio
et Neptunus saevus undis asperis pausam dedit.
Sol equis iter repressit ungulis volantibus,
constitere amnes perennes, arbores vento vacant.
[27] Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum.
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex
fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur
scinditur, advolvunt ingentes montibus ornos.

Ennius in sexto:

incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,
percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
fraxinus frangitur atque abies consternitur alta,
pinus proceras pervortunt, omne sonabat
arbustum fremitu silvai frondosai.
[28] Diversi magno ceu quondam turbine venti
confligunt Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis.

Ennius in septimo decimo:

concurrunt veluti venti, cum spiritus Austri
imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra
indu mari magno fluctus extollere certant.
[29] Nec tamen, haec cum sint hominumque
boumque labores
versando terram experti, nihil improbus anser
<Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris>
<officiunt aut umbra nocet>.

Lucretius in quinto:

Sed tamen interdum magno quaesita labore,
cum iam per terras frondent atque omnia florent,
aut nimiis torrens fervoribus aetherius sol
aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae,
flabraque ventorum violento turbine vexant.

[30] Sunt alii loci plurimorum versuum quos Maro in opus suum cum paucorum immutatione verborum a veteribus transtulit. Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur. [31] In primo Aeneidos tempestas describitur, et Venus apud Iovem queritur de periculis filii, et Iuppiter eam de futurorum prosperitate solatur. Hic locus totus sumptus a Naevio est ex primo libro belli Punici. Illic enim aeque Venus, Troianis tempestate laborantibus, cum Iove queritur, et sequuntur verba Iovis filiam consolantis spe futurorum. [32] Item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse.

[33] Nec Tullio compilando, dummodo undique ornamenta sibi conferret, abstinuit:

O fama ingens, ingentior armis,
vir Troiane ...

Nempe hoc ait Aeneam famam suam factis fortibus supergressum, cum plerumque fama sit maior rebus. Sensus hic in Catone Ciceronis est his verbis: "contingebat in eo quod plerisque contra solet, ut maiora omnia re quam fama viderentur: id quod non saepe evenit, ut expectatio cognitione, aures ab oculis vincerentur."

[34] Item:

proximus huic, longo sed proximus intervallo.

Cicero in Bruto: "duobus igitur summis Crasso et Antonio Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus."

3

[1] Sunt quaedam apud Vergilium quae ab Homero creditur transtulisse, sed ea docebo a nostris auctoribus sumpta qui priores haec ab Homero in carmina sua traxerant. Quod quidem summus Homericae laudis cumulus est quod cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit coactaeque omnium vires manum contra fecerint, "ille velut pelagi rupes immota resistit."

[2] Homerus de Aiacis forti pugna ait:

Αἴας δ᾽ οὐκέτ᾽ ἔμιμνε• βιάζετο γὰρ βελέεσσι•
δάμνα μιν Ζηνός τε νόος καὶ Τρῶες ἀγαυοὶ
βάλλοντες• δεινὴν δὲ περὶ κροτάφοισι φαεινὴ
πήληξ βαλλομένη καναχὴν ἔχε, βάλλετο δ᾽ αἰεὶ
κὰπ φάλαρ᾽ εὐποίηθ᾽• ὃ δ᾽ ἀριστερὸν ὦμον ἔκαμνεν
ἔμπεδον αἰὲν ἔχων σάκος αἰόλον• οὐδ᾽ ἐδύναντο
ἀμφ᾽ αὐτῷ πελεμίξαι ἐρείδοντες βελέεσσιν.
Αἰεὶ δ᾽ ἀργαλέῳ ἔχετ᾽ ἄσθματι, κὰδ δέ οἱ ἰδρὼς
πάντοθεν ἐκ μελέων ῥέεν ἄσπετος, οὐδέ πῃ εἶχεν
ἀμπνεῦσαι• πάντῃ δὲ κακὸν κακῷ ἐστήρικτο.

[3] Hunc locum Ennius in quinto decimo ad pugnam Aelii tribuni his versibus transfert:

undique conveniunt velut imber tela tribuno:
configunt parmam, tinnit hastilibus umbo,
aerato sonitu galeae, sed nec pote quisquam
undique nitendo corpus discerpere ferro.
Semper abundantes hastas frangitque quatitque.
Totum sudor habet corpus multumque laborat,
nec respirandi fit copia. Praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

[4] Hinc Vergilius eundem locum de incluso Turno gratia elegantiore composuit:

ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
nec dextra valet, obiectis sic undique telis
obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum
tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt
discussaeque iubae capiti nec sufficit umbo
ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse
fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
liquitur et piceum —nec respirare potestas—
fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.

[5] Homerus ait:

ἀσπὶς ἄρ᾽ ἀσπίδ᾽ ἔρειδε, κόρυς κόρυν, ἀνέρα δ᾽ ἀνήρ.

Furius in quarto annali:

pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir.

Hinc Vergilius ait:

haeret pede pes densusque viro vir.

[6] Homeri est:

οὐδ᾽ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ᾽ εἶεν.

Hunc secutus Hostius poeta in libro secundo belli Histrici ait:

non si mihi linguae
centum atque ora sient totidem vocesque liquatae.

Hinc Vergilius ait:

non mihi si linguae centum sint oraque centum.

[7] Homerica descriptio est equi fugientis in haec verba:

ὡς δ᾽ ὅτε τις στατὸς ἵππος, ἀκοστήσας ἐπὶ φάτνῃ,
δεσμὸν ἀπορρήξας θείῃ πεδίοιο κροαίνων,
εἰωθὼς λούεσθαι ἐϋρρεῖος ποταμοῖο,
κυδιόων• ὑψοῦ δὲ κάρη ἔχει, ἀμφὶ δὲ χαῖται
ὤμοις ἀΐσσονται• ὃ δ᾽ ἀγλαΐηφι πεποιθὼς,
ῥίμφά ἐ γοῦνα φέρει μετά τ᾽ ἤθεα καὶ νομὸν ἵππων.

[8] Ennius hinc traxit:

et tum, sicut equus qui de praesepibus fartus
vincla suis magnis animis abrupit et inde
fert sese campi per caerula laetaqua prata
celso pectore: saepe iubam quassat simul altam,
spiritus ex anima calida spumas agit albas.

Vergilius:

qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis

et cetera. [9] Nemo ex hoc viles putet veteres poetas, quod versus eorum scabri nobis videntur. Ille enim stilus Enniani saeculi auribus solus placebat, et diu laboravit aetas secuta ut magis huic molliori filo adquiesceretur. Sed ulterius non moror Caecinam quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse.»

4

[1] Tum Caecina: «In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Rufius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit. Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse et inseruisse electa operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis. [2] Vt ecce "addita" pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo novum verbum sibi voluisse fabricari? Sed non ita est. Nam quod ait:

nec Teucris addita Iuno
usquam aberit,

id est adfixa et per hoc infesta, hoc iam dixerat Lucilius in libro quarto decimo his versibus:

si mihi non praetor siet additus atque agitet me,
non male sit: ille, ut dico, me exenterat unus.
[3] Mane salutantum totis vomit aedibus undam.

Pulchre "vomit undam" —et antique, nam Ennius ait,

et Tiberis flumen vomit in mare salsum,

unde et nunc vomitoria in spectaculis dicimus, unde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt. [4] Agmen pro actu et ductu quodam ponere non inelegans est ut:

leni fluit agmine Thybris —

immo et antiquum est, Ennius enim in quinto ait,

quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen.

[5] Quod ait

crepitantibus urere flammis,

non novum usurpavit verbum, sed prior Lucretius in sexto posuit:

nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
terribili sonitu flamma crepitante crematur.
[6] Tum ... ferreus hastis
horret ager.

'Horret' mire se habet, sed et Ennius in quarto decimo:

horrescit telis exercitus asper utrimque,

et in Erectheo:

arma arrigunt, horrescunt tela,

et in Scipione:

sparsis hastis longis campus splendet et horret.

Sed et ante omnes Homerus:

ἔφριξεν δὲ μάχη φθισίμβροτος ἐγχείῃσιν.
[7] Splendet tremulo sub lumine pontus.

"Tremulum lumen" de imagine rei ipsius expressum est. Sed prior Ennius in Melanippe,

lumine sic tremulo terra et cava caerula candent,

et Lucretius in sexto:

praeterea solis radiis iactatur aquai
umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu.
[8] Hic candida populus antro
imminet et lentae texunt umbracula vites.

Sunt qui aestiment hoc verbum "umbracula" Vergilio auctore compositum, cum Varro rerum divinarum libro decimo dixerit: "nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum"; et Cicero in quinto de legibus: "visne igitur —quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, neque dum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur— descendatur ad Lirim eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?" Similiter in Bruto: "Sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis [...]"

[9] Transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant.

Quod ait speciose "transmittunt" pro "transeunt", sic et Lucretius in secundo:

et circumvolitant equites mediosque repente
transmittunt valido quatientes impete campos.

Sed et "Paestanum et Vibonensem", Cicero ait, "pedibus aequis transmisimus," quod est "transivimus".

[10] Quam tota cohors imitata relictis
ad terram defluxit equis.

Sic Furius in primo:

ille gravi subito devinctus vulnere habenas
misit equi lapsusque in humum defluxit et armis
reddidit aeratis sonitum.
[11] Tum durare solum et discludere Nerea ponto
coeperit.

Ferit aures nostras hoc verbum "discludere" ut novum, sed prior Lucretius in quinto:

diffugere inde loci partes coepere paresque
cum paribus iungi res et discludere mundum.
[12] Pastorem, Tityre, pingues
pascere oportet oves, deductum dicere carmen.

"Deductum" pro "tenui et subtili" eleganter positum est: sic autem et Afranius in Virgine:

verbis pauculis
respondit tristis voce deducta <mihi>
malleque se non quiesse dixit.

Item apud Cornificium:

deducta mihi voce garrienti.

[13] Sed haec ab illo fluxerunt quod Pomponius in Atellania quae Kalendae Martiae inscribitur ait:

vocem deducas oportet, ut mulieris videantur
verba. —Iube modo adferatur munus, ego
vocem reddam
tenuem et tinnulam,

et infra:

etiam nunc vocem deducam.
[14] Proiectaque saxa Pachyni
radimus ...

"Proiecta", si secundum consuetudinem dicatur, intelligitur "abiecta", si secundum veteres, "porrecta" "porro iacta", ut alibi ait,

proiecto dum pede laevo
aptat se pugnae.

[15] Sed et Sisenna in secundo dixit: "et Marsi propius succedunt atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes." Et in eodem: "vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat." Et Lucretius in tertio:

quamlibet immani proiectu corporis exstet.
[16] Et tempestivam silvis evertere pinum.

Hoc verbum de pino "tempestivam" a Catone sumpsit, qui ait, "pineam nuc<eam hanc atque aliam materiem omn>em cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro; tum vero erit tempestiva cum semen suum maturum erit."

[17] Inseruit operi suo et Graeca verba, sed non primus hoc ausus; auctorum enim veterum audaciam secutus est.

[18] Dependent lychni laquearibus aureis,

sicut Ennius in nono:

lychnorum lumina bis sex,

et Lucretius in quinto:

quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
lumina, pendentes lychni.

Lucilius in primo:

porro "clinopodas" "lychnosque" ut diximus σεμνῶς
ante "pedes lecti" atque "lucernas".

[19] Et quod dixit,

nec lucidus aethra
siderea polus.

Ennius prior dixerat in sexto decimo:

interea fax
occidit Oceanumque rubra tractim obruit aethra.

Et Iulius in Teuthrante:

flammeam per aethram late fervidam ferri facem.
[20] Daedala Circe,

quia Lucretius dixerat:

daedala tellus.
[21] Reboant silvaeque et longus Olympus,

quia est apud Lucretium:

nec cithara reboant laqueata aurataque tecta.

[22] Sed hac licentia largius usi sunt veteres, parcius Maro: quippe illi dixerunt et "pausam" et "machaeram" et "asotiam" et "malachen" et alia similia. [23] Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt veteres, quorum imitatione Vergilius peregrina verba non respuit, ut in illo

silvestres uri adsidue

"uri" enim Gallica vox est, qua feri boves significantur.

Et camuris hirtae sub cornibus aures

"camuris" peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus. Et forte nos quoque camaram hac ratione figuravimus.

5

[1] Multa quoque epitheta apud Vergilium sunt quae ab ipso ficta creduntur, sed et haec a veteribus tracta monstrabo. Sunt autem ex his alia simplicia, ut Gradivus, Mulciber, alia composita ut Arquitenens, Vitisator. Sed prius de simplicibus dicam.

[2] Et discinctos Mulciber Afros:

Mulciber est Vulcanus, quod ignis sit et omnia mulceat ac domet. Accius in Philoctete:

heu Mulciber!
Arma ignavo invicta es fabricatus manu,

et Egnatius de rerum natura libro primo:

denique Mulciber ipse ferens altissima caeli
†contingunt ....
[3] Haedique petulci
floribus insultent.

Lucretius in secundo:

praeterea teneri tremulis in vocibus haedi
corniferas norunt matres agnique petulci.

[4] Illud audaciae maximae videri possit, quod ait in Bucolicis:

et liquidi simul ignis,

pro "puro" vel "lucido" seu pro "effuso et abundanti", nisi prior hoc epitheto Lucretius usus fuisset in sexto:

hac etiam fit uti de causa mobilis ille
devolet in terram liquidi calor aureus ignis.

[5] "Tristis" pro "amaro" translatio decens est ut

tristisque lupini,

et ita Ennius in libro Saturarum quarto:

neque triste quaeritat sinapi,
neque cepe maestum.

[6] "Auritos lepores" non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur, qui in prologo ex persona Priapi ait:

nam quod vulgo praedicant
aurito me parente natum, non ita est.

[7] Et ut composita subiungam, quod ait Vergilius,

vidit, turicremis cum dona imponeret aris,

iam Lucretius in secundo dixerat:

nam saepe ante deum vitulus delubra decora
turicremas propter mactatus concidit aras.
[8] Quam pius Arquitenens

hoc epitheto usus est Naevius belli Punici libro secundo:

deinde pollens sagittis inclitus arquitenens
sanctusque Delphis prognatus Pythius Apollo.

Idem alibi:

cum tu arquitenens, sagittis pollens dea

sed et Hostius libro secundo belli Histrici:

dia Minerva simul, <simul> autem invictus Apollo
arquitenens Latonius.
[9] Silvicolae Fauni ...

Naevius belli Punici libro primo:

silvicolae homines bellique inertes

Accius in Bacchis:

et nunc silvicolae ignota invisentes loca.
[10] Despiciens mare velivolum,

Laevius in Helena:

tu qui
permensus ponti maria alta
velivola.

Ennius in quarto decimo:

cum procul aspiciunt hostes accedere ventis
navibus velivolis.

Idem in Andromache:

rapit ex alto naves velivolas.
[11] Vitisator curvam servans sub imagine falcem,

Accius in Bacchis:

o Dionyse,
pater optime vitisator, Semela
genitus, Euhie.
[12] Almaque curru
noctivago Phoebe

Egnatius de rerum natura libro primo:

roscida noctivagis astris labentibus Phoebe
pulsa loco cessit concedens lucibus altis.
[13] Tu nubigenas, invicte, bimembris ...,

Cornificius in Glauco:

centauros foedare bimembres.
[14] Caprigenumque pecus nullo custode per herbas,

Pacuvius in Paulo:

quamvis caprigeno pecori grandior gressio est;

Accius in Philoctete:

caprigenum trita ungulis;

idem in Minotauro:

taurigeno semine ortum fuisse an humano?

[15] Decenter et his epithetis Vergilius usus est: pro sagitta "volatile ferrum", et pro Romanis "gentemque togatam", quorum altero Sueius, altero Laberius usus erat. Nam Sueius in libro quinto ait,

volucrumque volatile telum.

Ac Laberius in Ephebo:

licentiam ac libidinem ut tollam petis
togatae stirpis.

Idem infra:

id circo ope nostra dilatatum est dominium
togatae gentis.

6

[1] Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo. Sed nunc dicat volo Servius quae in Vergilio notaverit ab ipso figurata, non a veteribus accepta, vel ausu poetico nove quidem sed decenter usurpata. Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem, necesse est habeat huius adnotationis scientiam promptiorem.» Placuit universis electio in reliqua suffecti, et adhortati sunt Servium ut quae in se refusa sunt adnotaret.

[2] Ille sic incipit: «vates iste venerabilis varie modo verba, modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit. Qualia sunt haec:

supposita de matre nothos furata creavit,

ut ipsa creaverit quos creari fecit; [3] <et>

tepidaque recentem
caede locum,

cum locus recens caede nove dictus sit; et

haec ait, et socii cesserunt aequore iusso,

pro eo quod iussi cesserunt; et

caeso sparsurus sanguine flammas,

qui ex caesis videlicet profunditur; [4] <et>

vota deum primo victor solvebat Eoo,

pro "quae dis vota sunt"; et

me consortem nati concede sepulcro,

alius dixisset, "et me consortem nato concede sepulcri." Et

illa viam celerans per mille coloribus arcum,

id est "per arcum mille colorum". [5] Et

hic alii spolia occisis direpta Latinis
coniciunt igni,

pro "in ignem". Et

corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit,

"tela exit" pro "vitat". Et

senior leto canentia lumina solvit,

pro "vetustate senilia". [6] <Et>

exesaeque arboris antro

pro "caverna". Et

frontem obscenam rugis arat,

"arat" non nimie sed pulchre dictum. <Et>

Ter secum ... aerato circumfert tegmine silvam,

pro "iaculis", et "vir gregis" pro "capro". [7] Et illa quam pulchra sunt: "aquae mons", "telorum seges", "ferreus imber", ut apud Homerum:

λάϊνον ἕσσο χιτῶνα κακῶν ἕνεχ᾽, ὅσσα ἔοργας

et

dona laboratae Cereris,

et

oculisque aut pectore noctem
accipit,

et

vocisque offensa resultat imago,

et

pacemque per aras
exquirunt,

et

paulatim abolere Sychaeum
incipit.

[8] Saepe etiam verba pro verbis pulchre ponit:

oraque corticibus sumunt horrenda cavatis,

"ora" pro "personis", et

discolor unde auri per ramos aura refulsit.

Quid est enim "aura" auri, aut quemadmodum aura "refulget"? Sed tamen pulchre usurpavit. Et

simili frondescit virga metallo,

quam bene usus est "frondescit metallo"! [9] Et

nigri cum lacte veneni

<...> nigro imponere nomen lactis? Et

haud aliter iustae quibus est Mezentius irae,

"odio esse" aliquem usitatum, "irae esse" inventum Maronis est.

[10] Item de duobus incipit dicere et in unum desinit:

interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru,

ut est apud Homerum:

οἱ δὲ δύω σκόπελοι ὁ μὲν οὐρανὸν εὐρὺν ἱκάνει
ὀξείῃ κορυφῇ, νεφέλη δέ μιν ἀμφιβέβηκεν.

Et

protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
corpora, sed Buten aversum cuspide fixit

et cetera.

[11] Iuturnam misero. fateor, succurrere fratri
suasi,

cum solitum sit dici "Iuturnae suasi", et

urbem quam statuo, vestra est,

<pro "urbs quam statuo vestra est">; et

tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris impende laborem,

pro "in eos impende".

[12] Facit pulcherrimas repetitiones:
nam neque Parnassi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere.
Quae vobis, quae digna, viri, pro talibus ausis?
Vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis?
[13] Nec interpositiones eius otiosae sunt:
"si te nulla movet tantarum gloria rerum,
at ramum hunc" —aperit ramum qui forte latebat—
"agnoscis."
"Vt sceptrum hoc" —dextra sceptrum nam forte
gerebat—
"numquam fronde levi ...".

[14] Et illa mutatio elegantissima est ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret:

ut bello egregias idem disiecerit urbes,
Troiamque Oechaliamque et duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit: "tu nubigenas invicte bimembris ..."

et reliqua. [15] Illa vero intermissio

quos ego —sed motos praestat componere fluctus

tracta est a Demosthene: ἀλλ᾽ ἐμοὶ μὲν•—οὐ βούλομαι δυσχερὲς οὐδὲν εἰπεῖν ἀρχόμενος τοῦ λόγου, οὗτος δὲ ἐκ περιουσίας ἐμοῦ κατηγορεῖ. [16] Haec vero quam poetica indignatio:

"pro Iuppiter! Ibit
hic?," ait,

haec miseratio:

o patria, o rapti nequiquam ex hoste Penates!

Et illa trepidatio:

ferte citi ferrum, date tela et scandite muros:
hostis adest!,

et conquestio:

mene igitur socium tantis adiungere rebus,
Nise, fugis?

[17] Quid et illa excogitatio novorum intellectuum ut

mentitaque tela,

et

ferrumque armare veneno,

et

cultusque feros mollire colendo,

<et>

exuerint silvestrem animum,

et

virgineumque alte bibit acta cruorem,

ut apud Homerum de hasta

λιλαιομένη χροὸς ἆσαι

[18] et

pomaque degenerant sucos oblita priores,

et

glacie cursus frenaret aquarum,

et

mixtaque ridenti colocasia fundit acantho,

et

est mollis flamma medullas
interea et tacitum vivit sub pectore vulnus,

et

udo sub robore vivit
stuppa vomens tardum fumum,

[19] et

saevitque canum latratus in auras,

et

caelataque amnem fundens pater Inachus urna,

et

adfixae venis animasque in vulnera ponunt,

et quicquid de apibus dixit in virorum fortium similitudinem, ut adderet quoque mores et studia et populos et proelia, quid plura, ut et Quirites vocaret. [20] Dies me deficiet si omnia persequi a Vergilio figurata velim, sed ex his quae dicta sunt omnia similia lector diligens adnotabit.»

7

[1] Cum Servius ista dissereret, Praetextatus Avienum Eustathio insusurrantem videns, «quin age», inquit, «Eustathi, verecundiam Avieni probi adulescentis iuva et ipse publicato nobis quod immurmurat.» [2] Eustathius «iam dudum», inquit, «multa de Vergilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.» [3] Et Praetextatus, «probo», inquit, «mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris. Vnde exoratus sit a nobis doctissimus doctor ut te secum negotium habere patiatur, quia in commune proficient quae desideras audire. Ne tu modo ultra cesses aperire Servio viam de Vergilio disserendi.»

[4] Tunc Avienus totus conversus in Servium, «dicas volo», inquit, «doctorum maxime, quid sit quod Vergilius cum anxie semper diligens fuerit in verbis pro causae merito vel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his versibus verbum posuit:

candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates.

"Vexasse" enim verbum est levis ac parvi incommodi nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua immanissima rapti laniatique sint. [5] Sed et aliud huiuscemodi deprehendi:

quis aut Eurysthea durum
aut inlaudati nescit Busiridis aras?

Hoc enim verbum "inlaudati" non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque totius generis humani dignus est. [6] Sed nec hoc verbum ex diligentia Vergiliana venire mihi videtur,

per tunicam squalentem auro:

non enim convenit dicere "auro squalentem" quoniam nitori splendorique auri contraria sit squaloris inluvies.»

[7] Et Servius: «de verbo "vexasse" ita responderi posse arbitror: vexasse grave verbum est tractumque ab eo videtur quod est vehere in quo inest iam vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est qui vehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiore est. [8] Nam qui fertur et raptatur atque huc et illuc distrahitur, is "vexari" proprie dicitur sicuti "taxare" pressius crebriusque est quam "tangere", unde id procul dubio inclinatum est, et "iactare" multo fusius largiusque est quam "iacere", unde id verbum traductum est, "quassare" etiam quam "quatere" gravius violentiusque est. [9] Non igitur quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est. [10] M. Catonis verba sunt ex oratione quam de Achaeis scripsit: "cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret." "Vexatam" Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit. [11] M. Tullius quarto in Verrem: "quae ab isto sic spoliata atque direpta est, ut non ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur."

[12] De "inlaudato" autem duo videntur responderi posse. Vnum est eiusmodi: nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Vnde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:

πολλάκι γὰρ καὶ μωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπε.

[13] Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae. [14] Itaque Homerus non virtutibus appellandis sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est:

τὼ δ᾽ οὐκ ἄκοντε πετέσθην

et item illud:

ἔνθ᾽ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον
οὐδὲ καταπτώσσοντ᾽ οὐδ᾽ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.

[15] Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν <ἡ> παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Eadem ratione idem Vergilius "inamabilem" dixit Stygiam paludem: nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem per amoris στέρησιν detestatus est. [16] Altero modo inlaudatus ita defenditur: "laudare" significat prisca lingua nominare appellareque; sic in actionibus civilibus auctor laudari dicitur, quod est nominari. Inlaudatus ergo est quasi inlaudabilis, id est numquam nominandus, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesiae incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.

[17] Tertium restat ex iis quae reprehensa sunt, quod "tunicam squalentem auri" dixit. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. "Squalere" enim dictum ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur. [18] Quam rem et alii et hic idem poeta locis aliquot demonstrat: "quem pellis", inquit,

in plumam squamis auro conserta tegebat,

et alio loco:

iamque adeo rutilum thoraca indutus aënis
horrebat squamis.

Accius in Pelopidibus ita scribit:

eius serpentis squamae squalido auro et purpura
praetextae.

[19] Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium "squalor" appellatur, cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam "squalor" de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.»

8

[1] «Gratum mihi est», Avienus ait, «quod de optimis dictis male opinabar. Sed in hoc versu videtur mihi deesse aliquid:

ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
succinctus trabea.

Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fiat lituo et trabea succinctus, quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit virga brevis in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, nec video qualiter lituo possit succinctus videri.»

[2] Respondit Servius: «sic hoc dictum est ut pleraque dici per defectionem solent, veluti cum dicitur "M. Cicero, homo magna eloquentia" et "Roscius, histrio summa venustate." Non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur. [3] Vt Vergilius alio in loco:

victorem Buten immani corpore —

id est corpus immane habentem— et item alibi:

in medium geminos immani pondere cestus
proiecit,

ac similiter:

domus sanie dapibusque cruentis.

[4] Sic igitur id quoque dictum videri debet: 'ipse Quirinali lituo', id est lituum Quirinalem tenens. Quod minime mirandum foret si ita dictum fuisset, Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus, statua grandi capite erat. Et "est" autem et "erat" et "fuit" plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.

[5] Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit. Vtrumque enim pari forma et pariter in capite incurvum est. [6] Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est, ex illo Homeri versu,

λίγξε βιός,

necesse est ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur. Vtitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba, ut ibi:

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.»

[7] Subiecit Avienus: «"maturate fugam" quid sit parum mihi liquet. Contraria enim videtur mihi fuga maturitati, unde quid de hoc verbo sentiendum sit quaeso me doceas.» [8] Et Servius: «Nigidius, homo omnium bonarum artium disciplinis egregius, "mature", inquit, "est quod neque citius neque serius sed medium quiddam et temperatum est." Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis "matura" dicuntur quae neque cruda et immitia sunt neque caduca et nimium cocta sed tempore suo temperate adulta. [9] Hanc interpretationem Nigidianam divus Augustus duobus verbis Graecis eleganter exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum ferunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. [10] Sic ergo et Vergilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant, tamquam mature, id est temperate abeuntes. Veretur enim ne ipso discessu classi noceant dum raptu nimio tamquam per fugam redeunt. [11] Idem Vergilius duo ista verba "maturare" et "properare" tamquam plane contraria scitissime separavit in his versibus:

frigidus agricolas siquando continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur.

[12] Bene et eleganter duo ista verba divisit. Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest: per serenas vero, quoniam tempus instat, properari necesse est. [13] Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur "praemature" factum quam "mature": sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est:

adpetis dominatum demens praemature praecocem

In quo versu animadvertendum est quod "praecocem" inquit non "praecoquem", est enim casus eius rectus non "praecoquis" sed "praecox".»

[14] Hic Avienus rursus interrogat: «cum Vergilius», inquit, «Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis visus apud inferos vindicaverit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa videre tormenta, in ipsos vero campos piorum libenter induxerit, cur hoc tamen versu ostendit illi partem locorum, quibus impii cohibebantur:

vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci?

Qui enim vestibulum et fauces vidit, intra ipsam aedem iam sine dubitatione successit, aut si quid aliud de vestibuli vocabulo intellegendum est, scire desidero.»

[15] Ad haec Servius: «pleraque sunt vocabula quibus vulgo utimur neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent, sicuti est "vestibulum" in sermonibus celebre atque obvium verbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido spectatum. Putant enim vestibulum esse partem domus priorem, quam atrium vocant. [16] Sed Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo, vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit. Ipsa enim ianua procul a via fiebat, area intersita quae vacaret. [17] Quae porro huic vocabulo ratio sit quaeri multum solet, sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit. [18] "Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat tum minutionem. Nam "vetus" et "vehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a nimio impetu et vi mentis instructum. "Vecors" autem et "vesanus" privationem significat sanitatis aut cordis. [19] Diximus autem superius eos qui amplas domos antiquitus faciebant locum ante ianuam vacuum relinquere solitos qui inter fores domus et viam medius esset. [20] In eo loco qui dominum eius domus salutatum venerant priusquam admitterentur consistebant, et neque in via stabant neque intra aedes erant. Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellata sunt spatia in quibus multum staretur ab advenientibus priusquam intromitterentur in domum. [21] Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus, in sensu tamen vocabuli dissentiunt. Referunt enim non ad eos qui adveniunt, sed ad illos qui in domo commanent, quoniam illic numquam consistunt, sed solius transitus causa ad hunc locum veniunt exeundo sive redeundo. [22] Sive igitur <ve> secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit. Fauces autem iter angustum est per quod ad vestibulum de via flectitur. [23] Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus impiorum, non est intra domum nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata.»

9

[1] «"Bidentes" hostiae quid essent», inquit Avienus, «interrogavi quendam de grammaticorum cohorte et ille "bidentes" oves esse respondit idcircoque "lanigeras" adiectum, ut oves planius demonstrarentur. [2] "Esto", inquam, "oves bidentes dicantur. Sed quae ratio huius in ovibus epitheti scire" inquam "volo." Atque ille nihil cunctatus "oves", inquit, "bidentes dictae sunt quod duos tantum dentes habeant." "Vbi terrarum quaeso te", inquam, "duos solos per naturam dentes habere oves aliquando vidisti? Ostentum enim hoc est et factis piaculis procurandum!" [3] Tum ille permotus mihi et inritatus "quaere", inquit, "ea potius quae a grammatico quaerenda sunt: nam de ovium dentibus opiliones percontator!" Facetias nebulonis hominis risi et reliqui; sed te percontor quasi ipsius verborum naturae conscium.»

[4] Tum Servius: «de numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est cum ipse iam riseris, verum procurandum ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit:

Mars, tibi voveo facturum, si unquam rediero,
bidente verre.

[5] Publius autem Nigidius in libro quem de extis composuit "bidentes" appellari ait non oves solas sed omnes hostias bimas. Neque tamen dixit cur ita appellentur. [6] Sed in commentariis ad ius pontificium pertinentibus legi "bidennes" primo dictas, D littera ex superfluo, ut saepe adsolet, interiecta. Sic pro "reire" "redire" dicitur et pro "reamare" "redamare", et "redarguere", non "rearguere". Ad hiatum enim duarum vocalium procurandum interponi solet D littera. [7] Ergo "bidennes" primum dictae sunt quasi "biennes" et longo usu loquendi corrupta est vox ex "bidennibus" in "bidentes". Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignoravit, in quinto librorum quos de Vergilio fecit "bidentes" appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem.»

[8] Iterum quaerit Avienus in his versibus,

frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
impositi dorso atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos,

cur Vergilius equi officium equiti dederit: «nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis.» [9] «Bene», inquit Servius, «haec tibi quaestio nata est ex incuria veteris lectionis. Nam quia saeculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent si veterum lectio nobis esset familiaris. Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, "equitem" vocaverunt, et "equitare" non hominem tantum sed equum quoque dixerunt. [10] Ennius libro Annalium septimo ait:

denique vi magna quadrupes, eques atque elephanti
proiciunt sese.

Numquid dubium est quin equitem in hoc loco ipsum equum dixerit, cum addidisset illi epitheton quadrupes? [11] Sic et "equitare", quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur. Lucilius namque, vir adprime linguae Latinae scius, equum equitare dicit hoc versu:

nempe hunc currere equum nos atque equitare videmus.

[12] Ergo et apud Maronem, qui antiquae Latinitatis diligens fuit, ita intellegendum est:

atque equitem docuere sub armis—

id est, docuerunt equum portando hominem—

insultare solo et gressus glomerare superbos.»

[13] Subiecit Avienus:

«cum iam trabibus contextus acernis
staret equus:

scire vellem in equi fabrica casune an ex industria hoc genus ligni nominaverit. Nam licet unum pro quolibet ligno ponere poeticae licentiae sit, solet tamen Vergilius temeritatem licentiae non amare, sed rationi certae in rerum vel nominum ele[ctione] [...]»

LIBER SEPTIMVS


1

[1] PRIMIS mensis post epulas iam remotis et discursum variantibus poculis minutioribus Praetextatus, «solet cibus», inquit, «cum sumitur, tacitos efficere, potus loquaces. At nos et inter pocula silemus tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.»

[2] Et Symmachus: «verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit et non tamquam censoria quaedam et plus nimio reverenda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum, sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat? [3] Doceat nos vel peregrina institutio et disciplina a Parthis petita, qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem. [4] An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit? Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc venia deprecatus est: "quae praesens", inquit, "locus et tempus exigit ego non calleo, quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori."»

[5] Ad haec Eustathius: «probo, Symmache, propositum tuum, quo philosophiam ea quam maximam putas observatione veneraris, ut tantum intra suum penetral aestimes adorandam. Sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem. Quam enim harum dixerim minus esse venerabilem? Ita fit ut ab huiusmodi coetibus relegatus matronarum talium chorus libertatem conviviorum solis concubinis, id est vitiis et criminibus, addicat. [6] Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet, tamquam non possit rebus adserere quae solet verbis docere, aut nesciat servare modum cuius in omnibus humanae vitae actibus terminos ipsa constituit. Neque enim ita ad mensas invito philosophiam ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere. [7] Vt ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione componam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram notae sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat.»

[8] Tunc Rufius: «quia te unicum, Eustathi», inquit, «sectatorem philosophiae nostra aetas tulit, oratus sis ut modum dispensationis quam das ei convivanti nobis ipse patefacias.»

[9] Et Eustathius: «primum hoc eam scio servaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum, et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari, quia velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu. [10] Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sonare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.

[11] Et haec una est de philosophiae virtutibus, quia cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur. Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salva et intra se quiescente veri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat. [12] Nec mirum si doctus faciet quod fecit quondam Pisistratus Athenarum tyrannus. Qui cum filiis suis rectum dando consilium non obtinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit, ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet: sciret igitur civitas subolem regis cum patre concordem. [13] Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantis quieti. Ita in omni vitae genere praecipueque in laetitia convivali omne quod videtur absonum in unam concordiam soni salva innocentia redigendum est. Sic Agathonis convivium, quia Socratas Phaedros Pausanias et Erysimachos habuit, sic ea cena quam Callias doctissimis dedit, Charmadam dico, Antisthenen et Hermogenen ceterosque his similes, verbum nullum nisi philosophum sensit. [14] At vero Alcinoi vel Didonis mensa quasi solis apta deliciis habuit haec Iopam illa Phemium cithara canentes, nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum ut se totum superflua eius effusione prolueret. Nonne si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret? Ergo prima eius observatio erit aestimare convivas.

[15] Deinde ubi sibi locum patere viderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias, sed utiles quidem, faciles tamen, quaestiones movebit. [16] Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis ut se amplius exerceat vel ad cursum vel ad pugilatum sodales lacessiverit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii, sic apud mensam quando licet aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies. [17] Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus silentiumne conviviis an et opportunus sermo conveniat. Nam si, ut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum inter mensas philosophandum necne sit. Si vero non erunt muta convivia, cur ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium? [18] Nam si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delenimentum illud quod Helena vino miscuit—

νηπενθές τ᾽ ἄχολόν τε, κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων—

non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi opportunitas quae hospitem maeroris oblitum flexit ad gaudium. [19] Vlixis enim praeclara facinora filio praesente narrabat:

οἷον καὶ τόδ᾽ ἔρεξε καὶ ἔτλη καρτερὸς ἀνήρ.

Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia digerendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse.

[20] Quid hoc, inquis, ad philosophiam? Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones, personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata. [21] Alios enim relata incitabunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent. [22] Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget; [23] ceterum his obnoxii repugnabunt et talis erit convivii tumultus ut sub huiusmodi invitati videantur edicto:

quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, viri, et pugnam sperate parati,

aut ut Homerus brevius et expressius dixit,

νῦν δ᾽ ἔρχεσθ᾽ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν ἄρηα.

[24] Ergo si opportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur ut et tecta et efficax sit. Quid mirum si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interrogationibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet? [25] Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit.»

2

[1] Et Avienus: «novas mihi duas disciplinas videris inducere, interrogandi vel etiam reprehendendi ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem vel iustam sequatur: unde haec quae leviter attigisti fac quaeso enarrando planiora.»

[2] «Primum», inquit Eustathius, «hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est. Hoc Graeci σκῶμμα vocant, non minus quidem amarum quam accusatio, si importune proferatur, sed a sapiente sic proferetur ut dulcedine quoque non careat.

[3] Et ut prius tibi de interrogatione respondeam, qui vult amoenus esse consultor ea interrogat quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse. [4] Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus. Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat. [5] Contra magnae amaritudinis est si coram multis aliquem interroges quod non opima scientia quaesivit. Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio, et omne hoc infortunium pudoris sui imputat consulenti. [6] Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur libenterque respondent et describunt modo verbis, modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderant aliorum oculis obicere. [7] Quid duces vel milites? quam fortiter a se facta semper dicturiunt et tamen tacent arrogantiae metu? Nonne hi si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, remunerationem putantes inter volentes narrare quae fecerant? [8] Adeo autem id genus narrationum habet quendam gloriae saporem ut si invidivel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant et alias inferendo fabulas prohibeant illa narrari quae solent narranti laudem creare. [9] Pericula quoque praeterita vel aerumnas penitus absolutas qui evasit ut referat gratissime provocatur: nam qui adhuc in ipsis vel paululum detinetur, horret admonitionem et formidat relatum. Ideo Euripides expressit:

ὡς ἡδύ τοι σωθέντα μεμνῆσθαι πόνων.

Adiecit enim σωθέντα ut ostenderet post finem malorum gratiam relationis incipere. Et poeta vester adiciendo 'olim' quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuvare dicit memoriam sedati laboris:

forsan et haec olim meminisse iuvabit.

[10] Nec negaverim esse malorum genera quae non vult qui pertulit vel transacta meminisse, nec minus interrogatus offenditur quam cum in ipsis malis fuit, ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, ut qui infaustas pertulit orbitates vel cui nota quondam adflicta censoria est. Cave interroges, ne videaris obicere.

[11] Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter adfabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix implet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio. [12] Iuvat si quem dicere iusseris amici sui repentinam felicitatem, quam sponte non audebat vel dicere vel tacere, modo iactantiae modo malitiae metu. [13] Qui venatibus gaudet interrogetur de silvae ambitu, de ambage lustrorum, de venationis eventu. Religiosus si adest, da illi referendi copiam quibus observationibus meruerit auxilia deorum, quantus illi caerimoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere, adde quia volunt et amicos se numinibus aestimari. [14] Si vero et senex praesens est, habes occasionem qua plurimum illi contulisse videaris, si eum interroges vel quae ad illum omnino non pertinent. Est enim huic aetati loquacitas familiaris. [15] Haec sciens Homerus quandam congeriem simul interrogantium Nestori fecit offerri:

ὦ Νέστορ Νηληϊάδη, σὺ δ᾽ ἀληθὲς ἐνίσπες·
πῶς ἔθαν᾽ Ἀτρεΐδης εὐρυκρείων Ἀγαμέμνον;
Ποῦ Μενέλαος ἔην; ...
Ἦ οὐκ Ἄργεος ἦεν Ἀχαιϊκοῦ ...;

Tot loquendi semina interrogando congessit ut pruritum senectutis expleret. [16] Et Vergilianus Aeneas gratum se ad omnia praebens Euandro, varias illi narrandi occasiones ministrat. Neque enim de una re aut altera requirit, sed

singula laetus
exquiritque auditque virum monimenta priorum,

et Euander consultationibus captus scitis quam multa narraverit.»

3

[1] Haec dicentem favor omnium excepit. Sed mox subiecit Avienus: «vos omnes qui doctorum doctissimi adestis, oraverim ut hortatu vestro Eustathius quae de scommate paulo ante dixerit animetur aperire.» [2] Omnibusque ad hoc provocantibus ille contexuit: «praeter κατηγορίαν, quae ψόγος est, et praeter διαβολήν, quae delatio est, sunt alia duo apud Graecos nomina, λοιδορία et σκῶμμα, quibus nec vocabula Latina reperio, nisi forte dicas loedoriam exprobrationem esse ac directam contumeliam, scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur ut aliud sonet, aliud intellegas. [3] Nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnumquam his in quos iacitur et dulce est. Quod genus maxime vel sapiens vel alias urbanus exercet praecipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio. [4] Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus impellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem. Ergo cautius in convivio abstinendum scommate quod tectam intra se habet iniuriam. [5] Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur, maxime quia dicta huiusmodi risum praesentibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria. [6] Est autem loedoria huiusmodi: oblitusne es quia salsamenta vendebas? Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est: meminimus quando bracchio te emungebas. Nam cum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est, quod aperte obiectum exprobratumque est, hoc scomma, quod figurate. [7] Octavius, qui natu nobilis videbatur, Ciceroni recitanti ait: "non audio quae dicis." Ille respondit: "certe solebas bene foratas habere aures." Hoc eo dictum quia Octavius Libys oriundus dicebatur, quibus mos est aurem forare. [8] In eundem Ciceronem Laberius cum ab eo ad consessum non reciperetur, dicentem, "reciperem te nisi anguste sederemus," ait mimus ille mordaciter, "atqui solebas duabus sellis sedere," obiciens tanto viro lubricum fidei. Sed et quod Cicero dixit, "nisi anguste sederemus", scomma fuit in Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent. [9] Tali ergo genere, quod fetum contumeliae est, abstinendum sapienti semper, ceteris in convivio est.

[10] Sunt alia scommata minus aspera, quasi edentatae beluae morsus, ut Tullius in consulem qui uno tantum die consulatum peregit: "solent", inquit, "esse flamines diales, modo consules diales habemus." Et in eundem: "vigilantissimus est consul noster, qui in consulatu suo somnum non vidit," eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset, "veniebam", inquit, "sed nox me comprehendit." [11] Haec et talia sunt quae plus urbanitatis, minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis, aut parum aut nihil gignentia doloris; ut si in calvitium cuiusquam dicas vel in nasi seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem. Haec enim quanto minoris infortunii sunt tanto levioris doloris. [12] Contra oculorum orbitas non sine excitatione commotionis obicitur. Quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iuraverat quod ei parsurus esset, occidit propter scomma ab eodem de se dictum. Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omni modo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit: "ergo impossibilem mihi dicitis spem salutis." Erat autem Antigonus uno orbatus oculo, et importuna urbanitas male dicacem luce privavit.

[13] Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis. Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset, et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur et ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens, "tu nobis", inquit, "absolve cur et de albis et de nigris loris similes maculae gignantur."

[14] Sunt scommata quae in superficie habent speciem contumeliae sed interdum non tangunt audientes, cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitant, ut contra sunt quae speciem laudis habent, et persona audientis efficit contumeliae plena. De priore genere prius dicam. [15] T. Quietus praetor de provincia nuper reverterat, observata —quod mireris Domitiani temporibus— praeturae maxima castitate. Is cum aeger adsidenti amico diceret frigidas se habere manus, renidens ille ait, "atquin eas de provincia calidas paulo ante revocasti." Risit Quietus delectatusque est, quippe alienissimus a suspicione furtorum; contra, si hoc diceretur male sibi conscio et sua furta recolenti, exacerbasset auditum. [16] Critobulum famosae pulchritudinis adulescentem Socrates cum ad comparationem formae provocaret, iocabatur, non inridebat. Certe si dicas consummatarum divitiarum viro, "tibi excito creditores tuos," aut si nimis casto, "gratae tibi sunt meretrices, quia continua eas largitate ditasti," uterque delectabuntur, scientes his dictis suam conscientiam non gravari, [17] sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante divisi. Nam si timidissimo dixero, "Achilli vel Herculi comparandus es," aut famosae iniquitatis viro, "ego te Aristidi in aequitate praepono," sine dubio verba laudem sonantia ad notam vituperationis suae uterque tracturus est.

[18] Eadem scommata eosdem modo iuvare, modo mordere possunt pro diversitate praesentium personarum. Sunt enim quae si coram amicis obiciantur nobis, libenter audire possimus, uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat: [19] ut si quis adulescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lectionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum. Haec enim et in quos dicuntur et praesentes hilaritate perfundunt. [20] Commendat scomma et condicio dicentis, si in eadem causa sit: ut si alium de paupertate pauper inrideat, si obscure natum natus obscure. Nam Tarseus Amphias cum ex hortulano potens esset et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subiecit: "sed et nos de isdem seminibus sumus," et omnes pariter laetos fecit. [21] Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vituperes quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo. Sic et Diogenes Antisthenen Cynicum, magistrum suum, solebat veluti vituperando laudare. "Ipse me", aiebat, "mendicum fecit ex divite, et pro ampla domo in dolio fecit habitare." Melius autem ista dicebat quam si diceret, "gratus illi sum quia ipse me philosophum et consummatae virtutis virum fecit."

[22] Ergo cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus. Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae vitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adulescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in se dicta perpeti discerent, ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat. [23] Cum ergo videas, mi Aviene —instituenda est enim adulescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat— cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis, in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas. [24] Quod genus veteres ita ludicrum non putarunt ut et Aristoteles de ipsis aliqua conscripserit et Plutarchus et vester Apuleius, nec contemnendum sit quod tot philosophantium curam meruit.»

4

[1] Et Praetextatus: «hoc quaestionum genus cum et senilem deceat aetatem, cur soli iuveni suadetur? Quin agite, omnes qui adestis, haec apta convivio fabulemur, nec de cibatu tantum, sed et si qua de natura corporum vel alia, praesente maxime Dysario nostro, cuius plurimum ad hoc genus quaestionum poterit ars et doctrina conferre, sortiamurque, si videtur, ut per ordinem unus quisque proponat quam solvendam aestimat quaestionem.» [2] Hic adsensi omnes Praetextato anteloquium detulerunt, orantes ut cum ipse coepisset, ceteris ex filo consultationis eius interrogandi constitueretur exemplum. [3] Tum ille, «quaero», inquit, «utrum simplex an multiplex cibus digestu sit facilior, quia multos hunc, nonnullos illum sectantes videmus. Et est quidem superba et contumax et velut sui ostentatrix continentia, contra amoenam se et comem adpetentia vult videri. Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati. Nec longe petendus adsertor est cum Dysarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura, fabricae huius auctor et nutrix. Dicas ergo velim quid de hoc quod quaeritur medicinae ratio persuadeat.»

[4] «Si me», Dysarius inquit, «aliquis ex plebe imperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, admonuisse illum contentus forem institutionis pecudum, quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis implicantur quibus, ut altiles fiant, offae compositae et quibusdam condimentis variae farciuntur. [5] Nec dubitaret posthac cum advertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam composita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere. [6] Fortasse illum attentiorem exemplo altero fecissem, ut consideraret nullum umquam fuisse medicorum circa curas aegrescentium tam audacis neglegentiae ut febrienti varium et non simplicem cibum daret. Adeo constat quam facilis digestu sit uniformis alimonia, ut ei, vel cum infirma est natura, sufficiat. [7] Nec tertium defuisset exemplum, ita esse vitandam ciborum varietatem ut varia solent vina vitari. Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem, necdum hoc potus copia postulante? [8] Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit obtinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit.

[9] Cruditates eveniunt aut qualitate suci in quem cibus vertitur, si non sit aptus umori qui corpus obtinuit, aut ipsius cibi multitudine, non sufficiente natura ad omnia quae congesta sunt concoquenda. Ac primum de suci qualitate videamus.

[10] Qui simplicem cibum sumit, facile quo suco corpus eius vel gravetur vel iuvetur usu docente cognoscit. Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit; et ita fit ut noxa cuius causa deprehensa est, facile vitetur. [11] Qui autem multiplici cibo alitur, diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum, nec concordant umores ex materiae varietate nascentes nec efficiunt liquidum purumve sanguinem, in quem iecoris ministerio vertuntur, et in venas cum tumultu suo transeunt. Hinc morborum scaturrigo, qui ex repugnantium sibi umorum discordia nascuntur. [12] Deinde quia non omnium quae esui sunt una natura est, non omnia simul coquuntur, sed alia celerius, tardius alia, et ita fit ut digestionum sequentium ordo turbetur. [13] Neque enim cibi quem sumimus una digestio est sed, ut corpus nutriat, quattuor patitur digestiones, quarum unam omnes vel ipsi quoque hebetes sentiunt, alias occultior ratio deprehendit. Quod ut omnibus liqueat, paulo altius mihi causa repetenda est.

[14] Quattuor sunt in nobis virtutes quae administrandam alimoniam receperunt, quarum una dicitur καθελκτική, quae deorsum trahit cibaria confecta mandibulis. Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret nisi eam vis naturae occultior hauriret? [15] Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus, succedentibus sibi foraminibus pervium, ad imum usque descendant et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae haec cura virtutis est, quam Graeci, quia retentatrix est, vocant καθεκτικήν. [16] Tertia quia cibum in aliud ex alio mutat, vocatur ἀλλοιωτική. Huic obsequuntur omnes, quia ipsa digestionibus curat. [17] Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit devorata et in follem ventris recondit. Hic est stomachus, qui paterfamilias dici meruit, quasi omne animal solus gubernans: nam si aegrescat, vita in ancipiti est, titubante alimoniae meatu, cui natura tamquam rationis capaci velle ac nolle contribuit. Inferius vero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde via est egerendis. [18] Ergo in ventre fit prima digestio, virtute ἀλλοιωτικῇ in sucum vertente quicquid acceptum est, cuius faex retrimenta sunt quae per intestina inferiore orificio tradente labuntur, et officio quartae virtutis, cui ἀποκριτική nomen est, procuratur egestio.

[19] Ergo postquam in sucum cibus reformatur, hic iam iecoris cura succedit. Est autem iecur concretus sanguis et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem, et sicut cibum in sucum verti prima est, ita sucum transire in sanguinem secunda digestio est. [20] Hunc calor iecoris administratum per venarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est. [21] Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae contagione frigoris sinistra obtinentis hebetantur. [22] In venis autem et arteriis, quae sunt receptacula sanguinis et spiritus, tertia fit digestio. Nam acceptum sanguinem quodammodo defaecant, et quod in eo aquosum est venae in vesicam refundunt, liquidum vero purumque et altilem sanguinem singulis totius corporis membris ministrant et ita fit ut cum cibum solus venter accipiat, alimonia eius dispersa per universos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos. [23] Et haec est quarta digestio, quae in singulis membris fit dum quod unicuique membro datum est ipsi membro fit nutrimentum. Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt; quae cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus: [24] si qua vero pars corporis aegrescat, in ipsam quasi infirmiorem ultima illa quae diximus retrimenta labuntur, et hinc nascuntur morborum causae quae ῥεύματα medicis vocare mos est. [25] Si enim fuerit ultimi suci iusto uberior multitudo, hanc a se repellit pars corporis illa quae sanior est, et sine dubio labitur in infirmam quae vires non habet repellendi, unde alieni receptio distendit locum in quem ceciderit, et hinc creantur dolores. Haec est ergo triplex causa vel podagrae vel cuiuslibet ex confluentia morbi, id est multitudo umoris, fortitudo membri a se repellentis et recipientis infirmitas.

[26] Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus, recurramus animo ad illam primam digestionem quae in ventre conficitur, et invenietur quid impedimenti ex multiformi nascatur alimoniae. [27] Diversorum enim ciborum diversa natura est, et sunt qui celerius, sunt qui tardius digeruntur. Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit; et hoc saepe etiam eructando sentimus. [28] Alia quoque, quibus tarda digestio est, velut ligna umida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur —siquidem nec hoc sensum eructantis evadit. [29] Cibus autem simplex non habet controversam moram dum simul in simplicem sucum vertitur, nec digestio ulla turbatur dum omnes sibi stata momentorum dimensione succedunt. [30] Si quis autem —quia nihil impatientius imperitia— rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare, hic quoque multiformis alimonia deprehenditur causa morborum. [31] Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur, et fit inde congeries, dum pruritu desiderii amplius vel certe de singulis parva libantur. [32] Hinc Socrates suadere solitus erat illos cibos potusve vitandos, qui ultra sitim famemve sedandam producunt adpetentiam. Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est. Quid enim tam contrarium quam virtus et voluptas? [33] Sed modum disputationi facio, ne videar hoc ipsum in quo sumus, licet sobrium sit, tamen quia varium est accusare convivium.»

5

[1] Haec cum Praetextato et ceteris prona adsensione placuissent, Euangelus exclamavit: «nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graia lingua captivas tenet et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis, qui ad extorquendam fidem agit in audientes tyrannum. [2] Et quia his loquendi labyrinthis impares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat, et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.»

[3] Et Symmachus: «rem iucundam, Euangele, amarius postulasti. Vadere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere. [4] Nec abnego potuisse me quoque tamquam palinodiam canere. Est enim rhetorica praelusio communes locos in utramvis partem inventorum alternatione tractare. Sed quia facilius Graecorum inventionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Dysarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem.»

[5] Ille diu hoc a se officium deprecatus ubi tot impellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit, «bellum», inquit, «duobus mihi amicissimis cogor indicere, Dysario et continentiae, sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor. [6] In primo speciosis magis quam veris, ut docebitur, exemplis paene nos Dysarii nostri cepit ingenium. Ait enim pecudes simplici uti cibo et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem. Sed utrumque falsum probabo.

[7] Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia nec ab illis quam a nobis morbi remotiores. Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum, aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit. [8] Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus veteris comoediae poetas. Is in fabula quae inscribitur Aeges inducit capras de cibi sui copia in haec se verba iactantes:

[9] βοσκόμεθ᾽ ὕλης ἀπὸ παντοδαπῆς, ἐλάτης, πρίνου κομάρου τε
πτόρθους ἁπαλοὺς ἀποτρώγουσαι, καὶ πρὸς τούτοισί γε θαλλόν,
κύτισόν τ᾽ ἠδὲ σφάκον εὐώδη, καὶ σμίλακα τὴν πολύφυλλον,
κότινον, σχῖνον, μελίαν, λεύκην, ἁλίαν δρῦν, κιττόν, ἐρείκην,
πρόμαλον, ῥάμνον, φλόμον, ἀνθέρικον, κισθόν, φηγόν, θύμα, θύμβραν.

Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine? [10] Quod autem non facilius morbis homines quam pecudes occupentur, Homero teste contentus sum qui pestilentiam refert a pecudibus inchoatam, quando morbus, antequam in homines posset inrepere, facilius captis pecoribus incubuit. [11] Sed et quanta sit mutis animalibus infirmitas vitae brevitas indicio est. Quod enim eorum quibus notitia nobis in usu est potest annos hominis aequare, nisi recurras forte ad ea quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur? Quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi. Nam non minus edacitatis habent quam de longaevitate eorum opinio fabulatur.

[12] Secundum si bene recordor exemplum est solere medicos aegris simplicem cibum offerre, non varium; cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura. Ideo si quis aegrescentium vel de ipso simplici amplius adpetat, subducitis adhuc desideranti. Ideo vobis commento tali non qualitas sed modus quaeritur. [13] Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur. Ceterum longe alia potus, alia ciborum ratio est. Quis enim umquam edendo plurimum mente sauciatus est, quod in bibendo contingit? [14] Fartus cibo stomachum vel ventrem gravatur, infusus vino fit similis insano, opinor quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus illabitur; potus ut natura levior mox altum petit et cerebrum, quod in vertice locatum est, ferit fumi calentis aspergine. [15] Et ideo varia vina vitantur ne res quae ad possidendum caput repentina est calore tam diverso quam subito consilii sedem sauciet. Quod aeque in cibi varietate metuendum nulla similitudo, ratio nulla persuadet.

[16] In illa vero disputatione, qua digestionum ordinem sermone luculento et vario digessisti, illa omnia quae de natura humani corporis dicta sunt et nil nocent propositae quaestioni, et eloquenter dicta non abnego. Illi soli non adsentior, quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint. [17] Ex calido enim et frigido, de sicco et umido constamus. Cibus vero simplex sucum de se unius qualitatis emittit. Scimus autem similibus similia nutriri. Dic quaeso unde tres aliae qualitates corporis nutriantur. [18] Singula autem ad se similitudinem sui rapere testis Empedocles, qui ait,

ὣς γλυκὺ μὲν γλυκὺ μάρπτε, πικρὸν δ᾽ ἐπὶ πικρὸν ὄρουσεν,
ὀξὺ δ᾽ ἐπ᾽ ὀξὺ ἔβη, θερμὸν δ᾽ ἐποχεύετο θερμῷ.

[19] Te autem saepe audio Hippocratis tui verba cum admiratione referentem: εἰ ἓν ἦν ὁ ἄνθρωπος, οὐδέποτ᾽ ἂν ἤλγεεν• ἀλγεῖ δέ, οὐκ ἄρα ἕν ἐστι. Ergo si homo non unum, nutriendus est non ex uno. [20] Nam et deus omnium fabricator aërem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit umori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos. Ver ergo calidum fecit et umectum, sicca est aestas et calida, autumnus siccus et frigidus, hiems umida pariter et frigida est. [21] Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diversitatibus et ipsa constant et nos nutriunt. Est enim ignis calidus et siccus, aër umectus et calidus, aqua similiter umecta sed frigida, terra frigida pariter et sicca. Cur ergo nos ad uniformem cibum redigis cum nihil nec in nobis nec circa nos nec in his de quibus sumus uniforme sit? [22] Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit. Si vero et qui mensa fruitur copiosa hoc vitium saepe non sentit, et qui se uno cibo adficit saepe sustinet quod accusas, cur hoc varietati et non modo edacitatis adsignas? Nam et de simplici avidus noxam patitur cruditatis, et in vario moderatus digestionis commodo fruitur.

[23] "At", inquies, "ipsa immoderatio ex ciborum varietate nascitur titillante gula et adsumenda plura quam necesse est provocante." [24] Rursus ad ea quae iam dixi revolvor, cruditates de modo, non de qualitate provenire. Modum vero servat qui sui potens est et in mensa Sicula vel Asiana, excedit impotens et si solis olivis aut olere vescatur. Et tam ille copiosus si moderationem tenuit sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit. [25] Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta componitis? [26] Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec monstrosis carnibus abstinetis, inserentes poculis testiculos castorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est. [27] Cum ergo ad custodiam vitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam revocent, iste contineat, cur illis providere varietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis?

[28] Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermonis invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est. Quid enim agit ipse serius non edendo nisi cogente fame nec potando praeter sitim nisi ut de utroque capiat voluptatem? Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda. [29] Parum est si excusata sit et non etiam laudetur voluptas. Nam cibus qui cum voluptate sumitur, desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem: et dum animose fruitur, mox eum concoquit, quod non ex aequo cibis evenit quos nulla sui dulcedo commendat. Quid ergo accusas varietatem quasi gulae irritamentum cum salus sit hominis vigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior? [30] Nam sicut in mari gubernatores vento suo etiam si nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant et flatum cum est maior coercent, sopitum vero excitare non possunt, ita et adpetentia cum titillatur et crescit, rationis gubernaculo temperatur, si semel ceciderit, animal extinguitur. [31] Si ergo cibo vivimus et cibum appetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur. [32] Memineritis tamen lepido me convivio adesse, non anxio; nec sic admitto varietatem ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur. Ita enim fit ut etiam si sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo.»

[33] His favorabiliter exceptis Dysarius: «obsecutus es», inquit, «Eustathi, dialecticae, ego medicinae. Qui volet eligere sequenda usum consulat, et quid sit utilius sanitati experientia docebit.»

6

[1] Post haec Flavianus: «et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum; sed et nunc Eustathius cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem. Mihi autem saepe hoc mecum reputanti visa est vini natura frigori propior quam calori, et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut vestrum sit de mea aestimatione iudicium. [2] Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam appetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum. Nam et ferrum cum tactu sit frigidum —

ψυχρὸν δ᾽ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν—

si tamen solem pertulerit, concalescit et calor advena nativum frigus expellit. Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus. [3] Vinum aut potu interioribus conciliatur, aut fotu, ut superficiem curet, adhibetur. Cum infunditur cuti, quin frigidum sit nec medici infitias eunt, calidum tamen in interioribus praedicant, cum non tale descendat sed admixtum calidis concalescat. [4] Certe respondeant volo cur stomacho in lassitudinem degeneranti ad instaurandas constrictione vires offerant aegrescenti vinum, nisi frigore suo lassata cogeret et colligeret dissoluta? Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes.

[5] Dabo aliud indicium accidentis vino quam ingeniti caloris. Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari. Infusum enim visceribus trahit ad se calorem et veneno frigido quasi calidum iam repugnat. Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit. [6] Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni nec in interioribus iam calescit, quia non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera. [7] Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus. Insomnem medici frigidis oblinunt, modo papaveris suco, modo mandragora vel similibus, in quibus est et vinum; nam vino somnus reduci solet, quod non nisi ingeniti frigoris testimonium est. [8] Deinde omnia calida Venerem provocant et semen excitant et generationi favent, hausto autem mero plurimo fiunt viri ad coitum pigriores, sed nec idoneum conceptioni serunt, quia vini nimietas ut frigidi facit semen exile vel debile. [9] Hoc vero vel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis. Fiunt enim tremuli, graves, pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur. Idem corporis torpor ambobus, eadem linguae titubatio. Multis autem et morbus ille quem παράλυσιν Graeci vocant sic nimio vino, ut multo algore, contingit. [10] Respicite etiam quae genera curationis adhibeantur ebriis. Nonne cubare sub multis operimentis iubentur ut exstinctus calor refoveatur? Non et ad calida lavacra ducuntur? Non illis unctionum tepore calor corporis excitatur? [11] Postremo qui fiunt crebro ebrii <alii> cito senescunt, alii ante tempus competentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt. [12] Quid aceto frigidius, quod culpatum vinum est? Solum enim hoc ex omnibus umoribus crescentem flammam violenter extinguit, dum per frigus suum calorem vincit elementi. [13] Nec hoc praetereo, quod ex fructibus arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cydonia, quae cotonea vocat Cato.

[14] Haec ideo dixerim, quod me saepe movit et exercuit mecum disputantem, quia in medium proferre volui, quid de vino aestimaverim sentiendum. Ceterum consultationem mihi debitam non omitto. Te enim, Dysari, convenio ut quod quaerendum mihi occurrit absolvas. [15] Legisse apud philosophum Graecum memini —ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate composuit— mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes; nec causam vel huius frequentiae vel illius raritatis adiecit. Et quia ad naturam corporum tota haec quaestio pertinet, quam nosse et industriae tuae et professionis officium est, volo te causas rei quam ille sententiae loco dixit, si tamen philosopho adsentiris, aperire.»

[16] Tum ille: «recte et hoc Aristoteles ut cetera, nec possum non adsentiri viro cuius inventis nec ipsa natura dissentit. Mulieres, inquit, raro ebriantur, crebro senes. Rationis plena gemina ista sententia, et altera pendet ex altera. Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter impellat. Contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile. [17] Mulier umectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue adsiduae purgationes superfluo exonerantes corpus umore. Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit umorem, vim suam perdit et fit dilutius nec facile cerebri sedem ferit fortitudine eius extincta. [18] Sed et haec ratio iuvat sententiae veritatem, quod muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat umori in egestionis exitum confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit. [19] Contra senibus siccum corpus est, quod probat asperitas et squalor cutis. Vnde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis. Intra hos vinum nec patitur contrarietatem repugnantis umoris et integra vi sua adhaeret corpori arido, et mox loca tenet quae sapere homini ministrant. [20] Dura quoque esse senum corpora nulla dubitatio est, et ideo ipsi etiam naturales meatus in membris durioribus obserantur, et hausto vino exhalatio nulla contingit, sed totum ad ipsam sedem mentis ascendit. [21] Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione, quibus tam subiacent iuvenes ebrii quam senes sobrii. Si ergo levem pertulerint impulsum vini, non accipiunt haec mala sed incitant, quibus aetatis ratione iam capti sunt.»

7

[1] Probata omnibus Dysarii disputatione subiecit Symmachus: «ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Dysarius invenit, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum et ita debilitari ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.» [2] Ad haec Horus: «tu vero, Symmache, frustra opinaris frigidam mulierum esse naturam, quam ego calidiorem virili, si tibi volenti erit, facile probabo. [3] Vmor naturalis in corpore, quando aetas transit pueritiam, fit durior et acuitur in pilos. Ideo tunc et pubes et genae et aliae partes corporis vestiuntur. Sed in muliebri corpore hunc umorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et levitas. [4] Est et hoc in illis indicium caloris, abundantia sanguinis cuius natura fervor est, qui ne urat corpus, si insidat, crebra purgatione subtrahitur. Quis ergo dicat frigidas, quas nemo potest negare plenas caloris quia sanguinis plenae sunt? [5] Deinde licet urendi corpora defunctorum usus nostro saeculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria, et unius adiutu quasi natura flammei et ideo celeriter ardentis cetera flagrabant. [6] Ita nec veteribus calor mulierum habebatur incognitus. Nec hoc tacebo quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum quia calent amplius. Nam et secundum iura publica duodecimus annus in femina et quartus decimus in puero definit pubertatis aetatem. [7] Quid plura? Nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas, nec ita operimentis plurimis involutas ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aër ingerit repugnante?»

[8] Ad haec renidens Symmachus: 'bene', inquit, 'Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari. Nam quod pilis ut viri non obsidentur, inopia caloris est. Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negaverit frigidiorem viris, sed et in corpore humano illae partes maxime vestiuntur quibus amplius inest caloris. Leve autem est mulierum corpus quasi naturali frigore densetum, comitatur enim algorem densitas, levitas densitatem. [9] Quod vero saepe purgantur, non multi sed vitiosi umoris indicium est. Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur. Quod maxime probatur quia mulieribus cum purgantur etiam algere contingit, unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in vivo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum. [10] Quod muliebre corpus iuvabat ardentes viros, non caloris erat sed pinguis carnis et oleo similioris, quod non illis contingeret ex calore. [11] Quod cito admonentur generationis, non nimii caloris sed naturae infirmioris est, ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius. Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo, et hoc tibi sit indubitata probatio in utroque sexu vel frigoris vel caloris. Nam vis eadem in frigidiore corpore celerius extinguitur, in calidiore diutius perseverat. [12] Quod frigus aëris tolerabilius viris ferunt, facit hoc suum frigus, similibus enim similia gaudent. Ideo ne corpus earum frigus horreat, facit consuetudo naturae quam sortitae sunt frigidiorem.

[13] Sed de his singuli ut volent iudicent. Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Dysario quaero et mihi usque ad adfectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto. [14] Nuper in Tusculano meo fui, cum vindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur. Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum nec tamen ebrietate capi. Quod in illis praecipue admirabar, quos impelli ad insaniam parvo vino noveram. Quaero quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?»

[15] Ad haec Dysarius: «omne quod dulce est cito satiat nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror. In musto autem sola dulcedo est, suavitas nulla. Nam vinum cum in infantia est, dulce; cum pubescit, magis suave quam dulce est. [16] Esse autem harum duarum rerum distantiam certe Homerus testis est, qui ait,

μέλιτι γλυκερῷ καὶ ἡδέϊ οἴνῳ.

Vocavit enim mel dulce et vinum suave. Mustum igitur cum necdum suave est sed tantum modo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati. [17] Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerant melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit. Ideo ergo non inebriat mustum in quo est sola dulcedo.

[18] Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati, delapsum vero relinquit sine dubio in homine ambas qualitates naturae suae, quarum altera in flatu, altera in aquae substantia est. [19] Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae vero qualitas non solum ipsa non impellit in insaniam sed et, si qua vinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit. [20] Inesse autem aquam musto vel hinc docetur quod cum in vetustatem procedit fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur, remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti umoris permixtione mollita.»

8

[1] Post haec Rufius Albinus: «ego quoque pro virili portione Dysarium nostrum inexercitum non relinquo. Dicas quaeso quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione "insicium" dictum amissione N litterae postea quod nunc habet nomen obtinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens, et quicquid grave erat carnis absumpserit, consummationemque eius multa ex parte confecerit.»

[2] Et Dysarius: «inde hoc genus cibi difficile digeritur unde putas ei digestionem ante provisam. Levitas enim quam tritura praestat facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur. [3] Sic et mox tritum atque formatum, cum in aquam coicitur, natat. Ex quo intellegitur quod idem faciens in ventris umore subducit se digestionis necessitati, et tam sero illic coquitur quam tardius conficiuntur quae vapore aquae quam quae igne solvuntur. Deinde dum instantius teritur, multus ei flatus involvitur, qui prius in ventre consumendus est, ut tum demum conficiatur quod remansit de carne iam liberum.»

[4] «Hoc quoque scire aveo», Rufius inquit, «quae faciat causa nonnullos carnes validiores facilius digerere quam tenues. Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant.» [5] «In his», Dysarius ait, «huius rei auctor est nimia in homine vis caloris: quae si idoneam materiam suscipit, libere congreditur et cito eam in concertatione consumit; levem modo praeterit ut latentem, modo in cinerem potius quam in sucum vertit, ut ingentia robora in carbonum frusta lucentia igne vertuntur, paleae si in ignem ceciderint, mox solum de eis cinerem restat videri. [6] Habes et hoc exemplum non dissonum quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit: vento nimio abies aut quercus avellitur, cannam nulla facile frangit procella.»

[7] Cumque Rufius delectatus enarrantis ingenio plura vellet interrogare, Caecina se Albinus obiecit: «mihi quoque desiderium est habendi paulisper negotii cum tam facunda Dysarii doctrina. Dic, oro te, quae facit causa ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem.» [8] Et Dysarius: «species», inquit, «et acres et calidae superficiem cui adponuntur exulcerant, quia integra virtute sua sine alterius rei admixtione utuntur ad noxam. Sed si in ventrem receptae sint, solvitur vis earum ventralis umoris alluvione, qua fiunt dilutiores, deinde prius vertuntur in sucum ventris calore quam ut integrae possint nocere.»

[9] Caecina subiecit: «dum de calore loquimur, admoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed paene dixerim frigida virtute nascatur.» [10] Ad hoc Dysarius: «usu tibi, Albine, compertum est, aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere. Quod fit non alia de causa nisi quod aëre qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturrigo, et contra cum aër hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem. [11] Quod ergo ubique alternatur varietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aër semper est in calore. Frigus enim ima petens vitium radicibus involvitur, et talem dat qualitatem suco inde nascenti. Ideo regionis calidae vina calore caruerunt.»

[12] «Tractatus noster», Albinus inquit, «semel ingressus calorem non facile alio digreditur. Dicas ergo volo cur qui in aquam descendit calidam, si se non moverit, minus uritur; sed si agitatu suo aquam moverit, maiorem sentit calorem et totiens aqua urit amplius, quotiens novus ei motus accesserit.» [13] Et Dysarius, «calida», inquit, «quae adhaeserit nostro corpori, mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis. Motus vero aquam novam semper ac calidam corpori applicat et cessante adsuetudine de qua paulo ante diximus semper novitas auget sensum caloris.» [14] «Cur ergo», Albinus ait, «aestate cum aër calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit? Eadem enim ratione et in hoc fervorem deberet motus augere.» [15] «Non eadem ratio», Dysarius inquit, «in aquae et aëris calore. Illa enim corporis solidioris est, et crassa materies cum movetur, integra vi sua superficiem cui admovetur invadit; aër motu in ventum solvitur et liquidior se factus agitatu flatus efficitur. Porro ut flatus illud removet quod circumfusum nobis erat, erat autem circa nos calor, remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.»

9

[1] Interpellat Euangelus pergentem consultationem et «exercebo», inquit, «Dysarium nostrum si tamen minutis illis suis et rorantibus responsionibus satisfaciet consulenti. [2] Dic, Dysari, cur qui ita se vertunt ut saepe in orbem rotentur, et vertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseveraverint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem.»

[3] Ad haec Dysarius, «septem», inquit, «corporei motus sunt. Aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit, aut in dexteram laevamve divertitur, aut sursum promovet aut deorsum, aut orbiculatim rotatur. [4] Ex his septem motibus unus tantum in divinis corporibus invenitur, sphaeralem dico, quo movetur caelum, quo sidera, quo cetera moventur elementa. Terrenis animalibus illi sex praecipue familiares sunt, sed nonnumquam adhibetur et septimus. Sed sex illi ut directi, ita et innoxii; septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et umoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes corporis sensus gubernanti ministrat. [5] Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus vim suam praestat; hoc est quod nervis et musculis corporis fortitudinem praebet. Ergo vertigine turbatum et simul agitatis umoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit. [6] Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior, postremo, nervis et musculis nullam ab eo virtutem quasi deficiente sumentibus, totum corpus, quod his sustinetur et in robur erigitur, desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam. [7] Sed contra haec omnia consuetudo, quam secundam naturam pronuntiavit usus, illos iuvat qui in tali motu saepe versantur. Spiramentum enim cerebri quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae, non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit. Ideo consuetis etiam iste agitatus innoxius est.»

[8] «Inretitum te iam, Dysari, teneo et si vere opinor, nusquam hodie effugies. Et alios enim in arte tibi socios et ipsum te audivi saepe dicentem, cerebro non inesse sensum, sed ut ossa ut dentes ut capillos, ita et cerebrum esse sine sensu. Verumne est haec vos dicere solitos, an ut falsum refelles?» [9] «Verum», ait ille. «Ecce iam clausus es. Vt enim concedam tibi praeter capillos in homine aliquid esse sine sensu, quod non facile persuasu est, tamen cur sensus omnes paulo ante dixisti a cerebro ministrari, cum cerebro non inesse sensum ipse fatearis? Potestne excusare huius contrarietatis ausum vel vestri oris nota volubilitas?»

[10] Et Dysarius renidens: «retia quibus me involutum tenes nimis rara sunt, nimis patula: ecce me, Euangele, sine nisu inde exemptum videbis. [11] Opus naturae est ut sensum vel nimium sicca vel nimium umecta non capiant. Ossa, dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat; adeps medulla et cerebrum ita in umore atque mollitie sunt, ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat. [12] Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit. Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris. [13] "Sed videmus", inquies, "tormentis adfici quibus secantur ossa, torqueri homines et dolore dentium." Hoc verum esse quis abneget? Sed ut os secetur, omentum quod impositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, importat. Quod cum medici manus transit, os iam cum medulla quam continet habent indolentiam sectionis similem capillorum. Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem. [14] Nam et unguis quantus extra carnem crescendo pergit sine sensu secatur, qui carni adhaeret iam facit si secetur dolorem, non suo sed sedis suae corpore; sicut capillus dum superior secatur nescit dolorem: si avellatur, sensum accipit a carne quam deserit. Et cerebrum quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc importat dolorem.

[15] Ergo diximus quae in homine sine sensu sint et quae hoc causa faciat indicatum est. Reliqua pars debiti mei de eo est cur cerebrum, cum sensum non habeat, sensus gubernet. Sed de hoc quoque temptabo, si potero, esse solvendo.

[16] Sensus de quibus loquimur quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Hi aut corporei sunt aut circa corpus, solisque sunt caducis corporibus familiares. Nulli enim divino corpori sensus inest, anima vero omni corpore, vel si divinum sit, ipsa divinior est. Ergo, si dignitas divinorum corporum sensum dedignatur, quasi aptum caducis, multo magis anima maioris est maiestatis quam ut sensu egeat. [17] Vt autem homo constet et vivum animal sit, anima praestat, quae corpus inluminat. Porro inluminat inhabitando et habitatio eius in cerebro est. Sphaeralis enim natura et ad nos de alto veniens, partem in homine et altam et sphaeralem tenuit et quae sensu careat, qui non est animae necessarius. [18] Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis: cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet. [19] De his ergo cavernis, quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas, nascuntur nervorum septem συζυγίαι. Cui rei nomen quod ipse voles Latinum facito. Nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt. [20] Septem ergo nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem implent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.

[21] Prima igitur συζυγία nervorum talium petit oculos et dat illis agnitionem specierum et discretionem colorum; secunda in aures se diffundit per quam eis innascitur notitia sonorum; tertia naribus inseritur vim ministrans odorandi; quarta palatum tenet quo de gustatibus iudicatur; quinta vi sua omne corpus implet, omnis enim pars corporis mollia et aspera, frigida et calida discernit. [22] Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat et in homine sobrio se ipse moderetur. Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata. [23] Ex hac denique, ut ex cerebro, diversi nascuntur meatus, virtutem tribus animae propositis ministrantes. Tria sunt enim quae ex animae providentia accipit corpus animalis: ut vivat, ut decore vivat et ut immortalitas illi successione quaeratur. [24] His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus. Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinent, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur. Nervis etiam manuum pedum aliarumve partium, per quas decore vivitur, virtus inde praestatur, et ut successio procuretur, nervi ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus impleant, ministrantur. [25] Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento, quod in ventre cerebri locatum est, et sine spinalis medullae beneficio constat. Sic ergo fit ut cum ipsum cerebrum sensu careat, sensus tamen a cerebro in omne corpus proficiscatur.»

[26] «Εὖγε! Graeculus noster», Euangelus ait, «tam plane nobis ostendit res opertu naturae tectas ut quicquid sermone descripsit oculis videre videamur. [27] Sed Eustathio iam cedo, cui praeripui consulendi locum.» Eustathius: «modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicumque volent alii ad exercitium consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.»

10

[1] «Ergo», ait Eusebius, «habendus mihi sermo est, Dysari, tecum de aetate cuius ianuam iam paene ambo pulsamus. Homerus cum senes πολιοκροτάφους vocat, quaero utrum ex parte poetico more totum caput significare velit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet?» [2] Et Dysarius: «et hoc divinus ille vates prudenter ut cetera. Nam pars anterior capitis umidior occipitio est, et inde crebro solet incipere canities.» «Et si pars anterior», ait ille, «umidior est, cur calvitium patitur quod non nisi ex siccitate contingit?» [3] «Opportuna», inquit Dysarius, «obiectio: sed ratio non obscura est. Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit, evanescat per plures meatus. Vnde videmus in siccis defunctorum capitibus velut quasdam suturas quibus hemisphaeria, ut ita dixerim, capitis illigantur. Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, umorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt sed non calvitio carent.» [4] «Si ergo siccitas calvos efficit et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur calvum occipitium numquam videmus?» [5] Ille respondit: «siccitas occipitii non ex vitio sed ex natura est. Ideo omnibus sicca sunt occipitia. Ex illa autem siccitate calvitium nascitur, quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit. [6] Inde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt. Contra qui capillo sunt rariore, non eo facile nudantur, nutriente umore quod φλέγμα vocitatur; sed fit illis cita canities. Nam ideo albi sunt cani quia colorem umoris quo nutriuntur imitantur.» [7] «Si ergo senibus abundantia umoris capillos in canitiem tinguit, cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit?» [8] «Quia senecta», inquit ille, «extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur umores. Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est; inde senecta sicca est inopia naturalis umoris, umecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati. [9] Hinc est quod et vigiliis aetas gravior adficitur, quia somnus, qui maxime ex umore contingit, de naturali nascitur, sicut est multus in infantia, quae umida est abundantia non superflui sed naturalis umoris. [10] Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur cum sit umectissima, quia non ex frigore nato phlegmate umida est sed illo naturali et vitali umore nutritur. Ille enim umor qui aut de aetatis frigore nascitur aut cuiuslibet vitiositatis occasione contrahitur, ut superfluus, ita et noxius est.

[11] Hunc videmus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem, hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo umore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi imposito curvatur.»

[12] Et Eusebius: «quoniam nos a senectute usque ad eunuchos traxit superflui umoris disputatio, dicas volo cur ita acutae vocis sunt ut saepe mulier an eunuchus loquatur, nisi videas, ignores.» [13] Id quoque facere superflui umoris abundantiam ille respondit: «ipse enim ἀρτηρίαν, per quam sonus vocis ascendit, efficiens crassiorem angustat vocis meatum et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integro patentem meatum. [14] Nasci autem in eunuchis et in feminis ex pari frigore parem paene importuni umoris abundantiam etiam hinc liquet, quod utrumque corpus saepe pinguescit, certe ubera prope similiter utrique grandescunt.»

11

[1] His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit. [2] Et Dysarius, «age Servi, non solum adulescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat, confer nobiscum libere quod occurrerit, interrogationibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.» [3] Cumque diutule tacentem crebris ille hortatibus excitaret: «hoc», inquit Servius, «ex te quaero quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa ut rubor corpori ex animi pudore nascatur?»

[4] Et ille, «natura», inquit, «cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor. [5] Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat, ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere. Nec dubitare de his poteris cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis.» [6] Addit Servius: «et qui gaudent cur rubescunt?» Et Dysarius, «gaudium», inquit, «extrinsecus contingit; ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur.» [7] Idem refert: «contra qui metuunt, qua ratione pallescunt?» «Nec hoc», Dysarius ait, «in occulto est. Natura enim cum quid de extrinsecus contingentibus metuit, in altum tota demergitur, sicut nos quoque cum timemus latebras et loca nos occulentia quaerimus. [8] Ergo tota descendens ut lateat, trahit secum sanguinem quo velut curru semper vehitur. Hoc demerso umor dilutior cuti remanet, et inde pallescit. Ideo timentes et tremunt, quia virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur. [9] Hinc et laxamentum ventris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus, fugientis introrsum animae virtute deserti, laxant vincula quibus retrimenta usque ad egestionis opportunitatem continebantur.» [10] Servius his dictis venerabiliter adsensus opticuit.

12

[1] Tunc Avienus, «quia me ordo», ait, «ad similitudinem consultationis adplicat, reducendus mihi est ad convivium sermo qui longius a mensa iam fuerat evagatus et ad alias transierat quaestiones. [2] Saepe adposita salita carne quam laridum vocamus, ut opinor quasi "large aridum", quaerere mecum ipse constitui qua ratione carnem ad diuturnitatem usus admixtio salis servet. Hoc licet aestimare mecum possim, malo tamen ab eo qui corporibus curat certior fieri.»

[3] Et Dysarius: «omne corpus suapte natura dissolubile et marcidum est et, nisi quodam vinculo contineatur, facile defluit. Continetur autem, quam diu inest, anima reciprocatione aëris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento. [4] Hoc cessante per animae discessum membra marcescunt, et omne pondere suo conflictum corpus obteritur. Tum sanguis etiam, qui quam diu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem, non manet intra venas sed foras exprimitur, atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta. [5] Id fieri sal admixtus corpori prohibet. Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, umorem vero siccitate vel coercet vel exsorbet. Certe umorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile quod, si duo panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet umore in eo per salis penuriam permanente.»

[6] «Et hoc a Dysario meo quaesitum volo: cur defaecatum vinum validius fit viribus sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?» [7] «Quod cito», inquit Dysarius, «permovet haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficitur in venas bibentis, quanto fit liquidius faece purgata. Ideo autem facile mutatur, quod nullo firmamento nixum undique sui ad noxam patet. Faex enim vino sustinendo et alendo et viribus sufficiendis quasi radix eius est.»

[8] «Et hoc quaero», Avienus ait, «cur faex in imo subsidit omnium nisi mellis, mel solum est quod in summum faecem expuat?» Ad hoc Dysarius, «faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur. Ideo in illis gravitate devergens ad fundum decidit, in melle vero ut levior de loco victa sursum pellitur.»

[9] «Quoniam ex his quae dicta sunt ingerunt se similes quaestiones, cur, Dysari, ita mel et vinum diversis aetatibus habentur optima, mel quod recentissimum, vinum quod vetustissimum? Vnde est et illud proverbium quo utuntur gulones, mulsum quod probe temperes miscendum esse novo Hymettio et vetulo Falerno.» [10] «Propterea», inquit ille, «quia inter se ingenio diversa sunt. Vini enim natura umida est, mellis arida. Si dicto meo addubitaveris, medicinae contemplator effectum. Nam quae udanda sunt corporis, vino foventur, quae siccanda sunt melle detergentur. Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exsorbente vinum meracius fit, mel aridius et ita mel suco privatur ut vinum aqua liberatur.»

[11] «Nec hoc quod sequetur dissimile quaesitis est: cur si vasa vini atque olei diutule semiplena custodias, vinum ferme in acorem corrumpitur, oleo contra sapor suavior conciliatur?» [12] «Vtrumque», Dysarius ait, «verum est. In illud enim vacuum quod superne liquido caret aër advena incidit, qui tenuissimum quemque umorem elicit et exorbet, eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem supervacuo umore siccato velut mucore qui in eo latuit absterso adquirit novam suavitatem saporis.»

[13] Rursus ait Avienus: «Hesiodus cum ad medium dolii perventum est, compercendum et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret. Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est. Quaero igitur cur oleum quod in summo est, vinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur.»

[14] Nec cunctatus Dysarius ait, «mel quod optimum est reliquo ponderosius est. In vase igitur mellis pars quae in imo est utique praestat pondere, et ideo supernante pretiosior est. Contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta, sed et sapore deterior est; pars vero summa aëris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior. [15] Vnde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt, removentes in quantum fieri potest a vino aëris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aëri minus pervio. [16] Ceterum si inde hauseris et locum aëris admixtioni patefeceris, reliquum quod remansit omne corrumpitur. Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est, quasi nec turbulenta nec diluta.»

[17] Adiecit Avienus, «cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?» Et ille: «venas inedia vacuefacit, saturitas obstruit. Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit, neque fit admixtione dilutior et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.»

[18] «Hoc quoque sciendum mihi est», Avienus ait, «cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?» [19] «Nota est», inquit Dysarius, «causa. Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquoversus permanet et venas compleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat, accepto potus remedio, quasi iam non in totum vacua recreatur. Cibatus vero utpote concretior et grandior in venas non nisi paulatim confectus admittitur. Ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris umoris nactus est exorbet et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.»

[20] «Nec hoc mihi», Avienus ait, «ignoratum relinquo: cur maior voluptas est cum sitis potu extinguitur quam cum fames sedatur cibo?» Et Dysarius: «ex praedictis hoc quoque liquet. Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem, cibus autem exiguo subministratu paulatim penuriam consolatur. Ideo voluptas eius multifariam comminuitur.»

[21] «Hoc quoque si videtur addo quaesitis: cur qui avidius vorant facilius satias capit quam qui eadem quietius ederint?» «Brevis est», inquit, «illa responsio. Nam ubi avide devoratur, tunc multus aër cum edulibus infertur propter hiantium rictus et crebritatem respirandi, igitur ubi aër venas complevit, ad obiciendum fastidium pro cibo pensatur.»

[22] «Ni molestus tibi sum, Dysari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas quaeso cur edulia satis calida facilius comprimimus ore quam manu sustinemus et si quid eorum plus fervet quam ut diutius mandi possit, ilico devoramus et tamen alvus non perniciose uritur.» [23] Et ille: «intestinus calor qui in alvo est quasi multo maior vehementiorque quicquid calidum accipit magnitudine sua circumvenit ac debilitat. Ideo praestat si quid ori fervidum admoveris, non ut quidam faciunt hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra comprimere, ut maior calor qui de ventre etiam ori opitulatur comprimat minorem calorem. Manus autem, ut rem fervidam ferre possit, nullo proprio iuvatur calore.»

[24] «Iamdudum», inquit Avienus, «nosse aveo cur aqua quae obsita globis nivium perducitur ad nivalem rigorem minus in potu noxia est quam ex ipsa nive aqua resoluta. Scimus enim quot quantaeque noxae epoto nivis umore nascantur.» [25] Et Dysarius: «addo aliquid a te quaesitis. Aqua enim ex nive resoluta, etiam si igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida. Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele, qui in physicis quaestionibus suis hanc posuit et in hunc sensum ni fallor absolvit. [26] "Omnis aqua", inquit, "habet in se aëris tenuissimi portionem quo salutaris est, habet et terream faecem qua est corpulenta post terram. Cum ergo aëris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum, sola terrea in se remanente natura. Quod hinc apparet quia cum fuerit eadem aqua solis calore resoluta, minor modus eius reperitur quam fuit antequam congelasceret, deest autem quod evaporatio solum in aqua salubre consumpsit." [27] Nix ergo quae nihil aliud est quam aqua in aëre denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.»

[28] «Nominatum gelu veteris, quae me solebat agitare, admonuit quaestionis, cur vina aut numquam aut rarenter congelascant, ceteris ex magna parte umoribus nimietate frigoris cogi solitis? Num quia vinum semina quaedam in se caloris habet —et ob eam rem Homerus dixit αἴθοπα οἶνον, non ut quidam putant propter colorem— an alia quaepiam causa est? Quam quia ignoro scire cupio.»

[29] Ad haec Dysarius: «esto vina naturali muniantur calore: num oleum minus ignitum est aut minorem vim in corporibus calefactandis habet? Et tamen gelu stringitur. Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi, acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id tamen numquam gelu stringitur. [30] Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et levigatius et spissius est? Faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora densioraque sunt, vino autem non contingit tanta mollities, et est quam oleum multo liquidius, acetum vero et liquidissimum est inter ceteros umores et tanto est acerbius ut sit acore tristificum; et exemplo marinae aquae, quae ipsa quoque amaritudine sui aspera est, numquam gelu contrahitur. [31] Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit, mare Bosporicum, quod et Cimmerium appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur. [32] Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris, cui dulces aquae innatant, congelascit et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum. [33] Hoc et in Ponto fieri videmus, in quo frusta quaedam et, ut ita dixerim, prosiciae gelidae feruntur, contractae de fluvialium vel palustrium undarum multitudine, in quas licet frigori, quasi levatiores marina. [34] Plurimum autem aquarum talium influere Ponto et totam superficiem eius infectam esse dulci liquore, praeter quod ait Sallustius, "mare Ponticum dulcius quam cetera est," hoc quoque testimonio, quod si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto. [35] Meatus enim qui solus de Oceano receptas aquas in maria nostra transmittit, in freto est Gaditano quod Hispaniam Africamque interiacet; et sine dubio inundatio ipsa per Hispaniense et Gallicanum litora in Tyrrhenum prodit, inde Hadriaticum mare facit, ex quo dextra in Parthenium, laeva in Ionium et directim in Aegaeum pergit, atque ita ingreditur in Pontum. [36] Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto effluant cum foris influentes aquas Pontus accipiat? Sed constat utraque ratio. Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt, foras effluit; deorsum vero intro pergit influxio. [37] Vnde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum urinari. Et hoc saepe usu probatum est, ut graviora quaeque in fundo Propontidis ad Ponti interiora pellantur.»

[38] «Adiecta hac una consultatione reticebo: cur omne dulcium magis dulce videtur cum frigidum est quam si caleat?» Respondit Dysarius: «calor sensum occupat, et gustatum linguae fervor interpedit. Ideo exasperatione oris praeventa suavitas excluditur. Quod si caloris absit iniuria, tum demum potest lingua incolumi blandimento dulcedinem pro merito eius excipere. Praeterea sucus dulcis per calorem non impune penetrat venarum receptacula et ideo noxa minuit voluptatem.»

13

[1] Successit Horus et, «cum multa», inquit, «de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit: cur ieiuni magis sitiant quam esuriant. Hoc in commune nobis, Dysari, si videtur, absolve.»

[2] Et ille: «rem tractatu dignam», inquit, «Hore, quaesisti sed cuius ratio in aperto sit. Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod aut solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari. [3] Certe de ipsis quattuor elementis extrinsecus videmus nec aquam nec aërem neque terram aliquid quo alatur aut quod consumat exigere nullamque noxam vicinis vel adpositis sibi rebus inferre, solus ignis alimenti perpetui desiderio quicquid offendit absumit. [4] Inspice et primae aetatis infantiam, quantum cibum nimio calore conficiat, et contra senes cogita facile tolerare ieiunium quasi exstincto in ipsis calore qui nutrimentis recreari solet. Sed et media aetas, si multo exercitio excitaverit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit. Consideremus et animalia sanguine carentia, quae nullum cibum quaerant penuria caloris. [5] Ergo si calor semper in adpetentia est, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem.»

[6] His dictis Avienus anulum de mensa rettulit qui illi de brevissimo dexterae manus digito repente deciderat, cumque a praesentibus quaereretur cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laevam ex vulnere tumidiorem. [7] Hinc Horo nata quaestionis occasio et, «dic», inquit, «Dysari —omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es— dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?»

[8] Et Dysarius: «de hac ipsa quaestione sermo quidam ad nos ab Aegypto venerat, de quo dubitabam fabulamne an veram rationem vocarem, sed libris anatomicorum postea consultis verum repperi, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere implicatum ceteris eiusdem digiti nervis; et ideo visum veteribus ut ille digitus anulo tamquam corona circumdaretur.»

[9] Et Horus, «adeo», inquit, «Dysari, verum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum in templo vidissem circa deorum simulacra hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de nervo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim et insuper et de numero qui per ipsum significatur. [10] Complicatus enim senarium numerum digitus iste demonstrat, qui omnifariam plenus perfectus atque divinus est, causasque cur plenus sit hic numerus ille multis adseruit, ego nunc ut praesentibus fabulis minus aptas relinquo. Haec sunt quae in Aegypto divinarum omnium disciplinarum compote, cur anulus huic digito magis inseratur agnovi.»

[11] Inter haec Caecina Albinus, «si volentibus vobis erit», inquit, «in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem, pontificii iuris inter primos peritum, legisse memini. Qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret. [12] Veteres, inquit, non ornatus sed signandi causa anulum secum circumferebant. Vnde nec plus habere quam unum licebat nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret quae signaculo continetur. Ideo ius anulorum famuli non habebant. Imprimebatur autem sculptura materiae anuli, seu ex ferro seu ex auro foret, et gestabatur ut quisque vellet, quacumque manu quolibet digito. [13] Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere, et certatim haec omnis imitatio lacessivit, ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur. Hinc factum est ut usus anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebro motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur. [14] Electus autem, inquit, in ipsa laeva manu digitus minimo proximus, quasi aptior ceteris cui commendaretur anuli pretiositas. Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat nec minus quam tota manus semper in officio est: unde apud Graecos ἀντίχειρ, inquit, vocatur, quasi manus altera. [15] Pollici vero vicinus nudus et sine tuitione alterius adpositi videbatur. Nam pollex ita inferior est ut vix radicem eius excedat. Medium et minimum vitaverunt, inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, brevitate alterum; et electus est qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo servando anulo magis adcommodatus est.

[16] Haec sunt quae lectio pontificalis habet, unus quisque ut volet vel Etruscam vel Aegyptiacam opinionem sequatur.»

[17] Inter haec Horus ad consulendum reversus, «scis», inquit, «Dysari, praeter hunc vestitum qui me tegit nihil me in omni censu aliud habere. Vnde nec servus mihi est, nec ut sit opto, sed omnem usum qui vivo ministrandus est, ego mihimet subministro. [18] Nuper ergo cum in Ostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur. Cumque me res ista stupefaceret, adsistens forte nauta, "quin potius", ait, "in fluvio ablue pallium tuum si vis emaculatum." Parui ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum, et ex illo causam requiro cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis?»

[19] «Iamdudum», Dysarius inquit, «haec quaestio ab Aristotele et proposita est et soluta. Ait enim aquam marinam multo spissiorem esse quam est dulcis. Immo illam esse faeculentam, dulcem vero puram atque subtilem. Hinc facilius ait vel imperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat. [20] Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius immergere in ea quae abluenda sunt, et dum siccatur secum sordium maculas abstrahere; marinam vero quasi crassiorem nec facile penetrare purgando propter densitatem sui et dum vix siccatur non multum sordium secum trahere.»

[21] Cumque Horus his adsentiri videretur, Eustathius ait, «ne decipias, quaeso, credulum qui se quaestionemque suam commisit fidei tuae. Aristoteles enim, ut nonnulla alia, magis acute quam vere ista disseruit. [22] Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem, vel si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere. Nihil ergo impedit marinae aquae densitas. [23] Sed nec ideo quia salsa est minus abluit. Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus et ideo magis elicere debuit abluenda. Sed haec una causa est cur aqua marina non sit ablutioni apta, quia pinguis est, sicut et ipse Aristoteles saepe testatus est et sales docent quibus inesse quiddam pingue nullus ignorat. [24] Est et hoc indicium pinguis aquae marinae quod, cum inspergitur flammae, non tam extinguit quam pariter accenditur, aquae pinguedine alimoniam igni subministrante. [25] Postremo Homerum sequamur qui solus fuit naturae conscius. Facit enim Nausicaam Alcinoi filiam abluentem vestes cum super mare esset, non in mari sed in fluvio. Idem locus Homeri docet nos marinae aquae quiddam inesse pingue permixtum. [26] Vlixes enim cum iamdudum mare evasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas,

ἀμφίπολοι, στῆθ᾽ οὕτω ἀπόπροθεν, ὄφρ᾽ ἐγὼ αὐτός
ἅλμην ὤμοιιν ἀπολούσομαι.

Post haec cum descendisset in fluvium,

ἐκ κεφαλῆς ἔσμηχεν ἁλὸς χνόον.

[27] Divinus enim vates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie veluti flos quidam qui et in detergendo sentitur, et hoc est aquae marinae pinguedo quae sola impedit ablutionem.

14

[1] Et quia a ceteris expeditus mihi te paulisper indulges, modo autem nobis de aqua sermo fuit, quaero cur in aqua simulacra maiora veris videntur? Quod genus apud popinatores pleraque scitamentorum cernimus proposita ampliore specie quam corpore, quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus. Et omnino ipsum videre qua nobis ratione constat, quia solent de hoc nonnulli nec vera nec veri similia sentire?»

[2] Et Dysarius, «aqua», inquit, «densior est aëris tenuitate et ideo eam cunctantior visus penetrat, cuius offensa repercussa videndi acies scinditur et in se recurrit. Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulacri, et sic fit ut videatur imago archetypo suo grandior. Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet quia interiacet inter nos et ipsum aër adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius tamquam in aquae speculo visatur. [3] Ipsam vero videndi naturam non insubide introspexit Epicurus, cuius in hoc non est, ut aestimo, improbanda sententia, adstipulante praecipue Democrito, quia sicut in ceteris ita et in hoc paria senserunt. [4] Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulacra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultro ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae, quarum receptacula in nostris oculis sunt et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt. Haec sunt quae vir ille commemorat, quibus si occurris obvius, expecto quid referas.»

[5] Ad haec renidens Eustathius, «in propatulo est», inquit, «quod decepit Epicurum. A vero enim lapsus est aliorum quattuor sensuum secutus exemplum, quia in audiendo et gustando et odorando atque tangendo nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum sui moveat. [6] Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda. Hinc putavit et ex oculis nihil foras proficisci sed imagines rerum in oculos ultro meare. [7] Cuius opinioni repugnat quod in speculis imago adversa contemplatorem suum respicit, cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem cum discedit ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat. Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte videt qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cavernam. [8] Deinde interrogare hunc virum vellem an tunc imagines e rebus avolant cum est qui velit videre, an et cum nullus aspicit, emicant undique simulacra. [9] Nam si quod primum dixi teneat, quaero cuius imperio simulacra praesto sint intuenti et quotiens quis voluerit ora convertere, totiens se et illa convertant. [10] Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulacra, quaero quam diu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum. Aut si manere dederimus, quem ad modum aliquem retinebunt colorem, cuius natura cum sit incorporea, tamen numquam potest esse sine corpore? [11] Dein quis potest in animum inducere simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli, maris, litoris, prati, navium, pecudum et innumerabilium praeterea rerum, quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva? Et quonam modo totus exercitus visitur? An de singulis militibus profecta simulacra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis?

[12] Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat? Constat autem visum nobis hac provenire ratione. [13] Genuinum lumen e pupula, quacumque eam verteris, directa linea emicat. Id oculorum domesticum profluvium, si reppererit in circumfuso nobis aëre lucem, per eam directim pergit quam diu corpus offendat, et si faciem verteris ut circumspicias, utrobique acies videndi directa procedit. Ipse autem iactus, quem diximus de nostris oculis emicare, incipiens a tenui radice in summa fit latior sicut radii a pictore finguntur: ideo per minutissimum foramen contemplans oculus videt caeli profunditatem. [14] Ergo tria ista necessaria nobis sunt ad effectum videndi: lumen, quod de nobis emittimus, et ut aër qui interiacet lucidus sit, et corpus quo offenso desinat intentio; quae si diutius pergat, rectam intentionem lassata non obtinet sed scissa in dextram laevamque diffunditur. [15] Hinc est quod ubicumque terrarum steteris, videris tibi quandam caeli conclusionem videre, et hoc est quod horizontem veteres vocaverunt. Quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspicientibus non pergere ultra centum octoginta stadia et inde iam recurvari. Per planum ideo adieci quia altitudines longissime aspicimus, quippe qui et caelum videmus.

[16] Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est. Et quia diximus quantum a centro acies usque ad partem orbis extenditur, sine dubio in horizonte διάμετρος orbis trecentorum sexaginta stadiorum est, et si ulterius qui intuetur accesserit seu retrorsum recesserit, similem se circa orbem videbit. [17] Sicut igitur diximus, cum lumen quod pergit e nobis per aëris lucem in corpus inciderit, impletur officium videndi; sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit. [18] Ergo videre oculorum est, iudicare rationis. Quia trinum est officium quod visum complet ad dinoscendam figuram, sensus, ratio, memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur. [19] Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium ut saepe in uno videndi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat. Nam si ignis appareat, scit eum et ante tactum ratio calere; si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem. [20] Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur, vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur, faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem.

[21] Et omnia illa discernit quae Academiacis damnandorum sensuum occasionem dederunt; cum sensus inter certissimas res habendi sint comitante ratione, cui nonnumquam ad discernendam speciem non sufficit sensus unus. [22] Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est; potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo. Advocandus est igitur sensus alter ut odor iudicet. Sed potuit inter congeriem malorum positum auram odoris ipsius concepisse. Hic tactus consulendus est qui potest de pondere iudicare. Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit. Confugiendum est igitur ad saporem, qui si formae consentiat, malum esse nulla dubitatio est. [23] Sic probatur efficaciam sensuum de ratione pendere. Ideo deus opifex omnes sensus in capite id est circa sedem rationis locavit.»

15

[1] His dictis favor ab omnibus exortus est admirantibus dictorum soliditatem, adeo ut attestari vel ipsum Euangelum non pigeret. Dysarius deinde subiecit, «isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores. Vt Plato vester dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit. [2] Dixit enim divisas esse vias devorandis cibatui et potui, et cibum quidem per stomachum trahi, potum vero per ἀρτηρίαν quae τραχεῖα dicitur fibris pulmonis inlabi. Quod tantum virum vel aestimasse vel in libros rettulisse mirandum est vel potius dolendum. [3] Vnde Erasistratus, medicorum veterum nobilissimus, in eum iure invectus est dicens rettulisse illum longe diversa quam ratio deprehendit. [4] Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique ac deinde aridiora ex his retrimenta in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, umidiora autem per renes in vesicam trahi; [5] et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem vocis fieri meatum; [6] ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae via, impositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes, [7] eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil umoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.

[8] Haec Erasistratus, cui ut aestimo vero ratio consentit. Cum enim cibus non squalidus siccitate, sed umoris temperie mollis, ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventre condatur, nec aliter natura componeret nisi quod salutare esset animali. [9] Deinde cum pulmo et solidus et levigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quem ad modum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem violentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad vexationem salutis? [10] Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtis granis ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur? [11] Vnde ἐπιγλωττίς natura provisa est, quae cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur, sicut et cum sermo emittendus est, inclinatur ad operiendam stomachi viam ut ἀρτηρίαν voci patere permittat. [12] Est et hoc de experientia notum, quod qui sensim trahunt potum ventres habent umectiores, umore qui paulatim sumptus est diutius permanente: si quis vero avidius hauserit, umor eodem impetu quo trahitur praeterit in vesicam, et sicciori cibo provenit tarda digestio. Haec autem differentia non nasceretur, si a principio cibi et potus divisi essent meatus. [13] Quod autem Alcaeus poeta dixit et vulgo canitur,

οἴνῳ πνεύμονα τέγγε, τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,

ideo dictum est quia pulmo re vera gaudet umore sed trahit quantum sibi aestimat necessarium. Vides satius fuisse philosophorum omnium principi alienis abstinere quam minus nota proferre.»

[14] Ad haec Eustathius paulo commotior, «non minus te», inquit, «Dysari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo videris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam oblivioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum: et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat; et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat. [15] Medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus. Sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio? —Quae ergo conicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti. Sed ne videatur communis ista defensio tractatum vitare pulmonis, accipe causas quas Platonica maiestas secuta est.

[16] Ἐπιγλωττίς, quam memoras, inventum naturae est ad tegendas detegendasque certa alternatione vias cibatus et potus ut illum stomacho transmittat, hunc pulmo suscipiat. Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis. [17] Deinde ἀρτηρία si quo casu scissa fuerit, potus non devoratur, sed quasi fisso meatu suo reiectatur foras incolumi stomacho. Quod non contingeret nisi ἀρτηρία via esset umoris. [18] Sed et hoc in propatulo est, quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim, quod non eveniret nisi esset pulmo receptaculum potus. Hoc quoque intuere, quod animalia quibus pulmo non est potum nesciunt. Natura enim nihil superfluum sed membra singula ad aliquod vivendi ministerium fecit, quod cum deest usus eius, non desideratur.

[19] Vel hoc cogita, quia si stomachus cibum potumque susciperet, superfluus foret vesicae usus. Poterat enim utriusque rei stomachus retrimenta intestino tradere, cui nunc solius cibi tradit; nec opus esset diversis meatibus quibus singula traderentur, sed unus utrique sufficeret ab eadem statione transmisso. Modo autem seorsum vesica et intestinum seorsum saluti servit, quia illi stomachus tradit, pulmo vesicae. [20] Nec hoc praetereundum est, quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi vestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum vel coloris vel odoris inficitur; quod si in ventre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur. [21] Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant et nasci in ventre quoque debuerint si venter esset receptaculum potus? [22] In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant. Ait enim Eupolis in fabula quae inscribitur Colaces,

πίνειν γὰρ Πρωταγόρας ἐκέλευεν, ἵνα
πρὸ τοῦ κυνὸς τὸν πνεύμονα ἔκλυρον ἔχῃ.

[23] Et Eratosthenes testatur idem:

καὶ βαθὺν ἀκρήτῳ πνεύμονα τεγγόμενος.

Euripides vero huius rei manifestissimus adstipulator est:

οἶνος περάσας πλευμόνων διαρροάς.

[24] Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas adstipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?»

16

[1] Inter haec Euangelus gloriae Graecorum invidens et inludens, «facessant», ait, «haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur; quin potius si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo ovumne prius extiterit an gallina.» [2] «Inridere te putas», Dysarius ait, «et tamen quaestio quam movisti et inquisitu et scitu digna est. Iocum enim tibi de rei vilitate comparans, consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit; sed hoc ita seriis inserendum est ut de eo debeat vel anxie disputari. Et proferam quae in utramque partem mihi dicenda subvenient, relicturus tibi utrum eorum verius malis videri.

[3] Si concedimus omnia quae sunt aliquando coepisse, ovum prius a natura factum iure aestimabitur. Semper enim quod incipit imperfectum adhuc et informe est, et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur. Ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit. Ex hoc perfectae avis species extitit, procedente paulatim maturitatis effectu. [4] Deinde quicquid a natura variis ornatibus comptum est, sine dubio coepit a simplici et ita contextionis accessione variatum est. Ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatuum quibus constat avis species absoluta est. [5] Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt, ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt. [6] Nec importune elementis, de quibus sunt omnia, ovum comparaverim. In omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi. Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando volandove vivunt. [7] In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur; quae serpunt, ovis nascuntur exordio; volantia universa de ovis prodeunt, excepto uno quod incertae naturae est; nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est, quia quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat. Nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis qualia sunt volantium. [8] Et ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris, in quibus hac veneratione ovum colitur ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam, mundi simulacrum vocetur, mundum autem consensu omnium constat universitatis esse principium.

[9] Prodeat qui priorem vult esse gallinam, et in haec verba temptet quod defendit adserere:

Ovum rei cuius est nec initium nec finis est. Nam initium est semen, finis avis ipsa formata, ovum vero digestio est seminis. Cum ergo semen animalis sit et ovum seminis, ovum ante animal esse non potuit, sicut non potest digestio cibi fieri antequam sit qui edit. [10] Et tale est dicere ovum ante gallinam factum ac si quis dicat matricem ante mulierem factam: et qui interrogat, quem ad modum gallina sine ovo esse potuit similis est interroganti quonam pacto homines facti sint ante pudenda de quibus homines procreantur. Vnde sicut nemo recte dicet hominem seminis esse sed semen hominis, ita nec ovi gallinam sed ovum esse gallinae. [11] Deinde si concedamus ut ab adversa parte dictum est, haec quae sunt ex tempore aliquo sumpsisse principium, natura primum singula animalia perfecta formavit, deinde perpetuam legem dedit ut continuaretur procreatione successio. [12] Perfecta autem in exordio fieri potuisse testimonio sunt nunc quoque non pauca animantia quae de terra et imbre perfecta nascuntur, ut in Aegypto mures, ut aliis in locis ranae serpentesque et similia. Ova autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura vero perfecta format et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes. [13] Nam ut concedam ova avium esse seminaria, videamus quid de semine ipso philosophorum definitio testatur, quae ita sancit: semen est generatio ad eius ex quo est similitudinem pergens. Non potest autem ad similitudinem pergi rei quae necdum est, sicut nec semen ex eo quod adhuc non subsistit emanat. [14] Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas, et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit.

Habes, Euangele, utrobique quod teneas, et dissimulata paulisper inrisione tecum delibera quid sequaris.»

[15] Et Euangelus: «quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio. Nuper enim mihi de Tiburti agro meo exhibiti sunt apri quos obtulit silva venantibus et quia diutule continuata venatio est, perlati sunt alii interdiu, noctu alii. [16] Quos perduxit dies, integra carnis incolumitate durarunt, qui vero per noctem lunari plenitudine lucente portati sunt putruerunt. Quod ubi scitum est, qui sequenti nocte deferebant, infixo cuicumque parti corporis acuto aëneo, apros carne integra pertulerunt. Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit.»

[17] «Facilis est», Dysarius inquit, «et simplex ista responsio. Nullius enim rei fit aliquando putredo nisi calor umorque convenerint. Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in umorem resolvit. [18] Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit umores, si nimius exsiccat et habitudinem carnis extenuat. Ergo de corporibus enectis sol ut maioris caloris haurit umorem, lunare lumen, in quo est non manifestus calor sed occultus tepor, magis diffundit umecta et inde provenit iniecto tepore et aucto umore putredo.»

[19] His dictis Euangelus Eustathium intuens, «si rationi dictae adsentiris», ait, «annuas oportet, aut si est quod moveat, proferre non pigeat, quia vis vestri sermonis obtinuit ne invita aure vos audiam.»

[20] «Omnia», inquit Eustathius, «a Dysario et luculente et ex vero dicta sunt. Sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur. Solis enim calor qui nimium fervet quando annus in aestate est et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme. [21] Ergo nec luna propter submissiorem calorem diffundit umores, sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae umectet corpora et velut occulto rore madefaciat cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus. [22] Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorve sit, sed esse in igne diversissimas qualitates nullam secum habentes societatem, rebus manifestis probatur. [23] Aurifices ad formandum aurum nullo nisi de paleis utuntur igne, quia ceteri ad producendam hanc materiam inhabiles habentur; medici in remediis concoquendis magis de sarmentis quam ex alio ligno ignem requirunt. [24] Qui vitro solvendo formandoque curant de arbore cui myricae nomen est igni suo escam ministrant; calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissolvendas iuncturas marmorum efficaciter noxius. Non est ergo mirum si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris umectat. [25] Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis umoris amplius lunare lumen umectet et, sicut ligna adhuc virore umida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat umoris adiectio. [26] Hoc quoque notum est, quia si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus umoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari quae ut corpus infundat omnes eius aperit et laxat meatus. [27] Hinc est quod Diana, quae luna est, Ἄρτεμις dicitur, quasi ἀερότεμις, hoc est aërem secans. Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est ad celerandos partus salutare. [28] Et hoc est quod eleganter poeta Timotheus expressit:

διὰ λαμπρὸν πόλον ἄστρων
διά τ᾽ ὠκυτόκοιο σελάνας.

[29] Nec minus circa inanimata lunae proprietas ostenditur. Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt, inepta sunt fabricis quasi emollita per umoris conceptionem, et agricolis curae est frumenta de areis non nisi luna deficiente colligere ut sicca permaneant. [30] Contra quae umecta desideras luna crescente conficies. Tunc et arbores aptius seres maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est umoris alimentum. [31] Aër ipse proprietatem lunaris umoris et patitur et prodit. Nam cum luna plena est vel cum nascitur —et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est— aër aut in pluviam solvitur, aut si sudus sit, multum de se roris emittit, unde et Alcman lyricus dixit rorem aëris et lunae filium. [32] Ita undique versum probatur ad umectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit.

[33] Quod autem dixisti, Euangele, de acuto aëneo, ni fallor coniectura mea a vero non deviat. Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur. Deinde qui in metallo aeris morantur, semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant, illic convestiuntur. Aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exsiccat quod male influit. [34] Vnde et Homerus modo εὐήνορα modo νώροπα χαλκόν has causas secutus appellat. Aristoteles vero auctor est vulnera quae ex aëreo mucrone fiunt minus esse noxia quam ex ferro faciliusque curari: "quia inest", inquit, "aeri vis quaedam remedialis et siccifica, quam demittit in vulnere." Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat umori [...]»