no previous next

<PRAEFATIO>

MARCELLVS VIR INLVSTER EX MAGISTRO OFFICIORVM THEODOSII SEN. FILIIS SVIS SALVTEM D.

[1] Secutus opera studiosorum uirorum, qui licet alieni fuerint ab institutione medicinae, tamen huiusmodi causis curas nobiles intulerunt, libellum hunc de empiricis quanta potui sollertia diligentiaque conscripsi, remediorum physicorum siue rationabilium confectionibus et adnotationibus fartum undeunde collectis. Nam si quid umquam congruum sanitati curationique hominum uel ab aliis comperi uel ipse usu adprobaui uel legendo cognoui, id sparsum inconditumque collegi et in unum corpus quasi disiecta et lacera Asclepius [aut] Virbii membra conposui. [2] Nec solum ueteres medicinae artis auctores Latino dumtaxat sermone perscriptos, cui rei operam uterque Plinius et Apuleius [et] Celsus et Apollinaris ac Designatianus aliique nonnulli etiam proximo tempore inlustres honoribus uiri, ciues ac maiores nostri, Siburius, Eutropius atque Ausonius commodarunt, lectione scrutatus sum, sed etiam ab agrestibus et plebeis remedia fortuita atque simplicia, quae experimentis probauerant, didici. [3] Quorum uobis copiam labore nostro uigiliaque faciendam, filii dulcissimi, pro necessitate infirmitatis humanae piissimum duxi, orans primum diuinam misericordiam, ne uobis uestrisque experiendi huius libelli necessitas ulla nascatur, tum, si qua fuerit prospiciendae salutis et tuendae ualetudinis causa, gratulemini super hac re labori studioque nostro, quod uobis absque medici intercessione opem necessariam curationemque praestabit. [4] Cuius scientiae beneficia uice mutua caritatis humanae cum omnibus infirmis, amicis, notis ignotisque, immo uero cum aduenis magis et pauperculis communicare debetis, quia et Deo acceptior et homini laudabilior misericordia, qua aegro hospiti ac peregrino egenoque defertur. [5] Moneo sane, si qua fuerint paranda medicamina, ne absque medico aut incuriosius conponantur aut indiligenter habeantur. Nam licet attentissime species et mensuras specierum remediis quibusque adscripsero et ipsarum mensurarum notas uel ponderum qualitates secundum Graecam traditionem et medicorum ueterum consuetudinem seorsum libello huic inseruero et non solum Romana, sed etiam Graia expositione digessero, tamen ex re est, ut haec eadem cum peritioribus conferantur ac saepius retractentur, et, quae confecta fuerint uel parata medicamina, sub signaculis semper habeantur, ne aut casus incidat aut malignitas alicuius obrepat, quae beniuole et sincere parata corrumpat, sitque de remedio uenenum et de salubritate pernicies culpeturque medicina, cum peccarit incuria. [6] In summa me haec benigne parasse et tamen super his monuisse sufficiet; uos perinde sanitati uestrae atque opinioni meae consuluisse conueniet. Epistulas quoque eorum, quorum studium aemulatum me esse scripsi, huic operi, ne quid deesset, adieci, quarum lectio et incitare uos ad necessariam cognitionem et instruere poterit ad salutem. [7] Versiculis quoque lusimus migmatum et specierum digessione compositis, non quod sit dignum aliquid in carmine, sed ut lectorem scrutatoremque huius operis et poema pelliciat et exoptatio blanda conciliet. Quod opusculum in infima parte huius codicis conlocaui, ut et sermone nostro opera haec sollertia nostra conposita claudantur et nugas nostras multiplex foliorum celet obiectus.


no previous next