Marcellus Empiricus

De medicamentis liber

digilibLT 2013
Informazioni editoriali

<PRAEFATIO>

MARCELLVS VIR INLVSTER EX MAGISTRO OFFICIORVM THEODOSII SEN. FILIIS SVIS SALVTEM D.

[1] Secutus opera studiosorum uirorum, qui licet alieni fuerint ab institutione medicinae, tamen huiusmodi causis curas nobiles intulerunt, libellum hunc de empiricis quanta potui sollertia diligentiaque conscripsi, remediorum physicorum siue rationabilium confectionibus et adnotationibus fartum undeunde collectis. Nam si quid umquam congruum sanitati curationique hominum uel ab aliis comperi uel ipse usu adprobaui uel legendo cognoui, id sparsum inconditumque collegi et in unum corpus quasi disiecta et lacera Asclepius [aut] Virbii membra conposui. [2] Nec solum ueteres medicinae artis auctores Latino dumtaxat sermone perscriptos, cui rei operam uterque Plinius et Apuleius [et] Celsus et Apollinaris ac Designatianus aliique nonnulli etiam proximo tempore inlustres honoribus uiri, ciues ac maiores nostri, Siburius, Eutropius atque Ausonius commodarunt, lectione scrutatus sum, sed etiam ab agrestibus et plebeis remedia fortuita atque simplicia, quae experimentis probauerant, didici. [3] Quorum uobis copiam labore nostro uigiliaque faciendam, filii dulcissimi, pro necessitate infirmitatis humanae piissimum duxi, orans primum diuinam misericordiam, ne uobis uestrisque experiendi huius libelli necessitas ulla nascatur, tum, si qua fuerit prospiciendae salutis et tuendae ualetudinis causa, gratulemini super hac re labori studioque nostro, quod uobis absque medici intercessione opem necessariam curationemque praestabit. [4] Cuius scientiae beneficia uice mutua caritatis humanae cum omnibus infirmis, amicis, notis ignotisque, immo uero cum aduenis magis et pauperculis communicare debetis, quia et Deo acceptior et homini laudabilior misericordia, qua aegro hospiti ac peregrino egenoque defertur. [5] Moneo sane, si qua fuerint paranda medicamina, ne absque medico aut incuriosius conponantur aut indiligenter habeantur. Nam licet attentissime species et mensuras specierum remediis quibusque adscripsero et ipsarum mensurarum notas uel ponderum qualitates secundum Graecam traditionem et medicorum ueterum consuetudinem seorsum libello huic inseruero et non solum Romana, sed etiam Graia expositione digessero, tamen ex re est, ut haec eadem cum peritioribus conferantur ac saepius retractentur, et, quae confecta fuerint uel parata medicamina, sub signaculis semper habeantur, ne aut casus incidat aut malignitas alicuius obrepat, quae beniuole et sincere parata corrumpat, sitque de remedio uenenum et de salubritate pernicies culpeturque medicina, cum peccarit incuria. [6] In summa me haec benigne parasse et tamen super his monuisse sufficiet; uos perinde sanitati uestrae atque opinioni meae consuluisse conueniet. Epistulas quoque eorum, quorum studium aemulatum me esse scripsi, huic operi, ne quid deesset, adieci, quarum lectio et incitare uos ad necessariam cognitionem et instruere poterit ad salutem. [7] Versiculis quoque lusimus migmatum et specierum digessione compositis, non quod sit dignum aliquid in carmine, sed ut lectorem scrutatoremque huius operis et poema pelliciat et exoptatio blanda conciliet. Quod opusculum in infima parte huius codicis conlocaui, ut et sermone nostro opera haec sollertia nostra conposita claudantur et nugas nostras multiplex foliorum celet obiectus.

INDEX MEDICINALIVM INFRA SCRIPTORVM

I Ad capitis omnes subitos et diutinos et multiplices dolores.
II Ad omnes dolores emicranii et eterocranii subitos et diutinos [dolores].
III Ad uertiginem capitis.
IIII Pituriasi et porrigini ac prurigini atque ulceribus et lindinibus et peduculis.
V Ad capitis reumata et purgationem et ad pituitae et fleumatis deductionem et restrictionem catarri.
VI Alopiciis et tineis et capillo fluenti atque infirmo.
VII Capillo nigrando et crispando; his adiecta sunt quae fleugmata et perfrictiones capitis deducunt.
VIII Ad omnes et multiplices oculorum dolores medicamina et collyria et remedia diuersa physica et rationabilia de experimentis.
VIIII Ad aurium dolores uniuersos et uitia omnia et surdiginem.
X Ad omnia uitia narium et ad pituitam.
XI Vitiis labiorum et gingiuis et oscidini et oris ulceribus et faetori et linguae pusulis et palati exulcerationi.
XII Dentium doloribus et uitiis eorum uniuersis.
XIII Dentifricia diuersa de experimentis.
XIIII Vuae et faucibus et arteriis et raucedini.
XV Ad anginam uel synanchem et strumas et parotidas et reumata et glandulas et ea quae faucibus haeserint euocanda.
XVI Ad omnes molestias tussis et subitae et diutinae ac uetustae et siccae atque umidae et ad pthisicos atque eos qui sanguinulentum et purulentum excreant et ad empyicos et aemoptoicos atque eos qui sanguisugas hauserint necnon et ad stomachi stridorem.
XVII Ad suspiriosos uel ad dyspnoicos et ad omnes causas arteriorum et ad uomitos restringendos et prouocandos et ad sitim arcendam et singultus inhibendos et ad reumaticos et uulsos remedia diuersa.
XVIII Vmerorum et ceruicium doloribus et opisthotoniae et hircosis et unguibus et paronychiis.
XVIIII Ad lichenem siue mentagram uel inpetiginem et elefantiasin et lepram et ad exanthemata et maculas et liuores tumoresque de facie abolendos et ad genas scabras et cicatrices malarum purgandas et ad lentigines et stigmata delenda remedia diuersa.
XX Ad omnia stomachi uitia et ad omnes eius causas et dolores et ad omnem cruditatem atque indigeriem depellendam et ad omnem uiscerum atque aqualiculi confirmationem antidota, epithematia, potiones, oxyporia, unctiones aliaque remedia nonnulla.
XXI Cordis dolori et corco et praecordiis omnibus.
XXII Ad eparis uitia omnia et molestias uniuersas.
XXIII Ad lienis uitia omnia et molestias cunctas.
XXIIII Pleuriticis et omnibus laterum doloribus.
XXV Lumborum et coxarum doloribus ac torporibus et sciaticis remedia.
XXVI Renium et uessicae doloribus et causis uniuersis et calculo et urinae difficultatibus nec non et <ad> urinae incontinentiam.
XXVII Cyliacis et dysintericis et torminosis et ad intestina rupta internosque morbos atque incontinentiam stercoris remedia diuersa.
XXVIII Lumbricis et tineis et interaneis causis id est tenesmo et ad rosus uentris et strofum.
XXVIIII Ad colum et ileon remedia diuersa.
XXX Ad uentrem resoluendum necnon et ad choleram proiciendam et inhibendam sales et potiones et catapotia diuersa.
XXXI Ad ani uitia et fistulas podicis et aemorrhoidas.
XXXII Paniculis et inguinibus et intertriginibus.
XXXIII Caepariae et uerendis uirilibus uniuersis et hirneosis seu uiris siue infantibus et rebus ueneriis et eunuchis sine ferro faciendis.
XXXIIII Genuum doloribus et crurum ac tibiarum ulceribus et uaricibus et callis pedum atque clauis et uerrucis et plantis et pollicibus et talis et articulis et pernionibus et ruptis pedibus et condylematis neruorum atque articulorum et ad extrahenda quae casu calcata fuerint uel quae corpori inhaeserint diuersa remedia.
XXXV Neruorum uitiis ac doloribus omnibus et arcthrisi ac paralysi <et> doloribus medullarum remedia diuersa.
XXXVI Ad podagram calidam et frigidam et chiragram remedia physica et rationabilia diuersa de experimentis, ut in aliis omnibus infirmitatum causis supra scriptum est.

DE MENSVRIS ET PONDERIBVS MEDICINALIBVS EX GRAECO TRANSLATIS IVXTA HIPPOCRATEM

Vncia habet dragmas numero VIII, [scripula] [Scrip.] XXIIII. Mina habet libram I uncias II. Cheme habet sicut dragma [Scrip.] III. Obolos habet denarius VI. Cotyla [hemina] facit acitabula siue oxybafa IIII. Olyscion facit heminae partem septimam, quod facit —[Vnc.] I et dragmas II. Cotylus habet —[Vnc.] IIII, quOd facit cyathos II et cocliaria VI. Item cotylus triunciarius habet heminae tertiam partem. Tetrobolon est quarta pars heminae. Chynix sextarii duo sunt. Stater est quod metitur dragmas IIII, est autem quanto semuncia. Denarius est argenteus dragma I, quod facit [Scrip.] III. Victoriatus denarius dimidia pars dragmae est. Obolus minor dragmae pars sexta est. Cyathus pars octaua sextarii, sed ad pondus dragmarum pars decima est. Coclearium dimidia pars dragmae est. Tetrassarius semuncia est.

ITEM DE PONDERIBVS ET MENSVRIS MEDICAMENTORVM EX LIBRO XXI PLINII HISTORIARVM NATVRALIVM

Dragma Attica denarii est argentei pondus. Dragma eadem habet in pondere obolos VI. Obolus habet chalcus X. Cyathus pendit dragmas X. Acitabulum quod dicitur habet heminae quartam partem. Hemina habet dragmas numero LX. Mna, quam nostri minam uocant, pendit dragmas Atticas centum.

Mensuras quoque ipsas Graecorum de medicinalibus ponderibus addidimus, quae sequenti pagina continentur, ut in huiuscemodi rebus, si uisum fuerit, de fonte quod aiunt ipso petatur auctoritas.

ΠΕΡΙ ΜΕΤΡΩΝ ΚΑΙ ΣΤΑΘΜΩΝ

Ἡ μνᾶ ἔχει ὁλκὰς ρξ(160) [CLX].
ἡ λίτρα ἔχει οὐνκίας ιβ(12) [XII].
ἡ οὐνκία ἔχει ὁλκὰς η(8) [VIII].
ἡ ὁλκὴ ἔχει γράμματα γ(3) [III].
τὸ γράμμα ἔχει ὀβολοὺς β(2) [II].
ὁ ὀβολὸς ἔχει κεράτια δ(4) [IIII].
τὸ κεράτιον ἔχει χαλκοῦς β(2) [II].
῾Ο μέδιμνος ἔχει ἡμίεκτα ιβ(12) [XII].
τὸ ἡμίεκτον ἔχει χοῦς β(2) [II].
ὁ χοῦς ἔχει χοίνικας β(2) [II].
ἡ χοῖνιξ ἔχει κοτύλας δ(4) [IIII].
ἡ κοτύλη ἔχει ἡμίξεστον.
τὸ τρυβλίον δὲ κοτύλη ἐστὶν ᾿Αττική.
τὸ ὀξόβαφον τέταρτόν ἐστιν κοτύλης.
ὁ κύαθος ἕκτον ἐστὶν κοτύλης.
ἡ χήμη ἄγει ὁλκὴν μίαν ἥμισυ.
ἡ ῾Ελληνικὴ κοτύλη τοῦ ἐλαίου ἔχει (λίτραν) α(1) . ὁ δὲ ξέστης (λίτρας) β(2) . ὁ δὲ ᾿Ιταλικὸς (λίτραν) α(1) [0,5]. δῆλον οὖν, ὅτι καὶ ἡ ᾿Ιταλικὴ κοτύλη (οὐνκίας) θ(9) . ἡ δὲ ᾿Αλεξανδρινὴ κοτύλη ἐλαίου μὲν ἔχει (οὐνκίας) η(8) , οἴνου δὲ ἔχει (οὐνκίας) θ(9) .
Τοῦ ἐλαίου
τὸ κεράμιον ἔχει (λίτρας) οβ(72) .
τὸ κόγγιον ἔχει (λίτρας) θ(9) , αἵπερ εἰσὶν (ξέσται) ς(6) .
ἡ κοτύλη (οὐνκίας) θ(9) .
ὁ κύαθος (οὐνκίαν) α(1) [0,5].
Τοῦ οἴνου
τὸ κεράμιον ἔχει (λίτρας) π(80) .
τὸ κόγγιον ἔχει (λίτρας) ι(10) , αἵπερ εἰσὶν (ξέσται) ς(6) .
ὁ ξέστης (λίτραν) α(1) (οὐνκίας) η(8) .
ἡ κοτύλη (οὐνκίας) ι(10) .
ὁ κύαθος (οὐνκίαν) α(1) [0,5] ς[0,17].
Τοῦ μέλιτος
τὸ κεράμιον ἔχει (λίτρας) ρκ(120) .
τὸ κόγγιον (λίτρας) ιε(15) , αἵ εἰσιν (ξέσται) ς(6) .
ὁ ξέστης (λίτρας) β(2) [0,5].
ἡ κοτύλη (λίτραν) α(1) (οὐνκίας) γ(3) .
ὁ κύαθος (οὐνκίας) β(2) [0,5].
[χοῦς] Τὸ μέδιμνον ἡμίεκτα ἔχει ιβ(12) , (ἅπερ) (χοῦς) κδ(24) .
ὁ δὲ χοῦς ἔχει χοίνικας δ(4) .
ἔχει ὁ χοῖνιξ (ξέστας) δ(4) .
ξέστης ἔχει κοτύλας β(2) .
κοτύλη ἔχει κυάθους ς(6) . παρὰ ᾿Αττικῶν [παρὰ ᾿Ιταλικὸν] ἡ κοτύλη καὶ τρυβλίον λέγεται.
κύαθος <ἔχει ...>.
ὀξόβαφον ἔχει κοτύλης δ[0,25].
κοχλιάριον <ἔχει ...>.
Μνᾶ παρὰ ᾿Ιταλικοῖς (ὁλκὰς) ρμδ(144) , παρὰ ᾿Αττικοῖς (ὁλκὰς) ρκς(126) · παρ’ ᾿Ιταλικοῖς (λίτραν) α(1) <[0,5]>, παρὰ ᾿Α<ττικοῖς (λίτραν) α(1) (οὐνκίας) γ(3) (ὁλκὰς)> δ(4) .
λίτρα μία ἔχει (οὐνκίας) ιβ(12) . ἡμίλιτρον.
οὐνκία (ὁλκὰς) η(8) .
ἔχει γράμμα<τα γ(3) > ἡ δραχμή.
ὁλκὴ συνωνύμως κα<ὶ δ>ραχμή.
ἡμιοβόλιον. ὀβολὸς ἔχει χαλκοῦς ς(6) , ὅ ἐστιν καὶ διόβολον, τριόβολον, τετρόβολον.
῾Η κοτύλη καὶ τρυβλίον λέγεται.
ὁ ξέστης ἔχει ἐλαίου (λίτρας) β(2) , (αἵπερ) (κοτύλαι) β(2) .
ἡ κοτύλη ἔχει κυάθους ς(6) >.
ὁ κύαθος (οὐνκίας) β(2) .
῾Η οὐνκία (ὁλκὰς) η(8) .
ἡ (ὁλκὴ) (γράμματα) γ(3) .
τὸ (γράμμα) [Γ] ὀβολοὺς β(2) .
ὁ ὀβολὸς κεράτια γ(3) .
Οἴνου ὁ ξέστης ἔχει (λίτραν) α(1) (οὐνκίας) η(8) , μέλιτος ὁ ξέστης ἔχει (λίτρας) <β(2) (οὐνκίας)> γ(3) .

EPISTVLAE DIVERSORVM DE QVALITATE ET OBSERVATIONE MEDICINAE

<EPISTVLA LARGII DESIGNATIANI>

LARGIVS DESIGNATIANVS FILIIS SVIS SALVTEM DICIT

Legi antehac Hippocratis Coi epistulam, medicinae auctoris uel peritissimi, quam de tuenda ualetudine ad Antiochum regem scripsisse fertur. Cuius quia praecepta et monita uobis ad salutis custodiam nota cuperem, collegi, ut potui, quidquid seriem eius continere memineram, eamque ore Romano interpretans scripsi. Caui, fateor, ne ad uerbum uerba transferrem, quo minus pleraque linguarum diuersitate congruerent, si parum ponderis in significationibus ueris fieret; itaque explicandae rei aduersus obscuritatem consului. Igitur epistula talis est.

<EPISTVLA HIPPOCRATIS>

ANTIOCHO REGI HIPPOCRATES COVS SALVTEM DICIT

[1] Eam te in hoc regnandi munere et culmine reputans sustinere personam, ut rex magnus uitam multis utilem in longum prouehere debeas, ingentem simul prouidentiae tuae metiens curam, qua experientissimus rerum mathesim quoque prime adeptus es, conuenire talibus regalis peritiae studiis arbitratus sum domesticam quoque tuendi corporis et procurandae ualetudinis scientiam. Super cuius obseruationibus ad te scribendum putaui, ut, et quibus causis morbi existerent et quibus praenoscerentur indiciis et qualibus inter exordia perimerentur medellis, ostenderem. Nam fere ut caeli turbulenta tempestas numquam nisi praecedentibus solet signis ingruere, ita corporum inminentia pleraque incommoda ortus proprii significatione monstrantur. Spondeo autem pro ingenita docilitate, qua nostram quoque super his rebus sollertiam probas, monitis meis auscultantem posse te reliquum uitae tempus firma ualetudine et plena incolomitate producere. [2] Corporis igitur humani fit a nobis quadripertita diuisio, cuius in partibus singulis ualetudinum moderatio continetur. Sunt autem partes haec: cum capite oris sublimitas, pectoris latebra, uentris receptaculum, sentina uesicae. Si capiti igitur eueniat incommodum, aut tenebrae offunduntur aut cietur dolor aut onusta quasi pondere supercilia sentiuntur aut fit temporum pulsus assiduus aut tumescentibus mane oculis caligat aspectus aut aures tinniunt et accepto quodam interius tumultuantur sono. His ergo signis existentibus caput est purgatione curandum, sed super huiusmodi tamen leuiore medella ysopi uel origani Indici coma iniecta defruto siue mulsae, quae septem uel plusculis diebus maceratur. De quo liquore postmodum coagitato atque colato tepide heminae dimidium aut amplius modum gargarizari oportet die calido uel sereno ita, ut resupinato ore faucibus liquor ille contineatur aliquantulum et agitetur alterna uice idque saepius fiat, donec heminae dimidium consumatur uel cum fleumate proiciatur. Sed haec ieiuno adhibenda curatio est, qua nulla capiti leuior aut commodior reperietur. Hoc remedium qui neglexerit et indiciis supra scriptis non οccurrerit, necesse est sentiat aut oculorum uitia aut ulcera in intimis auribus erumpentia aut strumas in confinio colli aut pulsus cerebri aut suffocationem aut circa guttur anginam aut uuae destillationem, glandulas quoque patietur et tabem fluentium capillorum et ulcera per caput ecferuescentia doloremque dentium creberrime sustinebit. [3] Quod si a pectore morbus minatur, qui esse simplex et non uiolentissimus solet, his praesentitur indiciis. Primum pectoris sudor intimus testatur aestum stomachi laborantis, splen erit quasi distensum et eminens, sputamenta fellita, scapulae cum lateribus grauabuntur et inprouiso dolore marciscent, adsiduae oscitationes ora deducent, inportunae uigiliae somnos fugabunt, artatus spiritus siti nocturna maxime inardescet, expergefactis mens erit tristis et nubila, post soporem totius paene corporis pulsus, tremor in brachiis uel in manibus, sicca etiam tussis quatiet infirmum. His igitur sapienter occurritur, si consuetudo fiat sine ullo medicamine post cenam uomendi. Vtile autem est etiam ieiunum uomere; magis enim umor noxius, qui stomacho insiderit, egeritur. Itaque qui mane uomiturus est, debet minutatim rafani radices manducare easque uel sucum earum transmittere, cardamum quoque, id est nasturcium, sed et sinapi et erucam deuorare et aquam deinde tepidam superbibere ac digito uomitum prouocare. Qui ista contempserit, erit his obnoxius uitiis: pulmonis labore uexabitur, frenesim sustinebit, atrae bilis infesta commotio adusque uesani eum furoris periculum trahet, iactabitur febribus, inops somni agitabitur perniciosis uigiliis. [4] Si quando autem morbus a uentre molitur, qui et ipse multiformi grassatur incommodo, haec signa praemittit. Torquetur aluus et correptos cibos inmoderatis fluoribus fundit, potus in amaritudinem uertitur, membrorum omnium existunt dolores causa latente grassantes, nimiis feruet ruboribus corpus et acutis atque occultis febribus inardescit. Aduersum haec uenter est molliendus sine grandi cura aut graui medicamento. Nam qui lapatho uel mercuriali herba usus fuerit, commode aluum temperabit. Si parum proficiet haec medella et supra dicta indicia perseuerabunt, decoctus urticae sucus potui dabitur. Vtiliter accipiuntur et cymae caulium multa aqua uehementer excoctae, etiam brassicae umor melle admixto et asperso sale temperatus bibi debet ad heminarum quattuor modum. [5] Qui haec adhibere cessauerit, his patebit iniuriis, ut aut coeliacus fiat aut meatibus ruptis inmoderato uentris fluore uexetur. Hinc dysinteria oritur et iliacus morbus et ad superiora fimus redundans uomitus et empneumatisin faciet. Hinc sciae passio erit dolorque coxarum, apoplexis etiam his originibus existet, hinc et sanguinis per interiores meatus, id est per aemorrhoidas, fluor multus emanat. Articulorum quoque morbus, quem Graeci arcthrisim uocant, istinc creatur. [6] Cum uero ex uesica imminet origo uitiorum et ipsa non minus causis pluribus nocens, his significationibus intellegitur. Inflatio uesicae, solet in eam multus ex alui meato uentus inmitti, inde adsidua ructatio, inde incontinentes crepitus egeruntur, inde grauis somnus, inde urina sordida et diri odoris egeritur et circa genitalia tumor surgit. His ergo animaduersis tali erit subueniendum medella. Feniculum et apii radices uino condito ueteri et odorato inicies, et cum se haec confusa macerauerint, cum uini cyathis duobus tantundem miscebis aquae calidae et ieiuno potui dabis. Praeterea radicis asparagi sucus cum uino mixtus optime sumitur, sed et ciceris albi, non arietini decocti sucus accipitur. [7] Ex hac ualetudine, nisi in exordio curatio adhibita fuerit, per urinae difficultatem et ydrops nascitur et dolor iecoris et uitia renium et stranguria uesicae; uentrem molestissimi dolores uexabunt. Haec sunt de praenoscendis praeueniendisque morborum causis. [8] Addidi etiam, quibus et quatenus per anni circulum pro temporum uicissitudine obseruatis incolomitas custodiatur. Ab hieme igitur salubrius fiet exordium. Ex die VIII Kal. Ianuarias corporibus umor adcrescit usque ueris aequinoctium, quod incipit VIII Kal. Apriles. Hoc ergo tempore utendum calidissimis cibis et optimis, uino aliquatenus indulgendum, usus etiam ueneris minime respuendus. Ex aequinoctio incipit fleuma crescere, id est concretus umor et frigidus, usque in ortum Pleiadum, qui incipit pridie Idus Maias. Ergo tum adhiberi conuenit bene odoratos, sed et acres cibos. Exhinc sanguis ardentior febribus augmenta suppeditat nec minus umor obbibitur usque ad aestiui temporis commutationem, quae ab VIII Kal. Iulias inchoatur, a quo die uenere abstinendum ieiunandumque. [9] Ab octauo enim Kal. Iulias aestiua progressio incrementa fellis exsuscitat usque in autumni aequinoctium, quod est VI Kal. Octobris. Erit igitur utendum acutis et sapidis et bene olentibus cibis, parcius ieiunandum et uenerio usu ab VIII Kal. Iulias certe per dies XII penitus abstinendum. Post autumni aequinoctium, id est post diem VI Kal. Octobris, acres biles uires et augmentum sortiuntur in occasum Pleiadum, qui est IIII Idus Nouembris, umores etiam graues serpunt. Erit igitur utendum acidis et acribus cibis, uenere quoque abstinendum, parcius etiam ieiunandum. Ab hoc rursus tempore, id est a IIII Idus Nouembris, sanguis deficit; congruit igitur leuioribus cibis uti, uino indulgere nec uso uenerio abstinere in VIII Kal. Ianuarias, ex quo incipit tempus hibernum. Haec, ut dixi, obseruans incolumi sospitate uitae spatia transcurres nec ulla indigebis uisitatione aut curatione medicorum.

EPISTVLA ALIA EIVSDEM HIPPOCRATIS EX GRAECO TRANSLATA AD MAECENATEM

[1] Quem roganti tibi libellum promisi, omni cura adhibita descriptum misi ordinatissimum tuae salutis custodem, quem debebis tam diligenter intueri quam scriptus est. Ad curationem enim corporis tui omnia explorata sunt, quae cum rerum effectu conperi celeriterque conplexus sum. Intueri ergo omnem medicinae rationem debebis. Namque ego diligenti cura, licet summa breuitate, conprehendi singula curationum genera, sicut proxime in eo libello feci, quem Caesari nostro coram te tradidi. Quas curationes per temet ipsum aestimare poteris; sapientibus enim ratio uenire in consilium adsueuit. [2] Omne itaque corpus hominum, pecudum alitumque ex quattuor generibus constat, sed praecipue hominum: calido, frigido, sicco et umido. Frigido enim continentur uiscera, unde spiramus; calore continetur anima, qua uiuimus, id est qua uitam sentimus; sicca sunt ossa, quae uires faciunt ad sustinendum laborem; umidus est sanguis, quo alitur uita. Per ossa et uiscera uenae currunt, quae sanguinem regunt. Sanguis animam, anima uitam sustinet, spiritus autem aëris est. Ossa neruis munita uirtutem corpori praestant. [3] Sanguis cum abundat, ualetudinem uitiat. Ex eo nascitur sanies, quam in uulneribus sectis uidemus, nascitur et pituita, quae nauseam facit, nascitur etiam bilis acida et amara, quae dicitur mater morborum. Bilis enim cum est, concitat calores. De pituita perfrictio nascitur, quae facit dolorem intestinorum, tortus etiam inflationemque, quae corpus extenuat. Sanguis autem a nimio cibo nimiaque potione incipit abundare et cruditate conrumpitur. Qui cum euagatur extra cursum naturae, infert aliqua corpori uitia, et in quacumque parte conruptus incubuit, fatigat et laedit. Nam sanguis animam quoque uitiat et inde os hominis incipit fetere. Cum est ergo integer sanguis, animam sine dubio confirmat, ut possit frigus caloremque fortius sustinere. At cum abundat cumque calore animae conrumpitur, fit sanies, tum et bilem atram concitabit et calorem interdum ac frigus faciet cOrporique uniuerso languOrem animaeque malum odorem uel anhelitum faciet. [4] Quo facilius igitur commodis ualetudinis fruamur et incommoda uitemus, prognostica, id est praecurrentia uitia, signis naturalibus cognoscamus cognitaque emendemus, ne mortifera fiant. Quattuor igitur disponuntur corporis partes, cuius origo in capite est et thorace, deinde uenter sequitur et uesica. Ita ergo locorum istorum sinceras notas cognoscemus. [5] Hominis sani urina mane alba erit, ante prandium rufa, pransi rursus candida, item ante cenam russea. Nec ego tamen necessitatem prandendi inposui, sed magis urinam et tempora naturalia ostendi. Candida enim urina debet esse, ubi cruditas non est, mane quieto corpore, deinde motus ipse et deambulatio urinam turbat excitatque uesicam ideoque coloratior fit. Quod si mane urina mutauerit colorem, ostendit subesse uitium infirmitatis, quod tamen propriis indiciis intellegimus. [6] Cum enim a capite morbus oritur, solet capitis dolor generari, tunc et supercilia grauantur, tempora saliunt, aures sonant, oculi lacrimant, nares repletae odorem non sentiunt. Cum ex his ergo aliquid accidit, caput purgari oportet hac ratione. Ysopi aut cunilae bubulae fasciculum cum aqua deferuefacies, inde aquam ore continebis, sed caput calide tractabis, ut fluat pituita. Quod si quis neglegit, capiet epiforas oculorum aut dentium uel aurium dolorem. Interdum etiam strumae parotidesque nascuntur et alia uitia, quae circa fauces ceruicesque oriri solent, item destillatio aut grauedo narium erit et interdum ulcera in capite nascuntur aut etiam capilli defluunt. [7] Cum autem a thorace morbus nascitur, incipit caput sudare linguaque fit crassior aut os amarum aut tussillae dolent, oscitatio erit frequens sine somno et quiete, torpor membrorum, animi dolor, prurigo corporis, brachia manusque adsidue intremescent subitaque tussis arida et inquieta nascetur. Ex his ergo cum aliquid acciderit, uitabis uitium graue, si uomueris siue ieiunus siue post cenam uel in balineo. Plus autem prodest, si ieiunus bilem eieceris; eam enim dicimus matrem morborum. Sed qui uomere nolunt uel non possunt, quia stomacho laborant, decimo quoque die ieiunando omni cibo se abstineant. Quod facto uitium grande uitabunt; nam frequenter uomendo solet stomachus conrumpi. [8] Quod si a uentre morbus orietur, haec erunt signa. Venter uertetur atque turbabitur et sentiet crebros dolores, cibus et potio amara uidebuntur, genua succident, lumbi grauabuntur, interscaplium contrahetur totumque corpus particulatim grauabitur, tardabuntur pedes, pigra fient crura, renes indolescent et post haec febriculae incurrent. His itaque cognitis prima est abstinentiae utilitas, tum etiam medicamentis aluum purgari oportebit, ut graue corpus leuamentis adiuuetur. Quod si morbus maior premere uidebitur, adicies alterum diem abstinentiae, si tamen uires patientur, sin minus, quam leuissime sumes cibum, ut ouum sorbile tantum aut aliquid ouo simile accipias. Hoc qui neglegunt, fiunt cyliaci, torminosi, dysinterici, etiam ex eo nascuntur tertianae et quartanae, fiunt podagrici cheragricique, morbus etiam articularis hinc accidere solet, quidam etiam fiunt amentes, quibusdam etiam sanguis erumpere a naribus solet. Oportet ergo occurri tam grauibus malis curatione praedicta. [9] A uesica qui nascuntur morbi, haec dabunt signa. Pleni uidebuntur et cito saturari, quos grauabit, sequentur inflationes uentris et crepitus crebri, uidebuntur oscitare nec oscitabunt, sed tantum os deducent, sequetur totius corporis stupor somnusque grauis quasi marcor, fiet urina liuida et uix erumpens, tumescent etiam ueretra, inde et calculosi fient. Haec uitia sic emendantur. Feniculum et apium uino austero madefacito uel etiam earum herbarum radices contere et ex uini cyathis duobus et tantundem aquae calidae accipe adsidue, uel dauci semen et myrtum ex aqua calida sume uel cicer album, non arietinum, madefactum uino, ut supra scripsi, ebibe uel radicem asparagi uel eruum erraticum uel serpullum decoque eiusque aquam uino mixtam bibe. Quae qui neglegunt, fiunt hydropici, sequetur his iocineris et renium et uesicae dolor, fient quoque calculosi, stranguriam tubi sustinebunt et uentris tumorem. Intueri autem oportet aegri uires, quomodo possit sustinere medicinam, ut ita febri et cruditati eius adhibeatur. Fiunt ergo cataplasmata, adhibentur quaeque apta sint capiti, uentri, uesicae, cruditati, frigori, calori, prout tempus exigerit. Vti autem ad haec oportet rosa, aceto, uino, oleo irino, linguam quoque aegri asperam melle perfricari uel mentae folio; reliqua diligenti medico permittenda sunt, quia iuxta morbos debet adhibere medicinam. [10] Quoniam ostendi corporis sani et inbecilli notas per urinam denuntiari et adieci curationum consilia, nunc et conpositiones medicamentorum adiciam, unum ne nascantur corpori uitia, alterum ut emendatio sanitatem reducat. Aduersus autem omnes impetus morborum duo sunt remedia certissima. Primum est, decimo quoque die ut te abstineas a cibo et potione, deinde postero die laueris ciboque firmo utaris, qua re et obseruatione efficies, ne quid omnino uitii corpori tuo accidat et perpetua sanitate sis tutus. Est et potio salubris, quae omne corporis uitium elimat et ualetudine confirmat. Eius potionis iam tecum habes conpositionem; per annos enim conplures, amicissime Maecenas, cum Caesare nostro pariter nos morari meministi, quo tempore haec obseruando numquam in ullum corporis languorem incidisti, quo tempore nec nostrum Augustum quicquam molestioris incommodi passum esse nosti. [11] Ita enim me tecum habebis, si libellum meum legendo saepius tractaris, qui plenius tibi me absente praestare consilium in omnibus poterit. Terenti Euelpisti in ultimo libello leges dynames herbarum; quas ut crescentibus numeris lunae obserues, dum tollis et conponis, curato. Si ita non feceris et ad deminutionem lunae sustuleris, minus ualebunt. Ipsum etiam mare per lunas augeri et minui scimus, cerebra etiam hominum augentur crescente luna. Cum autem minuitur luna, unaquaeque res deminutionem sentit. Quod licet recognoscas ex his, quibus cotidie uteris, tamen et per me admonitus scies omnibus et minui augmentum et augeri per lunam. Quod si ita est, in herbis quoque legendis conponendisque medicamentis uim eius et potestatem nos obseruare debere ne dubites.

EPISTVLA PLINII SECVNDI AD AMICOS DE MEDICINA

[1] Frequenter mihi in peregrinationibus accidit, ut propter meam aut meorum infirmitatem uarias fraudes medicorum experirer, quibusdam uilissima remedia ingentibus pretiis uendentibus, aliis ea, quae curare nesciebant, cupiditatis causa suscipientibus. Quosdam uero comperi hoc genere grassari, ut languentes, qui paucissimis diebus uel etiam horis possint sanari, in longum tempus traherent, ut et aegros suos diu in reditu haberent et saeuiores ipsis morbis existerent. Quapropter necessarium mihi uisum est, undique ualetudinis auxilia contrahere et ueluti in breuiarium colligere, ut, quocumque uenissem, <possem> eiusmodi insidias uitare et hac fiducia securior iter ingrediar, ut sciam, si quis mihi languor acciderit, non facturos medicos ex me uel meis reditum nec taxaturos incommodorum occasionibus sanitates. [2] Ante omnia autem puto in prompto habenda, quae subito desiderata difficillima uidentur inuentu, sicut oleum uetus. Quod si ad manum non erit, celerrime fieri poterit. Deferuefactum enim uel recentissimum et odorem et uires uetustissimi praestat. Et si forte curatio exigerit aquam marinam in mediterraneo quaeri, sollicitudini locus non erit, si ita prospiciatur. Duo enim salis sextarii in quattuor aquae sextarios missi temperatissimam marini liquoris copiam facient. Oxymeli uero facile erit fieri, si duobus cyathis mellis sextarius aceti addito puleio et salis modico contemperetur. Polenta autem hoc modo fiet. Hordeum aqua perfusum una nocte siccatur, deinde XX libras hordei adiciuntur tres librae lini seminis, coriandri selibra, salis acitabulum, tunc deinde haec mixta torrentur et mola franguntur. [3] Omnibus autem curationibus mel optimum est, in quo apes moriuntur, et lana sucida ea bona est, quae de ouis collo fuerit adtonsa. Cinerem auium uel aliorum animalium desideratum sic fieri oportet. In ollam nouam mittitur auis aut quodlibet aliud animal putaueris exurendum, quod addito operculo circumlitoque argilla in furno feruenti torrebitur spiramento permodice facto. Gargarizationes uero omnes calidae utendae sunt, sicut et fomenta, ut medendi ratio et usus ostendit.

<EPISTVLA CORNELII CELSI>

CORNELIVS CELSVS G. IVLIO CALLISTO SALVTEM DICIT

[1] Inter maximos quondam habitus medicos Herophilus, C. Iuli Calliste, fertur dixisse medicamenta deorum inmortalium manus esse, non sine ratione, ut mea fert opinio; prorsus enim quod tactus diuinus efficere potest, id praestant medicamenta usus experientia conprobata. Animaduertimus itaque saepe inter deliberationes contentionesque medicorum auctoritate praecedentium, dum quaeritur, quidnam faciendum aut qua ratione succurendum sit aegro, quosdam humiles quidem et alioqui ignotos, reuera peritiores uel, quod fateri pudet, longe summotos a disciplina medicinae et ne adfines quidem eius professioni medicamento efficaci dato protinus uelut praesenti numine omni dolore periculoque liberasse aegros. [2] Quamobrem spernendi sunt quidem, qui medicinam spoliare temptant usu medicamentorum, forsan non a medendo, sed a potentia effectuque medicamentorum ita appellatam, probandi autem sunt, qui omni modo succurrere periclitantibus student. Ego certe aliquotiens magnum scientiae consecutus sum titulum ex usu prospere datorum medicamentorum multosque ex eadem causa non mediocrem gloriam tulisse memini. Est enim haec pars medicinae uel maxime necessaria, certe antiquissima, et ob hoc primum celebrata atque inlustrata, siquidem uerum est antiquos herbis ac radicibus earum corporis uitia curasse, quia timidum genus mortalium inter initia non facile se ferro ignique committebat. Quod etiam nunc plerique faciunt, ne dicam omnes, et nisi magna compulsi necessitate <speque> ipsius salutis non patiuntur sibi fieri, quae sane uix toleranda sunt. [3] Cur ergo aliqui excludant medicinam de usu medicamentorum, non inuenio, nisi ut detegant inprudentiam suam. Siue enim nullum experimentum eius generis remediorum habent, merito accusandi sunt, quod tam neglegentes in tam necessaria parte artis fuerint, siue experti quidem sunt eorum utilitatem, denegant autem usum, magis culpandi sunt, quia crimine inuidentiae flagrant, quod malum cum omnibus animantibus inuisum debeat esse, tum praecipue medicis, in quibus nisi plenus misericordiae et humanitatis animus est secundum ipsius professionis uoluntatem, hominibus diisque omnibus inuisi debent esse. [4] Idcirco ne hostibus quidem malum medicamentum dabit, qui sacramento medicinae legitime est obligatus, sed persequetur eos, cum res postulauerit, ut militans et ciuis bonus omni modo, quia medicina non fortuna neque personis aestimat homines, uerum aequaliter omnibus inplorantibus auxilia sua porrectura succursuram se pollicetur nullique umquam nocituram profitetur. [5] Hippocrates, conditor nostrae professionis, initia disciplinae a iureiurando tradidit, in quo sanctum est, ut ne praegnati quidem medicamentum, quo conceptum excutitur, aut detur aut demonstretur a quoquam medico, uidelicet longe praeformans animos discentium ad humanitatem. Qui enim nefas existimauerint spe dubia homines laedere, quanto scelestius perfecto iam nocere iudicabunt? Magni ergo aestimauit nomen decusque medicinae conseruare pio sanctoque animo quemque secundum ipsius propositum se gerentem. Scientia enim sanandi, non nocendi est medicina. Quae nisi omni parte sua plene excubat in auxilia laborantium, non praestat quam pollicetur hominibus misericordiam. [6] Desinant ergo, qui prodesse adflictis aut nolunt aut non possunt, alios quoque deterrere negando aegris auxilia, quae per uim medicamentorum frequenter exhibentur. Etenim quasi per gradus quosdam medicina laborantibus succurrit. Nam primum cibis ratione aptoque tempore datis temptat prodesse languentibus, deinde, si ad hos non responderit curatio, ad medicamentorum decurrit uim; potentiora enim haec et efficaciora quam cibi. Post, ubi ne ad haec quidem cedunt difficultates aduersae ualetudinis, tunc coacta ad sectionem uel ultimo ad ustionem uenit. [7] At Asclepiades, maximus auctor medicinae, negauit aegris danda medicamenta; quidam enim hoc mendacio etiam pro argumento utuntur. Poteram tamen, si uerum id esset, dicere: Viderit, quid Asclepiades senserit. Forsitan non omnino in hanc partem animum intendit. Homo sane fuit, qui parum feliciter se in hoc negotio gessit. Itaque non deterreor persona, cum rem manifeste prodesse uideam. Nunc uero cum tam inpudenter quidam de eo mala comminiscantur, quid possum ultra dicere, nisi quodammodo parricidium ac sacrilegium eos committere, qui haec dicunt? [8] Ille enim febricitantibus uitiisque praecipitibus correptis, quae oxypathe Graeci dicunt, negauit medicamenta danda, quia cibo uinoque apte interdum dato remediari tutius eos existimauit. Ceterum in libro, qui parasceuon, id est praeparationum, inscribitur, contendit ultimae sortis esse medicum, qui non ad singula quaeque uitia binas ternasque conpositiones et expertas et protinus paratas habeat. Vides ergo, quam non placeat Asclepiadi usus medicamentorum, cui nisi plura <quis> ad unumquodque genus uitii medicamenta conposita habeat, non uidetur dignus professione medicinae. [9] Sed ista licentia nomine tantummodo medicorum propter quorundam neglegentiam latius processit. Raro enim aliquis, priusquam se suosque tradat medico, diligenter de eo iudicat, cum nemo ne imaginem quidem suam committat pingendam nisi probato prius artifici per quaedam experimenta atque electo, habeantque omnes pondera ac mensuras exactas, ne quid errorum in rebus necessariis accidat, uidelicet quia sunt quidam, qui pluris alia quam se ipsos aestiment. Ob quod sublata est unicuique studendi necessitas et non solum antiquos auctores, per quos consummatur professio, quidam ignorant, sed etiam comminisci falsa de his audent. [10] Vbi enim dilectus non est personarum, sed eodem modo malus bonusque habetur, disciplinae ac sectae obseruatio perit, quodque sine labore potest contingere et in quo <idem> dignitatis atque utilitatis praestari uidetur [utilitas], id unusquisque magis sequitur. Sed ut quisque uolet, faciet medicinam. Quosdam enim a peruerso proposito nemo potest mouere et sane omnibus permisit liberum arbitrium magnitudo professionis eius. Multos itaque animaduertimus unius infirmitatis sanandae scientia medici plenum nomen consecutos. [11] Nos uero ab initio rectam uiam secuti nihil prius [in] totius artis perceptione, qua homini permittitur, iudicauimus, quia ex hac omnia commoda consecuturos nos existimabamus, non medius fidius tam pecuniae aut gloriae cupiditate quam ipsius artis scientia. Magnum enim et supra hominis naturam duximus posse aliquem tueri uel recuperare suam et uniuscuiusque bonam ualetudinem. Itaque ut ceteris partibus disciplinae, ita huic quoque, quae per medicamenta uirtutem suam exhibet, curiose institimus <eo> magis, quod percipiebamus in dies ex usu profectus eius, quos interdum supra fidem atque opinionem plurimorum exhibebamus. [12] Sed quid ultra opus est probare necessarium usum esse medicamentorum, praecipue tibi, qui, quia percepisti utilitatem eorum, idcirco a me conpositiones quasdam petisti? Ego autem memor humanitatis tuae candorisque animi tui, quem omnibus quidem hominibus plenissime, mihi etiam peculiariter praestas, non solum quae desideras remedia, uerum etiam si qua alia de expertis in praesenti habui, in hunc librum contuli, quem ad te misi. Cupio enim, medius fidius, qua possum tuae in me tam perseueranti beniuolentiae respondere adiutus omni tempore a te, praecipue uero istis diebus. [13] Vt primum enim potuisti, non es passus cessare tuae erga me pietatis officium tradendo scripta mea Latina de medicinalibus nostro Caesari, quorum potestatem tibi feceram, ut ipse prior legeres simpliciterque indicares mihi, quid sentires de his; plurimum enim iudicio tuo tribuo. Tu porro candidissimo animo et erga me beniuolentissimo diligentiam meam sub tanti nominis editione non uerbis sed re probasti periculumque non minus tu iudicii quam ego stili propter me adisti, quo tempore diuinis manibus ea tradendo consecrasti. [14] Fateor itaque me gratias tibi agere, quod et prius quam rogareris consummasti amicissimo affectu uota mea et quod contigit mihi fauore tuo maturiorem percipere studii huius me fructum ac uoluptatem. Ignosces autem, si paucae tibi uisae fuerint conpositiones et non ad omnia uitia scriptae; sumus enim, ut scis, peregre nec sequitur nos nisi necessarius admodum numerus libellorum. Postea tamen, si et tibi uidebitur, ad singula quaeque plures compositiones colligemus. Oportet enim copiam quoque earum selectam haberi, quoniam reuera quaedam magis quibusdam et non omnes omnibus conueniunt propter differentiam scilicet corporum. [15] Quarum initium a capite faciemus (summum enim et quasi primum locum hoc obtinet) prime dantes operam, ut simplicia remedia prima quaeque ponamus; interdum enim haec efficaciora sunt quam ex pluribus conposita medicamenta. Erit autem nota denarii pro Graeca dragma; aeque enim in libra denarii LXXXIIII apud nos sunt, sicut dragmae apud Graecos incurrunt.

<EPISTVLA CORNELII CELSI>

CORNELIVS CELSVS PVLLIO NATALI SALVTEM DICIT

[1] Lectis duobus libris conpositionum Graecis, Pulli Natalis, quos misisti mihi, ut in Latinum sermonem conuerterem, libenter parui tuae uoluntati, dignos eos existimans, quibus operam inpenderem, quoniam plenos utilitatis conperi. Alioquin excusassem me, propositum habens nihil non dignum sublimi Romanorum maiestate de bono medicinae artis splendidissime scribere idque perennitati et litteris mandare. Habebit ergo et praesens tempus et futura posteritas in hoc perpetuae uoluntatis meae curaeque gratissimum munus, siquidem bona ualetudine nihil est pulchrius. [2] Dedi autem operam quantam potui, ut ad uerbum transferrem, quae in Graecis medicinalibus repperi, nec necessariam curam cultus orationis putaui, quia rectius duxi proprietates nominum edere et rem ueram sub herbarum peregrinarum uocabulis explicare. Vnum genus fateor me translationis de industria declinasse, quo fere Graeci utuntur in medicamentorum scripturis, omnia ad secundum personam dirigentes. Ego uero in usum medicamentorum, quae edidi, ominis boni gratia malui quam infinitam inserere personam admoneremque, nisi certum haberem te non ignorare, me huiusmodi bona utilitatis magis quam delectationis causa scripsisse. [3] Graeci medici pondera medicamentorum ad dragmas redigunt. Quae quia ad denarium nostrum conueniunt, octoginta enim et quattuor in libram incurrunt, pro nota Graecae dragmae, quae est figura talis: [Drag.], notam denarii Latinam, quam nosti, posui, id est hanc: [Den.], et ad eius pondus Graecas dragmas rediges. Et quoniam quae uolui praefatus sum, nunc quae desideras explicabo.

EPISTVLA VINDICIANI COMITIS ARCHIATRORVM AD VALENTINIANVM IMPERATOREM

[1] Cum saepe, sacratissime imperator, humani generis fragilitas falso de natura sua queratur, aliquando tamen potuimus redditis causis ostensisque remediis uana et innumera querimonia refrenare. Nam sicut rudis gubernator turbatum mare sulcans, incertus periculorum, dubius salutis, cuncta rimatur, ita et mortalium natura, quae perpetua sanitate optat frui, placita quaeque desiderat. Sed quia nec mare semper potest esse tranquillum nec unus in diem uenti spiritus durat nec securus nauta ratem potest scandere, cum aequor mole fluctuum tollitur, sic neque mortales possunt semper esse ualidi aut uiuentes, sed pro aetatis et temporis uarietate diuersis morborum aguntur incommodis. [2] Quae cum ita sint, clementissime imperator, magna laus est ueterum instituta scrutari, maior uero gloria inuenta seruare, siquidem illi uiam laboris suis uirtutibus aperuerint nobisque iter intellegentiae sua sapientia reliquerint. Vnde cum quidam febribus teneretur et diu uentris duritia strangulatus die duodecimo iam morti proximus uideretur, adhibitis ad curam multis et magnis medicis, ut remedium consequeretur, hoc illis summum periclitanti praesidium uisum est, ut per intestinum clysterio ei curatio pararetur. Cum ille imminenti periculo aestuaret et ueluti morti proximus curationis etiam extrema deposceret, ego pudoris et reuerentiae modum seruans, quem cunctis semper exhibui, prospexi ad tempus, ne ueluti turpis cura forti uiro adplicaretur. [3] Cum ergo uidissem fysem eius, quam de colore collegi, et siccitate uiscerum fatigari eum penitus aduertissem, ilico infuso sale aquam frigidissimam obtuli eius ardori. Qui cum desiderio recentis, quo cruciabatur, totum, quod ei oblatum fuerat, ebibisset, auctores medicinae magni, qui id spectabant, exclamauerunt: 'Occidisti hominem.' Necdum uox eorum ab ore manauerat, e uestigio eum somnus occupauit sudorque perfudit. Quibus ego praesentibus, clementissime imperator, tantis sudoris eius abstersionibus laboraui, ut, si dici fas sit, Nilus ex eius corpore uideretur effluere. [4] Verum cum aeger expergefactus recreatum se extinctis febribus et ab infirmitate leuiorem esse sensisset, uentris etiam coepit desiderio uehementer urgeri. Adlato itaque uasculo omne alui onus, quo grauabatur, exposuit ad tam dirum fetorem, ut omnes, qui illic aderant, fugarentur, dicentibus egregiis medicis, quod omnia eius interna putruissent. Post haec a me aeger ad balneas mittitur, ut lauacro eius siccitas umigetur. Qui perductus unguentis remediabilibus, cum post balneum uestimenta accepisset, sitire se dixit. Statim eum absinthio, in quo libisticum fuerat decoctum, progressum a balneo potaui, ne quid causationis in corpusculo eius maneret, quo uessica scybalis uel lapidibus per uicina loca meantibus premeretur. [5] Praecepi etiam et escam fieri de minutalibus porcinis, id est podocyliis, et uentriculo, in quod uentriculum acetum cyminatum modico adiecto lasere mitti mandaui, ut omnino excocta caro etiam ossorum duritiam emolliret, ut soluta eorum medulla cum iure ipso absorberetur. Non dubium est autem, optime imperator, quod ex indigestione externarum crudissimarumque crapularum uel superfusa diuersi nimietate uini repletis et paene tumentibus uenis potus in uisceribus amarescunt, aufertur somnus, subsequitur calor atque occultarum febrium pestis et quaedam frenesis pulsu cerebrum inquietat, uenter durescit, qui iam dudum crudus repletus fuerat exuberantibus cibis, qui, dum excocuntur, consumptis quae umida sunt, inflammationes inportunissimas faciunt, quae adiecta calida aqua amplius necesse est excitentur. Inde ergo uenter durescit, inflatur pulmo, splen distenditur, pinnae etiam iecoris porriguntur, quibus coangustatum et coartatum fel exprimitur, quo infuso tinguitur corpus et fit luteum. [6] Cum ergo peruenerit ad ea loca uenarum, in quae pocula hausta descendunt, duo mala iuncta, id est res acris ac dulcis, cito auferunt animam. Sicuti petrarum umidarum sudor igni subiectus cito absorbetur ab igni, petra autem ipsa exusta et concremata sfongea efficitur, unde calx uel gypsum conficitur, ita calore febrium excoquitur uitium cruditatis ciborumque congestio. Quibus consumptis et exhaustis frigida sine dubio superfundenda est, ne penitus arescant. Nam nimirum aestimas, o bone imperator, calidam et frigidam mortalibus inclusam esse corporibus, cum singulae res propriam habeant naturam. Ignis ignem, aqua aquam desiderat, sed ad horum iungendam societatem siue temperantiam procurandam siluarum materies lignumque deposcitur, quod et nutrit ac suscitat et rapit ignem et frigidam uertit in calidam. Sed non ita in nobis est coaequandum. [7] Accipe igitur, serenissime imperator, quod conueniens nobis putetur exemplum, thermarum scilicet ab se calidarum mixtio temperata, ubi nec ignis uidetur nec lignum suggeritur, nisi uapor solus sponte conficitur et aër calidus sine labore sentitur. Nonne duo unum sunt et diuersa atque contraria inuicem prosunt? Diuina prouidentia salubri permixtione ac temperie procurata nonnullam corporibus abluendis sanitatem praestant conpetentemque medicinam praebentes uarios languores a corporibus mortalium pellunt. Haec cum ita sint, nihil aliud reor mortalibus praebendum nisi id, quod, cum infirmi essent, desiderauerunt et oblatum sibi profuisse senserunt. His ergo utamur, quibus sumus bene experti et quorum beneficio consecuti sumus optabilem sanitatem. [8] Nam similiter quidam, cum oculorum lacrimantium reumate carere non posset, productus est in medium conuentum multorum spectantium medicorum. Qui cum inspectus ab his fuisset, dixerunt ei palpebras incidi debere, comburi etiam emicranium et raso capite uenas secari, quod Graeci arteriotomon dicunt, inponi etiam escas, et cum iam omnibus locis debilitatum et cauteritum caput haberet nihilque ei tormenta, quae desiderio sanitatis patienter tulerat, profuissent, deflebat omnibus infelicitatem suam. In ultimum haec ab egregiis medicis inuenta curatio est, ut, cum dexter oculus lacrimum funderet, uena ei dextri brachii laxaretur, cum sinister, similiter in sinistro brachio fieret. Quod cum pati coepisset infirmus, flens et gemens illud Catonis saepe dicebat:

Corporis exigua medico committe fideli.

Ego autem dico: et perito. [9] Restiti igitur his nec uenam laxari permisi magnoque silentio facto auctores nostros in medium protuli ac recitaui dixique ad eos: Si ex multifario tormentorum genere miserandus iste uel unam medellam fuisset adeptus, merito uos pateretur; sed cum neque inunctio neque incisio neque conbustio inundationem lacrimarum reprimere potuerit, cur indocte uenas ei laxari praecepistis, cum hic iam semianimis uisionem ipsam ferri perhorrescat? Vnde reddite mihi, sapientissimi uiri, hodiernae causas curationis, cur fuerit desuper oculus incisus, cur rasum caput, cur meacula exusta uenarum. Meatus enim inrigatio si uenerit ad ea loca, in quibus habebat receptaculum collectionis suae, quo impetu exinde descendebat deorsum, recurrens rursus ad fontem cerebri ibique coangustatus, cum feruere coeperit, uerendum est, ne perforans cutem ac pertundens cratem capitis generet in eo uitia diuersa, aut ne iterum per aliquam uenarum erumpat ad aures faciatque hominem surdum, totum oppilans auditum, aut uermes in auribus generet uel naribus polypos nutriat aut oculis aegilopia excitet aut dentibus sit molestus et faciat hominem oris fetidi atque corrupti uel, quod maxime cauendum est, ne per uuae destillantis aut exulceratae uitium ipsa musice hominis corrupta languescat pulmonique et stomacho plagam inferat, lumbos quoque renesque dissoluat et incipiat umor noxius per inguina et coxas et crura decurrens facere contractiones talorum atque neruorum paulatimque auferat gressus totoque organo tabescente uideamini potius consumpsisse hominem quam curasse, cum uere uiolenta morte uideatur de hac luce migrare. [10] Nam si ceparum acritudo aliquotiens nobis non manducantibus nostris tamen oculis molesta est, aut senapi, ubi et mel mittitur, leniri penitus non potest, sed calore eius commotum cerebrum ita desudat, ut oculos et nares acer umor infestet, quid putamus illi patiuntur, quibus circa oculos cura rursus aut igni adhibetur aut ferro? Quare, imperator, fidem nostris auctoribus adhibentes non credamus quibuscumque medicinis nec uulneri uulnus superponendum putemus, sed ita aegris remedium porrigendum esse credamus, ut neque grauibus tormentis neque intollerabili medicinae curatione crucientur. Plura ergo de obseruatione medicinae pietati tuae ac posteris tuis digna memoria tradidi, quae homines docti de expertis remediis prodiderunt. Quae tua diuina serenitas, oro, suscipiat et ad memoriam ceteris relinquat.

MARCELLI DE MEDICAMENTIS LIBER

CAPVT I. AD CAPITIS OMNES <SVBITOS> ET DIVTINOS ET MVLTIPLICES DOLORES

[1] Ad capitis dolorem etiam in febri primis diebus incommodi serpulli —[Vnc.] I, rosae aridae —[Vnc.] II incoquuntur cum duobus sextariis aceti acerrimi, donec ad dimidias perducantur. Inde sumitur cyathus et <duobus rosae> bene conmiscetur frequenterque curatur ex eo caput; ubi enim incaluit quod infusum est, nisi recens adiciatur, nocet. [2] Item prodest eodem modo ruta per se uel cum hederae bacis decocta et capiti tepide infusa. Polygonos quoque herba, quae Latine sanguinaria dicitur, et menta multis profuit eadem ratione decocta et capiti infusa. Dolorem capitis leuat sfondylion et hagni semen et platani pilulae similiter aceto incoctae rosaque duplici mensura simbla aceti commixta, sicuti et polygonos superius dicta debet exquoqui, id est ea, quae sanguinaria dicitur. [3] Cum autem plurimis diebus manserit dolor capitis, tum omnium supra dictorum oportet uncias singulas sumi hisque admisceri lauri bacarum, castorei, nucum amararum, pulei, sabuci foliorum uncias singulas et in aceti sextariis quattuor decoquere ad dimidias et eodem modo rosa admixta dupliciter, sed non tam frequenter caput curare. [4] Ad omnem capitis dolorem efficaciter prodest medicamen tale: Crocomagmatis —[Vnc.] I, aluminis scissi uel gallae —[Vnc.] I. Haec teri ex acri aceto et rosa duplicis ponderis uicissim adiecta oportet, usque dum mellis habeant spissitudinem, atque inde frontem et utrimque tempora oblinere. [5] Ad capitis dolorem, cum inueterauerit, bene facit haec conpositio: Myrrae [Den.] I, croci [Den.] II, amygdalarum amararum [Den.] II, rutae uiridis [Den.] III, sfondylii et panacis [Den.] singulos, lauri bacarum [Den.] III, serpulli [Den.] II, castorei [Den.] I. Teruntur haec omnia cum aceto et fiunt pastilli; cum opus est, diluuntur aceto et rosa in mellis spissitudinem atque ita frons et tempora oblinuntur. [6] Permanente uero capitis dolore materiam quoque umoris oportet detrahere ex eo per nares uel per os. Quae res etiam auriculam uel dentem dolentibus prodest nec minus his, quibus subitae uertigines obuersantur, quos scotomaticos Graeci dicunt, item comitiali morbo correptis prodest, sed et caligine inpeditos ex magna parte leuat. Debent autem ii homines pridie abstinere et superioribus diebus aquam potare. [7] Per nares ergo purgatur caput his rebus infusis per cornu, quod Graece rhinenchytes uocatur: Hederae suco per se uel betae suco cum exiguo flore aeris uel cyclaminis suco mixto lacte aut aqua pari mensura. [8] Bene detrahit e naribus liquorem et haec conpositio: Salis, nitri, aceti, olei ueteris, mellis, singularum rerum denarios binos, cyclaminis suci, staphidos agrias, quam herbam peduclariam, quod eos necat, quidam appellant, singulorum [Den.] binos. Haec in unum mixta naribus per cornu infunduntur uel pinna longiore nares interius perfricantur. Cum satis uisum fuerit fluxisse umoris aut sanguinis, ut reprimatur, aqua frigida pura nares diutius oblui oportet uel croco in eadem macerato pridie. [9] Sed si per os magis detrahere umoris materiam uisum fuerit, quia non sine tormento quodam per nares ea deducitur, suadebimus pyrethri radiculam conmanducare atque subinde hiantem pati fluorem saliuae, uel uuam passam <cum> piperis albi totidem granis dabimus conmanducandam et expuendam; aeque enim et haec deducunt pituitam. Bene facit et senapi ex aceto tritum, sed non excastratum, gargarizare trium cyathorum mensura admixta mellis libra una; detrahit enim et haec conpositio largiter pituitam. [10] Cum uero diu caput dolet, et adtonderi pressius et adradi prodest, ut possit diutius fricari, et aqua calida foueri pura uel lauro incocta. Quo tempore etiam sternutamentum concitare non alienum erit hoc medicamento, quod ex his rebus conponitur: Veratri albi, castorei, struthii, quod est radix lanaria, piperis albi, singulorum denarios singulos. Haec contusa tenuiter forato cribro transmittantur; cum opus fuerit, per pinnam aut calamum scriptorium naribus insufflentur uel spicillo tincto in aqua et excusso naribus iniciantur. Proderit autem ad sternutamentum etiam per se contusum et eadem ratione iniectum ueratrum album; linguam enim siccam et aridam sternutatio statim inundat. [11] Capitis dolorem quamuis ueterem et intollerabilem protinus tollit et in perpetuum remediat torpedo nigra uiua inposita ei loco, qui in dolore est, donec desinat dolere et obtorpescat ea pars. Quod cum primum senserit qui dolet, remoueatur remedium, ne sensus auferatur eius partis. Plures autem parandae sunt torpedines eiusdem generis, quia nonnumquam uix ad duas tresue respondit curatio, id est torpor, quod signum est remediationis. [12] Ad capitis dolorem factum ex perustione prodest rosae bonae sucus infusus capiti, sed cum suco de moris facto pari mensura admixto. [13] Ad capitis dolorem factum ex perfrictione satis prodest oleum irinum cum serpullo et exiguo aceto infusum, magis autem, si aut iridis radix aut peucedani sucus prioribus admixtus fuerit. Prodest et ruta cum oleo irino et exiguo aceto cocta et tepide infusa capiti, nec minus prosunt folia lauri cum irino oleo et exiguo aceto trita et infusa capiti. [14] Ad capitis dolorem factum ex uino nimio prosunt quidem et ea, quae diximus proficere ad capitis dolorem ex perustione factum. Prosunt et rutae folia trita cum aceto admixta eis rosa et nuces amarae eodem modo. Faciunt et hagni folia, quae nascuntur in uirgultis, quibus Graeci pro uiminibus utuntur eademque lygus appellant, cum iridis aridae radice trita mixta eis rosa atque aceto. [15] Ad capitis dolorem factum ex ictu <aut casu e> sublimi prodest rosa et irinum oleum aceto decoctum, item rosae aridae folia macerata prius passo, deinde cocta atque trita et ita inposita simili modo prosunt et sertula Campana similiter facta prodest uel myrti folia tenera ex uino trita cum myrra et puleium ex uino tritum et mala Cydonea ex uino cocta et trita atque inposita capiti plurimum prosunt. [16] Medicamentum quod repellere possit ea, quae ad caput redundauerint: Castorei uictoriati tertiam partem, sphondylii [Den.] I, nucis amarae [Den.] X, rutae folia [Den.] II, sili Massaliotici [Den.] II. Cum aceto prius haec teruntur diligenter, deinde rosae admiscentur. [17] Ad diutinos capitis dolores salis integri mensura, quantum manus plena conprehendere poterit, coquitur ex oleo superfuso, ita ut superet salem, deinde, cum omnino nihil incurrerit de sale asperum, perunguibitur dolens capitis pars hoc oleo superque lana sucida eodem oleo tincta inponetur. [18] Sertulae Campanae coronae quinque ex passo et aqua frigida pari mensura coquuntur, donec permadescant, tunc teruntur admisciturque opii quod satis sit uel papaueris lacrima, quae sopor a quibusdam appellatur, ad uictoriati pondus adicitur. Ex his pannus quantum satis est linitur et utrimque tempora tinguntur. [19] Ad capitis dolorem omnem efficaciter prodest bacarum lauri [Den.][denarii] semissis, scamoniae [Den.] I, croci uictoriati pondus. Teruntur haec optime ex aceto et rosa; cum opus est, dolens pars capitis perunguetur. Hoc medicamentum successus mirificos habet. [20] Ad dolores capitis puerorum, maxime eius partis, quam bregma Graeci appellant, lini semen tritum ex aqua inponere oportet uel oliuae folia tenera trita cum uino adiecto uiridi oleo simili modo superponere uel opii, quantum fabae Aegyptiae magnitudo est, et salis duas partes et pulei partem unam terere oportet cum aceto, deinde adicere unguentum supra scriptum et sic perungi dolentem partem capitis. [21] Ad ulcuscula in capite similia mammarum capitulis, ex quibus sanies manat, radi caput oportet et ex nitro lauari. Furfures quoque ex melle coctas inponere utile est uel bulbos scillae ex aqua coctos ita, ut aluminis liquidi tantundem ponderis ammisceatur et sic caput inlinatur. [22] Ad ea, quae feruescunt in capite cum rubore, lini semen contusum et melle consparsum inponendum est. [23] Ad capitis dolores in febri: Rutae siluaticae seminis uel rutae enoditis radicis, ex qua rhus nascitur, myrrae, pyrethri, aphronitri, salis ammoniaci, piperis longi, hederae albae foliorum uel bacarum, bidelli, galbani, balsami, iris Illyricae, singularum specierum denarios denos, castorei [Den.] IIII, balani unguentariae [Den.] II, thamni [Den.] X. Trita omnia in unum coiciuntur cum aceti scillitici quantum sit libra una. Sed ita temperabitur medicamen, donec spissitudinem mellis recipiat, atque ita reponetur in uaso fictili et, cum opus fuerit, inde sumetur quantum satis sit; quod in linteolo bene tenero spisso inlinatur perunctumque rosaceo modico inponetur. [24] Si uastior fuerit dolor capitis, medicamentum tam spissum fiat infra scriptum quam est emplastrum, et linteolo denso inponatur: Agni seminis et peucedani radicis [Den.] IIII, iridis [Den.] II. Aceto prius maceratas has species excoques uel contundes et rosa dilues atque ita raso capiti inpones. [25] Ad uehementes feminarum capitis dolores et suffocationes, quae de uulua ueniunt, quod genus ualitudinis Graeci hystericen pignan uocant, et ad eos, qui caduci appellantur, et ad freneticos et qui uertigines habent: Sphondylii [Den.] VI, castorei [Den.] VI, peucedani [Den.] II, nucum amararum [Den.] VI. Haec cum aceto et rosa bene trita et permixta capiti infunduntur. [26] Ad diutinos capitis dolores, etiam ueternosos, quos Graeci lethargicos uocant, et freneticos et ad omnia uitia, quae circa caput generantur, etiam ad podagram: Cerae [Den.] LXIIII, olei ueteris [Den.] LXXXIII, aluminis fissi [Den.] VI, gluttinis taurini [Den.] X, peucedani [Den.] XX, cassiae [Den.] X, resinae terebinthinae [Den.] XX, picis liquidae [Den.] X, galbani [Den.] XIIII, aloes [Den.] XVI. Taurinus gluttis cum aceto ad ignem soluitur, peucedanum et cassia uino macerata conteruntur et taurino gluttini commiscentur, cetera ad ignem liquidata, dum calent, supra scriptis admiscentur. Quae bene subacta manu reponuntur; cum opus fuerit, pondus inde denarii sumitur et dilutum aceto atque rosa capiti infunditur; sed melius facit hoc medicamentum linteolo inductum raso capiti inpositum. [27] Ad capitis dolorem sine febri bene facit de experimento capitis curatio, aquae potatio, cibi abstinentia, uentris solutio; sed tum etiam rosa atque aceto curandum caput. Prodest etiam pituitam detrahere senapi aut ysopo ex passo decocta, item herbae peduclariae semine, quam Graeci staphida agrian uocant, trito cum pipere et melle oleo admixto aut ipsius herbae peduclaris semine per se melle admixto. [28] Permanente autem diutino capitis dolore prosunt ei huiusmodi perunctiones: Ruta cum aceto et oleo calefacto, iridis radix cum aceto, salicis folia trita ex aqua, serpullum tritum et inferuefactum cum oleo et aceto, millefolium, quod Graeci polygonon appellant, cum ruta tritum admixto aceto et oleo, nuces amarae purgatae tritae cum aceto et oleo ita, ut haec interdum uelut cerotum cum linteo fronti superponantur. Similiter prodest et ruta siluatica trita cum aceto et oleo quasi cerotum fronti superposita aut hagni albi semen ex posca tritum aut ocimum uiride uel semen eius ex aqua tritum et inpositum aut hederae albae folia quattuor cum aqua mulsa aut git, quod Graeci melanthion uocant, eodem modo fronti inpositum aut naribus iniectum prodest. [29] Ad torridam et constrictam cutem capitis bene facit castoreum et balsamum et peucedanum incoctum seorsum in uaso cum aceto et cum oleo capiti infusum. [30] Faciunt etiam huiusmodi medicamenta capiti superposita, quae Graeci cataplasmata dicunt: Iridis radicis contusae [Den.] VI et pusillum rosae siluaticae seminis cum farina hordeacea cocta aut feniculi radices similiter coctae cum farina hordeacia. [31] Prodest etiam ad nimios dolores capitis constrictio eius per fasceolam non nimium latam ita, ut ea per mediam frontem et utraque tempora circumdetur. Bene facit et fomentum per spongias molles aquae calidae decoctis in ea prius lauri foliis et capitibus papaueris adhibitum et unctio capiti facta ex foliis lauri et hagni et populi tritis cum aceto et oleo. [32] Ad ulcera, quae in capite efferuescunt cum umoris manatione, prodest aqua calida bis terue die per sphongeam saepius super ulcera expressa, quod Graeci catantlesin appellant. [33] Perunctiones autem, quas Graeci synchrismata uocant, et ea, quae superposita dolentibus partibus idem cataplasmata appellant, eiusmodi prosunt: Folia salicis ex aqua trita aut uitis albae radix aqua pura cocta aut lenticula ex aqua cocta aut asparagi radices ex melle coctae. [34] Ad capitis dolorem folia lauri uel bacas uel florem terere oportet cum aceto et irinum oleum illic admiscere atque ita caput naresque perungere. Facit et iridis radix cum malo Cydoneo cocto ex aqua pariter inposita. [35] Ad omnem capitis dolorem inter initia prosunt aquae refrigerantes et repellunt eum interdum admixto pane uel polentae polline consparsa aceto. Plantaginis quoque sucus et rubi aut lentisci aut millefolii aut herbae urceolaris aut rhus Syriaci aut meciae, quam Graeci anagalida appellant, item mentae sucus uel intiborum uel murti uel staphidos agriae infusus capiti plurimum prodest. [36] Ad diutinos capitis dolores prodest infusum capiti oleum uetus cyprinum uel irinum cum peucedano, sphondylio et castoreo. Inponi autem statim oportet lini seminis farinam et hordeaciam in unum coctam ex posca, sed postea prodest inpositum cerotum ex cyprino oleo factum cum ruta. Item bene facit cerotum ex irino aut Syriaco oleo cum butyro, dummodo calefacto medicamine caput perunguatur. Opobalsamo autem cum serpullo et rosa uel peucedano prodest etiam lethargicos perungi. [37] Ad omnem capitis dolorem bene facit centaureae tenuis sucum cum aceto calido infundi caput. [38] Ad capitis molestum et diutinum dolorem medicamina infra scripta facies: Hederae nigrae folia trita admixto aceto, oleo, uino, aequis portionibus, quod sufficiat, in uasculo quolibet feruere facies ac postea frontem et tempora lines. Cicutae folia aut, si folia non fuerint, radicem eius teres et fronti inlines aut in saccello lineo ad frontem suspendes. Aloes [Scrip.] VI, croci [Scrip.] VI, gumminis [Scrip.] VI, album oui et cocleas minutas numero V. Haec uniuersa conteres in mortario marmoreo et aceto admixto fronti inlines. Rasamen pastae, quod in magide adhaeret, [Scrip.] VI et cretae <[Scrip.]> VI et bulborum incoctorum [Scrip.] III tritos et medullam siue uitellum oui gallinacii conteres pariter ex aceto et fronti inlines. Muri cerebrum tolles et in uino mittes ac maceratum et tritum fronti inlines. Euforbi [Scrip.] I, croci [Scrip.] VI permisce cum aceto et pariter bene tritum fronti inline. Hederae sucus densus fronti et temporibus inlinitur et, cum siccatus fuerit, iterum inlinitur; quo facto dolori capitis potenter subuenitur. [39] Ad conpescendum capitis dolorem pollinem turis cum uisci scripulo pariter fronti inline. [40] Quod si dolore medium caput findi uidebitur, hederam contunde ac sucum eius oleo rosaceo misce et cum linteolo mundo fronti inducito, tempora quoque ex eo et nares perunge; quod si grauior dolor fuerit, etiam cerebro superfunde. [41] Limaci calculum, quem in capite habet, tolle, quod non facile facies, nisi ei, dum in uia repit, caput subito abscideris. Quem lapidem quamdiu tecum habueris, numquam ullum dolorem capitis nec senties nec patieris. [42] Lauri bacas numero V ex aceto contere aut septem pilulas stercoris caprini ex aceto tere et fronti inline. [43] Herba in capite statuae cuiuslibet nasci solet; ea decrescente luna sublata capitique circumligata dolorem tollit. Emigranio etiam efficaciter medetur, si in panno rufo lino rufo ligata capiti uel temporibus alligetur. [44] Radicem adractylidos herbae, quam nostri carduum uocant, uel eius ramum uel florem acia ligatum et capiti circumdatum dolori eius mederi constat, nec minus herbam polygonon, quam rubiam uocamus, circumdatam capiti dolorem tollere experti sumus. [45] Ramus spinae albae alligatus capiti efficaciter medetur, senapi quoque cum ruta et aqua tritum et ad mellis crassitudinem <redactum>. [46] Corona ex herba hiera botane, quam nos uerbenam dicimus, facta capitique inposita dolοres tollit. [47] Cucurbitae uiridis ramenta cerebro inposita infantibus quoque, qui ex dolore capitis nauseam patiuntur, ualedissime prosunt. [48] Herba strumus contrita et cum oleo permixta inpositaque temporibus et toto corpori cum ipso oleo perducta incredibiliter et capitis dolorem tollit et languorem, si quis fuerit, corpore discutit. [49] Radix cupressi tenuis capiti circumdata dolorem eius leuat. [50] Bacae lauri inpari numero contritae et oleo adiecto calido fronti inpositae prosunt. [51] Oleum ex nuce iuglande, quae manducatur, expressum subitum capitis dolorem, si eo perfricetur, mire conpescit. [52] Malum Cydoneum, palmulae quinque, papaueris caput unum dempto semine usque ad quattuor cyathos cum aqua ad tertias decoctum et cum mulsa aqua potui datum ualde prodest. [53] Folia mali Punici diligenter contrita et deinde sucus eorum uel ipsa oleum permixta potenter etiam inueteratos dolores persanant, si inde adsidue frons et tempora perfricentur. [54] Cum intrabis urbem quamlibet, ante portam lapillos, qui in uia iacebunt, quot uolueris collige dicens tecum ipse ad capitis dolorem te remedium tollere, et ex his unum capiti alligato, ceteros postergum iacta nec retro respice. [55] Creta, quae Chimonia appellatur, cocta ex aceto fronti inposita potenter medetur. [56] Sal cum ruta tritum adiecto melle fronti inlitum certissimum remedium est. [57] Faecula, qua infectores utuntur, si spondam lecti priorem, qua uir cubat, perunxeris et spondae medio inligaueris, dolores capitis remediabis. [58] Ex eadem aqua, de qua bos aut asinus biberit, paululum sumptum et potatum tollit efficaciter capitis dolorem. [59] Porri sectiui sucum cocliaria duo et unum mellis permixta ituro dormitum uel in nares uel in auriculam tepidum infunde; statim proderit. [60] Pollinem siliginis admixto oui albo et quippiam salis confricato et fronti inlinito et fascia super ligato; mirabile est. [61] Anethum ita, ut de horto collectum fuerit, decoquitur ex oleo et sucus eius capiti infunditur. [62] Si de capitis dolore difficilis somnus sit, amygdalino oleo caput perungi oportet. Si de sole caput doleat, cupressi folia contrita cum polenta de hordeo uel amygdalis et suco porcaclae fronti inlinuntur. [63] Magnetes lapis, qui antifyson dicitur, qui ferrum trahit et abicit, et magnetis lapis, qui sanguinem emittit et ferrum ad se trahit, collo alligati aut circa caput dolori capitis medentur. [64] Expertum est mihi puleium in oleo coquere eoque frontem et tempora et cerebrum perungere. [65] Glebulas de limine uel ipso cardine erasas cum aceto simul permisce eoque luto frontem inline; quo caput confestim grauissimo dolore releuabis. [66] Terra uiua in ouum inane coniecta et sub lectu ad caput conlocata unice prodest. [67] Duo folia lauri circumcisa rotundabis resinaque terebinthina gluttinabis et utrisque temporibus adfiges; nisi reddita sanitate non decident. [68] Herundinum pulli lapillos in uentriculis habere consuerunt, ex quibus qui albi maxime fuerint, si in manu etiam singuli teneantur aut circa caput lino nectantur, ueterrimos et diutinos capitis mulcent dolores, nisi contactu terrae lapillorum potentia minuatur. [69] Cornicis cerebrum coctum et cibo sumptum graues et inueteratos dolores capitis effectu mirabili pellit. [70] Vulturis cerebro paululum cedri si inmiscueris et nares inde intrinsecus caputque perfricueris, omnes dolores statim minues. [71] Ex quacumque causa grauedinem capitis exortam, quae intempestiuum concitet somnum, sine dolore discutit, si quis inpetigines in asini cruribus naturaliter natas detrahat easque in scobem delimatas inmixto aceto naribus penitus obstipet. [72] Si dolor ex cerebro gignetur, hederae folia septem et nucleos purgatos ex persicis septem ex oleo et aceto decoques pariterque conteres atque inde tempora et frontem dolentis obduces. [73] Ruta trita aceto et oleo rosaceo mixta mirifice dolorem capitis auertit cerebro uel temporibus infusa. [74] Caput ocimi tritum cum rosaceo oleo aut myrteo et aceto fronti rectissime inponitur. [75] Serpullum decoctum ex aceto et tritum recte inponitur temporibus et fronti. [76] Corona de puleio prodest capiti inposita, si terram non tangat. [77] Si difficilis somnus est ex dolore capitis, oleo amygdalino caput ungeri oportet et tempora. Nucleorum uero persici farina cum melle et aceto fronti inlita prosunt. Nuclei quoque amygdalini triti utiliter inponuntur, etiam in febribus. [78] Bacae lauri inpari numero in oleo contritae et capiti inlitae sanant dolorem. [79] Hederae folia mollissima trita ex aceto et rosaceo aduersus omnem dolorem fronti inlinuntur. [80] Panaceae radix in oleo conteritur et deinde capiti instillatur. [81] Ossa de capite uulturis alligari prodest capiti dolenti. [82] Gallinaceus pullus inclusus abstinetur nocte et die, deinde eius gallinacei pluma uel crista alligatur ad collum [a] dolentis caput ac statim medetur. [83] Surculus ex nido milui puluino dolentis caput suppositus prodest. [84] Murinarum pellium exustarum cinis ex aceto fronti inlitus prodest. [85] Cocleae matutinum rorem pascenti caput arundine praeciditur et in linteolo licio alligatur colloque suspenditur; continuo medetur. [86] Fracto capiti tela aranei ex oleo et aceto inposita non recedit, nisi sanauerit. [87] Corni ceruini exusti cinis inlitus fronti ex aceto et rosaceo prodest. [88] Lanam ouiculae deinter femora uelles et in aceto intingues et super tempora dolentis ligabis. [89] Lanam arietis de fronte uelles et conbures in operculo ollae nouo et in mortario confricabis atque aceto fronti inlines. [90] Sertulae Campanae fasciculum ex aceto decoques et fronti inlines. [91] Caput si dolere coeperit, ouum cum melle mixtum in balneo laua; statim cessabit dolor. [92] Intibi contusi sucum oleo rosaceo et aceto acri aequali mensura mixtum capiti laborantis infunde. [93] Serpullum in aceto decoctum fronti laborantis infunde uel temporibus inponito et, si somnus difficilis est, oleo amygdalino caput perunge. [94] Betae nigrae sucus temporibus dolentis inpositus mirum remedium est. [95] Rutam uiridem tritam cum aceto acerrimo et oleo rosaceo aequali mensura toto capiti laborantis infunde. [96] Lauri bacas XXXV, piperis grana XXXV tere et tritas cum oui albo temperabis et fronti inpones. [97] Ossa de persicis etiam duracinis franges et nucleos eorum colliges et siccabis in umbra et, cum necesse fuerit, cum oui albo temperabis et fronti superinpones. [98] Caput si quis sic doluerit, ut medium findi uideatur, hederae contusae sucum per linteum delicatum mundum exprimat et oleo etiam rosaceo admisceat et sic frontem et tempora perunguat et cerebro et naribus inde et auriculis infundat. [99] Caput si ex frigore doluerit, unguentum irinum cum oleo laurino misce et calefactum cerebro superfunde et insuper lanam unctam circa caput pone. [100] Si cui nulla de causa subito caput et tempora doluerint, myrra ex uino crassius trita tempora oblinat, uel fabam fresam in aqua prius maceratam, postea in uino decoctam tritam bene inlinat fronti, uel bacas lauri inpari numero conterat prius, deinde admixto oleo diligentius terat ad instar collyrii et postea in fictili calefaciat eoque caput perfricet. [101] Purgatio autem capitis, ne supra scripta nascantur, utilissima fertur haec, si hysopi aut origani summitatibus contritis et ex mulsae aquae cotyla dimidia coctis os adsidue conlueris. [102] Capitis ulcera cito sanantur, si suco de betae radice expresso caput in balneo perfricetur. [103] Si cui in capite tubera nascuntur, cupressi bacas uirides in uino decoctas tritas tuberibus adponat, ita ut per dies quinque in capite alligatum et signatum medicamen maneat. Post diem quintum soluat ac renouet et hoc, si necesse fuerit, ter aut quater faciat; intra diem uicesimum persanabit. [104] Brassicae sucus naribus infusus capite purgato dolorem quoque eius efficaciter adimit. [105] Radix pyrethri in sole diu commanducata etiam pituitam expellit. [106] Hiera maior faciens ad capitis nimium et ueterem dolorem et ad fleumata spissa et constricta laxanda et prouocanda ex calida aqua ieiunis data, ad spleniticos ex posca, ad epaticos ex uino Graeco, ad accessiones cotidianas ante suspicionem datur ex muria, quia et uentrem temperat. Maxime prodest etiam melancholicis et scotomaticis; danda autem omnibus ieiunis et bene digestis ad modum nucis auellanae. Quae constat ex speciebus his: Stichados —[Vnc.] I [Scrip.] VII, agarici —[Vnc.] I [Scrip.] VI, colocynthidos, id est cucurbitae, quod habet interius molle inter semina siccatum —[Vnc.] I [Scrip.] VI, opopanacis [Scrip.] XV, sagapeni [Scrip.] XV, petroselini [Scrip.] XV, aristolociae rotundae [Scrip.] XV, piperis albi [Scrip.] XV, cinnamomi, spicae nardi, myrrae troglodytis, folii, croci uncias singulas, mellis uero optimi despumati tantum mittes, quantum sufficiat pulueri specierum supra scriptarum colligendo ad spissitudinem congruentem, deinde confectum medicamen in uasculo uitreo aut fictili sub signaculo reponatur. [107] Cupressi tenuissimi radice caput coronatum dolorem breui ponit. [108] Pulei florem destringes et teres ex aceti cyathis duobus, adicies rutae tantundem quantum pulei et unam cepam et salis bolum. Cum omnia trita erunt, adicies olei boni cyathum et tenuiter subcoques ac bene permiscebis atque aduersus pilos caput ex eo diligenter perunges.

CAPVT II. AD OMNES DOLORES EMIGRANII <ET> ETEROGRANII SVBITOS ET DIVTINOS

[1] Hircinum fimum tritum cum aceto scillitissimo misce et fronti et temporibus inline; hoc ad dolorem emigranii sedandum etiam in perpetuum prodest. [2] Tus et myrram et ouum simul teres et fronti induces uel temporibus, cum subitus emigranii dolor fuerit. [3] Laser Cyrenaicum cum aceto tere et inline frontem cum temporibus. [4] Emicranium statim curant uermes terreni pari numero sinistra manu lecti et in limine cum terra de limine eadem manu triti et cum aceto optimo eadem manu fronti uel temporibus inliti, cum dolor urgebit. [5] Fimum uel cinerem coclearum et granum sinapis cum aceto ad ternos scripulos miscere et temporibus inlinire prodest. [6] Herba strumus et stercus murinum contrita et ex aceto fronti inlita celeriter dolores etiam eterogranii abolent. [7] Ossicula in capite porci duo naturaliter forata inueniuntur, id est unum in dextra parte et aliud in sinistra. Quae reperta et reposita et, cum opus fuerit, licio suspensa medellam capiti, prout inuenta sunt, praestant, id est dextrum dexterae parti et sinistrum sinistrae; sed praeter te et aegrum ossicula tertius non contingat; quae ad hanc necessitatem colligi diligenter et seruari debent. [8] Piperis grana XXI, murini fimi pilulas XXI, sinapis quantum tribus digitis possis tollere teres et aceto acri ad ceroti modum permiscebis et ita fronti inpones et aluta desuper teges. [9] Laseris granum medicinalibus digitis auri inice ex ea parte, qua caput dolebit; statim proderit. [10] Herbae meliloti interiora et oui cocti uitellum cum uino modico tere diligenter et inde emicranium uel tempora, quae dolebunt, inline; confestim sanabis. [11] Pampinum continuo de uite lectum cum oleo coques atque simul trito diligenter tempora inlines. [12] De muris fimo pilulas septem teres et cum aceto fronti uel temporibus dolentibus lines. [13] Si uir aut adulescens aut infans migranium patietur, obseruet, ut semper luna septima et septima decima et uicensima septima se tondeant; mirum remedium habebit; neque curet, si dies Martis aut Saturni in has lunas inciderit. [14] Eterogrania siue emicrania discutit haec conpositio: Gallae Syriacae —[Vnc.] III, crocomagmatis —[Vnc.] III, aloitidis —[Vnc.] III, sed gallas prius tundes et cribabis, tum cetera similiter tunsa et cribrata miscebis idque medicamen in pyxide conditum seruabis, cumque usus exegerit, ex aceto temperatum parte frontis quae dolebit inpones. [15] Terrae Aegyptiacae partes duas, crocomagmatis partem unam cum aceto diligentissime ac minutissime contere et partem, quae dolebit, inlinito. [16] Opii —[Vnc.] Ι, colophonii —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, hyoscyami —[Vnc.] I, peucedani —[Vnc.] I, anethi —[Vnc.] III, crocomagmatis —[Vnc.] I. Seorsum haec tundes et cribrata in mortario diutissime conteres et ex aceto optimo de hoc puluere collyria formabis, cumque opus fuerit, in cote ex aceto teres et spissum parti frontis et temporum, quae dolebit, ante diligenter detersae frequenter induces. [17] Grana hederae et serpullum pari pondere teres ex aceto et inde totum uerticem perfricabis. [18] Bacas lauri ex aceto tritas adiecto oleo fronti inpones aduersum eterogranii molestias. [19] Peucedanus herba trita et ex aceto et oleo fronti inlita eterocrania statim sedat. [20] Herba uel hedera in capite statuae cuiuslibet nasci solet; ea si in panno rufo acia rufa uel lino rufo ligata capiti uel temporibus alligetur, mirum remedium emicranio uel eterograniis praestabit. [21] Nouem grana piperis in uino optimo teres atque ex eo frontem et tempora inlines in ea parte capitis, quae de emicranio dolebit. [22] Sucum de alio in eam aurem, ex cuius parte dolor emicranii fuerit, infundes.

CAPVT III. AD VERTIGINEM CAPITIS

[1] Ad uertiginem capitis, quam Graeci scotoma uocant: Peucedani [Den.] II, castorei [Den.] I, sphondylii [Den.] I, bacarum lauri purgatarum [Den.] I. Terentur haec omnia diligenter et ex his conponetur medicamentum. Quod cum opus erit, admiscebitur ei rosae et aceti quod satis sit; est enim hoc mirabile medicamentum. [2] Cerebri dolores, ex quibus etiam subitae uertigines oriuntur, discuties, si planta ulmea caput circumligaueris atque ita coronatus triduo dormieris; expertum est. [3] Veteres dolores capitis et uertigines cito emendabis, si betae nigrae suco tempora perlinas. Idem praestat intibi sucus, si cum rosaceo oleo et aceto mixtus capiti inlinatur. [4] Ad uertiginem abolendam efficacissimum est, si abrotonum tritum in uini potione tepidum bibatur uel cum oxymelli non acri accipiatur. [5] Quibus uertigines fiunt aut quibus mens perturbatione capitis alienatur, cocleae singulae contritae maiores cum suis testis ex calida passi uel defruti potione datae diebus plurimis prosunt, si per triduum continuum iterum interpositis diebus accipiantur. [6] Qui unam cocleam maiorem semicoctam comederit die primo, sequenti duas, tertio tres, quarto duas, quinto unam, remedium experietur non solum ad uertiginem, sed etiam ad suspiria et uomitos prodest. [7] Vertiginem capitis abolit uettonicae fasciculus cum aqua nitida ad tertias excoctus aut apii uiridis fasciculus cum ture similiter decoctus et ex mulsa aqua tepida potatus. [8] Hyoscyami ramusculum in aquae sextariis tribus usque ad tertias decoques et dabis per triduum potui quartarios singulos aut etiam minus pro habitudine uel aetate uel sexu. [9] Trifolium herbam, quae Gallice dicitur uisumarus, aqua frigida macerato et eam aquam diebus decem bibito, sed ut herbam cotidie mutes. [10] Misy libra una cum aceto acri contrita et fronti inlita mirabiliter uertiginem sedat.

CAPVT IIII. PITVRIASI ET PORRIGINI AC PRVRIGINI ATQVE VLCERIBVS ET LENDINIBVS ET PEDVCVLIS CAPITIS

[1] Pituriasin et porrigines capitis, quae plerumque in perniciem se conuertunt, nisi occurratur, perungui oportet adsidue bulbis tritis, sulfure uiuo et uino bono in unum permixtis. [2] Item prodest cedro tantum unguere caput uel alio trito et aceto et nitro. [3] Farina feniculi ex uino capiti inducta porrigines expurgat. Furfures quoque idem praestant, si caput inde assidue in balneo luatur. [4] Ysopum ex oleo tritum et instillatum capiti pituriasi medetur. [5] <Ouis> ex uino et oleo et cedria pruritum scabiemque capitis tolli manifestum est, si ungeatur assidue. [6] Prurigines capitis discutit fel ouillum inlitum cum creta Chimonia, donec arescat; mirum est. [7] Nitrum alumini admixtum prurigines capitis tollit, si inde frequenter fricetur et lauetur. [8] Vlcera in capite tamquam proprius morbus praecipue infantibus nascuntur, sed et uiros et mulieres grauiter molestant. Haec ergo felle taurino cum aceto tepefacto inlita efficaci remedio sanantur. [9] Seuum uituli cum sale subactum utilissime adhibetur pituriasi. [10] Testarum muricum uel purpurarum exustarum cinerem ex melle ulceribus capitis inponi oportet. [11] Alium cum sua ueste conburitur cinisque eius ex oleo capiti ulceroso inponitur. [12] Oleum amygdalinum cum uino optimo permixtum et inlitum expurgat capitis uitia. [13] Folia rubi, in quo mora nascuntur, arida contrita capiti insperguntur et desuper lana sucida et charta superponitur. [14] Malua erratica cum urina humana, id est puerili, trita et inposita ualde siccat capitis umores. [15] Omnia autem capitis ulcera, cum purgata sunt, iucundissime ad cicatricem perducuntur sic: Spumae argenti tunsae selibra et cerae libra, cerussae libra, olei rosacei libra. Cum liquefacta et mixta et trita fuerint haec, refrigerantur et adiciuntur his ouorum incoctorum quattuor lutea, id est uitella, et simul pistillo in mortario permiscentur atque inde inducitur caput; mirum remedium experieris. [16] Nasturcii semen mixtum adipi anserinae tritumque furfures capitis assidua lauatione depellit. [17] Betae uiridis contusae expressaeque suco porriginosum caput frequenter in balneo lotum omni tabe purgatur. [18] Semine salicis contrito caput lautum furfures cito deicit. [19] Ouo gallinaceo caput inlinito, postea aqua uel suco herbae cyclaminis, quae orbicularis dicitur, caput lauato; hoc pacto lindines necati ultra non renascuntur. [20] Puerile lotium nitro admixtum ulcera, quae erumpunt, lauto capite mire deliniunt; expertum remedium. [21] Cornum ceruinum in scobem limatum et cum uino potum lindines enecat renascique non patitur. [22] Stercus scrofinum uino inmixtum cum rosa liquida, id est rosae suco, lindines peduculosque discruciat. [23] Felle uituli caput perunctum lindines exterminantur. [24] Axungiae ueteris semuncia, seui caprini semuncia, resinae perlucidae semuncia, aluminis infectorii semuncia. Alumen teres in mortario, cetera igni resolues et confundes ac sic leni uapore deficere uel excoqui facies, ut ex omni confectione uncia medicaminis restet, tum caput lautum diligenter atque siccatum hoc medicamine perunges porriginemque discuties. [25] Scobem citream ex aqua deferuere facies nitrumque asperges atque inde caput porriginosum oportet lauare. [26] Fimo bubulo usto sucum betae admisceri atque inde caput porriginosum lauari oportet. [27] Porriginem potentissime hac potione purgabis: Ros marinum teres sucumque eius uino uel aqua scripulis tribus dabis potui; sed qui sumit supra limen adsistat idque triduo faciat. [28] Fraxineo cinere lixiuam maturam nimis facies eaque caput lauabis in balneo. Quod cum siccaueris, saponem et argenti spumam conteres eoque caput perfricabis porriginemque exterminabis, si capiti lauto atque siccato hoc medicamen addideris: Cretae Chimoniae [Pon.] I, nitri Alexandrini [Pon.] I, sulfuris uiui [Pon.] I. Haec omnia tunduntur atque cribrantur et capiti porriginoso inponuntur. [29] Mali Punici corium ex aceto coquitur et sucus eius capiti porriginoso inponitur et frequenter abluitur, ita ut et ipsum pomum excoctum teratur et sic exprimatur. [30] Anethi surculi uruntur eiusque pulueris cribrati —[Vnc.] I, cicharbae —[Vnc.] III remittes in olei optimi [Sext.] I et adicies gallae tunsae semunciam inlinesque eo porriginosum et ulcerosum capite contra pilum et postea lauabis in balneo. [31] Conpositio optima et experta ad uitia capitis omnia supra scripta: Pumicis unciam, castorei —[Vnc.] V, spumae argenti —[Vnc.] VI, cyperi —[Vnc.] III, myrrae —[Vnc.] III, myrobalani —[Vnc.] IIII, sulphuris uiui —[Vnc.] I. Omnia tundes et cribrabis et permixtis pro afronitro in balneo uteris. [32] Adipis ueteris suillae [Pon.] I et picis †caruae† [Pon.] I igne dissolues, tum stafidos agriae tunsae unciam miscebis et ante horam quam ad balneum uadas ita caput uitiis supra scriptis laborantem contra pilum fricabis, ut insideat medicamen; quod non ante dilues quam ad solium uenias. Si autem medicamini huic adieceris ladani scripulum, capillum nutries pulchriorem. [33] Furfures capitis extenuabuntur, si stercore murino liquefacto in aceto caput in balneo perfricueris. [34] Lotio taurino caput si laueris, porriginem uetussimam tollit. [35] Vetustam porriginem mire adimes, si herbae cyclaminis, id est orbicularis, suco sulphuris aliquantum miscueris et fel scrofinum atque inde caput in balneo bene perfricabis. [36] Vlcera capitis subito nata sanantur, si asini stercoris suco et scillae contritae, quantum satis uidebitur, et bubulae adipis tantundem miscueris atque ad capitis ulcera ueluti ceroto usus fueris. [37] Fel taurinum mixtum cum nitro et uino et oleo, quod satis sit, ulcera capitis uel feruescentem scabiem sanat. [38] Vlcera recentia et uniuersa uitia ulcerum in capite sanant uermes, qui in arbore caua uel putrida nascuntur, triti et in panno inpositi. Idem uermes conbusti et cum anetho sicco pari pondere triti et inpositi sanant etiam cancromata. [39] Inula in oleo discocta et contrita et cum butyro ouillo et melle inposita cacoethe emendat. Eadem ratione curantur et cybio uetere, sed hoc uice emplastri panno inlini debet. [40] Vermes ulceribus capitis uel quibuscumque innati ranarum felle tolluntur; ea uero, quae intrinsecus serpunt, salsamento uetere tunso in uicem emplastri inposito sanantur. [41] Radix peponis contrita et adposita sanat ulcera, quae capiti in modum faui concrescunt. [42] Semen rafani tritum et ex aqua adpositum sistit omnia ulcera. [43] Porrus capitatus contritus et ex melle positus uniuersa ulcera optime purgat. [44] Alium contritum cum sulphure et resina ulcerum et fistularum quaelibet uitia extrahit. [45] Vetera ulcera etiam carcinosa foueri debent aqua calida, in qua excocta sint holera diuersa; deinde ipsa holera trita si inponantur, ualde prosunt. [46] Farina lini seminis uel farina erui uel lenticula decocta et <ex> melle adposita suppurationes et pustulas ulcerum sanat, etiam genitalibus laborantibus bene adicitur. [47] Cinis uitium cum axungia uetere inpositus pusulas omnes in qualibet parte corporis curat et sanat. [48] Folia oliuae commanducata et inposita ulceribus manantibus medentur. [49] Oleastri cauliculi teneri decocti et cum melle inpositi carnes supra ossa in uulneribus quaelibet prohibent excrescere. [50] Herba chelidonia contrita et cum axungia uetere subacta et inposita ulcera uetusta et putria purgat et sanat. [51] Nuces iuglandes perueteres contritae uel, quod melius est, commanducatae et inpositae singulare remedium ulceribus praestant. [52] Glandes de robore tritae cum axungia et inpositae duritias, quas cacoethes medici uocant, emendant et reprimunt. [53] Pix Bruttia cum melle trita et inposita ulcera omnia purgat et sanat. Eadem pix ex uua passa purgata et cum axungia uetere inposita ulceribus medetur. [54] Aqua, in qua lentiscum decoxeris, ulcera, quae serpunt, utiliter fouebis. [55] Hedera ex uino decocta ulceribus, quibuscumque inponitur, prodest. [56] Cinis ex ossibus agnorum recte adhibetur ulceribus, quae non trahunt cicatricem. [57] Pulmo arietinus calidus adpositus carnes excrescentes in uulneribus exaequat et reprimit. [58] Vim serpentium ulcerum coercet calx uiua ex aceto et oleo rosaceo temperata atque inlita, rosaceo autem et cerae permixta mox perducit ad cicatricem. [59] Carcinomata curantur coagulo leporis cum pari pondere capparis, quod utrumque uino aspersum una teritur et sic adponitur. [60] Carcinomatis, quae serpunt circa ulcera, fel ursinum uel cinis de asini ungula exusta per pinnulam bene adponitur. [61] Vlcera, quae sordidata sunt, fimi uitellini cinere et muliebri lacte purgantur. [62] Vetustis ulceribus uettonica cum sale contrita et adposita medetur. Idem praestat farina lupini incocti et sine cortice inspersa cum uino. [63] Ad porrigines detergendas rutae fasciculum et sulfur uiuum cum uino uetere simul decoque et caput ex eo in balneo laua, ante tamen aqua tepida, sicut est consuetudinis, elue. [64] Ad papulas in capite efferuescentes uel qualibet parte corporis, etiam ad ignem sacrum bene facit hoc medicamentum: Rutae uiridis [Pon.] II, spumae argenti [Pon.] I S[Sem.], aceti [Sext.] I, olei uiridis [Sext.] I. Cum aceti parte spuma et ruta teruntur, donec leuia fiant, postea quod superest aceti uicissim cum oleo adicitur uel superfunditur medicamini, dum teritur, et cum bene tritum et permixtum fuerit, tum inponitur locis necessariis. [65] Ad peduculos necandos hoc medicamine uteris: Oleum cum puluere cineris cuiuslibet de foco, sed bene creti, pariter miscebis et ita teres, ut sit ad spissitudinem mellis, atque inde, cum opus fuerit, caput unge. [66] Ad peduculos in omni parte corporis necandos efficax hoc remedium est: Ellebori radicis uncia, stafidos agriae uncia simul trita adiectoque oleo totum corpus perunctum etiam in tunicis necabuntur. [67] Nitri Alexandrini et stafidos agriae aequale pondus, afronitri quoque aliquam portionem et sulfuris uiui particulam simul terito ac decimo die in balneo corpus fricato; omnes peduculos necabis. [68] Serum, id est aquam lactis, quae remanet facto caseo, si quis adiecto aceto in potione aliquotiens sumpserit, ita liberatur a peduculis, ut penitus extirpentur nec postea in eo renascantur. [69] Ceruini cornus scobes limatae et ex uino potui datae peduculos in capite lindinesque nasci non sinunt.

CAPVT V. ΑD CAPITIS REVMATA ET PVRGATIONEM ET AD PITVITAE ET FLEVGMATIS DEDVCTIONEM ET RESTRICTIONEM CATARRI

[1] Ad reuma, quod de capite descendit, medicamentum facies tale: Nitri —[Vnc.] VI, pyrethri —[Vnc.] I S[Sem.], capparis —[Vnc.] II, struthiae —[Vnc.] II. Haec omnia tunsa et in puluerem tenuissimum redacta permisce atque in balneo feruenti ita utere, ut tertiam partem pulueris de supra scripta mensura specierum mittas in caput et perfrices diu ac diligenter, ut per sudorem digeras. Postea aqua tepide laues caput et in frigidam mergas et grosso sabano diligenter siccabis. [2] Ad reumata capitis talpam in uaso fictili clauso ita in furno torreto, ut tenuissimum puluerem ex ea facias; cui addes puluerem piperis albi ex granis [de] octo et cocleare unum de suco ocimi. De quo medicamine dabis cui medendum erit in potione uini ueteris calida cocleare unum, ita ut in balneo, in quo numquam lauit nec lauturus sit, in solio remedium accipiat et interposito biduo alternis iterum accipiat. Sed cui remedio opus est XVIIII ferme diebus porcina, liquamine et holeribus abstineat. [3] Ad idem trochiscus: Croci dragmas duas, myrrae —[Vnc.] II, chalcanthi —[Vnc.] II, cymini —[Vnc.] II, opii dragmas II, turis —[Vnc.] I, crocomagmatis dragmas II, aluminis scissi —[Vnc.] I. Haec omnia contrita austerissimo uino permiscebis, ut sint ad crassitudinem mellis, et inde frontem densissime superlines usque ad capillos intermissa semita super nasum; praecluso enim itinere, quod ad oculos umori patere consueuerat, uiam facies, qua de cerebro per nares fluxus omnis emanat, et hinc perpetuus decursus fiet, quo umores oculorum ab omni inundatione siccentur. Hac curatione in perpetuum lippitudo remouebitur. Sed his, quos nimium reuma umoris urguebit, ex aceto acri trochiscus supra scriptus inponatur. [4] Ad distillationes perfrictionesque et grauedines cyclaminis herbae, quae Latine orbicularis dicitur, radicem supra carbones cultello radito fumumque eius ramenti naribus trahito. [5] Hyoscyami dragmas II, apii seminis bene purgati dragmas IIII, anethi bene purgati dragmam I, opii pondus uictoriati argentei unius. Haec omnia trita et cribrata permisceto et ex aqua pastillos temperato atque ex his singulos in aquae calidae cyathis duobus, cum dormitum ibit cui medendum erit, potui dato. <...> Eiusdem herbae radices si decoquantur sucusque earum ad crassitudinem mellis missus in aquam naribus trahatur, omnem a capite pituitam detrahit mire. [6] Creta Chimonia ex aceto trita et quam densissime fronti inposita pituitam sistit. [7] Masticem cum pipere qui diu commanducauerit, calefacto cerebro umorem pituitae naribus effundit. [8] Ad catarrum siue distillationem umoris ex capite turis [Scrip.] I, piperis [Scrip.] I conteres diligenter et uini nouelli quod sufficiat admiscebis et naribus tepidum infundes uel gargarizabis; sed utilius est naribus infundi. [9] Ad caput leuiter purgandum senapi tritum ante diem in aceto infunde ad heminae mensuram et ex eo intra os tene et gargariza in sole calido ieiunus et aperto ore postmodum sede, ut umor decurrat. [10] Stafidem agriam sumito et pro modo sinapis granum et uuam passam commisce cum betae semine et ex eo facito pastillos, quibus, si opus fuerit, adicies acetum et eos ieiunus in sole aut in balineo commanduca et apertum os tene, ut umor defluat. [11] Ad caput purgandum, quod fuerit umorosum: Stafidos agriae [Scrip.] III, pyrethri [Scrip.] II, ysopi [Scrip.] IIII. Pariter haec pro modo assidue in ore missa comminues et masticabis incuruato capite, ut umor ex masticatione defluat. Quod facito aut ad solem aut in loco tepido. [12] Ad pituitam ex ore euocandam: Aeris floris scripulus unus et de suco hederae idem pondus in unum mixtum et naribus infusum euocant pituitam et defluere conpellunt. [13] Radix pyrethri in sole commanducata pituitam et umorem capitis patefacto ore depromit. [14] Betae radicibus tunsis recte sucus eius naribus ducitur ad umorem capitis extrahendum. [15] Mellis et sinapis triti aequaliter mixtae partes tepefiunt, et umor multus e capite post longam gargarizationem deducitur. [16] Ad catarrum restringendum mittes in ollam rudem pro modo ollae heminam rosae siccae et tres heminas aquae mulsae et heminam sapae, inice nucem pineam. Haec coques ad tertias et tepidum gargarizas. [17] Rumicis acumina tenera colliges siue rubi et herbam, quam alii burdunculum uocant, alii linguam bouis, addes etiam rosae heminam. Haec omnia in ollam mittes, praeterea addes furfuriculas in linteo ligatas ad hoc, ut amaritudinem herbae deleniant, et sic furfuriculae ipsae in saccello conbulliant. Haec omnia ad tertias decoques et tepidum gargarizabis. [18] Experimentatum remedium aduersum ingruentem catarrum, ut cena te abstineas et ab holere et a rebus salsis et liquaminosis, nam indigestione cibi et uitio cruditatis nascitur catarrus; abstinendum sane ante omnia pinguibus cibis. Sed si de perfrictione fuerit catarrus, caldamentis adhibitis ilico sopietur. Quod si de cruditate, placabitur illa re sola, ut non cenetur, donec penitus fluxus eius arescat; cum substrictus fuerit, ad consuetudinem cenandi reuerteris. [19] Ad catarrum restringendum sapae heminas tres et satureiae fasciculum et ysopi aliquantum feruere simul facies, quousque inde sextarius fiat, et sic gargarizabitur ter in die in loco tepido aut ad solem atque hoc tamdiu facies, donec inhibeatur omnis catarrus, atque illis diebus, quibus gargarizas, abstinebis liquamine et holere et salsis ac pinguibus cibis. [20] Ad catarrum restringendum quinque partes uini et sextam mellis miscebis ac tepefacies et sic gargarizabis.

CAPVT VI. ALOPICIIS ET TINEIS ET CAPILLO FLVENTI ATQVE INFIRMO

[1] Herba, quae dicitur trichomanes uel coracos melon, eadem et callitrichos appellatur, contusa et cum oleo inlita uel incocta alopicias facile curat. [2] Cepe longum, quod cepucius nominatur, super alopicias terito frequenter; quo facto capillos maturius excitabis. [3] Nucis escariae, id est iuglandis, testa contusa uel conbusta et minutatim trita atque adiecto oleo inposita infantum alopiciis capilli nascuntur. [4] Infantum alopiciarum uitia anserinae adipis perfrictione supplentur. [5] Gallinaceorum stercus cum oleo nitroque permixtum alopiciis utile est. [6] Adeps ursina cum fungis, qui in lychno lucernae concrescunt, subacta et alopiciis perunctione inposita pristino decori caput reuocato crine restituit. [7] Stercus murinum cum aceto tritum alopicias unctas forma priore mirabiliter crines commodat. [8] Lac caprunum incoctum, sed non adulteratum aut uitiatum, recte alopiciis infricatur; mirum est. [9] Vitium capitis, in quo sunt alopiciae, prius raditur; post illic cepa acerrima perfricatur, deinde hordeum conbustum et in puluerem redactum cum ursina adipe permixtum superinponitur. [10] Herbam cardi agrestis in mortario usque ad leuitatem terito sucoque eius expresso locum alopiciae nouem diebus oblinito, sed bis per dies singulos perunctione renouata. [11] Cum sinape nasturtium tritum alopiciis inlinitum efficaciter prodest. [12] Cydonea mala discocta cum uino, dehinc trita ceraeque liquefactae addita et capiti inposita capillum nutriunt. [13] Opobalsamo operae pretium est alopicias unguere, ut cito capilli nascantur. [14] Nitri rubri [Scrip.] VIII, pumicis [Scrip.] II, salis ammoniaci [Scrip.] VIII teres diligenter et postea miscebis priusque caput alcyonio et nitro conmixto perfricabis, mox medicamen inpones; quo facto capilli nascentur. [15] Magnam foeditatem capiti adferunt alopiciae, quae sic emendantur: Ex pelle uiperarum cinerem facies atque assidue illic asparges; emendabis sine mora uitium. [16] Fermentum sulfuris conbusti, quod a fullone factum fuerit, cum oleo rosaceo miscebis et de pinnula capiti inlines. [17] Roboris pilulae, quae gallas similant, cum adipe ursino tritae emendant alopicias. [18] Glandis quoque faginae exustae cinis cum melle alopiciis inlitus prodest. [19] Cupressi pilularum exustarum puluis tritus, ungularum muli uel mulae exustarum cinis et oleum myrtinum, cinis quoque uel fimus murium tritus et cinis exusti erinascei recens uel fimus erinascei recens et sandarica; haec omnia cum aceto et cum pice liquida mixta et inposita etiam fluentes capillos continent. [20] Leporinae lanae exustae cinis cum oleo myrtino et felle taurino et alumine trito miscetur tepefactumque medicamen inlitum admodum prodest. [21] Muscarum capita combusta et cum melle trita capitique inlita mire alopicias tollunt. [22] Fimum columbinum si quis cum aceto tritum capiti inponat, alopicias et cicatrices omnes sanabit. [23] Capilli et barbae nascentur etiam glabro, si lichenem asini, id est collectionem duram, quae est circa crura eius, conburas et teras et puluerem illum ex oleo uetere inponas. Hoc ita ualidum est, ut, si mulieri inde maxillam unxeris, barbas ei nasci scias. [24] Erinacei caput et pellicula conbusta cinisque eius adiecto melle inlitus alopiciis cito prodest. Caput autem eius per se conbustum et adiecta ipsius adipe cinis ille alopiciis inlitus etiam cicatricosis facit pilos renasci. Quod si totum ipsum quis exurat et puluerem eius bene tritum cum adipe ursina caluo ad integrum capiti inponat, decorem pristinum restituet capillorum. [25] Ad tineam curandam: Sulphuris uiui —[Vnc.] II, salis fossicii —[Vnc.] I. Tunsa et cribrata haec raso capiti et loto in balneo confricabis ita, ut prius de oleo locus capitis tineosus perungatur et sic puluis iste aspergatur et diu fricetur, quousque liquefiat sudore capitis. Hoc modo intra sex dies curabitur tinea. Facit hoc medicamen et ad scabiosos, prodest et his, quibus pustulae nascuntur in facie tamquam elefantiacae rubentes. [26] Ad capillos, qui post infirmitatem decidunt, confirmandos cedro et oleo pari pondere mixto assidue eos unge et leuiter pectina; laudabis effectum. [27] Ad capillos decidentes confirmandos adipem ursinam cum ladano miscebis et caput perunges uel loca defluentium capillorum, aut ladani uncia una et longitae unciis duabus tritis et permixtis caput perunges. [28] Ad fluentes capillos scobem de cornu ceruino permisce cum semine myrtae et nitro adiecto butyro oleoque et capiti raso densissime obline; etiam ex infirmitate fluentes capillos efficaciter continebis. [29] Sandaraca cum aceto incocta et emplastri more inposita fluentem capillum ualedissime solidat. [30] Si quis maleficiis capillos perdiderit, hac eos ad pristinam formam ratione reparabit, si lacertum salsum martensem cum suo capite et lanae purpureae optime in conchylio tinctae duas ligulas et chartam cubitalis mensurae separatim comburat cineremque permisceat conteratque cum oleo cedrino paulatim adiecto, ut crassitudinem uelut glutis faciat, eoque medicamine glabrum locum perfricet, ita ut prius diu linteo asperiore detergeat. [31] Afronitri floris pilulas XXX, nucem pineam, de qua propter uetustatem nuclei deciderint, tunsam, saponis Gallici selibram, uini Amminei cyathos tres simul permiscebis et conteres et caput glabrum inlines. Hoc medicamine etiam crispi capilli nascentur. [32] Malua cum sua radice uehementer coquitur, ex cuius aqua capillus, cui curatione opus est, in balneo assidue lauatur. [33] Olei cicini —[Vnc.] III, ladani —[Vnc.] III; ladanum tritum paulatim admiscebis et, cum mellis crassitudinem feceris, radices capillorum assidue inlines.

CAPVT VII. CAPILLO NIGRANDO ET INCRISPANDO. HIS ADIECTA SVNT QVAE FLEVGMA ET PERFRICTIONES CAPITIS DEDVCVNT

[1] Crispando capillo conpositionem huiusmodi facies: Afronitri floris tortulas numero XXX, nucem pineam, de qua propter uetustatem nuclei delapsi sint, tunsam et in puluerem redactam, saponis Gallici —[Vnc.] III et Amminei uini cyathos III <permiscebis et conteres> atque inde caput inlines et in balneo lauabis. Sphondylio quoque caput perungeatur, sed prius radatur. [2] Cornum arietis uratur cinisque eius cum oleo conteratur atque inde derasum caput frequenter unguatur. [3] Capillis nigrandis infectio optima: Hirundinum stercus, quantum sufficiat, cum aceti sextario mitte in uas fictile atque in fimo caballino per dies XXXV suffossum habeto ac sic macerato atque hoc medicamento rasum caput inlinito in umbra per pinniculam pictoris; sed seuo ceruino faciem prius perunge, ne quid inde destillet et maculet, et, dum siccatur infectio, oleum intra os teneto, ne et dentes inficiantur, ac post inposueris medicamen, quarto die caput lauato. [4] Medium lapidem conterito eique admisceto nardi puri quantum satis uidebitur. Quo medicamine si frequenter caput ungeas, prohibebis canos nasci et in locum canorum nigri emicabunt capilli. [5] Experieris uerum remedium, si agnum candidissimi capitis decoxeris atque inde caput eius, quem canum esse nolis, ungi praeceperis. [6] Hoc facito, ne capilli canescant: Radicem unam caulis quanto ampliorem et uetustiorem in furno siccabis eamque minutissime concides et in ollam rudem mittes et aqua fontana recenti implebis et ad medium decoques operta olla, tum in balineo caput sapone optime lauabis, cumque satis mundum effeceris, etiam ea aqua, quam paraueris de radice caulis, caput ita confricabis, tamquam solum ex ea laues, mox capillum linteo inuolues nec ulla supra aqua uteris et ita siccabis. Hoc purus ages puris etiam ministris usus. [7] Ad nigrandum capillum egregie facit, si oui coruini quae sunt interiora inpari numero in uas aereum mittas atque illic diu coagites et raso capite in umbra per pinniculum pictoris inponas; sed, donec siccetur infectio, et oleum in ore teneri oportet et seuo ceruino faciem perungi, ne destillantibus guttis maculetur; tanta enim solet esse uis eius, ut etiam dentes, dum siccatur, inficiat. Quarto autem die caput lauari oportet post medicamen inpositum. [8] Vermium terrenorum cinis oleo adiectus, quo uti feminae in pectendo solent, capillos prohibet senectute mutari. [9] Folia cupressi trita ex aceto capiti inlita et inficiunt canos et in eorum locum nigros educunt capillos. [10] Nuces iuglandes adhuc uirides et teneras et totidem glandes uelles ex arbore adhuc uirides et necdum maturitate solidatas atque in pila contusas exprimes earumque suco ad inficiendos canos, dum caput pectis, pectinem tingues. [11] Sanguisugarum sextarius duobus sextariis nigri uini miscetur et XL diebus in uasculo plumbeo diligenter clauso maceratur; postmodum cum ipso uino conteruntur erudines, et in sole calido capiti deraso ad permutandos capillos earum sucus inponitur oleo, ne dentes inficiantur, donec siccetur medicamen, in ore detento. [12] Erui siliquae, priusquam arescant, cum foliis et caule suo conteruntur et raso capiti, ut capilli nigrescant, protinus inlinuntur. [13] Herba, quae Graece acte, Latine ebulum, Gallice odocos dicitur, exprimitur etiam cum suis granis, eiusque suco cotidie inlito pectine crines, qui inficiendi sunt, perducuntur. [14] Pomorum de moro maturrimorum —[Vnc.] III, acaciae [Pon.] I, caricas numero VII quanto nigriores pariter macerabis caelesti aqua in uasculo aereo clauso atque inde capillos semper inlines et fricabis. Sed quae superfuerint, in eodem uasculo permaneant; diuturnitate enim efficaciora sunt. [15] Conpositio efficax ad capillos inficiendos et confirmandos et specie augendos: Fenograeci sextarium, lini seminis tantundem, calami aromatici [Pon.] I, scini [Pon.] I, cassiae [Pon.] I, gallae trichidos [Pon.] I, ladani —[Vnc.] III, roris coriarii [Pon.] I, aquae fluuialis [Sext.] XVIIII. Omnia haec in unum uas mittes et diebus XL sub diuo positum iubebis cotidie per puerum uirginem commoueri ita, ut si quando puer ipse defuerit, signetur neque a quoquam nisi a puero alio uirgine contingatur. Postea recondes diligenter et sub signaculo habeto et cotidie aqua eadem caput inrora et pectine inde madefacto caput pecte. [16] Ad fleugmata de capite et aqualiculo deducenda scillae libram unam in aquae [Sext.] III infusam coques ad tertias, postea aceti optimi sextarium adicies et tamdiu iterum simul omnia excoques, quamdiu ad sextarium perducas, tum colabis et adicies mellis optimi [Pon.] II. Iterum omnia simul tamdiu coques, quamdiu ad mellis crassitudinem ueniat. [17] Conpositio pulueris ad reuma totius corporis, sed maxime ad capitis necnon et ad perfrictiones et constrictiones cerebri resoluendas: Euforbi —[Vnc.] II, piperis —[Vnc.] IIII, bacarum lauri siccarum —[Vnc.] IIII, samsuci —[Vnc.] II, centaureae —[Vnc.] III, aristolociae longae —[Vnc.] IIII, iris Illyricae —[Vnc.] IIII, myrrae —[Vnc.] IIII, bidellae —[Vnc.] IIII, cicidae —[Vnc.] IIII, stypteriae schistes —[Vnc.] IIII, nitri Alexandrini combusti et uino uetere extincti —[Vnc.] IIII, salis ammoniaci —[Vnc.] IIII. Haec omnia contundenda, deinde cribranda et permixta in uasculo uitreo habenda. Cum necesse erit, conspergendus in balineo capiti hic puluis uel membris, dum adhuc sicca sunt, id est antequam sudent, et perfricanda diutissime, posteaquam puluerem consperseris; dehinc lauandum caput in calore frigida aqua et obseruandum, ne in calidam caput mergas; in frigidam sane, quotiens uolueris, merge et postea sabano diligenter exsicca.

[18] Confectio siue dispositio emplastri, cui uocabulum est dictamnos: Dictamni part. XXV, chamaemeli part. XIIII, sfagnu part. VIIII, cyperi part. VII, poliu part. XII, lithu gagatu part. VII, cerae <rufae> part. XII, resinae terebinthinae part. XIIII, ammoniaci gutta part. XXXV, propoleos part. XII, psimythii part. XII, chalcanthi part. XXIIII, galbani part. XXV, chamaepityos part. VIII, trifolii part. IIII, pentafolii part. IIII, aristolociae grossae part. XXXV, centaureae aut gentianae part. XII, lithargyri part. CL, resinae Colofoniae part. L, ges ampelitidos part. XXII, picis durae uel siccae, si ges ampelitis non fuerit, part. XII, lepidos chalcu, id est squama ferri, part. XVIII, difryges part. VIII, aloes part. XVI, libani candidissimi part. XII, opopanacis part. VII, chamaedryos part. XII, marrubii part. XII, artemisiae part. IIII, iris Illyricae part. VII, libanotidos part. VI, olei ueteris part. XLVIII, resinae pituinae part. XXII, chalcu cecaumenu part. XVIII, miltu part. XII, chalcitidos part. X, myrrae part. VII, iu, id est aeruginis, part. I. [19] Oleum uetus, quantum mittendum fuerit pro modo specierum supra scriptarum, mittes in ollam nouam et calefacies leni flamma uel potius igne, tunc mittes, sed paulatim de manu inspergens, lithargyrum bene tritum et adsidue spathomeli agitabis, quousque oleum illud ita inficiatur, ut colorem lithargyri trahat et in aliquantulum spissescat; postea aut picem Bruttiam tritam mittes, aut, quod melius est, ges ampelitem similiter tritam, propter quam diximus picem Bruttiam mitti debere, quia ges ampelites uera difficile inuenitur. His additis cum coeperit medicamen bene permixtum esse, ceram rufam pro modo, ut supra scriptum est, postea resinam pituinam remissam adicies necnon et resinam Colofoniam. Post haec mittes ammoniacum thymiama, id est guttam bene tritam et cribellatam, post addes lepidos chalcu necnon et chalcu cecaumenu, deinde addes milton, deinde difryges, deinde chalciten, postea chalcanthum et psimythium, post haec addes libanon leucon, id est tus album, et myrram et aloen, super his omnibus addes resinam terebinthinam et galbanum et lac uel umorem panacis, id est opopanacem. Sed omnes has species praedictas optime tritas et cribellatas mittere debebis ad mensuram uel partes supra scriptas, prout uolueris conficere medicaminis copiam. Quae cum omnia bene mixta fuerint et bene agitata, ollam tolle de foco et deinde calido adhuc medicamini herbas supra scriptas bene tritas et cribellatas infundes, immo manu uel digitis moderantibus paulatim insperges et adsidue spathomeli commouebis et permiscebis, post haec omnia mittes oleum chamaemilum et iterum igni non nimio adposita olla lente et paulatim decoques medicamen ita, ut illud manu non contingas, sed spathomeli agites. [20] Confecto autem medicamine uteris sic: Ad dolorem temporum uel emigranii linteo spisso induces medicamentum et sic fronti uel temporibus adpones. Si uero umore capitis reumatizantis oculi grauabuntur, per totam frontem emplastrum inductum linteo similiter inpones. Si in naribus uel in auribus dolor aut uulnus fuerit siue carnulentae erunt aut umor inde manabit, oleo rosaceo solutum medicamen inmittes. Si fauces angina uel glandulae et parotides occupauerint aut inguina paniculae temptauerint, in initio doloris medicamen linteo inductum, sed siccum adpones. Facit et ad splenis dolorem aluta inductum et adpositum necnon et laterum dolori prodest similiter inpositum. Empyicis uero uel aemoptoicis, id est qui sanguinem de uisceribus per os eiectant, proderit, si thoraci inductum aluta inponatur. Facit et ad reumata et ad arcthrisim pro malagmate adpositum, protrahit et sagittas et sudes et si qua corpori inhaeserint similiter adpositum. Ad loca uero pudenda, id est ad penem siue ad podicem, cum aliquod illic uulnus fuerit, solutum medicamentum cera et oleo myrtino adponetur. Si uero muliebribus causis fuerit necessarium, id est si uulua dolorem uel carcinomata contraxerit, ponetur cum oleo susinato ita, ut emplastrum contra illum locum, qui in causa est, adponatur. [21] Ad carbunculos sane et anthracas et scharadas aliaque reumatizantia uel ad strumas et apostemata medicamen solutum aliquantulo melle debebis adponere. Cum autem purgatae fuerint pusulae uel collectiones et uulnera, tum sine melle emplastrum cum puro medicamine adpones. Facit et ad furunculos similiter siccum adpositum et ad omnem pusulam malam curandam; rumpit enim quae concreta sunt et purgat et cicatricat. Cum autem uulnus est, de quo inmodicus sanguis erumpit, adpositum hoc medicamentum ilico et sanguinem sistit et uulnus curat et cutem constringit et cicatricem tenuem facit. [22] Resolutio autem uel conpositio adponendi uulneribus medicaminis talis est: Mittes huius medicaminis —[Vnc.] III et adicies cerae —[Vnc.] I, olei ueteris —[Vnc.] VI. His uero, qui habent aut in capite aut in auribus aut in naribus causas et uulnera, adponendum sic resolues medicamen sine cera. Oleum sane pro tempore, id est si aestas fuerit, minus adicies, si hiemps, amplius infundes. Facit et ad morsus serpentium et ferarum omnium et ad morsus hominis et canis rabidi. Neruorum quoque incisiones uel collisiones salubriter curat; quibus cum medendum fuerit, addes oleum rosaceum cum modico aceto lanae sucidae infuso. Cum autem adposueris his causis hoc medicamentum, post triduum aut post dies quinque ligaturam, quam feceris, solues. [23] Si uero ictu aliquo caput fractum fuerit et testa conlisa, medicamen rosaceo oleo liquefacies et sic ipsi fracturae uel uulneribus infundes. Infuso uero interius medicamine nihilominus desuper solum medicamen linteo inductum adpones et supra ligabis lanam sucidam oleo et aceto modico infectam. De ipso autem medicamine, si succenderis in cubiculo uel in domo, fugabis serpentes et, si qua illic mala sunt, foras eicies. Hoc ipso medicamine incenso suffita mulier facile purgabitur, etiam si pecus intra uterum habuerit inmortuum. Saluberrimum autem esse omnibus et uirilibus et femineis causis ne dubites, si primum diligenter ac sollicite conficias, deinde, ut supra scriptum est, scienter utaris.

CAPVT VIII. AD OMNES ET MVLTIPLICES OCVLORVM DOLORES COLLYRIA ET REMEDIA DIVERSA, ETIAM PHYSICA DE PROBABILIBVS EXPERIMENTIS

[1] Ad conturbationes et lippitudines subitas epiphorasque oculorum scio multa collyria tametsi tarde magnos tamen effectus habere, sed nulli collyriorum tantum tribuo quantum lycio Indico uel per se; hoc enim inter initia si quis ut collyrio inungeatur, protinus et dolore praesenti et futuro tumore liberabitur. Superuacuum est autem nunc laudes eius referre; in aliis enim expertus intelleges simplicis rei uix credendos effectus. Oportet ergo ut minime quater quinquiesue ex interuallo lippientem inungi, deinde, cum coniuerint oculi ad singulas inunctiones, ex aqua quam poterint sustinere calidissima sphongeis expressis uaporari diutius eodemque die in balineum duci eum, qui inunctus fuerit ita, ut cum cetero corpore caput quoque et faciem calidae inmergat et foueat uinumque post balineum ita, ut adsuetus est, sumat. Postero die, si qua uestigia epiphorae remanserint, inungueri collyrio aliquo acriore aquato sub uespere debet et rursus in balneum duci et uinum bibere. Hoc modo uno ferme die tolletur epiphora, praecipue incipiens neque adhuc alio medicamento tacta. Sed si ea uis fuerit epiphorae, ut non cedat uno die, expectari oportebit, donec impetus eius sedetur, et ita aeger in balneum ducatur ceteraque fiant, quae praecipimus fieri. Idem hoc medicamentum etiam supra oculos inlitum tardius quidem, sed eosdem effectus praestat, maxime in teneris corporibus, ut mulierum et puerorum, quorum oculi nullius medicamenti uim sustinere possunt. Triduo autem aut quadriduo plerumque tollit dolorem adiutum oui infusione et aquae calidae uapore. [2] Conpositio collyriorum, quam maxime probo, ad recentes epiphoras uel conturbationes oculorum tumoresque et dolores: Plantaginis tritae suci cyathos II teri oportebit cum croco quod sufficiat, id est denariis duobus, deinde cetera, quae infra scripta sunt, admisceri pridie macerata cum suco herbae supra scriptae, id est aloes Indicae [Den.] IIII, gummis [Den.] IIII, postea eiusdem plantaginis suci cyathos duos addi, ut, cum spissata fuerit commixtio, collyria fingantur. Vtrumque autem genus medicamenti eximie prodesse iudico proprietate quadam, sed praecipue quod nullam in se aspritudinem habet ut pleraque, quibus fere inunguntur homines. Nam quae ex cadmia aut aere usto eiusdemque generis pigmentis conponuntur, quamuis curiose terantur, naturam tamen suam amittere non possunt; numquam enim ut sucus diluuntur, sed cum ad summam suptilitatem perducta sunt, tamen quasi puluerulenta necesse est maneant, quae oculorum partes uelut configunt, certe exterius pungunt foramina primae tuniculae oculi; et in initiis adhibita interdum molestiorem futuram concitant epiphoram. [3] Quo nomine etiam quod diaglauciu dicitur probo in initiis. Namque prodest hoc genere, quod ex eadem materia constat, quae nullam aspretudinem habet, quandoquidem conponitur ex croci [Den.] V, sarcocollae [Den.] X, glaucei suci [Den.] XX, dragacanthi [Den.] V et opi [Den.] V. Hoc enim ego adicio et ita melius respondet. Sed opium et in hoc et in omni collyrio medicamentoque uerum adici oportet, quod ex lacte ipso papaueris siluatici capitum fit, non ex suco foliorum eius, ut institores huiusce rei conpendii et lucri causa faciunt; illud enim cum magno labore et exiguum conficitur, hoc sine molestia et abundanter. Teritur ante omnia crocum, aqua pluuiali infusum macerari debet, deinde adiciatur illic sarcocolla, glaucium, opium, dragacanthum. Prius enim omnia seorsum macerari oportet non multa eius generis aqua, id est pluuiali, ut quam primum, id est si fieri poterit eodem die, fingantur collyria; solet enim hoc diu neglectum mortario inacescere. His fere utor primis diebus collyriis, non sine ceteris auxiliis, prout res postulat, abstinentia dico et sanguinis detractione, meliusque ea ceteris proficere adfirmo. [4] Cum uero pluribus quis diebus uexatus fuerit epiphora et perseuerantia umoris atque pituita, quae ipso calore oculorum gluttinosior uisa fuerit, quod fere sexto septimoue die accidere solet, tunc proderunt et ea collyria, quorum genus superius inprobauimus, conposita ex rebus metallicis; facilius enim tum patientur oculi, si modo exulcerati non fuerint, iniuriam. Quorum praecipue hoc mihi placet, quod a colore phaeon dicitur. Accipiat autem haec: Aeris usti [Den.] XII, cadmiae ustae [Den.] XII, stibii cocti [Den.] VI, acaciae chylismatis [Den.] VI, croci [Den.] IIII, aloes [Den.] III, opi [Den.] II, castorei uictoriati pondus, murrae, lycii idem ponderis, gummis [Den.] XVIII. Aqua pluuiali quae sunt dura macerantur et diu teruntur, donec leuissima fiant; postea cetera alio mortario singula trita admiscentur. Cum tollendum est, id est cum sunt fingenda collyria, gummen adicitur. Hoc quidam etiam in initiis utuntur cum oui aquato liquore per se. [5] Necnon et hoc collyrio quidam in initiis utuntur, quod a cinereo colore spodiacon appellatur. Conponitur autem ex his: Cadmiae botryidos ustae super testa, donec candescat, et uino Falerno extinctae [Den.] XL, cretae Samiae, quam astera Samias uocant, [Den.] LXXX, stibii cocti [Den.] XX, opii [Den.] V, gummis Alexandrinae [Den.] XX. Teruntur haec omnia pluuiali aqua macerata, ultimum gummi adicitur. Ante sane cetera ad leuitatem summam terantur et, ne prima tunicula oculi exesa aliasue exulcerata sit, ut purum ulcus sit, diluitur oui albo, quod est fere tenuissimum. [6] Collyrium psittacinum a colore ita dictum. Facit ad epiforas, quae cum tenui et acri lacrima exsistunt, item ad ustiones et solutas cicatrices et uastum tumorem, quod, quia loco interdum uidetur propellere oculum, promptosin uocant. Cum oui albo, quod est tenue, inponitur, sed praecipue facit, cum quasi sanguine suffusi sunt oculi et ob id nullum nisi lenissimum collyrium patiuntur. Recipit autem haec: Croci [Den.] IIII, cadmiae lotae [Den.] IIII, stibi [Den.] IIII, opii [Den.] II, gummis [Den.] II, amuli recentis et dulcissimi [Den.] IIII. Eodem ordine, quo scripta sunt, in mortario debent teri ex aqua pluuiali, amulum autem, cum iam fingendum erit collyrium, adicietur. Interdum autem et hoc superinunguantur qui prius Athenippio curati sunt. His fere collyriis lenibus omnia, quae cum tumore et dolore fiunt circa oculos, remediamus. [7] Perunctiones oculorum lippientium siue inunctiones, quae appellantur galaticae, huiusmodi sunt: Crocomagmatis [Den.] I, myrrae et croci [Den.] VII, aluminis fissi [Den.] VI, turis [Den.] VI, gummis [Den.] VI, rosae floris [Den.] VI. Vino Chio non salso conspersa teruntur haec omnia diligenter, deinde confecta in collyriis aut pilulis reponuntur. [8] Perunctio oculorum ad omnem epiphoram satis utilis: Croci —[Vnc.] I, murrae —[Vnc.] I, crocomagmatis —[Vnc.] I, aeris flos —[Vnc.] I, aluminis fissi —[Vnc.] I, turis [Semunc.]. Ex uino teruntur haec optime. His Cosmus medicus adicere solitus erat etiam mandragorae suci —[Vnc.] I et lentisci suci —[Vnc.] I ac deinde permixtis omnibus formare collyria uel pastillos aut in uas stagneum recondere et, cum opus esset, uti ad inunguendum uel superlinendum. [9] Est huiusmodi medicamentum, quod perichristarion uocant Graeci, quod medicamentum satis efficax est, quo ita uti oportet, ut palpebrae suptiliter inde superlinantur, ne quid intra oculum fluat. Recipit autem haec: Croci Siculi [Den.] III, magmae croci [Den.] XII, turis [Den.] III, aluminis rotundi [Den.] VI, opii [Den.] II, myrrae [Den.] II, cummis [Den.] III. Ex uino Falerno teruntur haec uel asperguntur et, cum bene leuia facta sunt, ad crassitudinem boni mellis spissantur. Adicitur postea passi Cretici [Den.] I et reponitur in pyxide stagnea. Cum enim passum adiectum fuerit, collyrium erit; nam ex ipso superlini debet. [10] Bene facit hoc medicamentum ad superlinendos oculos, quo Augustus usus est: Aluminis fissi [Den.] XL, turis [Den.] X, aloes [Den.] XV, croci [Den.] XV, opii [Den.] II, gallae [Den.] X, rosae foliorum aridorum [Den.] X, plantaginis suci uel seminis [Den.] X. Ex uino Falerno teruntur haec uel asperguntur et, cum leuia facta sunt ac mellis spissitudinem habent, adicitur his passi sextarius uel quod sufficiat et reponitur in uaso stagneo uel argenteo. [11] Collyrium nigrum ab Antigono repertum ad omnia intacta faciens. Accipit: Cadmiae [Den.] XXXV S[Sem.], stibis [Den.] XXIIII, piperis [Den.] VIII, aeruginis rasae [Den.] VIII, cummis [Den.] XXIIII; teritur ex aqua pluuiatica atque conficitur. Cosmus adiecit huic collyrio centaureae tenuis suci [Den.] X, quod recte factum reor. [12] Collyrium quod ad omnem epiphoram et inquietationem et tumorem facit sedandum sine dolore. Accipit haec: Pompholygis [Den.] VIII, cicutae suci aridi, id est siccati, [Den.] VI, opii [Den.] IIII, mandragorae suci aridi [Den.] V, acaciae [Den.] VI, cummis [Den.] V; teritur ex coriandri teneri suco. Hoc collyrium prodest etiam extra oculos perunctum, id est circumlitum. [13] Collyrium ab Asclepiade ad epiphoras speciatim repertum: Cretae Samiae [Den.] XI, opii [Den.] X, stibi [Den.] XL, cummis [Den.] XX, aloes [Den.] X; teruntur haec et conficiuntur ex aqua pluuiali. [14] Collyrium, quod habuit Cosmus medicus inter arcana, mirificum ad omnia oculorum uitia: Acaciae [Den.] XL, spumae argenti tritae bene et lotae, donec candidissima et leuissima fiat, [Den.] XII, plumbi usti et loti [Den.] XVI, stibii [Den.] XI, cretae Samiae [Den.] XII, cerussae [Den.] XVIII, cornuum ceruinorum ustorum et lotorum quod erit candidissimum [Den.] VIII, squamae aeris [Den.] IIII, opii [Den.] IIII, aeruginis rasae [Den.] VII, cardamomi interiora [Den.] II, lapidis aematitis [Den.] IIII, lapidis fissi [Den.] IIII, tamaricae seminis [Den.] IIII, croci [Den.] IIII, turis [Den.] IIII, murrae [Den.] IIII, opobalsami [Den.] IIII, lycii [Den.] IIII, aloes [Den.] IIII, costi [Den.] IIII, piperis albi [Den.] II, cicutae suci et erui [Den.] VIII, ammoniaci guttarum [Den.] VIII, bidellae [Den.] VIII, saliuncae purgatae [Den.] VI, cummis [Den.] XXV. Teruntur haec omnia diligenter ex uino Chio non salso austero uel ex uino Falerno ac deinde confestim collyria finguntur et in umbra siccantur, quod et de aliis omnibus collyriis obseruari oportet. [15] Collyrium acharistum theudotium ab Antigono inuentum ad omnem epiphoram et omne uitium oculorum. Accipit haec: Acaciae [Den.] XX, stibis [Den.] X, croci [Den.] I S[Sem.], aloes [Den.] II, murrae [Den.] II, cadmiae [Den.] VIII, castorei uictoriati duas tertiasue partes, opii [Den.] I, lyciae [Den.] II, aeris usti [Den.] VIII, cerussae [Den.] IIII, nardi spicae [Den.] I et tertias eius, cummis [Den.] XX, palmarum ossa siue nucleos ustos [Den.] XXX; trita haec ex aqua pluuiatica conficiuntur. [16] Monemerum collyrium dicitur, quod dolores in impetu statim tollit. Conficitur sic: Lepidae —[Vnc.] I, aeris usti semunciam, aematitis —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, opii semunciam, cumminis semunciam. Vnum hoc collyrium mirabiliter prodest his, qui cicatrices non habebunt, ex ouo infusum et leui admodum agitatione contritum. [17] Ad suffusiones oculorum, quas Graeci hypochymata dicunt: Feniculi suci liquidi [Den.] III, opobalsami [Den.] III, mellis Attici [Den.] III, olei uiridis [Den.] III, hyaenae fellis [Den.] I, euphorbi [Den.] I; hoc oleo diluitur et ita admiscetur ceteris. Aquato uti oportebit hoc medicamento; est enim acerrimum et undique umores trahit. Quamobrem non sunt inungendi, qui capitis dolorem aut grauidinem habent, et ante biduum aut triduum aquam bibant, quos destinaueris eo inunguere, quamquam melius facient, si etiam perseueranter aquam potauerint; uitio enim molestissimo facilius inter initia carebunt. Non autem praeterit me habere te prudentes ocularios, quibus si nomina dixeris collyriorum in hoc libro scriptorum, contendent forsan se quoque habere eadem conposita; sed si pondera aut effectus conparare uoles, longe diuersos inuenies. Ego enim ipse eodem nomine multa conposita, non isdem ponderibus et rebus, interdum habeo, sed maxime probatis utor. Nec utique adfirmo non posse et alios eadem habere, nam et ipse ab aliis accipi, sed raro. Scio oculariorum quosdam simpliciter tradere conpositiones meque multum elaborasse, ut ueras et incorruptas acciperem, conscius sum mihi. Neque illud rursus dico, nouas omnes et non aliquibus notas me in hoc libro congesturum conpositiones, uerum etiam quasdam uulgatas et, ut ita dicam, publicatas; eiusmodi enim, quia efficaces sunt, etiam plurimis in notitiam ueniunt. [18] Collyrium efficacissimum ad tumorem oculorum et lacrimarum nimium fluorem, etiam supra perunctum uel inlitum efficax est. Accipit: Acaciae [Den.] XVI, cadmiae [Den.] XII, aloes [Den.] II, croci, myrrae, opii lecti, singulorum denarios binos, castorei [Den.] I, cummis [Den.] VIII. Teruntur haec omnia diligenter et ex aqua permiscentur atque inde statim collyria formantur ex aqua, quae sunt omnino mirifica. [19] Xyrocollyrium optimum ad epiphoras acres et initia lippitudinis: Croci [Scrip.] II, sarcocollae [Scrip.] ΙΙ, aloes epatitidos [Scrip.] I, glauci [Scrip.] I. Haec omnia diligenter trita simul recondes in pyxide cuprea et pro xerocollyrio uteris.

[20] Ad epiphoras et lippitudines oculorum remedia de experimento et physica diuersa. Ad lacrimas et tumores oculorum lippientium restringendos atramentum sutoricium, id est chalcanthum uiride cyprinum, tundes et cribrabis et factum mollissimum puluerem ex oui incocti albo, id est lacrimo, consperges et facies collyria; quae in umbra siccabis atque inde palpebras inunges et tempora inlines. Si ex reumate lacrima abundans est, oui albo collyrium temperabis. Si lippitudo et sanguinis infusio est, ex aceto temperabis et desuper oculos circumlines ita, ut nihil interius de medicamine ingrediatur; tempora quoque dolentis eodem superlines. [21] Brassica cruda trita cum pane candido madefacto subacta ac fronti inlita dolorem oculorum plurimum releuat. [22] Medicamen ad oculum diutina lippitudine uel epiphora laborantem intrinsecus curandum: Lapidis gagatis [Scrip.] III tundes, cribrabis et aqua pluuiali uel fontana consparsum puluerem liquidum facies, deinde in ampulla uitrea repones. Cum necesse fuerit, pinna aquilina uel columbina laborantem oculum inungues; quo facto et caliginem et infusum sanguinem absterges clarioremque uisum restitues. [23] Dolores oculorum tempore hiemis frigore contractos qualiter curare debeas: Concham aeream de melle albo abintus perunge totam eandemque supra gastrum lotii uirilis ex ea parte, qua melle inlita est, superpone ad lotium uersus et per dies XXX bis in die lotium agitari facito, ut omnis odor uel acritudo lotii et uirtus eius ad mel in concha haereat. Postea rades concham ipsam, id est quod melle inlitum fuerat, et rasuram tundes in mortario et cribrabis diu et repones in ampulla uel uitrea uel cyprea. Cum necesse fuerit, ex melle temperabis et intrinsecus oculum perunges; mirabile remedium experieris in omnibus ferme oculorum etiam grauioribus causis. [24] Gramen, quod in summo trisulcum habebit, decrescente luna radicitus sublatum quam plurimum repone, deinde ex multis unum auspicante lippitudine ad collum subliga; celeriter incumbentem epiphoram discuties. [25] Si impetus oculorum eruperit, huiusmodi remedium confestim adhibebis: Atramenti sutoricii —[Vnc.] I in aquam mundam defundes idque acriter feruere facies, tum operies, ut feruor paululum conquiescat, atque, ubi modicum intepuerit, in concham transfundes ibique faciem demerges et oculos patefacies intra ipsam aquam; paululum quidem admordebit, sed certissimo experimento dolorem incumbentem auertet. [26] Colofonii modicum foenicio inliga et collo lippientis suspende; statim proderit. [27] Dolorem oculorum ut anno integro non patiaris, cum primum cerasia erunt idonea essui, id est quasi matura, de tribus cerasiis lapillos pertundes et Gaitano lino inserto pro phylacterio uteris, uoto prius facto contra solem orientem, quod eo anno cerasia non sis manducaturus. [28] Herbam, quae appellatur peristereon, discoques, ut madescat, ex aqua fontana ad tertias et inde oculos fouebis impetu laborantes; intra triduum persanabis. [29] Vitandae perpetuo lippitudinis gratia obserua, ut a Kal. Ianuariis eo tempore, quo Kal. Solis die fuerint, etiam hora prima uel octaua et deinceps alio die Solis et tertio Solis die similiter collyrio tenui inungaris; tum conuersus ad orientem rogabis Deum, ut eo anno dolere oculos tuos non sinat. [30] Cum primum hirundinem audieris aut uideris, tacitus ilico ad fontem decurres uel ad puteum et inde aqua oculos fouebis et rogabis Deum, ut eo anno non lippias doloremque omnem oculorum tuorum hirundines auferant. [31] Expertum remedium ad lippitudinem, ne umquam temptetur, si quis obseruet sine intermissione aut obliuione, ut, quotiens lauerit, deducta utrisque manibus ad pedes infimos aqua statim manus ambas ad oculos referat atque ad angulos eorum utraque manu perfricet; et hoc ter facere debebis. [32] Aduersus umores et subitos impetus oculorum et epiphoras radices betae maxime nigrae ex aqua tepida lauabis et expressas sabano siccabis, deinde tundes in pisone marmoreo et sucum inde linteo intorto exprimes, tum leuiter ad carbones despumatum tepefacies et naribus infundes ita, ut is, cui medeberis, aquam tepidam in ore contineat, et si unus oculus laborabit, diuersae partis nares infundes et melle Attico continges. Si tamen uideris oculos suci illius infusione turbatos, herbae, quam quidam cerebellum canis appellant, radix ex aqua decoquitur eoque umore oculi aduersus epiphoras utiliter fouentur. [33] Farina ordeacea et galla contusa cum aqua permixta et collecta oculis cum tepore inposita tumores doloresque sedabis. [34] Coriandrum uiride tritum lactique mulieris inmixtum et tumentibus uel dolentibus oculis adpositum statim prodest. Idem et apium praestat similiter inpositum. [35] Ros caeleste manu munda collectum et rutae siluaticae contusae suco admixtum in plumbea pyxide reconditum, cum opus fuerit, aduersum epiphoras oculorum fronti et superciliis inpones. [36] Vino, in quo laurus fuerit decoctus, oculi foti dolore potentissime leuabuntur. [37] Spina alba conbusta et bene trita cum ouo superinlita uel inuncta sedat mirifice dolores oculorum. [38] Gallae contritae turisque pari modo puluis uino permixtus et fronti inlitus tumorem oculorum doloremque sedat. [39] Crebro lacrimantes oculos ut exsicces, lucernam oleo cedrino repletam accensamque superposito uel iuxta suspenso aeneo uasculo permitte consumi, inde fuliginem collectam in pyxide cyprina reconde et, cum opus fuerit, inunge; miraberis efficaciam medicamenti. [40] Caprinus caseus recens coagulatus supra oculos positus dolores cito linit. [41] Rumicis saluatici radicem luna decrescente collige et tecum habeto nitidissime; quamdiu eam tecum habueris, non lippies. [42] Democritus adfirmat, felle hyaenae si frons perfricetur, epiphoras incipientes et omnem oculorum dolorem posse sedari. [43] Si mulieris saliua, quae pueros, non puellas ediderit et abstinuerit se pridie uino et cibis acrioribus, et inprimis si pura et nitida erit, angulos oculorum tetigeris, omnem acritudinem lippitudinis lenies umoremque siccabis. [44] Chelidonia herba in herundinum stercore nascitur; quae oculis plurimum suffragatur, maxime autem caliginem deterget, si paulatim inde oculi suffundantur, quos cito in pristinam formam reuocato uigore reparabit. [45] Hirundinis uentriculo scisso albi ac nigri lapisculi inueniuntur; qui si lupino aureo includantur et collo suspendantur, omnem dolorem oculorum perpetuo auertent; sed et contra quartanas prosunt croceo linteo uel panno inuoluti linoque ad collum ualidiore suspensi. [46] Mel, in quo apes fuerint mortuae, utilissimum est oculis, si nitidum ac purum oportune et paulatim infundatur. [47] Qui ciconeae pullum elixatum comederit, negatur multis annis continuis posse lippire. [48] Hirundinum pulli plena luna excaecantur restitutaque eorum acie capita conburuntur. Horum cinere cum melle mixto recte usus fueris ad reparandam oculorum claritudinem <et lippitudinem> sedandam. [49] Lacertam uiridem excaecatam acu cuprea in uas uitreum mittes cum anulis aureis, argenteis, ferreis et electrinis, si fuerint, aut etiam cupreis, deinde uas gypsabis aut claudes diligenter atque signabis et post quintum uel septimum diem aperies; lacertam sanis luminibus inuenies. Quam uiuam dimittes, anulis contra lippitudinem ita uteris, ut non solum digito gestentur, sed etiam oculis crebrius adplicentur, ita ut per foramen anuli uisus transmittatur. Obseruandum sane inprimis, ut in loco nitido atque herbido defundatur ampulla et, cum lacerta discesserit, tum anuli colligantur; obseruandum etiam, ut luna uetere, id est a luna nona decima in uicensimam quintam, die Iouis Septembri mense capiatur lacerta atque ita remedium fiat, sed ab homine maxime puro atque casto. [50] Lacerti uiridis, quem ceperis die Iouis luna uetere mense Septembri aut etiam quocumque alio, oculos erues acu cuprea et intra bullam uel lupinum aureum claudes colloque suspendes; quod remedium quamdiu tecum habueris, oculos non dolebis. Lacertum sane eodem loco, in quo ceperis, dimittes. Vel etiam si sanguinem de oculis eius lana munda excipias eamque phoenicio conuoluas colloque suspendas, uteris efficacissimo aduersum oculorum dolorem remedio. [51] Cancri oculus subtiliter sublatus et in phoenicio conligatus colloque suspensus lippitudini incipienti medetur, si tamen remedium a casto homine fiat. [52] De manu sinistra muscam capies et, dum capies, dicere debebis nomen eius, cui remedium facturus es, <et> te ad curandos oculos eius muscam prendere, tum uiuam eam ligabis in linteo et suspendes collo dolentis nec retro respicies. [53] Ad epiphoras oculorum sedandas limaces conplures tere in mortario nouo uel nitido et adice ibi ouum gallinaceum incoctum et tingue illic lanam sucidam et fronti inpone. [54] Ad epiphoras oculorum pultem fabaciam sine sale, sine ullo uncto, tepidam linteolo inline et oculis de nocte inpone ita, ut non alliges; continuo feruor recedit. [55] Vt omnino non lippias, cum stellam cadere uel transcurrere uideris, numera et celeriter numera, donec se condat; tot enim annis, quot numeraueris, non lippies. [56] Ad lippitudinem inter principia sedandam in chartam uirginem scribe ΟΥΒΑΙΚ et licio, quod in tela fuerit, collo lippientis innecte. [57] Incipiens lippitudo mirifice et sine dubitatione depelletur, si in charta uirgine scribas et collo dolentis licio suspendas: ΦΥΡΦΑΡΑΗ et hoc praeligamen purus castus facias. [58] Hoc etiam remedium indubitate impetus oculorum, si praeuenias, prohibebit scriptum in charta uirgine: ☧[P cum Χ subscripta]ΟΥΒΡϹ [Ρ cum linea subscripta]ΠΟΠΕΙΡΑϹ[Ρ cum linea subscripta]
᾿Ηέλιος, ὃς πάντ’ ἐφορᾷ καὶ πάντ’ ἐπακούει

quod ad collum dolentis licio suspendi debet; sed et coeptam atque inueteratam lippitudinem sedat, si in faciendo ac suscipiendo praeligamine castimonia ab utroque seruetur. [59] In lamella aurea acu cuprea scribes ΟΡΥΩ ΟΥΡΩΔΗ et dabis uel suspendes ex licio collo gestandum praeligamen ei, qui lippiet. Quod potenter et diu ualebit, si obseruata castitate die Lunae illud facias et ponas. [60] Ne anno perpetuo lippias, de acinis nouem uuae albae, antequam uuam gustes, nouies te inunges ita, ut intra oculos tuos grana singula singulis uicibus infundas. [61] Stercus caprinum uino conspersum tritumque et inpositum oculis atque obligatum omnem dolorem tumoremque detergit. [62] Oculos cum dolere quis coeperit, ilico ei subuenies, si quot litteras nomen eius habuerit, nominans easdem, totidem nodos in rudi lino stringas et circa collum dolentis innectas. Si impetus dolorem praeuenerit, absinthium uetus et fuliginem conteres diligenter, tum mellis quantum satis uidebitur adicies et denuo teres atque ex eo oculos inlines; ualedissime proderit. [63] Ne anno perpetuo lippias, cum primum cucumerem nanctus fueris, in fontana aqua eum per triduum esse in uasculo mundo permittes, deinde oculis adapertis faciem tuam ea aqua fouere curabis. [64] Qui crebro lippitudinis uitio laborabit, millefolium herbam radicitus uellat et ex ea circulum faciat, ut per illum aspiciat, et dicat ter: EXCICVM ACRIOSOS et totiens ad os sibi circulum illum admoueat et per medium expuat et herbam rursus plantet. Quae si reuixerit, numquam is, qui remedium fecerit, uexabitur oculorum dolore (ad utrumque oculos hoc facito); quae si minus reuixerit, ex alia iterum faciat. Oportet autem dari operam, ut non nimis herba constringatur, quo facilius plantata consurgat. [65] Cepae longae sucus opobalsamo mixtus et suco feniculi adiecta adipe anserina incipientes ypochesis discutit et suffusiones reprimit caliginesque extenuat. [66] Accipitrem si decoquas in oleo susino, donec caro eius resoluatur, et ex eo oculos frequenter inunguas, et ypochesim et caliginem discuties. [67] Chamaeleontis fel tantam uim habere creditur, ut ypocheses intra triduum inunctionibus sanet. [68] Lupi fimus diu perfrictus ad summam leuitatem cum melle mixtus et inunctione adhibitus oculorum ypochesis discutit et ad summam claritudinem eos perducit suffusione siccata.

[69] Xyrocollyria et remedia physica diuersa ad xeropthalmiam et caliginem et aspritudinem detergendam. Ad caliginem et aspritudinem oculorum siccamque perturbationem sine tumore, quam xeropthalmiam Graeci appellant, facit hoc collyrium, quod psoricon dicitur. Accipit autem haec: Croci [Den.] XII, psorici [Den.] XIIII, psimythi [Den.] IIII, opii idem, piperis albi idem, gummis [Den.] II. Cum aqua pluuiali teruntur haec; collyria statim inde finguntur, ne confectio dilata uanescat. [70] Collyrium ad caliginem et aspritudinem, quod stratioticon dicitur. Recipit haec: Psimythi [Den.] VI, piperis albi [Den.] I, omphaci [Den.] II, cadmiae [Den.] III, opobalsami [Den.] II, opii [Den.] Ι, gummis [Den.] II. Ex aqua pluuiali hoc teritur atque conficitur, quod melius superiore ad caligines facit. [71] Collyrium, quod stacton uocant Graeci, ad eadem fere, quae supra scripta sunt, utile, sed magis mulieribus prodest. Accipit haec: Cadmiae [Den.] II, stibii [Den.] VI, piperis albi [Den.] II, aeruginis et misui, donec pumiceum fiat, rasi [Den.] singulos semis, aeris floris [Den.] I S[Sem.], gummis [Den.] V; quidam his addunt opobalsami [Den.] II. Trita haec diligenter pluuiali aqua asperguntur et in collyriis colliguntur. [72] Collyrium acre ad extenuandas cicatrices quamuis ueteres caliginesque et aspritudines angulorum, quod semel inunctum plurimis diebus effectum praestat. Oportet autem eo aquato uti; diu enim tenet morsum. Accipit haec: Amoniaci guttae, quae sit sine sorde, [Pon.] I, aeruginis [Pon.] S[Sem.], gummis [Pon.] I. Primum cum aqua pluuiali teritur aerugo, postea cetera adiciuntur macerata aqua pluuiali et tum collyria finguntur. [73] Fel testudinis cum melle optimo mixtum et diu coagitatum mire caliginem tollit, si oculi inde adsidue circumlinantur aut subtiliter <inter>dum suffundantur. [74] Calliblepharium xerocollyrium primum accipit haec: Aes ustum, stibium, cadmiam aequis ponderibus miscebis teresque diligenter et, donec spumam non faciant neque crescant, ad ignem lentum agitabis in uaso aereo ibique tamdiu esse patieris, donec refrigerentur atque siccentur. Quae postea ad mortarium nitidissimum transferes atque illic iterum ex uino uetere optimo teres tamdiu, quousque siccentur. De quibus puluerem tenuissimum factum intra pyxidem aeream condes eoque uelut stibio, cum uolueris, uteris. [75] Xerocollyrium optimum conficitur sic: Lapidis Frygii —[Vnc.] II, croci —[Vnc.] I, salis amoniaci [Scrip.] II, folii [Scrip.] II, aeris usti [Scrip.] IIII, piperis albi [Scrip.] I. Omnia seorsum diutissime et diligentissime teres, ut puluerem tenuissimum facias; quem permixtum recondes in doliolo uitreo et, cum uolueris, puluere ipso, prout uolueris, <uteris>. [76] Xirocollyrium optimum et ad initia lippitudinis probatum. Constat ex his: Croci [Scrip.] II, sarcocollae [Scrip.] II, aloes epatitidos [Scrip.] I, glauci [Scrip.] I. Teres haec omnia diligenter et puluerem tenuissimum in pyxide cyprea recondes et, cum opus fuerit, et intra oculos et ad superlinendos uteris. [77] Capilli muliebres super testam conbusti et cum spuma argenti contriti atque ad summam leuitatem redacti xeropthalmias et prurigines oculorum efficaciter sanant, si inde inunguantur. [78] Ad caliginem abolendam de experimento uteris hoc remedio: Salem amoniacum exustum tere et permisce cum lotio pueri inuestis atque inde adsidue oculos inunge uel superline. [79] Naturalem sucum argimoniae et sucum milefolii et sucum arnoglosae, id est plantaginis, colliges diligenter ac nitide aequali mensura et de suco marrubii, rutae, serpulli, euforbii exprimes per linteum delicatum et admiscebis [Scrip.] binos hisque adicies mellis optimi despumati libram unam atque omnia simul diu conteres. Deinde iterum colabis tenui linteo et recondes in uasculo uitreo atque uteris, cum opus fuerit, ad suffundendos et superlinendos oculos caligine laborantes, quibus hoc remedio cito aciem acutissimam reddes. [80] Maluae sucus expressus cum farina tenui miscetur ac diutissime teritur; postea adicitur mellis despumati aliquid ac uini, uti liquidius fiat; potenter inde inunguntur oculi caligine laborantes. [81] Ros nocturnum colliges nitidissime in prato et in ampullam mittes atque adicies illic mellis Attici [Scrip.] XII et opobalsami [Scrip.] VI ac pariter utrumque miscebis et sic uteris ad inunguendum uel superlinendum; mirum remedium experieris. [82] Sucum uettonicae tenuissimum oculis infunde; clariores eos facies et inportunam lacrimarum destillationem cito siccabis. [83] Fel cameli solum per se fronti inlitum prodest aduersum caliginem; sed, ne omnino lippiatur, decoctum cum mellis optimi cyathis tribus et croci uncia in unum miscebis et sic suffusionem ad oculos facies uel etiam superlines inde caligantes et lippientes oculos. Hoc medicamine etiam excrescentes carnes in oculis et cicatrices curantur. [84] Ad caligines oculorum detergendas medicamen ualde efficax: Rosae siccae pugnos duos plenos cum radice feniculi diligenter purgati et feni Graeci pugnum unum plenum in ollam nouam mittes et decocta prima aqua effusa sic postea decoques, ut spissescat; deinde mellis Attici unciam supermittes et piperis scripulum bene triti, addes etiam passi Cretici aliquantum, ut liquidius facias; deinde per linteolum delicatum colabis et ad suffusionem uel superlinitionem oculorum uteris. [85] Perdicis fel mixtum melli Attico caliginem tollit, si oculis adsidue infundatur, sed cum modo et aequali mensura. [86] Aquilae fel cum melle Attico, myrra uera et nitro albo singulis unciis mixtum oculis uisionem acutissimam praestat, si cum modo infundatur. [87] Vt acie certiore intueri omnia possis, ficus Africanae etiam ueteris, dummodo pinguissimae, ad ignem calefactae suco expresso uinoque diluto oculos inungue; gratulabis remedio. [88] Vipera uiua mittitur in uas nouum fictile et adicitur ei suci feniculi cyathus unus et turis granum unum, deinde uas obturatur argilla et circumlinitur et in furnum feruentem mittitur atque illic excoquitur, donec cinis fiat; hoc de experimento ypochesis caliginesque potenter atque mirifice purgat. [89] Anagallidos herbae flos purpureus ad mensuram obolorum trium diligenter tritus et cum pausillo uini ueteris mixtus inunctioni caligantium oculorum mirabiliter prodest. [90] Lacertas pissinnas, quae in segetibus morantur, quas Graeci aruras uocant, conburito et ad tenuissimum puluerem redigito atque ex eo cum uino aut melle optimo caligantes oculos inunge; ualde proderit. [91] Centaureae minoris suco oculi ex melle inuncti caligine cito deposita tenuissimam aciem resumunt. [92] Feniculi radicis contusae suco tantundem mellis optimi despumati utinam Attici misceto eaque lento igne ad mellis crassitudinem discoquito repositaque in pyxide etiam aerea habeto. Cum erit opus, cum aqua cisternina aut muliebri lacte inungueto; quamuis crassas caligines cito discuties. [93] Feniculi radicis decoctae aqua oculos adsidue foueto; cito omnem caliginem tolles. [94] Caliginantibus oculis uisus acutior restituetur neque facile in hoc uitium incidet, qui usus fuerit remedio tali, ut centaureae manipulum nitidum in uini optimi, sed nouellastri congium mittat aut etiam excoquat ac triduo in uasculo clauso uel operto macerari faciat, deinde post triduum heminam eius uini mixtam cum calida aqua adiecto melle ieiunus manente illic centaurea cottidie bibat. [95] Lauri folia XX leuiter contrita passo diluito et linteo colato et in caccabulo decoquito ad crassitudinem mellis atque ex eo inungueto; efficaciter caliginem discuties. [96] Bacae myrti supra carbones uiuos ad suffumigandum positae caliginem extenuant, si oculis apertis fumum earum patienter exceperis. [97] Pulli hirundinum uel assi uel elixi in cibo saepius sumpti oculis caliginantibus efficaciter prosunt. [98] Lapidem bostrychiten tecum semper habeto, qui ad aciem oculorum excitandam efficaciter prodest. [99] Muris agrestis, id est qui in campis inuenitur, combusti cinis contritus et cum melle adsidue inlitus aciem oculorum caligine extenuata confirmat. [100] Scarabaius coloris smaragdini tantum beneficii oculis praestare dicitur, ut uisionem ei acutissimam reddat, qui eum contemplatus fuerit adsidue. [101] Cocleas Africanas ueras super spissam graticulam dispositas ponito et carbones acres adsidue suggerito, ut aequaliter conburantur, deinde mortario terito, ut tenuissimum ex his puluerem facias, adiectaque mellis Attici cotyla una iterum ualedissime terito et postmodum in uasculo fictili repone et signa et, cum alicui mederi uoles, spicillo inde eum inungue; intra paucos dies integram aciem eius claramque restitues. [102] Fit ex uipera collyrium ad caligines oculorum adaperiendas discutiendasque mirificum. Conprehensam igitur occisamque uiperam in uaso fictili repones eamque illic putrescere permittes, donec ex ea uermiculi nascantur. Hos eliges et conteres et adicies his croci paululum et iterum teres atque inde collyria facies et sic cum melle Attico aut lacte muliebri oculis inunges. Idem praestat et cinis uiperae conbustae, sicut supra scriptum est, sed cum his, quae hic adiecta sunt, temperatus. [103] Salem quam candidissimum ieiunus si cotidie mane gustaueris, omnem oculorum caliginem cito extenuabis. [104] Fel ursinum atque hyaenae cum melle optimo mixtum et diu coagitatum caligines eximit, si adsidue inde oculi suffundantur aut superlinantur. [105] Adipes omnium fluuialium piscium in sole liquefactae adiunctoque melle inunctioni adhibitae mirifice oculis caligantibus prosunt. [106] Herbae chelidoniae sucum, feniculi sucum ad quartarios singulos misce cum mellis optimi quartariis quattuor et oculos grauidine et aspritudine laborantes inunge; mire proderit. Sed simul omnia decoque in uaso aereo et sic inunctioni reserua. [107] Lapis Medius in lupina pellicula subligatus collo atque ita diu portatus, sed prius muliebri lacte pertractatus non tantum caligines tenuare, uerum etiam hypochresim discutere et obductam aciem aperire consueuit. [108] Hygra, quae prodest ualde ad caliginem detergendam. Conficitur sic: Croci —[Vnc.] II, piperis albi unciam, afronitri unciam, myrrae unciam, mellis Attici unciam. Crocum et piper ex uino teres, nouissime afronitrum et myrram seorsum conteres et sic uniuersa coniunges atque ad suffundendum uteris ex melli. [109] Hygra mirifica, quae et caligines abigit et oculis suffusis lumen instaurat. Accipit haec: Opobalsami [Scrip.] III, myrrae [Scrip.] III, opopanacis [Scrip.] I S[Sem.], mellis Attici selibram. Opopanacem primum ex uino teres diligenter, tum myrram adicies et teres, postremum opobalsamum addes atque omnia communiter terendo admiscebis et postea ad inunguendum uteris. [110] Fellis gallinacei uel uulturini, quod longe magis prodest, scripulum et mellis optimi unciam bene trita coniunges atque in pyxide cuprea habebis et oportune ad inungendum uteris; hoc nihil potentius caliginem releuat. [111] Ros matutinum, quod inhaeserit rutae, et sucum chelidoniae et mel optimum despumatum pari mensura permisce atque ad tertias decoque et in pyxide cyprea reconde et caligantes oculos infunde. [112] Fellis terrae et chelidoniae utriusque herbae sucum cum mellis optimi despumati pari mensura permisce atque ex eo caligantes oculos inunge; efficacissimo medicamine uteris. [113] Satureiae uiridis suco tenuissimo si adsidue angulos oculorum contingas, caliginem cito dicuties. Idem praestat et rutae sucus per linteum tenue expressus in pyxide aerea conditus atque angulis oculorum caligantium adpositus. Hoc cuiuslibet aetatis hominem infirmissimi uisus mirabiliter curat, certe si aliquid mellis Attici fuerit admixtum.

[114] Remedium ad tumorem oculorum uel nimiam destillationem. Pulei flores destringe eosque madefacito ex aqua frigida et contere bene atque ex eo panni tenuissimi partem dimidiam line, ut ex altera parte panni integas oculos et, cum ibit dormitum cui medendum erit, supra oculos pones; ipsa nocte tumorem umoremque oculorum eius sedabis. [115] Ad oculorum subitum impetum uel dolorem remedium efficax sic: Sucum cardonis, sucum urticae Alexandrinae, sucum bugillonis, crocum, atramentum sutoricium. Aequis mensuris ista coniunges et addes his sapae modicum et aceti quantum sufficiat et decoques ad spissitudinem mellis liquidi atque ita oculos inde superlines, ut modicum ingrediatur eos et delacriment; continuo sanabuntur.

[116] Ad uulnera ulceraque et cicatrices atque carbunculos crustasque oculorum et glaucomata atque albugines detergendas et palpebras conponendas collyria et remedia de experimentis physica et rationabilia diuersa. Ad sordida ulcera oculorum crustasque habentia, quas medici scharas uocant, et ad carbunculos oculorum, quos anthracas dicunt, facit bene et per se mel Atticum purum pyxide cyprea conditum et repositum sub signaculo mensibus ferme duobus; quanto enim diutius in pyxide ea manserit, efficacius fiet. [117] Sed praecipue hoc, quod quidam diazmyrnes, nonnulli euodes, quia boni odoris est, nominant, quod etiam ad pustulas papulasque et suppurationes oculorum et ad cicatrices non ueteres et ad palpebrarum recentem etiam in corporibus tenerioribus aspritudinem facit. Oportet autem eo ad sordida ulcera diluto oui albo, id est aquatissimo, uti, deinde, cum lacrimae fluere desierint, cineracio collyrio superinungui. Item ad pusulas ex ouo tritum facit, ad papulas uero et ad dolores cum rubore et distensione oculi sicca bene inponitur cum lacte mulieris; ex aqua autem ad cicatrices recentes extenuandas et palpebrarum aspritudinem tollendam teri debet et subiecto spicillo aut inuersa palpebra oculis inseri. Conponitur autem ex his rebus: Pompholygis lotae [Den.] VIII, aeris usti [Den.] VIII, croci [Den.] IIII, murrae [Den.] IIII, nardi spicae [Den.] I et pondus uictoriati, lapidis haematitis [Den.] II S[Sem.], piperis albi grana X, opii pondus unius uictoriati, gummis [Den.] X. Teruntur haec cum Chio uino et confestim collyria finguntur atque in umbra siccantur. [118] Acriore autem collyrio ad cicatrices extenuandas et ad palpebras asperas utimur, quod, quia ex quattuor rebus ut quadriga equis constat <et> celeres effectus habet, harma dicitur. Recipit haec: Aeris usti [Den.] IIII, tureae arboris corticis [Den.] ΙΙΙI, amoniaci guttae [Den.] IIII, gummis [Den.] IIII; teruntur haec ex aqua pluuiali. Hoc etiam superunctum ad puerorum epiphoras et qui non sufferunt unctionem optime facit. [119] Collyrium, quod proprie facit ad aspritudinem palpebrarum et callositatem. Oportet autem aut subicere spicillum palpebrae aut inuertere ipsam palpebram et sic inunguere. Recipit: Aeris usti [Den.] XXIIII, aeruginis [Den.] VI, croci [Den.] X, murrae [Den.] I, cassiae rufae fistularum uictoriati pondus, piperis albi grana XLV, gummis [Den.] VIIII. Cum uino Chio haec teruntur et sic colliguntur. [120] Ad palpebrarum ueterrimam aspritudinem et excrescentem carnem, quam sycosim Graeci uocant, in qua est callum durissimum; est autem liquidum medicamentum, quod ideo hygra appellatur. Quod etiam carnem ex palpebris tollit sine magno dolore. Recipit haec: Myrrae, turis, croci, misui, singularum specierum denarios ternos, chalcitidis [Den.] VI. Haec teruntur diligenter ex aceto acri. Vbi leuia facta erunt et habebunt spissitudinem passi, miscetur his mellis Attici [Pon.] I, deinde in patella aeris Cyprii super carbones posita inferuescit, donec mellis habeat non nimium liquidi spissitudinem, atque ita reponitur in pyxide aeris Cyprii. Cum opus est, inuertitur palpebra et per spicillum adponitur. Quod medicamentum suffricatur curiose in oculo ad delacrimationem, et, ubi desierit mordere, rursus inuerti oportebit palpebram atque ita pollice inpresso membranas innantes adducere, quae facile subsequentur; post hoc cinereo collyrio ex aqua inunguendi erunt oculi crassius. Hoc medicamentum multorum annorum callos et aspritudines palpebrarum desperatas quibusdam medicis oculariis paucis diebus tollit. [121] Collyrium ad ulcera et papulas et epiphoras: Cadmiae [Den.] VIII, cycnu cerussae [Den.] IIII, amuli [Den.] III, opii [Den.] II, acaciae [Den.] I, gummis [Den.] II, tragacanthi [Den.] I, ouorum semicoctorum uitellos duos, fabae sine cortice, id est purgatae, modicum. Quae ante diem ex aqua macerari debet cum tragacantho atque ita teri, tum formari collyria, quae lacrimarum impetum et iugitatem potentissime sedant ac reprimunt. [122] Collyrium Dionysianum, quod appellatur theodotion, ad lacrimam tenuem restringendam et ad ulcera et aspritudines palpebrarum et ad cicatrices recentes efficacissimum. Conficitur sic: Cadmiae [Den.] III, aeris usti et loti [Den.] VIII, crocomagmatis [Den.] VIII, stibii [Den.] IIII, opii [Den.] IIII, castorei [Den.] IIII, nardi Syriaci [Den.] IIII, lyci [Den.] IIII, acaciae [Den.] XVI, croci [Den.] VIII, myrrae [Den.] VIII, palmularum ossa uel nucleos ustos numero XII, gummis [Den.] VI, uini austeri ueteris bene odorati sextarium unum. Teruntur haec diligenter et confestim ex his collyria finguntur atque in umbra siccantur. [123] Collyrium stratioticum. Facit ad tumores oculorum et lacrimam acrem conpescendam atque ad palpebras asperas et ad caligines et cicatrices ex itinere et puluere et fumo collectas: Cadmiae [Den.] VIII, cerussae [Den.] VIII, crocodili stercorum [Den.] IIII, aeruginis rasae [Den.] II, castorei [Den.] S[Sem.], omphaci aridi, aluminis fissi atque usti [Den.] I, piperis albi [Den.] V, opii [Den.] I S[Sem.], gummis [Den.] VI. Teruntur haec diligenter et ex uino Falerno colliguntur atque inde collyria formantur. [124] Collyrium, quod appellatur sparagis, ab Antigono medico inuentum. Facit ad omne ulcus et ad omnem ustionem et plagam et ruptionem tunicularum oculi et ad omnia oculorum uitia praeter epiphoram incipientem. Accipit haec: Cadmiae [Den.] IIII, pompholygis [Den.] X, opii [Den.] IIII, amuli [Den.] IIII, acaciae [Den.] IIII, † thagni uel gniti † [Den.] IIII, gummis [Den.] II. Teruntur diligenter haec species et ex aqua pluuiatica collyria conponuntur. [125] Collyrium stratioticum sporicum conpositum ex cadmiae [Den.] XIII S[Sem.], croci [Den.] XII, piperis albi [Den.] XV, cerussae [Den.] II, opii [Den.] II, gummis [Den.] IIII, chalcitidis [Den.] I. Conponitur autem sporicum sic. Teruntur haec seorsum singula bene siccata, deinde in unum collecta aceto consparguntur ac postea in ollam fictilem nouam coiciuntur cum ipso aceto, quam bene opertam in equino stercore obrui oportet atque illic haberi per dies XL. Postea haec permixtio in sole arefieri debet ac deinde teri et tum aqua pluuiali collyria formari conuenit, de quibus et inungi oculos, sicut supra scriptum est, causis grauibus laborantes et superlini optimum est. [126] Ad oculorum omnem dolorem et praesentem et ueterem et ad caliginem atque albuginem et pruritum atque antiquam, ut ita dixerim, caecitatem. Nam ut auctori huius remedii de experimento credamus, duodecim annorum caeco intra dies XX uisum restituisse se dicit. Quanto autem recentior ualitudo fuerit oculorum, tanto uelocius curabitur medicamine tali. Collyria multi generis, id est uel decem confectionum, aequali uel numero uel pondere infundes in lotium pueri uirginis et ad uncias singulas collyriorum, quae infuderis, septena grana piperis in mortario nitido diligentissime teres, ut puluerem subtilissimum facias, et cum mellis optimi despumati coclearibus tribus miscebis et iterum diligenter teres. Postea simul confundes omnia, id est collyria, lotium et piper illud cum melle et iterum diutissime ac diligentissime teres collectumque nitide in pyxide cuprea recondes atque ex eo quemlibet oculorum causarium intus, id est intra oculos, inungues. Quod si per tempus medicamen spissatum fuerit, lotium puerile infantis, quantum opus fuerit, ut more collyrii liquidum fiat, infundes et sic sub cilio et palpebris, id est intra oculos, sicut diximus, sollicite inunges. Hoc medicamine multis experimentis probato constat nihil esse praestantius, si quis eo castus et purus utatur. [127] Medicamen barbaricum ad omnis oculorum causas uel inpetus, siue sint scabri et lacrimosi siue etiam uermiculos habeant aut brigantes, qui cilia arare et exulcerare solent: In ollam rudem mittes tres sextarios aceti acerrimi et ferrum, id est clauos ueteres minutos uel alia minutalia ferri uetusta, et claudes ollam diligenter, operculum tenuiter pertundes et in illo foramine pones aut cannam aut sabucum perforatam, unde habeat spiramentum. Mittes tamen in eandem ollam cum aceto et ferro rosae siccae unciam unam semis ac postea ollam ipsam cooperies fimo caballino recenti ita, ut spiramen illud ollae per calamum liberum sit, hoc est ut supra molem illam fimi caballini, quo fuerit olla constricta uel operta, solum spiramen emineat, ut semper habeat anhelitum XV diebus, quibus necesse est, ut in fimo illo perseueret; nam omnino obseruabis, ne umquam illis XV diebus deoperiatur. Sexta decima die tolles ollam de stercore illo et diligenter mundabis, ne quid illic sordidum haereat, et cum patefeceris ollam, mittes in eam feniculi uiridis sucum, quanta est mensura bonae potionis in uino, deinde agitabis diu et colabis linteo tenui et mittes in bucculare rude uel diligenter nitidatum, deinde lento igne decoques et semper agitabis. Cum aliquantulum coxerit, addes in sextario medicaminis tria coclearia mellis optimi despumati et iterum diligenter coagitatum repones in ampulla uitrea aut pyxide cyprea ac sub signaculo habebis et, cum opus fuerit, ad caliginem et albuginem detergendam interius oculos inunges. Ad praesentem autem impetum uel dolorem, quamuis uehemens sit, desuper oculos inlines. Quod si grandis feruor oculorum et acres uel frequentes lacrimae erunt, etiam tempora et frontem medicamine inlines ita, ut in die uel quater superlinas, et cum siccata fuerit superlitio ipsa, non elues eam, sed semper addes nouam inductionem. Quod si scabri oculi fuerint aut uermes, qui palpebras exarent, et inde sit umor infectus, cilia superiora et inferiora, id est palpebras ipsas, ubi causa ualitudinis est, inunges; experieris ad omnia fere oculorum uitia mirificum medicamentum, si castus et purus eo utaris. De quo tamen, dum in fimo est, uix tertia, certe media pars remanere debet; ita enim melius fiet. Nam quanto plus consumitur uapore fimi illius, tanto magis confortatur, et ideo maior olla esse debet, ut propensius medicaminis fiat, quod et diu seruari oportet et multis necessarium est. [128] Ad oculos scabros et palpebras perforatas umore uetusto uel peduculis exesas remedium praesens barbaricum quidem, sed multis probatum: Scarabaium pilosum, qui similis est scarabaio uero, in sepibus uetustis lapidosis aut in fossatis sepium requires, qui cutiones sunt colore pseudoflauo, quasi leonino, pilosi, lucentes. Ante ergo quam illum cutionem tollas, folium caulis primo mane cum suo sibi rore uel gutta conclusa in eodem folio teneatur, ut, ubi cutionem illum inueneris digitisque pollice et medicinali adprehenderis, confestim supra folium illud caulis teneas, ut supra guttam illam lotium eius excipias, quia, ubi manu adprehensus fuerit, statim se submeiat. Prouidendum ergo, ut uelocius supra folium illud caulis ponatur, ne lotium eius, quod cito effundit, alibi excidat. Quod commixtum cum illo rore caulis per spicillum palpebris inpones et loca scabra uel exesa inter pilos perunges; effectum rei cito miraberis. Quod si casu uno in loco uel in diuersis plures istos cutiones inueneris, omnium lotium uel umorem, quemadmodum diximus, in folio caulis umidi statim de horto suscipere debebis et adiectis guttis aliorum de caule foliorum in uasculo uitreo recondere, ut, cum opus fuerit, praesto habeas, quia difficulter huiusmodi bestiolae inueniuntur. [129] Ad albuginem oculorum detergendam efficax hoc remedium: Vulpem uiuam capies eique linguam praecides ipsamque uiuam dimittes, linguam autem eius arefactam phoenicio ligabis et collo eius, qui albuginem patietur, suspendes. [130] Herbae symphoniacae surculum collo eius, qui albuginem patitur, lino suspendes ita, ut per dies XXX illic sit: quanto recentior albugo fuerit, tanto citius sanabitur. [131] Ros marinum conbure et puluerem eius cum melle Attico diligenter tere ac permisce atque inde inunge; confestim subuenies ei, qui albuginem patitur. [132] Fabam fractam purgatam atque ustam ad summam leuitatem teres et oculos inde albugine occupatos adsidue ex aqua circumlines; miro remedio subuenies. [133] Piscis marini felle, qui scorpios dicitur, oculi inuncti caligine atque albugine quamuis crassa cito liberabuntur. [134] Sanguis columbarum de loco pinnarum eo momento, quo pinna auellitur, oculis, dum adhuc tepet, debet infundi, qui ictu aliquo uulnerati aut sanguine suffusi fuerint. Album quoque oui incocti cum croco trito oculis superpositum et lana alba sucida inuolutum medetur. [135] Ranam de lacu prendes et spina oculos ei subtiliter erues atque in panno coccineo de licio ligatos oculis interius cruentis superpones; cito medeberis. [136] Mel Atticum et stercus infantis, quod primum dimittit, statim ex lacte mulieris, quae puerum allactat, permiscebis et sic inunges, sed prius eum, qui curandus est, erectum ad scalam alligabis, quia tanta uis medicaminis est, ut eam nisi alligatus patienter ferre non possit. Cuius beneficium tam praesens est, ut tertio die abstersa omni macula mirifice uisum reddat incolumem. [137] Ad cicatricem uel plumbum extenuandum et aspritudinem pruriginemque oculorum purgandam et umorem siccandum et ad scabras ac scabidas palpebras atque alia oculorum uitia unum hoc remedium uel praecipuum est: Folia oleagina conmanducato diligenter eorumque suco, quem in ore collegeris, cotidie ieiunus oculos ablingito uel inlinito per linguam; celeriter uitia supra scripta discuties. [138] Ex hirundinum pullis fit calliblefarion bonum, quod aspritudinem pruriginemque oculorum potenter expurgat nec patitur quicquam in his molestiae concrescere, umidos quoque naturaliter oculos exsiccat. Quod hoc modo conponitur: Capita pullorum quam plurima igne lentissimo conburuntur et trita in puluerem tenuissimum rediguntur, quae admixta recenti adipe gallinae inunctioni maxime prosunt. [139] Intibi rustici, de quo nascuntur cauliculi conplures, contriti sucus in oculum instillatus celeriter cicatrices et plumbum oculorum eximit. [140] Caput stelionis conbustum et tritum et melli Attico admixtum oculos lacrimosos inunctione adsidua siccat et sanat. [141] Pulmonis haedini conbusti cinis prurigines oculorum discutit et scabras palpebras emendat, si quasi stibium inponatur. [142] Felle catelli dierum septem oculi ex melle inuncti cito a leucomate liberabuntur. Quidam etiam adfirmant efficacissimum remedium esse ad detergenda glaucomata, si catello dierum septem caput uiuenti diffindatur et de dextra parte cerebri oculus dexter, de sinistra sinister intincto illic spicillo inunguatur. [143] Vt leucomata et albuginem quamuis densam ex oculo detergeas, turam et anturam herbas uirentes nitidissime collectas contundes et per linteum tenue sucum earum exprime eoque oculos inunge. [144] Leucomata ut extenues et discutias, utere medicamine, quod conficitur sic: Pumicis conbusti triti [Scrip.] XIIII, chalcitis <[Scrip.]> VIII, gummis [Scrip.] IIII et senopidis pussillum, ut toleretur, adicies. Haec omnia in tenuissimum puluerem redacta in unum permisce et ex aqua fontana facito collyria crassiora, quibus sic uteris, ut circumdetur tribus partibus cera collyrium, sed extremum collyrii sit leue ac tenue, quod in ipsum leucoma inponas, et iube oculum adoperiri paulisper, ne excidat collyrium; quod si exciderit, iterum reponatur. Post haec inunge oculum leni collyrio; statim emittet quasi squamam. Si ergo magnum leucoma fuerit et crassum, ita curabis; sin autem tenue, cum inposueris medicamen, maturius tolles; postea uero utere ad inunctionem collyrio, quod Graeco uocabulo diacopon appellatur; etenim apud medicos hoc collyrii genus magnam habet effectus sui dignitatem. [145] Turturis fimus ad summam leuitatem tritus et cum melle Attico aut etiam alterius generis, dummodo optimo et despumato, inunctus leucomata oculorum potenter extenuat. [146] Galli gallinacei maxime albi fel ex aqua dilutum et inunctione adhibitum leucomata oculorum et ypochrysis sanat et aciem luminum confirmat. [147] Stercus quoque gallinaceum album cum oleo uetere tenuissime tritum et adpositum idem oculis remedii praestat. [148] Fel uituli diligenter collectum ad cotylae mensuram in uas aereum mittitur tenuique igne admoto ita excoquitur, ut spissetur, deinde mellis boni tantum mittitur, quantum fellis illius decocti remanserit. Adiciuntur postea myrrae tritae dragmae duae et croci una et aeris flos pauxillum ac postea simul omnia diu coactata ad tertias decocuntur. Quod medicamen in pyxide aerea debet reponi; satis utile et leucomatis et cicatricibus et omnibus uitiis oculorum, si adsidue inde et oportune inunguantur. [149] Vt leucomata oculorum efficaciter discutias, ungulas asini uiuentis lima et scobe earum quam tenuissimo, qui leuitate sua oculos non offendat, cum lacte muliebri mixto frequenter inungeto. [150] Araneus albus cruribus longissimis ac tenuissimis cum oleo uetere contritus per inunctionem adsiduam leucomata eximit et ideo plures cum oleo sufficienti teri oportet, ne ante confirmatam sanitatem medicamen necessarium desit. [151] Cepa longa contusa exprimitur eiusque sucus opobalsamo uel, quod efficacius est, lacti mulieris admixtus leucomata et cicatrices et quae Graeci arcemata appellant miro effectu inunctione adhibita extenuat atque persanat. [152] Antimonios dicitur a Graecis herba, quae tantam uim remedii habere creditur, ut portata ab eo uel subligata collo eius, qui glaucoma patitur, intra dies XLV eum sanissimum reddat. [153] Vt glaucoma incipiens celeriter discutiatur, herbam serpullum decoque et eius aqua oculos adsidue foue, postea pice liquida pura ac nitida uelut collyrio inungue; cito recipies sanitatem. [154] Perdicis unius fel, opobalsami cyathum unum, cyperi Sidonii cyathi partem dimidiam. Trita haec et ad summam leuitatem perducta permixtaque in pyxide plumbea repones et inunctione aduersum glaucomata et ypochrysis et caliginem mire uteris. [155] Corui marini fel inunctione adhibitum caligines tollit, album et cicatrices extenuat, carnes excrescentes conpescit fluoresque oculorum reprimit. [156] Pisciculi, qui equum marinum similat, fel ouorum <albo> mixtum et cum lana sucida oculis adpositum melius remedium supra scriptis oculorum causis quam ullum aliud medicamen praestare manifestum est. [157] Scrofina adipe recenti si quis contritos angulos oculorum, quos medici canthus uocant, interius exteriusque inunxerit, uermiculos, qui noxii sunt oculis, potenter educit. [158] Saepiae testa interior, quae mollis est, diligentissime trita et muliebri lacte permixta atque inunctioni adhibita supra dictis oculorum causis plurimum prodest. [159] Nardi Indici uel Syriaci ex uino uetere triti siccatique puluis pro xyrocollyrio oculis inpositus mirabiliter prodest ad ualitudines supra scriptas. [160] Mel optimum despumabis, ut bene purum sit, et admiscebis pari mensura sucum rutae et herbae chelidoniae atque ad tertias decoques et, cum omnia bene permiscueris, in ampulla uitrea sub signaculo seruabis et uteris miro medicamine ad scardalippos oculos inunguendos.

[161] Item ad oculorum causas remedia physica et rationabilia diuersa, id est oculis ictu laesis et si quid subito eos fuerit ingressum et aduersum molestias pilorum et ad aegilopas et ad nyctelopas et ad uarulos, id est hordiolos oculis infestos. His additae infra collyriorum diuersorum confectiones. Quocumque ictu laesus oculus si sanguinulentus uidebitur, palumbinus ei uel perdicis uel turturis sanguis aut, si haec animalia non erunt, columbinus de pinna sublatus statim, id est adhuc calens, infundatur. [162] Bitumine, sulfure et ture permixtis oculos ictu laesos suffumigato; statim sanabis, si frequenter id feceris. [163] Herba, quam Graeci sarcocollam, nos argimoniam appellamus, si uiridis erit, trita, sin arida, calida aqua macerata, quo facilius teri possit, inlita oculis sugillationes liuoresque eorum mature discutit. [164] Sanguine hirundinis recenti ac tepido inunctus oculos ictu laesos et cruore suffusos statim sanabitur. [165] Radix rutae trita et inlita oculis cruore suffusis etiam commansa et adsidue posita plurimum prodest. Vinum quoque, in quo ruta diu fuerit macerata, rationabiliter infunditur. [166] Mulieris primipartiae purae ac nitidae saliua ieiuna instillata oculis liuorem suffusionemque quamlibet cruentam efficaciter adimit. [167] Herbae uettonicae folia teres et salis triti modicum adicies et super ictu perculsum uel cruoribus suffusum oculum conligabis; mire proderit. Nam quando ei id solueris, uidebis ex eo sanguinem destillare; ita omnem causam extrahet. [168] Lana sucida madefacta oleo uinoque permixto ac tepens oculis superposita optime uitia supra scripta persanat. [169] Ad eicienda, quae casu oculum intrauerint, herbam artemisiam uelles radicitus et inde coronam factam capiti inpones; sed is, cui medendum erit, dum coronam illam in capite habet, quantum fieri potest, oculos apertos habeat. [170] Digitis quinque manus eiusdem, cuius partis oculum sordicula aliqua fuerit ingressa, percurrens et pertractans oculum ter dices: TETVNC RESONCO BREGAN GRESSO, ter deinde spues terque facies. [171] Item ipso oculo clauso, qui carminatus erit, patentem perfricabis et ter carmen hoc dices et totiens spues: INMON DERCOMARCOS AXATISON; scito remedium hoc in huiusmodi casibus esse mirificum. [172] Si arista uel quaelibet sordicula oculum fuerit ingressa, obcluso alio oculo ipsoque, qui dolet, patefacto et digitis medicinali ac pollice leuiter pertractato ter per singula despuens dices: "Os Gorgonis basio". Hoc idem carmen si ter nouies dicatur, etiam de faucibus hominis uel iumenti os aut si quid aliud haeserit potenter eximit. [173] Leporem marinum uel eius sanguinem cum oleo tere atque ex eo uulsorum de oculis pilorum loca frequenter perungue; post quod et si renascentur pili, molliores erunt. Quibus iterum euulsis supra dictum medicamen inducito, tum uero non renascentur. [174] Si autem etiam lacrimas oculi destillantes adsidue uitare uis, hederam et uitem exustas et in puluerem tenuissimum redactas pari mensura cum supra scriptis permisce ad spissitudinem mellis atque inde inducito uel superline frequenter oculos, et confestim defluet umor noxius et aduersum uulsos palpebrarum pilos proderit. [175] Si felle hyaenae loca, quibus molesti sunt pili in palpebris nati, adsidue tangantur, confestim tabescent, certe si prius uulsis superducatur, non renascentur. [176] Pilos oculis molestos si extirpare penitus uolueris, loca eorum, cum prius eos euulseris, ranae marinae felle continge. Quod si fel eius repositum aruerit, aquam marinam ei modice admisce. [177] Si cui uolueris pilos uulsos non solum in oculis, sed etiam in locis uerecundioribus non renasci, lacte mulieris eo die expresso, quo peperit, continge crebrius loca, de quibus pilos tuleris. [178] Pili si oculis molesti erunt, potenter uteris hoc medicamine: Lacertae uiridis fel misce cum uino albo, quantum sufficere existimaueris, et mitte in uas aereum positumque ad solem tamdiu agita, donec crassitudinem mellis habeat, atque ex eo loca pilorum uulsorum ungue. [179] Lucernam fictilem de papyro et medulla uaccina concinnato atque eius fumo siue fuligine uel ligny pro calliblefario utere, quo palpebras exesas et glabras saepius inunguendo decentissimas facies. [180] Glabris palpebris pilos <induces>, si oesypo, quod sub armis ouium nascitur, adiecta myrra pariterque in mortario trita spicillo calido loca pilis nuda perduxeris. [181] Pilos oculis molestos diligentissime uelles atque eorum loca hircino sanguine recenti aut leporis aut uespertilionis inlines uel canino lacte continges aut acu cuprea calida aceto saepius delibuta perduces. [182] Capnos nomine est herba, cuius sucus uino mixtus atque inlitus locis, de quibus pili ab oculis fuerint extirpati, renasci eos non permittit. [183] Ranunculum uiridem conprehensum acu cuprea pungito et sanguine eius excepto palpebras, de quibus pilos tuleris, subinde continge; numquam renascentur. [184] Sanguisugarum in olla conbustarum tritus delicatissime cinis et uulsis pilis palpebrarum inpositus uel inspersus renasci eos non sinit. [185] Adipe uituli si palpebras crassiores perunxeris, extenuabis eas et ad sanitatem perduces. Eiusdem medulla cum cera et oleo rosaceo aequis ponderibus liquefacta et permixta et ad emplastri modum inposita duritias palpebrarum et si qua illic in modum pilularum nascuntur, conmollit ac discutit. [186] Aegilopia emendat fimus columbinus ex aceto coctus et inlitus; cicatrices quoque oculorum et albugines mire detergit. [187] Inulae rusticae radix ualide commanducata et cum suco suo inposita aegilopas potenter emendat. Quae quia, ubi aruerit, cadit, recentior, donec persanet, assidue debet inponi. [188] Ad nyctalopas abolendas lygnitem lapidem, quem nos carbunculum dicimus, tecum habeto; magno remedio uteris. Quem ut uerum esse scias, sic experire, si fistucas leues admotas ad se rapit, sicut lapis magnes ferrum rapere consueuit. [189] Iecur ouillum, id est ouis candidae, discoctum cum aqua madefactum contritumque et oculis superpositum nyctilopas purgat. [190] Varulis, id est hordiolis oculorum, remedium tale facies: Anulos digitis eximes et sinistrae manus digitis tribus oculum circum tenebis et ter despues terque dices: RICA RICA SORO. [191] Si in dextro oculo uarulus erit natus, manu sinistra digitis tribus sub diuo orientem spectans uarulum tenebis et dices:
Nec mula parit nec lapis lanam fert
Nec huic morbo caput crescat aut, si creuerit, tabescat.

Cum haec dixeris, isdem tribus digitis terram tanges et despues idque ter facies. [192] Efficax hoc remedium hordiolis: Nouem grana hordei sumes et de singulis uarum punges; per quae singula puncta carmen dices. Proiectis nouem granis septem alia corripies et similiter de singulis punges et carmen septies dices, abiectis etiam his quinque sumes et idem quinquies facies, idem de tribus granis similiter, idem de uno similiter. Carmen autem hoc dices: ΚΥΡΙΑ ΚΥΡΙΑ KAϹϹARIA ϹOΥΡΩΡBI. [193] Item hoc remedium efficax: Grana nouem hordei sumes et de eorum acumine uarolum punges et per punctorum singulas uices carmen hoc dices: Φεῦγε φεῦγε κριθή, <κριθή> σε διώκει. Item digito medicinali uarum contingens dices ter: VIGARIA GASARIA uarumque grano hordei ardenti aut stipula faeni aut palea ures.

[194] Confectiones collyriorum diuersorum de experimentis sic. Collyrium stactum ad recentes caligines et coeptas suffusiones oculorum. Conficitur sic: Cadmiae [Den.] VII S[Sem.], nardi Celticae [Den.] IIII, acaciae [Den.] I S[Sem.], aeris usti [Den.] I S[Den.], stibii cocti [Den.] I S[Sem.]. myrrae [Den.] I, lyci [Den.] I, croci [Den.] I, cerussae [Den.] I, aloes [Den.] I, aeruginis [Den.] I, lepidae cypriae [Den.] I, opii [Den.] I S[Sem.], piperis grana XX, castorei [Den.] I S[Sem.], gummis [Den.] VII. Haec omnia in puluerem tenuissimum redacta aqua pluuiali colliges et collyria inde formabis, quae in umbra siccentur. [195] Collyrium nomine monemeron. Facit ad impetus lippitudinis ex ouo inunctum ita, ut, cum oui liquidissimo inunxeris lippientem, pusillum sustineat, et iterum eum inungues; quem cum bis aut ter inunxeris eadem die, iubebis lauari. Hoc collyrium facit ad scabritudines et diathesis tollendas ex aqua inunctum. Recipit autem haec: Lapidis haematitis [Den.] XII, pompholygis [Den.] XII, croci [Den.] XII, myrrae [Den.] XII, aeris usti [Den.] VI, nardi Syriaci [Den.] XII, piperis albi grana XX, opii [Den.] VI, gummis [Den.] VIIII. Haec uniuersa in puluerem tenuissimum redacta postea cum Falerno uino conteres atque inde collyria facies, quae diu in umbra siccentur. [196] Collyrium dialibanu ad suppurationes oculorum. Conficitur sic: Cadmiae [Den.] S[Sem.], cerussae [Den.] XII, opii [Den.] I, gummis [Den.] S[Sem.], rosae siccae [Den.] I, gentianae [Den.] S[Sem.]. Puluerem tenuissimum ex his factum cum aqua pluuiali teres et ita collyria, qualia uolueris, effinges. [197] Collyrium dialepidos. Accipit haec: Croci [Den.] III, spicae nardi [Den.] V, cadmiae [Den.] I S[Sem.]. haematitidos [Den.] I, piperis grana V, myrrae [Den.] I, aeris usti [Den.] S[Sem.], lepidae [Den.] I, gummis [Den.] I, rosae uiridis foliorum purgatorum [Den.] II. Haec, ut supra de aliis collyriis scriptum est, trita aqua pluuiali subiges et ita collyria formabis. [198] Collyrium ad lippitudines et primos impetus oculorum. Conficitur sic: Agaciae [Den.] X, cadmiae conbustae et de lacte caprino aut muliebri, quod melius est, extinctae et tunsae et cribratae et lotae bene, donec aqua eius limpida sit, [Den.] X. Hoc quoque pluuiali aqua colliges et ita collyria formabis. [199] Collyrium diamisyos, quod facit ad aspritudines oculorum tollendas et ad lacrimas substringendas. Conponitur sic: Misy conbures hoc more. Coicies illud in pultarium et purgabis et in furnum mittes, ut tamdiu coquatur, donec sit sanguineum. Huius ergo [Den.] V, spicae nardi [Den.] V, croci [Den.] II, cadmiae [Den.] S[Sem.], aeris usti [Den.] S[Sem.], opii [Den.] S[Sem.], myrrae [Den.] S[Sem.], lepidae cypriae [Den.] S[Sem.], gummis [Den.] I S[Sem.]. Haec tunsa et cribrata cum uino optimo teres atque inde collyria formabis. Quidam adiciunt huic collyrio uiperam siccam et arefactam bene in sole, tamquam si sit sallita. Hanc ergo si uolueris adicere, exossabis prius et linteolo inuolues atque ita super eam uinum, unde collyrium hoc temperandum est, defundes, sed prius eam sic praecantabis, ne lacrimus exeat, ne extillet, ne noceat. Dices autem: "Quomodo tu non uides, sic et tuus sucus gustatus nulli noceat, sed ob rem, propter quam adiecta es, proficias bene curatione precor." [200] Collyrium liquidum delacrimatorium. Accipit haec: Chelidoniae herbae suci [Den.] S[Sem.], mellis Attici [Den.] I, opobalsami [Den.] S[Sem.], suci porri [Den.] S[Sem.]. Haec mixta de ipso suco colliges uel de aqua fontana atque ita collyria formabis. [201] Collyrium siccum oculis siccandis utile. Conficitur sic: Cadmiae [Den.] I, aeris usti [Den.] I, stibii [Den.] I. Adicies huic collyrio, si acrius illud facere uolueris, stactes <[Den.]> V et tundes atque cribrabis per tenuissimum cribrum et sic puluere uteris. [202] Aliud siccum collyrium ad idem efficax sic: Cadmiae [Den.] VIII, salis amoniaci [Den.] VII, piperis [Den.] V, cassiae [Den.] V. Tundes haec atque in puluerem tenuissimum rediges et sic uteris. [203] Collyrium siccum calliblepharon. Conficitur sic: Stibii conbusti [Den.] I, piperis albi [Den.] S[Sem.], folii capitulum unum. Stibium conbures et lotio pueri inpubis extingues et siccabis et tundes et cribrabis et sic uteris. [204] Collyrium dioxus ad aspritudines oculorum tollendas. Conficitur: Cadmiae [Den.] XII, aeris usti [Den.] X, haematitis [Den.] V, myrrae [Den.] IIII, gummis [Den.] VII. Haec in puluerem redacta aceto optimo colliges et deinde collyria formabis. [205] Collyrium stactum. Accipit haec: Piperis albi [Den.] II, cadmiae [Den.] VII S[Sem.], cerussae [Den.] V S[Sem.], indici [Den.] V S[Sem.], opobalsami [Den.] S[Den.], gummis [Den.] VIII. Haec in puluerem redacta Falerno uino temperabis et colliges. [206] Collyrium diapsoricum. Accipit haec: Piperis albi [Den.] I, croci Siculi [Den.] I, myrrae [Den.] II, amuli [Den.] I, opii [Den.] S[Sem.], opobalsami [Den.] S[Sem.], gummis [Den.] II. Aqua pluuiali haec colliges tunsa atque cribrata atque inde collyria facies. [207] Collyrium dialibanu: Cadmiae [Den.] Ι S[Sem.], cerussae [Den.] Ι, turis masculi [Den.] Ι, opii [Den.] Ι, gummis [Den.] Ι. Aqua pluuiali colliges haec similiter tunsa atque cribrata atque ita collyria formabis. [208] Hygra ad suppurationes oculorum. Conficitur sic: Crocodilli [Den.] I, turis masculi [Den.] I. Ex melle optimo despumato haec bene trita colliges et cum eo prius bene permiscebis et sic collyria facies. [209] Collyrium idem, id est hygra. Recipit haec: Croci [Den.] III, aeris usti [Den.] V, cadmiae [Den.] II, haematitis [Den.] V S[Sem.], folii [Den.] I, amomi [Den.] I, stibii [Den.] I, cerussae [Den.] <I>, myrrae [Den.] I, opii [Den.] Ι, piperis albi [Den.] I, gummis [Den.] II S[Sem.]. Vino Ammineo tunsa scribrata haec colliges atque ita collyria formabis. [210] Collyrium diacholes. Conficitur sic: Cadmiae [Den.] I S[Sem.], haematitis [Den.] V, ammoniaci [Den.] I S[Sem.], opii [Den.] S[Sem.], aeris usti [Den.] S[Sem.], aloes [Den.] II, aeruginis [Den.] S[Sem.], opopanacis [Den.] S[Sem.], salis ammoniaci [Den.] I, galbani [Den.] S[Sem.], myrrae [Den.] S[Sem.], fellis taurini [Den.] S[Sem.], lepidae [Den.] S[Sem.], gummis [Den.] I S[Sem.]. Cum aqua pluuiali haec in puluerem redacta teres, formabis. [211] Collyrium diasmyrnes. Recipit haec: Croci [Den.] I, cadmiae [Den.] S[Sem.], haematitis [Den.] I, myrrae [Den.] S[Sem.], misui [Den.] S[Sem.], piperis [Den.] S[Sem.], opii [Den.] S[Sem.], gummis [Den.] S[Sem.]. Puluerem tenuissimum harum specierum cum uino uetere <tere>s et collyria inde formabis. [212] Hygra ad suppurationes oculorum. Recipit haec: Cadmiae [Den.] VIII, spodi [Den.] IIII, stibii [Den.] VII, croci Siculi [Den.] VII, amuli [Den.] VII, opii [Den.] IIII, gummis [Den.] IIII. Haec in puluerem subtilissimum redacta cum aqua pluuiali teres et formabis. [213] Descriptio xirocollyrii, quod calliblepharon dicitur: Piperis —[Vnc.] I, stibii —[Vnc.] I, folii —[Vnc.] I, lapidis Frygii [Pon.] I. Quem lapidem diuides in partes septem et conbures, conbustum extingues hoc modo: unam partem in balsamo, alteram in omfacio, tertiam in lacte muliebri, quartam in uino, quintam in urina infantis, sextam in butyro, septimam in melle Attico, quae omnia in minutissimum puluerem redacta cribrataque miscebis. Quod si acrius esse uolueris, adicies balsami unciam, piperis semunciam. [214] Descriptio acharisti collyrii: Aeris usti et loti —[Vnc.] II, cadmiae lotae —[Vnc.] II et [Scrip.] VI, croci —[Vnc.] I, opii —[Vnc.] I et [Scrip.] VI, myrrae troglodytis [Scrip.] III, turis <[Scrip.]> VI, gummis [Scrip.] XVIII, uini optimi quod sufficiat, quo omnia colligantur et collyria fingantur. [215] Descriptio trachomatici collyrii: Aeris usti et loti [Scrip.] XVIII, cadmiae lotae [Scrip.] XVIII, lapidis haematitis —[Vnc.] I, chalcitis ustae [Scrip.] VI, aeruginis [Scrip.] VIIII, opii [Scrip.] VI, gummis [Scrip.] VI, aquae pluuialis quantum satis sit ad colligendum puluerem et collyria formanda miscebis. [216] Descriptio Musae collyrii: Aluminis schisti [Scrip.] XVIII, aloes [Scrip.] XVIII, myrrae [Scrip.] XVIII, croci [Scrip.] VIIII, crocomagmae [Scrip.] VIIII, chalcanthi [Scrip.] XVIII, mali granati caliculorum semunciam; quae trita diligenter oenomeli confundes et colliges et formabis. [217] Descriptio rosacei collyrii: Rosae —[Vnc.] VIIII, cadmiae lotae —[Vnc.] III, aeris usti [Scrip.] VII, croci [Scrip.] XII, stibii [Scrip.] VIIII, aeruginis [Scrip.] VII, spicae nardi [Scrip.] VII, myrrae [Scrip.] VII, opii [Scrip.] XII, gumminis —[Vnc.] III; aquae pluuialis adicies quantum sufficiat ad colligenda et formanda collyria. [218] Descriptio stacti collyrii: Cadmiae [Pon.] I, stibii [Pon.] S[Sem.], aeris flos —[Vnc.] III, misui —[Vnc.] IIII, piperis —[Vnc.] III, aeruginis —[Vnc.] II, opii —[Vnc.] II, balsami —[Vnc.] II, gumminis selibram. Haec omnia diligenter trita et cribrata aqua pluuiali colliges et formabis. [219] Collyrium, quod Proteum dicitur. Facit ad oculorum suffusiones et ad omnem caliginem et albugines detergendas. Conficitur sic: Cadmiae ustae et lotae —[Vnc.] V, spimythi loti —[Vnc.] V, chalcitis non ustae —[Vnc.] V, auripigmenti loti —[Vnc.] II, piperis albi —[Vnc.] III et [Scrip.] XVIII, croci uino infusi et triti —[Vnc.] II, myrrae troglodytis —[Vnc.] I S[Sem.], guttae ammoniaci —[Vnc.] II S[Sem.], rosae siccae —[Vnc.] V. Omnia haec diligentissime teres ad summam leuitatem, tum addes sagapeni —[Vnc.] IΙΙ, laseris —[Vnc.] II S[Sem.], opopanacis —[Vnc.] II S[Sem.], opii —[Vnc.] I S[Sem.], gummis —[Vnc.] II S[Sem.], balsami —[Vnc.] II. Quae permixta atque confusa caelesti aqua colligentur atque ita collyria formabuntur [legi].

CAPVT VIIII. AD AVRIVM DOLORES VNIVERSOS ET VITIA OMNIA ET SVRDIGINEM

[1] Fellis caprini [Scrip.] I, mellis [Scrip.] I conteres et in strigili calefacies et infundes in lana et obcludes aurem. Nihil hoc medicamine potentius neque certius, etiam si intrinsecus cancerauerint aures. [2] Porros uirgines, id est non plantatos, inpari numero et lumbricos terrenos inpari numero [et] simul ex oleo optimo ad tertias decoques et tepidum inde quod sufficiat infundes auriculae. [3] Laser cum lacte capruno incocto recenti miscebis et inde aures prius dilues ac postea fel taurinum et oleum cedrinum aequis portionibus mixtum tepens infundes; hoc dolores mire mulcet et dubium auditum confirmat et pus collectum expurgat. [4] Coriandrum uiride teres et in uini cyatho miscebis et colabis et lana molli in aurem instillabis et eadem lana obstrues aurem. [5] Ad aures, quae grauiter dolent et uetera uulnera intrinsecus habent, mellis optimi unam partem, aceti acerrimi duas partes confusas decoques feruoribus tribus et longius ea ab igne remouebis, donec commotus feruor conquiescat; tum nitrum addes eo usque, donec ex uapore agnoscas nitrum resedisse, et iterum leni igne recoques, ne efferueat; tunc addes fel hircinum uel aprunum uel uerrinum porcinum, dum non de scrofa, et commouebis et iterum concoques ac tepefacies et inde quantum satis est auribus infunde. [6] Adeps ranarum palustrium liquefacta si tepens in aures infundatur, dolores nimios mitigabit. [7] Dolor aurium sedatur etiam canino lacte et ursino, si recens instilletur. [8] Terreni uermes cum anseris adipe uel cum oleo decocti sine dubio medentur auribus purulentis. [9] Vrina apri seruatur in uitro, sed melius cum uesica ipsius, quomodo ei sublata fuerit; haec tepens infusa auribus unice prodest. [10] Bestiolae multipedes, quae contactae in globulos conplicantur, in oleo excoctae infusaeque auribus statim prosunt. [11] Tres araneae uiuentes in oleo si ferueant ad focum positae atque inde tepidum auribus quod sufficiat instilletur, cito remediabunt. [12] Seuum uitulinum ex adipe anseris mixtum adiecto ocimi suco tepidum auribus infusum optime sanat. [13] Rafani quoque, id est radicis quae manducatur, sucus infusus auriculae dolenti infinitum prodest. [14] Gari excellentis cyathum et aceti optimi cyathum et mellis dimidium cyathum super aquam feruentem in alio uaso coques et frequenter despumabis de pinnula tepidoque medicamine aures inrorabis et conchyliata lanula claudes; ualde hoc remedium inter experimenta laudatur. [15] Fraxini tenerrima folia tundes et exprimes sucum eorum atque auribus dolentibus tepidum infundes. [16] Fraxini recentem surculum, id est umore proprio adhuc madentem, ex una parte in foco pones. Cum per aliam partem sucus ebulliet, suscipies eum diligenter et oleo addito tepefactum auribus instillabis. [17] Cardui siluatici semen ex oleo coques ita leniter, ne uratur. Quod postea colabis per linteolum et tepidum infundes dolenti auriculae ac deinde lana purpurea obturabis. [18] Croci, myrrae, turis uncias quaternas conteres et adicies mel Atticum, quantum sufficere putaueris, ac decoctum medicamen auriculae infundes. [19] Galbanum cum oleo rosaceo remissum et ter aut quater infusum auribus mire dolores tollit. [20] Aluminis liquidi —[Vnc.] IIII, mellis —[Vnc.] III, aceti quartarios tres. Alumen cum aceto teres et simul omnia concoques ad tertias. Hoc medicamen tepidum auriculae infusum pus optime purgat, uermes necat, aqua etiam si intrauerit, educit. [21] Herbae polygoni, quam nos sanguinalem dicimus, sucum expressum et infusum mira efficacia dolorem ulceraque aurium sanat. [22] Adeps anseris miscetur croci suco et alei contusi suco; quae infusa auribus incommodis sonitus tinnitusque earum proprie et unice tollunt. [23] Pueri inuestis urina recens auriculae dolenti et ulcerosae instillata omni umore siccato et dolorem tollit et ulcera mira celeritate persanat. [24] Lotio humano uetere si quis iam desperatum aurium uitium eluerit, saluti integrae lenito dolore restituet. [25] Fel ouillum mulso mixtum si clysterio addideris et inde auriculas inrigaueris, expurgatis ulceribus certissimam sanitatem consequeris. Idem fel cum lacte mulieris instillatum etiam ruptas interius auriculas certissime sanat. [26] Coriandri uiridis sucus cum lacte muliebri mixtus infusus auriculae dolorem omnem potenter aufert. [27] Cannabi seminis uiridis sucus tepens instillatus auribus dolorem prime tollit. [28] Senicionis herbae sucus itidem auribus insertus eandem efficaciam praestat, quod ab experto scriptum et proditum est. [29] Si auricula aliquo pacto uitiata fuerit, anserina adipe infusa diligenter expurgabitur sanitatique reddetur. [30] Conpositio medicaminis ad omnia fere aurium uitia sic: Mellis sextarium, aceti bene acris heminam, radices quae manducantur tres mittes in ollam rudem bene lotam, sed mundatas et integras radices mittes et pariter decoques; sed ut non refrigeretur medicamen, citato igne usque ad modum luti aquatioris decoquatur; deinde, cum refrigeratum fuerit, condes illud in uasculo uitreo ac tepefactum, quamdiu dolorem et tinnitum uel sonitum auriculae perleniat, in aurem de spicillo infundes. [31] Infirmatis auribus prodest praecipue picis flos, quem pisselaeon Graeci uocant, cum oleo communi mixtus ita, ut tertia pars sit olei. Nam et dolorem sedat et non patietur suppurationem fieri et, si facta fuerit, eodem medicamine persanatur. Ad summam ego ipse diu uexatus auris taedio, cum multis frustra usus essem medicamentis, ab hoc sum persanatus et alios conplures sanaui. Florem autem picis appello, qui excipitur, dum ea coquitur, lana superposita eius uapori. Hoc etiam grauem odorem de aure protinus tollit. [32] Ad auriculae tumorem et dolorem sine ulcere prodest herbae urceolaris aut cucurbitae ramentorum sucus recens ac tepens per strigilem in foramen auris dolentis infusus. [33] Cutiones [uel] bestiolae sunt multipedes cute dura et solida, quae tactae conplicant se in orbem pilulae rotundissimae, polypodas Graeci appellant. Haec conplures coctae cum oleo molli in uaso ferreo remedio sunt auribus laborantibus, si inde curentur. [34] Gliris pingue et gallinae adeps et medulla bubulina uel taurina liquefacta tepensque infusa auribus plurimum prodest. [35] Bene facit hoc medicamentum et ad tumorem et ad exulcerationem aurium: Aceti acris sextariis duobus incocuntur mala granata duo, quibus coriarii utuntur et, quia semper acida sunt nec umquam maturescunt, rhoas oxias haec Graeci dicunt. Tum deinde adiciuntur his et admiscentur aluminis fissi —[Vnc.]II, acaciae suci —[Vnc.] II et, cum bene permixta haec et coagitata fuerint, reponitur medicamentum in ampulla uitrea. Cum opus est, ad tumorem calidum per strigilem infunditur et foramen summum auriculae lana sucida tegitur, ad ulcus autem frigidius medicamen per eiusdem generis lanam et auriscalpium inicitur. [36] Aliud medicamentum ad tumorem aurium et exulcerationem: Mellis cyathi III, aceti acris cyathus I S[Sem.] miscentur, postea adicitur gari optimi cyathus unus, deinde carbonibus inferuescit, cuius spuma surgens pinnula abicitur, et tamdiu coquitur uel agitatur, donec habeat spissitudinem. Hoc calido ad tumorem, frigido ad ulcus, cum oportebit, uteris. [37] Item bene facit et haec conpositio etiam ad ueterem aurium dolorem: Aluminis [Pon.] I, mellis [Pon.] II. Haec in mortario prius bene permisceri oportet, deinde olla noua excoqui, donec habeat mellis spissitudinem. Cum opus est, infunditur in auriculam ex lana conchyliata eaque clauditur. Hoc et conbustum locum sanum reddit sine dolore et sine cicatrice, si ei protinus inponatur. [38] Si caro excreuerit in foramine auris, conprimetur sine dolore aut ferro hoc pastillo, qui conficitur sic: Aluminis fissi [Pon.] II, aeruginis [Pon.] II, misui usti [Pon.] II, rubricae Senopidis [Pon.] II, gummis [Pon.] I. Teruntur species priores ex aceto acri, donec quasi collyrii confectio leues fiant, ultimum gummi adicitur et finguntur pastilli, qui ad omnia ulcera faciunt aqua diluti emplastri more inpositi, cum aut tumores conpescendi sunt aut cicatrices sedandae. Sed aquatioribus his uti oportet, cum cicatrix ducenda est, ut facilius auriculae inserantur. Bene faciunt idem et ad nares qualibet causa exulceratas et grauiter olentes. [39] Araneas uiuentes in aceto macerabis et sic conteres atque inde aurem elues; statim proderit. [40] Mel, butyrum et oleum rosaceum pari mensura permisce ac tepidum auriculae dolentis infunde. [41] Fel aprunum et oleum amygdalinum pari mensura permisce tepidumque laboranti auriculae instilla. [42] Putorem sordesque auriculae optime curat cucurbitae uiridis sucus et porrus capitatus cum oleo decoctus atque infusus. [43] Ad auriculae dolorem astlae regiae radicis sucus cum melle uel uino infunditur. Interdum admisceri oportet turis et myrrae partem uel capparis foliorum sucum infundere uel rutae sucum aut eius semen tritum cum rosa et lentisci sucum cum rosa amygdalino uino admixto infundi oportet. [44] Si pus aut sanies manabit ex aure, maluae sucum uino amygdalino inmixtum uel suco rosae uel oleo rosaceo tepefactum instillari oportet; protinus effectum exhibebit. [45] Draconteae sucum aut semen tritum cum rosa aut amygdalino uino infusum purulentae auriculae sanitatem maturimam praestat. [46] Crocum tritum cum lacte muliebri si instilletur, tumori auris plurimum prodest. [47] Hysopum contusum et cribratum cum aceto et nitro et melle infusum bene facit ad tinnitus aurium atque inflationes, sed melius si cyprinum oleum admixtum fuerit. [48] Ad tumores et ad dolores auris prodest croci et opii par pondus ex aqua tritum aut ex uino tenui infusum [prodest]. [49] Opopanax cum rosa et amygdalino uino trita recte laborantibus auribus instillatur. [50] Alium rotundum tritum cum aceto repositum in pyxide plumbea et, cum opus fuerit, cum aceto et rosa infusum auribus prodest. [51] Opobalsami, rosae, croci unguentarii, opii, singulorum aequa pondera trita tepefacta infusa auribus prosunt. [52] Virentis papaueris sucus cum rosa uel amygdalino uino uel porri seminis sucus cum lacte muliebri uel ueratrum album tritum cum amygdalino oleo aut rosaceo uel sucus granorum Punici mali cum rosa aut oleo amygdalino infusus dolentibus auribus prodest. [53] Croci [Den.] VII, nucis amarae [Den.] VII, mellis boni cyathos III, aceti boni quod satis erit mittes, ut spissitudinem habeat medicamentum mellis liquidi, et simul permixtum atque excoctum dolentibus auribus instillabis. [54] Murrae, croci, opii, nardi spicae, turis, corticis mali Punici aridi, fabae Aegyptiacae pulpam, nucum amararum interiora, mellis boni, singulorum [Den.] quaternos, castorei [Den.] II, aluminis fissi [Den.] II, piperis longi [Den.] I. Tritis his omnibus diligenter et cum aceto acerrimo mixtis atque excoctis fieri oportet medicamentum tam temperatum, ut simile sit passo. Hoc tepefactum instillatur; etiam exulceratis auribus mire prodest. [55] Ad incipientes dolores aurium et exulceratas aures hoc medicamen facies: Turis [Den.] IIII, mellis —[Vnc.] III, uini austeri cyathos II, aceti acerrimi cyathum I, nardi Syriaci [Den.] II, myrrae [Den.] I S[Sem.], croci [Den.] I S[Sem.], nuces amaras numero III, aphronitrum uictoriati pondus, piperis longi [Den.] I, fabae Aegyptiacae grana purgata IIII. Haec omnia primum per se, deinde in unum mixta teruntur et tepidata dolentibus auribus instillantur. [56] Castorei obolos II, id est duas partes uictoriati, radicis lanariae, salis ammoniaci, ueratri albi idem ponderis, quibus superadicies croci uictoriati pondus, olei irini et mellis parem mensuram, id est singulorum [Den.] XVI. Ea seorsum prius singula trita miscentur in unum; faciunt bene ad dolorem et ulcera aurium tepide inserta. [57] Dolenti auriculae oportet farinam ordiaciam per se coctam ex aqua mulsa cataplasmatis more aforis inponere uel farinam lini seminis et fenograeci in unum coctam uel alteram earum cum farina ordeacia similiter ex aqua mulsa coctam. Oportet etiam extra adhiberi sfongias molles et aqua calida bene expressas, deinde tepidum instillare amygdalinum oleum uel laurinum saepius in die. [58] Prodest bene auribus infirmis huiusmodi medicamentum: Myrrae [Den.] I, croci [Den.] I, storacis globulos non ampliores quam cicer est numero XXX, piperis longi grana XXX, nuces amaras numero XXX. Cum aceto haec teruntur tamdiu, donec habeant spissitudinem passi, atque ita reponuntur in pyxide cyprea aut in doliolo uitreo. Cum opus fuerit, medicamentum rosa admixta liquefactum tepidum fiet, quod in lana sucida auribus instillabitur. [59] Nardi Syriaci [Den.] VI, aphronitri [Den.] VI, murrae [Den.] IIII, piperis longi et turis [Den.] IIII, mellis Attici [Den.] IIII, balani, qua unguentarii utuntur, in pilulis [Den.] VII, fabae Aegyptiacae interiora, quae sunt amara, [Den.] VII. Diligenter et seorsum trita prius haec, postea permixta cum aceto leuigantur et, cum res postulauerit, rosacei olei quod satis sit admiscebitur, atque ita tepens instillabitur hoc medicamentum, quod protinus omnes aurium sedabit dolores. [60] Haec quoque conpositio statim dolores aurium sedat: Centauricae sucum, <cum> sordidum ulcus fuerit, ex aqua uti oportebit; cum autem multum puris erit, uinum admiscebitur. [61] Supra opinionem efficax auribus hoc medicamentum: Murrae, croci, opii, nardi Syriaci, turis, corticis mali Punici aridi, fabae Aegyptiacae quae sunt interiora, nucum amararum itidem, mellis boni, singulorum [Den.] quaternos, castorei [Den.] II, aluminis fissi [Den.] III, piperis longi [Den.] I. Omnia prius seorsum diligenter teruntur, postea cum aceto acerrimo mixta teruntur tamdiu, donec habeant spissitudinem passi. Cum opus fuerit, medicamentum instillatur tepidum. Idem facit egregie et ad ulcera aurium sananda atque purganda. [62] His, qui surdi sunt <et> quorum aures sonant, sucus uuae inmaturae [et] rosae pondere pari admixtus tepideque infusus plurimum prodest. [63] Faciunt bene ad aurium uitia et emplastra, quae scripta sunt in secundo libro, plurima rosa uel amygdalino uino diluta, praecipue quae inscribuntur Cyzicena. [64] Terreni uermes cum adipe anseris decocti infunduntur auribus contra iam deplorata uitia. [65] Spumae argenti [Scrip.] VI, olei laurini libram teres in mortario et coques ad spissitudinem mellis et auriculae dolenti infundes. Si autem et cetera, quae infra scripta sunt, habueris, eadem medicamini admiscebis. Croci [Scrip.] I, murrae [Scrip.] II, rosae siccae [Scrip.] II. Haec uniuersa pariter miscebis et auriculae dolenti infundes. Qua re curabis et concretionem siue ypersarcosim aurium; addes et aluminis schisti [Scrip.] II, olei cedrini cyathos IIII. [66] Aduersus grauitatem audiendi fel bubulum cum urina hirci auriculae, quae molestiam surdiginis patitur, instillabis statimque subuenies. [67] Auribus purulentis nitrum uino liquefactum recte infunditur, quia statim prodest. [68] Ad aurium dolorem, quae pus emittent, laridum uetustissimum teres in mortario et sucum illum lana delicata collectum in auriculam inmittes et subinde aqua calida fouebis et iterum sucum illum infundes; mira uelocitate sanabis. [69] Pullinum sanguinem tepidum in eam aurem, quae obtunsior erit uel dolebit, infundes. [70] Lotium caprinum sub eo momento, quo egeritur, tepidum auri obtunsae infundes. [71] Apri etiam lotium in fumo siccatum et melle liquefactum auri infunditur et remediat surdiginem uel dolorem. [72] Ad auris dolorem mel stillaticium opus est, quod ita facies: Fauum contundes et suspendes in linteo nitido et denso et quod decucurrerit suscipies in calice. Quem calicem postea pones in ollola fabari cum calida feruentissima, quantum calix sufferre possit, atque inde medicinali spicillo in aurem infundes, quae dolebit; quam lana claudes. Iacere autem debet in alio latere is, cui medendum est, tamdiu, donec combibat mel quod infusum fuerit. [73] Sabuci uuam maturam exprimes et pones, ut considant sordes, et post haec colabis, ut sit liquidissimus sucus. De hoc liquore duas partes mittes et unam mellis stillaticii aut certe Attici optimi et sic decoques in uase duplici ad tertias, tum decoctum recondes et, cum opus fuerit, calidum per spicillum medicinale in aurem infundes ita, ut postmodum ipsam de lana marina concha infecta claudas. [74] Cunilae uiridis sucus expressus atque auriculae infusus unice dolorem tollit. [75] Vettonicae herbae uiridis et recentis folia uel per se uel in aqua madefacta terito sucumque eorum excipito, deinde adiecto rosae suco aut rosaceo oleo tepido in aurem instillato lanaque claudito; mirum est. [76] Si auricula interius ulcerosa erit, porri sectiui sucum [Sext.] I cum mellis hemina ad tertias decoquito et per lanam tepidum in aurem instillato. [77] Cannabis foliorum sucus auriculae instillatus uermes innatos necabit et, si quod aliud animal inrepserit, interficiet. [78] Eiusdem seminis uiridis sucus instillatus dolorem omnem auriculae potenter auertit. [79] Cepae sucus cum melle permixtus et auriculae instillatus grauiter audientes emendat, dolorem sedat, purulenta expurgat, uermes enecat, aquam etiam, quae ingressa fuerit, et omnem umorem educit. [80] Cyminum siluestre contritum et suco rutae inmixtum instillatumque auriculae dolorem lenit, uentos quoque interius sonantes remouet atque omne uitium potenter emendat. [81] Herbam, quam Graeci polygonon, nos aliquot uocabulis, sed praecipue sanguinalem dicimus, mira efficacia dolores aurium discutere etiam nos experti sumus, si expressus sucus eius tepefactus auribus instilletur. [82] Senicionis herbae sucus cum liquido nardo instillatus et dolores et ulcera aurium sanat. [83] Oleum laurinum strigili ferreae inditum atque ita calefactum infusumque auriculae dolorem sedat. [84] Vermes ex qualibet arbore rubri coloris contriti cum oleo et infusi dolores aurium sedant. [85] Aqua ingressa auriculam si dolorem faciet, rubi teneri sucus expressus et infusus sine dubitatione sanabit. [86] Salicis sucus foliorum cum rosae suco aut rosaceo oleo in cortice mali Punici calefactus et auriculae inditus mire succurrit. [87] Gallae ex uino decoctae umor instillatus auriculae, ex qua sanies fluit, etiam quae fuerint purulenta purgabit. [88] Resina terebinthina remissa adiecto muliebri lacte instillata ruptas auriculas potenter sanat. [89] Nucis iuglandis foliorum sucus tepidus instillatus dolenti auriculae mire proderit. [90] Myrrae tritae uictoriati argentei pondus et lanae sucidae non carptae conbustae pulueris tantundem infuso passo Cretico simul terito, donec ad crassitudinem mellis redigas, tum calefactum per triduum auriculae infundito; quarta die sanam efficies et mirabere magnum remedium. [91] Turis masculi, myrrae troglodytis, croci Corycii tantundem ponderis, nucum quoque amararum tantundem miscebis, sed omnia ad summam leuitatem contrita adiecto aceto temperabis ita, ut medicamen ad crassitudinem liquidi mellis adducas; tum in pyxidem plumbeam transfunde atque illic sub signaculo conditum habeto. Cum opus erit, purgata prius auricula utere ita, ut ex eo lanulam madefactam inseras. Hoc auxilio usque ad perfectam sanitatem uti poteris; namque non solum dolores aurium, sed et uetera et purulenta uitia potentissime expurgat et sanat. [92] Galbanum rosa liquida aut ungento nardino delibutum instillatumque dolorem aurium lenit. [93] Alumen mulso optimo dilutum et lana instillatum dolorem aurium sanat. [94] Gallinae adeps liquefacta et tepide instillata quodlibet uitium aurium sanat. [95] Galli gallinacei ex uentriculo interiore membrana, quae proici solet, arefacta tritaque ex uino adiecto paululo opii medicamen auribus utilissimum facit, quod calefactum infusum suppurationem eius expurgat et sanat. [96] Adeps anserina cum croci suco mixta et tepefacta ac sic infusa aquam et omnem umorem de auriculis euocat et persanat. Quod si ex ictu alioue casu auricula uitiata fuerit, tum per se anserina adeps sola diligenter expurgata leuique igne liquefacta infusa auriculae et dolorem tollit et uitium persanat. Eadem adeps adiecto ocimi suco tepefacta instillataque dolores auricularum infantilium leuat. [97] Aranei triti umor expressus et rosae liquidae quantum uidebitur inmixtus lanaque molli madefacta auriculae insertus continuo dolorem releuat. [98] Spuma equi recens detracta et cum oleo roseo infusa auricularum quamuis uehementes dolores resoluit. [99] Verrinum fel in mali Punici cute sicca tepefactum infusumque purulentas auriculas expurgat. [100] Verris, cum scrofam saliet, priusquam in terram destillet de uerendis eius, uirus exceptum tepefactumque cum aquae modico auriculae inditum quamuis molestos dolores releuat. Quod etiam circa auriculam inlitum plurimum prodest. [101] Apri lotium infusum auriculae ualde medetur. Quod quia uetustum magis prodest, collectum seruari debet in uaso uitreo, ut sit ad remedia praeparatum. [102] Cum felle uitulino et aceto pari mensura serpentis senectus, id est exuuiae, decocta et lanula madefacta medicamentum auriculae insertum maximae utilitatis esse creditur, si prius feruenti aqua de sfongia aurem foueris. [103] Vituli adipem resolutam suco ocimi adiecto si pariter tepefactum auriculae infunderis, amarissimo incommodo laborantem continuo liberabis. [104] Medulla eiusdem uituli recens cum cymino contrita infusaque quamuis magnos dolores auriculae statim releuat et intra triduum tollit. [105] Lotium caprinum instillatum dolorem sedat. Quod magis prodesse suppuratis auribus adfirmatur; ob quam causam praesentis auxilii plures exceptum et cornu caprino inditum in fumo suspensum diligenter ad necessarias medellas reseruant. [106] Pueri inpubis mingentis lotium exceptum et recens ac tepidum auriculae suppuratae instillatum umore exsiccato dolorem tollit et mira celeritate ulcera ad sanitatem perducit. [107] Saliua hominis ieiuni auriculae indita uermes, si qui erunt, erumpere ex ea constat. [108] Butyrum recens instillatum umores doloresque aurium sedat. [109] Terrestres lumbrici conbusti ac triti et cum rosa liquida mixti infusique aurium dolores citissime sedant. [110] Lac muliebre mixtum cum sulpure auriculae infusum dolorem lenit. Epiphoras quoque earum resoluit hoc potentius, si etiam extrinsecus eodem lacte aures perunxeris. [111] Si dextram aurem aqua ingressa fuerit, sinistro pede insistes et caput in dextram partem inclinabis; similiter facies e diuerso, si sinistra auricula aquam acceperit. [112] Gari optimi cyathum unum, mellis optimi dimidium cyathum, aceti optimi cyathum. Haec mixta in calice nouo denso super aquam feruentem quam leni pruna feruere facies, ita despumabis, ut pinnula omnes spumas eicias, deinde, cum bene fuerit despumatum medicamen, recondes et, cum uti uolueris, tepefacies et tenuiter infundes et madefacta lanula aurem claudes. Hoc medicamento ad omne uitium aurium mirifice uteris, sed si tumor auriculae erit, sucum coriandri uiridis tepidum prius infundes, deinde supra scriptum medicamen, cum tumor desiderit, instillabis. [113] Purulentae et obtunsae auriculae et dolorem tolles et auditum confirmatissimum reddes, si prius eluas eam lasere cum recenti caprino aut mulieris lacte permixto, deinde instilles tepidum fel taurinum cum oleo cedrino aequis portionibus mixto. [114] Fellis aut lactis canini [Scrip.] I, mellis optimi [Scrip.] I miscebis, conteres et in strigili calefacies et auriculae infundes et lana obcludes; nihil potentius neque certius hoc medicamine, etiam si intrinsecus cancerauerint aures. [115] Cardui siluatici semen ex oleo coques ita lente, ne uratur. Id colabis per linteum et tepidum infundes et purpura aurem obturabis. [116] Herba leucadion cum uinaceis in unum trita adiectoque aceto et aqua commixta expresso per linteum suco eius et cum lana alba auribus inserto post tertium diem exempta auditum restituere adfirmatur. [117] Cardamum, id est nasturcium, tritum cum fico atque auriculae inditum his, qui grauius audiunt, prodesse fertur. [118] Oleum ex nuce iuglande instillatum auriculae grauius audienti ualde prodest. [119] Cedri resina ysopi decocti aqua diluta et auriculae indita sonitus tinnitusque omnes discutiet et auertit dolorem. [120] Oua formicarum contrita et auribus instillata quamuis obtunsos auditus adaperire creduntur. [121] Canis adeps cum oleo uetere et suco absinthi auribus instillata quacumque ex causa exsurdatas aures miro modo reparare creditur. [122] Afronitrum delicatissimum et mel optimum et acetum acerrimum conteres pariter usque ad summam leuitatem et auriculae infundes; non solum auditum restitues, sed et dolorem emendabit. [123] Parum audientes acetum utiliter gargalizant. [124] Si aliquod animal aurem intrauerit, praecipuum remedium est murinum fel aceto dilutum instillare. [125] Gliri seu blatae pellis detrahitur et intestina eius decoquuntur in uaso aereo nouo cum mellis heminis tribus usque ad tertias atque ita seruatur, ut, cum opus est, strigili medicamentum tepefactum auribus infundatur. [126] Si caro creuerit in auriculae foramine, conprimetur sine ferro et dolore medicamine tali: Aluminis unciam semissem, misy usti —[Vnc.] S[Sem.], Senopidis rubricae —[Vnc.] S[Sem.], gummis —[Vnc.] S[Sem.]. Tritis ceteris ex aceto acri et ad instar collyrii leuigatis gummen admiscetur, ut pastilli corpus efficiat, et sicut collyrium tritum superponitur aut infunditur. Hoc et dolori et putori et uulneri medetur auriculae. [127] Corticem de fraxino uiridi contunde ac sucum eius tepidum auriculae adsidue infunde, donec persanetur. [128] Mel, myrram, acetum in se coques et in aurem tepidum mittes. [129] Afronitrum delicatissimum et mel optimum et acetum acerrimum conteres pariter usque ad leuitatem et tepefactum auriculae infundes. Propter effectum medicamen iterum scripsimus. [130] Porri sectiui sucum et lotium apri et oleum cyprinum pari pondere coniunges et tepefactum auribus instillabis. [131] Herbam, quae Gallice uernetus dicitur, conteres et exprimes [et] sucum eius auriculaeque non audientis infundes. Hoc remedium etiam dolorem emendat. [132] Herbam, quae Gallice dicitur blutthagio, nascitur locis umidis; eam teres sucumque eius, etiamsi modicus fuerit, cum modico aceti confundes et pariter teres colatumque ac tepefactum auribus instillabis. [133] Radicis Syriacae sucum in aurem, quae auditu difficile erit, infunde; gratulaberis remedium.

CAPVT X. AD OMNIA VITIA NARIVM ET AD PITVITAM REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS MVLTORVM

[1] Plerumque erumpit nimius e naribus sanguis, qui, cum abundanter fluxit, nisi celerius supprimatur, periculum adfert. Proderit ergo aqua frigida uel posca subinde totam faciem per sphongiam refrigerare. [2] Acetum acre infundere in aurem prodest, cuius e regione sanguis fluit, aut in utramque mittere, si ex utraque nare manabit. [3] Gypso totam faciem cum fronte et maxime nares crassius oblinere prodest et caput frigida aqua multa perfundere. [4] Cucurbitam quoque medicinalem occipitio adfigere plurimum prodest. Inicere autem intus in narem oportebit cocleae uiuae carnem per se aut cum turis polline tritam. Verbenam herbam, quae, quia multa est et ubique nascitur, polygonos appellatur, inseri naribus prodest. Similiter facit et lysimachios herba trita inposita. Eodem genere proderit et sfongiae particulam praesectam apte forfice et ad amplitudinem narium figuratam inicere paulo pressius aceto infectam et interdum eodem inspersam. [6] Gallae et chalcitis puluis curiose tritus atque in unum aequis ponderibus mixtus insertusque naribus optime sanguinem sistit. [7] Bene supprimit et hoc medicamentum sanguinem de naribus profluentem: Mali corticis. quo coriarii utuntur, [Pon.] I, aluminis Aegyptii [Pon.] I, chalcitidis [Pon.] I. Diligenter trita haec et in unum permixta per sucidam lanam inici naribus oportebit. Facit autem etiam ad omnem ex qualibet parte corporis uel ex quolibet uulnere sanguinis eruptionem. [8] Quoniam interdum, ita ut diximus, minus curati naris uitio praefocari uidentur, maxime cum opturato utroque foramine narium spirandi facultas eripitur, non alienum est scire, qua ratione utrumque praestari possit, ut neque spiratio inpediatur nec remedium efficacissimum, per quod opitulatio naribus efficitur, excludatur. Oportebit ergo sumere pinnam anseris quam maximam uel calami scriptorii fistulam modice pleniorem, deinde aptare ad longitudinem nasi atque ita praecidere, ut ex utraque parte perforata sit, atque inuoluere eam fasciola tenui lintea quasi instita et explere circuitum eius, donec uideatur in narem cum cunctatione quadam recipi posse, atque ita, ut est circumuoluta, inmergere eam naso aceto acri infectam et per eam inicere interdum acetum acre uel sucum supra dictorum medicamentorum. Hoc autem remedio magis uti oportebit, cum per utrasque nares fluxerit sanguinis abundantia. [9] Si quando ulcuscula in naribus fuerint, sanabuntur fomento aquae purae calidae per molles sfongias et medicamentorum infra scriptorum perunctione, id est suco de moris cum uino tepefacto permixto, conposito ad spissitudinem mellis. [10] Rosae aridae uel recentis foliis tritis ex uino melle adiecto infici nares utile est. [11] Vuae inmaturae suco eodem modo conposito, quo sucum de moris conponi debere supra diximus, nares fluentes repleri percommodum est. [12] Malorum Punicorum dulcium atque acidorum suco eodem modo conposito nares stipandae sunt. [13] Myrtae bacis atque foliis tritis ex uino in mellis spissitudinem uti, ut supra scriptum est, conuenit. [14] De terebinthi, lentisci, rubi fruticibus et foliis suco similiter composito uti debebis. [15] Sertula Campana ex passo decocta et infusa naribus prodest. [16] Mel per se coctum et cum galla Syriaca contusa ac tenui cribro transmissa permixtum atque infusum naribus prodest. [17] Grauidines narium sedabuntur, quae ex sole aut perfrictione generantur, abstinentia ciborum salsorum et inter initia uino remoto, aqua largiore potata, capite et naribus nec minus ore diligenter operto, necnon fomentum ex aquae calidae uapore per spongeas molles adhibere extra oportebit, subinde etiam gargarizare lac tepidum aut umorem tisanae aut aquam, in qua furfures siliginis deferbuerint, uel aquam ex faeno Graeco decoctam. [18] Sorbitiunculae quoque prosunt, quae fiunt ex amulo uel tisana uel oryza. [19] Ad ulcera in naribus sedanda plumbi stercus, quod scorian dicunt, ex uino <et> myrteo oleo uicibus <adiecto> teri oportet, donec spissum fiat, et ita naribus infundatur. [20] Facit et hoc medicamentum bene grauidini narium: Pompholygis [Den.]<IIII, cerussae [Den.] XII, hysopi [Den.]> III uino Falerno et rosa uicibus adiecta teruntur, donec medicamentum mellis habeat temperationem, et ita naribus paulatim infunditur. [21] Ad grauem odorem narium, ozaenam Graeci hoc uitium uocant, prodest egregie hoc medicamentum: Aeruginis [Pon.] I aut squamae aeris [Pon.] I in mellis [Pon.] I coqui oportebit et eo uti adsidua infusione. [22] Ad polypos sanandos: Misui ustum, chalcitidis ustae, aeris [usti] squamam. Paribus ponderibus siccata haec bene teres et eo puluere uteris adsidue. [23] Quia plerumque uexantur nares grauidine, quae ex tumore earum efficitur, non alienum est scire eius quoque rei remedia. Prodest igitur quies unius diei et ab omni re abstinentia; perunguendae nihilominus nares erunt bitumine liquido aut murra stacta uel pice liquida; postero autem die pastillus infra scriptus in noctem super cibum dandus erit et, si opus fuerit, per triduum continuum eodem tempore dabitur, qui recipit haec: Apii seminis <[Den.] IIII, anesi [Den.] III, alterci seminis>, quod hyoscyamos dicitur, [Den.] II, opii denarium dimidium. Fiunt autem pastilli ponderis uictoriati et alii tertia parte detracta, dantur cum aquae cyathis tribus. Faciunt autem et ad oculorum epiphoras et stomachi nauseam et eiectiunculas et ad omnem fluorem. [24] Sistet sanguinem seuum ex omento pecoris naribus inlitum. Cocleae contritae et fronti inlitae similiter prosunt. Aranei tela sicca adposita subuenit narium cruentis fluoribus. [25] Ex feruenti aqua uapor naribus tractus medetur earum grauidini. [26] Gallinacei cerebrum uel sanguis columbinus ob id seruatus remedioque adhibitus naribus prodest. Sed si ex uulnere inmodice fluat sanguis, fimus caballinus quomodo egeritur adpositus statim subuenit. [27] De porro sectiuo trito nares fluentes recte obturantur. [28] Lana sucida coicitur in nares cum oleo rosaceo et auriculae de lana sucida obturantur et ita sanguis profluens continetur. [29] Coagulum agninum ex aqua subactum et infusum naribus fluentibus mire prodest. [30] Adeps de anseribus cum butyro pari pondere infusus profluuium narium sistit. [31] Terra uel argilla de camino uel de furno antiquo teritur et ex aceto temporibus et cerebro, naribus quoque inlinitur uel infunditur, quae res profluentem nimie sanguinem sistit. [32] Tus et resina in farinam redacta naribus induntur, quod remedium etiam ex ore manantem sanguinem cohibet. [33] De sanguine ipso, qui fluit, nomen eius in fronte scribe, cui medendum est, aduersum profluuium narium; statim subuenies. [34] Scribes carmen hoc in charta uirgine et linteo ligabis et medium cinges eum uel eam, quae patietur de qualibet parte corporis sanguinis fluxum: SICYCVMA CVCVMA VCVMA CVMA VMA MA A. [35] Item carmen hoc utile profluuio muliebri: “Stupidus in monte ibat, stupidus stupuit. Adiuro te matris, ne hoc iracunda suscipias” pari ratione scriptum ligabis. [36] Myrram cum nardo puro contere et inde nares tange mane et uespera; subuenies sanguini nimium profluenti. [37] Verum ferream candentem in aceto assidue extingue et fumum eius naribus ducito. [38] Ruta saepius olefactata uel trita inlita sanguinem ex naribus nimis fluentem retundit. [39] Radix urticae capiti inposita, si manibus utrisque supra caput contineatur, mire prodest aduersum profluuium narium. [40] Herbae polygoni corona capiti inposita naribus profluentibus mirabiliter medetur. [41] Costum contusum et cribratum naribus infricato; et profluuium sistit et ulcera sanabit. [42] Ranae rubetae occisae in fumo arefactae particula, quanta uidebitur, in linteolo inuoluta ex licio collo suspensa eius, cui nares fluunt, mire prodest. [43] Linum uel papyrus ligata summitati ueretri uirilis sanguinem profluentem naribus mire reprimit. [44] Pili caprini conbusti adiecta pice et aceto inserti naribus cito sanguinem sistunt. [45] Lana sucida ex oue femina decerpta atque intorta madefactaque rosa liquida et naribus indita sanguinis abundantiam reprimit. [46] Cocleae tritae cum aceto naribus inditae quamuis magnos fluores sanguinis conpescunt. [47] Si feminae sanguis ex naribus nimie defluat, mammillae eius uinciantur corrigia caprina. [48] Pilos sub uentre uiuo lepori candidos uelles et seruabis et, cum usus exigerit, intortos naribus fluentibus fulcies. [49] Specularia combusta ex aceto temperantur et fronti eius inlinuntur, cui nares fluunt. [50] Sfongiae Africanae combustae cinis, si naribus hauriatur, plurimum prodest. [51] Si et per nares et per os sanguis fluat, herba uerbena, quam Graeci hierobotanen dicunt, cum suis radicibus ex aqua decocta et percolata potatur. [52] Porrum sectiuum tere et sucum cerebro eius infunde, qui profluuio narium laborat; statim medebere. [53] Milefolium ex aceto teritur et naribus hauritur; continuo quamuis nimium sanguinem sistit. [54] Si ex una nare sanguis defluit, diuersam auriculam cera obturabis. [55] Carmen ad profluuium sanguinis ex quocumque membro manantis: Locum, ex quo defluit, digito medicinali tanges et uicies septies dices et quotiens uolueris repetes, donec fluorem peruincas: SOCNON SOCNON; mire prodest. [56] Pollicem et medicinalem digitum a fronte usque ad cerebrum et inde usque ad ceruicem duces et nonagies nouies dices: SIRMIO SIRMIO; quod ad aurem eius partis dici oportet, de qua nare sanguis propensius fluit. [57] Herbam uettonicam teres, cui paululum salis, quantum duobus digitis pollice et medicinali capere potueris, adicies et formatam pilulam rotundam naribus inseres; omnibus uitiis purgatas nares cito ad sanitatem perduces. [58] Polypum emendat herba proserpinalis, quae Graece draconteum, Gallice gigarus appellatur, uel sucus eius naribus infundatur uel si papyrus inde infecta et spicillo inuoluta naribus inseratur et postera die educatur; omnes enim morbi radices extrahi eius iniectione manifestum est. [59] Nares grauiter olentes emendat sucus hederae frequenter infusus. [60] Cuius nares faetebunt, remediabitur, si nares muli osculetur; similiter proderit mulieri, si nares mulae basiauerit. [61] Qui polypum patitur, brassicae erraticae radicem conterat et eius sucum adsidue naribus quantum potuerit ducat; intra triduum remediabitur. [62] Sucum hederae et aristolocium et cyperum et draconteae semen et melidotum aequis mensuris contere ac naribus infunde; quo facto non solum fetorem, sed etiam cancroma narium curabis. [63] Naso grauiter olente sucus hederae frequenter infunditur. Dracontei quoque sucus cum melle inditur; quae res etiam carcinomata extirpat. [64] Ficus etiam ueteres contritae et in olla cum posca coctae naribus instipantur; hoc omnia narium uitia emendat. [65] Ruta ex aceto acri conteritur atque inde pinnula inficitur; ea in nares coniecta sanguinem fluentem efficaciter cohibet. [66] Stercus asinae aridum naribus infrictum sanguinem sine intermissione fluentem cito conpescit. [67] Stercus caballinum exprimitur, dum recens est, eiusque sucus naribus trahitur ab eo, cui inportunius fluunt. [68] Radicem symphyti, quod hal Gallicum dicitur, commanducet et glutiat qui profluuio narium laborat. [69] Ad aurem eiusdem partis, de qua per narem sanguis fluit, dici oportet ter nouies: COKCOKAM CYKYMA; etiam postea similiter dices. [70] Scribes in charta uirgine et collo suspendes lino rudi ligatum tribus nodis ei, qui profluuio sanguinis laborat: ΨΑ ΨΕ ΨΗ ΨΕ ΨΗ ΨΑ ΨΕ. [71] Si in manu dextra duo digiti medii lino simul copulentur, statim proderit aduersum pituitam et grauidinem et distillationem narium. [72] Cinis testarum ex ostreis, si in morem salis pane colligatur et uoretur, statim ad remouendam grauidinem narium proderit. Porri quoque capitati folia incocta, si sine pane manducentur, plurimum prosunt. [73] Corrigio canino rudi nec umquam uncto quilibet digitus in quauis manu ligatus remedium destillantibus naribus praestat. [74] Oleum calidum eunti dormitum ei, qui grauidinem narium patitur, in cerebrum infunditur et in aures inmittitur; ilico prodest. [75] Ostrea ita ut lecta sunt adhuc testis suis clausa in carbonibus coquuntur atque ita cibo dantur ei, qui grauidinem narium patitur. Creta quoque Chimonia ex aceto tunsa quam densissima fronti eius inponitur, cui sanguis uel pituita descendit. [76] Masticem cum pipere mixtam qui diu commanducauerit, calefacto cerebro omnem umorem narium cohibebit. [77] Git calidum tostatum in linteolo conligatum et saepe odoratum grauidinem narium et pituitam depellit. Tunicae quoque ueteris combustae fumus frequenter naribus admotus idem praestat. [78] Proderit ei plurimum, qui grauidinem narium patitur, si in charta se emungat eamque alligatam epistolae modo in publicum abiciat; et si in cinerem se emungat, aeque proficiet ad sanitatem. [79] Salem torreat et in noctem sibi ad cerebrum in sacco liget, qui pituitam patitur. [80] Cepam Afram conditoriam contusam cum aceto acerrimo commisces et adpones naribus eius, cui sanguis fluit, ut ad se naribus trahat quasi sorbeat; statim cessabit sanies et fluxus inhibebitur. [81] Radicem †conupem† brachio dextro ligato. Si totum brachium cinxeris de ipsa radice, melius erit, sin uero partem habueris, collo suspende ligatam licio, quod in tela fuerit, et ut scias, quanta uis sit huius remedii, ubi alligaueris hanc radicem, statim sanguis praestringetur, cum solueris et remoueris, fluet. [82] Caproficum, quae in lapide nascitur, colliges siue siccam seu uiridem, id est ipsum pomum, et in pelle caprina inuolutum ligabis de licio, quod in tela fuerit, et ei loco adpones, unde erit sanguinis fluxus; statim cohibebitur, siue uiro de naribus siue mulieri de locis uerecundioribus fluat.

CAPVT XI. VITIIS LABIORVM ET GINGIVIS ET OSCIDINI ET ORIS VLCERIBVS ET FAETORI ET LINGVAE PVSVLIS ET PALATI EXVLCERATIONI REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Vitia oris et faucium et ulcera, quae in ore fiunt et celeriter nigrescunt, inter initia oportet rebus simplicibus, id est aqua calida per se uel mulsa, postea uero decocta aqua cum lenticula uel palmulis uel capreolis, id est summitatibus uitium, uel malis Cydoneis aut mespilis aut piris Syriaticis aut rosae foliis adiecto melle curari. [2] Adeps anserinus aut gallinaceus rimas labiorum egregie curat inpositus. [3] Nigrescentibus ulceribus proderit colluere os aqua, in qua coctum sit lentiscum uel rubus uel myrtum uel rhus Syriacum uel oleastrum uel iunci radix, quam Graeci cyperon uocant, aut similiter adiecta per se et decocta galla Syriaca contusa. Oportebit autem perunguere adsidue ulcera suco rubi, lentisci, oleastri, rosae uiridis foliorum. Facit bene et sal tritum cum melle inculcatum copiose ad nigridinem talium ulcerum eruendam. [4] Labia rupta uel exulcerata mira celeritate sanabis, si ceram in oleo rosaceo ad ceroti modum liquefeceris cumque in caccabo uel acitabulo conferbuerit, anchusae radices adieceris et refrigerato unguine in noctem labia inleueris. [5] In oui testa membrana quae haeret ruptis labiis recte adponitur. [6] Alga marina sicca candidaque adposita labiis ruptis efficaciter prodest. [7] Alii tunicula uel operimentum pari modo labiis profuturum ut haerescat inprimitur. [8] Seuum bouis uel uituli cum adipe anserino inpositum rimas scissurasque oris optime iungit. [9] Fagi folia commanducata prosunt exulceratis labiis et gingiuis, si cum umore saliuae inponantur. [10] Serpullum herbam, quam Galli gilarum dicunt, ieiunus diu commanducet, cui os fetebit, et gluttiat. [11] Murinus cinis, id est puluis exusti muris, cum melle dentibus infrictus halitum faetidi oris emendat. [12] Folia myrti et lentisci pari pondere et gallae Syriacae dimidium pondus una teri oportet et sparsa uino mane a ieiuno commanducari uel ori fetido imponi. [13] Capitis leporini exusti cinis cum nardo uel cum melle inpositus lenit graueolentia oris ulcera. [14] Acorum Ponticum ieiunus uice masticis mandat, qui emendari uoluerit oris fetorem. [15] Contra oris fetorem origanum et salem pari mensura conteres et inde mane ac uespera gingiuas fricabis. Vt uero os tuum semper bene oleat, cyperum commanduca uel intra os tene. [16] Oscidinem herba brittanice uiridis sumpta in cibo lactucae modo sanat; tritae etiam atque expressae sucus si ore contineatur, mire prodest. Quod si uiridem non habueris, aridam infunde uino et deinde sumis eam et exprime illumque sucum intra os adsidue tene aut etiam gargaliza; mire prodest. [17] Cicer columbinum maceratum tritumque et gingiuis inlitum prodest. [18] Vlcera gingiuarum tossellarumque carbunculos hac ratione curabis: Polentae partes duas et salis partem unam bene contusam conspargito ex mulso, deinde ex his panes tenues facito eosque furno aut clibano pistoris coquito et, cum opus fuerit, bene contritos ex aqua gingiuis inlinito; continuo sanabuntur. [19] Arboris pruni folia cum uino decoquuntur; eorum sucus expressus intra os retentus plurimum prodest. [20] Galbanum melle delibutum ulcera in ore, quae Graeci apthas uocant, inlitum sanat. [21] Puluis tenuissimus costi ulceribus, quae in ore erunt, adpositus mire est. [22] Linguae ulcera uel pusulae bene accipiuntur, si oleae uel oleastri suco foliorum <et>sulpure tritis adsidue perfricentur. [23] Rosae flos luteus, alumen scissum, galla, iris pari pondere omnia diligenter teruntur et oris ac linguae uitia frequenter eo puluere perfricantur. [24] Cyclaminis sucus melli Lycio aequaliter mixtus linguam et totius oris ulcera potentissime sanat, umorem quoque et pituitam largiter infusam deducit. [25] Pusulae cum subito in lingua nascuntur, priusquam idem loquaris, extremae tunicae, quam uestiris, ora pusulam tanges et ter dices: “Tam extremus sit qui me male nominat”, et totiens spues ad terram; statim sanabere. [26] Solent gingiuae quorundam fluore infestari, quas praenates quidam uocant. Prosunt his lentisci folia arida contusa et cribrata tenuiter perforato cribro; facit et cinis eiusdem lentisci foliorum exustorum inpositus et aqua eiusdem decocti os elutum iuuatur. [27] Compositum hoc medicamentum prodest gingiuis et ad omnia ulcera, quae in ore fiunt, utile est, quod anthera a Graecis appellatur. Recipit haec: Aluminis fissi [Den.] III, myrrae [Den.] II, croci [Den.] II, cyperi, id est iunci radicis, [Den.] III, gallae [Den.] II, rosae lutei floris [Den.] II, sandaricae Ponticae [Den.] III, turis masculi [Den.] II. Hoc medicamine arido uti oportebit uel etiam cum melle mixto ad parulidas aut epulidas, id est ubi ex transuerso gingiua suppuratur uel ubi super extremum molarem increscit. [28] Moleste interdum gingiuis cancer os serpit, qui inter initia neglectus breui temporis spatio mortis causa est. Oportet ergo, cum primum uisus fuerit, antequam latius serpat faucesque occupet, misui usto quam plurimo cum melle uti saepius, sed ante dentes et os collui debent oleastri aqua decocti aut corticis mali granati. [29] Prodest et hoc medicamentum etiam in omni parte corporis positum contra cancerem, quod uocatur Andronios. Recipit autem haec: Mali granati corticis [Den.] X, terrae mali [Den.] VIIII, aloes [Den.] IIII, aluminis fissi [Den.] IIII, aeris flos [Den.] II. Teruntur haec siccata curiose, deinde admiscetur passum Creticum, ut habeat spissitudinem mellis. Cum opus est, uino austero diluitur et soluitur. Facit hoc medicamentum et ad carbunculos et ad ignem sacrum et ad zonam, quam Graeci herpetam dicunt. [30] Coclearum inanium exustarum cinis cum melle gingiuis inpositus mire prodest, si sit haec adsidue curatio. [31] Gingiuas umidas et fetentes hoc medicamine mire sanabis: Alumen scissum, tus masculum, aloen epatitem pari pondere haec in puluerem tenuissimum rediges et simul permixtis uteris, ita ut prius os uino uetere conluas et sic gingiuis digito medicamen adponas. Vtile est interdum admixto huic pulueri melle despumato gingiuas contingere. [32] Ad gingiuarum nimium tumorem et fetorem et carcenomata medicamen hoc facies decrescente luna die Iouis sic: Piperis grana nouem torrebis cum modico lasere et cucurbitam siccam conbures et caput sardae combures ac separatim omnia diligentissime teres, ita ut in puluerem tenuissimum redigantur, eoque sicco gingiuas asperges uel continges et, cum iterum adhibere uolueris medicamentum, uino uetere bono os elues, sed illis diebus, quibus adhibes curationem, [olei] oleum et porcinam non manducabis. Quo facto facile te absolues supra scripta omni molestia gingiuarum. [33] Ad ulcera, quae nascuntur pueris uel infantibus utriusque sexus in ore aut in gutture aut in stomacho, quae pluribus uno tempore solent accidere et ideo pestilentiosa appellantur, ualde utile est adhibere medicamen huiusmodi: Myrrae, nardi Syriaci, aluminis fissi, costi, gallae Syriacae inmaturae, carnis agninae, aridae corticis malorum Punicorum, omnium paria pondera seorsum contunduntur et postea in unum miscentur atque inde dantur ad diem duae cotylae cum uini austeri cyatho uno. [34] Mali Punici floris [Den.] II, myrrae [Den.] II, aluminis fissi [Den.] II, croci [Den.] II. Puluis ex his tenuissimus factus insufflatur per arundinem quod satis sit faucibus uel gingiuis. Quod facto et intrinsecus et forinsecus omnibus uitiis oris infantum statim medebitur. [35] Medicamentum, quod facit ad omnia, praecipue autem ad ea uitia, quae in ore subsistunt, et ad abalienationes auditus et ad tumores aurium et puris inde manationem et dolorem et ad palpebras asperas et ad ulcera sordida in oculis atque in ano et ueretro necnon et ad carbunculos. Vti autem eo oportet, cum resoluendum et eliquandum est aliquid ulceris cum melle, cum autem constringendum, cum uino austero, sed ubi ulcera cicatricem ducere oportebit aut sordida et taetri odoris expurgari, cum ceroto ex rosa facto. Proficit autem et ad tumentes atque compressas feminae uuluas prope os ipsius uuluae adhibitum; est enim ad omnia muliebria utile cum rosaceo oleo adpositum. Facit etiam ad narium uitia et polypos et cetera ulcera daturque his, qui sanguinem eiciunt, quantum faba est cum aquae duobus cyathis tepidae. Recipit autem haec: Crocomagmatis optimi [Den.] VI, misui usti [Den.] V, aluminis rotundi [Den.] VIII, rosae aridae [Den.] III, aeris flos [Den.] IIII, gallae Syriacae [Den.] V, omphaci aridi [Den.] VIII, squamae aeris [Den.] VI, chalcitis ustae [Den.] VII, mellis despumati [Sext.] I. Haec omnia seorsum prius et in unum postea cum uino trita admixto passo atque melle coquuntur molli pruna in uaso rubri aeris, id est cupreo ita, ut subinde agitetur et coquatur lentissime, donec mellis spissitudinem habeat. Quod medicamentum recondi debet in pyxide cyprea et signari. [36] Ad ea, quae in ore subsistunt, et ad puerulorum uel infantum ulcera pestilentiosa: Croci [Den.] IIII, myrrae [Den.] VI, gallae Syriacae [Den.] IIII, aluminis flssi [Den.] II, turis [Den.] II, rosae floris [Den.] VI, glycerizae suci [Den.] VIII, iris [Den.] VI, cyperi [Den.] VI, crocomagmatis [Den.] VI, nardi Syriaci [Den.] V, piperis [Den.] I S et eius tertias, costi [Den.] III, cinnami [Den.] VI, cassiae [Den.] VI, polii [Den.] II, mellis quod satis sit. Haec trita diligenter concorporantur et in uasculo aereo aut uitreo custodiuntur et, cum opus est, uitiis oris et faucium remedio adhibentur. [37] Anthera ad ulcera et sanguinis eruptiones et ad eminentias quasi callosas circa angulos geusiarum et radices dentium, facit et ad ueretra et ad longioris temporis fissuras in ano, quas Graeci rhagadas appellant: Chartae ustae, plumbi usti, squamae rubri aeris, auripigmenti [Den.] binos, sulpuris uini [Den.] I. Siccis his et bene tritis uti oportet; est enim efficacissimum omnibus supra scriptis medicamentorum. [38] Anthera ad gingiuas tumentes et ad ulcera abalienata in ueretris et ad ea, in quibus nimium caro uitiosa excreuerit: Cyperi [Den.] II, croci [Den.] II, myrrae [Den.] I, aluminis fissi [Den.] II, sandaracae [Den.] I. Haec trita seorsum et in unum mixta reponuntur et sicca supra dictis uitiis adhibentur.

CAPVT XII. DENTIVM DOLORIBVS ET VITIIS EORVM VNIVERSIS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad dentium dolorem quamuis plurimi dicant forficem remedium esse optimum, multa tamen citra hanc necessitatem scio profuisse. Itaque cum exesus est aliqua ex parte dens, non suadeo protinus tollendum, sed excidendum scalpro medicinali, qua cauatus est, quod sine ullo fit dolore; reliqua enim solida pars eius et speciem et usum dentis praestabit. Sed cum dolor urgebit, uarie sedandus est, partim collutione quorundam, partim commanducatione, nonnumquam suffitione aut inpositione aliquorum remediorum. Prodest ergo colluere os frequenter radice herbae quinquefoliae incoctae uino, item herba urceolari et cupressi bacis aqua incoctis. Alterci quoque radix bene accipit aut eiusdem semen linteolo spisso inligatum et aqua saepius inferuefactum; etiam sucus eius tepens dentibus adhibitus plurimum prodest. [2] Suffiri autem dentes oportet ore adaperto alterci semine carbonibus adposito atque subinde os colluere aqua calida, in qua radix eius fuerit incocta; interdum enim e dentibus quasi uermiculi quidam eiciuntur. Leuat dolorem dentium et bitumen suffitum. [3] Item commanducare proderit mentastrum uel radicem cotyledonis, quae herba similia folia cymbalis habet nasciturque fere in parietibus umidis. Pyrethri quoque radix commanducata multorum leuauit dolorem, nec minus alumen fissum linteolo spisso circumdatum et ita diutius dolentibus inpressum dentibus medetur. Inponere uero ipsi dolenti oportet denti totum hoc medicamentum quasi emplastrum, quod conficitur sic: Peucedani suci [Den.] III, opopanacis [Den.] I, turis [Den.] II, uuae passae sine granis [Den.] I. Haec omnia per se contundi iubebis, deinde cetera commisceri et ceroti modo emplastrum fieri. Vbi fuerit grauior dolor dentis, auriscalpium lana molli inuoluitur, deinde tinguitur feruentissimo oleo atque ita denti proximisque gingiuis superponitur; post hoc medicamentum dens operitur. Si repetierit aut permanserit dolor nihilo minus, iterum auriscalpium cum lana inuolutum ex oleo candenti eodem modo inponi saepius oportebit, donec dolor omnis adimatur. [4] Si quando mouebuntur dentes, confirmandi erunt alumine, quo infectores utuntur, et melle Attico ita, ut duae partes sint mellis, tertia aluminis. Haec misceri et teri oportet in mortario, deinde in patella fictili feruefieri, ut spissentur, atque ita recondi in quolibet uaso, dum ne aeneo. Hoc medicamentum primum austere est et nimis constringit dentes, postea remissius uidetur. [5] Proderit motis dentibus et hoc medicamentum: Aceti acerrimi [Sext.] I, cedriae [Sext.] I, aluminis fissi [Pon.] II. Teritur alumen cum aceto, miscetur deinde cedria et una omnia uaso aeneo coquuntur taeda pingui mota, donec in mellis spissitudinem temperata redigantur. Hoc medicamento si quis ter in mense dentes perfricuerit, dolorem eorum non experietur. [6] Ad dentium dolorem bene facit muria ex piscibus lacertis ueteribus, si quis ea subinde os colluat, uel herbam peduclariam si quis commanducet et subinde pituitam, id est umorem noxium, expuat, uel marruuio sicco contuso et cribrato si quis dentem cum gingiuis tegat. [7] Facit bene et aqua, in qua marruuium coctum est, cum os aliquis inde colluerit. Item milefolium commanducatum uel anemonis herbae radix cum pari pondere fici commanducata pituitam dentium detrahit. [8] Cornum ceruinum conbustum tritum cum aceto dentibus adpositum prodest. [9] Radix lapathi cum uino cocta uel taeda pinguis incocta aceto uel papaueris capita et cortex mali Punici pari pondere uino incocta uel tithymalli radix similiter cum uino cocta uel colocynthidos interiora cum lacte et aceto pari mensura trita atque permixta uel alterci radix cum aceto cocta uel capparis radix cocta cum aceto uetere uel iunci radix, quam Graeci scoenon appellant, uel cicirbitae radix, quam idem soncon appellant, uel pyrethrum commanducatum aduersum dolorem dentium plurimum prosunt, si et aqua ipsa, qua incoquuntur, ore teneatur. [10] Rosae floris quod est luteum [Den.] VII, crocomagmatis [Den.] VIII, myrrae [Den.] VIII, gallae Syriacae [Den.] IIII. His in unum mixtis et tritis uti oportet siccis, ut ex hoc puluere gingiuae assidue dentesque tangantur. [11] Rosae lapillos uel grana, quae in folliculis eius, posteaquam esse desierit, inueniuntur, assabis et in puluerem rediges ad [Den.] III, floris quoque eius sicci [Den.] II, myrrae [Den.] I teri facies et sicco puluere aduersum dolorem dentis uteris ita, ut prius os colluas aceto salso tepido. [12] Rosae caninae suci, quam Graeci cyno<rrhodam uel hypo>cistidam uocant, uel ipsius herbae radicis [Den.] II, lyci [Den.] I cum uino austero coqui facies et adicies aluminis [Den.] IIII, myrrae [Den.] I et de saepiarum testis quae sunt interiora [Den.] II. His tritis et in unum concorporatis dentes et gingiuas continges, post hoc uino austero os collues. [13] Cyperi [Den.] VIII, sandaricae [Den.] VII, gallae duas partes, piperis albi [Den.] I, aluminis fissi [Den.] II, myrrae [Den.] II. Et huius medicamenti similis est usus sicut superioris, ut sicco puluere gingiuae et dentes tangantur adsidue et post uino uetere os eluatur. [14] Senapis grani [Den.] III, piperis [Den.] I, herbae peduclariae siccae [Den.] VI, cyperi idem, nitri [Den.] II, pyrethri [Den.] IIII, origani [Den.] III, lauri foliorum tenerorum [Den.] I, bituminis aridi [Den.] VI. In sole haec omnia teruntur et ex aqua deinde pastilli fiunt, quorum unus ad diem datur commanducandus dentium causa. [15] Piperis [Den.] II, senapis in grano [Den.] XII, anesi [Den.] VI, uuae passae pinguis exgranatae [Den.] XXIIII, pyrethri [Den.] IIII, herbae peduclariae [Den.] IIII, hysopi de denario duas partes, lauri folia numero X, aeris floris [Den.] II. Haec cum melle decoquuntur atque inde pastilli facti ob salubritatem dentium commanduntur. [16] Emplastra autem dentibus dolentibus poni oportet eiusmodi: Aphronitri [Den.] II, piperis [Den.] III, herbae peduclariae [Den.] V, resinae terebinthinae tantundem. Haec colliguntur et inlita linteolo uel aluta dolentis maxillae inponuntur. Sed si excauatus fuerit dens, inicitur in cauernam eius, quantum sit satis medicamenti ad explendum locum; tum cera tegitur exterior pars foraminis. [17] Item emplastrum alio modo conficiendum aduersum dentium uitia: Pyrethri [Den.] IIII, cedriae [Den.] IIII, amurcae coctae [Den.] XVI, sulpuris uiui [Den.] XVI, picis liquidae [Den.] XII, bituminis aridi [Den.] VII. Aestiuis temporibus confici oportet hoc medicamentum ita, ut sub ortu sideris canis haec terantur in sole caledissimo, donec habeant ceroti teneri spissitudinem. [18] Item aliud emplastrum aduersum dentium dolores: Piperis, pyrethri, sulpuris uiui, soreos [uel sori], singulorum [Den.] quaternos, amurcae [Den.] VI, arboris mori lacrimam [Den.] V, picis liquidae [Den.] II, aluminis fissi [Den.] IIII, cedriae [Den.] X, bituminis aridi [Den.] VI, herbae peduclariae [Den.] II. Similiter sub ortu canis conponitur hoc emplastrum et, ut supra scriptum est, adhibetur maxillae, in qua dens dolet, linteolo denso uel alutae inlitum. [19] Item aliud emplastrum: Piperis, opii, oliuae Aethiopicae lacrimae mori, myrrae, singulorum [Den.] binos, hederae nigrae bacarum [Den.] IIII, betae nigrae radicis sucum uel eiusdem foliorum sucum [Den.] IIII. Omnia trita in unum consparguntur et concorporantur et melle colliguntur atque ita, ut supra scriptum est, confecta maxillis ad sedandum dolorem dentium et gingiuarum et geusiarum adhibentur. [20] Dentium dolorem sedabit, si quis gramen masticet patienter et in doloris locum conlocet. [21] Cauos dentes cinis <de> murino fimo inpositus sanat et supplet. Dicuntur dentes ei non putrescere nec uacillare, qui mane ieiunus sub lingua salem assidue continuerit. [22] Dentem cum dolebis, si circa eum gingiua suppurabit, scalpellabis et herbae milefoliae radices teneras commasticabis, tum sucum eius in ea parte, in qua dens dolet, tenebis. [23] Papaueris <sucum> tritum cum lacte muliebri denti causario infundes; statim proderit. [24] Carmen ad dentium dolorem mirificum de experimento. Luna decrescente die Martis siue die Iouis haec uerba dices septies: ARGIDAM MARGIDAM STVRGIDAM. Dolorem rumpes, cum calciatus sub diuo supra terram uiuam stans caput [eius] ranae adprehendes et os aperies et spues intra os eius et rogabis eam, ut dentium dolores secum ferat, et tum uiuam dimittes et hoc die bono et hora bona facies. [25] Vermiculus in cardone herba inuentus fynicio inligatus colloque suspensus dolori dentium medetur. [26] Cucurbitae satiuae coctae sucus in linteo expressus et in ore tentus et dolorem inhibet dentium et coercet mobilitatem. [27] Acetum tepidum scillitum in ore tentum et gingiuas tumentes constringit et continet dentes uacillantes. [28] Caprifici radix uino decocta tritaque maxillae inponitur ac desuper ligatur, et illud uinum in ore diu tenetur; ualde remedio est dentibus. [29] Ruborum cymae tenerae ex uino uetere coquuntur et id uinum saepius ore continetur, interdum et gargalizatur, quod statim gingiuis, uuae et dentibus prodest. [30] Quinquefolium, in quo fraga nascuntur, colluitur ex aqua marina, deinde ad tertias decoquitur ex uino aut aceto idque in ore diutius continetur. Etiam exustae eius herbae cinis prodest, si eo dentes infricentur. [31] Vermes terreni, id est lumbrici, decocti in oleo et triti infunduntur auriculae ab ea parte, qua dentes dolent. Eorundem exustorum uermium cinis dentibus cauis uel dolentibus insertus et cera opertus facile cadere eos cogit; comburi autem debent testa candenti. [32] Ossorum ex ungulis porcinis combustorum cinis pro dentifricio habitus plurimum confirmandis dentibus prodest. [33] Ad dentes cauos et exesos, ne penitus exedantur aut excidant, facies hoc: Gummen, quod in hedera nascitur, cauo denti inserito. [34] Harenula, quae in cocleis inuenitur, denti cauo et dolenti inserta statim prodest. [35] Gummen cupressi optime facit, si insertum die ac nocte in cauo dente permanserit. [36] Vt labentes dentes confirmes, cedrum, quo libri perunguntur, in ore quam diutissime tene et subinde recentius sumito; non solum dentes confirmabis, uerum etiam dolorem eorum auertes. [37] Saepiae os uel ipsius combustae et ex melle contritae puluis adiecta gutta ammoniaci gingiuis et dentibus prodest, si ita perfricentur, ut ex eo nihil in fauces descendat. [38] Caprino lacte recenti, sicut mulsum fuerit, os assidue collutum laborantes ex ictu dentes confirmat. [39] Lentisci decocti aqua intra os frequenter detenta dentes confirmat. Idem praestat asparagi siluatici sucus, idem et omfacinum oleum, id est bonum uiride, si calidum in ore teneatur. Idem et inula a ieiuno commanducata praestabit. [40] Vt labantes et dolentes dentes facile excutias, sucum hederae nigrae adiecto pausillo olei uiridis habeto repositum ac praeparatum, ut, cum opus fuerit, nares ex eo contingas digito uel perfrices. Quo facto spiritum aliquandiu introrsum trahes, deinde calculo dentibus conprehenso hianti ore umorem omnem, qui ex pituita contractus erit, defluere permittes; infinitus enim decurret usque ad trium heminarum mensuram. Post quod oleo puro naribus perfricto et uino os eluto dentes sine dolore erunt et facile extrahentur. [41] Ad epiforas dentium et pituitam, si in dentes inciderit, quam epiforam Graeci appellant, ligustri folia commanducato sinitoque egeri pituitam saliua inritatam; quae dum hianti ore decurrit, dolor desinet. Sine dolore autem qui caui et inutiles sunt decident medicamine tali: Piperis grana numero V, gallae et galbani et afronitri aequale pondus ad fabae magnitudinem una contundes et contusis mel admiscebis et subiges, donec redigas ad cerae lentitudinem, eoque medicamento dentem cauum et dolentem implebis ita, ut prius eum calida foueas; sine dolore excidet. [42] Ad dentes mobiles et dolentes et gingiuarum tumorem remedium sic: Cornus ceruini combusti —[Vnc.] II, folii [Scrip.] I, salis ammoniaci [Scrip.] I, piperis grana VIIII, iris Illyricae [Scrip.] VIIII. Ex his puluerem tenuissimum facies et eo dentes cottidie perfricabis. Si mobiles erunt et dolebunt, facile cadent, et <si> sine dolore ualidi sunt, confirmabuntur et candidiores et odoratiores erunt. Melius autem proficient, si in iuncturis aut radicibus aut cauaturis eorum de hoc ipso dentifricio aliquid resederit. [43] Ramenta cornus ceruini uel scobem eius lima factam cum uino uetere ad tertias coque et inde adsidue os elue; mire proderit roborandis. [44] Porcacla adsidue commanducata stridorem dentium tollit. [45] Asparagi sfongiam siccabis et lana inuolues atque inde radicem dentis perfricabis. Sed caue, ne alium pro alio tangas; nam contactus post triduum cadet. Si enim putidus fuerit et dolebit, facile excidet. [46] Cum primum herundinem uideris, tacebis et ad aquam nitidam accedes atque inde in os tuum mittes, deinde digito obsceno, id est medio, tam manus dextrae quam sinistrae dentes fricabis et dices: “Hirundo, tibi dico: quomodo hoc in rostro iterum non erit, sic mihi dentes non doleant toto anno.” Iterum alium annum et deinceps sequentibus similiter facies, si uolueris remedii huius quotannis manere beneficium. [47] Cocleas nostrates minutas etiam inanes collige et in mortario marmoreo diligenter tere, deinde puluere ipso mollissimo dentes tibi perfrica, quo facto dolorem sedabis. [48] Si tibi partis sinistrae dens dolebit, cubito dextro calidam fabam coctam tritam inpone et diligenter liga; si uero partis dexterae siue superior siue inferior dens dolebit, cubito sinistro ligato similiter fabam et hoc per triduum facito. [49] Dolorem dentium et gingiuarum hac maxime curatione conpesces, si mellis —[Vnc.] I, aluminis infectorii —[Vnc.] III subferuefacias in pultario et agites ac misceas tepefactumque medicamen ore contineas. [50] Acorum Ponticum cum aceto et cum taeda usque ad quartas decoctum rectissime aduersum dolores dentium gargalizatur. [51] Sucus cyclaminis et mel Lycium aequis portionibus miscentur atque inde dolor dentium confricatur. [52] Lapathi radix in aceto acerrimo coquitur atque eo aceto dentes conluuntur uel fouentur. [53] Milefolii radix sub primo dolore dentium commanducabitur et isdem dentibus, qui dolebunt, diu commanducata retinebitur; intolerandam molestiam praesentissimo remedio coercebit. [54] Oleum cum aceto ex tertio decoctum, dum adhuc calet, recte ad sedandos dentium dolores ore retinebitur ita, ut plus aceti quam olei mittatur. [55] Radix terrae mali surculo eruta et commanducata si ore contineatur, inter initia quidem excandescere facit dolorem dentium, sed mox eum potenter extinguet. [56] Porcelli lactentis uentriculo, id est aqualiculo, exempto, quod in interiore cute luteum adhaeret, lanae coniunges madefactamque eam illo umore auriculae inseres, cuius e diuersa parte dens dolebit; certissimo remedio statim subuenies. [57] Mori radix tempore messis inciditur; ea sucum aptissimum inhibendo dolori dentium emittit, quem ideo colligi et seruari oportet, ut, cum opus fuerit, dentibus inponatur. [58] Nuculeus gallae commanducatus medetur dolori umorique dentium. [59] Hyoscyami radix mixta uel madefacta aceto et commanducata mire dentibus medetur. [60] Plantaginis radix recte manditur eiusdemque suco in aceto decocto salubriter dentes conluuntur. [61] Fimus corui lanula obuolutus denti cauo infulcitur; minutatim ac sine dolore eum discutiet. [62] Veretrum, id est bulbus, quod est genus cepae, in aceto decoquitur idque acetum ore continetur, ut mobilitas dentium sistatur. [63] Rumicum, in quibus mora nascuntur, pampini decoquuntur in uino austero, quod uinum adsidue ore detentum uel ipsa folia commanducata dentes labentes confirmant. [64] Bestiola, quae brassicae innascitur, dens uitiosus saepius confricatus intra dies paucos eicitur. [65] Aeris flos floresque hederae pari pondere in unum terito uinoque misceto ac naribus moderate, cum dentium dolor fuerit, infunde; statim omnis molestia dentium conpescitur et sanatur.

CAPVT XIII. DENTIFRICIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Dentifricium quod splendidos facit dentes. Conficitur sic: Farinae ordiaciae [Sext.] I conspargi oportet aceto cum melle mixto et subigi diutius atque ita in globulos diuidi sex, quibus dilatatis admisceri salis fossicii semunciam, deinde furno coqui, donec in carbonem redigantur. Tunc teri oportebit eadem et admisceri spicae nardi uel folii quod satis uidebitur ad odorem faciendum. Hoc Octauia Augusti soror usa est. [2] Dentibus curandis bene facit radicis edulis, id est quae manducatur, cortix arefacta et contusa cribrataque pro dentifricio adhibita. [3] Vitrum candidum, quod simile est crystallo, diligenter tritum admixta spica nardi pro dentifricio adhibitum plurimum prodest. [4] Vtuntur plerique etiam huiusmodi dentifricio: Herbam urceolarem quam plurimam, cum <iam in semine est, legunt cum> radice, deinde lotam uno die siccant, post diem recenti muria macerant, tertio die expressam in olla noua componunt subinde salis fossicii quasi tabulata interponentes atque ita percoquunt fornace balneari, donec in carbonem redigatur; postea tritae admiscunt spicae nardi quod satis sit, quia et candidos facit dentes et confirmat. Augustam constat hoc usam Messalinam, deinde aliorum Caesarum matrimonia hoc dentifricio usa sunt. [5] Cornuum ceruinorum ustorum in olla et ad cinerem redactorum [Sext.] I, masticis Chiae [Den.] VIII, salis ammoniaci semunciam. Diligenter haec trita in unum concorporantur et perfricandis dentibus adhibentur. [6] Folii —[Vnc.] I, costi —[Vnc.] I, piperis [Scrip.] VIII, masticis grani —[Vnc.] II, hordei farinae nitidae [Sext.] VIII. Singulatim singulas species tundi uel teri facies et cerni tenuissimo cribro, farinam uero hordei in ollam grandem nouam mittes et adicies mellis optimi quantum sufficiat, ut neque sicca sit neque supernatet farina; postea simul speciebus omnibus in ollam missis adicies fasciculos septem herbae parietalis ita, ut folia huius herbae sint in fasciculis, non uirgulae. Deinde operculo superposito et clauso uel gypsato diligenter de argilla mittes in furnum calidum ita, ut usque in alteram diem furni feruor duret, donec exurantur omnia, quae sunt in olla. Quae cum exusta fuerint, simul uniuersa diligenter tundes uel teres et cribrabis et puluere eo cotidie uteris ad candorem dentium faciendum et gingiuas confirmandas et catarrum restringendum. [7] Dentifricium ad dentes nigros emendandos: Hordei farinam delicatam et sal tritum sum melle confricato, donec sibi cohaereant, et postea pastam ipsam linteo inuolutam comburito ac puluerem tenuissimum facito atque eo dentes mane ac uespere confricato; cito candidissimos facies. [8] Lapis Parius tritus ad summam leuitatem et pro dentifricio adhibitus intra diem decimum quamlibet nigros uel pallidos dentes purgabit. [9] Nitro cocto atque contrito uelut dentifricio utere ad dentes purgandos. [10] Porci ungularum ossa conbusta tritaque et cribrata adiecto nardo et folio frictione frequenti dentes candidissimos praestant. [11] Lana sucida melle inlita dentes perfricti miro modo candorem maximum consecuntur. [12] Dentifricium optimum ac saluberrimum sic: Cyperi —[Vnc.] II, salis ammoniaci —[Vnc.] II, pumicis —[Vnc.] III, marmoris candidi —[Vnc.] III, scynoanthos —[Vnc.] IIII, cassiae —[Vnc.] II, folii —[Vnc.] I, piperis albi —[Vnc.] I, specularis usti —[Vnc.] I, corni ceruini usti —[Vnc.] I, ostrei testarum ustarum —[Vnc.] I, aluminis scissi —[Vnc.] I, masticis —[Vnc.] I, turis optimi —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I. Tunsis criblatisque his omnibus et in puluerem tenuissimum redactis atque permixtis ad incolomitatem et nitorem dentium uteris. [13] Pernae scrofinae os, quod est amplissimum, combustum tritumque optimum et salubre dentifricium praestat; gingiuas enim siccat et adstringit dentesque ab umoris iniuria et tumore defendit. [14] Cybium optimum ac uetustissimum ollae inditur eaque argilla circumlinitur et furno ardenti obicitur, ut ad cinerem cybium excoquatur, tunc adiecto Pario lapide contuso salsamenti supra dicti fauilla conteritur. Hoc dentifricium ita bonum est, ut ad inanitatem dentes non sinat peruenire. [15] Masticis —[Vnc.] I, turis optimi —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, folii —[Vnc.] I, iris Illyricae —[Vnc.] I, cassiae —[Vnc.] I. Tere haec diligenter atque permisce et dentifricium facito, quod mirabere. [16] Nardi spicae —[Vnc.] I, amomi —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] I. His tunsis criblatisque ad incolomitatem dentium de experimentis <uti> suademus. [17] Compositio dentifricii, quam Artemius Dianio ostendit, contra dentium stridorem: Panem candidum siccum uetustum, qui teri possit, salem, piper, folium, costum, cornum ceruinum. Haec aequis ponderibus teres ad maximam leuitatem et cotidie inde dentes curabis, quo facto stridorem eorum omnem umoremque depelles. [18] Ad colorem nitidum reducit dentes nitrum cum porro rudi coctum et pro dentifricio sumptum. [19] Ad dentes nigros purgandos panem candidum et pumicem pari pondere combure et tere atque adsidue hoc dentifricio utere. [20] De saepiarum ossibus quod est molle —[Vnc.] IIII, salis ammoniaci —[Vnc.] II, marmoris candidi —[Vnc.] II, scinoanthos —[Vnc.] IIII, cassiae —[Vnc.] II, folii —[Vnc.] I, piperis albi semunciam, herbae cyclaminis sucum et mel Lycium quantum sufficiat aequali mensura permisce. Quibus rebus dentifricium egregium facies, quod dolorem dentium sedat eosque confirmat et candidissimos reddit, sed quae terenda sunt diligentissime conterantur atque criblentur et sic omnia misceantur. Quod dentifricium necnon et alia omnia supra dicta in pyxidibus ligneis aut corneis debent recondi.

CAPVT XIIII. VVAE ET FAVCIBVS ET ARTERIIS ET RAVCEDINI REMEDIA PHYSICA ΕΤ RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad faucium uuaeque tumorem hac fere omnes compositione uti debent, quia nullam aspritudinem habet et satis efficax est: Vuae Amineae acerbae, cum primum granum eius incipit perlucere, suci [Sext.] IIII, mellis Attici [Sext.] I misceto in unum atque in aeneo uaso coquito subinde mouens, donec mellis habeat spissitudinem, atque inde fauces continges. [2] Altera ad eiusmodi molestias compositio, cum diutius uexatae sunt partes supra dictae, ut facile placentur: Aluminis fissi [Den.] II, omphaci aridi [Den.] I, croci [Den.] I, passi Cretici [Sext.] I. Hoc decoquitur uaso fictili ad medias ita, ut, quae terenda sunt, diligenter trita admisceantur. Vtrumque autem medicamentum signatum stagneo reponendum est uasculo, et uua uel fauces adsidue inde tangendae. [3] Vbi suppuratio faucium suspecta est diutius permanente earum tumore et interdum febriculis non sine horrore incurrentibus, oportebit quidem gargalizari aquam mulsam uel cum ficis aridis decoctam; sed perungueri fauces utile est hoc medicamento, qua tactus sustineri poterit, paulo pressius. Quod conficitur sic: Mellis boni despumati heminam, resinae terebinthinae [Pon.] I, rosae siccae cyathos V. Resinam cum rosa duplici uaso, ut solent unguentarii uti, liquefieri oportet, deinde admisceri mel et coqui, donec spissum fiat medicamentum. Hoc etiam cum eruperit suppuratio uti oportebit; expurgat enim et explet omnia. [4] Vuam supprimit diu iacentem sal et galla contusa aequis ponderibus admixta et ita per cocleare adposita, item gallae [Den.] II, aeris flos [Den.] II, menarum sine ouis, id est piscium salsorum, capita X. Haec comburuntur et ita ceteris bene tritis trita admiscentur, sed postea nihilominus in unum diutius teruntur. Oportet autem tangi digito umido medicamentum et sic uuam ab imo rectam diu supprimi sussum uersus. [5] Ad arteria exasperata simplicia quidem haec faciunt: Gummi Alexandrinum uel tracanthum per se sub lingua retentum. Sed composita haec ad tumorem arteriae maxime prosunt: Papaueris siluatici iam maturi, uiridis tamen adhuc capita quam plurima uaso fictili coiciuntur atque aqua superfunditur tanta, ut supersint de uasculo duo uel tres digiti. Haec ubi triduo macerata fuerint, eodem uaso incoquuntur, donec madescant, postea exprimuntur omnisque aquae percolatae prius diligenter mensura capitur, ad cuius soliditatem mellis Attici quarta pars miscetur; deinde in duplici uaso tamdiu coquitur, donec mellis habeat spissitudinem. Hoc medicamentum et ad auriculae tumorem et ad tussim facit. [6] Altera arteriace ad fluorem arteriae et ad raucitatem et ad tussim et ad spissum sonum uocis. Accipit haec: Tragacanthi [Den.] VI, gummis acanthini, quod ex uermiculis qui illic sunt uerum docetur, [Den.] VI, murrae [Den.] I, turis [Den.] II, croci [Den.] I, piperis albi grana XX, cariotarum recentium trium pulpas medias detracta exteriore cute, uuae passae incorruptae purgatis interioribus granis [Den.] VIII. Gummi et tragacanthum passo Cretico uno die et una nocte macerari oportet, postero die pilo mundo contundi et cetera trita mortario curiose admisceri. Inde dari debet fabae magnitudinis globulus et sub lingua teneri et deuorari statim, quod liquefactum fuerit. Hoc medicamentum pipere detracto et ad tumorem arteriae facit; seruandum autem est pyxide buxea. [7] Arteriace, qua melior non est; refertur autem in Asclepiaden medicum optimum. Facit ad omnia superius dicta et quidquid in arteriis uitii est efficaciter curat. Constat ex his: Myrrae optimae pinguis [Den.] XXIIII, tragacanthi candidi [Den.] XXXVIII, glycyrizae radicis [Den.] XVIII, resinae terebinthinae uerae [Den.] XXXVI. Tragacanthum sicut est contundi et percribrari tenui foramine oportet, deinde myrram tritam seorsum admisceri et rursus utraque in unum diu teri atque ita in pilam coici et ibi, cum concaluerint omnia ictu pilae assiduo, terebinthinam paulatim misceri, donec omnium unitas fiat. Postea glycerizam contusam et cribratam mortarioque nihilo minus diligenter tritam sensim adspergi conuenit. Sed ubi haec bene mixta fuerint, dum calet medicamentum, plures accedant et pilulas faciant uiciae magnitudine. Fit enim cito durissima haec arteriace et <hoc> ipso praecedit ceteras, quia linguae subiecta non facile soluitur et ita diutius exhibet salubritatis effectum. [8] Brassicae crudae folium leuissime terito; ex eo sucum exprimito, quo uua contacta potenter subleuatur. [9] Pruni folia siue satiui seu siluestris ex uino decocta et saepius gargalizata uuam resilere compellunt. [10] Gallae tritae puluere uua contacta eodem die resilit, si ter ei interiectis horis medicamen fuerit adpositum. [11] Capitis summi uerticem si quis uuam laboranti mordeat inopino, omni eum molestia liberabit. [12] In principio doloris uua bene subleuatur, si aqua frigida uel posca adsidue gargalizetur. [13] Lotium uetus humanum adiecto croco ab inscio, ne fastidiat, epotum uel gargalizatum mirum in modum uuam reprimit et consumit. [14] Cinis testarum ustarum ex ostreis cum melle tenuissime contritus uuae inlitus prodest. [15] Rubi coliculi teneri discoquuntur ex uino idque uinum gargalizatur, quod confestim uuam prominentem coercet. [16] Folia rubi arefacta in umbra in cinerem concremantur; is cinis in cocleari uuae subiectus praesentaneo remedio eam contrahit. [17] Herundinum exustarum cinis usque ad periculum laboranti uuae cum melle mixtus potenter inlinitur. [18] Alumen scissum leuiter tritum uel tunsum uuae subditum prodest. [19] Chalcitis [Scrip.] I, turis [Scrip.] III, calcis uiuae denarium, misui, nardi, folii [Scrip.] binos, croci sicci [Scrip.] II. Omnia tunsa et cribrata in unum miscebis deque eo puluere in cocleari posito uuam tanges ter mane, ter ante balneum; certum experieris remedium. [20] Salis granum, panis micam, carbonem mortuum in foenicio alligabis et lino circa collum uuam dolenti suspendes. [21] Suco uel lacte caprifici in cocleari posito uua optime subleuatur. [22] Vrtica teritur eiusque sucus expressus et tepefactus ab eo, qui uuam dolet, salubriter gargalizatur. [23] Lapillus, qui in spongea Africana inuenitur, foenicio obuolutus linoque ligatus collo suspenditur eius, qui uuae uitio laborat. [24] Carmen ad uuae dolorem, quod ipse sibi qui dolet praecantet, et manus supinas a gutture usque ad cerebrum coniunctis digitis ducens dicat: CRISSI CRASI CANCRASI. Quibus dictis rursum manus a gutture ducat et ter hoc faciat. [25] Laboranti uuae diuturno labore haec cura succurrit: Herudinem uiuam testo auellanae includes eamque phoenicio inuolutam lino circa collum subligabis intraque diem nonum omni molestia liberaberis. [26] De uua passa eliges granum, quod unum intrinsecus nucleum habeat, eumque in foenicio alligabis et faucibus, id est in regione uuae, inseres et tenebis et dices: “Vua uuam emendat”, mox ipsum foenicium supra uerticem eius tenebis et idem dices, cumque ter ipsum feceris et carminaueris, collo dolentis subligabis. [27] Rosae siccae partes duas, myrti partem unam cum aqua mulsa decoques et laboranti de uua dabis gargalizandum. [28] Lenticulam, ficus siccas et furfures cum aqua mulsa decoques et pro gargalismatio uteris ad uuam reparandam. [29] Aleum cum sale tritum in cocleari adpositum uuae uehementer eam releuat. [30] Alei umbilicum, quo grana continentur atque ubi radices inhaerent, cum ipsis radicibus in foenicio conliga et laboranti de uua luna septima fylacterii more suspendes. [31] Ouum exinanitum completum uiua terra loco clauso si abscondatur ab eo, qui de faucibus et arteriis laborabit, remedio praesenti sibi subuenit. [32] Olei ueteris quod satis erit infusum naribus tumorem arteriorum represso periculo suffocationis euincit. [33] Fimum columbinum, ficus aridas et nitrum tundes eaque mixta extrinsecus adpones. Hoc medicamen asperitatem faucium mollit destillationemque castigat. [34] Cocleae terra tantum excussa inlotae coquuntur, dehinc tritae cum passo Cretico aduersum faucium molestias hauriuntur. [35] Vt faucium duritiam lenias, medicamen facies tale: Myrrae —[Vnc.] III, croci —[Vnc.] I, tracanthi —[Vnc.] III, ammoniaci —[Vnc.] III, mellis quod satis sit. Omnia haec trita atque permixta recondes et parato certoque subsidio ad arterias crassiores et ad difficultatem uocis uteris. [36] Ad tumores uuae et faucium reprimendos gargalizari oportet tepidam aquam mulsam cum umore tisanae et cum melle decoctam. Passum quoque cum glyceriza uel ysopo uel feno Graeco uel lini semine decoctum iuuat necnon et aqua maluarum illic incoctarum gargalizationi plurimum prodest. [37] Bene opitulatur et fomentum per sfongeam adhibitum ex aqua calida arteriae et faucibus, quas partes postea tegi oportebit lana sucida pura. [38] Sedant tumores faucium et uuae perunctiones quaedam, ut sucus de moris coctus in mellis spissitudinem, item mali Punici granorum sucus, item uuae acerbae sucus eodem modo decoctus. Prodest et lentisci et terebinthi et rhus Syriaci et myrtae et rubi et rosae sucus, si cum melle haec omnia decoquantur. Pruna quoque prosunt matura, si aqua, in qua cocta fuerint, gargarizetur aut os ex ea colluatur. Haec omnia prosunt etiam anginam habentibus et cetera uitia in ore nata efficaciter curant. [39] Non desinente faucium tumore prosunt non solum fomenta molliter adhibita faucibus atque arteriis per sfongias aquae calidae, sed etiam cataplasmata uel fomenta de farinis. Itaque inponi oportebit isdem partibus farinam hordeaceam ex aqua pura uel mulsa coctam uel lini seminis farinam uel fenograeci farinam similiter coctam. Sed mirifice prosunt pulli hirundinini pingues salliti uel recentes assi in cibo sumpti; protinus enim omnem praefocationem et tumorem faucium tollunt. Verum si suppurare fauces uidebuntur, oportebit saepius gargalizare aquam cum ficis aridis coctam uel aquam mulsam cum supra scriptorum admixtione. Quod si tantus fuerit tumor, ut etiam praefocari aut strangulari fauces uideantur, aluum subtrahere clysterio oportebit aut sanguinem emittere de brachio uel sub lingua uenam praecidere. [40] Thymbrae ex aqua coctae uel aceti uapor per arundinem ore receptus prodest ad tumores oris et gutturis et faucium. [41] Origanum tritum cum melle inpositum ulcera oris purgat nec patitur ea longius serpere, coctum uero cum aqua et arida ficu atque adsidue gargalizatum facit et <ad> alia uitia, id est ad anginam et linguam sideratam, quod genus morbi Graeci paralysin uocant. [42] Sorbitionibus uti oportebit eos, qui de uua et faucibus laborant, factis ex amulo, tisana, oryza, alica, farina triticea, faba alba, urtica tenera cum lacte decocta; deinde, cum ex aliqua parte releuati fuerint, tum uti ouis sorbilibus debent. [43] Ad uuas callosas et nimium tumentes mirifica haec compositio est; facit et ad cetera faucium et oris uitia. Est autem haec: Aeris floris [Den.] II, chalcitidis [Den.] II, picis liquidae cyathum. Coquitur pix, donec amittat odorem, deinde adiciuntur ei mellis cyathi sex, atque iterum utraque mixta inferuescunt; post hoc adicitur uini Aminei sextarius et rursum coquitur. Vbi autem bene decoctum fuerit, cetera supra scripta, quae sicca sunt, trita adiciuntur iterumque decoquitur medicamentum, donec sit spissum uelut mel. [44] Rhus, quo coriarii utuntur, foliorum tenerorum collectorum aestate, priusquam semen arbusculae eorum habeant, [Den.] XXIIII macerantur in aquae nitidae congiis tribus totidem diebus totidemque noctibus, deinde expressa folia abiciuntur; aqua, in qua macerata fuerint, transfunditur in uas aereum et coquitur, donec in mellis spissitudinem redigatur. Oportet autem moueri aquam ipsam tudicula uel spathomeli aeris rubri, postea adici debent trita haec: Myrrae, turis, nardi Syriacae, cinnami, cassiae, singulorum denarii bini, deinde bis ter inferuefieri medicamentum et reponi in pyxide cyprea. Facit ad omnia uitia, quae in ore nascuntur, et ad uuam et arterias et anginam et ad auriculas, ex quibus puris multum fluit, et ad ueretra et ad nigridinem carbunculorum, crustas quoque et papulas omnes et maxime ea umoris uitia, quae in nocte concitantur, expurgat; sed si uetustate medicamentum inaruerit, remittitur et temperatur uino austere bene calido. [45] Remedium Cosmi medici ad anginam et ad omnia uitia, quae in ore nascuntur, et ad aures pure manantes et ad carbunculos atque ad ueretra, quae nigridinem duxerint, et ad crustas et ad ulcera in pedibus subtrita calciamentis: Rhus Syriaci [Den.] II, myrrae [Den.] IIII, cassiae [Den.] II, croci [Den.] II, mellis Attici cyathos duos. Coquitur medicamentum lente in cinere calido, donec spissum fiat; reponitur in uaso aereo. [46] Arteriace ad grauidines oris et capitis et ad pleuriticos et per tussem sanguinem eicientes. Conficitur sic: Passi Cretici sextarii duo decoquuntur ad tertias, deinde admiscetur turis uictoriati duae tertiaeue partes, myrrae dimidia, croci una, tragacanthi [Den.] I, gummis [Den.] I, piperis grana numero XX, glycerizae suci [Den.] III, cariotarum pinguium suci exemptis interaneis [Den.] III. Gummi et tragacanthum in aqua mulsa maceratur, deinde utraque trita ceteris bene tritis et leuigatis admiscentur, post hoc globoli finguntur ad fabae magnitudinem, quos sub lingua teneri oportet et quod de his liquefactum fuerit statim deuorari. Haec conpositio facit ad omnia arteriae uitia et thoracis et ad uocis intercisionem. [47] Compositio, quae dicitur stomatice. Facit ad tossillas et uuas tumentes et ad uulnera et ulcera in auriculis uetera, excepta ex libris Ptolomaei regis, qui Euergetes appellatus est. Accipit haec: Suci ex moris facti et in sole cocti [Sext.] unum semis, glycerizae suci [Den.] II, corticis lyciae [Den.] S[Sem.], myrrae troglodytis [Den.] I, aluminis fissi [Den.] I, nardi Indici [Den.] S[Sem.], mellis Attici cyathos IIII, uini Malei cyathum I. Quae arida sunt seorsum teruntur et in unum cum uino temperantur, deinde passum his admiscetur et coquuntur omnia in cinere calido, donec mellis spissitudinem habeant. Non oportet autem ignorare utiles esse arteriam inbicillam habentibus gestationes, deambulationes, corporis uocisque exercitationes, contraria autem balnea et omnia, quae uidentur caput inplere uel umores excitare. [48] Vuae et faucium dolori fimus agnorum, priusquam herbam gustent, in umbra arefactus et confrictus atque emplastri more adpositus medetur. [49] Suco cocleae acu transfossae inlita uua sanatur ita, ut ipsa coclea in fumo postea suspendatur. [50] Vuae destillationi, quae omnibus fere periculosa est, nam et pthisin et syntexin et alias molestas ualetudines creat, prosunt porri sectiui folia non cocta sine pane adsidue manducata. [51] Oleum calidum ei, qui de uua et arteriis laborat, eunti dormitum in cerebrum et in aures infundi utile est. [52] Vuam toto anno non dolebit, qui, cum primum uuam uiderit procedentem, sinistra manu digito medicinali et pollice granum uulsum sic transgluttierit, ut dentibus non contingat. [53] Stercus caballinum recens colliges et in furno calefacies, tunc oleum medio capiti infundes contra uuam et sic stercus praedictum in panno uel in linteo spisso capiti superligabis in noctem. [54] Frumenti grana super candentem tegulam pones et disperges ea et, cum uideris ex his umorem nigrum exire, de cocliario colliges et subinde uuae adpones; statim remediabis. [55] Ad fauces et arteria impedita remedium utile sic: Croci dragmas VIII, nardi draĝ[g cum linea suprascripta]. II, scynuanthus draĝ[g cum linea suprascripta]. I, amuli draĝ[g cum linea suprascripta]. I S[Sem.], rosae seminis draĝ[Den.]. I. Mellis Attici cyathum unum cum tenuissimo puluere specierum supra dictarum miscebis et decoques tenuiter et ad perunctionem faucium uteris. [56] Lac bubulum recens mulsum et lento igne calefactum gargalizatumque arteria constricta infuso catarro et fauces exasperatas pristinae sanitati restituta persanat. [57] Vuae dolenti et destillanti medicamentum praesentaneum sic: Gallae rufae semunciam, aluminis scissi [Scrip.] VIIII, myrrae pinguissimae [Scrip.] VIIII, cunicularis herbae aridae super mundam tegulam combustae cineris semunciam. Haec omnia in tenuissimum puluerem redacta et in unum permixta seruantur uaso uitreo et per triduum cocleare semiplenum ieiuno et bene digesto intra os inseritur, ut uuam contingat et inlinat. [58] Causticum ad uuam penitus minuendam uel consumendam sic: Feniculi draĝ[g cum linea suprascripta]. I, calcis uiuae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, afronitri draĝ[g cum linea suprascripta]. ΙΙ, chalcanthi draĝ[g cum linea suprascripta]. II, iu draĝ[g cum linea suprascripta]. II. Contusa haec in puluerem redacta permisce et subige cum cinere lixiui ficulnei et inpone siccum ita, ut haereat uuae uel faucibus. [59] Raucis et grauedini uocis plurimum prodest traganthum, si sub lingua diu teneatur, aut piper, et paulatim saliua, quae collecta fuerit, sorbeatur. [60] Raucus si oua incocta recentia singula per triduum ieiunus hauserit, statim remediabitur. [61] Raucis, si in balineo clament et aërem calidum intra fauces recipiant, satis utile est. Oleum quoque uiride in ore tepidum teneant et adsidue gargarizent, etiam in balneo; plurimum prodest. [62] Ad uocem clarificandam radicem edulem, quae incocta manducatur, cum mulso coque et deinceps ipsum mulsum bibe et radicem ipsam manduca. [63] Ad uuam destillantem platani pilulam, quam singularem inueneris, lino traiectam suspende collo laborantis. [64] Vuam caniculatam et cocleam Germanam combure et contere atque ex eo puluere mixto pollice summo uel certe cocleario uuam ieiuno tange per triduum. [65] Herbae cymbalitis radicem ante solis ortum collige sinistrae manus digitis pollice et medicinali in nomine eius, qui uuam dolebit, et licio conligatam collo eius suspende. [66] Picem mollem cerebro eius inpone, qui uuam dolebit; praecipe, ut super limen stans superiori limini ipsam picem capite suo adfigat. [67] Ad dolorem uuae scribes in charta et collo laborantis linteolo suspendes: “Furmica sanguinem non habet nec fel; fuge uua, ne cancer te comedat.” [68] Araneam, quae sursum uersus subit et texit, prendes et nomen eius dices, cui medendum erit, et adicies: “Sic cito subeat uua eius, quem nomino, quomodo aranea haec sursum repit et texit.” Tum ipsam araneam in chartam uirginem lino ligabis et collo laborantis suspendes die Iouis, sed dum prendes araneam uel phylacterium alligas, ter in terram spues. [69] Medicamen causticum ad uuam sine ferro tollendam, de quo etiam sciatici curantur: Calcis uiuae —[Vnc.] I, saponis albi pilulas III, senopidis, hoc est minii, modicum, lixiui, unde operantur coactiliarii, aliquantum. In unum miscebis haec et coagitabis diu et repositum habebis, ut, cum opus fuerit, utaris. [70] Descriptio trochisci plurimis rebus satis utilis, id est ad uetustas tusses et reumata, quae in arteriis consurgunt, ad paralyticos, ad eos, qui ex incommodo tremunt, ad nesciam, ad ydropicos, ad opisthotonicos, ad pedum subitos dolores uel grauidines, ad longas uiscerum causas uel dolores, ad pthisicos, ad inediam, ad eparis uel lienis et ad intestinorum dolores, ad duritiam quoque eparis resoluendam, ad partus extrahendos, qui ante maturitatem fuerint enecati, et si quid post partum resederit euocandum. Quod medicamentum ab Eutychiano archiatro primum traditum fertur. Cuius descriptio talis: Storachis draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, iris Illyricae draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, yoscyami draĝ[g cum linea suprascripta]. I, opopanacis draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, myrrae troglodytis draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, resinae terebinthinae draĝ[g cum linea suprascripta]. II, piperis albi draĝ[g cum linea suprascripta]. XII, afronitri draĝ[g cum linea suprascripta]. XI, opii draĝ[g cum linea suprascripta]. XI, galbani draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII. Haec omnia diligentissime tunsa, cribrata et trita, ut permiscere se possint, aqua nitida in unum colliges ita, ut storachem et galbanum separatim ante contundas. Quae simul confusa aqua colliges et trochiscos ad mensuram oboli facies et, cum necessarium fuerit, ex aqua calida bibendos dabis cum cyathis tribus ternos, prout aetas aut uirtus fuerit.

CAPVT XV. AD ANGINAM VEL SYNANCHEM ET STRVMAS ET PAROTIDAS ET REVMATA ΕΤ GLANDVLAS VEL TOSILLAS ET AD EA QVAE FAVCIBVS HAESERINT EVOCANDA REMEDIA RATIONABILIA ET PHYSICA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Anginae prodest sanguinis detractio, cucurbitarum adhibitio ceteraque auxilia, quibus medici efficacius utuntur. Medicamenta autem simplicia haec recte faciunt: Laser Cyrinaicum aqua dilutum crassius per pinnam faucibus adhibitum uel euphorbium aqua dilutum similiter inpositum. [2] Conpositionum autem haec sunt apta: Fellis taurini, salis, aceti, mellis, olei ueteris aequas partes in unum misceri oportet et, cum opus fuerit, pinna perfricare fauces diutius laborantes. [3] Ιtem bene facit et hoc medicamentum compositum sic: Git fricti [Den.] II, pyrethri [Den.] I, sagapeni uictoriati pondus. Trita haec cum melle miscentur et ita faucibus adhibentur. [4] Facit bene medicamentum hoc compositum sic: Fellis taurini [Den.] II, suci cucumeris siluatici [Den.] I, cachryos et misui animati [Den.] singulos. Trita haec melle admixto reponuntur. Cum opus est, aqua tepida diluuntur et fauces exinde perunguntur cogunturque inde quam plurimum deuorare, qui faucium dolore uexantur; soluit enim uentrem et ita uehementissime prodest. [5] Item bene facit et hoc medicamentum: Hirundininorum pullorum exustorum cineris [Den.] I, hysopi [Den.] I, nitri [Den.] I, piperis [Den.] semissem, laseris [Den.] II. Hoc medicamento et saepius fauces et pressius fricari oportet. [6] Multis et hoc profuit medicamentum: Costi, opii, anesi, schoeni, cassiae rufae, singulorum [Den.] binos, git [Den.] I, amomi uictoriati pondus I, asari, quod est semen, [Den.] II, aluminis fissi [Den.] I, gallae, quod est medium, magnitudine ciceris pilulas numero V, croci [Den.] II, crocomagmatis uictoriati pondus, myrrae uictoriati pondus, aristolociae Graecae [Den.] IIII, cinnami [Den.] III, hirundinum siluestrium exustorum pullorum cineris [Den.] V, nardi spicae uictoriati pondus. Melle Attico despumato conprehenduntur haec omnia diligenter trita; cum autem opus fuerit reparari hoc medicamentum, adicietur quod satis erit eiusdem mellis et sic faucibus inseretur. Hoc Liuia Augusta semper compositum habuit et reconditum in uasculo uitreo; facit enim mirifice aduersum anginam et synanchem. [7] Medicamentum ad anginam, quod deuoratur, quantum digito uno tolli uel colligi potest, componitur ex his: Rhus Syriaci denarii semissem, hysopi tantundem, ceparum Cypriarum capita tria, laseris Cyrenaici quantum erui granum est, uini bene odorati cyathos tres. Cum uino cepae ita teruntur, ut soluantur, deinde mittuntur in uase aeris rubri atque adiciuntur cetera et coquuntur ad mellis crassitudinem. Hinc dabitur bis uel ter digito lingere ei, cui medendum est. [8] Ad synanchis molestiam et faucium dolorem periculosum efficax medicamen; conficitur diligenter et reconditum in praesidio habetur: Ius, in quo hirundinum pulli cocti fuerint, accipitur tepens et intra fauces continetur atque aliquid inde transmittitur. [9] Sed praecipue contra synanchem prodest, si hirundines uiuos in nido prendas et uiuos incendas, ut puluis ex his fiat, die Iouis liduna luna uetere. Sed obserua, ut inpares in nido inuenias et quanti fuerint exuras. Horum in calida aqua puluerem bibendum dabis et de ipso puluere digito locum synanchis abintro continges; miraberis remedium; sed inlotis manibus remedium facies. [10] Rutam, alium, laser aequali mensura tritum, si ex uino gargarizet qui synanchem patitur, certum et praesens remedium sentiet. [11] Praecantabis ieiunus ieiunum tenens locum, qui erit in causa, digitis tribus, id est pollice, medio et medicinali, residuis duobus eleuatis. Dices: “Exi, <si> hodie nata, si ante nata, si hodie creata, si ante creata; hanc pestem pestilentiam, hunc dolorem, hunc tumorem, hunc ruborem, has toles, has tosillas, hunc panum, has panuclas, hanc strumam, hanc strumellam hac religione euoco, educo, excanto de istis membris medullis.” [12] Ad tosillas herbae, quae lingua bubula dicitur, radix circa collum inligata plurimum prodest. [13] Gladioli folium medium diuisum et in similitudinem coronae in se conexum ac pro torque circa collum habitum tosillas sedat. [14] Pruni arboris folia ex uino decocta et gargarizata tosillas molliunt. [15] Turis manna et myrra et cinnamomum et galbanum aequis ponderibus separatim ad leuitatem contusa cribrataque et cum resina terebinthina ceraque decocta plurimum atque emplastri modo adposita sanant tosillas. [16] Si adipe leonina tosillae interius perunguantur, eodem die sanabuntur. [17] Lac caprunum uel bubulum uel ouillum recens mulsum dum calet uel etiam calefactum gargarizatum tosillarum dolores et tumores cito sedat. [18] Plantago uel eius radix diligentissime contrita cum axungia uetere inposita in panno uel linteo prodest anginae uel tosillis. [19] Cyclaminis sucum et mel Lycium aequis portionibus miscebis et eo gargarismatio ad omnia faucium uitia potenter uteris. [20] Pulticulam ex alica facies, in qua capita porrorum contusa mittes, et simul decoques et deinde colabis et sorbitione ea contra faucium molestias, cum uolueris, uteris. [21] Si quis grillum manu contriuerit et ad tosillas uel suas uel alterius tenens ter adplicuerit, tactu illo tumorem sanabit. [22] Tosillis renes uulturini aridi in melle triti uel decocti mirum remedium praestant, si pro emplastro adponantur. [23] Cepae longae conditoriae suco adiecto melle permixto interiora faucium pertractantur; quo facto anginam laborantem a periculo liberabis. Resina quoque uel liquore cedri arboris angina adsidue peruncta sanatur. [24] Myrtae foliorum sucus gargarizatus uel etiam transmissus anginae plurimum prodest. [25] Myrram contritam ex aqua tepida constanter absorbendam dato ei, qui anginae periculo laborat; statim eum liberabis. [26] Herundinum conbustarum cinis cum melle Attico mixtus faucibusque inditus et anginam reprimet et ulcera, si qua arteriis inerunt, contacta purgabit sanabitque. [27] Taurinum fel melle permixtum et extrinsecus faucibus adpositum uel pro unguine inductum anginas efficaciter sanat. Idem praestat et caprinum fel similiter adpositum. [28] Si subita angina ita fauces praefocabuntur, ut nullum auxilium celeriter inueniri possit, ferro quam acutissimo ex uenula, quae sub lingua est in parte sinistra, quae statim de hoc morbo pallescit, sanguis emittatur; continuo subuenietur. [29] Herbae proserpinalis, quae draconteon dicitur, contritae suco admisceto salsam aquam et olei parum atque inde linguam et quae sunt circa linguam et fauces perfricato, donec uomat, cui medebere; cito sanabitur. [30] Alumen tritum ex posca gargarizatum anginae molestiis prodest. [31] Lini semen et anethum cum sale et oleo et aceto decoctum bene contra faucium dolores gargarizabitur. [32] Nucis iuglandis nuclei triti cum ruta et oleo inpositi faucibus prosunt. [33] Ruborum caules teneri teruntur sucusque eorum expressus et in sole coagitatus, donec spissetur ad crassitudinem mellis, ab interiore parte faucibus et gingiuis inlitus plurimum prodest. [34] Pullus herundinis siluestris uel melius si ripariolae, certe etiam domesticae, assus uel elixus comestus anginam uelocissime certissimeque sanat adeo, ut hominem ab hoc morbo per totum annum tutissimum praestet. [35] Ad parotidas sedandas asphodili herbae radix inuoluta lana fusca et circa collum suspensa remedio plurimum erit. [36] Brassicae stirpes siue stipites arefactae uel combustae et in puluerem redactae et cum axungia uetere subactae atque emplastro alutacio parotidibus inpositae satis prosunt. [37] Lupino crudo deme folliculos atque ex eo farinam tenuissimam facito, quam melle subactam uice malagmatis parotidibus adponas; continuo dolores tumoresque sedabis. Idem praestat et cum aceto decoctus similiterque adpositus. [38] Herba uerbena cum plantagine in ore contrita adiecto modico salis pro emplastro adposita parotidas mire discutit. Quas cum aperuerit, detracto sale sola contrita et inposita celeriter sanabit nec cicatricem magnam faciet. [39] Noctuae iecur diligenter seruatum atque ex unguento nardino trito auriculis subinde infusum celeriter parotidum uitium omne persanat. [40] Ostrei testarum combustarum cinis cum melle inpositus parotidas cito soluit. [41] Aqua marina tepida uel ex marino sale infecta parotidas sfongia prius elue, tum calcem cum axungia uetere subactam inponito; confestim sanabis. [42] Spumae argenti [Pon.] I, olei ueteris [Pon.] II, salis ammoniaci [Pon.] II, galbani [Pon.] II. Simul haec omnia permiscebis ita, ut spumam argenti in oleo decoquas usque ad crassitudinem mellis; tum adicies salem et pones, ut ferueat. Item galbanum addes et rursum pones, ut ferueat, postea simul omnia colabis et recondes et, cum opus fuerit, more emplastri miro remedio sedandis parotidibus uteris. [43] Vitium exustarum cinis cum cera et resina paribus ponderibus adpositus parotidis prodest, sed una decoctus. [44] Stercus columbinum tritum cum farina ordiacia ex melle subactum et calide adpositum nascentes parotidas conprimit. [45] Adeps ursina pari pondere cum seuo taurino et cera permixta atque adposita parotidibus mirum remedium est. [46] Pingue laridi, quod inter cutem et carnem macram est, si parotidibus adponatur et illic ligetur, cito sanabuntur. [47] Mus araneus si in orbitam inciderit, naturali fato illic detentus emoritur. Hunc illic inuentum argilla aut linteo aut foenicio inuolue et ex eo ter circumscribe parotidas, quae in corpore subito turgebunt; mira celeritate sanabis. [48] Maluae radice lino uel licio traiecta aut arnoglosae, id est plantaginis, radice similiter collo circumdata strumas sanari manifestum est. [49] Mentastri sucus cum uino gargarizatus frequenter strumas tumoresque discutiet. [50] Farina hordiacia, pix liquida cum cera et oleo mixta percoctaque, adiecto puerili lotio subacta, more emplastri inposita strumas utiliter sanabit. [51] Galbanum inpositum super strumas facile eas discutit. Idem praestat et sal ammoniacus adpositus uel densiore liquore inditus aut inlitus. [52] Contra omnes strumas et feminis et maribus utilissimum est, si cor lacertae uiridis lupino argenteo clausum in collo suspensum semper habeant. [53] Fel bubulum uel caprunum ad incipientes strumas optime facere experimenta docuerunt; nam penitus crescere non sinentur, si eo adsidue tangantur. [54] Cancri fluuiales combusti triti et cum melle adpositi strumas discutiunt. Idem praestant et testae echinorum ex aceto tritae adpositae. [55] Si uolueris explorare, utrum struma sit loci illius, qui tumebit, antequam medicinam adhibeas, lumbricum terrestrem ad tumorem adplica et postea super folium pone. Si struma erit, lumbrico terra fiet; si non erit struma, integer atque inlaesus permanebit. [56] Saepiae testa minutissime contusa cum axungia uetere subacta et inposita strumis medetur. [57] Nasturcium cum alumine contritum inlitum uel inpositum strumis opitulabitur. [58] Talparum capita recisa cum terra sua contunduntur et pro emplastro adponuntur strumis; utiliter prosunt. Ob quod pastilli inde facti in pyxide stagnea reponi debent, ut praesto sint, cum opus est. [59] Calx uiua cum resina liquida et adipe suilla subacta et addito melle inposita strumis mire medetur. [60] Vngularum equinarum exustarum cinis cum oleo inpositus uel inlitus strumis medetur. [61] Acu ossea, id est spiculo trygonis, quae pastinaca dicitur, strumam saepius punge; statim arescit. [62] Ad strumam sedandam buxi tenera et cicutam teres uel contundes et cum axungia subiges et in panno tenui inductum medicamen adpones. [63] Virgulas teneras buxi, manipulum tenerum urticae unipecciae in ollam rudem bisextialem cum aqua mittes et ad medias decoques, postea de aqua ipsa dormitum eunti aduersus strumas calidum quantum pati possit sorbendum dabis, non transmittendum, sed ad eum locum, qui dolet, intra os tenendum; quanto autem diutius aut calidius tenuerit, tanto citius sanabitur. Sufficit autem, ut ternos sorsos singulis noctibus intra os teneat. [64] Medicamen ad fauces curandas sic: Rutae [Scrip.] VII, mentae semunciam, folii semunciam, anethi tantundem, apii idem, coliculi seminis idem, cucurbitae et marruuii idem. Teres diligenter haec omnia ac permiscebis et, cum opus fuerit, fauces inde tanges. [65] Item puluerem ad idem uel quae intra os dolent conficies sic: Piperis —[Vnc.] I, folii —[Vnc.] I, spicae nardi [Scrip.] XII, myrrae [Scrip.] XII, costi [Scrip.] XII, cassiae fistulae [Scrip.] XII, aloes [Scrip.] IIII, gutta ammoniaci —[Scrip.] I, dactulorum ossa exustorum [Scrip.] XII, salsarum sardarum capita trita [Scrip.] XII, rutae seminis [Scrip.] XII, mentae [Scrip.] XII, pulei [Scrip.] XII, anethi, apii, coliculi, cucurbitae, marrubii scrip. duodena. Omnia tundes et cernes et quae urenda sunt super testum combures et teres atque in uaso uitreo repones et, cum opus fuerit, sicco eo uteris. [66] Ad synanchem remedium sic: Cuniculum uiuum in olla rudi combures et puluerem de ipso costo et folio aequis ponderibus miscebis, et sic in potione plenum cocleare de hoc puluere cum uino dabis atque etiam fauces inde perfricabis. [67] Caput uiperae linteolo conligatum colloque suspensum toles optime sanat aut prohibet innasci. [68] Lac caprunum cum malua et exiguo sale decoctum gargarizatumque tosillis prime medetur. [69] Menarum salsarum ustarum de capitibus cinis ex melle inlitus faucibus anginam cohibet. [70] Aqua, in qua mus coctus fuerit, aduersum anginas salubriter inscio propinatur. [71] Caninae cutis corrigium ter collo circumdatum mire anginam releuat. [72] Multipedes cutiones, qui in stercore nascuntur quique contacti in globolos conplicantur, adiecta tertia parte resinae ualedissime triti et malagmatis uice inpositi incipientes parotidas aperiunt et expurgant, maturatas uero persanant. [73] Axungia uetus cum testa uasi salsamentarii contusa subactaque et adposita collectionem parotidum laudabiliter discutit. [74] Vulpinis testiculis recentibus parotides perunctae cito discutiuntur. [75] Muricum testae uruntur earumque cinis cum melle parotidibus salubriter inponitur. [76] Fimo caprae axungia uetus permixta et subacta atque ut emplastrum adposita parotidas persanat. [77] Calcis floris [Scrip.] III, alei spicas duas cum axungia tundes et inpones parotidibus malagmatis more. [78] Nasturcium cum lomento contritum sanat strumas. Etiam marrubium cum adipe mixtum adpositumque prodest. [79] Exulceratis strumis mustelae sanguis recte inlinitur uel ipsa in uino decocta salubriter inponitur. [80] Cocleae, quae salictis inhaerent, cum testis suis tunsae atque inpositae strumis efficaciter prosunt. [81] Talpae cinis ex melle inlitus strumis uel iecur eius inter manus tritum adpositum plurimum prodest. [82] Strumae optime medetur radix uerbenae, si eam transuersam reseces extremamque eius partem laborantis collo subnectas, priorem autem partem in fumo suspendas; arescente enim ea strumae quoque siccabuntur et omnis earum umor arescet. Cum sanus fuerit, quem curaris, si tibi ingratus extiterit, utramque partem in aquam coicito; strumae renascentur. [83] Vrticae radices cum aceto coctae contusaeque ac subactae manibus tepidae inponuntur; incipientes strumas continuo conprimunt. Haec autem cura non solum discutiet prorumpentes strumas, sed et maturas ita aperiet, ut omnibus radicibus penitus extractis ad certissimam sanitatem sine ulla cunctatione perducat. [84] Adeps caprina cum calce subacta et adposita strumas statim dissoluit et sanat. [85] Lupus marinus, id est piscis, tantae efficaciae est aduersum strumas, ut ad quamlibet partem corporis admotus strumarum uitium omne persanet. [86] Aduersus languorem focani expertum medicamen hoc facies: Piperis albi —[Vnc.] I, naporum seminis —[Vnc.] IIII, rutae uiridis [Scrip.] VI, absinthii Gallici [Scrip.] VI, laseris optimi [Scrip.] VI, mellis optimi sextarium. His tritis commixtisque in unum cocliarium plenum dabis ieiuno uorandum uel fauces inde continges. [87] Apii seminis quantum tribus digitis conprehendas, tantundem et salis et senapis Alexandrini adicies, rutae quoque uiridis pusillum addes et alei spicas V. Haec teres diligenter et adiunges aceti boni quartarium et dabis bibere ex aqua calida, si iam per dolorem faucium manducare non poterit. [88] Adipis ueteris —[Vnc.] I, turis grana III, laseris grana III, satureiae pusillum, alii spicas undecim teres et calefacies flammula tenui atque inde collum eius et fauces diligentissime perfricabis, qui de tolibus laborabit. [89] Remedium ualde certum et utile faucium doloribus sic. Scribes in charta haec:
Eἶδον τριμόρφου χρύσεον τὸ σάνδαλον
Καὶ ταρταρούχου χάλκεον τὸ σάνδαλον.
Σῶσόν με σεμνέ, νερτέρων ὑπέρτατε.

Quam chartam in phoenicio obuolutam lino conligabis colloque suspendes meminerisque, ut mundus haec facias et ne tertia manu scriptura tangatur. [90] Gallam tunsam et cribratam atque alumen utrumque aequis portionibus sumes et prius in ollam nouam mittes et mel bonum atque acetum optimum adicies et in unum decoques atque inde orificia geusiarum et fauces intrinsecus perfricabis. [91] Vetonicam, argimoniam, uerbenam, rubum, senicionem, mentam, cucurbitam siccam, hinc amplius mittes sardae caput assatum, piperis modicum. Teres haec omnia diligenter et miscebis et sic etiam per pinnulam delicatam faucibus inseres; mire hoc remedio carbunculum et quidquid mali intra fauces erit curabis. [92] Olei boni cyathum unum et sucinum uerum in ollam nouam mittes atque ad medias decoques, deinde sucinum tolles et combures et teres et puluerem eius in oleum supra scriptum mittes et una iterum diligenter teres atque inde tolibus, quotiens opus fuerit, adpones; experieris magnum remedium. [93] Ad parotidas conuenit noctuae cerebellum butyro mixtum adponi; discutit enim fere eas sine dolore et molestia. Oportet autem aqua marina feruenti nouis sfongeis illic demersis et linteo uel sabano intorto utrimque expressis uaporare eas atque ita oblinire hoc medicamentum superque tegere lana sulpurata totam maxillam. [94] Bene discutit parotidas iris Illyrica contusa cocta ex passo et more cataplasmatis <farinae> hordiaciae calida bis uel ter in die inposita. [95] Discutit et hoc medicamentum parotidas, antequam suppurent, quod conficitur sic: Spumae argenti [Pon.] II, cerussae [Pon.] I, salis ammoniaci [Pon.] I, aeris flos [Pon.] I, aceti [Sext.] I, olei ueteris [Sext.] II. Spumam, cerussam, salem per se et cum aceto terere te oportet mortario marmoreo, deinde oleo admixto traicere in caccabum amplum, ne extra effundatur, et ad ignem ponere; efferuescit enim ualde. Cum haec super ignem posita habuerint emplastri mollis temperaturam, deponi oportebit caccabum. Cum uero desierit feruere, paulatim spargere aeris flos et mouere spatula medicamentum, ne extra fundatur, et rursus coquere, donec habeat emplastri spissitudinem, debebis. [96] Ad strumas bene facit radix cucumeris siluatici cocta ex aqua mulsa et trita atque ita inposita. Hebiscum quoque eodem modo coctum et inpositum melius facit. [97] Marini lepores oleo uetere innecti bene faciunt discutiendis strumis cum ipso oleo in plumbea pyxide clusi, quam diebus XL diligenter alligatam oportet haberi. Postea ex eo pinnula oblinendae sunt strumae superque eas pellis lanata non nimium tonsa tegendi gratia inponenda est. Praecipi autem oportet, ne quis hoc medicamento manus inquinet aut inquinatas, priusquam bene eluerit, ad os referat. [98] Ad strumas et ad duritias mammarum mirifice facit hoc medicamentum, antequam suppurent, et post suppurationem nihilo minus utile est. Accipit haec: Olei ueteris [Pon.] I, spumae argenti [Pon.] I, gallae Syriacae [Pon.] II, mannae [Pon.] I et unciam, galbani [Pon.] I. Cum oleo coquitur spuma, donec ceroti spissi habeat temperaturam, deinde admiscetur ei galla et secundum hanc manna. Cum emplastri habuerit spissitudinem, tollitur ab igni medicamentum et, cum desierit feruere, paulatim galbanum miscetur, deinde linitur in aluta, cum opus est adponi. Tertio uel quarto die soluitur, si non suppurauerint strumae, sed si apertae fuerint, hieme alternis soluetur, aestate cotidie. [99] Malagma ad strumas et ad omnem duritiam relaxandam mirificum sic: Resinae terebinthinae [Pon.] II, cerae selibram, propolis, quam quidam ceram sacram uocant, [Pon.] I, galbani [Pon.] I, olei ueteris selibram. Haec omnia cum oleo ad ignem liquefieri oportet et postea misceri uisci de quercu [Pon.] I, xiphiae radicis, quod nos gladiolum appellamus, [Pon.] I, faeculae putris [Pon.] I, afronitri librae quadrantem, opopanacis [Pon.] I. Haec omnia ordine, quo scripta sunt, trita cribrataque in caccabum coniciuntur, opopanax oleo diluitur et soluitur. Vbi temperatum est medicamentum, manibus subigitur; linitur, cum opus est, aluta et sic adponitur. [100] Glandulis facies remedium sic: Farinam, mel, crocum et caricas simul misce et contere atque unum corpus facito et ita linteo inline et super glandulas pone. [101] Carmen mirum ad glandulas sic: “Albula glandula nec doleas nec noceas nec paranychia facias, sed liquescas tamquam salis in aqua.” Hoc ter nouies dicens spues ad terram et glandulas ipsas pollice et digito medicinali perduces, dum carmen dicis, sed ante solis ortum et post occasum id facies, prout dies aut nox minuetur. [102] Glandulas mane carminabis, si dies minuetur, si nox, ad uesperam et digito medicinali ac pollice continens eas dices: “Nouem glandulae sorores, octo glandulae sorores, septem glandulae sorores, sex glandulae sorores, quinque glandulae sorores, quattuor glandulae sorores, tres glandulae sorores, duae glandulae sorores, una glandula soror; nouem fiunt glandulae, octo fiunt glandulae, septem fiunt glandulae, sex fiunt glandulae, quinque fiunt glandulae, quattuor fiunt glandulae, tres fiunt glandulae, duae fiunt glandulae, una fit glandula, nulla fit glandula.” [103] Ad ea, quae faucibus inhaerebunt, remedium: Si os aut arista haeserit gulae, uel ipse, cui acciderit, uel alius confestim ad focum adcurrat et titionem uerset ita, ut pars eius, quae ardebat, forinsecus emineat, illa uero, quae igni carebat, flammae inseratur. Conuertens uero titionem ter dices remedii gratia te facere, ut illud, quod haeserit in faucibus tuis uel illius, quem peperit illa, sine mora et molestia eximatur. Hoc inter certissima remedia subnotatum est. [104] Herba appellatur uincaperuinca; ex qua si fauces obligaueris dormitum euntis eius, cui aliquid his inhaeserit, mane sanus consurget. [105] Omnia, quae haeserint faucibus, hoc carmen expellet: HEILEN PROSAGGERI VOME SI POLLA NABVLIET ONODIENI IDEN ELITON. Hoc ter dices et ad singula expues. [106] Item fauces, quibus aliquid inhaeserit, confricans dices: XI EXVCRICONE XV CRIGLIONAISVS SCRISVMIOVELOR EXVCRICONE XV GRILAV. [107] Si de pisce os faucibus haeserit, spinam mediam eiusdem piscis infringes et aliquam partem ex ea pollice et medicinali digito super uerticem eius, cui os uel spina haerebit, adpones; sed utilius erit, si nescienti id facias. [108] Ad os siue quid aliud haeserit faucibus hi uersus uel dicendi in aurem eius, qui offocabitur, uel scribendi in charta, quae ad collum eius lino alligetur; quo remedio nihil est praestantius:
Μή μοι Γοργείην κεφαλὴν δεινοῖο πελώρου
ἐξ Ἄϊδoς πέμψειεν ἐπαινὴ Περσεφόνεια.

[109] Ad reumaticos efficax remedium sic: Mustela die Iouis luna uetere capta uiua in olla rudi ita excoquitur, ut teri possit et in puluerem redigi. Qui puluis collectus ex melle et bene contemperatus ieiuno reumatico ad diem per cocleare dabitur, sed unius ligulae mensura; mire proderit. [110] Ad synanchem remedium efficax sic: Rapae seminis heminam, caulium seminis heminam, opopanacis semunciam, laseris [Scrip.] IIII, alii modicum, salis montani modicum. Omnia haec diligentissime trita et melle collecta laboranti dabuntur mensurae ratione ita, ut terna coclearia ieiunus accipiat.

CAPVT XVI. AD OMNES MOLESTIAS TVSSIS ET SVBITAE ET DIVTINAE AC VETVSTAE ET SICCAE ATQVE VMIDAE ET AD PTHISICOS ATQVE EOS, QVI SANGVINVLENTVM ET PVRVLENTVM EXCREANT, ET AD EMPYICOS VEL PLEVMONIACOS ATQVE EOS, QVIBVS CASV SANGVISVGIAE INTRA STOMACHVM INREPSERINT, NECNON ET AD STOMACHI STRIDOREM ET NE MEDIA DOLEANT REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Pastillus ad tussem et destillationem pectoris et pulmonis et ad epiphoras oculorum et uesicae dolorem et quibus tubus strangulatur saepius et non sine cruciatu urinam faciunt. Item ad eos, qui sanguinem ore eiciunt aut per urinam reddunt, ad deiectionem quoque alui et ad tormina et grauidinem uentris et cholera et stomachi crebram nauseam, quae cum uomitu sine febri excitatur, utilis est et quidquid reprimi et siccari oportet optime conpescit. Praeterea facit et ad omnium partium corporis dolorem praeter capitis; quin etiam, si quando alicuius rei causa datum fuerit, aliae rei uitio non erit hoc medicamentum. Cum autem ad omnia, quae supra dixi, manifeste prosit, tum praecipue ad initia pthiseos bene facit; multos enim eripuit ex magno periculo interdum bis terue datus hic pastillus. Recipit autem haec: Myrrae troglodytidos [Den.] VI, croci [Den.] V, turis [Den.] V, opii [Den.] IIII, alterci albi seminis [Den.] IIII, apolenaris herbae radicis corticem [Den.] IIII. Contunditur haec cortix per se et cribratur tenui cribro, deinde crocum, postea altercum, dein myrra et tus. Quibus miscetur opium pridie in aqua maceratum et subinde aquae exiguum adicitur, donec fingi pastilli possint ad pondus denarii semissis, licet alii tertia huius ponderis detracta faciant pastillos. Dantur in noctem ex aqua cyathis tribus; somnum faciunt, dolorem omnem sedant, ut superius dixi. Oportet autem ex eo etiam catapotia fieri; quidam enim facilius ea quam potionem sumunt et non multum ad medendum interest. [2] Catapotium, id est medicamentum, quod non diluitur, sed ita ut est uoratur, ad tussim, cum sine modo defluit. Conficitur sic: Croci [Den.] III, myrrae [Den.] II, opi [Den.] I. Contunditur crocum siccum et cribratur, contusae et cribratae myrrae opium admiscetur aqua exigua dilutum, postea adicitur crocum et, cum in unum omnia bene mixta sunt, finguntur erui magnitudinis pilulae. Dantur in noctem ternae uel quaternae et si siccae non potuerint transmitti, ex aqua calida modica dabuntur et formabuntur ex aqua. [3] Catapotium alterum ad tussim aridam sic: Myrrae, piperis, castorei, galbani, storachis, opii, singulorum idem ponderis. Castoreum et piper contunduntur et cribrantur, deinde myrra ante contrita ceteris contusis et cribratis admiscetur. Vbi omnium unitas facta est, formantur pilulae ex aqua uiciae magnitudinis. Dantur cum caldae aquae modico ternae uel quaternae in noctem, sed digestis. [4] Aliud catapotium ad tussim ueterem, quod et suspirio et pthisi temptatos et lienosos et iecur durum habentes sanat. Idem inflationem tollit et purgat mulierem si qua ex partu sordida resederint. Conficitur sic: Storacis [Den.] VI, myrrae [Den.] II S[Sem.], opopanacis [Den.] V, resinae terebinthinae [Den.] IIII, alterci seminis [Den.] I, iris Illyricae [Den.] I, nitri [Den.] I, piperis albi [Den.] II, galbani [Den.] II, opii [Den.] I. Irim, altercum, piper contundere te oportet et cribrare, nitrum mortario terere, cetera pilo comminuere et postea omnia permiscere ac facere catapotia magnitudinis fabae, inde terna uel quaterna in noctem uel sicca uel ex calda aqua dare, quae et ad inflationes distensionesque cum aquae calidae cyathis tribus utiliter dantur. [5] Ad eam rem remissior quidem pastillus, sed non contemnendus. Accipit haec: Croci, myrrae, alterci, opii pondera paria contusa miscentur despumato Attico melli. Fiunt pastilli eiusdem ponderis, ut supra scriptum est, dantur iuxta aetatem et uires in noctem, licet et hinc catapotia facere propter eandem causam utile sit, sed tunc aquae mel adicitur. [6] Pastillus ad tussim et ad sanguinem reicientes et ad stomachum solutum habentes; facit et ad deiectionem uentris et uesicae dolorem. Accipit haec: Apii seminis [Den.] VI, rosae foliorum arefactorum in umbra [Den.] XII, myrrae [Den.] XII, croci [Den.] XI, opii [Den.] IIII. Apii semen et crocum et folia rosae contunduntur cribranturque, myrra teritur, opium aqua maceratur, omnia deinde in unum miscentur; aqua adiecta fiunt pastilli ad pondus denarii semissis aut tertia parte detracta. Dantur stomachum imbicillum habentibus et sanguinem reicientibus ex aquae frigidae cyathis duobus; ceteris ex calidae totidem cyathis dari debet. [7] Pastillus ex odoribus, qui bene facit ad omnem internum dolorem, proprie autem ad tussim et pectoris destillationem et oculorum epiphoras. Facit et ad suspirium et ad lateris dolorem et ad pthisicos, uesica quoque uel renibus laborantibus uel sanguinem de urina reddentibus cum dolore utiliter datur. Accipit haec: Cinnami, cassiae, croci, singulorum [Den.] ternos, alterci seminis et apolenaris herbae radicis singulorum [Den.] quaternos, piperis [Den.] II, opii [Den.] II, turis [Den.] III, nardi spicae [Den.] II. Vino Falerno contusa et trita haec, ut debet, consparguntur; fiunt pastilli ad pondus [Den.] semissis aut tertia parte detracta. Dantur in noctem, prout aegri uires sunt, cum aquae calidae cyathis duobus aut tribus. [8] Medicamentum, quod per coclearium deuoratur. Bene facit ad tussem aridam et eos, qui difficulter gluttinosa excreant et praefocari uidentur interdum, sed praecipue prodest his, qui dolorem lateris cum febre sentiunt, quos Graeci pleuriticos dicunt; liberat enim omni periculo eos. Hoc medicamentum Apulei Celsi fuit et praeceptoris nostri Valentis nec umquam ulli uiuus compositionem eius dedit, quia magnitudinem opinionis ex ea traxerat. Est autem haec: Mellis Attici libram, piperis nigri [Den.] II, myrrae troglodytidos et cassiae [Den.] singulos, stachyos nardi [Den.] I, cinnamomi hemiobolum. Quod si non habueris cinnamomum, duplicem cassiam coicies. Piper contunditur diligenter et cribratur, myrra teritur mortario marmoreo, postea utraque in unum miscentur, deinde mellis optimi despumati adicitur quantum sufficiat, ut sit pseudoliquidum. Dantur inde tussicis cocliaria quina uel sena, pleuriticis etiam plura et saepius, sed interuallo, hoc est non simul omnia dari oportet, et tum maxime, cum tussiunt et praefocari uidentur difficulterque spirant siue etiam non tussiunt et fleuma illis interius coquitur, dari debet; protinus enim excreant, quae obstant, et transitum spiritus habent et tussire desinunt. [9] Alterum medicamentum ad tussem aridam. Conficitur sic: Nasturci animati seminis unciam, alterci seminis unciam, opii [Den.] I, myrrae semunciam, sulfuris uiui semunciam, piperis albi unciam. Melle colligitur hoc medicamentum, datur fabae Aegyptiacae magnitudine ex cyathis aquae calidae tribus in noctem. Facit autem hoc medicamentum et ad lateris dolorem et ad stomachi inflationem grauidinemque, coeliacis quoque, qui subito uniuersa deiciunt; prodest et dolenti superpositum uel circumdatum denti, et si exesus est, in cauernam eius insertum utile est. Praeterea ad horrores febrem praecedentes, quae circuitum habet, datum ante horam accessionis utilissimum est, sed prius corpore perfricato oleo calido. Prodest et his, qui sine horrore circuitu febrium uexantur, quamobrem lexipyretos haec conpositio dicitur. [10] Alia conpositio ad tussem aridam et gluttinosam et difficulter excreantibus, purgat etiam interaneas uomicas et suppurationes. Accipit haec: Lini seminis, urticae seminis, nasturci seminis, iris Illyricae radicis aequis ponderibus. Haec in puluerem redigi et misceri oportet cum melle et frequenter ieiuno per coclearium dari. [11] Stercus porcinum siccum inligatum foenicio et collo suspensum tussem molestissimam sedat. [12] Hysopi —[Vnc.] I, mentae siccae —[Vnc.] I, pulei sicci —[Vnc.] I, mellis decocti —[Vnc.] II, marrubii —[Vnc.] I, papaueris —[Vnc.] I; sunt qui addunt et sulpuris uiui semunciam. Haec trita permiscentur, ut pseudoliquida sint, et per cocleare dantur ita, ut per triduum cotidiana singula qui tussit ieiunus accipiat. [13] Hederae folia tria cum tribus granis piperis ex uini cyatho et aquae calidae quantum sufficiat prima die dabis, sequenti die folia quinque cum granis quinque similiter ut supra, tertia die folia VII cum granis VII similiter ut supra, sed infirmo ex calda aqua dabis; mirabiliter tussem quamuis molestam et uetustam sedabis. [14] Ad diutinam tussem, quae numquam desinit et satis molesta est, medicamen facies sic: Laricis —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] I, croci —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, marrubii tunsi suci quartarium, ficus siccas tres, mellis optimi quod satis esse aestimaueris. Coques haec pariter, miscebis et conteres ac sic ieiuno triduo continuo coclearia singula dabis; miraberis remedium. Sed si necesse fuerit, intermissis diebus iterum ac saepius dabis. Hoc etiam pthisicos sanat. [15] Ad tussem ex perfrictione collectam medicamen hoc utile est: Aceti optimi heminam, aquae heminam, hysopi [Scrip.] VI tamdiu coques, donec ad medietatem decoquantur, tum heminam mellis boni despumati adicies et lento igne decoque, ut spissescat; ante tamen quam melle adicias, supra scripta colare debes. Inde terna coclearia ieiunus et post cenam accipies. [16] Ad tussem remedium utile: Resinam terebinthinam et mel despumatum pari pondere permixtum cum ouo leuiter decocto debebis ieiunus haurire. [17] Puleium siccum ad mensuram cyathi et nasturcii tantundem in puluerem tenuissimum redige et mellis optimi adice quod sufficiat ac decoque et mane ac uespere coclearia inde singula accipe; miro aduersus tussem quamuis molestam remedio uteris. [18] Ad tussem nocturnam et stomachi confirmationem remedium probatissimum sic: Caricas tres pinguissimas Africanas prima nocte accipies assatas super carbones ita, ut singulis caricis inseras piperis grana nouena lecta et pulei, quod non fuerit in fumo, aliquantulum. Sed caricas sic assare debes, ne comburantur penitus, sed ut resoluantur, et ea hora, qua te in lecto posueris, tum eas accipe et obserua, ne quicquam postea loquaris aut quemquam appelles, antequam addormias. Hoc obseruans per tres noctes facies. [19] Ad tussem praesentaneum remedium sic: Radices rumicis minutae eius, quae per campum se sternit et mora fert paruula, colliges sine ferro et earum [Pon.] III in aquae [Sext.] XX lento igne usque ad tertias decoques. Deinde radicibus separatis ponderabis aquam et quantum separata aqua pensauerit, tantum mellis optimi despumati admiscere debebis et rursus utrumque mixtum tamdiu decoques, donec mellis spissitudinem habeat. Deinde admiscebis piperis optimi triti quantum aestimes posse sufficere, ut sine molestia accipiatur, atque ex eo medicamine mane et sero terna coclearia sumes. [20] Marrubii fasciculum bonum in aquae congio ad medias decoque et ex ea aqua adiecto mellis aliquantulo ieiunus cotidie singulos cyathos, donec tussire desinas, bibe; omne genus tussis efficaciter curabis. [21] Feniculi radicem uiridem nitidam in pila lignea contunde atque eius sucum ieiunus cum uino uetere per dies continuos nouem in limine stans bibe; ualedissime aduersum tussem quamlibet molestam tibi proderit. Itidem proderit et puluis ex eadem radice sicca factus similiter epotus. [22] Porri contusi sucus expressus cum oleo decoctus et epotus plurimum tussientibus praestant. [23] Verbenae herbae arefactae tunsae atque cribratae tenuissimi pulueris coclearia quinque maiora maioribus, minoribus pro aetate minora, sed sinceris ex uini Aminei ueteris cyathis totidem per dies quinque potanda dabis, febricitantibus ex aqua dari oportebit; mire tussientibus proderit. [24] Scillae interioris medullae tenerae contritae sucum cum mellis pari mensura decoque et inde etiam si minimum, quantum summus digitus recipere possit, ieiunus cotidie mane gustaueris, tussis molestia mire carebis. [25] Tussis molestia cito liberabere, si obseruaueris remedium tale: Piperis albi grana III, bacarum lauri grana III in unum contunde et adiectis aquae calidae cyathis duobus ieiunus bibe, deinde piperis grana V et lauri bacas V ex aquae, ut supra, cyathis duobus bibe, deinde VII et VII ex aquae duobus, deinde VIIII et VIIII ex aquae duobus et si tam molesta tussis fuerit, ut non statim desinat, iterum deminuendo similiter facies, ut VIIII et VIIII et deinde VII et VII, V et V, III et III [et] cum aquae calidae binis cyathis bibas. [26] Cupressi bacae numero impares quam minutissime tritae et ex uino uetere ieiuno potui datae tussem potentissime leniunt. Eiusdem tenera cauliculorum a ieiuno commanducata ita, ut sucus transgluttiatur, mire sanant tussientem, si id adiectis semper impari numero cauliculis per triduum fiat. [27] Myrrae, storachis, opii, croci pares mensuras conterito et de contritis ac permixtis speciebus globulos ex aqua cicerculi magnitudine facito ac, priusquam dormitum eat, tussienti tria catapotia deuoranda, id est transgluttienda, dato; super quae tres aquae calidae cyathos potandos adicito; hoc remedio nocturna tussi laborantem cito liberabis. [28] Ventriculi gallinacei membranulam, qua sordes aqualiculi continentur, arefactam terito diligenter et cum uino potui dato; umidam tussem sedabis. [29] Tussem quamuis grauem maiorum natu intra quinque dies, paruulorum etiam intra triduum sanat, qui sulpuris triti quantum tribus digitis capere potest in ouo semicocto sorbili per triduum ieiuno aut per quinque dies dederit. [30] Hyoscyami —[Vnc.] I, sulpuris semunciam, fellis terrae —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] I, gentianae —[Vnc.] I, opii [Scrip.] II, marrubii —[Vnc.] I; mellis despumati quantum sufficiat supra dictis speciebus tritis cribratisque miscebis ac leuiter decoques. Inde si quis tussi grauiter conflictabitur, pastillum ad magnitudinem fabae ieiunus mane hauriat et in noctem cum calda aqua alium pastillum bibat; bonum ualde et utile remedium experietur. [31] Scillae bulbum unum purgatum tribus feruoribus in aqua decoques et ex eo quod fuerit tenerrimum sumes, id est —[Vnc.] IIII, panacis et iris Illyricae draĝ[g cum linea suprascripta]. quaternas, ammoniaci —[Vnc.] II. Haec omnia diligenter teres, sed scillam seorsum confricabis, tum omnia confundes et mellis optimi despumati ad colligendum in unum medicamen quod sufficiat mittes atque inde laboranti per cocleare bis uel ter diebus singulis dabis; intra dies septem etiam sanguinem excreantem et uetustae tussis molestia liberabis, dum aut deorsum purgatur aut per uomitum pituitae interius collectae umor effunditur. [32] Folia ulmi, quae orientem spectant, cum piperis granis totidem, sed impari numero trita et cum Falerno uino a ieiuno sumpta etiam purulentas tusses potenter emendant. [33] Salis quantum intra palmam tenere potest qui tussiet in potionem ceruisae aut curmi mittat et calidum bibat, cum dormitum uadit, neque postea loquatur, sed tacitus somnum capiat; cito sanabitur, si hoc uel triduo fecerit. [34] Milefolium tritum ex aceto potum tussientibus atque etiam stomacho ruptis et sanguinem excreantibus prodest. Similiter prodest quinquefolium tritum atque ex aqua potui datum. [35] Quinque ouorum incoctorum uitelli cum uini ueteris aut mulsi cyathis tribus permixti et calide per triduum poti excreationes cruentas emendant. [36] Nuces pineae inanes contusae in ollam mittuntur et quot fuerint nuces, tot hyoscyami unciae et aquae sextarii adiciuntur. Haec ad medias decoquuntur atque inde ad tussis remedium etiam pthisico bibenda ieiuno cotidie potio; etiam ex uino, si non erunt febres, salubriter dabitur. [37] Si de tussi stomachum quis aut latera dolebit, herbae uettonicae fasciculum cum suis radicibus in olla noua decoquat cum aquae lixiuae [Sext.] duobus, donec ad tertias consumantur, atque inde dimidium cyathum frigidum, cum dolore urgebitur, bibat. [38] Vettonicam, nepetam, puleium aequali mensura cum uini [Sext.] duobus et salis pusillo ad heminam decoques atque inde laboranti tussi et doloribus stomachi cyathos singulos ieiuno, ut per cocleare paulatim infundas, per triduum dabis. [39] Si quem tussis intolerabilis uexat, de lupi iecore arido uel exusto quantum uoluerit conterat adiciatque uinum, mel et aquam tepidam atque inde ad diem cyathum ieiunus bibat; intra paucos dies mire sanabitur. [40] Inuenta casu in uia portio de cribro impari numero foraminum collo inligata tussi et suspirio remedio est. [41] Ad tussem nimiam et ueterem remedium sic: Marrubii sicci [Pon.] III in ollam nouam fictilem mittes et aquae fontanae [Sext.] XVIII et decoques ad tertias. Deinde ipsam aquam colabis et in rudem ollam alteram mittes atque addes illic mellis optimi [Sext.] I, piperis triti semunciam et iterum ad tertias decoques, ut spissum fiat. Deinde diligenter in uaso uitreo repones atque ex eo ieiunus terna coclearia cotidie sumes. Aeque prodest marrubii uiridis sucus cum mellis despumati pari mensura decoctus et cocleare pleno mane sumptus et uespere. [42] Herba argimonia contrita et ex uino uetere diluta potui data unice tussientibus prodest; tamen, ut dixi, qui remediandus est ieiunus accipiat. [43] Betae radix piper adiecto conteritur. Ex eo ad piperis magnitudinem catapotia fiunt; inde bina ieiuno data deuorantur, donec tussis uitium consenescat. [44] Fabae solidae granum infusum in aqua adeoque inflatum, ut plus umoris nequeat haurire, subito deuoratum tussem mire tollit. [45] Lotium humanum uetus adiecto croco, ut odor eius occulatur, exhaustum ueteres tusses et eos, qui crassa pituita uexantur, emendat. [46] Si cui saliua resiliens tussem mouerit, aliquis ei in frontem sufflet; statim desinit. [47] Ex ouo duro interius quod est passo intritum adiectis aquae calidae cyathis duobus si antequam cubitum eas biberis, quietiorem a tussi maiorem partem noctis habebis et eius potionis adsiduitate sanabere. [48] Faba fresa tussientibus, in qua aleum coctum fuerit, maxime prodest uel ex melle in cibo sumpta efficaciter remedium praestat, sed et purulentas excreationes cohibet et sanat. [49] Ficus siccae tres cum hysopi modico et paruo rutae fasciculo et quartario fenograeci purgati cum aquae nitidae sextario propenso in olla rudi ad medias decoquuntur et colantur. Inde tres potiones per triduum tussi nimia laborantibus dantur; mirum remedium est. [50] Seuum ouium decoctum et cum uino austero depotum tussi medetur. [51] Sandaraca quoque cum resina terebinthina ex ouo sorbili sumpta tussem remediat. [52] Vettonicae pollinis draĝ[g cum linea suprascripta]. II in passi Cretici cyathis duobus permixta aqua calida utiliter aduersum tussem bibuntur. [53] Palmare remedium ad tussem sic: Feniculi sicci triti [Scrip.] VIIII, anethi similiter [Scrip.] VIIII, opii Hispani [Scrip.] II. Haec iuncta ex melle optimo temperabis et ex eo nucis auellanae magnitudine cum aqua calida mane ieiuno uel etiam digesto ad uesperam dabis. [54] Valde bonum et utile ad tussem qualemlibet hoc remedium est: Apii seminis [Scrip.] IIII, hyoscyami [Scrip.] II, anethi [Scrip.] IIII, opii [Scrip.] II, mellis quod ad colligendas et congluttinandas species supra dictas sufficiat, cum in puluerem fuerint redactae. [55] Tussi et cruditati medetur hoc medicamen: Costi —[Vnc.] III, cinnami —[Vnc.] II, piperis [Scrip.] V, item piperis longi [Scrip.] V, opii [Scrip.] II, croci —[Vnc.] I, mellis quod satis ad haec trita temperanda et catapotia facienda. Quae cum calda aqua et mane et sera, sed interiectis uicibus, dari oportet, quod similiter et de supra scripto medicamine fieri debet. [56] Aquam, in qua rutam et hysopum et rosam siccam decoxeris, uino inmisce et ita bibendam ieiuno offer tussienti; cito subuenies. [57] In ouum sorbile masticis puluerem mittes; sed opus est, ut mox coagitatum statim sorbeas, ne dilatione fiat crusta; quod exhausto facile tussem sedabis, si id saepius feceris. [58] Fabae grana quinquaginta tostata in furno, piperis totidem tundes et cribrabis et pulei tantundem mensurae, quantum fabae est, in puluerem rediges ac simul melle consparges et coques in olla rudi atque agitabis, ne comburatur. Postea de tepefacto medicamine per septem dies singula coclearia siue mane siue sera tussi laborantibus dabis; cito subuenies. [59] Herba centaurea trita ex uino dulci bibitur; mire prodest etiam his, qui sanguinulentum aut purulentum extussiunt, quos pthisicos dicunt. [60] Vuam passam enucleabis ad ponderis librae sextantem et diligenter teres, adicies senapis optime separatim triti librae sextantem ac deinde adiecto aceto scillito cum mellis modico teres et miscebis ita, ut eam spissitudinem habeat, ut pastilluli fieri possint, non tamen grandes. Inde qui pthisi et diutina tussi laborat, singulos cum calda aqua ieiunus mane et similiter dormitum uadens ad uesperam sumat. [61] Cerui pulmones cum suis gurgulionibus uirgulis tensos in fumo, donec arescant, suspende et ex his aliquid contusum tritumque diligenter adiecto melle eligmatis modo pthisico dato, quem sanari citissime uoles. [62] Lacerta uiridis uiua missa in uas fictile nouum et cum uini [Sext.] tribus decocta ad cyathum unum incredibiliter pthisico prodest, si ex eo uino mane ieiunus bibat cocleare unum. [63] Qui pthisi laborabit, laser tritum in aqua tepida ieiunus cotidie bibat; potenter remediabitur. [64] Cancros marinos inpari numero exustos uel aridos tritos et bacas laureas impari numero tritas adiecto melle atque adipe anserina remissa aequis ponderibus uniuersa permixta unum corpus facies atque aequaliter in duodecim partes diuides et in cibo aut in potione laboranti pthisico dabis; mire proderit. [65] Oua incocta duo in calice diffundes et deice olei optimi [Scrip.] II et axungiae uetustissimae in trulla ad calidam remissae [Scrip.] II et coagitato ac permixtum pthisico tepidum cotidie da bibendum, donec sanetur; ualde proderit. [66] Qui pthisi adficiuntur, maritima loca uitare debent atque illic maxime, ubi pix conficitur, commorari ibique coclearum carne cum uino excoctarum adsidue uesci. [67] Picem praecoquam siue quam uiscosam uocant et rubricam Scythicam, quam alii †spaltica† uocant, cum seui ceruini remissi cyatho uno et lactis bubuli uel ouilli pari mensura si quis iam periclitanti pthisico in potu uel cibo cotidie dederit, mire ei subueniet. [68] Mus gliris degluptus et cum oleo ac sale assatus pleumoniticis uel empyicis cibo datus mire succurrit; eos quoque, qui purulenta excreant, celerrime sanat. [69] Marruuii uiridis fasciculum et ambrosiae fasciculum et abrotani fasciculum mitte in ollam semodialem nouam et uini [Sext.] IIII et decoque ad sextarium, tum exprime herbas et cola et adice in ollam mellis optimi sextarium et postea decoque ad crassitudinem mellis. Ex eo uteris ieiunus cotidie plena ligula ad sanguinis reiectionem sedandam et ad stomachum confirmandum. [70] Butyrum nitidum et tantundem mellis optimi despumati coquito, donec color rufus sit, et in pyxide cornea reconde atque inde mane ieiuno singula coclearia dato, qui pulmonis exulcerati uitio fetidum olet uel purulentum et fetidum excreat. [71] Axungiae suillae uetustae unciae tres ex uini uetustissimi cotyla una decoctae potui pthisicis datae potenter remediatum est. [72] Anethi sicci ueteris puluerem et resinae pituinae puluerem cum adipe uetere anserino aut gallinaceo edendum mane ieiuno empyico coclearia tria et uespere tantundem dabis; mire subuenies. [73] Ad eos, qui sanguinem excreant, remedium efficax sic: Turis masculi diligenter triti draĝ[g cum linea suprascripta]. II, ammoniaci unam cum aceti hemina simul contemperabis ita, ut bibi possit, et laboranti ieiuno aemoptoico dabis. [74] Si quis purulentum tussit, ouum crudum cum pari mensura suci de porro sectiuo expressi tantundemque optimi mellis permixti calefactum ieiunus sorbeat. [75] Ad excreationem cruentam remedium sic: Cocleae elixatae teruntur et ex aqua calida a ieiuno bibuntur necnon ad idem cocleae inlotae ex aqua marina coquuntur et deuorantur. [76] Tussicis et empyicis prodest aqua, in qua Cydonea mala cocta fuerint, adsidue propinata; ipsa etiam si incocta manducentur, iuuant. [77] Sfongeae Africanae exustae cinis cum suco porri sectiui haustus empyicos sanat. [78] Rafani cocti cibo sumpti sanguinulentas excreationes celeriter emendant. [79] Gumen optimum in ore solutum et degluttitum summo empyicis remedio est. [80] Ruborum, in quibus mora nascuntur, cauliculi teneri tunduntur; ex his sucus exprimitur, qui in sole ad crassitudinem mellis spissatur agitatus; hic haustus sanguinulentam excreationem efficacissime cludit. Eorundem ruborum cauliculi teneri ex uino austero discocti eduntur idque uinum etiam merum potatum sanguinulenta excreantibus prodest. [81] Quagulum ceruinum siue leporinum siue haedinum in potione solutum bibitur utiliter ab empyicis uel aemoptoicis. Ceruini quoque cornus exusti cinis in potione datus similiter medetur. [82] Bubulus sanguis uel haedinus sanguis recens cum pari mensura aceti discoctus sanguinem excreantibus prodest, si per cocleare adsidue degustetur. [83] Glutinum, quo charta glutinatur, calidum in modum sorbitionis hauritur uel ex aqua calida sanguinem excreantibus datur. [84] Nuclei amygdalarum triti cum amulo et menta trita in qualibet potione utiliter ab aemoptoicis uel empyicis hauriuntur. [85] Semen salicis tritum et ex uino austero sumptum sanguinem tussientis sistit et uitium potenter emendat. [86] Hederae bacae, quae sunt luteae, inpari numero tritae et ex aqua tepida potae pthisicos sanant. [87] Herbae uettonicae folia in umbra arefacta et tunsa cribrataque reponito atque inde laboranti uulso uictoriati argentei pondus ex passo bibendum saepe praebeto. Quidam quo potentius herbae huius auxilium facerent, adiecto melle cribratum puluerem conprehenderunt atque inde fabae magnitudine dederunt laborantibus pthisicis, uulsis et reumaticis eosque, qui etiam purulenta excreabant, incolomitati solidae reddiderunt. [88] Ad pthisicos remedium et praesens et maximum, nam etiam uitae dubios sanat et quibus spes superesse nulla uideatur: Equi saliuam uel spumam cum aqua calida bibendam per triduum dabis; etiam quem tussi intoleranda et diutina laborare uideris, hoc remedio liberabis. Aegrum quidem sine cunctatione sanabis, sed equum mors subita consequitur. [89] Oua cruda duo in calicem uerguntur, eo adiciuntur olei optimi —[Vnc.] V, gari floris —[Vnc.] V, passi Cretici —[Vnc.] V, cumque haec in calicem conieceris, axungiae uetussimae —[Vnc.] V intromisso in uase igne dissolues eundemque liquorem calidum ceteris rebus adicies omniaque pariter super aquam feruentem remittes et calida pthisicis bibenda praebebis. [90] Herbae senicionis uiridis contusae et expressae sucus ad mensuram cyathi unius per dies singulos potui datus pthisicis miro remedio est, si interiectis diebus uel septies propinetur. [91] Rutae tenerae contritae cum ramusculis suis et expressae sucus cum aliquantulo bitumine ex uino uetere calido pthisicis [celeriter sanabuntur] similiter et empyicis potui <datus> medetur. [92] Oleastri folia si bene decocta ex melle comedenda dentur empyicis, celeriter sanabuntur. [93] Antidotum pthisicis incomparabile sic: Piperis albi [Scrip.] III, myrrae [Scrip.] I, opopanacis [Scrip.] I, turis masculi [Scrip.] I, opii [Scrip.] I, croci Siculi [Scrip.] I, zingiberis [Scrip.] II, laseris [Scrip.] I, rutae siccae [Scrip.] II, abrotani [Scrip.] II, narcissi [Scrip.] II, uettonicae [Scrip.] II, marrubii [Scrip.] II, pulei [Scrip.] III, mellis despumati optimi [Sext.] I, uini Aminei quartarium, papaueris triti [Scrip.] I. Ex quocumque liquore hoc pthisicis propinatum ualde prodesse memoratur ita, ut de contritis diligenter mixtisque speciebus catapotia fiant magnitudine fabae, quae aut integra haurienda aut liquefacta dentur et mane et uespera. [94] Trochiscus dielectru praestantissimus ad aemoptoicos, id est sanguinem uel excreantes uel uomentes uel eos, qui maxime cum tussi sanguinem iactant. Huius confectio sic: Croci [Scrip.] XV, sucini [Scrip.] XV, masticis Chiae [Scrip.] XV, iris Illyricae [Scrip.] XV, opii [Den.] II S[Sem.], psylliu, quod est semen nigrum minutum pulicibus simile, —[Den.] II S[Sem.]. Hoc semen coques in hemina aquae, donec densa fiat, quemadmodum de lini semine; quam colabis postea et reliqua omnia trita ex hac aqua colliges et formabis trochiscos habentes maximos [Scrip.] IIII S[Sem.], alios [Scrip.] III S[Sem.], minimos usque ad [Scrip.] I S[Sem.]. Ita ergo facies, ut pro aetate unusquisque et pro corporis firmitate accipere possit. [95] Ad eos, qui sanguisugas inscii deuorarint, cimicum in carbonibus positorum fumus remedio est, si ore hianti et faucibus apertis excipiatur; eici enim et expelli deuoratas sanguisugas hac ratione certissimum est. [96] In eo aceto, in quo prius ferrum feruens sit extinctum, butyrum missum et calefactum paulatim si absorbeatur, eiciet de stomacho sanguisugas. [97] Ad stridorem pectoris deponendum senapis optime triti cyathos duos et mellis optimi despumati cyathum miscebis et ieiunus die calido aut in loco tepido gargarizabis et sines patenti ore umorem decurrere. [98] Ne media doleant, luna septima decima semper alii incocti terna grana purgata transglutti; mire proderit. [99] Corallium tritum ex aqua potui datum reiectionem sanguinis reprimit. Cui rei et castaneae medentur, si coctae quam plurimae manducentur. [100] Ad tussem Vindiciani medici remedium singulare: Sulpur uiuum teres et inuolues de axungia porci uetustissima et dabis, ut transgluttiat tres pilulas prima die, secunda II, tertia I; tales autem pilulae erunt, ut facile transuorari possint. Hoc remedium etiam equis tussientibus prodest. [101] Ad tussem remedium efficax: Herba, quae Gallice calliomarcus, Latine equi ungula uocatur, collecta luna uetere liduna die Iouis siccata prius in ollam nouam mittitur cum prunis ardentibus, quae intra ollam mitti debent. Superficies sane eius argilla diligenter claudi debet et calamus inseri, per quem umor uel fumus caloris hauriatur intra os, donec arteria omnia et stomachum penetret. [102] Conpositio ad tussem: Mellis despumati [Pon.] I, anethi seminis —[Vnc.] III, piperis —[Vnc.] I. Haec diligentissime trita miscentur melli, ut, cum usus exegerit, bis in die terna coclearia qui tussi laborabit accipiat. [103] Conpositio eligmatii ad pulmonem corruptum reparandum: Marrubii fasciculum unum, hysopi fasciculum unum, glycerizae —[Vnc.] III, iris Illyricae —[Vnc.] III, inulae —[Vnc.] III, nuces pineas resinosas V, aquae [Sext.] VI, mellis [Pon.] V. Omnia haec in aquam nitidam infundes ita, ut ad tertias coquantur, hoc est ut simul uniuersa ad trisextium ueniant, postea adde supra scriptum mellis <pondus, ut ad mellis> ueniant densitatem. Quibus colatis et in uitro conditis terna mane coclearia, terna uespere, qui supra dicta ualitudine laborabit, accipiet. [104] Descriptio eligmatii ad pulmonem curandum: Herbae gladiatoriciae sucus, lilii siluatici sucus, marrubii sucus aequis mensuris parabitur, deinde quantum de tribus speciebus fuerit suci, tantum mellis mittetur ita, ut postea in sextario huius permixtionis tria coclearia olei uiridis mittantur. Quod tamdiu postea coquetur, quamdiu medicamen ad mensuram mellis ueniat. Ex hoc ieiunus accipiat terna coclearia et post cenam terna, qui pulmonis uitio laborabit. [105] Confectio unctionis ad ipsam pulmonis causam: Olei mollis [Sext.] I, cymini quartarium lento igni tamdiu coques, quamdiu cyminum percoquatur. Quod postea colabis et addes olei chamaemelini heminam, olei anethini quartarium, olei rosei quartarium, olei †ranacei† heminam, medullae ceruinae recentis —[Vnc.] III, adipis anserinae atque porcinae recentis —[Vnc.] VI, butyri recentis sine sale —[Vnc.] VI, cerae Punicae —[Vnc.] III. Haec omnia ad uaporem soluta miscentur et quando aeger ungueri habet, tolles ex eo uncias VI ad triduanam unctionem et addes illic suci de feno Graeco —[Vnc.] II, febrifugae —[Vnc.] II, lactis humani quartarium, quod lac sub hora, qua aeger ungendus est, mittatur nec calefaciat cum ceteris speciebus, et iacens in lecto unguatur lenta satis manu. Sed ante lucem, post unctus fuerit, statim lac uaccinum bibat eadem hora mulsum, non coctum, dum calet.

CAPVT XVII. AD SVSPIRIOSOS VEL AD DYSPNOICOS ET AD OMNES CAVSAS ARTERIORVM, DE QVIBVS RVPTIS SANGVIS EMANAT, ET AD VOMICAS <ET AD VOMITVS> RESTRINGENDOS ET PROVOCANDOS ET AD SITIM ARCENDAM ET AD SINGVLTVS INHIBENDOS ET AD REVMATICOS ET AD VVLSOS REMEDIA RATIONABILIA ET PHYSICA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad suspirium facit bene acetum, quod scillitum uocant, cocliario ter quaterue sumptum ad diem. Prodest et scilla argilla circumdata et furno cocta purgatis exterioribus putaminibus et quod eius tenerrimum est tritum adiectis mellis Attici duabus partibus et aceti boni una parte atque ita decocta et per ligulam unam semel in die sumpta. [2] Profuit multis ad suspirium uel dyspniam depellendam pulmo uulpis uel iecur in olla fictili exustum atque ad cinerem redactum et datum ad diem ieiuno mensura cocliariorum trium cum aquae cyathis tribus, si febricitabit, si sincerus erit, ex uino uetere. Profuit et pulmo cerui eodem modo arefactus et datus. [3] Prodest suspiriosis hoc medicamentum euidenter: Aluminis fissi [Den.] VI, opii [Den.] I. Aqua exigua opium diluitur, miscetur alumini ante trito; fiunt globuli ciceris magnitudine, dantur ieiuno ante cibum quaterni aut quini. Hoc medicamentum et ad sanguinis eruptionem ex interioribus partibus facit et ad ueterem tussem et ad pthisicos uel purulenta excreantes. [4] Hoc quoque medicamentum ad suspirium satis commode facit: Sulpuris [Den.] I, nitri [Den.] I, abrotani quod tribus digitis conprehendi possit. Haec contunduntur et teruntur curiose. Cum opus est, dantur ex his ieiuno cocliaria duo cum duobus cyathis aceti calidi. [5] Aliud medicamentum strumis et suspirio efficax, facit autem et ad lumborum diutinum dolorem et ad paralysin et ad hydropicos et ad lienosos. Conficitur sic: Bruoniae, id est albae uitis, radicis [Den.] XII, iris Illyricae [Den.] XII, ammoniaci guttae [Den.] XII, asparagi radicis [Den.] VI, scillae bulbi crudi tenerum ex interiore parte [Den.] XII, tragacanthi [Den.] VI. His mellis miscetur quod sufficiat, sed prius contusis diligenter et tritis, donec ceroti habeant temperaturam. Inde, cum opus est, datur ieiuno denarius unus cum aquae mulsae cyathis tribus. [6] Balsami semen tritum potum ex uino prodest suspiriosis, caducis, freniticis, pleuriticis et ad omnia uitia, quae in thorace subsistunt, pulmonis et suspirii causis medetur. [7] Thymum tritum potum ex uino extenuat et calefacit quae sunt in stomacho grauia, unde suspirium nascitur, uentrem quoque releuat, sanguinem extenuat et quae sunt gluttinosa et haerentia in thorace et faucibus detrahit. [8] Origanum cum croco tritum potatumque cum uino suspiriosis prodest. [9] Hysopum quoque aridum contusum et cretum ex aqua aut uino aut aceto aut melle datum aut decoctum cum aliquo supra dictorum liquorum suspiriosis medetur. [10] Marrubium aridum tritum cum mellis cocleario sumptum uel sucus eius potus aeque suspiriosis remedio erit. [11] Chamaedrys extenuata tritaque et pota prodest suspiriosis. Quae propter crassitudinem suam liquore aliquo, etiam aqua, extenuari debet et sic accipi. [12] Herba tiniatica contusa et ex melle cocliario sumpta suspiriosos curat. Rutae quoque atque herbae blattariae sucus per se datus aut radices earum incoctae aqua et potui datae similiter prosunt. Necnon et capparis radices idem praestant, si ita, ut supra scriptum est, accipiantur. [13] Resina terebinthina deuoratur ad magnitudinem fabae Aegyptiacae ab eo, qui suspirio laborat, uini cyatho super sumpto; quae res magno remedio est. [14] Centaureae tenuis sucus quantum nux auellana recipit cum aqua mulsa datus uel ianthidis herbae, quae umidis locis nascitur, unius fruticis folia trita cum cyatho aquae data suspiriosis plurimum prosunt. Vino uti oportet suspiriosos, in quo centaureae, absinthi, origani et tragoorigani et hysopi et thymi et pulei et rutae fasciculi tertia retracta fuerint decocti. [15] Cupressi pilulae tritae potae ex uino faciunt bene non solum ad suspirium, sed et ad iocineris et pectoris et uuluae dolorem, si feminis dentur. Folia autem eiusdem cum ruta trita et pota pectoris tollunt dolorem. Similiter cortex et radix cupressi decocta ad eadem prosunt, sed faciunt et ad sfalangionis morsum, si extrinsecus inponantur emplastri more conposita. [16] Acetum ex scillae bulbo factum mirifice prodest suspiriosis. Similiter acetum ex thymo, origano puleioque confectum prodest, si adsidue degustetur. [17] Vtiles sunt inter initia quamuis molesta suspiriosis sorbitiones de porro capitato factae et ex urtica atque nasturcii semine. Perungueri autem eos oportet rebus calefacientibus, certe pyrethro cum oleo decocto. Gestationes quoque per uiam myrteam prosunt, et, si super lecticam uel super lectum suspendatur illis myrtus, remedio erit. [18] Ad suspiriosos remedium salutare: Spumam de ore mulae collige et in calicem mitte atque ex aqua calida siue uiro seu feminae, quae hanc molestiam patitur, continuo da bibendam. Homo statim sanabitur, sed mula morietur. [19] Ad suspiriosos sanandos fel ursinum aqua dilutum bibendum optime datur; intra paucos enim dies potenter medetur. [20] Ad suspiriosos remedium potens: Herbae salutaris fasciculum et ficorum Africanorum aridorum selibram ex aquae fluuialis heminis tribus decoquito ad heminam eamque potui dato per triduum. [21] Ad sanguinis eruptionem siue ex arteria siue ex pulmone uel pectore bene facit symphyti radix, quam quidam inulam rusticam, quidam al Gallicum uocant. Lota haec aqua frigida et rasa cultello eburneo uel osseo datur. Sextantem librae ex ea aut eo amplius uel quantum potuerit debet manducare et deuorare, cui opus est; neque enim amara est. Oportet autem eo die acetum non gustet, quod interdum per se solum magnifice solet prodesse; sed huius radicis effectum resoluit, si cum ea detur. [22] Bene facit ad arteriae eruptionem polygoni sucus cyathorum duum aut trium per triduum datus, et plantaginis tritae eodem modo datus sucus plurimum prodest. Cretae quoque Samiae [Den.] unus sumptus ex aquae frigidae rigore detracto cyathis tribus ualedissime iuuat. Herbae etiam polii, quae, ut opinor, tiniaria uocatur, fasciculus, quantus manu conprehendi possit, in tribus heminis aquae decoctus ad tertias recte medetur eruptioni sanguinis ex arteriis, si quis inde laboranti cyathos tres ieiuno per triduum dederit. [23] Oportet autem sentienti uulnus interius loco ipso, sed aforis sfongeam cum aqua frigida recenti inponere uel ex aceto acri, sed frequenter mutare, ne concalefacta noceat, et uetare artus constringi, quod plerique medicorum faciunt ignorantes, quia incitatur sanguinis eruptio musculorum conpressione, quandoque omnis constrictio in utramque partem exprimit uenam. [24] Faciunt et composita medicamenta ad sanguinis eruptionem, quorum hoc est praecipuum: Acaciae suci uncia, hypocistidos, qui est sucus rosae siluaticae, quam caninam quidam uocant, uncia, balausti, qui est flos mali granati, quo coriarii utuntur, uncia, opi semuncia. Balausticum contunditur et cribratur uel siccum in mortario teritur, cetera pridie macerata in aqua commiscentur diligenter et pastilli inde finguntur, quidam maiores, quidam ad denarii semissem. Dantur resoluti iuxta aetatem uel uirtutem infirmi ex aquae frigidae cyathis tribus aut duobus. Hic pastillus bene facit et ad dysintericos et ad torminosos. [25] Alter pastillus ad sanguinis eruptionem mirifice faciens. Accipit haec: Tragacanthi [Den.] VIIII, Samiae cretae [Den.] VII, rutae Ponticae [Den.] VIIII, glycerizae suci [Den.] V, symphyti suci [Den.] VII, gummis [Den.] IIII, hypocistidos suci [Den.] VII, turis [Den.] V, aluminis liquidi [Den.] V, plantaginis suci [Den.] III et passi Myconii quod satis erit tritis diligenter supra scriptis speciebus miscebitur. Fient pastilli ad denarios singulos et ad semisses, qui pro aetate aut uiribus infirmi ex aquae tepidae cyathis tribus ieiuno dabuntur. [26] Ad reiectionem sanguinis ex ore manantis symphyti radix in uino decocta salubriter bibitur. Ligustri quoque sucum ieiuno per triduum dato; statim subuenies. Quae res et torminosis et dysintericis est salubris. [27] Si ex quocumque corporis loco sanguis per abundantiam nimiam exuberet et fluat, herbae Sabinae sucus, quantus uidebitur, siue uiridis siue siccae, contritae ex uino picato uetere optimo ieiuno per triduum dabitur. Sanabit haec potio etiam in uitae discrimine constitutum, facit autem et ad colicos et ad dysintericos, quibus tamen decocta datur. [28] Qui subito sanguinis uomitu laborat, corallium contusum et in puluerem redactum ex potione mixta calida bibat. [29] Ad uomitum nimium reprimendum sulpuris uiui pusillum et rasamen de cornu cerui tantundem in ouo sorbili tritum et permixtum bibi utile est. [30] His, qui cibum non continent, aloes minimum cum frigida aqua potui datum plurimum prodest. [31] Personaceae herbae radix contusa adiecto modico sale et uino sparsa et cotidie recens inposita super tumorem stomachi uomicas omnes per sudorem emanationesque occultas potenter expurgat. [32] Mandragorae draĝ[g cum linea suprascripta]., hyoscyami tantundem, opopanacis idem, croci Siculi tantundem, myrrae atque turis similiter, gummis itidem. Omnium specierum pares mensuras tere diligenter et in puluerem tenuissimum redige atque ex uino uetere collige paulo crassius quam spissitudo sit mellis. Ex eo medicamento ad mensuram uictoriati, id est dimidium dragmae, dabis ruptum et infirmum stomachum habenti in tribus cyathis aquae calidae eunti dormitum. Beneficium remedii prima statim potione sentitur, secunda incredibilis profectus est, tertia curatio omnis potentissime explicatur. [33] Ouum incoctum in calice defunditur et testa eius suco marrubii impletur et in ipso calice defunditur et mellis optimi despumati tantundem. Omnia haec in se permiscentur ac tepefacta hauriuntur; miro modo uomicas rumpunt et ad sanitatem laborantem stomachum perducunt. [34] In ouo sorbili cimicem unum contritum ieiunus ignorans qui sorbeat, desinet uomere; hoc saepe expertum est. [35] Conpositio medicaminis ad arteria sananda sic: Costi [Scrip.] III, spicae nardi [Scrip.] III, piperis [Scrip.] III, radicis lappae maioris, id est herbae personaceae, [Scrip.] III. Haec omnia simul teres et ieiuno in balneo ex uino candido bibenda protinus dabis. [36] Herbae uettonicae folia arefacta contusa cribrataque prosunt suspiriosis, si ex eo puluere cocliaria singula ex aquae calidae cyathis duobus ieiuni interiectis diebus, donec sanentur, biberint. [37] Aqua, quae in arborum lacunis cauisque corticibus consistere consueuit, suspirioso potui data celeriter eum sanabit atque omni periculo liberabit, si adsidue uel ipsa pura calida uel mixta potetur. [38] Sitim quamlibet molestam reprimes, si aquam tepidam cum oleo permixtam biberis et continuo uomeris denuoque, si necesse fuerit, id facies; quo facto sitis maxima consenescit. [39] Gallinacei oui uitellum semicoctum oleoque permixtum si quis sorbeat, sitire desinet. [40] Lapidem de aqua fontana sublatum statim sub lingua pone et illic aliquamdiu tene; sitire desines. [41] Glycerizae surculum paruum sub lingua habeto et saliuam, quae creuerit, transglutti; quo facto neque sities neque os tibi inarescit. [42] Ad singultus inhibendos fistucam, quam bibens in calice acceperis, protinus supercilio sinistro imponito; continuo remedium experieris. [43] In aquam calidam manus missae diuque illic retentae singultus crebriores inhibere dicuntur. [44] Anulus in sinistra manu in medio digito positus uel ibidem translatus singultus statim compescit. [45] Si quis singultiens aceti scilliti cocleare plenum acceperit, statim singultire desinet. Idem praestat et aquae satis frigidae adsiduus gustatus et si quis spiritum introrsum reuocet et aliquamdiu contineat, similiter remediabitur, nec minus huic rei prodest sternumentum in tempore excitatum. [46] Herbae trixaginis contusae in lignea pila sucus expressus cum uino calido potui datus ruptos siue uulsos et reumaticos efficaciter sanat. [47] Asparagorum radix ad pondus denariorum duorum et brassicae folia tantundem mensurae contrita atque ex uino nigro uel austero potui data uulsis et reumaticis mirifice prosunt. [48] In pila, in qua frumentum tunditur, quantulumcumque sordium aut pulueris inueneris collige itemque in eo loco uel foramine, in quo ianuae pessuli descendunt, quidquid reppereris collige et in unum permisce et tacite uel occulte [loco uel] potionem aut cibum uulsi laborantis insperge; continuo malum dolorque sedabitur. [49] Serpentis senectus, id est exuuiae, licio alligatae et uulso circumdatae mire prosunt. [50] Stercus uerris primo uere collectum arefactumque et tritum in potione datum efficacissime uulsos et reumaticos sanat. [51] Ad eos, qui sanguinem per os proiciunt, remedium tale: Testae nucis maioris conbustae diligenter terantur et cum aceto dentur; sed si febricitat cui medendum est, cum posca accipiat pro modo, ut causae sunt aut aetas uniuscuiusque patitur, id est ut unius nucis testae aut duarum uel etiam trium dentur. [52] Conpositio eligmatii, quod facit ad pthisicos et ad eos, quibus pulmo per destillationem uuae uulneratus est: Iris Illyricae —[Vnc.] I, spicae Celticae —[Vnc.] I, ysopi Cretici —[Vnc.] I, ameos —[Vnc.] II, resinae terebinthinae —[Vnc.] II, piperis —[Vnc.] II, erui russei —[Vnc.] II, butyri —[Vnc.] VI, mellis despumati [Pon.] III et —[Vnc.] VIIII. Ea, quae in puluerem redigenda sunt, tundes et diligentissime cernes, resinam uero et butyrum lento igne liquefacies, postea melle permixto totum supra scriptarum specierum puluerem colliges et simul commaceratum in doleolo uitreo repones utendum, cum usus exigerit, ita ut mature ieiunis terna cocliaria dentur.

CAPVT XVIII. VMERORVM ET CERVICIVM DOLORIBVS ET OPISTHOTONIAE ET HIRCOSIS ET VNGVIBVS ET PARANYCHIIS REMEDIA RATIONABILIA ET PHYSICA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Vmeri dolorem mustelae exustae cinis tritus et cum cera permixtus ac subactus et ceroti more impositus mire sanat. [2] Ad ceruices et neruorum subitos aut ueteres dolores et contusiones medicamentum ualde necessarium, quod diasteaton dicitur, sic: Masticis —[Vnc.] III, olei rosei libram, olei gremialis selibram uel quod sufficiat, cerae Ponticae libram, seui ceruini libram, medullae ceruinae libram, adipis pullinae libram, adipis anserinae libram, adipis scrofinae [Pon.] II, faenograeci suci heminam, lini seminis suci heminam, ibisci suci heminam, chamaemeli fasciculum, anethi surculos septem. Mastex cum oleo rosaceo in mortario conteratur; species uero supra scriptae lento igne decoquantur et suci cum cera seorsum misceantur et omnia mixta colentur. Sic postea mastex cum oleo supermittatur, et misceantur omnia diligenter mixtaque coagitentur ad focum et refrigerata in dolio uitreo reponantur, quibus, cum opus fuerit, ceroti more uteris. [3] Ceruicis dolor inflexibilis, quem opisthotonon Graeci uocant, leuatur urina caprae auribus infusa aut bulbo trito cum fimo eiusdem caprae ceruici inlito. Sed utilius nihil est medicamento diasteaton de adipe diuersa facto, quod supra scriptum est. [4] Ad ceruicum dolores remedium physicum sic: Ieiunus dextram manum saliua tange et dextrum poplitem perfrica, deinde sinistra manu sinistrum et hoc ter per singulos poplites facito; statim remediabis. [5] Butyro et adipe ursina perunctae ceruices statim sanabuntur. [6] Cerae selibram, olei cyprini selibram, absinthi uiridis contunsi uncias duas simul ad ignem permisce et pro ceroto utere ad omnes ceruicum dolores. [7] Rigor ceruicis adipe anserina uel potius gruina peruncta uelocissime mollietur. [8] Fici folia et poma eiusdem immatura contrita et inposita ceruici subueniunt. [9] Neruorum omnium rigori et perfrictionibus cito subuenitur malagmate tali: Olei laurini [Pon.] I, resinae terebinthinae [Pon.] I, picis liquidae [Pon.] I, axungiae ueteris [Pon.] I. Decoctis et permixtis una his speciebus nerui rigentes et offensi salubriter perfricantur. [10] Opisthotonicis et tetanicis lotium caprunum cum aqua mixtum efficaciter prodest, si ieiunis potui detur. [11] Summum opisthotonicis et arcthriticis remedium et multis experimentis probatum. Conficitur sic: Castorei, piperis albi, petroselini aequales portiones simul tundes et cribrabis atque inde cocleare unum cum uno cocliari mellis et aquae calidae cyathis duobus ieiuno ad diem dabis. [12] Farina lini seminis addito nitro ex uino calido in modum malagmatis temperatur et inponitur ceruicum dolori; statim medetur. [13] Farina quoque hordei cum ficu arida tunsa permixta et inposita idem praestat. [14] Lenticula in aceto discocta ceruicibus malagmatis more adposita dolores earum mitigat. [15] Ad ceruicum tumores sedandos ouorum uitelli cocti cum adipe anserina inlinuntur felle capruno aequis ponderibus permixto atque inde ceruices fricantur. [16] Rigores ceruicum seuo bubulo optime perfricantur; nam continuo mollescunt et dolor omnis abscedit. [17] Herbae uettonicae contritae sucus ad scripulos duos adiecto mulso potui datus dolorem ceruicum leniet; sed febricitanti ex aqua calida dari oportet. [18] Sal in sacco calefactus impositusque umeris omnem dolorem optime discutit, si adsidue commutetur, ut calidior ponatur. [19] Lana quoque sucida ex oleo calido umeris adposita medetur. Sfongea leuiter mucrone, quo homo occisus est, adtacta et calida umeris adposita medetur. Cetera uero, quae sunt in lacertis brachiorum et cubitis et digitis ac neruis et articulis causaria acopis et calefactoriis et remediis diuersis curantur, quae uariis locis sunt adscripta. [20] Ad hircos et alas faetentes remedium sic: Hirci maturioris cornu rasum uel exustum cum felle hirci miscetur et pondere aequo myrra adicitur, atque inde ascellae demptis prius pilis adsidue perfricantur. [21] Alumen scissum storachi mixtum si in unum conteras atque alas fetidas adsidue perfrices, bonum illis halitum excluso taetro odore praestabis. [22] Caro uitulina recens cum aceto cocta madidaque alis inposita fetorem hirci taeterrimum tollit. [23] Myrra sicca tunsa adsidue alas confrica; uitium fetoris mire emendabis. [24] Laserpicium uetustissimum tunde, cribra atque inde alas perfrica; similiter proderit. [25] Nitro ex aqua diluto uel alumine uino remisso utere quam saepissime ad alarum fetentium emendationem. [26] Ad paranychium et suppurationes unguiculorum glandem tritam cum sapone adpone, ibiscum quoque cum axungia et pane trito inpone. [27] Vt excussi ungues cito resurgant, quinquefolium cum adipe qualibet tritum inponitur. Oleastri quoque folia commanducata recentibus unguium uulneribus recte inponuntur. [28] Paranychio stercus ex auriculis inpone et linteolum superalliga; mirabere remedium. [29] Ad idem uuam passam enucleatam cum ture trito subactam sicut cerotum linteolo inductam inponi oportet. [30] De paranychio parietem continges et rursum digitum ducens dices ter: “Pu pu pu, numquam ego te uideam per parietem repere.” [31] Ad digitorum et articulorum subluuium uel suppurationem sedandam atramentum scriptorium ex aceto tempera et de pinnula inline digitum uel articulum dolentem. Lucernae quoque fungum contere et inpone paranychio uel digito contuso. [32] Ad cubiti uitium uel dolorem spuma argenti trita cum oleo rosaceo emplastri modo utiliter admouetur.

CAPVT XVIIII. AD LICHENEM SIVE MENTAGRAM VEL IMPETIGINEM ET AD ELEFANTIASIM ET LEPRAM ET AD EXANTHEMATA ET MACVLAS ET LIVORES TVMORESQVE DE FACIE ABOLENDOS ET AD GENAS SCABRAS ET CICATRICES MALARVM ΡVRGANDAS ET AD LENTIGINES ET STIGMATA DELENDA VERRVCASQVE TOLLENDAS REMEDIA RATIONABILIA ET PHYSICA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad lichenem siue mentagram, quod uitium neglectum solet per totam faciem et per totum corpus serpere et plures homines inquinare (nam Soranus medicus quondam ducentis hominibus hoc morbo laborantibus curandis in Aquitanica se locauit), huic ergo ualitudini maxime medentur cantharides tritae et inlitae cum suco uuae Amineae et cum seuo ouis uel caprae; sed prius facie lota et nitro diligenter curata medicamen inponitur. [2] Adeps uituli marini inposita mentagrae plurimum prodest. [3] Ficulni caules teneri in aceto excocti triti et inliti mentagrae medentur. [4] Idem praestat ibisci radix cum lupino et aceto ad tertias cocta et adposita. [5] Flos uisci cum calce subactus et adpositus mentagrae ualde est utilis. [6] Ad impetigines detergendas farinam erui mixtam cum aceto frequenter inducito. [7] Olei myrtini —[Vnc.] VI, olei schinini, id est masticini, —[Vnc.] IIII, lithargyri —[Vnc.] III, psimmythi —[Vnc.] II cum uino uetere simul teres et oleum statim postea mittes et diligenter permiscebis et sic uteris ad inpetigines abolendas. [8] Ad inpetigines detergendas lapathi radices cum aceto coques ad tertias et in eo iure iterum oryzam discoques et sic ad perducendum corpus uteris. [9] Cucumeris siluatici radices ad tertias discoques easque discoctas teres diligenter et addes lithargyrum ac sulphur aequali mensura et cerae parum atque inde loca, quae impetigo ceperit, perfricabis. [10] Ad scabidam impetiginem scillam albam sumito et bene contundito eaque inpetiginem inlinito et adsiccatam aceto acri mixto sale eluito, deinde spuma argenti contusa et rosa liquida perungueto et, cum adsiccatum fuerit medicamentum, rursum, ut supra diximus, aceto salso abluito atque iterum eadem ratione scillam tritam inlinito atque abluito idque remedium frequenter iterato, donec ad sanitatem perducas. [11] Picis liquidae optimae acitabulo uno adice farinam hordiaciam et nitrum et apium tritum et sulfur aequis ponderibus ac superfunde aceti albi acerrimi acitabula duo et in patina decoque simul ac postea calidum medicamen linteo inducito et sic corpori adponito; non solum impetiginem hoc remedio, sed et lepram sedabis et scabiem. [12] Impetiginem quamuis inueteratam cito abolebis, si faecula uini, qua tinctores utuntur, cum aqua permixta locum perunxeris ita, ut, dum quinquaginta numeras, illic esse permittas et continuo destringas; nam si diutius fuerit, altius uis eius insidet et ulcus grande faciet. [13] Glutinum taurinum aceto remissum adiecto sulpure uiuo leni igne decoctum ita, ut ad mellis crassitudinem perducatur, surculoque ficulno, dum coquitur, agitatum ac bis per diem impositum impetigines, quas Graeci agrias uocant, potentissime sanat. [14] Formiculas, quae Herculaneae nominantur, contritas modico sale adiecto impetigini adpone; miraberis remedium, nam celeriter expurgant. [15] Impetigines et lepras haec conpositio potentissime extirpat: Turis masculi, nitri, argenti spumae, sulpuris aequa pondera cum aceto acri teruntur et pinnula imponuntur siccatumque medicamen eluitur et rursum inlinitur adsidue elutum atque siccatum. [16] Si locum, quem impetigo adludit, auro circumscribas, postea eum omnino non adpetet. [17] Loco, quem mentagra obsederit, fimum murinum tritum ex aceto oportet inponi uel eiusdem muris exusti cinerem cum oleo adponi salubre est. [18] Aduersum elefantiasim, quod malum plerumque a facie auspicatur primumque oritur quasi lenticulis uariis et inaequalibus cute alba alibi crassa, alibi tenui, plerisque locis dura et quasi scabida, ad postremum sic increscit, ut ossibus caro adstricta tumescentibus primum digitis atque articulis indurescat. Hic morbus peculiariter Aegyptiorum populis notus est nec solum in uulgus extremum, sed etiam in reges ipsos frequenter inrepsit. Vnde aduersus hoc malum solia ipsis in balneo repleta humano sanguine parabantur. Mustelae igitur exustae cinis et eiusdem [beluae, id est elefantis,] sanguis inmixtus et inlitus huiusmodi corporibus medetur. [19] Nitrum contritum et ex melle et lacte bubulo impositum elefantiosis prodest. [20] Radix asparagi decocta in aceto et trita elefantiosis rationabiliter inponitur. [21] Mentastri folia commanducata uel contrita adposita elefantiosis medentur. Cedro quoque tabes illa adsidue peruncta sanatur. [22] Fel ursinum leprosos admodum sanat, si eo adsidue perlinantur. [23] Adeps quoque eius liuores et maculas eximit. Apii semen et anethi conteres et cum melle miscebis atque inde malandriosis quantum sufficiat adpones. [24] Inula contrita inpositaque primo quidem exulcerabit, deinde expurgata omni lepra detersaque putri et tabida cute nouam similemque cetero corpori reddet nec cicatrices foedas esse permittit. [25] Alii decocti aqua crura ulcerosa adsidue fota celeriter sanabuntur. [26] Herba, quae brittanice dicitur, cibo uel potui sumpta intra diem sextum leprae molestiam tollit. [27] Lapathi agrestis radices surculo erue easque sine ferro contunde adiectoque acri aceto subige et parum salis misce atque ex eo omnem corporis asperitatem in balneo cum sudore confrica; cito sanat. [28] Glutem uitulinum aceto remissum admixta modice calce uiua, ut crassitudinem mellis habeat, inlines locis leprosis atque illic siccari medicamen permittes; efficaciter proderit. [29] Vulpis stercus cum aceto tere et perungue lepram; cito subuenies. Omnem autem lepram inlitus hircinus sanguis emendat. [30] Ad exanthemata curanda oui cocti uitellus cum melle et psimmythio tritus rectissime adhibetur. [31] Pelliculae caprunae ramenta cum pumice trito acetoque permixta exanthematis prosunt. [32] Lotio humano si nitrum admiscueris eoque exanthemata frequenter elueris, reprimentur. [33] Oesypum cum melle Corsicano tritum et adpositum abolet de facie omnes maculas; quidam et butyrum addunt. Si uero et uituli fimus et fel caninum misceatur, medicamen utilius erit ita, ut pariter temperata omnia decoquantur. [34] Coclearum minutarum, quae passim inueniuntur, exustarum cinis cum melle permixtus tollit ex facie uitia omnia, lentigines quoque et liuores abolet. [35] Stigmata delentur columbino fimo trito et ex aceto inposito ita, ut adsidue medicamen superducatur. [36] De tincturis uel maculis corporis abolendis remedium sic: Oculos uel oua saepiae in aqua solue et cum melle permisce atque inde maculas perfrica; cito abolebuntur. [37] Lac mulieris puellam nutrientis cum melle et oleo permixtum omnes etiam ustionum maculas tollit. [38] Si nitrum cum oleo misceas ad spissitudinem mellis atque inde maculas inducas, mire detergentur. Sanguine quoque capruno maculae contactae abluuntur. [39] Si autem nescies, unde sit macula, ex caepae suco locum perfricabis et dulci aqua elues sesamumque commanducatum superinpones uel bulbum Africanum tritum cum aceto inpones. [40] Ne cicatrices appareant etiam de usturis et ut pili renascantur, facies tale medicamen: Calcis uiuae —[Vnc.] III, adipis porcinae coctae et colatae libram permisce et quanto diligentius tere uel confrica atque in modum cataplasmatis adpone. [41] Masticem personatam, saponem Gallicum, ceram Ponticam, oleum uetus, spumam argenti aequis ponderibus miscebis et coques ad spissitudinem liparae atque inde emplastrum maculis in facie uel pusulis et ulceribus adpones. [42] Ad nigridinem et maculas colli et uultus purgandas farinam de faba cum umore peponis, id est suco eius interiore, miscebis et facies trochiscos octo et siccabis in umbra. Ex octo illis quantum sufficiat teres cum aqua et inlines maculas atque ita uteris ante balneum, ut siccetur inlitio, et sic ingredieris et, cum umorem acceperis in calore, tum perfricabis et elues. [43] Ad tumorem siue liuorem de facie tollendum herbam Rhodiam ex aceto tritam inline et siccare permitte atque ita elue. [44] Vrticae folia contere et ipsa tantummodo cum suco suo cohibendis tumoribus uel abolendis liuoribus frequenter adpone. [45] Ad genas scabras et cicatrices maxillarum remedium sic: Chalcitidis draĝ[g cum linea suprascripta]. XX, misui draĝ[g cum linea suprascripta]. X, croci draĝ[g cum linea suprascripta]. VI, turis draĝ[g cum linea suprascripta]. X, myrrae draĝ[g cum linea suprascripta]. V, opopanacis draĝ[g cum linea suprascripta]. V, aceti [Sext.] V, mellis optimi [Sext.] II S[Sem.]. Quae sicca sunt tundes et in puluerem rediges et ex eo coques cum aceto et postea melle admixto simul omnia teres, donec sufficienter medicamen sit spissum uel liquidum, et in pyxide aerea pones et, cum opus fuerit, uteris ad perunguenda uel superlinienda quae sunt. [46] Ad genas scabras et scabidas et ueteres diatheses remedium sic: Aeris usti et loti, myrrae, opii draĝ[g cum linea suprascripta]. ternas, cadmiae ustae et extinctae uino draĝ[g cum linea suprascripta]. octo. Haec in puluerem redacta ex aqua fontana uel caelesti teres, donec leuia sint, et cum gluttinosa fuerint, superaddes mellis optimi despumati cotylam unam, deinde perfricando uel terendo concorporabis omnia et in pyxide aerea condes et, cum uolueris, uteris ad superlinenda quae sunt. [47] Sfongea noua cum aqua salsa calida saepius inposita suggillationes liuoresque detergit. [48] Fimus suillus in testa arefactus et tritus et cum oleo inpositus mire sanat liuores. [49] Apium uiride subtiliter tritum cum oui albo inlitum liuoribus prodest. [50] Malua erratica trita et calida panno inducta et oleo peruncta et sic adposita recentibus suggillationibus ac tumoribus et uexationibus neruorum ualde medetur. [51] Ad pusulas papulasue de facie tollendas medicamen conpones sic: Sagapeni —[Vnc.] II, scobis eburnae delicatissimae <—[Vnc.]> VIIII, myrrae <—[Vnc.]> II S[Sem.], afronitri <—[Vnc.]> II S[Sem.], tracanthi —[Vnc.] VI. Tunsa haec et cribrata cum melle liquidissimo et candidissimo teruntur ita, ut crassitudinem habeant mellis densioris. Ex eo in balneo uel ante horam lauandi facies diligenter inlinitur et post balneum eluitur. [52] Vt liuorem de facie tollas, gladiolum herbam palustrem harundine aut osse acuto radicitus auelles obseruans prorsus, ne ferro eam contingas. Huius radices tunsae et subactae atque emplastri more adpositae liuores potenter emendant. [53] Radicis, quae manducatur, id est rafani, cortex trita diligenter et cum melle permixta inlitaque suggillationes atque liuores, qui ex ictibus eueniunt, celeriter absterget. [54] Origanum ad summam leuitatem tritum in linteolo udo adpositum liuores de quo uolueris loco statim tollit. Mentastri quoque folia trita et adposita idem praestant. [55] Nitrum ex melle et lacte bubulo tritum atque permixtum adpositumque ulceribus in facie natis aut factis citissime medetur. Ipsum etiam nitrum cum puluere opii et suco thapsiae tritum adpositumque liuores statim eximit. [56] Caseus caprunus mollis, id est recens, cum melle subactus inpositusque et panno desuper tectus aut linteo suggillationes liuoresque celeriter absterget. [57] Mali, id est pomi quod manducatur, uel etiam Punici [uel etiam] corium contusum admixta polenta inpositum et liuores abolet et dolores sedat. [58] Lauri bacarum quartarium unum, myrobalani semunciam, faenograeci heminam, serpulli non multum. Tunsis, quae tundi oportet, atque omnibus in unum permixtis medicamen utile abolendis liuoribus facies, quo per triduum continuum, si ita necesse fuerit, uteris. [59] Pulmo ouillus quam recentissimus protinus, dum adhuc tepet, adpositus continuo discutit et expurgat liuores. [60] Alni folia quam plurima et recentia superinpone et alliga, medeberis tumori; liuorem uero etiam eum, qui de sanguine collectus uidebitur, tolles. [61] Absinthium tritum et cum melle diligentissime subactum malagmatis modo inpositum liuores cito eximet. [62] Vitelli ouorum incoctorum coagitati et inliti liuores, qui ex tumore aut conlisione aliqua facti erunt, etiam ueteres extenuant. [63] Ad lentigines de facie tollendas lenticulam cum scobe tenui de corno ceruino et seuum ceruinum pariter diuide, coque et tere atque inde faciem uel ante horam balnei [inde faciem] uel etiam in balneo frequenter inlinito ita, ut quasi pro pane molle utaris; efficacissimum medicamen experieris; sed lenticulae maior pars sit, cornus et seui aequalis mensura. [64] Herbam uerrucariam, id est heliotropium, contusam et subactam adiecta salis mica adpositamque malandriosis uel his, qui uerrucas patiuntur, prodesse plurimum constat. [65] Verrucarum genera omnia fimi canini exusti cinis curat inpositus. Vrina quoque canis cum suo recenti luto inlita plurimum prodest. [66] Sanguis recens muris occisi uel ipse mus diuisus atque adpositus sanat et abolet uerrucas. [67] Fimus ouillus recens manibus subactus et emplastri more adpositus deterget uerrucas. [68] Ad lichenem: Fabae farinae —[Vnc.] I, faeni Graeci farinae —[Vnc.] I, samsuci —[Vnc.] I, farinae hordei —[Vnc.] I, afronitri —[Vnc.] S[Sem.], sulpuris —[Vnc.] S[Sem.] erui farinae —[Vnc.] S[Sem.]. Haec omnia in pollinem tenuissimum redacta aceto colliges et permiscebis et ita licheni adpones.

CAPVT XX. AD OMNIA STOMACHI VITIA ET AD OMNES EIVS CAVSAS ET DOLORES ET AD OMNEM CRVDITATEM ATQVE INDIGERIEM DEPELLENDAM ET AD OMNEM VISCERVM ATQVE AQVALICVLI CONFIRMATIONEM ANTIDOTA, EPITHEMATIA, POTIONES, OXYPORIA, VNCTIONES ALIAQVE NONNVLLA RATIONABILIA ET PHYSICA REMEDIA DIVERSA EXPERIMENTIS PROBATA VSVQVE COLLECTA

[1] Principale atque unicum remedium ad stomachi et lateris dolorem aliaque nonnulla interni corporis mala, seu cum febre siue sine febre fuerint. Est enim conpositio mirifica, multis omnino necessaria infra scriptis causis, non ignorata quidem antiquioribus medicis propter effectuum probitatem, sed praecipue a Paccio Antiocho auditore Philonidis Catiniensis usu inlustrata; fecit enim magnos quaestos ex ea propter crebros successus in uitiis difficillimis, sed ne hic quidem umquam ulli uiuus uiuis conpositionem istam ostendit. Post eius mortem Tiberio Caesari per libellum scriptum data est et per eum in bibliothicis publicis posita uenit in manus nostras, quam ante nullo modo extrahere potuimus, quamuis omnia fecerimus, ut sciremus, quae esset. Ipse enim clausus componebat eam nec ullis suorum committebat pluraque quam recipit pimenta emi et contundi iubebat fallendi suos causa. Et sane in libello ipse fatetur non a se inuentam, sed usu exactiore comprobatam, ad quae uitia et cum quibus et quemadmodum data proficeret. Est enim non ignota, ponderibus tamen antiquis aut adiecit aut detraxit aliquid, et res, quae in hac conpositione sunt, non utique conueniunt ad antiquitates. Interdum enim earum quaedam [et] non tam multa, quaedam minus et pondere et numero specierum accipiunt atque ideo non idem omnibus praestant, cum interim haec mirifica temperatura composita mirificos effectos habeat. [2] Facit uero hoc medicamentum non solum ad stomachi et lateris dolorem, sed etiam ad plura uitia efficaciter, quamobrem semper habendum est compositum. Percurram autem quam breuissime, ad quae uitia qualiter datum prosit, ut et in libello eius scriptum est et ego ex magna parte expertus sum. [3] Sanat ergo morbo comitiali correptos, quos epilemticos Graeci uocant, et furiosos, quos uel maenomenos dicunt. Item sanat quibus subito tenebrae obuersantur in oculis cum uertigine quadam; scotomaticos hos Graeci appellant. Nec minus diutino correptis capitis dolore, quem cefalaeam appellant, prodest data denariis duobus ex aquae mulsae cyathis quattuor, cum remissi fuerint, et si frequenter, quibus necessaria est, corripientur, post binas ternasue accessiones danda erit. Haec antidotos hiera dicitur; hoc enim nomen tribuit ei propter duas causas, ut existimo: una, <ne> nomen eius uerum dicendo ostenderet, quae esset (dicitur enim a quibusdam picra, quia amara est, a quibusdam diacolocynthidos) <altera>, quod ideo inditum est, quo magis sub tanta specie nominis commendaret medicamentum. Sed si longo ex interuallo accessionibus supra scriptis, quibus medendum est, uexabuntur, in remissione eorum et in alio atque alio dolore saepius dandum erit medicamentum; ita enim aut ex toto remediabitur aut certe minuetur impetus uitiorum et sedabitur interuallaque maiora accipiet. Dari autem oportebit secundum purgationem bilis; nam fellita et spumosa et glutinosa deiciunt qui acciperint cum ptisanae cremore aut cum holere leui ex urtica et lapatho et malua facto. [4] Facit bene haec compositio et ad suspirium et ad uocis abscisionem et ad subitas praefocationes ex qualibet causa ortas et ad eos, qui saepe existimant se ab incubone inludi, qui usque eo hac molestia uexantur, ut interdum et uitae periculum adeant; est enim uitium non contempnendum, maxime in processu aetatis. Quibus dandum erit medicamentum proximo die eius noctis, qua incubonem pertulerint, cum interuallum a somno fecerint et quod satis sit deambulauerint. Dari debet ex aqua, in qua hysopum aut marrubium fuerit incoctum, habente cyathos quattuor uel quinque, ad pondus denarii unius uel uictoriati, prout res aut aetas postulauerit. Deinde post horas tres quattuorue cremor ptisanae aut altera sorbitio leuis detur. [5] Facit hoc medicamentum ad eos, quorum musculi maxillares cum maximo dolore tensi sunt adeo, ut aperire os nullo modo possint; tetanon hoc uitium Graeci dicunt. Item facit ad deprauatam faciem in utramlibet partem; cynicon spasmon hoc idem appellant genus morbi. Praecipue uero ad pectoris laterisque dolores prodest ex qualibet causa factos siue latenti siue manifesta, aut ex casu aliquo aut supra uires et supra modum ponderis portatione uel ex contusione, quae frequenter gladiatoribus accidere in praelusionibus solet. Nec minus eorum maxime sanitati conuenit, qui arbore alta delapsi sunt uel scalis deuoluti aut excussi raeda uel curriculo tracti. Sed his, id est ex manifesta causa uexatis, cum aceti cyathis tribus uel quattuor danda erit antidotus, his uero, qui ex occulta causa laborant, ex aqua mulsa proderit data. [6] Praeterea neruorum tensionibus et contractionibus atque doloribus omnibus mirifice conuenit. Quamobrem facit et ad tremulos et ad sideratione temptatos utralibet; una enim cum contractione, altera cum remissione neruorum conspicitur; paralysim hoc utrumque uitium Graeci appellant. Ad quod etiam, cum correpti sunt, prodest ex aquae mulsae cyathis tribus quattuorue datum ad pondus denarii unius aut uictoriati admixto castorei denarii semissem. Prodest et ad articularem morbum, quem arcthisin Graeci appellant, et ad spinae totius lumborumque dolorem ex aqua mulsa datum iuxta uires cuiusque. [7] Item ad podagram bene facit; nam et in praesentia detractione doloris releuat et in futurum omni molestia liberat; dimidio enim celerius sanantur qui acceperunt hoc medicamentum quam prius solebant sanari. Quid dicam, quemadmodum prosit ad duritias mammarum muliebrium, quae cum dolore magno solent nasci quasque nullum aliud medicamentum releuat? Nam has et ad praesens admodum curat et in perpetuum ex toto interdum sanat, quas quidem causas plerique medicorum insanabiles adfirmant; carcinomata enim et cacoethes haec uitia sequuntur. Sed ego honestas feminas quasdam saepissime hoc medicamento adfirmo sanatas. [8] Illud uero supra omnium opinionem est, quod stomachicis euidenter conuenit, cum sit uirosissimum amarissimumque medicamentum et stomachus ne aduersum leuia quidem et simplicia medicamenta aptus sit. Sed disposuimus in huiusmodi rebus potentiorem usus rationem sequi; expertus enim quisque intelleget stomacho quoque hoc medicamentum eximie prodesse. Remediat enim eos, quibus frequenter inacescit cibus, et eos, qui stomachi inflationibus urguentur uel doloribus uexantur adsidue et uel nauseant uel nimia saliua abundant uel inedia consumuntur stomachumque ita solutum habent, ut ex eo uarios liquores subinde reiciant consentiente capite, ut nullum genus cibi continere possint. [9] Item ad bilem atram generantes, quos melancholicos uocant, bene facit. Oportet autem non continentibus cibos secundum uomitum protinus oleo perunctis et diutius presse fricatis dari medicamenti denarium unum ex aquae cyathis tribus, deinde artus eorum constringere et interdum olfactariis reficere et commanducatione oliuarum contusarum earumque rerum, quae stomachum constringere solent, suberectos recubantesque alere, deinde, ubi deiecerint, solutis uinculis rursum perunguere et fricare totum corpus atque ita uarietate ciborum et perunctionis stomachum proritare ita, ut reficiantur, aut halica ex mulso aut malorum Cydoneorum suco uel ex granis Punici facto aut, si quos magis delectabit, frigida posca. Secundum quae sumpta et apala proderunt oua et intubi cocti uel non cocti ex aceto dati itemque lactucae et caules aplosiles ex posca decocti aut ungula porcina excocta et madida. Vulua quoque et murices et pelorides plurimum iuuant et pomorum praecipue sorba et mala orbiculata et pira Scaudiana, pira Crustumina Signinaque in olla reposita. Item prosunt uuae ex olla sumptae. Haec enim et huiusmodi, quae sunt his similia, confirmant stomachum, quibus escis et insequentibus diebus uti oportebit paulatim ad consuetudinem progredientes, donec omni molestia liberentur. [10] Est et illud stomachi uitium, quod cum siccitate et ardore eius et siti inrequiebili et, ut ita dicam, inextinguibili nascitur; encausin hoc Graeci uocant ab eo, quod exsiccat omnem stomachi umorem. Scimus quosdam urnas aquae bibisse nec sitim aliqua ex parte in praesentia compescuisse. Ad hoc denarius unus uel pondus uictoriati datum ex aquae frigidae cyathis tribus ita prodest, ut facile abstinere a potu diebus proximis possint. [11] Lienosis uero ex posca et iocineris duritiem diutinam habentibus ex aqua mulsa datum satis conuenit nec minus ydropicis, quibus datur eadem ratione. Sed his per conplures dies oportebit in ptisanae cremore sine ullo alio liquore dari. Prodest conpositio haec et colo inflato et ceteris intestinis, futuras quoque uel iam factas uomicas isdem partibus aut discutit aut celerius aperit. [12] Item menstrua mouet mulieribus, quae difficulter purgantur. Dandum autem erit his medicamentum ex aqua, in qua decoquatur herba, quae artemisia dicitur, aut quae dictamnos appellatur. Etiam ad papulas et sacrum ignem uel quam zonam uocant bene facit data ex aqua mulsa detracto prius sanguinem, si res postulauerit. Quod et in omnibus aliis uitiis supra dictis faciendum est; omnia enim auxilia adhibenda sunt, quae ex uso prodesse comperta habemus, quia adiuta antidotos faciliores habebit effectus. [13] Recipit ergo haec: <Cha>maeropis, quae herba similia querco folia habet, agarici, cucurbitae siluestris, quam colocynthidam appellant, stoechadis, singulorum denarios denos, opopanacis, sagapeni, petroselini, terrae mali, piperis albi, singulorum denarios quinos, cinnami, nardi spicae, myrrae, folii, croci, singulorum denarios quaternos. In unum omnia diligenter ponderata contunduntur et cribantur praeter opopanacem et sagapenum et myrram; haec enim mortario teri debet adiecto melle tenui, id est quam liquidissimo. Deinde ceteris permiscentur, quae et ipsa recipere debent tantum mellis, quantum satis erit ad conprehendenda et continenda ea uel conglutinanda. Reponitur medicamentum uaso uitreo sub signaculo; datur, ut supra diximus et quemadmodum diximus, cum summa obseruatione pro cuiusque rei causis uel mensuris uel necessitatibus. Est prorsus sacrum, ut auctor nominis huius appellauit. [14] Si quando autem efficaciore uoluerimus uti propter difficultatem naturalem uitiorum aut causarum diuturnitatem, ut si dandum sit furiosis aut comitiali morbo correptis uel lumborum perpetuum dolorem habentibus podagraue cruciatis, cucurbitae siluestris adiciemus ad supra dicta pondera denarios decem et opopanacis atque sagapeni denarios quinos. Quamobrem utraque parata debent esse medicamenta, ut, cum opus fuerit, usus utrisque in promptu sit. Illud sane prae ceteris mihi credas uelim, dum in aliis rebus ipse uim eius experiris, hoc medicamento non solum non noceri stomachum, uerum etiam refici et confirmari supra omnium opinionem. [15] Medicamentum, quod proprie aduersus solutionem stomachi facit et fluorem eiusdem, maxime uero cum infirmi nihil cibi retinere possunt et quicquid datum est reiciunt. Recipit haec: Masticis candidae unciam, tragacanthi albi unciam. Contunditur tragacanthum cum radice, postea mastex trita adicitur et reponitur medicamentum in uitreo uaso. Dantur, cum opus est, cocliaria bina aut, prout oportuerit, plus minusue secundum uomitum factum ex aquae frigidae cyathis tribus. [16] Ad stomachi dolorem et inflationem remedium sic: Palmarum [Den.] XXX, anesi [Den.] IIII, croci [Den.] II, git [Den.] II, asari [Den.] II, <myrti> nigrae bacarum [Den.] IIII, iuniperi bacas enucleatas numero XX. Contunduntur seorsum omnia et in unum commiscentur, deinde fiunt pastilli ex melle, alii ad mensuram denarii, alii ad pondus uictoriati. Dantur ieiunis ex aquae cyathis tribus aut ex protropo musto, quod est passi genus. [17] Medicamentum siccum ad stomachi inflationem et dolorem et inediam. Mouet et urinam; ideo facit et ad hydropicos et iecur durum habentes et ad auriginem, quam quidam regium, quidam arquatum morbum uocant; refertur in Musam Antonium. Recipit autem haec: Aloes [Den.] V, croci, cinnami, nardi Syriacae spicae, asari, xyrobalsami, masticis Chiae, singulorum [Den.] senos. Dantur cocliaria bina uel terna ex aquae cyathis tribus. [18] Potio Cosmiana ad omnem internum dolorem, sed facit mirifice ad stomachi dolores et ad tussicos et pthisicos sanguinem et pus reicientes et ad iocineris uitia atque pulmonis et ad lateris dolorem nec minus ad torminosos et conuulsam aut ruptam aliquam partem intestinorum et ad destillationes et ad eos, qui somnum nullo modo capere possunt. Facit et ad ydropicos; siccat enim mirifice eos. Componitur sic: Dauci seminis [Den.] I, alterci seminis [Den.] I, turis [Den.] I [Vict.] S[Sem.], myrrae [Den.] I, croci <[Den.]> i [Vict.] S[Sem.]. Fiunt pastilli ad denarii semissem; dantur etiam febricitantibus et sine febre potissimum pleuriticis et peripleumoniacis ex aquae mulsae dilutae cyathis duobus, pthisicis ex posca, ad conuulsa autem et rupta ex melle et aceto, ceteris ex aqua calida uel frigida. Facit hoc medicamentum etiam ad eos, quibus stomachus inacescit. [19] Antidotus, qua utitur Cosmus ad omnia interna uitia, quae supra scripta sunt, necnon et ad omnes serpentum noxios morsus. Recipit haec: Glycerizae [Den.] VII S[Sem.] et tertias uictoriati uel duas partes, opii [Den.] VII et tertias partes uictoriati uel duas, castorei [Den.] VI et uictoriati duas tertiasue partes, piperis longi [Den.] V et uictoriati partem tertiam, piperis albi [Den.] V et uictoriati duas tertiasue partes, nardi Syriacae [Den.] VI S[Sem.], dauci seminis [Den.] VI, malobathri [Den.] V S[Sem.], cassiae nigrae [Den.] V et uictoriati semissem, turis [Den.] V, sil [Den.] V et uictoriati duas tertiasue partes, rosae caninae suci <[Den.]> VI, acori [Den.] II, sagapeni [Den.] II, balsami seminis [Den.] II, scordi [Den.] V et uictoriati duas tertiasue partes, myrrae [Den.] VI, croci [Den.] VI et duas uictoriati tertiasue partes, storacis [Den.] II S[Sem.], cinnami [Den.] VII et uictoriati duas tertiasue partes, zingiberis [Den.] VII et uictoriati duas tertiasue partes, phu [Den.] VII, petrosilini [Den.] XIIII et duas tertiasue uictoriati ponderis partes, feniculi seminis [Den.] IIII, saliuncae [Den.] ΙΙΙΙ, rutae siluaticae [Den.] II, agarici suci [Den.] II, gentianae [Den.] IIII, iris Illyricae [Den.] V, anesi [Den.] III, thalaspi seminis [Den.] VI et uictoriati tertiam partem, rosae foliorum [Den.] IIII, misui [Den.] V, gummis acanthini [Den.] II, cardamomi [Den.] IIII, scoeni floris [Den.] IIII et uictoriati duas tertiasue partes, opopanacis [Den.] VI et uictoriati duas partes et sextantem, resinae terebinthinae [Den.] VI et duas tertiasue uictoriati partes. Vino Chio uel Falerno bene odorato omnia contusa cribrataque consparguntur, et pastilli inde fiunt diuersi ponderis uel mensurae, quantum auellana et quantum faba Aegyptia est; qui dari debent non febricitantibus ex mulso, infirmis ex aquae calidae cyathis tribus. [20] Puleium tritum uel in aqua maceratum adiecto aceti paululo et potum nauseam stomachi sedat. [21] Thymbra trita cum melle sumpta pituitam concretam in pectore et stomachi collectiones extenuat. Marrubium quoque tritum uel sucus eius cum melle epotus stomachi dolorem protinus tollit. [22] Scordei sucus ad mensuram denarii potus morsus stomachi tollit; datur enim sine febre languentibus ex mulso, febricitantibus uero ex aqua mulsa. [23] Pollion herba, quae a quibusdam libanotis appellatur, trita uel sucus eius cum melle tenui, id est modico, potus morsui uentris et stomachicis prodest. [24] Centaureae tenuis sucus quantum cicer ex aqua datus stomachicis prodest. Origanum quoque tritum morsus stomachi sedat potum ex aqua tepida; extrahit enim concretos liquores. [25] Prosunt etiam quaedam in aqua macerata stomacho, ut pira, mala Cydonea, palmae cariotae Thebaicae, mespila, capriolae de uite, rosae folia, granorum Punici mali sucus; bene facit etiam sucus malorum Cydoneorum per se cocliario sumptus uel cum alfita aut alica aut trago aut oryza. [26] Solutum autem stomachum et omnia reicientem initio quidem curari oportet extra, id est forinsecus, inposita ei sertula Campana cocta ex uino uetere aut ex aqua mulsa uel myrtae folia trita cum aceto et murra, nec minus lanam sucidam uel sfongeam aceto intinctam et expressam adponi oportet. Faciunt bene et folia uitis trita et mala Cydonia trita et palmulae tritae et emplastri more cum ceroto ex myrteo oleo facto imposita et folia tenera rubi uel lentisci uel porcaclae cum †azomi† polenta ex aqua frigida consparsa imposita prosunt. Fricandae autem erunt hae difficultates stomachi nec minus scapulae oleo uetere uel aliquolibet calefactorio unguento. Cibos uero dari oportet huiusmodi: Polentam cum passo protropo uel cum uino Falerno dulciclo †anbioano† atque alio eiusdem generis, item lenticulam cum beta uel oryza incoctis illic malis Cydoneis aut palmulis Thebaicis aut bacis myrtae uel foliis aut granis mali Punici aut lentisci foliis teneris aut rubi admixto illic aliquo supra dicti generis uino. Panis autem huiusmodi difficultatibus prodest summatim fermentatus. Edulia quoque prosunt haec: Intubi, lactucae ex aceto, brassicae, siser, cocleae bullientis frustella, ungellae, turdi, perdices, turtures, attagenae, palumbi, cancri, lucustae, lolligines, saepiae, mulli, murices, purpurae, pectunculi. [27] Ad resolutum stomachum dari oportet protinus cum reiecerit panem ex aqua frigida uel ex posca et si ne hoc quidem continuerit, statim dare debes lentem et betam coctam uel alicae ius uel oua apala uel ungellam discoctam uel cocleas elixas aut murices et aquam frigidam. Sed si nihil supra dictorum continuerit, dandus erit uini austeri meri cyathus et ex interuallo bis terue rursus ipsi faciendum erit. [28] Vinis quoque utendum est satis stomacho utilibus aut ex bacis myrtae factis aut ex malis Cydoneis pressis aut ex iuniperis uel hysopo condito uel origano uel ex marrubio uel ex ruta siluatica uel ex herba tiniaria, quam Graeci polion uocant, uel ex scordeo uel ex centaurea uel ex lycio uel ex absinthio uel ex terebintho uel ex lentisco uel ex piris Syriacis uel ex malo granato. [29] Ad inflationem stomachi, coli et uentris dolores dandum est huiusmodi medicamentum: Piperis [Den.] IIII, castorei [Den.] I, opii [Den.] II, myrrae [Den.] V, petroselini [Den.] IIII, anesi [Den.] III, nardi Syriacae [Den.] I. Contunduntur et cribrantur omnia et permiscentur; inde datur et ante noctem et in noctem cocliarium uel plus pro cuiusque uiribus cum cyatho aquae calidae et mellis quantum satis uidebitur. Haec potio somnum conciliat, concoctiones doloresque omnes sedat, praecipue autem prodest mulieri, quae colo uexatur et uiris eodem modo laborantibus conuenit. Item ad tumores praecordiorum etiam in febribus et ad tussim et ad lateris dolorem et ad conuulsa uel rupta interiora et ad urinae difficultatem data plurimum iuuat. [30] Cataplasma hoc stomacho inponere non alienum erit: Mali Cydonei ex farina cocti, id est illic inuoluti, [Den.] VI, careotarum pulpae subactae [Den.] III, cerae —[Vnc.] VII, croci [Den.] II, absinthi [Den.] II, olei malini aut myrtei [Den.] VI. Vino conspargitur crocum, arida tunduntur, cera liquatur et simul omnia commiscentur atque ita adponuntur mane in lecto stomacho laboranti. [31] Hoc quoque cataplasma stomacho utilissimum est: Palmarum interiores partes [Den.] III, croci [Den.] III, hypocistidos [Den.] I S[Sem.], mali Cydonei cocti, ut superius dixi, [Den.] VI, absinthi suci [Den.] III, floris mali granati [Den.] I S[Sem.], faecis uini Chii [Den.] VI, cerae [Den.] XII, olei myrtini [Den.] XII, chameliae eius, quae similia folia habet oliuae, ex aqua coctae [Den.] VI; mirifice enim prodest stomacho, praecipue sucus eiusdem similiter impositus ad conuulsa uel rupta conuenientissimus est. [32] Hiera ad stomachum confirmandum, mouet interdum uentrem, interdum urinam. Conficitur sic: Aloes [Den.] V, xyrobalsami, acori, croci, nardi Syriacae, masticis Chiae, singulorum denarios senos, malobathri [Den.] I. Teruntur quam diligentissime seorsum omnia ac deinde mixta in unum reponuntur. Cum opus est, dantur inde coclearia quibusdam duo, quibusdam tria ex aquae cyathis sex uel mixtis cum uini cyathis tribus, uel ex quolibet alio liquore, prout conueniet stomacho, eiusdem mensurae dabitur. [33] Peptice Cosmiana. Hoc medicamentum ad stomachi uitia et ad coctionem ualde utile est. Accipit haec: Petrosilini [Den.] VII, phu [Den.] IIII, piperis albi [Den.] XVIIII, inulae [Den.] V, nucum iuglandium animatarum [Den.] VI, nucum pinearum animatarum [Den.] XII, ami [Den.] VIII, ligustici [Den.] ΧΙΙ, zingiberis [Den.] VIII, carei [Den.] XII, apii seminis [Den.] XII, anesi [Den.] VIII, cardamomi [Den.] VIII, acori [Den.] VI, dauci seminis [Den.] VIII, †olisandri† seminis [Den.] XII, feniculi seminis [Den.] VI. Facit bene haec conpositio, cum habeat in se nihil taetri medicamenti, ad inflationem stomachi et cruditates et acidas ructationes et ad uentris dolorem et urinae difficultatem et ad conuulsa intrinsecus et rupta omnia et ad horrores. Mouet etiam menstrua mulierum, cum difficulter purgantur, item detrahit, si qua ex partu aut aborsu intrinsecus nociua substiterint. Datur omnino sine metu et ieiunis et ante cenae tempus et post cenam ad mensuram denarii unius uel duorum ex aquae cyathis tribus et si plus ponderis quislibet sumpserit, non laedetur. Praegnanti non est dandum hoc medicamentum nec febricitanti. [34] Antidotum Philonianum ad omnes internos dolores, quod ad tensiones stomachi et empleumatisem praecipue facit. Colicis quoque prodest, quibus in dolore ex aqua frigida datur; ceteris ex calida cum oxymeli dari debet. Tussem sedat, tertianas mirifice tollit ante momentum suspicionis datum. Omnibus autem ad modum fabae dandum erit. Constat ex his: Croci [Scrip.] XV, pyrethri semunciam, euforbi semunciam, spicae nardi semunciam, piperis albi uncias duas semis, yoscyami uncias duas semis, opii [Scrip.] III; melior erit, si addas petroselini [Scrip.] ΙΙΙ, dauci Cretici [Scrip.] III. Colligitur melle Attico et in uaso uitreo sub signaculo reponitur. [35] Stomacho laboranti cocleae prosunt, si in aqua ferueant et sic carbonibus torreantur atque ita ex ynogaro sumantur impari numero. [36] Stomachum reumatizantem et dolentem et languentem et dissolutum primum mansio lucida et non nimium frigida nec satis calida bene accipit; tum cataplasma fieri debet de foliis uitium uel, si uineae folia non fuerint, de rumicis siue rubi foliis uel de ea summitate rubi, quae satis tenera est. Hoc diligenter teritur cum dactulis quinque minutatim carptis in aceto diu maceratis. [37] Epithimatio hoc autem post cataplasma uti oportet, quod fieri debet de plantagine ea, quae arnoglosus dicitur, cum aceto trita. Cibis autem uti debet, cui medendum est, austeris et stypticis. [38] Cataplasma fit stomacho laboranti ex pomis Cydoneis optime percoctis; quae poma manibus subiguntur, deinde rosa sicca teritur et cribello medicinali criblatur, tum aceti optimi quantum sufficiat adicitur et simul omnia permiscentur factumque cataplasma stomacho calidum adponitur. [39] Porcacla, hoc est alium Gallicum, coquitur diligentissime et coctum bene edetur ex aceto ab eo, qui stomachum dolebit uel uitiosum habebit; cito ei proderit. [40] Cuminum teres et uino mixtum dabis bibendum ieiuno, si non febricitabit; si febricitabit ex aqua tritum dabis; continuo emendabis stomachi dolorem. [41] Nardum et mastex et semen apii cum baca lauri et absinthi semine aequis portionibus conteruntur; puluis hic super stomachum aspersus mire eum reficit. [42] Absinthi uiridis manipulum in caccabo nouo fictili cum aquae hemina decoques ad tertias et in ipsam potionem mittes masticis modicum et piperis triti grana septem uel nouem et sic mane ieiuno bibendum dabis; continuo sentiet stomachi laborantis medellam. [43] Ad stomachi carbunculum reprimendum dactuli in uino austero macerantur et admixto pomo Cydoneo cocto et rosa et mastice et aloe et oleo rosaceo stomacho adponuntur ita, ut cataplasma inde exactissimum fiat. Praeterea semper ante cibum infirmus stomacho debet accipere mellis Attici cocliaria duo uel tria pariter in uino austero decocti, quod duplum sit quam mel, uel pro uino austero sucus rosarum permixtus detur; siccat enim stomachum et recreat dissolutum et tarde cibum conficientem confirmat. [44] Mellis libra una, senapis tosti ac post diligenter triti unciae duae pariter coquuntur et ex eo plenum cocleare ieiuno, qui stomachi dolore laborauerit, datur. [45] Ad stomachum nauseantem et acescentem: Coriandri seminis triti [Scrip.] III et lactucae albae seminis triti cocleare unum. Haec aqua permixta ieiunus accipiat; prodest. [46] Stomachum conroborat herba absinthi decocta cum uino austero atque ita subinde pota, si febres non erunt. Quod si inquietudo fuerit, cum aqua coqui et dari debet; mirum est. [47] Ad oletanos stomachi dolores malagma sic conpones: Faeni Graeci cyathum, lini seminis cyathum, ibisci purgati [Pon.] I, aquae [Sext.] VIIII, olei [Sext.] IIII, spumae argenti [Pon.] I, cerussae [Pon.] I, cerae [Pon.] I S[Sem.]. Haec omnia in unum concorporabis et decoques et, cum malagma feceris, in panno induces et stomacho adpones et circa uiscera tamdiu habebis et tam adsidue adpones, donec dolor abscedat. [48] Ad stomachum fastidientem escam et reuomentem rosae medium, quod semen portat, id est ipsum florem croceum, contundes et aluminis scissi, cyperi, bidellae, absinthi sucum, melidoti, rosae siccae, acaciae, iris Illyricae, olei nardini, cerae, opobalsami, pares mensuras harum omnium specierum conteres in mortario marmoreo ac stomacho epithematium mirificum superpones ad ignem, ut est consuetudo, conpositum. [49] Epithimatium optimum ad stomachum reparandum: Masticis —[Vnc.] VI, aloes —[Vnc.] III, storacis —[Vnc.] II, cerae [Pon.] I, nardi —[Vnc.] VI. Haec pariter miscebis et epithematium subtile facies, quod multis horis, certe hieme per totum diem, uti poteris. [50] Ad dolorem stomachi uettonicae radicis fasciculum in olla decoques ex aqua eandemque ollam sub diuo habeto opertam. Cum stomachus dolore uexabitur, usque ad tertias eandem aquam excoque et inde cyathum unum bibendum ieiunus ad diem sume. [51] Vrticam semen habentem in summo deme ac diligenter laua et ex ea sorbitionem facito bene conditam sine pipere; suauissime accipieris ad stomachum reficiendum. [52] Lactucae nigrae semen, quod ipsum ualde nigrum est, in pila lignea tunsum cum melle subige atque permisce et inde cotidie ieiunus sume cocliare plenum; bene stomachum laborantem accipies. [53] Ad dolores stomachi ueteres et ad stomachum fatigatum facies oxyporium sic: Piperis seorsum teres semunciam et bulbos XII incoctos separatim nimium diligenter teres et utrumque miscebis, tum adicies mellis optimi despumati [Sext.] II et ita in olla noua coques ad tertias et sumes ieiunus diurna cocliaria singula, bina uel terna tamdiu, donec corrigas stomachum laborantem. [54] Butyri libram decoque, quousque inde pars sexta decedat, tum cum eo serpullum coque et, si patietur stomachus tuus, ieiunus illud fortiter manducabis; sin autem fastidium erit, pultem facies et in ea mixtum manducabis. [55] Sal tritum ex mulso ieiunus contra dolorem stomachi qui biberit, remediabitur. Venter quoque ossifragi arefactus et potioni aspersus plurimum prodest. [56] Stomacho exulcerato cicatricem hoc medicamen inducet: Aloes [Scrip.] VIII, misui [Scrip.] VIII, turis [Scrip.] VIII. Tunsa cribrataque haec melle optimo conprehendes. Si plenius uel ualidius facere uolueris hoc medicamentum, myrram et anethum ex tertio adicies et dimidium cocleare cum potione mulsi ieiunus accipies. [57] Stomachi dolorem concitatissime sedant absinthi —[Vnc.] III, rutae —[Vnc.] III ex aqua ad dimidias coctae et ieiuno ad mensuram potionis bonae potui datae. [58] Marrubii uiridis fasciculum decoques ex aceti sextariis tribus usque ad heminam, tum exprimes marrubium et adicies despumati mellis quartarium et iterum decoques, quousque ad crassitudinem coeat. Inde cocleare unum contra dolorem stomachi ieiunus accipies. [59] Herbae uerbenae tunsae et cribratae pulueris cocliaria quinque laboranti stomachi dolore dabis ieiuno per triduum in tribus optimi uini cyathis; ceteris, prout uires erunt, dato; febricitantibus sane ex aqua calida dare debes. Sed si quis exulceratum stomachum habuerit, caprinum lac coctum frequenter bibat. [60] Rutae semen cum sulpore uiuo minore mensura adiecto aceto conterito atque ieiunus mane gustato; optime aduersum dolorem stomachi accipieris. [61] Repentinum stomachi dolorem tres cepucii longi purgati et singuli cum melle sumpti statim sanant. Necnon et terrae malum comestum dolores stomachi celeriter castigat. [62] Solutionem stomachi infirmitatemque confirmat oui semicocti uitellus et gallae pars dimidia tritae, si ante duas horas quam cibus sumatur mixta haec cum uino hauriantur, sed uetere et tepefacto. [63] Rancorem stomachi temperat caro uaccina ex uini et aceti aequa portione discocta et cibo sumpta. [64] Inflationem stomachi sedant marathi, id est feniculi, et apii radices in uino albo odorato uetere infusae. De quo si ieiunus quis cyathos duos potet cum calidae aquae cyatho mixtos, optime accipietur. Rutae quoque hortensis paulolum cibo sumptum uel in potione dilutum atque epotum inflationes stomachi conpescit. [65] Inflationem stomachi potentissime discutit fimus uituli recens ex uino potui datus. Hoc et dolores eius ex frigore aut cruditate obortos mirabiliter mulcet. [66] Remedium physicum magnum aduersum dolorem stomachi. In lamina argentea scribes et dices: “Aritmatho, aufer dolores stomachi illi, quem peperit illa.” Eandem laminam lana ouis uiuae inuolutam collo de licio suspendes et id agens dices: “Aufer mihi uel illi stomachi dolorem, Aritmatho.” [67] Dolorem et inflationem stomachi sanat iecur lupi prius aqua coctum, mox arefactum et tritum potionique inspersum. [68] Fastidium stomachi releuat papauer siluestre, quod Gallice calocatanos dicitur, tritum et ex lacte capruno potui datum. [69] Epithema optimum ad stomachum reficiendum mihique expertissimum. Conficitur sic: Masticis, turis, nardi spicae, aloes, absinthi singulas uncias, storacis —[Vnc.] II S[Sem.], croci —[Vnc.] II S[Sem.], cerae et medullae ceruinae singulas libras. Storachem et crocum pridie macera uino ueteri infusum et sic diligenter tere, medullam et ceram remitte igni, cetera tunsa cribrataque simul misce et ceroto superinfunde et in panniculo utere ad stomachum duabus uel tribus horis et, si durius uidebitur quam esse debet, oleum nardinum aut gleucinum illic adice, ut mollescat. [70] Hysopum coctum cum oxymeli ieiunus uel post cenam qui per cocleare cotidie accipiat, facilius conficiet cibum. [71] Radicem feniculi in uini cyatho radito et, priusquam cenes uel cum dormitum ibis, potui sumito; quo facto melius digeris. [72] Laseris uiui modicum ex aquae frigidae cyatho dilutum dormitum iturus bibe; digestorium mirum experieris. [73] Mellis Attici [Pon.] I, uettonicae tritae —[Vnc.] IIII in unum permisce et pone, ut conferueat. Quod cum refrigerauerit, facies pastillos nucis auellanae magnitudine et post cenam singulos hauries, quo facto prime quoslibet concoques cibos. [74] Item aliud embamma digestorium optimum et utilissimum sic: Ligustici draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, gingiberis draĝ[g cum linea suprascripta]. I, petrosilini draĝ[g cum linea suprascripta]. I, piperis draĝ[g cum linea suprascripta]. I, epithymi draĝ[g cum linea suprascripta]. I et laseris scripulum dimidium. Tunsa haec ac diligenter cribrata misceto cum passo. Hoc facit et ad eos, qui cibum tenere non possunt eumque uomitibus reiectant. Mox ergo cibum sumpserint, dato pastillum ad modum nucis auellanae de medicamine supra scripto et ad praesens eos abstine potu; cito remediabis. [75] Epithematium uehementissimum ad cibum conficiendum sic: Zingiberis ex aceto macerati [Pon.] I, auripigmenti [Pon.] I, faeculae [Pon.] I, calcis uiuae draĝ[g cum linea suprascripta]. II, senopidis Pontiacae [Pon.] I, lixiuae [Sext.] I. Trita haec in ollam nouam mittes et feruere facies simul, donec mellis crassitudinem habeant, et, cum opus fuerit, inducta panno calida uisceribus adpones. [76] Cum ibis dormitum, zingiberis modicum sub lingua teneto et ex posca calida manus laua; optime digeris. [77] Vrticae —[Vnc.] III, iris Calydoniae —[Vnc.] III, scoeni —[Vnc.] IIII, cyperi —[Vnc.] III, magmae —[Vnc.] III, petrosilini —[Vnc.] IIII, inulae —[Vnc.] II, piperis albi —[Vnc.] II. Melle colliges haec omnia trita et uteris oxyporio optimo ad digerendum, unde etiam cenatus parum accipies. [78] Cum te in lecto posueris, uentrem tuum perfricans dices ter: “Lupus ibat per uiam, per semitam; cruda uorabat, liquida bibebat.” Physicum hoc ad digerendum de experimento satis utile. [79] Puleium et nasturcium ex aqua simul decoctum mane bibe; emendabis uel discuties cruditatem. [80] Quercus uiridis folia cum salis spuma contrita et potui data remediant cruditatem. [81] Acorum Ponticum tritum ex aqua calida potum mensura cyathi unius ieiuni stomachum reficit cruditate depulsa. [82] His, qui nec potu iuuantur nec cibo et stomachi ructus amaros patiuntur, centauream, id est fel terrae, contritam ad mensuram denarii argentei ex aquae calidae cyathis tribus bibendam ieiunis per triduum dabis; statim discutietur infirmitas. [83] Sucum absinthi, quem Graeci chylon absenthiu uocant, auellanae magnitudine in aquae calidae quartario bibendum da ieiuno; componetur stomachus et adpetentiam ciborum habebit, quisque patietur ex infirmitate fastidium. [84] Oxyporium mirum Neronianum aestiuum et hiemale, si ei, cum uolueris, piperis aliquid adieceris, quod fastidium stomachi marcoremque detergit. Conficitur sic: In musti recentis et dulcis congio ex uuis albis facti atque in ollam grandem missi adduntur cydonea V non purgata totidemque mala Punica, additur et sorborum maturorum sextarius et rhus Syriaci sextarius, croci scripolus. Haec coquuntur usque ad crassitudinem mellis, postea diligenter colantur. Repositum medicamen seruatur in uitro signatum, sed omnino diligenter colatum, ut excrementa omnia separentur. Inde datur ieiuno ligula plena grandis. Hoc est oxyporium, quod Nero utebatur ad digestionem, quod Marcellus medicus egregius ostendit, quod et nos usu probauimus; nam et stomachum mire conponit et umores siccat. Excrementa quoque illa data dysintericis mirabile efficacia prosunt. [85] Ossifragi uenter madefactus adpositusque his ad stomachum, qui cibos non conficiunt, utilissimus est, uel etiam si tantum manu teneatur, plurimum iuuat. [86] Oxyporium Dionysianum ad digestionem et ad rigorem stomachi et ad confirmationem aqualicoli. Conficitur sic: Cydoneorum incoctorum tunsorumque sucus [Sext.] I, mellis despumati [Sext.] I, aceti optimi [Sext.] I. Haec in unum permixta uaso duplici decoquuntur, donec soliditas ad unum sextarium redigatur, additur pulueris petrosilini uncia una, cymini semuncia et bene contemperatum medicamen uasculo uitreo conditur sub signaculo, atque inde cocleare plenum a ieiuno accipitur. [87] Oxyporium Olympianum polyetes ad digestionem parandam. Accipit haec: Piperis —[Vnc.] I S[Sem.], zingiberis —[Vnc.] I S[Sem.]. In puluerem redacta et creta haec, cum ad digestionem temperanda erunt, ex melle dabis. [88] Oxyporium Pancharianum ad digestionem, quod et aqualiculi corruptelas uel acidiuas consumit et stomachum marcentem recreat, tertianam etiam cum uino et calida sub hora datum mire tollit. Conficitur sic: Piperis —[Vnc.] IIII [Scrip.] III, siselei —[Vnc.] I, zingiberis —[Vnc.] I S[Sem.], ameos —[Vnc.] I [Scrip.] VI, anesi —[Vnc.] II, libystici —[Vnc.] I S[Sem.], iuniperi Hispani —[Vnc.] I [Scrip.] VIII, ita, ut iuniperum abintus purgetur sublato semine et sic teratur. Haec omnia in puluerem redacta reponuntur in doliolo uitreo signato; ligula plena ex mulsa aqua datur ieiuno. [89] Ad cruditatem, quae nauseam facit, remedium sic: Vettonicae dragma I in oxymeli cyathis tribus mixta potui datur. Ius quoque pullinum, ubi coctus fuerit, cruditati opitulatur, si in primo prandio sorbeatur. [90] Ad digestionem parandam: Iuniperi bacarum enucleatarum et zingiberis et petroselini Macedonici et piperis uncias singulas, mellis libram unam. Quae sunt sicca, tundes uel teres et cribrabis diligenter, postea mel coctum, id est despumatum, admiscebis et uteris medicamine et ieiunus et post cenam per cocleare accepto quantum sit magnitudo auellanae maioris. [91] Ad stomachi dolorem in impetu cohibendum pomorum Cydoneorum cutem tolles atque inde —[Vnc.] IIII et pulei —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] I, zingiberis —[Vnc.] III, alei Gallici —[Vnc.] III, mellis selibram, aceti quod sufficiat adicies et diligenter trita omnia permiscebis atque inde cocleare plenum dabis etiam cibato. [92] Antidotum acharistum multiplex mirum. Facit ad eos, qui escam non digerunt et qui male ructant, et ad stomachi dolorem et ad lateris et uessicae et renium molestias et ad omnia, quae interius causas malae ualetudinis habent, id est ad scotum, ad febrem cotidianam et tertianam et quartanam, ad sanguinem tussientes, ad suspiriosos, ad dysintericos et ad colicos et ad epaticos et ad nimiam uigiliam et ad strofum et ad intestinorum dolorem; morsum etiam serpentis curat ter ad diem uulneri inpositum uel potui datum. Confectio haec est: Cinnamomi —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] III, piperis —[Vnc.] I, castorei semuncia, galbani —[Vnc.] I, storachis —[Vnc.] I, cassiae fistulae [Semunc.], piperis longi —[Vnc.] I, costi —[Vnc.] I, opii [Semunc.], spicae nardi [Semunc.], croci [Semunc.], mellis Attici [Sext.] I. Omnia ista tundes diligenter et cernes bene et in puluerem mollissimum redacta mensurabis praeter opium et galbanum. Galbanum in olla noua excoques ita, ut ter bulliat super prunas, opium autem cum uino uetere teres et permiscebis diligenter et tum cetera cum melle simul omnia permiscebis diu et diligenter agitata et recondes sub signaculo in pyxide buxea aut in doliolo uitreo et dabis cui uolueris ad modum auellanae cum mellis cocliaribus tribus uel quattuor, et postea dabis potionem calidae aquae et, cum dederis, accipies mercedis quodcumque; multi enim, qui cito curati sunt, ingrati extiterunt, propter quod ipsum antidotum acharistum appellatur, id est sine gratia. [93] Oxyporium, quod dicitur †olimation†. Facit ad calculosos et ad renium dolorem et ad inflationem stomachi, fleugmaticis quoque prodest et colicis, sed et tortiones et aemorroidas curat et quae in ano nascuntur. Restringit et menstrua nimia et epaticos et spleniticos et tussicos olitaneos curat et cadiuis prodest. Accipit haec: Inulae —[Vnc.] I, feniculi seminis —[Vnc.] III, piperis nigri —[Vnc.] II. Tundes haec separatim et cribrabis bene et conficies uel permiscebis melle semicocto et dabis nucis Ponticae magnitudine cum aqua calida. Quidam hoc in oxymeli soluunt, quidam in uino mixto accipiunt, alii consuerunt cocliario accipere purum ad lapides eiciendos. [94] Descriptio panni rustici facientis ad uiscerum curationem sic: Olei [Pon.] I, axungiae ueteris [Pon.] I, butyri [Pon.] I, herbae Sabinae [Pon.] I, barba Iouis [Pon.] I. Tamdiu haec decoques, quamdiu herbae arescant, postea colantur et additur cerae libra, resinae [Pon.] I, farinae de puleio [Pon.] I, puluis de baca lauri [Pon.] I, de fimo ouillo, unde ouibus in lana haeserit, [Pon.] I. Haec omnia in unum corpus rediguntur et permiscentur et inde pannus inducitur et quotiens uolueris reparatus stomacho adponitur. [95] Diatessaron, quod febrem sedat et uiscera componit. Accipit haec: Olei coclearia tria, aceti coclearia tria, mellis boni despumati coclearia tria, uini ueteris boni coclearia tria. Haec tamdiu decoquuntur, quamdiu omnia ad tria coclearia redigantur, et ita linteo inducta stomacho superponuntur uel ieiuno tepida per cocleare dantur. Facit hoc medicamen ad omnes stomachi molestias. [96] Ad dolorem stomachi uel tumorem uel uiscerum infirmitatem remedium sic: Suci ex absinthio [Sext.] I, aceti optimi [Sext.] I, olei mollis [Sext.] I, cerae Ponticae libram unam, medullae ceruinae —[Vnc.] IIII. Haec lento igne decoques usque ad mensuram sextarii; exinde linteum densum tingues et mature in lecto uisceribus adpones utendum in horam secundam. [97] Confectio oxymelis diascilliu ad stomachi causas sic: Scillae libram comminues de astula lignea acuta minutissimis partibus et superfundes illic aquae nitidae fontanae [Sext.] III ac die tota et nocte copertum uas, in quod haec miseris, esse permittes. Alia die in olla rudi cum ipsa scilla deferuere facies lento igni usque ad sextarium aquae, tum linteo nitido exprimes scillam ipsam, ut sextarius ille defluat. Adicies huic sextario aceti optimi sextarium et mellis optimi despumati [Pon.] II et rursum in eadem olla feruere <facies> usque ad sextarium, tum recondes in ampulla nitida et signatum habebis et, cum inparationem stomachi senseris, cocliaria singula plena tepefacta ieiunus accipies. [98] Ad stomachi dolorem remedium physicum sic: In lapide iaspide exculpe draconem radiatum, ut habeat septem radios, et claude auro et utere in collo. [99] Epithematium ad stomachum confirmandum sic: Aloes —[Vnc.] III, turis masculi —[Vnc.] II, masticis albae semunciam, storachis —[Vnc.] II, croci —[Vnc.] I S[Sem.], melidoti semunciam, cerae Ponticae uel etiam rufae —[Vnc.] IIII, nardi —[Vnc.] VI, ius absinthi Pontici —[Vnc.] I. Haec omnia separatim tunsa et cribrata miscentur et coquuntur et inducuntur in panno atque ita mature stomacho adponuntur. [100] Ad digestionem parandam quisque sollicitus erit acorum ieiunus commanducet et iactet. Radicem quoque amaram et inlotam ieiunus commanducet necnon anethi semen etiam uiridis manducatum iuuat; nam et somnum conciliat et digestionem parat. [101] Conpositio medicaminis subfragi, quod facit ad digestionem et uitia stomachi siue aqualiculi. Accipit haec: Petrosilini Macedonici —[Vnc.] II, apii seminis —[Vnc.] I, siselei —[Vnc.] V, piperis —[Vnc.] V, nepetae montanae —[Vnc.] IIII, pulei sicci, quod in fumo non fuerit, —[Vnc.] IIII, thymi sicci semunciam, libystici etiam seminis —[Vnc.] II, inulae radicis tunsae atque cribratae semunciam, zingiberis semunciam. Ex his omnibus tunsis atque cribratis puluerem mollissimum facies, adicies deinde mellis optimi despumati quantum putaueris mitti oportere, id est ut prope liquidae ac temperatae colligi possint species supra scriptae, et sic recondes in uaso uitreo et, cum uolueris, ieiunus, cum tamen te digestum senseris, singula coclearia non plenissima matutinis horis accipies. [102] Confectio epithematii, quod stomachi uetustas causas emendat et ad digestionem confirmat. Accipit haec: Seuum taurinum, ceram, medullam ceruinam, axungiam ueterem, resinam terebinthinam, horum pondera singula aequalia, et mellis —[Vnc.] III, masticis —[Vnc.] III simul miscebis. Quae liquanda fuerint, liquabis igni et quae tundenda, in puluerem tenuissimum rediges et confectum medicamen linteo denso induces et stomacho uel uisceribus adpones, quod tamen ante momentum prandii detrahi conuenit. [103] Aliud epithematium, quod ad easdem stomachi causas efficaciter prodest, sic: Storachis —[Vnc.] II, aloes —[Vnc.] II, petrosilini —[Vnc.] I, cerae [Pon.] I, nardi [Pon.] I, masticis —[Vnc.] II, resinae frictae [Pon.] I S[Sem.], resinae terebinthinae —[Vnc.] II. Quae liquanda erunt et quae tundenda, similiter ut de supra scriptis speciebus facies et similiter medicamen usque ad horam prandii uteris. [104] Item aliud epithematium, quod arete dicitur, quod facit ad uetustas causas stomachi. Accipit haec: Cardamomi —[Vnc.] I, libani —[Vnc.] I, cerae —[Vnc.] VI, resinae —[Vnc.] IIII, storachis —[Vnc.] II, olei cyprini —[Vnc.] I, uini ueteris heminam. Cardamomum et libanum semote tundendum et cribrandum, storax uino infundenda et reliqua, quae remittenda sunt, lento igne soluenda et tum simul omnia permiscenda. Quod epithema similiter linteo aut phynicio inducendum et sic ad uiscera adponendum et in horam prandii, si non fatigauerit, habendum, ita tamen, ut aduerso pectore cuiuslibet pueri tepefactum ponatur. [105] Intiba decocta in cibo sumpta aut eorum aqua pota stomachum purgat. [106] Herbam uettonicam mense Augusto lectam cum semine et radicibus suis, sed sine ferro erutis, arefactam diligenter et excussam, ne terram habeat, contundes et cribrabis ac pulueris eius tenuissimi cyathos duos cum aquae sextariis sex in olla noua ad tertias decoques ollamque ipsam opertam sub diuo repositam habebis. Ex qua, si quando stomachi ardores concitabuntur, coclearia duo aut tria laboranti gluttienda dabis; mire subuenies. [107] Herbae uettonicae fasciculum, herbae nepetae ac pulei uirgulas singulas et salis paululum cum uini ueteris heminis tribus in olla rudi usque ad heminam decoques et ieiuno stomachico mane cocliaria singula aut eo amplius dabis. [108] Quotiens stomachi morsus sentire coeperis, glycerizae sucum de surculo eius trahito aut ipsam sub lingua ad magnitudinem cicericuli habeto; nec dolorem stomachi nec sitem sentis. [109] Lac bubulum tepidum incoctum subinde sumptum exulceratum quoque stomachum sanabit. [110] Coclea cruda deuorata ita, ut dentibus non tangatur, stomachum curat, certe languentem, si per triduum sic sumatur, emendat. [111] Cocleas, sed ueras Africanas, conditas ex sale et paulolo olei coctas, sed non purgatas qui ieiunus ternas aut quinas cotidie et frequenter sumpserit, rarissimo stomachi dolore uexabitur. Certe si carbonibus tostae sumantur, melius prosunt. [112] Si quis cymini triti ex melle terna coclearia cotidie ieiunus accipiat, stomachi dolore mire carebit. [113] Stomacho remedium optimum de experimento tale est: Petroselini uncias tres, salis uncias duas, nardi spicae unciam, amomi uncias duas, hysopi —[Vnc.] II, uettonicae —[Vnc.] II. Haec omnia in cucumam fictilem nouam mittes, quae sit sextariorum nouem, eamque aqua supplebis et obturabis, ut modicum spiramenti relinquas, et decoques ad tertias ac denuo aqua supplebis et rursum ad tertias decoques, tunc adicies mellis optimi despumati quartarium et tertia uice ad medias decoques ac postea in uasculo uitreo aut fictili recondes sub signaculo atque ex eo aduersum stomachi laborem terna coclearia ex aqua calida, si febres erunt, aut ex condito ieiunus, si non erunt, sumes. [114] Ne stomachus perfrigescat, unctio saluberrima haec est: Foliorum lauri et bacarum, faenograeci, samsuci, cupressi, myrti, roris marini uncias singulas contundes et in uini ueteris sextariis V per triduum macerabis, quarto die olei boni sextarios tres adicies et in olla rudi ad prunas non acres ita decoques, donec uinum consumatur; tunc colabis et excrementa uel sordes abicies et rursus ollam cum medicamine ad tenues prunas repones eique addes cerae nitidae libram, resinae terebinthinae purgatae selibram. Haec omnia permixta et coagitata ad modum ceroti recondes et, cum opus fuerit, non solum ad stomachi, sed etiam ad neruorum et musculorum perfricationem uteris saluberrimo unguento. [115] Antidotum Hadriani, quo utebatur Caesar Augustus. Quae potio dat omni corpori fortitudinem. Quisque enim ea usus fuerit, nec stomachi nec iocineris nec heparis nec splenis nec cordis nec lateris aut pulmonis aut coxarum dolores patietur, sed nec tussem nec perfrictiones nec pasmos nec coli dolores sentiet nec dysintericus nec hydropicus nec suspiriosus aut cholericus erit. Facit etiam hoc remedium contra omnes umores noxios et omnia uenena uel maleficia in cibo aut in potionibus data. Conpositio ergo eius est talis: Feniculi seminis, guminis, cymini Thebaici, thymi, pulei, origani, piperis albi, herbae Sabinae, petroselini, cedri semen, chamaedryos, cassiae bonae, Iouis barbarum, rapae seminis, nardostachys, iunci seminis, euforbi, echiu radicem, hoc est capsellae, cyperi, pyrethri, trifolii semen, quo mulieres utuntur in capite, amomi, serpulli sicci, gentianae, aristolociae longae, rutae agrestis semen, omnium supra scriptarum specierum uncias singulas, item rutae radiculam, quae facit ad porcorum incommoda, agni radicem, †hoclamsani† siue argimoniae radicem, draconteae radicem, quae radix est quasi costum et bene olet, acori radicem. Harum specierum singulas semuncias adpendes et omnia uel infra uel supra scripta diligenter tunsa et cribrata in puluerem tenuissimum rediges ac postea cum melle Attico, quantum ad spissitudinem sufficiat, permiscebis atque ex eo, cum opus fuerit, quantum auellanae est magnitudo ieiuno dare debebis. [116] Confectio aceti diascilliu ad digestionem et stomachi uitia sic: Scillam sumes et inde tolles durissima quaeque sunt et proicies, deinde omnia tenerrima concides minute, ut habeat libram semis, eamque crudam coicies in aceti congium unum acerrimi et cum diu macerata fuerit et conbiberit, tolles scillam et exprimes idque acetum percolabis et in uas bene picitum repones, eiusque aceti ieiunus mane si sorbeas singula uel bina cocliaria, stomachum curabis et quod ad oris olidi ualetudinem adtinet, hoc medicamento odor malus emendabitur et, si in naso polypus fuerit, hoc aceto gargarizato eicietur. Quod quidem acetum et ad claritatem oculorum et ad auditum aurium optimum est, si adsidue gargarizetur. Ad uocem quoque et ad suspirium et ad splenem optimum remedium est. Si quis autem inde ad diem sorbeat uel dimidium cyathum, colorem optimum habebit et facilius suspirabit et cibum melius conficiet. Nam si quis multum comederit et non concoxerit et cibus ei in stomacho inacuerit, sorbeat de hoc medicamento; continuo desinet crudus esse. [117] Vt scias uero, quantam uim habeat: etiam caducis datum prodest. Nam si uel duos cyathos cadiuus inde sorbeat et currat passus mille ducentos quinquaginta ieiunus, mire remediabitur, si uel tertio aut quarto die id acceperit. Quod si quis erit in accipiendo cotidie patiens, penitus carebit hoc morbo. Hoc medicamen et uentos eiciet et uenas purgat. Nam is morbus ex uentorum multitudine mouetur; frigescit enim corpus de inparatione et nauseam facit et uomitus mouet. Si quis ergo hoc sumat, omnem escam et potionem bene concoquet et nulla res ei nocebit, ac si uoles hoc medicamine pthisim sedare, adde uini dulcis paululum et sic dato mixtum sorbire ieiuno. [118] Si quis sanguinem excreabit, hoc medicamine accepto facile eiciet omnem molestiam, et uenae ei purgabuntur, quodque ad pulmones et arteria corrupta adtinet, per uomitum sanabitur, si hoc medicamento utatur adsidue, et si quem aqua intercutis tenebit, id est si hydropicus erit, sanabitur faciliusque curabitur, si recens morbus fuerit; nam per urinam illum cito digeret, et quod ad splenem attinet, extenuabitur. Oportet ergo prius uidere, unde quis morbus ueniat. Si a splene erit, uenter soluetur aut crura turgebunt. Dari itaque oportebit mane ieiuno duos cyathos, certe uel unum cyathum, si satis infirmus erit, dato. Quod si ab iecore erit morbus, mellis cyathum aut passi commisces cum cyatho eius aceti idque per dies aliquot dabis. Primum namque sudoribus uehementissimis, postea etiam urina multa purgabitur, deinde cibum et potionem libentissime sumet omniaque cito concoquet. [119] Ad stomachi dolorem arcendum cymas senapis uiridis ex aqua diligenter coques in olla noua easque conditas oleo et liquamine manducabis. Sane obserua, ut paululum salis mittas, dum coquuntur, propter bromum. [120] Mel, rutam, cyminum. piper simul tere et utere pro oxygaro ad inhibendum stomachi dolorem. [121] Papauer nostrate cum lacte suo simul decoques in aqua et ipsam aquam diligenter colatam stomachico cum melle Attico potui dabis. [122] Iris tunsae heminam, cyperi tunsi heminam in uini Amminei sextarium infundes, ut una nocte macerentur, deinde addes resinae terebinthinae —[Vnc.] VIIII, cerae —[Vnc.] III, quas cum olei cyprini selibra liquefacies. Deinde simul omnia miscebis et manibus subiges atque malagmatis more stomacho laboranti adpones. [123] Ceram, adipem anserinam et butyrum in se decoque et in panno tenui stomacho calidum adpone; confestim dolori stomachi subuenies. [124] Peucedani radicem contritam ex uino qui frequenter biberit, nec stomachi dolorem nec pulmonis inflationem patietur. [125] Item ad stomachi dolorem persici folia uiridia teres et cum axungia uetere purgata subiges atque in panno ad stomachum pones. Idem praestat mentastrum, quod supra ripas nascitur, similiter inpositum. [126] Oxyporium cydonite, quod facit ad stomachum et tussem, empneumatisin quoque soluit et digestionem citissime praestat. Conficitur sic: Cydonea matura purgabis deforis et deintus et pensabis ad pondo tria coquesque ex mulso in olla rudi et, cum fuerint cocta, eicies de olla in catinum uel mortarium, separabis deinde sucum illum, quem excocta dimiserint. Postea remittes cydonea ipsa in ollam et tunc addes ibi aceti pondo duo, mellis optimi pondo tria, mali granati expressi sextarium unum, coques postea lento igni, donec unum corpus fiat et habeat mellis spissitudinem. Postea autem refundes illud in mortarium et teres diutissime, donec omnis duritia dissoluatur, et, dum teris summatim, adicies semunciam zingiberis et piperis triti —[Vnc.] II, petroselini —[Vnc.] I et simul iterum discoques ac postea miscebis mulsum, ubi cocta fuerint cydonea, atque ita in uasculo uitrio recondes et, cum opus fuerit, per cocleare ieiunus accipies. [127] Stomachi et capitis dolores, tussem quoque longasque aegritudines curat et dysintericis medetur, leptopyritias sanat, dolori etiam faucium et synanchi succurrit tale medicamen: Piperis albi —[Vnc.] I S[Sem.], mellis Attici —[Vnc.] I S[Sem.], asari —[Vnc.] I, uettonicae, saxifragae, cassiae fistulae pondus ut supra. Haec omnia trita cum despumato melle miscebis et dabis coclearium grande plenum ex condito mixtum, febricitanti uero ex aqua calida. [128] Antidotum multiplex ad multa remedia. Recipit haec: Croci [Scrip.] XV, piperis albi —[Vnc.] II S[Sem.], amomi semunciam, pyrethri semunciam, dauci Cretici semunciam, folii malabathri, nardostachys, cassiae, apii seminis, euforbi, rutae seminis, petroselini, rosae siccae, opii singulas semuncias, obobalsami [Scrip.] VI, mellis boni [Pon.] II, cinnami semunciam. Si non fuerit cinnamum, mittes cassiae fistulae duplum pro eo et haec omnia tunsa cribrabis cribello tenui et sic misces opium cum melle et mittis in mortarium et diligentissime teres, donec unum corpus fiat, ac sic omnia permixta mittes in doliolum uitreum. Cum opus fuerit, ex hoc cholicis fabae Aegyptiacae magnitudine cum aquae frigidae cyathis tribus potui dabis, iocinerosis, qui iecur grauiter dolebunt, cum uino mulso dabis, ut supra scriptum est, epilempticis, quos caducos dicunt, dabis ut supra, pleuriticis cum aquae mulsae dabis cyathis tribus, stomachum dolentibus cum poscae cyathis tribus, dysintericis, qui persoluto uentre sunt, cum aqua frigida dabis, periodicis febribus qui laborant, id est accessionibus diurnis et nocturnis, cum aqua calida dabis, quibus dentes dolent et quibus sanguis de gingiuis defluit, cum posca frigida aut cum uino dabis ita, ut resolutum in ore teneant, spleniticis ex posca dabis, paralyticis ex aqua calida, praecordia dolentibus itidem ex aqua calida, tortiones uentris qui patiuntur ex aqua calida dabis, motiunculas leues qui patiuntur ex aqua calida dabis. Secundas etiam mulieribus, quae ex partu uel ex abortu remanserint, discutit, si ex suco faenograeci cocti uel ex mulsa bibendum detur. Apostomata etiam et omnia intrinsecus collecta expurgat ex mulsa datum uel ex feni Graeci suco. Sicca uero tussi laborantibus ex melle solo dabis, ad uuam stillantem ex mulsa gargarizandum dabis, his uero, qui fungos uenenatos comederint, cum oxymelis cyathis tribus dabis. Venenum si quis biberit, ex suco ptisanae resolutum accipiat. In omnibus sane passionibus [sunt] triduo continuo dabis; si necesse fuerit, iterum alio triduo dabis. Omnibus sane quantum fabae Aegyptiacae granum est dabis. [129] Confectio potionis ad omnem sanitatem utilis et ad stomachi confirmationem. Accipit haec: Lauri bacarum purgatarum —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, gentianae —[Vnc.] I, aristoloci rotundi —[Vnc.] I. Puluerem tenuissimum ex his speciebus separatim tunsis facies et postea permiscebis et repones et, cum uti uolueris, cocleare unum cum potione calidae aquae ieiunus accipies et interpositis diebus, cum uolueris, iterum accipies. Primo uere tamen incipies hac potione uti et deinde quomodo uolueris per tempora triduo continuo uteris. [130] Antidotum, quod facit ad omnes dolores internos et ad stomachum confirmandum. Recipit haec: Apii seminis [Scrip.] XXI, anethi seminis [Scrip.] VIIII, castorei [Scrip.] VI, piperis [Scrip.] III, opii [Scrip.] III, myrrae [Scrip.] III. Haec omnia separatim tundes et ex melle optimo temperabis et, cum uolueris dare potionem, in modum fabae globulos facies et dabis ex condito siue uino uetere, sed si febricitauerit, ex calida aqua. Haec confectio dicitur athanasia. Facit ad lateris et ad coli, praecipue ad stomachi dolorem. [131] Lini seminis et faenograeci et feniculi farinae singuli sextarii cum aqua mulsa decocti et in panno stomacho laboranti et uisceribus duris adpositi plurimum prosunt. [132] Ad eos, quos subito linquit animus et quibus mens alienatur aut uertigo est, cocleae cum suis testis tritae incoctae ita dantur per dies quinque, ut prima die coclea una cum passi cyatho potanda detur, alia die duae cum duobus cyathis, tertia die tres cum tribus cyathis, quarta die duae cum duobus cyathis, quinta die una cum cyatho uno. [133] Potio efficacissima stomachi remedio sic: Apii seminis draĝ[g cum linea suprascripta]. VI, petroselini draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, spicae nardi draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, myrrae draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, piperis longi draĝ[g cum linea suprascripta]. V. Contrita uniuersa haec diligenter in unum miscentur, deinde adicitur mellis optimi despumati quod satis sit atque in uaso uitreo mixta seruantur. Inde, cum opus fuerit, post balneum draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII aut etiam minus, si infirmior erit qui accipiturus est, ex aqua calida uel ex mulso in potione dabuntur. [134] Porri capitati excocti in cibo sumpti cum aceto plurimum prosunt stomacho laboranti. [135] Vrticae semen coctum iuuat stomachum, si cum pane manducetur et cum iure suo. Cydonea quoque incocta in melle seruata ieiuno data plurimum prosunt. [136] Thalassomeli, quod iucundissime et inflationes deponit et uentrem purgat sine stomachi uexatione; est enim et odore et sapore gratissimo. Quod hoc modo fieri debet: Aqua marina ex alto, id est de profundo, uel aqua caelestis cum sale mixta pari mensura mellis optimi despumati permiscetur et seruatur in uaso fictili et, cum opus fuerit, tepefacta potui datur. [137] Purgatorium efficax, quod nec stomachum uexat nec caput grauat et bilem deducit: Lactis capruni sextarium, salis ammoniaci —[Vnc.] II, mellis optimi —[Vnc.] I. In unum omnia diu contrita et permixta ieiuno potui dantur; sed post potionem diu inambulare debet, ut ipsa potio melius motu corporis prosit. [138] Sabuci liber inter corticem et surculum rasus et tritus atque ad nucis iuglandis magnitudinem ex aqua uel mulso potus miro modo detrahit bilem ac stomachum releuat. [139] Vettonicae herbae folia in umbra arefacta contunde et cribra atque ex eo puluere paululum et mellis decocti cyathum unum permisce atque inde post cenam ad magnitudinem ciceris transgluttiendum dabis ei, qui cibum euomit statim et non potest continere. [140] Radicem ficulneam uini ueteris cyatho uno inrade et, priusquam cenes uel cubitum eas, bibito, si uitio stomachi laborabis. [141] Laseris uiui modicum ex aquae frigidae cyathis quattuor dilue et dormitum iturus bibe, ut cibum bene concoquas. Radicem gustato dormitum uadens; idem tibi praestabit. [142] Rorem marinum ieiunus commanducet aut in aqua calida excoctum bibat qui cruditatem patietur; statim remediabitur. [143] Conpositio potionis ad dolorem stomachi siue ad nauseam reprimendam sic: Herbae mandragorae, quae nascitur in locis montanis, sucus expressus ad ponderis scripulum dimidium potatusque ex aqua calida uel ex mulsa nauseam expellit, abundantiam fleumatis purgat sedatque dolorem stomachi et fastidium discutit. Vltra hoc autem pondus ne dederis, quia nullius stomachus uim eius poterit sustinere. [144] Puleium cum oxymeli decoctum ad mensuram heminae tepefactum ieiuno et digesto dabis bibendum, non solum stomachum reficies, sed etiam si circa cor aliquid erit uitii, eadem potione sanabitur. [145] Ad stomachum conponendum uteris remedio tali satis commodo: Rutam, apium, anethum, cyminum aequis portionibus coques cum uini ueteris sextariis duobus, postea addes olei amari [Sext.] I et iterum coques uel aliquandiu conbullire permittes atque inde, cum utcumque residerit feruor, per globum lanae sucidae stomacho quod sufficiat infundes ita, ut postea densus lanae floccus supra stomachum iacentis ponatur. Post horam quam hoc feceris de nardo tepido stomachum perfricabis et de sabano molli leuiter detergebis, deinde infirmum deambulare facies. [146] Confectio epithimatii, quod stomachi uetustas causas emendat et ad digestionem confirmat: Ceram, seuum taurinum, medullam ceruinam, axungiam ueterem, resinam terebinthinam, horum pondera singula aequalia mittes, deinde adicies mellis —[Vnc.] III, masticis —[Vnc.] III. Quae liquanda fuerint liquabis et quae tundenda tundes et sic confectum medicamen in linteo adponetur stomacho; quod ante momentum prandii subtrahi conuenit. [147] Item aliud epithema, quod efficaciter prodest stomacho et uisceribus: Storachis —[Vnc.] II, aloes —[Vnc.] II, petroselini —[Vnc.] I, cerae [Pon.] I, nardi [Pon.] I, masticis —[Vnc.] II, resinae frictae [Pon.] S[Sem.], resinae terebinthinae —[Vnc.] II. Quae liquanda sunt liquabis et quae tundenda tundes et permiscebis et sic confectum medicamen similiter linteo inductum stomachum adpones. [148] Ad confirmandum stomachum uel conseruandum, si quis infirmum habet de quartanae labore, epithematium tenue: Axungiae porcinae, butyri, resinae frictae, herbae Sabinae, cerae rufae libras singulas, cerussae —[Vnc.] III, cerae Ponticae —[Vnc.] III. Haec omnia seorsum parata miscebis et simul decoques et sic uteris. [149] Descriptio Polyarchi ad stomachum post diutinas febrium molestias componendum: Cassiae —[Vnc.] I, rosae siccae —[Vnc.] I, cyperi —[Vnc.] I, cardamomi —[Vnc.] I, nardostachi —[Vnc.] I, nardoceltici —[Vnc.] I, malabathri —[Vnc.] I, iris Illyricae —[Vnc.] I, ynanthi —[Vnc.] I, masticis Chiae —[Vnc.] I, croci —[Vnc.] I, ammomi —[Vnc.] I, meliloti —[Vnc.] I, absinthi —[Vnc.] I, costi —[Vnc.] I, guttae ammoniaci —[Vnc.] I, aloes —[Vnc.] I, turis —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, delliu draĝ[g cum linea suprascripta]. VIII, storachis draĝ[g cum linea suprascripta]. X in uino infusae, xylobalsami draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, scynoanthi draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, resinae terebinthinae draĝ[g cum linea suprascripta]. XLVIII, nardomyri draĝ[g cum linea suprascripta]. LXIIII; ex quo cerotum facies adiectis olei rosei draĝ[g cum linea suprascripta]. LXVI, cerae Ponticae draĝ[g cum linea suprascripta]. CXXVIII, opobalsami draĝ[g cum linea suprascripta]. XVI. Haec omnia tunsa cribrata et cetera uino optimo madefacta simul in mortario colliges. Ex quibus trochisci uel magdalia fient; ceroto uero facto uel puluis supra scriptus uel ramenta miscentur.

CAPVT XXI. CORDIS DOLORI ET CORCO ET PRAECORDIIS REMEDIA RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Praecordiorum dolorem catuli lactantes admoti uisceribus humanis transferre in se adseruntur idque exinteratis perfusisque uino deprehenditur uitiatis eorum uisceribus. [2] Ad corcum carmen. In lamella stagnea scribes et ad collum suspendes haec: “Ante cane corcu nec megito cantorem ut hos ut hos ut hos; praeparabo tibi uinum, leua libidinem, discede a nonnita, in nomine Dei Iacob, in nomine Dei Sabaoth.” [3] Item ad id aliud carmen: “Corce corcedo stagne,
Pastores te inuenerunt,
Sine manibus colligerunt,
Sine foco coxerunt,
Sine dentibus comederunt.

Tres uirgines in medio mari mensam marmoream positam habebant; duae torquebant et una retorquebat. Quomodo hoc numquam factum est, sic numquam sciat illa gaioseia corci dolorem.” [4] Ad cordis dolorem uel ad eos, qui lumbricis in corde uexantur: Aquam maluae cum melle pari mensura permixtam tepidam ieiuni bibant. [5] Ad cordis dolorem herbae erythrodani, id est caulis purpurei, hoc est marini, uel sisymbriae sucum ad plenitudinem conchulae oblongae, quam Graeci tellinen, alii chemam macran uocant, cum aqua calida prope noctem dormitum uadens bibat. [6] Pinus uiridis acuculae contritae ex uino optimo potui datae cordis dolorem sedant ita, ut qui potionem acciperit pinguibus escis abstineat. [7] Dolorem cordis leuat cymini Aethiopici commanducati sucus frequenter transmissus. [8] Aduersum cordis pulsum uel dolorem mirum remedium, quod in lamella stagnea scribes: ΚΑΡΥΑΝΚΩ ΚΑΡΥΑΝΚΩΝ ΚΑΡΥΑΝΚΩΥ et fylacterium de storace subfumigabis et in collo ex licio suspendes; ita proderit, ut stupeas. [9] Ad dolorem praecordiorum cataplasma egregium: Lini seminis sextarium unum, feniculi seminis sextarium unum ex aqua mulsa decoques et in panno calido praecordiis saepius adplicabis; mire proderit. [10] Cerotum ualde efficax ad cordis dolorem: Cerae selibram, olei cyprini selibram, absinthi Pontici selibram. Absinthium tundes, ceram remittes et permiscebis ac pro ceroto uteris. [11] Qui praecordiorum ardore uexantur, si etiam febres et lumbricos habeant, hoc remedio sanabuntur: Ouum crudum summiter apertum exinanies idque implebis oleo uiridi et defundes et lotio uirginis pueri implebis et defundes, tum adicies parum mellis et in unum cum oui ipsius interioribus permiscebis et potandum ieiuno dabis. Hoc et stercus uetussimum et lumbricos noxios pellit et febrem acutissimam releuat. [12] Bulbi excocti triti inliti tumorem praecordiorum et uentris emolliunt. Item proficies, si ocimum triueris et eo praecordia spissius inleueris. [13] Feniculi farina cum pari mensura mellis decocta ceroti modo panno inlinitur et calens tumori praecordiorum inponitur. [14] Malagma ad praecordiorum tensionem et uentris ac stomachi duritiem diutinam cum dolore, quod et iecori et lieni prodest. Conficitur sic: Cerae [Pon.] I, guttae ammoniaci [Pon.] I, iris Illyricae [Den.] XXII, opopanacis [Den.] XX, anesi [Den.] XXV, faenograeci seminis [Den.] XXV, resinae terebinthinae [Pon.] L, adipis suillae ueteris [Pon.] L, aceti acris [Sext.] I, mellis [Pon.] II. Melle cum aceto permiscendum est atque illic arida omnia die et nocte maceranda sunt, terebinthinam uero et ceram et adipem liquefactam in unum ceteris admisceri oportet et deinde manibus diutissime subigi, donec sine offensione malagma temperatissimum fiat. [15] Ad cordis pulsum siue salissationem sucinum uerum mittes in aquam feruentem et illic esse patieris atque inde per triduum laboranti singulos cyathos tepefactos, si nimium erit frigus, dabis bibendos. Hoc remedium et homini et animalibus prodest.

CAPVT XXII. AD EPARIS SIVE IECORIS VITIA OMNIA ET MOLESTIAS VNIVERSAS REMEDIA RATIONABILIA ET PHYSICA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Rutae siluestris manipulo in ollam nouam coniecto decoctoque ex tribus heminis aquae ad heminam adicies mellis libram rursusque feruefacies. Ex eo per triduum ieiuno potum dabis iocineris dolore nimio laboranti. [2] Hircinus sanguis adhuc calens supra prunas excoctus et cibatui datus ieiuno iocineroso mederi traditur. [3] Viuerra tosta porcelli lactentis modo inassata et cibo data ieiuno mire iocineroso succurrit. [4] Epatice experta sic: Piper album et masticem aequis portionibus tundes et cribrabis rursusque in mortario teres atque ita oleo Hispano optimo temperabis, ut sit spissum. Inde catapotia facies magnitudine ciceris eaque in sole siccabis, ut durescant, tunc in pyxide recondes et ex his unam pilulam ieiuno in ouo sorbili dabis adiciesque parum salis, sed per triduum dabis. [5] Tumori iocineris adprime medetur hoc remedium: Inulae radicis —[Vnc.] III, quae Graece dicitur helenium, decoques ad medias in aquae sextariis tribus atque heminam ex ea ieiuno in dolore bibendam dabis idque per triduum facies. [6] Ad ueteres iocineris dolores potio optima sic: Nardi spicae [Scrip.] VIII, croci [Scrip.] II, myrrae [Scrip.] III, cassiae [Scrip.] VIII, scoeni [Scrip.] VIII. Omnia trita et cribrata melle optimo conprehendes et dabis ieiuno in potione [Scrip.] III ex aquae mulsae cyathis IIII, quousque uitium extirpes. [7] Ad tumorem iocineris et ad dyspniam remedium sic: Petroselini, costi, chamaepitys aequa pondera tundes, cribrabis et dabis ieiuno epatico duo cocliaria cum aqua mulsa. [8] Melanthium, id est git, quantum cocleare recipitur, contere et da cum uino tepido dulci bibendum ieiuno epatico. [9] Nimium laudatum iocinerosis remedium sic: Picem duram contere et ex ea da potandum ieiuno epatico cocleare unum cum uino austero. [10] In lamina stagnea scribe: “Ite ΝΕ ΡΩΥ” et desuper nomen eius iocinerosi, cui mederi uoles, scribe, laminam uero licio ligatam collo eius suspendes mundusque id facito. [11] Absinthi florem, cassiam, crocum, nardi spicam, asarum, scoeni florem, folium, masticem, xyrobalsamum, amomum, cinnamum ad dragmas septenas, aloes Indicae draĝ[g cum linea suprascripta]. VI. Tundes et cribrabis singula separatim eademque miscebis atque inde cocliaria bina ieiuno epatico cum mulsa aqua tepida aut uino uetere austero per triduum dabis. Quod remedium et ad digestionem et ad crapulam deponendam facit. [12] Antidotum ad epaticos sic: Pelecini seminis, eupatorii, iocineris lupini, picis Bruttiae, costi, faenograeci, piperis paria <pondera>. Haec tundes, cribrabis et melle conprehendes atque inde catapotia ad ciceris magnitudinem ex aqua calida dabis. [13] Antidotum Philonium ad iocineris et ad omnium uiscerum intrinsecus dolorem sic: Croci —[Vnc.] V, pyrethri idem, piperis albi draĝ[g cum linea suprascripta]. XX, yoscyami draĝ[g cum linea suprascripta]. XX, euforbii draĝ[g cum linea suprascripta]. I, nardi Indici draĝ[g cum linea suprascripta]. I, opii draĝ[g cum linea suprascripta]. I. Quae sunt sicca tunduntur, cetera in mortario conteruntur et permixta melle conprehenduntur. Haec potio his modis ieiunis danda est: ciliacis et cholicis, qui sine febre erunt, ex aqua frigida, febriculentis ex aqua, in qua anethum ad tertias decoctum fuerit, in declinatione uero febris ad magnitudinem auellanae, spleniticis ex aqua cum cappare decocta cyathis tribus magnitudine qua supra, epaticis dimidium auellanae modum, febriculentis ex hydromelis cyatho uel ex aqua mulsa, in qua anethum cum surculis suis fuerit decoctum, orthopnoicis magnitudine auellanae remissa in aceti scilliti cocliaribus quattuor ex aquae calidae cyathis quattuor, ad spasmum et cordis dolorem uel tremorem ex aquae mulsae cyatho magnitudine auellanae. Ad lateris dolorem ex aqua mulsa magnitudine auellanae contra noctem dabitur, ad singultos et quibus frigus etiam aestate insederit, ex aqua mulsa modo auellanae, pthisicis ex suco ptisanae uel ex mulsi cyathis tribus modo auellanae, dysintericis ex posca cyathis duobus modo ciceris arietini, auruginosis ex aquae mulsae cyathis duobus auellanae duplum, dysuriae et calculo ex aquae cyathis tribus, in qua tres manipuli apii fuerint decocti, magnitudine auellanae. [14] Potio ad epar utilissima; praeterea haec ipsa compertum et praesentaneum remedium est etiam ad lateris dolorem. Accipit haec: Piperis —[Vnc.] I, costi —[Vnc.] I, lupini sicci amari —[Vnc.] I. Haec omnia sicca tunsa cribrata mixta simul repones. Cum opus fuerit, unum cocleare plenum uel, si uires infirmiores sunt, rasum, id est ruclatum, cum uino austero ieiuno epatico per dies tres uel quinque continuos dabis ita, <ut in ip>so latere conplictus aliquandiu iaceat et cooperiat se sagis et, cum coeperit sudare, leuet se et deambulet diu. [15] Item expertum atque utile ad epar remedium de foliis fici aridis, id est siccatis sub umbra et arefactis tritis cribratisque, de quo puluere cum condito ad mensuram tria coclearia accipiet epaticus ieiunus et in eo latere diutule iacebit, deinde ambulabit et per triduum continuum hoc medicamen accipiet similiter obseruans. [16] Prodest mirifice haec conpositio ad tumorem et dolorem cum duritia iocineris et lienis, item ad renium dolorem bene facit; nam et colorem corporis restituit, qui propter uitia supra dictarum partium corrumpitur pallidusque conspicitur. Prodest hoc idem medicamentum etiam ad aquae mutationes, id est ad ydropem. Conficitur sic: Croci [Den.] X, nardi [Den.] II, cassiae [Den.] II, costi [Den.] I S[Sem.], schoeni [Den.] I, cinnami [Den.] I, myrrae stactae [Den.] I, mellis optimi [Den.] XXV. Datur ieiuno quantum faba est Aegyptia ex mulsi cyathis IIII. [17] Remedium efficax ad iocineris duritiam ueterem, quod et hydropicos et lienosos et arquatos et quibus opus est moueri urinam potentissime sanat. Muliebribus quoque causis prodest; nam et ex partu residua purgat, et mammis tumentibus prodest. Perduci illud, id est potari, ex mulso uino oportet. Conficitur sic: Anesi [Den.] VIIII, dauci [Den.] ΙΙΙ, petroselini idem, iuniperi idem, silis idem, tragacanthi [Den.] I S[Sem.], panacis radicis [Den.] VIII, iris, myrrae, costi, ammomi, singulorum [Den.] senos, cinnami [Den.] III, cassiae [Den.] VI, smurnei, quod est semen holeris atri [Den.] VIII, nardi Syriacae [Den.] IIII, acori [Den.] VIII, balsami seminis [Den.] VI, opii [Den.] V, erui moluti [Sext.] Ι, scillae coctae [Den.] II, uini Chii aut Lesbii quod satis erit. Pastilli ex his in puluerem redactis fiunt denariorum duum uel trium et dantur, cum opus est, ex mulso ieiuno et digesto. [18] Antidotos, quae Zopyre dicitur. Facit non solum ad iocineris, sed et ad lateris et ad pectoris et ad uessicae dolores et ad tussim ueterem et ad hydropicos et arquatos et lienosos et ad eos, qui mala medicamenta sumpserint, quae, siue postea data siue ante pota fuerint, per hoc remedium non nocebunt. Conficitur sic: Myrrae [Den.] VII S[Sem.], nardi Syriacae [Den.] V S[Sem.], croci [Den.] I S[Sem.], scoeni [Den.] II, cassiae [Den.] IIII, cinnami [Den.] VI, piperis albi [Den.] I, piperis longi [Den.] I, turis [Den.] I, scordi [Den.] ΙΙΙ, poli [Den.] III, rosae aridae [Den.] III, rapae seminis [Den.] III, anatis sanguinis recentis [Den.] IIII, eiusdem aridi sanguinis [Den.] III. Melle miscentur contusa et cribrata omnia, donec habeant ipsius mellis temperaturam. Inde plenum cocleare datur, sed a serpente percussis aut morsis ex uino, ceteris ex mulso uel aqua dari oportet. [19] Malagma ad omnem uiscerum dolorem, praecipue ad iocineris stricturas. Conficitur sic: Nardi Celticae, id est saliuncae, [Den.] XI, iris [Den.] VIII, meliloti, quod a nobis sertula Campana dicitur, [Den.] XXV, cyperi [Den.] VIII, ammoniaci [et] thymiamatis, id est storachis, [Den.] VIII, cardamomi [Den.] VII, croci idem. Omnia supra dicta contunsa et cribrata uno die et nocte in uino uetere macerantur praeter ammoniacum; hoc enim aceto dilui oportet. Post haec cerae [Pon.] II, resinae frictae [Pon.] I, olei rosei [Pon.] II uel tria, ut sufficere uisum fuerit, addentur. Liquefiunt, quae liquefieri habent, et refrigerata atque rasa ceteris miscentur atque unum corpus ita fit, ut diligentissime subigantur. Hoc et ad praecordiorum tensionem bene facit et ad uessicae dolorem. [20] Attali regis medicamentum, quod facit praecipue ad iocineris uitia et ad auruginem et ad aquam intercutem et ad lienosos et ad praecordiorum inflationem et ad pectoris dolorem et ad eos, qui colorem luridum habent. Conficitur sic: Croci [Den.] X, nardi Indici [Den.] II, cassiae [Den.] II, myrrae [Den.] I, cinnami [Den.] I, scoeni floris [Den.] I, costi —[Vnc.] I. Haec seorsum contunduntur et cribrantur, deinde ex singulis eorum supra dicta pondera sumuntur [in unum] et in unum melle mixta colliguntur atque in pyxide argentea reponuntur. Inde datur, cum opus est, fabae Aegyptiae magnitudo cum mulsi cyathis tribus, si sine febre fuerint qui sumpturi sunt; si febricitabunt, ex aqua mulsa dabitur. Prodest etiam calculosis haec conpositio, sed ad omnes causas ieiunis et maxime digestis opportune dari debet. [21] Ad dolorem iocineris physicum remedium sic: Calculus siue lapillus, qui a calculoso fuerit eiectus, super iecur dolentis alligatus statim proderit. [22] Glycia pota et uentrem laxabit et iocineri proderit et digestionem stomachi opitulabitur. Quam glyciam sic facies: Aceti [Sext.] I, mellis [Pon.] II, aloes —[Vnc.] III, feniculi radicis [Pon.] II, quas sublata cortice diligenter siccabis et tundes atque una nocte in aceto macerabis, postera uero die excoques ad medias et colabis, tunc admiscebis mel et coques sufficienter atque ab igne sublatum refrigerabis, ut tepescat. Postea aloen teres et miscebis, praeterea apii uiridis pugnum plenum et tantundem rutae uiridis addes. Haec omnia ad spissitudinem mellis cocta colabis et refrigerabis atque inde cocliaria terna cum aqua calida ieiuno et digesto per triduum dabis. [23] Item ad iocineris dolorem remedium sic: Folium de seplasio, costum, faenum Graecum, sed quod tostetur, pari pondere. Haec sicca tundes et cribro medicinali cribrabis; unde ieiuno cocleare propensum ex aqua calida per triduum dabis. Quod intermissis aliquot diebus rursus per triduum similiter bibendum dabis. Memento tamen, ut faenum Graecum diligenter torreatur, ut bene tundi possit, et omnia obseruet, quae infra scripta sunt, qui remedium accepturus erit. [24] Iecur lupi sublatum luna decrescente in fumo ponitur et, cum siccatum est, teritur. Inde particula trita miscetur pulueri aequis portionibus facto de faeno Graeco, lupino et absinthio et costo ita, ut ex eo, quod in se totum permixtum fuerit, mensura cocliaris cumulati detur ad diem, non febricitanti ex uino mixto, si febricitabit, ex aqua ita, ut per triduum hoc medicamen ieiunus accipiat et porrecto brachio in dextro latere uel semihora iaceat, inde diutissime deambulet et tardissime cibum sumat et obseruet, ut illo triduo purissimus et digestissimus sit et frigidam non bibat neque salsum aliquid aut dulce manducet. [25] Violas agrestes siue siluestres conteres et sucum earum cum pari pondere mellis decoques et ex eo cocliaria terna ieiuno ad diem iecoritico dabis. Ad lateris autem dolorem, si ex iecoris causa fuerit, thymi [Scrip.] II et aquae quartarium dimidium ieiunus bibet. [26] Conpositio medicaminis ad iecur, quod diatessaron dicitur: Costi —[Vnc.] I, faenograeci —[Vnc.] I, inulae radicis —[Vnc.] I, feniculi radicis —[Vnc.] I. Haec omnia separatim diligenter tundes et cribrabis et delicatissimum puluerem mensurabis et postea permiscebis, sed in sole omnia bene siccato, antequam contundas, et in una potione cocleare plenum mitte. Sano ex uino, febricitanti ex aqua calida uel ex mulsa aqua, ut uentrem soluat, potui ieiuno per triduum dabis ita, ut accepta potione in dextro latere aliquandiu iaceat et postea diu deambulet et digestissimus cibos sumat. Hoc remedio scitote nihil esse praestantius, etiam si feminis, sed non praegnantibus detur. [27] De medio osse saepiae, quod est molle, puluerem facies et in mixtione conditi optimi iecoritico ieiuno per triduum dabis ita, ut in dextro latere aliquandiu iaceat, cum acceperit, et postea diutissime deambulet. [28] Ad iocineris dolorem remedium sic: Intiborum suci heminae aquae cyathos tres miscebis simul et calidum dabis, donec totum triduo perbibatur. Quod si ex ipso dolore cui medendum est turgidus et indigestus fuerit, porrum capitatum incoctum manducet. [29] Gentianam ex passo decoques et ieiuno iecoritico per triduum bibendam dabis. [30] Piperis albi grana XL, salicis folia ad hanc mensuram, ut fasciculus inter digitos duos et pollicem teneatur, cucumeris quoque quantum tribus digitis tollere potueris contere in unum et per triduum iecoritico ieiuno da ex aqua calida bibendum. [31] Costi semunciam, aloes epatites —[Vnc.] I, masticis grana —[Vnc.] II, eupatorii —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] II, amomi semunciam, ra Ponticum semunciam. Aloen et masticem simul teres et cribrabis bene, reliquas species in pila tundes et cribrabis bene et omnes postea in unum confundes et repones diligenter in pyxide qualicumque. Cum uolueris potionem dare iecoris uitio laboranti, in olla uel caccabo rudi, sed excocto, quartarium faenograeci decoques, primam aquam fundes, cum feruere coeperit, et aliam fundes, cum feruebit, tertiam coques ad tertias et repones uas, in quo ad tertias decoxerit faenum Graecum cum suco et umore suo, et inde potionem in calicem mittes et addes de puluere supra scripto cocleare plenum, et quando accipit is, cui medendum erit, digestus et ieiunus accipiat et acceptam potionem bene digerat, ita ut, cum biberit, tenso brachio dextro iaceat in ipso latere, et hoc per triduum similiter faciat. Haec potio iecoriticos etiam ueteres mire sanat. [32] Epaticis herba centaurea ex uino decocta ac potui ieiunis data mirifice auxiliatur. [33] Herbae uettonicae in umbra arefactae puluis ex aquae calidae cyathis duobus ieiuno iecuritico potui datus magnifice prodest. [34] Potio saluberrima ad epaticos a Procliano medico ostensa: Ficatum lupi integrum foliis lauri inuolues et ita ad solem uel ad ignem siccabis et siccatum diligenter sublatis foliis in puluerem rediges. Quem puluerem in uasculo nitido seruabis atque ex eo cocliaria duo cum piperis granis decem tritis adiecto melle optimo despumato, quantum sufficiat, cum carini cyatho in potione ieiuno dabis, quam prius ferro candenti calefacies et diligenter in mortario permiscebis sedentique in lecto dabis ita, ut accepta potione contractis genibus hora integra in dextro latere iaceat et postea uel una hora deambulet. [35] Herbae uerbenae solstitio lectae puluis in cocliaribus quinque cum uini Amminei cyathis tribus ieiuno potui datus mirifice prodest, sed pro aetate aut uiribus uniuscuiusque potionem dabis. [36] Asini iecur tritum cum petroselino et nucibus iuglandibus purgatis ac melle inlitis in cibo datum epatico ieiuno mirabile est. [37] Procliani medici remedium de experimento ad eparis suppurationes et ulcera et apostimas sic: Sagapeni —[Vnc.] II, myrrae troglodytis —[Vnc.] III, cardamomi —[Vnc.] VI, castorei —[Vnc.] III, piperis albi —[Vnc.] II aut, si album non fuerit, duplum de nigro mittes, opii optimi —[Vnc.] II. Haec omnia tunsa et cribrata per impubes pueros aqua pluuiali miscebis et facies trochiscos de binis dragmis, qui trochisci in umbra, non in sole siccentur. Viris uel senioribus integros, pueris uel minoribus dimidios trochiscos infusos in aqua calida dabis, id est non febricitanti cum uini austeri meri cyatho uno, infirmo autem ex aqua calida dabitur. Sed quibus medendum erit, nihil pingue manducent, non oleum, non carnem, sed de lenticulae farina pultem cum oxymeli coctam admixto anetho et puleio manducent et poscam, posteaquam excreare uel sitire coeperint, tepidam accipiant et sensim bibant. [38] Qui palmulas dactulos ex aceto frequenter manducauerit, iocineris dolore carebit. [39] De lupi praeda, id est de reliquiis berbicis aut caprae aut cuiuslibet animantis, quam comederit, carnem uel pellem uel os collige et serua et, quando aliquis iecur doluerit, inde eum tange; continuo sanabitur. [40] Origanum in aqua decoque ad tertias et postea mitte mellis quod sufficiat atque iterum decoque diligenter, ut bulliat, et inde da epatico ieiuno quod satis sit adsidue bibendum; ualde subuenies. [41] Lacertam uiridem prende et de acuta parte cannae iecur ei tolle et in phoenicio uel panno naturaliter nigro alliga atque ad dextram partem lateris aut brachii laboranti epatico suspende, sed uiuam lacertam dimitte et dicito ei: “Ecce dimitto te uiuam; uide, ut ego quemcumque hinc tetigero, epar non doleat.” [42] Ad duritiam iocineris molliendam et quamlibet ueterem dolorem sedandum bene facit cunilae aridae, quam satureiam quidam uocant, in puluerem redactae denarius unus ex mulsi cyathis duobus, si non febricitabit, uel totidem calidae aquae, si febriculentus erit, assidue datus. [43] Ad iecoris dolorem potio salubris. Conficitur sic: Piperis —[Vnc.] I, eupatorii —[Vnc.] I, costi —[Vnc.] III, bacani —[Vnc.] II, faeni Graeci —[Vnc.] I S[Sem.]. Omnia haec trita et creta seruabis et, cum usus exigerit, dabis in uini potione cocleare plenum ieiuno ita, ut in dextro latere tenso brachio iaceat, cum acceperit. [44] Epithematium ad iecur sanandum sic: Guttae ammoniaci [Pon.] II, cerae tantundem, olei rosei tantundem, croci —[Vnc.] I. Gutta ammoniaca cum bono aceto teritur, donec bene trita sit et gluttinosa fiat. Crocum, si siccum est, tunsum et cribratum guttae ammoniaci admiscetur et diu teritur; si umidum est, in aceto madefactum primum separatim, deinde cum gutta ammoniaca teritur. Quibus tritis cerotum de roseo oleo et cera Punica factum refrigeratum admiscetur et tamdiu teritur uel subigitur, donec unum corpus fiat, ut magdalia inde formentur, quae stomacho fynicio inducta ponantur.

CAPVT XXIII. AD LIENIS SIVE SPLENIS VITIA OMNIA ET MOLESTIAS VNIVERSAS REMEDIA RATIONABILIA ET PHYSICA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad lienosos bene facit tamarici longe a mari collecti arefacti et contusi pulueris denarius unus aut pondus uictoriati datum ex aqua ieiunis uel ex posca. [2] Prodest lienosis inula arida Campana contusa et cribrata mensura denarii unius ex uini ueteris mixti cyathis quattuor ieiunis data. [3] Potio ad lienosos sic: Balani, quo unguentarii utuntur, [Den.] II, capparis radicis [Den.] I, hederae nigrae bacarum [Den.] II, periclymeni, quam siluae matrem uocamus, [Den.] S[Sem.], galbani [Den.] S[Sem.], cardami nigri, id est nasturcii, seminis [Den.] II S[Sem.], piperis nigri [Den.] I, scillae coctae [Den.] II. Haec omnia colliguntur ex melle; fiunt globuli parui; dantur denarii duo uel unus pro aetate aut infirmitate et oxymeli uel ex aceto mixto in cyathis quattuor aut tribus. Eadem potio bene facit ad hydropicos ex aqua mulsa data; nam urinam mouet plurimam, per quam purgantur. [4] Lienosos sanat extra cutem impositum senapi aceto pridie maceratum et tritum adiecta lenticula ex aceto cocta. Oportet autem a parte lienis impositum medicamentum tamdiu illic esse, donec dolorem pati non possint qui utuntur; postea solio calido demittantur, ubi plures eos contineant, dum desinit feruor; alioqui exilient ad primum feruorem; maior enim in cute fit dolor calda tactis. Postea ceroto rosaceo eos perungi oportebit. [5] Aliud lienosis remedium eadem ratione impositum: Sinapis cyathos duos, git cyathos II, nasturci cyathos IIII, myrobalani corticis cyathos IIII, piperis cyathos II. Senapi pridie aceto acri maceratum, deinde tritum contusis ceteris permiscetur pannoque inlitum medicamentum imponitur fasciaque longissima alligatur uel pluribus in unum commissis, quo tardius soluatur. Hoc efficacissimum remedium est et multorum annorum lienosis omnes causas tollit atque duritiam. Sed post hoc si quae reliquiae manserint, hammoniaco tollendae erunt frequenter illic inlito. [6] Infantibus lienosis dari oportebit aquam calidam, in qua candens ferrum dimittatur, uel lac caprinum semicoctum, si caprae tantummodo hedera pascantur. Proderit his et senapi siccum contusum ceroto tenui mixtum extra cutem impositum, ut fascea diligenter ligetur. [7] Malagma ad lienosos et ad iocineris tumorem sic: Ammoniaci guttae [Pon.] I, cerae [Pon.] I, rosae [Pon.] I. Ammoniacum ex aceto teritur mixto crocomagmate, quantum colorare possit ammoniacum, quod teritur, quousque leue fiat et mellis crassi habeat spissitudinem. Postea cera liquefacta et rosa adicitur ac prius mortario bene et pistillo commixta manu utraque subiguntur. Facit hoc malagma et ad luxum et ad capitis dolorem fronti superpositum. [8] Malagma ad lienosos sic: Myrobalani [Pon.] I, afronitri [Den.] XXX, capparis radicis [Den.] XXV, cardamomi [Den.] XXV, ammoniaci guttae [Den.] XXX, cerae [Pon.] I, irini olei [Pon.] S[Sem.]. Cera irino soluitur; quibus ammoniacum aceto dilutum miscetur, postea arida quae sunt cribrata admiscentur et sic diu in mortario teruntur, deinde manibus bene subiguntur. [9] Medicamentum Iuni Crispi, quod appellatur ambrosia. Hoc ex mulso datum lienosis praecipuum praestat auxilium, pthisicis quoque et his, qui difficulter ex imbicillitate longa reficiuntur et qui mali sunt coloris, necnon ad alia multa uitia satis utile est. Recipit haec: Croci optimi [Den.] II, cinnami, nardi, costi, cassiae, myrrae, scoeni floris, singulorum [Den.] singulos. His contusis et cribratis mellis Attici admiscetur quod satis sit. Inde datur ex calida aqua ad supra dicta omnia uitia quantum fabae nostratis modus est. [10] Lienosis prodest hyacinthi seminis denarius dimidius potus ex aceto et melle. Pollion herba uel tamarici folia aut eiusdem semen aut cortex uel herba, quam nos uitrum, Graeci isatidam uocant, qua infectores utuntur, similiter pota plurimum prodest. [11] Ammoniaci denarius dimidius, piperis grana quinque, rubi teneri cauliculi III. Haec in unum trita miscentur et dantur omnia ieiuno lienoso una potione ex aceti semimixti cyatho uno; mire aduersum dolorem et duritiam lienis prodest. [12] Capparis radicis uel corticis, scillae bulbi aridi ex interiore parte, radicis quoque panacis, singulorum [Den.] deni contusi et cribrati aceto et melle consparguntur, fiunt pastilli denariorum singulorum, dantur lienosis ex aceto et melle; quidam addiderunt his piperis et uitis albae radicis [Den.] Χ tritos. Facit hoc medicamentum his additis et ad hydropicos et ad suspiriosos. Est hoc utile de experimento. [13] Inponenda sunt lienosis et maxime his, quorum nimium duri et tumidi sunt lienes, medicamenta huiusmodi: Sinapis et pyrethri paria pondera ex aceto trita chartaeque inlita, quam horis tribus habeant. Deinde, cum dolorem intolerabilem ferre non potuerint, deducendi sunt in balneum et ibi in solium calidum dimittendi et fouendi praecipue his locis, in quibus medicamentum habuerunt impositum. Sed a fortioribus retinendi sunt in solio; exiliunt enim subinde et fugere conantur non sustinentes feruorem. A solio uero unguendi sunt oleo et tergendi, tum cerotum ex rosa inponendum locis perustis, quae insequentibus diebus, si satis exusta fuerint, curari debent. [14] Pinguis fici aridae contusae [Den.] XXV, capparis radicis siue corticis [Den.] V, afronitri [Den.] IIII, hysopi fasciculum. Contusa haec melle temperantur, donec ceroti habeant temperaturam, deinde inlita linteolo super lienem ponuntur et duabus uel amplius horis illic habentur; deinde is qui curatur ad balineum ducitur et in solio calido aliquandiu fouetur. [15] Malagma lienosis utile sic: Cerae [Pon.] I, ammoniaci guttae [Den.] X, lapidis Assi floris, id est cineris, [Den.] XXV, balani, quo unguentarii utuntur, [Den.] XVI, bidellae [Den.] XVI, croci [Den.] IIII, resinae †teurinae† [Den.] XXII, olei laurini sextarium dimidium, aceti [Pon.] IIII. Hoc genere componitur hoc, quod Niliacum malagma dicitur. Arida ex aceto tamdiu teruntur, donec leuia facta habeant mellis spissitudinem; quae ad ignem soluenda sunt, cum oleo et adipe liquefacta in mortarium super trita infunduntur; deinde uniuersa permixta, cum refrigerata fuerint, manibus subiguntur. [16] Ad lienes, qui non ab infantia, sed postea induruerunt, malagma sic: Myrobalani, panacis, pyrethri pondo singula, balsami seminis [Den.] X, sinapis [Pon.] I. His tritis acetum acre miscetur et diu permixtio ista subigitur, cumque ex ea malagma factum fuerit, rubrica coloratur et inponitur atque tribus horis habetur; post hoc in balineum homo ducitur et solio diu fouetur. [17] Aeris flos tritum bene cum senapi aut etiam solum mittes in acetum simulque in bucculari decoques ita, ut aliquandiu illic bulliant et ad similitudinem pulticulae spissentur, postea in uaccinam uessicam calida ea transferes ita, ut duobus digitis liquori huic uessica maior sit, tum spleni satis calidum medicamen adpones, ligabis fascia, tertia die solues; mirabili gratulabis remedio. [18] Guttam ammoniaci in acetum scillitum infundes, post biduum ita teres, ut in panno possit induci. Quo facto spleni adpones et fascea diligenter ligabis et uteris tamdiu, donec per se consumatur et sine balneo abstergeatur. [19] Ad splenis dolorem expertissimum remedium sic: Cardamomi, pyrethri, senapis, turis masculi, afronitri, aequalia pondera de singulis speciebus, contundes et coques in aceto scillitissimo et in unum miscebis locumque, cui medicamen adpones, frequentius detergebis et adpositum mane medicamentum in horam septimam esse patieris, postea eum, cui medebere, ad balineas ire praecipies atque in calida diu foueri facies. [20] Ad splenem remedium mirum sic: Picis durae optime tritae —[Vnc.] I et costi triti —[Vnc.] II permiscebis et ex eo singulas potiones ex uino uetere mane ieiuno per triduum dabis ita, ut in sinistro latere qui accipit diu iaceat. [21] Ad splenis dolorem remedium efficax sic: Gallas, de quibus encaustum fit, quantas uolueris pone super carbones uiuos et exures non nimie ita, ut puluerem de his, in quo sit aliquis sapor gallarum, facere possis. De quo puluere optime trito cocleare plenum mittes in potionem uini uetussimi, et potetur. [22] Ebuli contusi sucum cocliaria tria ex uini ueteris cyathis tribus per triduum da lienoso bibendum ita, ut ebulum semper secum habeat qui remedium accipit nec terram ipsum ebulum ferrumue tangat. [23] Cornum bouis combures ex ea parte, qua capiti adhaeret, et in puluerem tenuissimum redige atque ex eo puluere cocliaria duo cum aquae calidae cyathis tribus et paruo aceti ieiuno splenitico per triduum da bibendum. [24] Cataplasma ad splenem, quod Ianuarinus medicus ostendit, sic: Pyrethri —[Vnc.] III, myrobalani —[Vnc.] III, grani sinapis —[Vnc.] III, cardamomi —[Vnc.] III, urticae seminis —[Vnc.] III, piperis —[Vnc.] III. Haec omnia teres et criblabis diligenter et cum aceto scillito permiscebis, ut unum corpus facias, atque inde cataplasma in panno denso supra splenem inpones, sed prius locum ipsum, cui medicamen inpositurus es, ex nitro aqua remisso lauabis ita, ut spuma uel pinguedo nitri illic adhaereat. [25] Cataplasma ad splenem de experimento sic: Alium purgabis et ante diem in acetum acerrimum infundes mature. Cum positurus eris, teres cum ipso aceto uel de aceto sublatum ita, ut spissum sit sicut cataplasma et tepidum supra splenem adpones et fascea conligabis et uteris usque ad horas prandii. Hoc si triduo continuo usus fueris, mirum remedium experieris; sed patientia opus est aduersum uim medicaminis, quod plus proderit, si postea balineis utaris et in solio calido diu fouearis. [26] Herbae cyclaminis, quae orbicularis appellatur, radix suspensa collo ita, ut contra lienem dolentem sit alligata, efficaciter medetur. [27] Porri primitiui sectiui sucus expressus et aceto pari mensura inmixtus absortusque a lienoso saepius prodest. [28] Chamaepitys cum oxymeli et absinthio paribus mensuris decocta et potui data utiliter lienosis occurrit. [29] Herba salutaris, id est spina alba, qua Christus coronatus est, quae uelut uuam habet, lienem leniter in eodem loco perfricata sanabit. [30] Equi lingua arefacta et ad leuitatem trita atque ex uino potui data protinus utilitatem suam sedato lienis dolore manifestat. [31] Stercus mulinum cum oxymeli lienosis potui datum dolores efficaciter tollit. [32] Hircinus splen calidus, id est statim ubi de pecude sublatus fuerit, super lienem hominis inpositus et alligatus mire dolorem intra paucos dies auferet, si postea ad fumum suspendatur, ut illic arescat. [33] Haedinus uero lien similiter ut hircinus super splenem infantis adpositus et tumores et dolorem eius emendabit. [34] A lanio lienem uituli quanti uoluerit emes eumque medium exsecabis seruatis integris eius lateribus, ut undique contineatur, atque eum, qui dolet splenem, in balineum duces et per mediam scissuram illius lienis a capite corpus eius omne summittes ita, ut usque ad pedes lien decidat, postmodum ipsum lienem in fumo suspendes atque arefieri facies. Quo facto cum tumoribus etiam dolores lienis is, cui medeberis, sedari sentiet omnique molestia cito liberabitur. [35] Ebuli radicem, quam sine ferro euellas, aridam contusam et pollinis modo cribratam repones. Inde cocliaria tria ex uini cyathis tribus in limine stans contra orientem per triduum bibito ieiunus; sed omnino obserua, ne ebulum ferro contingatur aut ne ipse, dum remedium accipis, ferrum tecum habeas. [36] Ebuli bacas permaturas exprime atque ex eo suco uiro tria cocliaria ad diem da bibenda, mulieri duo; quo sumpto deiciet per uentrem instar sanguinis. Tum interiecto triduo rursum dabis et per haec interualla repetes dando potionem, donec persanes. Si propter amaritudinem solum sucum haurire non potuerit, tantundem uini aut oxymelis augebis. [37] Aceti scilliti cyathum unum, mellis Attici [Scrip.] III, uetonicae tunsae cribratae [Scrip.] III in unum miscebis et adicies aquam calidam et dabis ieiuno per triduum splenitico potionem. [38] Lotium eius, qui splenem dolet, quotiens urinam fecerit, collige et cinerem de foco cribratum in unum subige et panno inductum super splenem inponito et una hora calidum habere permitte; maximo eum periculo liberabis, si saepius id feceris. [39] Alei purgati capita tria, adipis porcinae nimium uetustatae [Pon.] unum simul conteres et panno induces et supra dolorem lienis inpones et fascia conligabis. [40] Conii, id est cicutae, radicis [Pon.] unum, adipis uetustatae hircinae [Pon.]> unum, alei purgati [Pon.] unum, olei cedrini [Pon.] unum simul teres et genus malagmatis facies et supra splenem alligabis nec ante quartum diem solues; certissimam scies hanc esse medicinam. [41] Optimum spleni remedium tale est: Gentianae tunsae cocliarium dimidium, fellis terrae tunsi coclearia tria, feniculi tunsi cocleare unum et dimidium bibes ex picato mero uel nigro austero tepefacta ita, ut diligenter supra scriptae species cribratae in pollinem redigantur et sic permisceantur. [42] Robiam herbam, qua infectores utuntur, tunsam ex picato uel austero uel nigro uino aut ex posca dabis bibendam ieiuno splenitico amplitudine nucis auellanae; confestim proderit. [43] Laudabile spleniticis remedium sic: Hieram botanen, quae uerbena appellatur, contunde cum axungia uetere et inductam in panno albo mundo inpone splenitico; dolore sedato uidebis sanguineum locum, in quo dolor fuerit. [44] Solea piscis spleni inponitur uel torpedo uel rombus, sed inpositus rursum uiuus in mare mittatur; mire prodest. [45] Qui cottidie ieiunus serum caprunum, sed earum capellarum, quae hedera pascuntur, biberit, splene consumpto erit. [46] Sarmentorum cinis aceti cyathis duobus aspersus rectissime lienoso ieiuno ex aqua tepida datur bibendus. [47] Caninus splen recens supra splenem hominis inponitur dicente eo, qui adponit, remedium se spleni facere. Postea splen intra parietem dormitorii cubiculi tectorio, id est capsella, inclusus reponitur et desuper ter nouies signatur. [48] Splen uiuenti catulo exemptus ciboque, sed coctus, splenitico datus ignoranti liberat eum quamuis grauiter laborantem. Sedant lienis dolorem radices uiolae luteae, si ex aceto spleni uice emplastri adponantur. [49] Tamaricis radicem uel folia trita ex aceto bibat qui de splene laborat. Cuius usum si experiri uolueris, da porco edendam per dies nouem; cum eum occides, sine splene inuenies. [50] Lacerta uiridis uiua in ostio splenitici ante cubiculum eius suspenditur ita, ut procedens et rediens eam semper manu sinistra et capite contingat; quo facto mire ad sanitatem proficiet. [51] Herbam urceolarem in aqua decoctam da lienoso cum oleo et liquamine manducandam; mire subuenies. [52] Sisymbrium, absinthium, nepetam, marrubium aequali mensura aceto macerata terito et melle mixta, sed cum polenta hordei modica inpone lieni emplastri modo; potenter medebere. [53] Hederae folia tenera tundes sucumque eius cum uino austero lienoso ieiuno per triduum potui dabis. [54] Filicis radicem tunsam inpones lieni cum axungia uetere eamque radicem mundatam ex aqua ad tertias decoques ita, ut quod de sextario decoctum superfuerit per triduum cum oxymeli aut mero austero ieiuno lienoso potui detur; summum remedium cito experieris. [55] Ad splenis dolorem remedium egregium sic: Quinque capita alei diligenter in grana purgati per dies septem lienoso manducanda dabis ita, ut primo die grana XXXI comedat ieiunus, secundo die grana XXV, tertio XVIIII, quarto XV, quinto XI, sexto VIIII, septimo VII, bibat autem conditum satis piperatum. Quo facto omne malum per uentrem digerit; sed et porros comedat ante diem quam alium manducet infusos in aqua, quos incoctos uel tres aut eo amplius, quod tamen non sit nimium, sine pane manducare debet. [56] Nitri albi matronalis pilulas quinque uel septem in aceto acerrimo solues, ex quo singulos cyathos per triduum lienoso ieiuno bibendos dabis. [57] Herba uettonica ex uino decocta et potui lienosis data plurimum prodest. [58] Si quis de splene asini arefacto cotidie ieiunus pausillum manducet, ita potenter sanabitur, ut intra triduum utilitas remedii huius appareat. [59] Herba hippuris contrita et cum uino austero aut cum oxymeli potui data potentissime lienosis succurrit. [60] Hederae siluaticae nigrae folia contrita et ex uino potui data lienosis maximo auxilio erunt ita, ut primo die tria, deinde quinque, tertio septem, quarto nouem, quinto undecim, sexto tredecim, septimo quindecim, octauo XVII, nono XVIIII, decimo XXI dentur. [61] Vtilissimum lienosis hoc remedium est: Caprae lactares abstinentur a cibo per biduum, tertio die hedera tantummodo saturantur et mulguntur, antequam bibant. Si ex eo lacte sextarios tres per triduum calidos, statim quomodo mulsi fuerint, ieiunus lienosus acciperit ita, ut nullos alios cibos illo triduo manducet, potenter sanabitur. [62] Irenascei lien assus in cibo sumptus lienosum efficaciter curare fertur. [63] Vulpiculi etiam iecur aridum tritum cum oxymeli datum lienosis mire medetur. [64] Coclearum combustarum cinis cum lini semine atque urticae semine tritus adiecto melle, quod satis uidebitur, adsidue a ieiuno lienoso acceptus intra paucos dies eum sanabit. [65] Lienosus oxyfera adsidue bibere debet et, dum curatur, in uentrem debet iacere. [66] Ruta cum adipe anserino uel gallinaceo contrita panno inducta et lieni inposita sedat dolorem. [67] Stercus aprunum siccum contritum ex uino potui datum pulchre non solum splenis, sed et renium dolori medetur. [68] Corticem caprificus arboris detrahes et, dum recens est, ad splenem uel etiam, si opus fuerit, ad iecur pones et, ubi tumor siue durities splenis uel iecoris erit, ibi corticem diutius continebis, deinde in fumo eam suspendes. Quod cum facies, rogabis, ut sicut cortex ille paulatim fumo siccatus arescit, sic splen uel iecur laborantis arescat. Haec autem res tantum ualet, ut, si catulis recens natis fiat, dicantur omnino non crescere. [69] Cyperi draĝ[g cum linea suprascripta]. VI, radicis, quae manducatur, semen cyathum unum propensum cum aquae sextariis tribus ante diem infusis in olla noua ad tertias decoques, postea ipsam aquam potandam lienoso ieiuno per triduum dabis; mire subuenies. [70] Si quis agnum recens natum confestim manibus diuellat lienemque eius, ubi extraxerit, calidum super lienem dolentis inponat ac fascea liget et dicat adsidue: “Remedio lienis facio”, postero die sublatum de corpore eius parieti cubiculi, in quo lienosus dormire solitus est, luto prius inlito, ut haerere possit, inponat atque ipsum lutum uiginti septem signaculis signet ad singula dicens: “Lieni remedium facio”, hoc tale remedium si ter fecerit, in omne tempus lienosum quamuis infirmum et periclitantem sanabit. [71] Ad splenem remedium probatum sic: Capparis est herba uel leguminis genus, nam lupino similes siliquas adfert; nascitur in locis saxosis. Huius radicem colliges et findes in partes duas, quarum unam siccabis ac minutatim concides et mittes in pilam ligneam atque illic diligenter tundes, deinde in ollam rudem coicies et cum aceti heminis tribus ad tertias decoques et colabis atque inde ieiuno lienoso singulas potiones mixtas bibendas per septem dies dabis obseruaturus, ne per illos dies umquam frigidam aut calidam aquam bibat, sed tantummodo uinum uetus mixtum meratum. Partem uero dimidiam radicis illius lino ligabis et ad fumum suspendes atque illic, donec persiccetur, manere patieris. [72] Catellum lactentem de canna occide et de ipsa canna splenem eius tolle ac nescienti splenitico in carbonibus coctum uel assatum manducandum dato. [73] Ammoniaci draĝ[g cum linea suprascripta]. sex ex aceto dilutas per sex dies lienoso ieiuno dabis bibendas ita, ut singulis diebus singulas dragmas accipiat. [74] Aceti scilliti Africani cyathos tres et roris marini —[Vnc.] III conteres diligenter ac ieiuno lienoso per triduum dabis bibendas. Qua potione, si quid experto creditur, spleniticum de ultimo periculo liberabis. [75] Malagma, quod et splenis et iocineris dolorem et tumorem potentissime curat: Crocomagmatis sextarium unum, guttae ammoniaci libram unam, cerae libram unam, olei rosacei —[Vnc.] III. Ammoniacum cum crocomagmate ex aceto teres ita, ut colorari possit, atque illic triduo esse permittes, donec mellis spissitudinem habeat; postea cera liquefacta et rosaceum oleum, sed cum sua rosa tritum, adicietur et simul uniuersa diligentius conterentur atque inductum in panno medicamen spleni uel iecori adponetur. [76] Picis durae sextarium, sulfuris uiui —[Vnc.] I simul ad ignem remitte et permisce atque in charta uirgine inductum spleni adpone; non prius emplastrum ab eo recedet quam penitus persanetur. [77] Ad splenem remedium singulare, quod de experimentis probatis Gamelielus patriarchas proxime ostendit, sic: Lapidis Assi unciam unam semis, uisci querquini uncias sex, calcis uiuae uncias tres, olei cedrini unciam unam. Haec a luna sexta decima confici et coqui debent; omnifariam tamen post quintam decimam lunam debet hoc medicamen parari et tamdiu coqui, donec habeat speciem malagmatis, deinde manibus subigi et induci in pellem alutaciam atque inde tepens loco splenis adponi fasciaque ligari, ut illic iugiter maneat diebus ac noctibus quattuordecim, per quos dies abstinendum balneis et frigidis et uenere et pomis omnibus et holeribus et dulcibus uniuersis. Tamen tempore hiemis hoc medicamen adhibetur propter molestiam sudoris, ne umigatum infirmius fiat; ipso tamen die, quo confectum fuerit, statim debet adponi, quo efficacius prosit. [78] Ad splenem remedium efficax: Die Iouis liduna sinistrum pedem nudum in caprofico ponet, qui dolores splenis patietur, et corticem, quantum pes eius presserit, incidet eamque tribus horis de fascia ad splenem positam constringet, sublatam inde fumario suspendet neque umquam aut ipse remouebit aut permittet ab aliquo tolli. [79] Ad splenem remedium subitum atque subtile: Tres caricas in aceto optimo uespere infunde et mane ieiunus eas accipe et hoc per triduum facito, post hoc ferri ex causa ad hoc facti massolam ter ardentem extingue ex potione absinthiati et bibe atque hoc per triduum facito. [80] Ad splenis dolorem cumminum, quantum tribus digitis possis conprehendere, cum uino tritum ieiuno laboranti dabis bibendum.

CAPVT XXIIII. PLEVRITICIS ET LATERVM DOLORIBVS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Malagma ad lateris et pectoris dolorem et quidquid molestum ex perfrictione collegitur; bene enim calfacit et ideo ad omnem dolorem prodest. Conficitur sic: Samsuci contusi semunciam, iris contusae idem, cyperi contusi idem, resinae terebinthinae [Pon.] S[Sem.], cerae [Pon.] I, olei cyprini [Pon.] S[Sem.], uini Amminei [Sext.] I. In hoc quae arida sunt contusa macerantur uno die et nocte cum oleo, cera et resina liquefiunt ad ignem, deinde superfunduntur uino et pigmentis maceratis et miscentur ac manibus diu subiguntur. Hoc post dies XXX efficacius prodest; initio enim umidum ualde est et uix inlitum manet. [2] Malagma ad contusionem lateris. Idem facit et ad suspectas uomicas aut iam factas aperit, praeterea iocineris et praecordiorum duritiam et ad dolorem eorum uere conuenit, proderit etiam omni loco dolenti inpositum. Conficitur sic: Cyperi, ammoniacae guttae, cardamomi, bidellae, turis, resinae terebinthinae, singulorum uncias binas. Tus et bidella macerantur pridie infusa uini ueteris sextario, cetera contunduntur, deinde cerae [Pon.] I et olei cyprini [Sext.] I cum terebinthina liquefiunt ceterisque miscentur et diu manibus subiguntur; quidam adiciunt myrrae —[Vnc.] I, croci —[Vnc.] I, cinnami —[Vnc.] I. [3] Conpositio haec mirifica non solum lateris, uerum interaneorum dolores minuit: Herbae gentianae draĝ[g cum linea suprascripta]. XX, iris Illyricae draĝ[g cum linea suprascripta]. XLV, myrrae draĝ[g cum linea suprascripta]. X, piperis draĝ[g cum linea suprascripta]. XII. Separatim omnia in puluerem redacta misceto atque adice his mellis optimi despumati quod satis uidebitur et ad magnitudinem nucis auellanae cum aquae calidae cyathis tribus potui dato. [4] Herba, quae iris appellatur, maxime si siluestris erit, inligata lateri dolorem eius protinus tollit. [5] Herbae uerbenae solistitio collectae arefactae et contusae puluis in cocliaribus quinque robusto et ualido ex uini Amminei ueteris cyathis tribus, febricitanti ex aqua calida potui datus mire dolori lateris medetur. [6] Herbae gentianae et sagapeni draĝ[g cum linea suprascripta]. singulae contritae et cum aquae calidae cyathis tribus potui datae dolorem lateris sedant, si in latus, quod dolet, post curationem infirmus diu iacuerit. [7] In lapide iaspide Frygia aërizusa si nota infra scripta insculpta fuerit, id est •[ς subuersa][ς subuersa][ς subuersa]•, et collo dolentis latus fuerit suspensus, mire proderit. [8] Herbae uettonicae foliorum in umbra arefactae tunsae cribrataeque [Scrip.] II ex uini aut mulsi cyathis duobus potui sano, febriculento ex aqua mulsa dantur; confestim dolorem lateris emendant. [9] Apri stercus aridum contritum et potioni inspersum dolores lateris sanat mira potentia. [10] Cocleae exemptae testa sua et cum ptisana coctae lateris doloribus medentur, melius, si umorem ptisanae ipsius sorbendum dederis. Ipsas quoque cocleas contusas uelut malagma supra dolentem locum lateris inponi satis utile est. [11] Verbasci radicem et rutae coliculum et albi piperis grana VIIII in unum contrita ex aquae calidae cyathis duobus potui dabis ei, qui lateris dolore uexabitur. [12] Marrubium ex aqua tritum salubriter bibitur aduersum lateris dolorem. Coriandri quoque semen tundes uel teres et cribrabis et cum melle coques, donec spissum sit; inde mane et sero cocliaria terna dabis pleuritico bibenda. [13] Sulpur uiuum et picem ebriam pari pondere simul permisces et pro malagmate dolori lateris adpones.

CAPVT XXV. LVMBORVM ET COXARVM DOLORIBVS ET TORPORI SIVE SCIATICIS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad lumborum dolorem curatio optima haec: Cucurbitae siluestris floccorum aut seminis [Den.] IIII, pyrethri [Den.] III, myrrae [Den.] II in puluerem rediges, ex quo fiunt pastilli ad mensuram denariorum binorum uel singulorum. Dantur ex passi cyathis tribus mixtis aquae pluuialis cyathis sex; sed his, quibus hoc remedium dandum est, aluus acri clysmo mane detrahenda est. [2] Ad lumborum dolorem et paralyticos antidotos hiera medici Pacci Antiochi, quae melius omni medicamento facit. Sed et ad paralysim mirifice hoc acopum facit, quo oportet infirmum in sole diu fricari aut foco flammaque calefacto. Recipit haec: Olei Sabini [Den.] VI, cucumeris siluatici radicis recentis [Den.] XV. Haec radix in magnitudinem iuglandis nucis concisa uaso fictili nouo ex oleo coquitur, donec sucum omnem remittat et quasi arida sit, post hoc radix abicitur et per linteum aut colum transmisso oleo adicitur, dum calet, cerae Ponticae in frusta redactae [Pon.] I, olei irini [Pon.] I, olei cyprini [Pon.] I, olei laurini [Pon.] I, olei ueteris [Pon.] II, piperis albi contusi et per tenuissimum criblum transmissi [Den.] II, pyrethri contusi et per idem cribrum traiecti [Den.]> I. Haec in unum miscentur; reponitur medicamentum uaso fictili. Facit praeter remedium lumborum et ad omnem dolorem corporis et neruorum, muliebria quoque loca durissima mollit. [3] Cum diu aliis medicamentis nihil profectum est, hoc prodest. Malagma, quod proprie facit ad lumborum dolorem: Picis liquidae [Sext.] II, olei ueteris [Sext.] I, resinae terebinthinae [Pon.]> I, cerae [Pon.] II, mannae [Pon.] bessis, afronitri [Pon.] trians. Coquitur pix cum oleo, donec spissa fiat; post hoc adicitur resina, deinde cera et secundum hanc ex interuallo manna. Vbi emplastri habebit figuram medicamentum, tolletur ab igne et, cum tepescere coeperit, afronitrum aspergetur sensim, ne superfundatur quod in caccabo est. [4] Malagma ad omnem dolorem ueterem ex qualibet causa factum, praecipue ad lumborum dolorem, sic: Bidellae [Den.] II, storachis [Den.] V, hysopi [Den.] II, ammoniaci [Den.] V, piperis albi [Den.] II, turis [Den.] V, bacarum lauri [Pon.] I, terebinthinae [Den.] VI, opopanacis [Den.] II, adipis taurini [Den.] VI, medullae ceruinae [Den.] V, propolis [Pon.] S[Sem.], olei ueteris [Pon.] I, cerae [Pon.] II, turis pollinis [Pon.] I. Oleum, cera, resina, propolis liquefiunt; deinde turis pollinis pondus superius dictum adicitur et cetera minutatim uel in unum contusa; postea decoquuntur simul omnia; opopanacem sane oleo dilui prius oportet. [5] Medicamentum, quod facit ad omnes membrorum dolores, quod anodynon appellatur. Facit autem praecipue ad lumborum dolores. Conficitur sic: Myrrae [Den.] VIII, croci [Den.] VII, opopanacis itidem, storachis [Den.] II, alterci seminis [Den.] V, sori [Den.] VI, mandragorae radicis uel etiam corticis [Den.] I, piperis albi [Den.] I. Consparguntur trita et cribrata haec omnia ex aqua pluuiali, fiunt pastilli uictoriati tertiae partis, dantur ieiuno ex aquae cyatho uno et ex passi cyatho uno. [6] Malagma ad coxae dolorem: Masticis Chiae [Pon.] S[Sem.], abrotoni suci [Sext.] S[Sem.], turis [Pon.] S[Sem.], salis ammoniaci [Pon.] S[Sem.], aristolociae rutundae [Pon.] II, aristolociae digitalis [Pon.] II, spumae argenti [Pon.] I, propoleos [Pon.]> I, cotis Creticae [Pon.] I S[Sem.], resinae pituinae [Pon.] I S[Sem.], olei ueteris [Pon.] III, olei laurini [Pon.] III, galbani [Pon.] I, lepidae cypriae [Pon.] S[Sem.], cerae [Pon.] I S[Sem.], sinapis Alexandrini [Sext.] III, aceti [Sext.] III. Omnia haec tunsa, quae tundenda sunt, et remissa, quae liquefacienda sunt, simul excoquuntur et postea tamdiu manibus subiguntur, donec densum malagma fiat. [7] Sciaticis cocleae crudae tritae in uino Amineo ex pipere potae mire prosunt. [8] Pellem lupi aluminatam per dies sex lumbis dolentibus inpone; statim subuenies. [9] Lumborum et uessicae cruciatibus laboranti prodest in balineis solio calido, dum illic est, urinam egerere. [10] Lana sucida nitro, sulpure, oleo, aceto, pice liquida, feruentibus his, tincta et quam calidissime sustinere possit bis in die adposita prodest lumborum dolori. [11] Remedium mirum aduersum nesciam uel arcthisim: Herba est uel frutectum quod maxime circa sepes uinearum nascitur; Latine cytisus dicitur. Virgultis est subtortis uel curuis, foliis oblongis bene uirentibus, floribus conclusis oblongis albis uel etiam galbineis bene olentibus, id est mellito odore. Frutectum ipsum semper uirens aestate atque hieme colligitur die Iouis luna uetere liduna ante prandium et datur ei, cui remedio futura est, ieiuno ante prandium trita ita, ut non sucus tantum eius, sed et folia, quomodo trita fuerint, uel flores eius, si fuerint, sic dentur ex meri uini ueteris siue etiam nouelli quartario grandi. Sed qui accipiet stans accipiat et contra orientem bibat et, cum a dextra parte potionem acciperit, ad sinistram, retro ut non respiciat, reddat calicem ei, qui dederit potionem. Hoc per triduum faciet, sed qui daturus erit potionem una hora uel uno die lectam herbam simul contemperare debet. Vnde sint tres potiones ita, ut a nullo alio quam ab eo, qui daturus est, herba illa uel potio et ab eo, qui accepturus est, tangatur. Haec qui bene obseruauerit, mirum remedium inueniet. [12] Ad coxae subitum stuporem uel dolorem: Afronitri —[Vnc.] I, senapis —[Vnc.] I, piperis semunciam teres et trita miscebis, ut puluerem facias, et in balneo locum, de quo quereris, perfricabis. [13] Remedium ad nesciam sic: Colliges herbam, quae dicitur brittanice, die Iouis uetere luna et liduna, siccabis et repones, quia hieme non apparet; nam et uiridis prodest. Teres hanc cum tribus granis salis et cum piperis granis quinque aut septem, addes et plenum grande cocleare mellis et uini potionem bonam et, si uolueris, modicum calidae aquae adicies et sic bibendum dabis. Sed hanc herbam ter, dum tenes, antequam colligas, praecantare debes sic:
Terram teneo, herbam lego, (in nomine Christi,)
Prosit ad quod te colligo.

[14] Medicinalibus digitis eam sine ferro praecides aut euelles. Ad nesciam de experimento remedium sic: Radix bugillonis sine ferro colligitur uel eruitur palo acuto. Haec tunditur in pila uel teritur in mortario et sucus eius exprimitur ita, ut in suco eo sit uel quartarius; deinde grana piperis XXV teruntur et mellis libra adicitur ac uini ueteris sextarius. Haec omnia cum suco supra scripto ad modum conditi permiscentur et laboranti in balneo, cum iam prope lassus fuerit, per triduum potanda in caldaria tribus potionibus dantur; mire proderit. [15] Descriptio ceroti chalastici, quod facit ad omnes totius corporis dolores, praecipue ad contusiones membrorum et neruorum infirmitates et ad stomachi dolorem; insigne est certe inprimis ad lumborum et renium dolores. Conficitur uetere luna et liduna a mense Martio in quodlibet tempus aestiuum. Recipit haec: Flomi libram, herbae Sabinae [Pon.] I, barba Iouis [Pon.] I, baca lauri [Pon.] I. Has species tunsas coques in olei secundarii boni libris quattuor, postea colatis omnibus mittes in oleum ipsum rutae siccae —[Vnc.] VI, pulei sicci —[Vnc.] III, symphoniacae sucum —[Vnc.] VI, asclae regiae sucum —[Vnc.] VI, uerbenae sucum —[Vnc.] VI, ibisci sucum —[Vnc.] VIII, faenograeci sucum —[Vnc.] VIII, lini seminis triti —[Vnc.] VIII, maluae erraticae sucum —[Vnc.] VIII. Haec omnia miscebis cum superioribus sucis et decoques ad tertias ita, ut mittas Caricas ficus IIII, quae tamdiu coquant, donec nigriscant. Postea addes axungiae ueteris [Pon.] II, seui ceruini [Pon.] I, butyri loti [Pon.] I, medullae ceruinae [Pon.] I, seui bubuli [Pon.] I, cerae —[Vnc.] VI, resinae frictae —[Vnc.] VI. Haec cum ceteris herbis remittes et cum his, quae supra scripta sunt, omnibus permiscebis et repones in uasis fictilibus aut in ligneis aut corneis et, cum uolueris, tepefacto uteris contra omnes dolores, ut supra scriptum est. [16] Sciaticis et lumborum doloribus porri sectiui triti sucus expressus cum uini hemina ieiuno potui datus efficaciter medetur. Aeque prodest et apii sucus similiter datus. [17] Herba chamaedrys contusa et cum melle potui per triduum data confestim medetur lumborum et coxarum dolori. Herba quoque senicio in cibo sumpta coxarum et lumborum dolores certissime sanat. [18] Adipe ursina dolentes coxas perfrica; continuo sanabis. [19] Qui testiculum leporinum coctum ieiunus comederit, cito coxarum dolore releuabitur. [20] Radices ex integro tritae cum pane remolliato miscentur atque inde cataplasma factum coxarum uel lumborum, etiam renium dolori inponitur; statim prodest. [21] Incredibile et unicum remedium sciaticis et arthriticis hoc est, quo et ipse Ausonius medicus sanatus est et multos ita iacentes, ut mouere se sine cruciatu nequirent, intra quinque dies stare, ambulare autem intra septem dies fecit. Conficitur sic: Fimum ibicum luna septima decima colliges, quamquam et alia luna uetere collectum simili efficacia prosit, dummodo medicamen septima decima luna componatur. Ex eo ergo fimo quantum unius manus pugno pleno potueris comprehendere, dummodo inpar sit numerus pilularum, in mortarium mittes atque adicies piperis grana XXV diligentissime trita, tunc addes mellis optimi heminam et uini ueterrimi optimi [Sext.] II et contritis prius pilulis uniuersa miscebis et repones in uasculo uitreo, ut, cum fuerit opus, paratum habeas medicamentum ad subueniendum. Sed ut maior sit medicaminis efficacia, luna septima decima illud facere debebis et, cum daturus fueris remedium, a die Iouis incipe et per dies septem continuos dato ita, ut qui remediandus est stans in scabillo contra orientem bibat. Quae potio si ita, ut scriptum est, data et obseruata fuerit, etiam si omnibus articulis et coxa infirmus contractusque fuerit et inmobilis ac desperatus iacuerit, necesse est, ut septima die ambulet. [22] Sciatico remedium efficacissimum sic: Castorei semunciam, pyrethri, nitri, euforbi, adarces uncias singulas, olei cyprini libram. Quae tundenda erunt siccata tundes et cribrabis et sic oleo cyprino miscebis et decoques atque eo medicamine sic uteris, ut sciaticum iacentem in sole diutissime perfrices in coxa quam dolet, deinde ad balneum ducas et, cum sudauerit, diutissime conpellas in tosta caldaria commorari. [23] Ad coxarum et lumborum dolores herba chamaepitys contrita ex uino potui data plurimum prodest. [24] Cucurbitae semine contrito in ficulneo uasculo adiecto oleo et aceto coxae et lumbi perfricati potenter sanantur, sicut experimenta docuerunt. [25] Serpulli aridi contusi et in puluerem redacti scripulos tres adiecto modico melle permisce et ex eo tres globulos aequali pondere facito atque ex his singulos cum mulsi cyathis tepefactis binis ieiuno per triduum dato; incredibiliter lumborum dolori medebere. Quod si illo triduo non penitus qui laborat fuerit absolutus, iterum per aliud triduum dabis. [26] Radix asparagi trita et ex uino potui data lumborum et coxarum dolori mire medetur. [27] Nuclei amygdalarum triti ex aceto poti lumbis medentur. [28] Nasturcium cum farina permixtum et ex aceto calido lumbis medentur, si inpositum fuerit. [29] Gladioli radix contusa cum sulpure uiuo et adipe ursina lumbis inposita plurimum prodest. [30] Remedium coxendicis mirum de experimento sic: Muscardae nouem tritae ex uini quartario super scabillum uel sellam laboranti potui dantur ita, ut pede uno, quem dolet, stans ad orientem uersus potionem bibat et, cum biberit, saltu desiliat et ter uno pede saliat atque hoc per triduum faciat; confestim remedium gratulabitur. [31] Malagma sciaticis mirum sic: Storachis —[Vnc.] II, picis [Pon.] II, cerae [Pon.] I, guttae ammoniacae —[Vnc.] VI, resinae terebinthinae —[Vnc.] VI, galbani —[Vnc.] II, mannae turis —[Vnc.] II. Omnia, quae tundenda sunt, in puluerem rediges et admiscebis his, quae igni remittenda sunt, et desuper aceti quantum sufficiat medicamento, dum excoquitur, mittes et, cum opus fuerit, calido uteris. [32] Ad nesciam remedium dictatum a Iusto medico sic: Herbam argimoniam et herbam uerbenam et lapathium et bugillonis radicem aequis portionibus uel ponderibus mittes in pilam et tundes et, cum tunsae bene fuerint, addes uini candidi [Sext.] III et manibus agitabis cum ipso uino diutissime, postea omnia mittes in linteum spissum et expressa colabis atque his, quae colata fuerint, desuper addes uini aliquantulum et piperis grana triginta trita. Postmodum ex hoc medicamine quartarium calefactum ieiuno laboranti in balneo, dum in solio est, per triduum dabis bibendum. [33] Ad nesciam physicum remedium: Testudinis aquaticae crus praecide et phynicio inuolutum ex ea parte, qua quis nesciam patitur, adpone; potenter remediabitur. [34] Git, quantum tribus digitis tolli potest, sumptum tritumque et passi cyathis duobus aspersum adiectis aquae calidae cyathis totidem epotum maxime prodest lumborum dolori. [35] Fel terrae tritum ex uetustissimo uino bibere dabis ieiuno supra limen stanti uno pede qui coxam dolebit, sed non in uitro hanc potionem bibat. [36] Praesens remedium ad coxae dolorem sic: Artemisiam aridam tundes, cribrabis et ex uino dabis bibere ieiuno; continuo emendabitur uitium. [37] Herbae pteridis, id est filiculae, quae ratis Gallice dicitur quaeque in fago saepe nascitur, radices tunsae in potione ieiuno dantur cum uino coxarum doloribus laboranti. [38] Hederam et herbam Sabinam aequis portionibus tritam ex uino austero ad modum auellanae dari sciatico ieiuno oportet per triduum. Eadem potio etiam aliud malum coxendicis purgat. [39] Trixago herba feruefacta cum aqua ac triduo potui data sciaticum mirifice sanat. [40] Corcodillus terrenus praecisis summis partibus egestisque interaneis ex iure coctus cibatui datus magnum sciaticis praestat auxilium. [41] Fimus aprunus uino remissus tepefactus colatusque et duorum cyathorum mensura potui datus sciaticis saluberrime medetur. [42] Robiam, qua pelles inficiuntur, cotidie bibere sciaticis utile est et in balineo feruenti lauari. [43] Genistae rami plurimis diebus in aceto macerantur, deinde tunduntur et exprimuntur; ex eo suco cyathus unus ad diem sciatico, quousque sanetur, offertur. [44] Fimum bubulum feruentem, quem in cinere ardenti calefeceris, coxarum dolori inponito; plurimum prodest. [45] Vermis terrenus exfoditur et in ligneo cauco ponitur, si fieri potest fisso et ferro alligato, tunc aqua perfunditur rursusque eodem loco, unde prolatus est, defoditur. Aqua, <qua> dilutus est, in eodem poculo bibitur a sciatico ob insigne remedium. [46] Ad nesciam remedium sic: Herba pentafyllos foliis fragorum simillima Iouis die collecta et cum uino trita in balineo in solio data potui hac ualitudine laborantes cito remediabit. [47] Ad nesciam remedium sic: Cera rubea et stercus canis, quod est album, siccatum in sole et in modum farinae cribratum. Cum fuerit contusum et lento igni cera remissa, admiscetur per partes farina canis et olei parum, quantum <sufficiat>, ut mollior idem efficiatur medicamen. Sed antea tamen colocynthide et centaurio curetur cui medendum est, ut, si non proficerit, curationem iterum adhibeas.

CAPVT XXVI. RENIVM ET VESICAE DOLORIBVS ET CAVSIS VNIVERSIS ET CALCVLO ET DYSVRIAE, ID EST VRINAE DIFFICVLTATIBVS, ET STRANGVRIAE NECNON ET SVBMEIVLIS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad renium tumorem aut exulcerationem. Etiam si sanguinulentam urinam quis faciat, hoc remedio sanabitur: Rosae aridae foliorum, papaueris nigri seminis, nucleorum pineorum paria pondera contunduntur seorsum et in unum miscentur. Inde datur quantum nux iuglandis ex passi cyathis duobus et aquae cyathis tribus. [2] Alia ad renium dolorem potio, quae etiam quasi harenam sablosam interdum detrahit. Accipit haec: Apii seminis, petroselini, anesi, singulorum [Den.] senos denos, dauci seminis [Den.] IIII, scoeni [Den.] VI, croci [Den.] XXII, mellis quantum satis uidebitur. Hinc datur quantum lupinus ex mellis ligula et aquae cyathis IIII. [3] Ad renium tumorem et dolorem remedium efficax, quod facit et <ad> iocineris et lienis tumorem et ad hydropicos et ad eos, qui mali coloris propter haec uitia sunt. Accipit haec: Croci [Den.] X, nardi Indici [Den.] II, costi [Den.] II, scoeni [Den.] I, cinnami [Den.] I, myrrae stactae [Den.] I, mellis optimi [Den.] XXV. Datur quantum fabae magnitudo est Aegyptiacae ex mulsi cyatho mixto cum aquae cyathis duobus, sed febricitantibus ex aquae mulsae cyathis tribus dari debet. [4] Ad tumorem et dolorem et exulcerationem uessicae bene facit aqua pota, in qua ferrum candens dimissum est. Hoc tractum est ab aquis calidis, quae sunt in Tuscia ferratae, quae mirifice remediant uessicae uitia, unde appellantur uessicariae. Qui locus quondam fuit Milonis Brochi praetoris, hominis optimi, ad quinquagensimum ab urbe lapidem. [5] Ad tumorem et dolorem uessicae et ad eos, qui difficulter urinam reddunt, sic: Alterci seminis, maluae seminis, cucumeris edulis seminis purgati, singulorum [Den.] senos, amygdalorum dulcium purgatorum, nucleorum pineorum purgatorum, singulorum [Den.] ternos, opii [Den.] I, croci [Den.] V. Passo contusa haec omnia consparguntur; datur hoc medicamentum ad mensuram denarii unius ex passi cyathis duobus et aquae tepidae totidem. [6] Ad uessicam exulceratam remedium bonum sic: Nucleorum pineorum purgatorum [Den.] I, cucumeris edulis seminis purgati cyathus, anesi cyathus, papaueris nigri [Den.] II, croci [Den.] II, palmas [et] cariotas XXX. Has macerari oportet passi [Sext.] duobus atque conteri, deinde his adici cetera, ex eo dari nucis iuglandis magnitudine ex passi cyathis tribus. [7] Ad sanguinem per urinam cum dolore reddentes: Aluminis fissi [Den.] I, tragacanthi [Den.] I. Tragacanthum pridie aqua maceratum alumini trito admisceri oportet, deinde fieri pastillos ad denarii semissem uel tertia detracta. Datur ex passi cyathis tribus. [8] Ad calculosos optimum remedium est scolopendros, quam nos saxifragam appellamus. Huius contusae denarius unus ex aquae cyathis tribus per dies XXX datur. Eodem modo data hierobotane prodest, quam nos uettonicam dicimus. [9] Multos cum admiratione effectus audiuimus narrantes Casilini nasci in lapidicinis bestiolas adhaerentes saxis quasi uerruculas, has datas tritas ex aquae cyathis tribus findere et per urinam extrahere lapides de uessica. [10] Ad calculosos remedium utile sic: Cucumeris seminis, dauci, anesi, apii, petroselini, myrrae, singulorum denarios ternos, cassiae daphnitidis, cinnami, nardi, singulorum denarios singulos. Trita haec omnia aqua colliguntur; fiunt pastilli lupini magnitudine, dantur ieiuno ex aquae cyathis ternis per dies XL. Hoc medicamentum tunditur uel conponitur in pila lignea et pilo ligneo. Qui contundit anulum ferreum non habeat; hanc enim superstitionem adiecit Ambrosius medicus Puteolanus, qui adfirmauit multos se hoc medicamento sanasse. Detrahere autem dixit post diem septimum fragmina quaedam lapidum quasi harenam. [11] Ad calculosos, lienosos, hydropicos medicamentum efficax, quod et urinam detrahit et lapides in uessica extenuat. Conficitur sic: Eryngi, pyrethri, saliuncae, saxifrigae, singulorum denarios denos, polii, folii, aristolociae, singulorum [Den.] quinos, oxymyrsines, quae scopa regia uocatur, suci heminam. Haec omnia contusa et cribrata colliguntur ex aqua; fiunt pastilli singulorum denariorum, dantur lienosis ex aceto et mellis cyathis tribus, calculosis ex passo mixto, quantum manus capit aut testa auriculae marinae. Quod medicamentum datur per dies XLV, cuius beneficio in harenam soluuntur lapides in uessica reperti. Hydropicis autem ex mulsi mixti cyathis tribus dandum est. [12] Contra calculum et alias difficultates uessicae lapillum, qui in gallinacei uessica aut in palumbi uentriculo inuenitur, conteri et aspergi potioni prodest. Item membrana uentriculi eius trita, fimus quoque columbinus in faba sumptus, idem glebula de nido herundinum diluta ex aqua calida pota prodest. [13] Ad renium dolorem confectio medicaminis sic: Resinae Colofoniae —[Vnc.] I, galbani —[Vnc.] I, opopanacis —[Vnc.] I, cerae —[Vnc.] VI, seui —[Vnc.] VI, axungiae ueteris [Pon.] I, rutae —[Vnc.] III, baca lauri —[Vnc.] III, herbae Sabinae —[Vnc.] III, olei quantum opus fuerit, seminis urticae —[Vnc.] III. Ista omnia simul coquuntur et colantur et circa renes in pellicula alutacia adponuntur. [14] Ad urinae difficultatem murino fimo summitatem ueretri uel imum uentrem inlini prodest. [15] Ad calculum expertissimum remedium sic: Asparagi radices et saxifrigam, lappae radicem, apii radices, ebuli radices, alii capita tria, folia salicis, petroselini Macedonici modicum. Haec omnia conteres et miscebis et ex passo bibenda per triduum dabis. Si passum non fuerit, ex mulso uel condito bibat, sed si non febricitabit, cui medendum est. [16] Ad calculum et urinae difficultatem pastinacae, hoc est holeris quod manducatur, summitatem, id est corticem eius, teres et uino picato permiscebis et bibendum ieiuno dabis. [17] Modicum de sucino lapide et cyperum et piper contundes et coques et cocleare unum plenum ieiuno dabis, qui urinae difficultate uel calculi dolore torquebitur. [18] Renibus medetur alium Gallicum, cuius radix trita diligenter et in uino decocta bibitur. Interdum etiam ita decoquitur, ut spissum emplastri more renibus superponatur. [19] Renes leporis crudos, si quis poterit, gluttiat; sin minus, coctos transmittat ita, ut dentibus eos non contingat; cito remediabitur. Radix quoque asparagi ex uino trita et pota prodest renium dolori. [20] Ibisci libram unam, stercoris ouilli recentis [Pon.] II, axungiae ueteris [Pon.] II. Haec omnia contrita pariter miscebis et in lana sucida renibus adpones emplastri modo; statim proderit. [21] Ad uessicae dolorem et ad eos, qui urinam uix faciunt, remedium sic: Seminis petroselini cyathos tres, faenograeci cyathos tres. Tostata haec contundes addito myrrae modico et piperis granis VIIII, uini cyathis duobus. Omnia in unum conteres et miscebis et in balineo calido bibendam potionem dabis; mirum est. [22] Ad urinae difficultatem et calculum lotium caprunum, sed montanum tepidum potari oportet admixto uino cum aqua ob fastidium. Cyminum quoque Africanum, quod summitate trium digitorum potueris prendere, ex uino mixto calidum bibatur. [23] Ad urinae difficultatem urticae quantum duabus manibus amplecti potueris fasciculum cum uini congio decoctum ad duos sextarios rediges et mane bibendum ieiuno per triduum dabis. [24] Herbae mercurialis ex aqua decoctae ius adiecta myrra trita uessicae lumborumque doloribus subuenit, si a ieiuno potetur adsidue. [25] Ad dysuriam, id est urinae difficultatem, et calculum echinos tere cum aculeis suis et ex mulsa aqua frequenter accipito. Ad calculum autem rubi radices sine ferro colliges lotasque diligenter in olla noua coques et ex eo, quod decoxerit, cum uino, si non febricitabit, ex aqua, si incommodabitur, bibendum dabis. [26] Cancri testam diligenter teres et uino subdulci miscebis et colatam potionem dabis bibendam ei, qui calculi molestia laborabit. [27] Herbae milefoliae —[Vnc.] II et eius, quae herba sacra dicitur, tantundem teres et coques ex aqua et ex melle atque ita bibendam dabis urinae difficultate et calculo laboranti. [28] Mense Nouembri ante Idus easdem semen fraxini colliges et in tepido furno siccabis, die postera siccatum tundes et cribrabis et repones et ex eo dabis calculoso ad diem cum uino uetere bibendam ligulam unam. [29] Ad renium dolorem remedium sic: Apii seminis —[Vnc.] I, feniculi seminis —[Vnc.] I, piperis semunciam. Ex his bene tritum et cribratum puluerem facies et habebis paratum, ut, cum opus fuerit, cocleare plenum in calida aqua bibat ieiunus, qui dolore renium laborabit. [30] Ad lapides de uessica eiciendos remedium singulare: Hircum segregatum uel clausum septem diebus lauro pasces et postmodum a puero inpubi occidi facies et sanguinem eius excipies munditer. Ex eo dabis laboranti in uini cyatho scripulos tres. At uero ut eius rei experimentum capias, lapillos fluuiales in uessicam mittes, in qua sanguis exceptus fuerit, nam in uessica excipi debet et signata reponi; intra dies septem solutos penitus inuenies. [31] Antidotum ad renium dolorem sic: Feniculi semen recens, petroselini, dauci Cretici, zingiberis integri, piperis nigri, porri capitati semen, folia malabathri, grana piperis albi. Omnia haec aequis ponderibus tundes et cribrabis et miscebis cum melle Attico et ex eo pilulam ad modum auellanae ex aqua calida ieiuno dabis. [32] Ad renium dolorem unguentum satis efficax sic: Castorei —[Vnc.] I, euforbi semunciam, pulei —[Vnc.] I S[Sem.], cerae —[Vnc.] III, satyri —[Vnc.] III, olei amari —[Vnc.] VI, cyperi semunciam, myrrae —[Vnc.] I, resinae terebinthinae semunciam, piperis —[Vnc.] I S[Sem.], olei laurini —[Vnc.] VI, opobalsami —[Vnc.] I. Haec omnia sicca tundes et cribrabis et miscebis et decoques et liquido medicamine uteris in balneo et perunges renes, coxas et super pectinem; omnis dolor cito desinet. [33] Trochiscus ad renium dolorem et uessicae dolorem ac uulnera et ad eos, qui urinam sanguineam faciunt uel purulentam. Accipit haec: Opii draĝ[g cum linea suprascripta]. III, de nucleis pineis excaldatis et purgatis draĝ[g cum linea suprascripta]. III, croci draĝ[g cum linea suprascripta]. III, amygdalae dulcis excaldatae et purgatae draĝ[g cum linea suprascripta]. III, auellanae purgatae et excaldatae draĝ[g cum linea suprascripta]. III, cucumeris seminis purgati draĝ[g cum linea suprascripta]. XII, hyoscyami albi seminis cyathos tres, apii seminis cyathos tres, feniculi seminis cyathos tres, lapathii seminis draĝ[g cum linea suprascripta]. I. Haec omnia primum separatim teres et permiscebis cum passo Cretico, tum ex eo facies trochiscos habentes draĝ[g cum linea suprascripta]. singulas et dabis bibendos singulos cum aquae mulsae calidae cyathis binis; utile est hoc medicamen, etiam si per ueretrum infundatur. [34] Confectio conditi nefritici, quod facit ad dolorem renium, si aliquo casu uexati fuerint, et ad uessicae purgationem et ex ea calculos uel sablones eiciendos, sic: Herbae uettonicae —[Vnc.] I, herbae saxifrigae —[Vnc.] I, herbae, quae appellatur Graece asaron, semunciam, seminis dauci semunciam, seminis petroselini Macedonici unciam, croci —[Vnc.] I, spicae nardi —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] II, uini candidi optimi ueteris sextarios sex, mellis despumati optimi [Sext.] I, quod hoc modo despumabitur, ut mittatur in ollam et accipiat uini parum de supra scripta mensura et, cum coeperit bullire, spuma omnis cocliari paulatim tollatur. Herbae autem omnes in pila tunduntur, similiter et crocum, sed separatim omnia et cribello tenuissimo cernuntur necnon et piper teritur. Quae omnia creta simul in mortarium mittuntur et paulatim uino adiecto diligenter teruntur. Quae cum trita fuerint, adicietur et mel et uinum totum supra scriptum et diligenter permiscebitur, postea condetur in uasculo carinario. Cum autem fuerit necessarium remedium, potionem in pisinno calice calda mixtam ieiuno dabis bibendam ita, ut accepta potione uectetur. [35] Ad calculum remedium efficax sic: Nuclei pinei grana purgata XXX, palmulas purgatas infusas XV, tracanthi [Scrip.] XVI, mali granati dulcis sucum [Scrip.] VIII, croci [Scrip.] II, myrrae [Scrip.] II. Haec uniuersa contusa et soluta in se miscentur et ex his qui calculo laborat mane ieiunus accipiet coclear unum ita, ut non manducet usque horas prandii tardioris. [36] Ad reniculorum dolorem remedium utilissimum sic: Cucumeris ueri semen in testa pones super carbones uiuos ita, ut temperate exuratur neque nimis neque parum, et ex eo [Scrip.] XII et maluae seminis [Scrip.] XVI et amygdalae amarae purgatae [Scrip.] XXXVI. Haec separatim tunsa cum in tenuissimum puluerem redacta fuerint, simul misceto et ex eo cum hepsemae, id est sapae, cyatho cocleare unum demane ieiuno dabis bibendum. [37] Ad renium dolorem herbae uettonicae tritae pondus denariorum duorum sano ex mulso, febricitanti ex aqua calida bibendum dato. [38] Chamaepitys ex uino trita atque ita pota plurimum prodest renium dolori. [39] Bacarum cupressi uiridium contritarum sucus colatus cum uino potui datus mire renium dolori medetur ita, ut, si necesse fuerit, per alios nouem dies adiecto numero bacarum et iterum, si ita opus fuerit, per alios nouem dies deminuto numero detur, quousque ad unam bacam potio numerusque descendat; sed interposito uno die debet esse commutatio potionis de maiore ad minorem modum. [40] Lanam sucidam pice liquida inline et umbilico inpone; statim renium dolor sedabitur. [41] Artimisia herba est, quam Gallice bricumum appellant. Hanc ubi nascatur require et inuentam mane ante solis ortum sinistra manu extrahes et ex ea nudos renes praecinges; quo facto singulari et praesentaneo remedio uteris. [42] Pice liquida pollices tam pedum quam manuum ab unguibus usque ad prima articulorum initia inlines et chartam superpones; intra triduum ita sanabere lumborum dolore, ut per singulas noctes detrimenta doloris intellegas. [43] Qui renium dolore uexabitur, in charta rudi scribat characteres infra scriptos et auro uel cypro includat et circa renes alliget; miro remedio utetur: ΚΑΡΑΒΡΑΩΘ. [44] Passi Cretici cyathos tres, lactis capruni itidem, seminis cucumeris grana XXXIII optime trita simul una potione qui biberit, absoluetur renium dolore. [45] Molliginem ex uino optimo bibat qui renium dolore uexabitur; confestim sanus erit. Sucum quoque radicis amarae cum melle mixtum bibat ieiunus uel ex uino austero; statim remediabitur. [46] Artemisiam tundes et cum adipe suilla aut qualibet uetere subiges et panno inductam pro malagmate renibus inpones. [47] Mulier, quae geminos peperit, renes dolentes supercalcet; continuo sanabit. [48] Remedium unicum et quod citissime renium dolores cum admiratione persanat sic: Bitumen super carbones uiuos pones et sago grandi ad modum caueae eos operies atque illic interius nudum, qui renium dolore uexabitur, supra ipsos carbones sedere praecipies, ut fumus ille corpus eius omne circumeat. Hoc, si necesse fuerit, et ter facies, ut penitus sanetur. [49] Radix asparagi trita et cum uino pota renium dolorem optime tollit. [50] Ocimi sucus in mali granati cortice potus plurimum renibus prodest. [51] Fel irenascei cum uespertilionis cerebro et canino lacte renibus inpositum mirum prodest. [52] Adeps anserinus cum eiusdem cerebro et butyro et alumine et oesypo inpositus ad ceroti modum efficaciter renibus prodest. [53] Stercus columbinum tritum cum hordei farina et adipe suilla et ouorum albo simul permixtum et coctum emplastri more rectissime renibus inponitur. [54] In capitibus piscium, id est mugilium aut mullorum, spina inuenitur cani similis. Haec renibus adposita uel alligata miro remedio est. [55] Plantago ex melle trita et inposita renibus statim prodest. [56] Oua saepiarum in cibo sumpta urinam mouent et renium grauedinem tollunt. [57] Inula trita et cum uini cyathis tribus per triduum pota plurimum prodest renibus reparandis. [58] Axungiae ueteris selibram, olei ueteris selibram, samsuci selibram, rutae fasciculum una decoques et lanam ibi sucidam tingues ac renibus superinpones; mire subuenies. [59] Ad uessicae dolores et strangulia cardui semen ex uini sextariis duobus usque ad heminam decoctum et expressum atque colatum potuique ieiuno datum plurimum prodest. [60] Plantae rutaceae et nepetae radices bacaeque lauri in uaso fictili coperto diligenter coctae, ne uis medicamenti emanet, potui dantur ita, ut prius expressae colentur; mirabiliter uessicae doloribus prosunt. [61] Herbae, quae Graece sesymbrium dicitur, tritae sucus expressus et sano ex uino, febricitanti ex aqua potui datus mirum ad uessicae dolores remedium est. [62] Feniculum cum radicibus suis decoctum et potui sumptum efficaciter uessicae doloribus prodest. [63] Glycerizae commanducatae sucus deuoratus uel transmissus urinam efficaciter prouocat. [64] Trifolium minutum cum piper et puleio, quantum satis uidebitur, tritum et cum uino potui datum uessicam renesque purgabit. [65] Herbae uerbenae contritae sucus expressus adiectis uini cyathis tribus potui datus admirabiliter continuo urinae difficultatibus proderit. [66] Herba, quae gramen dicitur nodorum XXVII, ex uino ad medias decocta et expressa atque colata potuique strangulioso ex uini cyatho uno mixta data adeo potenter succurrit, ut, ubi sine tormento urinam facere coeperit, dari non oporteat; sed febricitanti ex aqua sola dabitur. [67] Si quis uitio uessicae aut strangurii laborans lignum tamaricum ardens lotio suo extincxerit, desinet ultra cruciari. [68] Cupressi folia tenera ex aquae sextariis quattuor ad sextarium decocta et expressa atque colata cum uino potui data stranguria celeriter emendant. [69] Hederae nigrae bacas V aut VII aut undecim, prout aetas aegri uiresque patientur, contritas ex aqua mulsa sumptas mire prodesse manifestum est; nam si sanguinulentam urinam stranguriosus faciet, ex aqua tantummodo calida eas potare debebit. [70] Auis ossifragae uentriculus sallitus, ut seruari possit, aut exustus et in puluerem redactus cum uini potione datus urinam efficaciter prouocat. [71] Mulis inpetigines in utroque crure super genua nascuntur et ueluti cutis aridae modo inhaerent. Has incende et stranguriosum diuaricatum desuper pone ita, ut suffumigationem illam expansis uestibus tegat, ne qua odor aut fumus emanet; efficacissime incommodi eius uitio carebit. [72] Asini renes arefacti atque exusti tritique, id est in puluerem tenuissimum redacti, et ex mensura conchulae unius cum uini meri cyathis duobus strangurioso potui dati efficaciter medentur. [73] Verris siluatici lotium cum sua uessica in fumo suspensum et adseruatum stranguriosis cum potione mixtum potui datum efficacissime prodest. [74] Pili caprini combusti tritique et in potione dati stranguriosos potenter emendant. [75] Pecullorum agninorum decoctorum ius potui sumptum stranguriosis plurimum prodest. [76] Irenascei caro optime decocta atque in cibo sumpta stranguriosis mire subuenit et cito naturalem urinae cursum relaxat. [77] Cocleae crudae contritae cum testis suis et ex passo per dies septem aut ut plurimum nouem potui datae efficaciter dysuriae prosunt. [78] Amuli semunciam terito atque addito ouum recens et eius oui testam ter passo inpleto idque poculum diu agitatum et feruefactum strangurioso reuerso a balineis dato; omni eum dolore ac difficultate celeriter absolues. [79] Cicer arietinum in aqua decoquito cum sale eamque strangurioso ad binos cyathos bibendam dato; efficaciter iuueris. [80] Fimus palumbinus in sorbitione sumptus ex faba facta admirabile stranguriosis praesentat auxilium. [81] Turturum fimus ex mulso coctus et ceroti modo uentri ac renibus laborantis inpositus efficaciter prodest. [82] Mentae bene tritae cocliaria duo ex aqua calida ieiuno per triduum dabis; continuo uessicam releuabis urinamque laxabis. [83] Pulei fasciculum in olla noua ex uino uetere ad tertias decoques et exprimes atque colabis et ex uino ieiuno strangurioso potiones singulas per triduum dabis. [84] Lapillus, qui inuenitur in scorpionis marini cauda, tritus utiliter bibitur cum uino a strangurioso. [85] Vngularum aprunarum exustarum cinis potioni inspersus plurimum urinae difficultates iuuat. [86] Leporis cerebrum in uino utiliter bibitur eiusue testiculi tostati salubriter manducantur ab eo, qui uessicae molestiis laborat. [87] Anserum siluestrium <trium> linguae assatae efficaciter sumuntur in cibo a calculosis. [88] Cymini —[Vnc.] I, rutae —[Vnc.] I, piperis semunciam teres diligenter et cocleare plenum in meri ueteris potionem mittes et aquae quod sufficiat adicies, postea ferro candenti saepius inmerso calefacies et ieiuno bibendum dabis; efficacissime subuenies strangurio laboranti. [89] Sphongia ex rubo rosario agresti sumpta et aqua frigida, donec madescat, macerata ac deinde trita et ex aqua per triduum potui data efficaciter calculosos emendat. [90] Piscis scorpio assatus in cibo sumptus optime calculoso prodest. [91] Cocleae inanes, id est sine carne sua, casu inuentae contusae et in puluerem tenuissimum redactae in potione calculosis datae medentur. [92] Vngulae equinae scobem uel exustae cinerem si calculosus in potionem acciperit, cito sanabitur. [93] Herba saxifraga, si ex oleo et liquamine manducetur, intra triduum calculos soluet. [94] Calculosis expertus adfirmat incredibiliter succurri remedio tali, si hircum, melius si agrestem, melius si anniculum et si mense Augusto claudas loco sicco per triduum, ut ei solas laurus edendas subministres et aquae nihil accipiat, ad postremum tertio die, id est aut Iouis aut Solis, occidas. Melius autem erit, si castus purusque fuerit et qui occidit et qui accipiet remedium. Exsecto igitur gutture eius sanguis excipitur, utilius si ab inuestibus pueris excipiatur. Comburitur in uaso fictili usque ad cinerem, uas autem, in quo torrebitur, coopertum et inlitum gypso in furnum mittetur. Quod cum uapore exemeris, in puluerem conteres necnon et polypum marinum identidem, ut dixi, exustum in puluerem rediges. Confectio autem uniuersi medicaminis haec est: Sanguinis huius hirci —[Vnc.] III, piperis albi —[Vnc.] I, polypi exusti cineris —[Vnc.] III, thymi —[Vnc.] I, pulei —[Vnc.] I, apii seminis —[Vnc.] I, petrosilini Macedonici —[Vnc.] I, seminis olisatri —[Vnc.] I. Haec omnia separatim tunsa et ad leuissimum puluerem redacta commisces et dabis infirmo, melius si die Solis aut Iouis, cocliaris mensuram in meri potione aut cuiuscumque dulcis poculi. Prouidere autem debes, ut digesto ac ieiuno potio detur et rursum eadem potione bene digesta cibos accipiat, et eo melius erit, si hanc potionem cum condito post balineum in sabanis adhuc constitutus acciperit. [95] Supra omnia efficax aliud ex eo facies medicamentum sic: Sanguis hircinus ea obseruatione, qua supra, excipitur in patella ferrea candente, ut aduri possit et stringi continuo ipse sanguis ita, ut postea in puluerem redigatur, uel certe continuis aliquot diebus ad solem ipsum sanguinem pones ita, ut rore iam decusso post horam secundam ponas et ante nonam colligas. Posteaquam ita fuerit siccatus sanguis, ut nullum umorem habeat, colliges eiusdem crustulas et teres atque ex eo leuissimum puluerem rediges. Deinde accipies herbam tribolum, cuius herbae ipsum tribolum, hoc est semen spinosum, proicies, ipsam autem herbam lectam de locis maritimis siccabis, tundes et in puluerem rediges. Confectio autem medicaminis totius haec est: Herbae triboli —[Vnc.] II, piperis —[Vnc.] II, petroselini Macedonici —[Vnc.] II, folii sertulam, id est coronam siue sfaeram unam. Haec omnia separatim tunsa et ad leuissimum puluerem redacta cum sanguine hircino miscebis et dabis infirmo die Solis aut Iouis cocliaris mensuram in meri potione aut cuiuscumque dulcis liquoris. Prouidere autem debes, ut digesto ieiunoque potio detur. Quam cum acceperit qui calculum patitur, mox lapides solutos omnes per urinam emittet. Vt uero admireris sanguinis hircini uirtutem, adamans lapis inuictus, qui neque igni neque ferro uincitur, si sanguine hircino perfusus fuerit, mox soluetur. [96] Ad uessicae dolorem et urinae difficultatem herbam gladiolum diligenter fodito, ut omnem radicem eius palo ligneo eruas. Cuius radicis corticem diligenter nitidatam siccabis optime et teres atque cribrabis, ut in puluerem tenuissimum redigas, atque ex eo coclearia tria mittes in mortarium et piperis albi grana VIIII trita et myrrae optime tritae pusillum et uini optimi [Sext.] II atque haec omnia in unum permiscebis et conteres ac laboranti in balneo, id est cum in piscinam descenderit, dabis bibendam potionem et monebis, ut se post balneum calidissime tractet. Hoc medicamine seu uir seu mulier seu puer seu puella potentissime sanabitur. [97] Cocleam grandem unam uiuam prendes et eius carnem eximes ac solam teres in mortario et cum aceti acris cocliaribus tribus dabis bibendam atque hoc per triduum facies, deinde intermisso triduo, nisi statim expulerit calculum, similiter remedium et, si necesse fuerit, saepius dabis. [98] Felicis radicem, aspargi sfongiam, apii radicem et petroselinum simul diligenter teres et ieiuno calculoso cum uino dabis bibendum. [99] Violae erraticae rusticae radices et apii et uiolae coronariae semen una contrita et ex aqua calida a balineo continuo potui oblata dolores uessicae cito abigunt. [100] Lapis ex uessica hominis qualibet curatione sublatus si teratur et ex uini cyathis tribus calculoso potui detur, lapides uessicae humanae innatos efficaciter dissoluere creditur. [101] Cimex foraminibus ueretrorum confricatus dolorem uessicae protinus tollit. [102] Vessica apri recte aduersum uessicae dolores in cibo sumitur ita, ut mulier feminae, uir masculi sumat. [103] Nasturcium tritum cum uino dulci cibario dabis uessicae taedio laboranti per triduum potui, sed satis spissum poculum detur. [104] Vessicam releuat coliculi cocti aqua triduo a ieiuno iugiter pota. [105] Ad uessicae uitia curanda myrrae semunciam bene tritae cum mulsi ueteris cyathis tribus dabis per triduum ieiuno exeunti statim a balineo ita, ut, dum sabanis operitur, singulos in diem cyathos bibat. [106] Si in uessica aliquid molestiae fuerit, nitri florem uel, si flos non fuerit, ipsum nitrum conteres et cum aqua, in qua coliculi cocti fuerint, uinoque picato uel austero rubello durissimo dabis bibendum per triduum uel diutius, si ita opus fuerit; magnificentissime proderit. [107] Prima luce puer uirgo rorem de foliis caulium excussum in noua olla excipiat non minus sextarios quattuor. Eo adicies mellis quartarium et faeni Graeci bene mundati et loti quartarium et zingiberis uncias tres atque ita decoques horis tribus et inde bibendum dabis mane ieiuno calculoso quartarium tepens. Haec potio per triduum sumpta mensura quartarii et uessicam et reniculos et intestina uniuersis sordibus purgat. [108] Piperis grana VIIII, eiusdem ponderis sulpur trita simul in uino uetere dabis bibenda ieiuno calculoso; solet statim perniciem demouere. Si tamen ultra dolor manserit, iterum dabis similem potionem. [109] Pellem leporis recentem in olla munda uel tegula ita cum lana sua combures, ut in tenuissimum puluerem redigere possis; quem cribratum in uaso nitido seruabis. Inde, cum opus fuerit, tria cocliaria in potione dabis bibenda. Quae res siue calculos siue uessicae dolores continuo conpescit. Sed multo potentius erit remedium, si leporem uiuum in olla noua claudas et gypso omnia spiramenta uasis obstruas et in furno usque ad fauillam tenuissimam cremes tritamque et cribratam recondas atque inde certas mensuras in potione uini offeras calculosis et qui sanguinem mingunt; mire eos sanabis. [110] Chimoniae [et] cretae tunsae [Sext.] III et farinae ordeaciae [Sext.] III ex aqua coques et in saccos tres lineos mittes eoque fomento uicissim mutato, ut bene caleat, calculosos seu uessicae dolore laborantes ter in die uaporabis; potenter subuenies. [111] Item aliud ad eos certissimum remedium: Pruna, quae in sepibus nascuntur, colliges et eorum nuculeolos tolles et seruabis ad praesidium et, cum opus fuerit, in pila tundes quam optime et cribrabis quam minutissime atque inde ex picato siue austero ac duro uino dabis ieiuno bibenda in potione diurna cocliaria tria. [112] Hoc uero medicamen non solum uessicam curat, sed etiam uulnera intrinsecus latentia et apostimas persanat. Conficitur sic: Cucuma sextariorum nouem rudis aqua impletur et ad dimidias coquitur, tum adiciuntur in eam de sfongeis asparagorum —[Vnc.] IIII, apii radicum tantundem, saliuncae lotae diligenter —[Vnc.] II, cassiae fistulae semuncia, amomi [Scrip.] VIII, petrosilini dimidium quartarium, iris Illyricae —[Vnc.] I, masticis Chiae —[Vnc.] II, deinde aqua cucumam supplebis et de gypso praeclaudes, ut tamen modicum spiramenti relinquas, atque ita coquens claudes cucumam, ne medicamen exiliat, et ad medias decoques ac recondes in ea. Cum opus fuerit, dabis ex eo cum potione uini quantum sufficiat ad bonam mixturam; sed et ieiuno et dormitum eunti dabis. [113] Petroselini heminam, apii seminis tantundem in cucuma fictili noua prius imbuta ex aqua decoques ad tertias ita, ut obclusa sit cucuma, ne medicamen ebulliat, postea aquam colabis et addito melle iterum ad tertias decoques. Inde ieiuno calculoso potionem per triduum dabis. [114] Calculos potio haec adsidue sumpta cum passo uel condito non sinit gigni eosque concrescentes confringit et per urinam harenae modo promit. Conficitur sic: Calaminthes, id est nepetae, —[Vnc.] II, sil pictorium, piperis, sucini, saxifragae, petroselini, cyperi, zingiberis uncias singulas tundes et cribrabis et coclearium plenum cum uini mixta et calida potione ieiuno bibendum dabis. [115] Ad calculum remedium mirum sic: Hederam, quae in querco nata fuerit, uulnerabis cupro et permittes umorem, qui inde manauerit, indurari in modum gumminis, postea sublatum condito resolues et admiscebis et bibes, quotiens usus exigerit. [116] Herbae fysalidis bacas ternas per triduum gluttiat qui uessicae <de calculo> dolebit. [117] Herbae brittanicae radices contundes et terna scripula ex aqua calida calculoso ieiuno potui per triduum dabis. Eiusdem herbae sucum expressum in duplici uaso decoques ita, ut suci eius naturalis sextarius fiat; quem cum mellis despumati hemina miscebis et postea in se decoques et, cum colorem mutauerit, refrigerabis atque inde cocleare unum ex aqua calida, si uehementer febricitabit, calculoso potui dabis; statim etiam febris extinguetur. Si uero sine febri erit, ex uino eam potionem debebit accipere. [118] Ad renium dolorem emplastrum utile sic: Axungiae ueteris [Pon.] II, farinae [Sext.] I, olei [Pon.] I, cerae selibram. His liquefactis adicies sulpuris contriti selibram, nitri contriti et cribrati selibram. Omnia permiscebis et concoques atque inde renes confricabis uel more emplastri adpones. [119] Herbam Sabinam in mortario teres et cum axungia uetere subiges et sic renibus adpones. [120] Ad urinae incontinentiam remedium sic: Feniculi radicem et ramusculum erui contunde et ex uino uetere da bibendum; continuo remediabis. [121] Vrinam continet lac caninum et adeps eius cum alumine datus ita, ut sit fabae magnitudine globolus, qui datur. [122] Cinis coclearum Africanarum exustarum si potetur, urinae incontinentiam sedat. [123] Anserum trium linguas inassatas si quis ederit, urinae profluuium non patietur. [124] Vessica uerrina cocta uel usta comedenda aut bibenda efficaciter datur ei, qui urinam suam non potest continere. [125] Leporis cerebellum ex uino potum urinae incontinentiam refrenat. Eiusdem testiculi torrefacti et ex uino poti par remedium summeiulis praestant. [126] Vngues apruni exusti tritique in potione sumpti efficaciter summeiulis prosunt. [127] Qui urinam tenere non poterit, caprae uessicam comburat et cinerem eius ex aqua cum uini potione bibat. [128] Verrini genitalis usti cinerem bibere debent ex uino qui urinam continere non possunt. [129] In cubili canis urinam faciat qui urinam non potest continere dicatque, dum facit, ne in cubili suo urinam ut canis faciat. [130] Vrinae propriae quantumcumque ignoranti summeiulo efficaciter offertur uel res, quas conminxerit, in potione exprimuntur aut ibidem diluuntur et ita ei inscio ipsa potio propinatur. [131] Vitrum teres diligenter et cum pice ebria miscebis atque ita chartam uirginem inlines <et> renibus adpones; quo medicamine diebus septem iugiter usus sanus firmiter eris. [132] Ad reniculorum dolorem obseruabis, ut post balneum poscam calidam bibas per plures dies, et quotiens dolore interpellatus fueris, idem facies. [133] Conditum ad reniculorum dolorem uel ad calculum sic: Saxifragae —[Vnc.] I, uettonicae —[Vnc.] I, petroselini —[Vnc.] I S[Sem.], apii seminis —[Vnc.] I, rutae seminis [Scrip.] XVIII, piperis —[Vnc.] II, uini optimi [Sext.] XII, mellis optimi [Pon.] V. Tundes omnia atque cribrabis et conditum, cum exegerit necessitas, facies eoque, ubi reniculorum dolor aut molestia calculi fuerit, uteris. [134] Saxifragam herbam, petroselinum Macedonicum, piper, mel, uinum. Ex his omnibus conditum facies et laboranti calculoso per singulas septimanas potionem Iouis die dabis. Conficienda autem potio die Iouis luna uetere erit. [135] Ad calculum potio salubris conficitur sic: Semen apii, libystici, feniculi, anethi aequis mensuris tritum miscetur et herbae saxifragae grana V, cumini grana tria, piperis grana V, uerbenae folia tria et salis permodicum adicitur. Ex omnibus autem seminibus supra scriptis aequaliter quantum tribus digitis, id est pollice et ab eodem tertio et quarto, leuari potest, mittitur, deinde teruntur omnia diligenter; postea adicitur caryni optimi potio grandis. Ad hanc sane potionem miscendam radices asparagorum et apii et anethi et feniculi lotae diligentissime in sex sextarios aquae nitidae mittuntur, ita ut radices ipsae tegantur aqua, atque in olla rudi coquuntur ad tertias. Ex ipsa aqua, sed calida, miscenda potio caryni et accipienda per triduum. Sufficiunt autem duo huius aquae sextarii ad tres caryni maiusculas potiones. Sed si necessitas praesentis doloris exegerit, per triduum continuum dabuntur; si uero quis timeat tantummodo dolores supra scriptos aut aliquando pertulerit, accipiet etiam sanus hoc modo uetere luna tres tantum tribus mensibus singulas potiones et iugiter contra hunc morbum erit tutus et sanus.

CAPVT XXVII. CYLIACIS ET DYSINTERICIS ET TORMINOSIS ET AD INTESTINA RVPTA ET AD INTERNOS MORBOS ATQVE INCONTINENTIAM STERCORIS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Pastillus ad coeliacos et torminosos optime faciens: Acaciae, balausti, id est mali granati, quod cytinum uocatur, germen, antequam florescat, hypocistidos, opii, singulorum denarios quinos, alterci, cretae Samiae, singulorum denarios senos. His bene tunsis et cretis ex uino myrteo fiunt pastilli denariorum singulorum aut semissium, ut iuxta aetatem aut ualitudinem dentur. Dantur autem ieiunis sine febre ex uini myrtei aut Signini cyatho uno cum duobus aquae mixto, febricitantibus uero ex aquae cyathis tribus. Hoc etiam per clysterium inmittitur, quotiens desurrexerint torminosi, quibus et si grauiter adflicti sunt statim prodest. [2] Ad coeliacos, id est qui subite et multa defundunt, et ad aluum citatam et ad leuia interdum tormina medicamentum potens sic: Sorborum aridorum contusorum [Sext.] II, rhus Syriacae, qua coci utuntur, [Sext.] II, mala granata recentia X, mala Cydonea matura X. Haec utraque coquuntur in sapa facta ex musti adhuc in dolio feruentis sextariis triginta sex, quousque ad sextarios duodecim decoquantur, et donec malorum coria percoquantur et sint madida. Deinde ita teruntur haec fictili mortario, ut grana omnia comminuantur; postea rhus et sorba arida admiscentur tunsa et cribrata curiose et cum sapa, quae est residua, temperantur. Omnibus ergo in unum bene coactis reponitur medicamentum in uitreo uaso. Dantur inde ieiunis ligulae duae uel tres sine ullius rei admixtione. [3] Pastillus ad torminosos efficacior. Conficitur sic: Acaciae [Den.] IIII, croci [Den.] II, gallae [Den.] VIII, hypocistidos [Den.] IIII, lycii [Den.] IIII, myrrae [Den.] IIII, rhus, quo coci utuntur, nardi Syriaci spicae, aloes, singulorum denarios binos, anesi, gummis singulorum [Den.] ternos, piperis nigri [Den.] II. Teruntur haec diligenter, et ex suco rubi cauliculorum uel ex uino Signino collyria formantur ritu eorum, quae ad oculos fiunt, cum tamen ita fuerit leuis confectio, ut in ungue nulla pareat aspritudo. Finguntur autem alia denariorum singulorum, alia semissium, quae iniciantur; sed rectius ad hanc mensuram pastilli dabuntur ita, ut unus ieiuno ante meridiem, alter in noctem ex aqua, si febres erunt, ex uino Signino, si sincere corpus fuerit, detur. Hoc efficax medicamentum est, si cetera, quae in huiusmodi causis curationi uel cibatui sunt necessaria, obseruatione et oportunitate congrua fiant. [4] Pastillus, qui clysterio inmittitur torminosis per anum, cum olida et sanguinulenta deiciunt, id est cum intestina eorum cancer occupauit. Quo quasi cauterio tunc tantummodo uti oportet; alioqui nocet ideoque a quibusdam ignorantibus usurpatus accusatur quasi nociuus. Recipit autem haec: Chartae conbustae cineris [Den.] XXX, calcis uiuae [Den.] XXIIII, arrenici, quod est auripigmentum, [Den.] XII, sandaracae [Den.] VI. Haec trita uino consparguntur, in quo rosa et lenticula prius coquuntur, ut possint fieri pastilli [Den.] duum aut unius. Cum opus est, teritur unus pastillus et inmittitur per aquam, ut supra scriptum est, decoctam cum rosa et lenticula, si febres erunt; sin minus, ex uino eadem decocta utilia erunt. Facit bene et myrtae fasciculus cum oleastri uel oliuae ramulis utroque modo, prout res exegerit, incoctus. [5] Potio autem, cum inmissum fuerit supra dictum medicamentum, haec conuenit. In noctem in aqua catapotia dantur, quae fiunt sic: Myrrae [Den.] II, lycii [Den.] III, turis [Den.] I, opii [Den.] I, aloes [Den.] II, acaciae [Den.] IIII, myrtae bacarum nigrarum [Den.] VI, ouorum ex aceto cocitorum uitellos II. Haec trita uino Surrentino consparguntur et fiunt pastilli [Den.] singulorum. Dantur febricitantibus ex aquae cyathis tribus, sine febre ex musti Surrentini cyathis duobus. [6] Ad uentris dolorem et inflationem intestinorum et praecordiorum dolores et ad conuulsa et rupta interanea et ad urinae difficultatem remedium sic: Panacis [Den.] IIII, piperis [Den.] IIII, dauci Cretici radicis uel seminis [Den.] VI, sulpuris uiui [Den.] S[Sem.], opii duas tertiasue partes uictoriati ponderis, castorei [Den.] S[Sem.], myrrae [Den.] III. Haec trita et cribrata uino consparguntur et ex his fiunt pastilli magnitudinis lupini. Dantur, cum res postulat, ex aceto et melle in unum mixto cyathis tribus. Ad uitium autem mulierum, quo correptae suffocantur, quod Graeci hystericen picnam appellant, ex aqua mulsa dari oportet quantum nux abellana est; detrahit enim urinam copiosam. [7] Medicamentum, quod duodecatheon appellatur. Mouet urinam, facit et ad eos, qui reficiendi sunt post grauem inbicillitatem, facit et ad auruginem habentes et ad iocineris et renium dolorem et ad lienosos et ad hydropicos et ad difficulter urinam reddentes. Crapulam quoque non patitur uino nigro poto subsistere, prodest stomachicis et mulieribus a uulua laborantibus et ad omnia uenena et ad serpentium morsus atque ictus et ad interius conuulsa satis utile est. .Conficitur sic: Myrrae [Den.] II, cassiae corticis [Den.] II, iris [Den.] I S[Sem.], apii seminis [Den.] II et tertiam uictoriati, acori [Den.] I, uuae passae sine granis [Den.] VI. Haec omnia uino Ariusio contusa cribrataque consparguntur; deinde ex his fiunt pastilli [Den.] singulorum, quamuis auctor dicat se pastillis usum etiam ad denarii semissem cum uini supra dicti cyatho. [8] Medicamentum mirum ad cyliacos et ex cruditate grauedines doloresque cuiuslibet partis in corpore sustinentes, nec minus ad oculorum facit et renium dolorem arcendum et ad scabiem uesicae et ad iocineris duritiam; exsiccat enim corpus. Prodest et ad arteria, denique in omnibus laborantes adiuuat et concoctiones remouet et urinam mouet. Conficitur sic: Nardi Syriacae, croci, myrrae, cassiae, costi, cinnami, castorei, scoeni floris, piperis albi, piperis longi, galbani, resinae terebinthinae, storachis, opii, singulorum [Den.] quaternos, alterci seminis, anesi, apii seminis, singulorum [Den.] quinos, tragacanthi [Den.] VI, mellis, uini Falerni uel similis huius sextarios singulos. Haec omnia contunduntur et cribrantur, donec mollissimam tenuitatem accipiant, tum in patellam fictilem nouam mel infunditur tepefactum molli pruna, dein uinum instillatur macerato prius in eo tracantho, uicissimque ceterae species insparguntur, tum simul mouetur medicamentum et omnia omnibus permiscentur. Cum autem crocinum colorem habuerit medicamentum, transfunditur in mortarium marmoreum et ibi pistillo bene subactum reponitur in pyxide cornea. Cum opus est, datur ad supra dicta cum uini cyathis tribus admixto aceto atque melle, prout uisum fuerit. [9] Ad eadem remedium efficax, quod conficitur sic: Myrrae [Den.] IIII, croci et panacis [Den.] ternos, alterci [Den.] V, anesi [Den.] II, apii seminis [Den.] V, opii [Den.] II, papaueris capitati et †sariae† [Den.] quinos, gallae Syriacae inmaturae [Den.] VI, mori ex rubo inmaturi aridi [Den.] IIII, rosae aridae [Den.] VI, balaustici [Den.] III, rosae caninae suci [Den.] III, rhus Syriacae [Den.] V, palmarum purgatarum [Den.] XX. Quae coquuntur ex aquae cisterninae sextariis tribus, donec relinquatur sextarius unus; deinde ipsae palmae exprimuntur prelo aut coclea. Ex suco eodem atque aqua modica fiunt de supra scriptis speciebus in puluerem redactis pastilli ad [Den.] semissem. Dantur similiter, ut prius medicamentum dari oportere praecipimus. [10] Prodest torminosis plantaginis sucus uel rubi uel lentisci uel rhus Syriaci uel herbae millefolii uel terebinthi omnium ad [Den.] semissem, potus cum uino uel aqua. [11] Bene facit torminosis rumicis semen, quantum ligula capit, tritum ex uini austeri cyathis quattuor uel aquae totidem in tempore potum. [12] Glandes quercinae tres aut quattuor uel eiusdem folia uel liber eius coctus ex aqua, quae uel sola uel cum uino torminosis potui data plurimum prodest. [13] Ceratitidos, quam herbam nos fabiolam marinam appellamus, radices trium digitorum magnitudine incoctae uino austero torminosos iuuant, si illud uinum admixta leuiter aquae calidae potione potetur. [14] Herbae brittanicae radix uel folia incocta uel aqua, in qua tamarici folia et semen incoctum fuerit, torminoso potanda detur etiam cum admixtione uini austeri. [15] Plantago cocta ante alium cibum data ex aceto plurimo et exiguo sale atque oleo torminosis plurimum prodest. [16] Plantaginis aridae semen tritum ex partibus duabus et papaueris capita arida trita ex parte tertia oportet per cribrum tenuiter foratum traici ex eoque puluere dari torminoso ligulae magnae mensuram, interdum plus aut minus, cum uini ueteris mixti non nimium, id est cyathis tribus. Hoc medicamentum ante somnum utiliter etiam ad uesperam datur. [17] Prodest torminosis huiusmodi sorbitio: Alicae hemina percoquitur cum cerae et rutae [Den.] I, admiscetur sane his et malum granatum atque ita simul coquuntur in aqua. Post hoc exprimuntur omnia et coagitantur diu ac, si opus fuerit, adicitur alica cocta, ut in modum pultis sit. Lactis quoque bubuli aut cuiuslibet [Den.] I admiscetur et sic sorbetur. Si autem manducare panis more illud uolueris, addes illic oua incocta tria et polentae nitidae delicatae quantum satis erit, ut panis fieri ex eo possit, qui etiam frigidus comestus plurimum prodest. [18] Medicamentum ad torminosos huiusmodi satis utile est: Croci [Den.] I et duae partes uictoriati, nardi [Den.] II, acaciae [Den.] III, gallae [Den.] III, aloes uictoriati pars tertia, lycii [Den.] I, opii [Den.] S[Sem.], tragacanthi [Den.] S[Sem.] et tertiam eius, turis [Den.] I et uictoriati partes duae, myrrae [Den.] II, piperis [Den.] S[Den.]. Teruntur et cribrantur haec diligenter atque ex uino fiunt pastilli lupini magnitudinis. Dantur cum tribus cyathis liquoris cuiuslibet tamdiu, quousque conueniat, ut tormina uniuersa sedentur. [19] Inmitti torminosis per clystere oportet uinum ex piris Syriacis factum cum suco plantaginis; mirifice enim facit hoc remedium et multis experimentum dedit. [20] Palmarum numero XX pulpae, iunci radicis [Den.] X, gallae inmaturae [Den.] X, myrrae [Den.] V. Tunduntur et miscentur uniuersa atque ex omnibus fiunt ex uino pastilli numero XXX. Dantur similiter ut praedicta medicamenta ex quolibet liquore. [21] Balaustici [Den.] V, soporis [Den.] II, gallae inmaturae pilularum [Den.] II, tamarici seminis [Den.] II, turis [Den.] IIII, rhus Syriaci [Den.] IIII, uinaceorum tostorum [Den.] V. Hinc pilulam ad duum denariorum pondus cum potione ex uini nigri cyathis tribus totidemque aquae calidae mixta torminoso dari oportet. [22] Si torminosi uel coeliaci propter frequentes desurrectiones uiribus deficientur, dandae erunt eis sorbitiones ex cremore farris uel ex ptisana factae modo per se solae, modo cum rosa unguentaria mixtae, uel ius gallinae pinguis excoctae cum butyro uel lac caprunum aut ouile tepidum per se uel etiam decoctum cum butyro et lenticula similiter facta prodest. Inponenda uero sunt torminosis fatigatis a stomacho usque ad inguina unguenta quae spissant cutem ea, quibus unguentarii utuntur. [23] Medicamentum, quod per anum inicitur torminosis, sic: Calcis uiuae, sandaracae, auripigmenti, singulorum paria pondera. Teruntur una omnia ex aqua uel ex suco plantaginis, donec possint coire, tunc pastilli fiunt. Cum opus sunt, teruntur et iniciuntur ad cuiusque uires, ut plurimum [Den.] IIII ut minimum [Den.] II, cum hemina uel ut plurimum cum cyathis VIIII aquae cum myrtis decoctae uel cum rosae foliis uel lentisco. Medicamento sane hoc uti oportet non inter initia torminosis, sed cum malignitas uitii apparuerit, et si non eodem die, quo primum adhibetur, profuerit, etiam sequenti fieri oportebit. Si quis autem morsus intestinorum, cum inmissum erit medicamentum aut cum redit, insequitur, infundatur statim per clysterium lenticulae decoctae aqua uel furfures; sedabitur confestim dolor, cum eas deiecerit torminosus. Post iniectionem sane detur cibus. [24] Aliud medicamentum, quod mirifice prodest torminosis, siue febrem habuerint seu sine febre fuerint: Plantaginis suci hemina frigida uel tepida inmittitur per clystere in anum uel per se sola uel cum uino ex piris Syriacis facto. Hoc medicamentum etiam si aeger cibum horrescit, restituit ei cupiditatem manducandi. Facit uero sitem intollerabilem, sed moderate bibendum. Pastillus ad torminosos efficax conficitur sic: Acaciae [Den.] I, mali granati corticis [Den.] VIII, gallae Syriacae inmaturae [Den.] V, soporis [Den.] V, myrti bacarum nigrarum [Den.] VII, rhus, quod coriarii utuntur, [Den.] VIII uel eiusdem suci [Den.] VI, alterci seminis [Den.] VIII, turis [Den.] VIII, rhus Syriaci [Den.] VIII. Haec omnia animantur praeter acaciam, tus, opium et contunduntur seorsum et in unum miscentur uinoque omnia myrtino consparguntur atque in pyxide fictili reponuntur. Si quis uolet pastillos facere, adiciet gummis [Den.] VI. Dabitur ex hoc medicamento ieiuno torminoso [Den.] unus ex aqua uel ex uino mixto myrteo. Idem medicamentum inmittitur per clystere ad mensuram iuxta uires cuiusque. [26] [26] Vinis uti oportet torminosos ex myrto et piris Syriacis, ex malis Cydoneis et terebintho, ex rhus coriario, ex glande quercina, ex lapathio, ex populi fructu, ex rubo, ex hypocistide. Quae omnia decoquuntur seorsum cum uino Surrentino aut Signino, potioni uero admiscetur aqua cisternina decocta et sub diuo posita. [27] Prodest torminosis lac potum, in quod lapides feruentes saepius uel ferrum candens dimissum fuerit, si tamen non febricitabunt. [28] Cibi prosunt torminosis huiusmodi: Panis fermentatus durus, pultes diuersae, lenticula aceto condita, brassica, plantago, intiba, mala Cydonea, uuae ex ollis, palmae ex litore, capreae, palumbi, anates, meruli, turdi, grues, mulli, loligines, polypi assati. [29] Torminosis sunt extra cutem inponenda haec: Lana sucida ex aceto uel rosaceo uel malino oleo admixto, item plantago, apium, millefolium, intibum, lentiscum. Per se trita haec uel admixta uino austero, quo magis adstringant, adponuntur, postea cerotum ex oleo myrtino uel malino, id est habente corticem mali Punici, adponitur, cui et galla Syriaca et acacia admiscentur. [30] Torminosis primis temporibus constringendis suci utiles sunt ut plantaginis, acaciae, mali granati corticis, hypocistidos, millefolii, intibi, lentisci, rubi per se tantum uel cum uino ex piris Syriacis facto mixti, et aqua incocta myrto, rubo, lentisco. Medium autem cursum habentibus torminosis, quod tempus Graeci acmen uocant, oportebit infundere per clystere rosam uel oleum myrteum cum cerussa. Cedente porro impetu molestiae uel difficultatis, quod tempus Graeci paragmen uocant, conuenit lenticula, ptisana cum adipe capruno cocta. Inueteratis uero torminibus prosunt, quae uehementius spissant et a putore atque abalienatione corporis uindicant, ut ea, quae ex calce, charta usta et auripigmento conponuntur et possunt inhaerere purgatis ulceribus. Quo tempore rediri oportet ad priora omnia edenda praeterquam ad lentem et ptisanam; ducunt enim cicatricem, sed praecipue cerussa admixto uino. Emplastra uero, quae extra cutem cicatricem ducunt, soluta ad ignem cum oleo myrtino adponenda sunt. [31] Dysintericos recreat pulmo pecudis, id est ouis, decoctus cum lini semine ita, ut et caro manducetur et aqua illa potetur. [32] Trochiscus Asclepiadius praestantissimus ad uentris fluxum et dysinteriam, quam nullus alius tam facile stringit quam hic. Conficitur sic: Apii seminis semuncia, hyoscyami semuncia, anesi [Scrip.] VI, opii [Scrip.] III, ypocistidos [Scrip.] III, croci [Scrip.] III, myrrae troglodytis [Scrip.] III. Colliges haec cum aqua aut cum uino myrteo, id est in quo myrti bacae coxerint. Hoc ipsum medicamentum uentri adpositum ita, ut ceroto myrtino colligatur, epithema dysintericis aptissimum est. [33] Tormina patientibus multi uentrem uiuentis anatis adponunt adfirmantes transire morbum ad anatem eamque mori. Quod si uespertilionis sanguine uentrem oblinas torminosi, in omne tempus dolore releuabis. [34] Si in aqua frigida dysintericus pedes usque ad genicula ponat, sed si non febricitabit, et de uino austero potionem calidissimam bibat, cito sanabitur. [35] Confectio medicaminis miri aduersum dysinteriam: Testam locustae, id est illam spinosam uel aculeatam, quae est iuxta caput, conbures nitide et postea teres, ut in tenuissimum puluerem redigas, et sic ei, qui uentris fluxu uel rosura laborabit, ex uino uetere, si non febricitabit, aut si inaequalis erit, ex calida aqua dabis ita, ut de singulis lucustis testas singulas integras exustas per triduum bibat; mire sanabitur. [36] Mellis heminam, uini ueteris sextarium, piperis grana ducenta teres diligenter et conditum ex his tribus speciebus facies et ieiuno dysinterico mane meralem calicem calidum plenum dabis; statim proderit; sed si necesse fuerit, ex eo condito ipsum plenum meralem per triduum dabis. [37] Lactis capruni statim mulsi grandi potioni additur de quagulo haedino frustum, quantum auellana grandis est, quod digitis medicinali et pollice sublatum uel missum isdem digitis contemperatur et datur laboranti dysinterico, dum adhuc calet lac, antequam illo quagulo stringatur, per triduum. Haec potio ieiuno dabitur contra orientem bibenda. [38] Sucinum de ceraso siluatica exures et de testa ostrei aeque facies paribusque mensuris puluerem tritum cum mettico aut cum uino austero candenti ferro calefacto bibendum dysinterico dabis; mire proderit. [39] Ouum recentissimum aperies et in calicem uacuabis ac testam eius implebis melle optimo despumato necnon oleo uiridi bono et in ipsum calicem defundes ac simul omnia permiscebis et diu agitabis ac postea in calida aqua ipsum calicem tepefacies et sic dabis dysinterico, cui medendum erit; mire proderit. [40] Ros marinum siue rhus orientale, quod est minutum, robium, simile lenticulae, quantum tribus digitis prendere potueris, mittes in mortarium et teres cum uino et postea in aliud uasculum mittes calidam atque ibi tepefacies et sic dabis dysinterico bibendum; statim remediabitur. Sed per triduum continuum hoc remedium et postea, quotiens fuerit necessarium, dabis. [41] Vitrum teres diligenter et cribrabis et masticis grana teres atque aequis mensuris permiscebis et ex his singula coclearia dysinterico in uino cocto per triduum uel quotiens opus fuerit dabis; miraberis remedium experimentis probatum. [42] Ad dysinteriam remedium efficacissimum sic: Rosae siluaticae bacas oblongas, rubicundas, maturas, inpari numero uel VII uel VIIII uel XI tritas diligenter dabis laboranti dysinterico ad potionis modum cum mettico styptico uel uino uetere, si non febricitabit, uel cum aqua, si febricitabit, et, si necesse fuerit, per triduum dabis; mirum experieris remedium. [43] Ad dysintericos mirum remedium, quod uentrem et purgat et stringit, sic: Gypsi peregrini triti —[Vnc.] I, specularis combusti triti —[Vnc.] I, de testis ostrearum conbustarum —[Vnc.] I. Haec omnia posteaquam trita fuerint et mixta, tollet inde qui dabit remedium tribus digitis prioribus cum pollice quantum semel capere potuerit et in potione uini ueteris puri, si non febricitabit, dysinterico dabit; quod si inaequalis fuerit, in calidae aquae potione accipiet. [44] Fimum caballinum conbures et cinerem fimi ipsum cum uino uetere miscebis et conteres et sic dabis dysinterico bibendum sine aqua, si non febricitabit. [45] Aluminis schisti [Scrip.] IIII cum aceti cocliaribus III miscebis et teres et colabis et tepidum cum aquae duplo dysinterico dabis bibendum. [46] Pumicem mollem, sfongiam de qualibet rosa unam, gallam unam semis, corticis siccae de malo granato [Scrip.] IIII, piperis grana XLVIIII diligentissime teres et cum uino uetere permiscebis et pastillos aequales inde facies, ut, cum opus fuerit, singuli in uini ueteris hemina soluti dysinterico per triduum dentur ita, ut ipsa potio ferro duro calefiat; insigne remedium cito experietur. [47] Leporis uentriculum cum fimo suo uino uetere lauabis ita, ut sordes ipsae ibi sint et misceantur aut, si in uentriculo non inueneris, pilulas de fimo ipsius inpares numero tritas cum uino uetere dysinterico dabis bibendas. [48] Ad uentris fluxum masticem albam teres et in potione mixtam mittes et calefacies bene ipsam potionem in aqua calida et bibendam per triduum dabis. [49] Herbam plantaginem colliges ac teres et sucum eius cum uini ueteris potione, si non febricitabit, dysinterico per triduum dabis. [50] Ad uentris fluxum uel ad dysintericos iam desperatos remedium sic: Vermem, unde coccum tinguitur, teres et cum uino uetere optimo potionem mixtam et calidam per triduum dabis. [51] Ad dysinteriam siue torminosos et qui deiectionem nimiam patiuntur remedium sic: Ouorum uitellos coctos siue incoctos, uuam agrestem acidam et gallas pari mensura tere ac permisce et bibendum medicamen tepens trade. [52] Frumenti tosti grana inpari numero, similiter hordei et pisae cum mellis despumati hemina misce et tere et dysinterico per uncias singulas diebus singulis dato. [53] Coliculos ex aceto coctos, alii spicas quattuor purgatas, oua incocta duo simul contere et adice uini ueteris heminam et feruefactum medicamen dysinterico da bibendum. [54] Ficum duplicem et palmam pinguissimam cum uini ueteris hemina ad tertias decoque et piperis albi triti uiginti grana admisce et tepidum dysinterico potui dato. [55] Vestem oui delicatam interiorem siccatam contere, uino misce' et cola et ex aqua calida dysinterico da bibendam. [56] Lac caprunum feruens adiecto polentae quantum satis sit, cum fuerit quasi tenuis pulticula, dabis cui supra bibendum. [57] Coagulum leporinum ex uino dilutum tepidum dysinterico da bibendum. De quo coagulo si singulos scripulos in singulis ouis sorbilibus ieiuno per triduum dederis, mire subuenies. [58] Vini ueteris faeces et iocineris caprini frustum sufficiens in ollam rudem mitte et facito ut bulliat atque inde ieiuno cyliaco sufficienter da bibere. [59] Bulbus Africanus rubicundus contritus adiecto uino, quod ferro duro candenti calefiat, potui datus cyliacis medetur. [60] Palumbum ferum ex passo concoque atque inde potiones singulas cyliaco per triduum da bibendas. [61] Ad cyliacos herba plantago et lentiscus separatim ex aqua coquuntur, postea in unum permiscentur et tunc adiecto aceto cum pane in cibo sumpta prosunt. [62] Herbae uettonicae in umbra arefactae tunsae cribrataeque puluis cum uino potus cyliacis plurimum prodest. [63] Mali granati cortex siccata tunditur et cribratur et puluis ex eo miscetur cum ouorum uitellis tribus diuque in morem panis subigitur ac fricatur atque inde panis formatus in foco coquitur et sic conmanducatur. Qui si propter nimiam austeritatem offenderit, cum lenticula sine oleo cocta adiecto acerrimo aceto a ieiuno manducari debet, quod eo plus proderit, quo propensius fuerit manducatum. [64] Herbae quinquefoliae radix in umbra arefacta contusaque et ex uino polentae uice pota mire cyliaco succurrit, sed febricitanti ex aqua calida da bibendum. [65] Caprae siluaticae iecur carbonibus inassatum et per se sumptum cyliacos remediat idemque arefactum et tritum et cum uino potui datum certissime auxiliabitur. [66] Caseus siccus transmarinus uetustus adiecto sili Gallico et sorbis aridis diligenter omnibus tritis et cum uini ueteris austeris cyathis duobus potui datus cyliacos mire sanat. [67] Vituli adeps ex femina sublata cum aquae cotylis tribus decocta et sorbitionis more sumpta cyliaco plurimum prodest. [68] Cyliaco et ei, qui eiectionibus uel doloribus ac uitiis alui uariis uexabitur, potenter succurres, si muliebre lac quam plurimum ieiuno potui dederis, donec persanetur. [69] Haedinum coagulum magnitudine fabae in uino myrteo remissum et ieiuno cyliaco potui datum efficaciter prodest. [70] Membrana, quae est in uentriculo gallinae, siccata et trita et cum uino austero cyliaco ieiuno potui data medetur ita, ut ipsa gallina prius uel biduo abstineatur a cibo et qui potionem accepturus est ante diem frugi sit et non cenet. [71] Oua in aceto cum testis suis macerata et alio die in patellam infusa ibique tostata cyliacis in cibo data plurimum prosunt. [72] Pulticula fit ex alica prius tostata quam accipiat aquam, infusa uero aqua cera remissa illic mittitur et, dum excoquit, coagitatur et a cyliaco calida sorbetur. [73] Galla Commagena comburitur et cinis eius extinguitur uino contritusque uentri cyliaci inlinitur; statim subuenit. [74] Flos hederae tribus digitis sumptus diligenter tritus et ex uino austero cyliaco potui datus medetur. [75] Seuum ouillum decoctum in uino austero et calidum potui cyliaco datum manifesto remedio erit. [76] Laridi ueteris pinguis —[Vnc.] III, mellis boni despumati tantundem, uini ueteris austeri cyathos tres, ouorum coctorum uitellos tres in unum permisces simulque tamdiu teres, donec ad crassitudinem mellis adducas, deinde in pyxidem condes atque ex ea, cum opus fuerit, cyliaco nucis abellanae magnitudine ex uino, si sine febre erit, si febricitabit ex aqua calida dabis; mire celeriterque subuenies. [77] Oua decoquuntur ex aceto, donec indurescant, et uitelli eorum tostati cum pipere esui cyliaco dantur; cito medentur. [78] Caseus ouillus uetustus in cibo sumptus uel rasus et cum uino potus cyliaco medetur. [79] Cocleae cum testis suis contritae duae et oua cruda duo et passi cyathi duo, aquae cyathi tres, simul permixta omnia ac diu coagitata et in uaso fictili calefacta ad modum potionis cyliaco data medentur. [80] Serpentis exuuiae cum rosaceo decoquuntur in uaso stagneo et postea tritae uentri cyliaci utiliter inlinuntur. [81] Ad omnes epiforas uentris caseum uaccinum mollem calidum inponi oportet, quo tempore dysintericis potiones ferro candenti calefactas dari conuenit. [82] Glus taurina aqua calida resoluta cyliaci uentris inflationi utiliter inponitur. [83] Grauissimum uentris uitium est ileos, cui maximum remedium est discerpti uespertilionis sanguis inlitus uentri. [84] Frequentissime euenit, ut ex qualibet causa subitus dolor uentris exsistat, sed qui talum leporis secum habuerit, huiusmodi casum, id est subitum dolorem uentris, numquam incurret. [85] Dysintericis medetur aqua, in qua pilulae cupressi decoctae fuerint, cum uino austero epota. [86] Aqua, in qua lauri folia fuerint decocta, potui sumpta intestinorum doloribus medetur. [87] Ad profluuium et incontinentiam uentris remedium sic: Malua circumfossa ferro, quod ex utraque parte acutam aciem habeat, et praecisa a superiore ad inferiorem partem, id est usque ad radicem, deinde radix eius inuoluta panno rubro portata ab eo, cui remedio opus est, profluuium uentris eius inhibebit. [88] Betae conbustae et in puluerem redactae atque subactae cum aceto et a pectore laborantis inguinum tenus inlitae ualidissime adstringunt profluuium deiectionemque uentris. [89] Ros marinum cum creta molli tritum et cum aceto modico uentri inpositum alui profluuium sistit. [90] Rubi spinae, radices et coliculi teneri cum uino Amineo austero ad tertias decoquuntur, atque ex eo uino cyathus ad diem ieiuno uentris profluuio laboranti potui datus optime medebitur. [91] Herba oxylapathos cum semine suo arida contrita et ex uino calido pota magnum incontinentiae uentris praestat remedium. [92] Pruni siluatici bacas corticemque ac radicem eius arboris in unum ex uino ad tertias decoques atque ex eo singulos cyathos ad diem deiectionis taedio laboranti ieiuno potui dabis. [93] Iris Illyrica, id est Macedonica, quae fuerit grauissimi ponderis, contundatur et in puluerem cribratum tenuissimumque redigatur, atque ex eo mensura acitabuli unius dimidiati cum passi cotyla una permisceatur et coagitetur, atque inde cocleare unum cyliaco mane ieiuno detur ita, ut et a cena abstineatur; mirifice proderit. [94] Si quis tortiones subito pati coeperit de uentris nimietate, pedes suos in aqua calidissima quam diutissime teneat; stratim sanabitur. [95] Sanguinem caprunum si polentae furfuribusque adiecta resina miscueris atque emplastri modo ano uentrique adposueris, pondus omne et libidinem deiectionis efficaciter reprimes. [96] Iecur uerrinum recens conbustum contritumque ad summam leuitatem cum uino, sed sine sale potui datum efficaciter subprimet nimiam deiectionem. [97] Leporis sanguis recens defusus et cum polenta coctus et datus dysinterico illico uentris profluuium sistet. [98] Hircinus sanguis exceptus et coagulatus ac super carbones assatus in cibo datus mirabiliter profluuium uentris emendat. [99] Ceruini cornus de ipsis radicibus, quae capiti haerent, scobis lima tenuissimus factus et ad dragmae mensuram cum uini austeri cyatho datus sistet nimios uentris fluores, si uel triduo iugiter bibatur. [100] Panis antiquus ex lacte capruno decoctus et more sorbitionis uentris fluxu laboranti bis ad diem datus cito succurret. [101] Aqua, in qua cortices fabae ad tertias decoctae fuerint, si bibatur, plurimum cyliaco proderit. [102] Folia fici arefacta sole, deinde conbusta et in cinerem redacta atque ex uino austero potui data uentris fluxum efficaciter sedant. [103] Medulla uaccina cum farina tenui subacta et uelut excoctus panis cibatui data mire dysintericum sanat, maxime si et caseus bubulus recens manducetur. [104] Adipem caprunum de renibus sublatum misce cum polenta e furfuribus facta atque adice illic cyminum et anethum et acetum aequis portionibus atque ex aqua decoque et colatum sorbitionis more dysinterico dato sumendum; mire celeriterque subuenies. [105] Lac ouillum, quod candentibus glareae lapidibus, id est in ipsum lac demersis, excoquatur, dysinterico potui cum ipsis lapidibus datum mire prodest, ita tamen, ut prius de ipso lacte serum omne tollatur. [106] Iecur hircinum missum in ollam nouam cum uini austeri cotylis sex ad tertias decoctum, sed dum excoquitur conpunctum, ut umor eius cum uino permisceatur, postea dysinterico potui datum efficaciter prodest. [107] Dysinterico et torminoso et ei, qui iam corruptum sanguinem egerit, saluberrimum medicamentum est tale: Alei spicae quattuor et oua duo incocta in unum teruntur hisque additur uini ueteris sextarius et coquitur ad tertias. Inde ieiunus quam plurimum potest si biberit, efficacissime intra triduum sanatur. [108] Spondogos est lanugo quaedam, quae in rosa siluatica solet nasci. Eam tritam cum uino austero desperatis iam dysintericis potui dedi mirantibusque compluribus saepissime de abrupto periculo liberaui. [109] Torminosis maluae Graecae albae radix trita potuique ex mero uel per se sola data remedio est. [110] Farinae hemina, ouorum uitelli tres, piperis grana XX contrita in unum miscentur et subiguntur. Panis ex his formatur et in foco coquitur; torminosis essui datus plurimum prodest. [111] Millefolium contritum si quis torminosus ex aqua frigida, prout uirtus aut aetas eius se habebit, biberit, celeriter sanabitur. [112] Lotos, unde tibiae fiunt, in scobem secta uel rasa atque ex eo puluere cocliaria tria cum aceto scillito torminoso ieiuno in potione data mirifice prosunt. [113] Torminibus maximo remedio est lactuca, si decocta cum cymino trito et oleo manducetur. [114] Sal tritum, senapi tritum, ouum crudum in unum uas mittuntur et testa oui ipsius oleo uiridi repletur et in ipsum uas defunditur, similiter et mellis despumati et uini austeri singula testa ouorum plena funduntur et simul uniuersa cocleari diutissime permiscentur et tepefacta torminoso bibenda dantur; celerrime prosunt. [115] Ruta cum hysopo in aqua ad tertias decoquitur atque eadem aqua in potione uini a torminoso salubriter mixta potatur. [116] Malum Punicum in olla gypsata clausum in furno conbures et postea diligenter teres atque in puluerem tenuissimum rediges, quem repones et paratum habebis, ut, cum opus fuerit, ad subitas tortiones cum uini potione detur; prodest continuo. [117] Si quacumque causa tortiones quis pati coeperit, mellis optimi libram decoquat ad tertias eique addat uini cyathos tres et aquae anethaciae cyathos tres et coagitatam ac tepefactam hanc potionem ieiunus bibat; continuo sanabitur. [118] Fabam integram frictam calidam in acetum acerrimum mittat et madefactam torminosus manducet; cito sanus erit. [119] Ad profluuium et incontinentiam uentris remedium sic: Spongeam, quae in pruno siluestri uel in spina aut in rosa siluestri nascitur, colliges et supra uatilum tostabis et diligenter teres atque in calicem mittes ac desuper ouum incoctum defundes et bene permiscebis, deinde super uatilum candentem defundes et coques ac laboranti cyliaco quasi oui †turtum† manducandum dabis. [120] Bacae oliuarum in uino tritae cyliacis recte propinantur. Porcacla quoque ex aqua feruefacta e polenta aspersa conditur; inde offae complures si edantur a dysinterico, plurimum iuuabitur. [121] Vngula porcina conbusta ad cinerem et trita postera die ex uino hausta mirabiliter dysinterico prodest. [122] Cinis cribratus aceto commixtus uentri et renibus imis calidissime inlitus certissime uentris abundantiam stringit. [123] Rana uiua si uentri torminosi adponatur, in eam uitium confestim transire dicitur. [124] Torminosis saluberrime aqua marina per clysterium infundetur, si molestia diutina fuerit. [125] Fimus columbinus tritus ex melle uentri inlitus alui incontinentiam stringit. [126] Iuniperi bacae tritae ex uino nigro potui datae conprimunt alui nimietatem. [127] Caput caprunum cum pilis suis contusum atque discoctum ciboque sumptum rupta interius intestina dicitur gluttinare. [128] Pilos leporinos adiecto melle conprehendes atque inde globulos paruulos facies. Hi singuli saepius gluttiti intestina quamuis perniciose rupta certa coniunctione conectunt. [129] Verbasci radicis corticem detrahito eiusque contritae sucum per linteolum expressum ex aqua aut uino bibendum dato; omnia interiora uitia, quae ex frigore aut labore aut pectoris lumborumue dolore nascuntur, mira efficacia sanabis. [130] Serpullum ad pondus uictoriati argentei tritum bene ualenti ex uino, febriculento ex aqua potui datum omnes uentris dolores sedat. [131] Humanum lotium uetus adiecto croci modico, ut odor eius occultetur, ignoranti potui datum quamlibet ueteres in uisceribus latentes morbos sanabit; uomitu enim inritato et eiectionibus concitatis omne uitium ualenter expurgat. [132] Vt explorari possit, ex latentibus morbis qui sit ille, qui uexat infirmum, conprehendique qualitas uitii et pars uiscerum possit, catulus fetae canis lactens die ac nocte cum eo, qui laborat, accumbat. Is postea sectus inspicitur translatusque in eo morbus haud difficile notatur, ita tamen, ut aeger ei lac de suo ore frequenter infundat. Eum tamen catulum, cum fuerit exsectus, obrui oportet nec ab re est, si triduo idem catulus uiuens cum aegro maneat; uitium enim aegri transire in eum usque adeo certum est, ut moriatur catulus hominemque morbis latentibus releuet. [133] Ad dysintericos olitanos cocleam plenam cum testa sua uiuam teres, ad cuius pondus infra scripta trita miscebis, id est casei ueteris quantum est cocleae dimidium, oui medullam in aceto coctam, panem candidum uetustum uel tostum uel, quod est melius, nauticum, rutam, piper. Haec omnia conteres et in potione uini ueteris ieiuno dabis; quod cum prius ferro candenti calefeceris, potui sine aqua ministrabis, sed et bacas myrteas adicies. [134] Ad eos, qui sanguinem per intestinum iactant uel per corruptum corpus inferius effundunt, remedium sic: Herbae urticae masculae summitates teneras colliges et contundes sucumque eius expressum per triduum ministrabis bibendum. Si autem cum aqua frigida aut aceto acerrimo aut posca frigida id ius mixtum dederis, quamuis desperatos de supra scripta infirmitate protinus liberabis. [135] Lac caprunum ex coagulo temperabis et, dum tepet, antequam penitus constringatur, dysinterico bibendum dabis; cito remediabitur. [136] Remedium ad tortiones: Fasianum uiuum in uino necabis dabisque ex eo uino bibere ei, qui patitur tortiones; confestim remediabitur. [137] Confectio cydonitis ad dysintericos et cardiacos sic: Oleum in uase duplici coques, quod, dum in igni est et feruet, operitur alio uase, in quo cydonea diuisa ponuntur. Oleum tamdiu calebit igne subiecto, quamdiu poma superposita excoquantur, tum oleum solum seruabitur, quod supra dictis infirmis ad perunctionem et escam utile erit. Cydonea quoque ipsa essui dentur cyliacis ac dysintericis. [138] Iniectio ad dysinteriam: Amuli —[Vnc.] III et lactis capruni cocti pro modo quantum uisum fuerit adicies et ita iniectionem facies. [139] Seui hircini —[Vnc.] II, olei uiridis sextarium dimidium. Haec simul in duplici uaso remissa et calefacta inicies. [140] Epithematium ad uentrem stringendum sic: Floris uuarum —[Vnc.] II, rosae siccae —[Vnc.] I, masticis —[Vnc.] I, aloes —[Vnc.] I, gallae —[Vnc.] I, aluminis schisti —[Vnc.] I, agaciae —[Vnc.] I, cerae [Pon.] I, myrtini olei [Pon.] I, picis —[Vnc.] III. De his omnibus tunsis, cribratis atque permixtis magdalia facies, quae in panno denso aut fynicio induces et sic uteris ad uentrem. [141] Item aliud epithematium ad uentrem restringendum sic: Florem uuae omfacinum, rosae florem, aloen, gallas, alumen schistum, acaciam, [mali granati florem,] balaustrium, masticem aequis ponderibus teres et uini myrtini quantum ad coniungendum puluerem sufficiat admiscebis, dactulorum quoque carnes purgatas et uino infusas subiges et cerotum myrtinum facies ac sic omnia permiscebis et magdalia facies, quibus ita uteris, ut supra scriptum est.

CAPVT XXVIII. LVMBRICIS ET TINEIS ET INTERANEIS CAVSIS ID EST TENESMO ET AD ROSVS VENTRIS ET STROFVM VEL INTESTINIS RVPTIS EORVMQVE DOLORIBVS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Verum remedium ad tineas necandas et eiciendas: Per triduum aleum quam plurimum edat qui hac molestia laborabit et betaceos coctos et caseum mollem manducet, post hoc autem filicis Macedonicae aridae contusae cribratae [Den.] VIII cum melle quantum ipse uoluerit sumat, et post horas quattuor detur ei aloes et scamoniae singulorum [Den.] semisses ex aquae mulsae cyathis quattuor. Cum uero coeperit desurgere, aqua calida ei supponatur, qua postea elui et foueri debet. [2] Ad lumbricos depellendos satis commode facit Santonica herba, quae absinthium dicitur, si uel uiridis cum aqua ad tertias cocta potetur uel sicca trita ex melle manducetur. Cornus quoque ceruini limati lima lignaria scobis quantum IIII uel V cocliaria sint ex aqua, in qua decoctus fuerit ipse scobis, potus ad cyathos III mirifice facit. Rapi etiam seminis cyathus ex passi cyathis tribus pridie maceratus, deinde tritus et datus aqua exigua adiecta infinitum medetur. [3] Tenesmos est inritatio ultimae partis directi intestini, in quo uitio saepius libet desurgere sine causa. Proderit ergo ad hoc uitium depellendum, quotiens desurrexerit quis, ut uino austero mixto cum aqua calida se foueat. Verbenae et myrtae et oliuae ramulis iunctis ita, ut duae partes myrtae sint, simulque decoctis uti conuenit aqua frequentius ad subluendum. Quin etiam penicellum tinctum eo liquore et non nimis expressum atque ano adpositum proderit uel eodem modo globulus staminis adpositus iuuat; diutius enim uaporem continet. Perungendus autem anus erit spicillo lycio Patarico uel Indico ex calido uino. [4] Collyrium hoc iniciendum, quod et ad omnem deiectionem et tormina bene facit. Conficitur sic: Acaciae et mali granati corticis usti, singulorum [Den.] quaternos, hypocistidos et rhus, quo coriarii utuntur, et opii, singulorum denarios senos, omphaci [Den.] IIII S[Sem.], croci [Den.] IIII. Teruntur haec omnia et cribrantur diligenter, postea uino austero colliguntur uel temperantur, et fiunt collyria magnitudine nucleorum pineorum et, cum opus fuerit, ano iniciuntur. [5] Ad lumbricos prosunt huiusmodi compositiones: Serpulli [Den.] IIII triti, in cremore lenticulae quantum sint cyathi duo dati, uel ipsa sola per se lenticula, si quis eam aceto infusam coctam comederit. [6] Serpulli triti [Den.] VIIII, absinthi [Den.] II, clematitidos [Den.] I et duae tertiaeue partes uictoriati, nitri [Den.] VII, lupini farinae [Den.] VII, salis [Den.] IIII, terrae mali [Den.] IIII, fici aridae [Den.] IIII. Haec omnia colliguntur uino austero atque ex his finguntur globuli fabae magnitudine, ex quibus dantur ieiuno aut post cenam octo uel nouem cum aquae mulsae cyathis tribus. [7] Conpositio, quae facit ad tineas et lumbricos eruendos, sic: Serpulli [Den.] II, coriandri [Den.] S[Sem.], samsuci [Den.] S[Sem.], nitri [Den.] S[Sem.], cucurbitae siluaticae interioris, sed quod est sine semine, in puluerem redactae [Den.] S[Sem.], mali Punici inmaturi et adhuc obstricti siue corticis eius triti [Den.] S[Sem.], rutae tertiam partem et sextam uictoriati ponderis. Melle colliguntur haec omnia; dantur ex his globuli septem, quantum fabae Aegyptiacae magnitudo est, uel cum aqua calida uel ex uino, si sinceritas erit, et ieiuno et post cenam. [8] Ad lumbricos necandos remedium mirum sic: Seriphi [Den.] IIII, cucurbitae siluestris interiora trita [Den.] II, lupinorum farinae [Den.] VIII. Ex aqua fiunt globuli fabae magnitudinis; dantur robustae aetatis septem, pueris terni uel quini cum mulsa aqua. [9] Ad tineas necandas remedium competens sic: Filicis radicis aridae, nasturci seminis [Den.] septenos, coriandri seminis [Den.] V, nitri [Den.] II. Haec omnia trita dantur ieiuno cum aquae mulsae hemina. [10] Mali Punici sucus radicis uel foliorum eiusdem aqua decoctus potuique cum sale datus tineas necat. [11] Marruuii et absinthii et lupinorum paria pondera in aqua mulsa cocta ieiuno bis aut ter potui data aduersum tineas et lumbricos plurimum prosunt. [12] Farina lupinorum decocta ex aqua et more cataplasmatis uentri inposita lumbricos uel tineas necat. [13] Ad lumbricos et tineas eiciendas remedium potens sic: Erui, filiciculae radices purgatas ad uncias singulas seorsum tundes bene in pila lignea, deinde adicies inulae radicis [Scrip.] VIII, ammoniaci unciam et coriandri seminis manum plenam et euforbi [Den.] III. Has omnes species seorsum conteres bene usque ad summam leuitatem et, si uiridis fuerit radix filiciculae, quomodo illam tundes, sucum eius exprimes et ipsum admiscebis. Facies pilulas magnitudine ea, qua ano inici possint, ipsasque factas infundes in ceruesiae nouae sextariis duobus et mellis cyatho. Quod si in ea prouincia faciendum fuerit hoc medicamentum, in qua ceruisia non est, ex aqua dabis, in qua myrta cocta sit, ad sextarios duos aut cum sapae mixtae sextariis duobus atque ex eo temperabis potionem et dabis bibendam; intra horas IIII deiciat oportet uermiculos uel tineas. Ante triduum sane iubebis eum cibari alio et pane per se et tantummodo poscam bibere. [14] Inflationibus intestinorum prodest uel serpullum potum ex uino nigro uel cuminum siluaticum tritum ex uino nigro uel aqua pota apiastri, quod Graeci erotion uocant, per se data uel sucus eius uino mixtus uel origani radices contusae ad [Den.] I ex uino datae uel ruta trita ex aquae cyathis IIII pota uel eiusdem decocta radix cum aceto et melle data uel puleium similiter potum uel siliquae Syriacae folia uel roris marini aqua decocta uel petrosilinum ex uino tritum datum uel origani decocti aqua uel anesum tritum, quantum tribus digitis conprehendi potest. Prodest etiam nitrum cum uino aut aceto datum —[Vnc.] tollit enim protinus inflationem et dolorem intestinorum —[Vnc.] uel lauri folia trita uel eiusdem bacae aut flos ex uino potus aut panacis radix ex uino pota; sed panace non solum intestinorum dolores, uerum etiam cholera sanat. Prodest ex uino uel aceto feruenti apii semen tritum datum ieiuno uel terrae mali [Den.] I tritus potus ex uino uetere uel hysopi aut origani uirgulae quinque cum uini hemina feruefactae et ieiuno potui datae. [15] Fomentum, quod prodest intestinorum doloribus, sic: Acetum aut aquam, in qua ruta incocta fuerit, calidam uentri et umbilico inpones; discutit enim confestim et sedat dolores. [16] Carmen ad rosus siue hominum siue animalium diuersorum sic. Palmam tuam pones contra dolentis uentrem et haec ter nouies dices: "Stolpus a caelo cecidit; hunc morbum
Pastores inuenerunt,
Sine manibus colligerunt,
Sine igni coxerunt,
Sine dentibus comederunt."

[17] Ad lumbricos egerendos felle caprino madefactam lanam umbilico adpone. Idem facit et fel taurinum sic adpositum. Necnon brassicae semen tritum ex uino uel aqua ita oportebit adponi. [18] Ad lumbricos et tineas coliculis ex aqua coctis origanum admiscebis ac ieiuno bibendos in die tres cyathos dabis. [19] Ad uentris rosus remedium sic: Piperis albi —[Vnc.] I, cymini saccati —[Vnc.] I, rutae folia uiridia —[Vnc.] I, nitri [Scrip.] III, euforbi permodicum. Haec omnia melle et aceto pariter permixta in pilulas ad modum fabae rediges et bibendas paulatim, cum opus fuerit, ieiuno ex uino mixto dabis. [20] Si uentriculus peruersatus fuerit alicui, aquam bibat, unde pedes lauerit suos, et de lana ouis, quae a lupo occisa fuerit, ad uentrem suum alliget. De herba quoque, quae muris auricula dicitur, nouem folia tollat et cum piperis granis VIIII terat <et> ex aqua bibat per triduum. [21] Talus quoque leporis uentriculo subligatus dolorem eius excludit. [22] Lenticulae hemina in aceto madefacta et cibo potuique data ieiuno extinctos lumbricos eximit. [23] Malua cum senapi cocta et in calice posita ac sorbitionis modo saepius gustata succurrit molestiis lumbricorum. Granorum de malis Punicis dulcium acidorumque sucus expressus passo eiusdem mensurae inmiscetur potionesque duae de permixto fiunt et una ante cenam datur, alia post cenam; postera die tertiaue lumbricos uel tineas potenter expellit. [25] Stercus caprinum aridum tritum adiecto melle potui datum ex aqua calida mire producit tineas. [26] Ceruini cornus conbusti cinis tritus ex aqua potus tineas potenter expellit. [27] Rafanus ex aqua ad tertias decoquitur eaque uino mixta ad extirpandas tineas utiliter bibitur. [28] Radix inulae in uino decoquitur, deinde sucus eius exprimitur potuique datur ad tineas enecandas; sed ea radix posteaquam eruta est, terram non debet adtingere. [29] Aleum in oenomeli decoctum et uoratum proderit lumbricis uel tineis necandis. Aqua quoque, in qua lupini decocti fuerint, addita ruta et piper trito potui data medetur. [30] Acini siue corymbi hederae tres contriti in oxymeli utiliter aduersum tineas bibuntur aut uentri inlinuntur. [31] Absinthi sicci Santonici conbusti cyathum unum, corni ceruini conbusti cyathum unum, apii seminis triti cyathum unum miscebis et ieiuno, qui tineas lumbricosque patietur, ex aqua calida potui dabis moderatus mensuram iuxta aetatem sumentis. [32] Ad lumbricos eiciendos remedium mirum sic: Satureiae fascem bonum cum aquae [Sext.] III mittes in uas amplum et diligenter claudes, postera die colabis et addes pteridis tunsae et aloes tunsae diligenter dragmas binas et mellis despumati quod sufficiat. Inde iunioribus iuxta aetatem dabis, senioribus plusculum et adicies colofonii dragmam unam ita, ut qui remedium sumunt carne abstineant per illos dies et aleum manducent. [33] Coriandrum uiride uel eius semen decoques in aqua, in qua lupinos prius coxeris, et cum inde aduersum tineas uel lumbricos ieiunus sumpseris potionem, uectaberis aut deambulabis. [34] Nasturcii seminis coclearia quattuor, filicis, quae in arbore nascitur, [Pon.] I, aggarici —[Vnc.] III, iuniperi —[Vnc.] III, coriandri seminis [Sext.] I, ex radice Syriaca [Pon.] I, corni ceruini usti —[Vnc.] IIII, nitri Alexandrini —[Vnc.] III, scamoniae —[Vnc.] III, tithymalli [Pon.] I. Haec omnia tundes et cribrabis, miscebis et reposita habebis et, cum opus fuerit, dabis tinearum uel lumbricorum molestia laborantibus in potione poscae gelidae iuxta aetatem; sed digestissimi ab omni esca hoc remedium accipere debebunt. [35] Acori tunsi, erucae seminis, coriandri sicci seminis, cardamomi cocliaria quaterna, iuniperi —[Vnc.] III, absinthi Santonici [Pon.] I, ysopi —[Vnc.] VI, corni ceruini usti —[Vnc.] II, dictamni [Pon.] I, filicis, quae in arbore nascitur, siccae [Pon.] I. Omnia haec tunsa cribrataque miscebis et recondes et, cum opus fuerit, pastillos facies fabae magnitudine et dabis ei, qui laborat molestia lumbricorum, ut edat in ficu, etiam sicca, abstentus tamen pridie ita, ut sit digestissimus, cum hoc remedium sumit. [36] Ad lumbricos eiciendos remedium sic: Aristolocii longi contusi [Scrip.] II cum aquae cyathis duobus ieiuno bibendos per triduum dabis. Nucleos quoque de persico amaros ieiunus edere debebit qui lumbricis uexabitur. [37] Ad uentris dolorem remedium efficax sic: Sordes de cardine ostei tolle digitis duobus, pollice et medicinali, et super umbilicum laborantis adpone. [38] Bacas lauri tres cum herbae uincae cocliaribus tribus pariter contundes et adicies uini calidi cyathis tribus et colatum bibendum dabis ei, qui uentris dolore uexabitur. [39] Corrigia canina medius cingatur qui dolebit uentrem; statim remediabitur. [40] Contra uentris dolorem argimoniae herbae radicem palo ligneo effodito eamque tritam ex aqua bibendam dato. [41] Lygnum ardentem umbilico superpone et desuper cucurbitam medicinalem aut calicem oblongum, si cucurbita non fuerit, admoueto et paulisper contineto; confestim dolorem uentris auertes. [42] Puleium commanducatum et ad umbilicum positum atque illic alligatum, ne cadat, dolorem omnem uentris continuo discutit. [43] Anethi seminis paululum contritum ex aqua potum internos uentris sedat dolores. [44] Nitrum aceti cyathis duobus liquefactum et potum dolorem intestinorum potenter auertit. [45] Quotiens dolor et contractio intestinorum uentris orietur, uespertilionis sanguine uentre manu perfricato et ad praesens subuenies et in totum annum medebere. [46] Piperis grana LXXX contrita et ex aqua pota mire tollunt uentris dolorem. [47] Si cui in uia aut in loco aliquo difficili subitus dolor uentris aut intestinorum fuerit, lotio suo degustato continuo sanabitur. [48] Si quis talum leporis secum habuerit, inmunis a dolore uentris et periculo huiusmodi perpetuo permanebit. [49] Ad intestina rupta: Leporinum stercus atque etiam pili uel lana eius de subuentrili cum melle decocta ad magnitudinem fabae gluttienda frequenter data quamuis perniciose ruptis intestinis celeriter medetur ita, ut etiam tenuiora, quae fuerint disrupta, gluttinet; sed adsidue hoc medicamine utendum est, donec periculum omne tollatur.

[50] Ad colum mirum remedium. Colo et omnibus intestinorum doloribus et tam hominibus quam iumentis ex hac re laborantibus efficacissime subuenit auis galerita, quae Gallice alauda dicitur, siue ipsa assata in cibo sumatur siue cum plumis suis combusta redigatur in cinerem atque ex eo diligentissime trito terna cocliaria ex aqua calida potui per triduum dentur. [51] Vnum est intestinum ossifragi mirae naturae, quod omnia deuorata citissime conficit. Huius pars extrema colligitur et reponitur et, cum opus fuerit, uentri laborantis alligatur; miro remedio omnes intestinorum dolores citissime sedat. [52] Lupi stercus, dummodo non in terra inuentum, sed supra fustem aut supra astulas aut supra iuncum, colliges et seruabis et, cum opus fuerit, laboranti colico alligabis ad brachium uel ad collum in osse aut in cypro aut in auro clusum licioque suspensum; sed prius ex ipso stercore pusillum ignoranti ex aqua calida bibendum dabis; mire celeriterque subuenies. [53] [hucusque colo remedium] Ouum recens crudum summiter apertum defundes et eius testam oleo uiridi implebis et defundes, similiter lotio puerili implebis et defundes mellisque tantundem defundes. Tum diligenter omnia permiscebis et in aqua calida tepefacies ac ieiuno bibenda dabis. Haec potio non solum stercus uetustum, quod dolores intestinis facit, uerum etiam lumbricos eiciet et ardores praecordiorum febresque sedabit. [54] Erucae semunciam conteres et ei, qui lumbricos patietur, ex uino uetere candido ieiuno et digestissimo bibendam dabis; satis proderit. [55] Ad interaneos morbos serpulli pondus uictoriati argentei contritum et ex uino potui datum, febricitanti autem ex mulsa aqua tepida internos dolores uentris potenter emendat. [56] Verbasci radicis corticem detrahito et contundito ac sucum eius per linteum exprimito eumque ex aqua mulsa aut uino bibendum dato; omnia interaneorum uitia, quae ex frigore aut labore aut indigerie erunt, mirifice sanabis. [57] Lotium humanum uetus adiecto paululo croco, quod odorem eius emendet, ignoranti potui datum quamuis ueteres et latentes interaneos morbos et uomito et deiectionibus concitatis potentissime sanabit. [58] Laborantibus tenesmo, id est qui de perfrictione adsidue sedere cupiunt et nihil deiciunt, lac bubulum decoctum frequenter potum maxime prodest. [59] Holus discoctum cum sale plurimum sumptum aduersum tenesmum iuuat. Ostrea quoque ex mulso et pipere cocta utiliter accipiuntur. [60] Potio asperso plurimo pipere sub noctem calidissime sumpta summo remedio aduersum tenesmum esse consueuit. [61] Senectus anguis cum oleo rosaceo decocta in uaso stagneo atque inlita uentri, si tamen illic non sit exulceratio, tenesmo remedio est. [62] Ius piscium marinorum in patina cum lactucis coctorum utiliter aduersum tenesmum sorbetur. [63] Aqua marina ex alto hauritur et seruatur in uetustatem ac postea cum uino austero bibitur, deinde rafani manducantur, ut sit uomitus facilior, qui tenesmi causas effundat. [64] Herbae uettonicae folia in umbra arefacta et tunsa cribrataque ad scripulum unum ex aquae calidae cyathis duobus pota optime prosunt absque his, quibus ex cruditate intestina torquentur. [65] Herba, quae pycnocomon dicitur, trita ex passo uel mulso uel caryno epota intestinorum dolorem protinus sedat. [66] Scillae albae —[Vnc.] I et myrrae uictoriati pondus adiectis aridis ficis duobus in unum subiges et ieiunus ex uino mero sumes; protinus uentris dolore releuaberis. [67] Lauri teneri folia tunsa et in austero uino trita conuulsi utilissime potant. [68] Stercus uerrinum per se collectum arefactumque et cum uino potui datum efficacissime conuulsos et reumata sanat. [69] Rafanus in partes multas secatur et sale minutissimo inspergitur cumque diu ita permanserit, excusso sale cum oxymeli manducatur et supra aqua marina potatur; hae res uomito citato stomachum saluberrime purgant. [70] Cymini Aethiopici semunciam, floris nitri semunciam ex uino mixto dabis bibere; praesentaneo remedio subuenies uentris dolori uel strofo laboranti. [71] Filicem in qualibet arbore innatam auelle, ne terram tangat, et dolenti inter uentrem et fasceam pone; illico uentris dolore releuabitur. [72] Ad rosum uentris praecantum utilissimum: Manus sinistrae pollicem supra uentrem premes et dices: ADAM BEDAM ALAM BETVR ALAM BOTVM. Hoc cum nouies dixeris, terram eodem pollice tanges et spues rursumque nouies et iterum tertium nouies dices et per nouenas uices terram continges et expues. [73] Hoc uero praecantum et homines strofo uel roso laborantes et iumenta releuabit, si adhibeatur sic: Manus planas super renes pones et dices ter: ALABANDA ALABANDI ALAMBO. Cum ita dixeris, supinas manus sub uentre eius pones et iterum idem dices uel prius auersas manus sub uentre eius pones et, cum ter dixeris, ad renes planas manus pones et ter praecantato loco rursum sub uentre manus perferes et idem tertio dices. [74] Item ad rosus tam hominum quam iumentorum praecantatio sic: Pollice sinistro et duobus minimis digitis uentrem confricans dices: "Stabat arbor in medio mare et ibi pendebat situla plena intestinorum humanorum; tres uirgines circumibant, duae alligabant, una reuoluebat." Hoc ter dices et ter pari modo terra contacta expues. Si iumenta carminabis, "intestinorum mulinorum" uel "equorum" uel "asinorum" dices.

CAPVT XXVIIII. AD COLVM ET AD ILEON REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Bene facit ad ileon, quod uitium est inflatio tenuium intestinorum, galbani [Den.] semissis deuoratus, sed in pilulas diuisus duas uel tres; mouet enim ructum et interdum deicit uentum deorsum atque ita prodest. [2] Ad idem uitium mirifice prodest hoc medicamentum; facit autem et ad lateris dolorem et ad omnem partem corporis interioris. Accipit haec: Dauci seminis, panacis radicis, castorei paria pondera, rutae siluaticae dimidium. Contusis his speciebus mel decoctum, quod sufficiat, adici oportet atque inde dari [Den.] singulos aut uictoriati pondus ex aquae calidae cyathis tribus aut duobus. [3] Optime facit ad ileon huiusmodi medicaminis per anum inmissio: Maluam et faenum Graecum cum aqua oportet bene coqui atque inde sumi heminam. Item in oleo secundario incoquere rutam debes quam plurimam et hinc heminam calidam adicere priori aquae. Quibus utrisque admisceri conuenit afronitri semunciam et ita per clystere calidum medicamen inmitti. Hac ego iniectione iam stercus per os eicientem quendam, quod signum mortiferum est, sanaui. Est autem uitium periculosissimum ileos et hoc ideo inter praecipua remedia refertur, quamobrem cum magna fiducia hoc genus uitii hoc medicamine sanandum adgredi debemus. [4] Ad coli inflationem bene facit cymini siluatici semen per se, ut est, datum tritum quantum cocliaria tria in aquae calidae cyathis quattuor. [5] Nam Cassi medici colice uera multis nota propter effectum haec est, ut ab eius seruo Admeto accipi legato Tiberi Caesaris, qui eam solitus erat componere sic: Apii seminis semunciam, anesi unciam, castorei unciae sextantem, myrrae unciae quadrantem, spicae nardi Indicae unciae sextantem, opii unciae quadrantem, croci semunciam, piperis longi semunciam, piperis nigri semunciam, petrosilini —[Vnc.] I, scoeni —[Vnc.] I. Haec omnia contusa cum melle decocto miscentur. Datur ex hoc medicamento quantum nux auellana ex meri cyathis quattuor, quod et ipsis primis doloribus et postmodum prodest. Idem medicamentum ceroto ex malobathro facto duabus partibus mixtum et totum extra inpositum in uentrem plurimum iuuat. Praeterea bene facit et ad stomachi inflationem et ad suspirium et ad iocineris dolorem et ad tussem et ad uuae destillationem. In hac conpositione Acilius Hyginus Cappadox chirurgus Romae dicit adiecta cassiae fistulae, apii, cinnami paria pondera et pro pipere nigro album et castorei minus partem tertiam uictoriati <...>; quod sic compositum mirifice facit et <ad> sanguinis eruptionem de stomacho corrupto. [6] Ad coli dolorem faciunt quidem mirifice quae superius posita sunt, sed ut cetera medicamenta in aliis uitiis dolorem leuant protinus, ita hoc, quod dicturus sum, supra hominis et spem et condicionem ilico prodest ideoque primo tempore nec fides habetur effectus eius, postea uero a nullo satis digne laudari potest; nam et in praesenti dolorem tollit et in futurum remediat, ne umquam dolor repetat. Raro enim quis iterum aut ut summum tertio accepto hoc medicamento uexatus est, quamobrem si quando repetierit iterum dolor, dandae erunt per triduum et tunc potiones eodem modo, quo et primo datae fuerint. Interdum et in tertio dolore eodem genere potiones dabuntur, quod raro quidem accidet, ut post primam potionem dolor redeat. Sed si admonente causa iterum atque iterum data fuerit, in futurum quoque ita remediabit, ut ne suspicio quidem ulla huic uitio relinquatur. Si quando tamen repetierit hoc malum, frigus ex multitudine cibi praecedit grauitatemque quandam et torporem eius loci, id est coli, sed sine ullo dolore sentiendum infert, plane ut tum intellegant, quanto malo caruerint, qui illa molestia liberantur. [7] Hoc medicamento primum muliercula quaedam ex Africa ueniens multos Romae remediauit; postea nos per magnam curam conpositione eius accepta, id est pretio dato ei, quod desiderauerat qui uenditabat, aliquot non humiles neque ignotos sanauimus, quorum nomina superuacuum est referre. [8] Constat autem medicamentum ex his rebus: Cerui cornua sumuntur, dum tenera sunt, et quasi in tabulas uel partes breues et tenues diuisa in olla fictili componuntur operculoque superposito et argilla undique circumdato fornace aut furno uruntur, donec in cinerem candidissimum redigantur, atque ita trita in uaso uitreo mundo reponuntur. Cum dolorem coli habebit aliquis, ante diem abstinebitur quam poturus est medicamentum ab omni cibo atque ita postera die digestus atque ieiunus accipiet ex hoc puluere cornuum exustorum cocliaria tria cumulata satis ampla, quibus misceri debent piperis albi grana VIIII trita et myrrae exiguum, quod odorem tantummodo praestare possit. [9] Haec in unum commixta in mortario diligenter agitantur ac teruntur, deinde coclea uera Africana, id est inde allata, sumitur quam maculosissima et uiua, si fieri potest, in alio mortario cum sua testa contunditur atque ita teritur, donec nullum uestigium aut aspritudo appareat testularum. Postea uini Falerni non saccati cyathus adicitur et nihilo minus rursus teritur; magis enim tunc apparebunt aspritudines, si quae resederint. Quibus leuatis iterum adiciuntur duo cyathi eiusdem uini atque ita cum priore compositione bene admiscentur, postea transfunduntur quae sunt in mortario in calicem nouum, qui calix super aliud uas ponitur ad carbones et adsidue mouetur cocliario liquor, ne quid subsidat aut peruratur. Vbi bene incaluerit, adiciuntur in eodem calice de his, quae supra scripta sunt, cocliaria tria et rursus etiam permouetur uniuersa permixtio. [10] Cum autem calore sufficienti temperata erit potio, dabitur epotanda uersus orientem; statim dolor sine dubitatione cessabit. Sed ut penitus aboleatur, dari potionem similiter oportebit per insequens biduum. Sed quibus hoc remedium dabitur, cibum in prandio tantummodo aut de tempore in cena exiguum capient, quod facile conficiant, ne crudi eam sumant; postea uero in consuetudinem uictus sui remittentur. Oportebit autem remediatos non intemperanter in futurum uinum bibere; tametsi enim a coli dolore tuti fuerint, metuere nihilominus debent, ne alia parte corporis aeque adficiantur ob intemperantiam, ob quam utique colo fuerant ante uexati. [11] Antidotus Cosmiana, quae facit mire ad colum; eadem mouet urinam et prodest omni aduersae ualitudini, sanat et inflationes periculosas omnium uel plurimorum intestinorum, quem morbum Graeci ileon appellant, facit et ad hydropicos. Conficitur sic: Sorborum semimaturorum [Den.] X, marruuii suci [Den.] XIIII, centaureae tenuis suci [Den.] XIIII, scillae suci [Den.] XIIII, mandragorae suci [Den.] VI, ascla regiae suci [Den.] VI, opii [Den.] IIII, laseris Cyrenaici [Den.] I, polii suci [Den.] VI, opopanacis [Den.] IIII, rosae caninae suci [Den.] IIII, galbani [Den.] IIII, castorei [Den.] IIII, agarici [Den.] IIII, sagapeni [Den.] X, gummis [Den.] IIII, artemisiae suci [Den.] IIII, cicutae suci [Den.] IIII, resinae terebinthinae [Den.] IIII, millefolii suci [Den.] IIII, trifolii suci [Den.] VIII, uitis albae suci [Den.] VII, plantaginis suci [Den.] II, bidellae [Den.] IIII, draconteae radicis [Den.] IIII, terrae mali [Den.] X, rhus Syriacae [Den.] VI, acori et asari [Den.] quinos uel senos, meliloti [Den.] VI, inulae radicis [Den.] VI, glycerizae [Den.] VII, erucae radicis [Den.] VII, panacis [Den.] VI, cyperi [Den.] IIII, stoechados [Den.] VI, iuniperi [Den.] VIII, abrotoni [Den.] IIII, chamaecypri [Den.] IIII, hysopi [Den.] IIII, pulei [Den.] IIII, petrosilini [Den.] IIII, holisatri [Den.] IIII, dauci [Den.] VI, apii seminis [Den.] VI, pastinacae seminis [Den.] VI, feniculi seminis [Den.] VI, arotelli seminis [Den.] VI, alterci seminis [Den.] VI, urticae seminis [Den.] VI, radicis in cena quae manducatur seminis [Den.] X, balsami seminis [Den.] IIII, cachari seminis [Den.] IIII, erui albi farinae [Den.] IIII, piperis albi [Den.] VI, piperis longi [Den.] VI, carei [Den.] VI, rutae siluaticae seminis [Den.] IIII, bacarum lauri [Den.] VI, amomi [Den.] III, malobathri [Den.] VI, myrrae [Den.] VI, turis [Den.] VI, cassiae [Den.] VI, nardi Syriacae [Den.] X, croci [Den.] XII, scoeni floris [Den.] VIII, saliuncae [Den.] VIII, costi [Den.] VI, iris Illyricae [Den.] VII, cinnami [Den.] VI, olei amygdalini [Den.] X, opobalsami [Den.] IIII. Tunduntur et cribrantur quae in puluerem redigenda sunt, remittuntur diligenter quae mollienda sunt omnia. Datur potio nucis auellanae magnitudine ex mulso, febricitantibus uero ex aqua calida. Ad auriginem quoque et ad serpentium morsus hoc antidotum satis utile est. [12] Colice Bassi mirifica, quae prodest sine sopitione; eadem uentris sanat uitia omnia, facit et ad difficilem spirationem et ad internos dolores. Conficitur sic: Mandragorae radicis siue corticis [Den.] VI, rhus Syriaci [Den.] VI, cinnami [Den.] VI, acori [Den.] VI, brassicae seminis [Den.] VI, costi [Den.] VI, iridis [Den.] VI, piperis longi [Den.] VI, piperis albi [Den.] VI, cicutae suci [Den.] XII, opopanacis [Den.] VII S[Sem.], stoechadis [Den.] VIIII, dauci Cretici [Den.] VIIII, mii [Den.] VIIII. Phoebus adiciebat, ut auctor remedii huius refert, myrrae [Den.] VI, opii [Den.] VI, asari [Den.] VIIII, castorei [Den.] VIIII. Contusa haec et cribrata miscentur et ex melle colliguntur diligentissime uniuersa atque ex eo medicamento quantum nux auellana est datur cum cyathis tribus aquae calidae, sed post cibum; ieiuno enim non oportet dari. [13] Coli dolorem auertes, si de lacertarum caudis summitates tuleris et auro incluseris et ligaueris circa umbilicum, aut si de reste uentrem circumcinxerint, de qua quis laqueo uitam finierit. [14] Colum sanat cum pinnis upupa exusta et ex uino cinis eius potui datus. Hirundinum etiam stercus in cibo uel in potu sumptus tribuit colo sanitatem. [15] Hoc antidotum siue oxyporium, quod bufagos dicitur, facit ad coli inflationes et ad digestionem, unde mane ieiunus accipies catapotia tria magnitudine grani piperis. Conficitur sic: Nepetae —[Vnc.] III, pulei ueteris —[Vnc.] III, libistici seminis —[Vnc.] IIII, petrosilini —[Vnc.] I, apii seminis —[Vnc.] I S[Sem.], thymi —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] VI; mellis optimi non despumati quod sufficiat ad concorporandas et temperandas species adicietur et in dolio uitreo condetur sub signaculo habendum, sicut usquequaque haberi debent uniuersa medicamina. [16] Ad ileon uel colum bacas lauri octo concides et coques in uini subdulcis cyathis tribus et calefactum ex eo poculum ieiuno bibendum dabis. [17] Croci [Scrip.] II, myrrae [Scrip.] II, opii [Scrip.] I. Singula quaeque teres separatim et postea simul parata in aqua miscebis atque in modum fabae pastillos factos in anum inicies; mire colo remediando proderit. [18] Satureiae surculos X tolles tribus digitis, conteres et uino Amineo sincero mixtos colo laboranti dabis bibendos; sincerum, qui biberit, experietur remedium. [19] Folii pastillos duos, apii seminis heminam, feniculi seminis quartarium, piperis grana XXVII, satureiae floris uel seminis quartarium. Omnia haec diligenter teres et cribrabis et cum piper bene tritum permiscebis, deinde in mortario omnia pariter cum uino uetere quantum diligentius teres et facies pastillos XV, quos siccabis. Cum siccati fuerint, singulos pastillos coli dolore laboranti dabis solutos in ternis cyathis uini ueteris calidi, sed bene eos solues, ut totum ebibi possit; pastilli autem paris ponderis esse debent. [20] Salicis foliorum dragmam cum piperis granis XXI ex uino diligenter teres et triduo tres potiones ex eo bibendas dabis coli dolore confecto. [21] Herbae uettonicae pollinis [Scrip.] VI ex aquae calidae cyathis tribus colico ieiuno bibendum per triduum dabis. [22] Plantaginem, quae sine lanugine fuerit, contusam cum sale adponito ad umbilicum colici; mire proderit. [23] Anulus de auro texta tunica fit exusta, cui insculpitur uice gemmae piscis aut delfinus sic, ut olochrysus sit et habeat in ambitu rutunditatis utriusque, id est et interius et exterius, Graecis litteris scriptum:
Θεὸς κελεύει μὴ κύειν κόλον πόνους.

Obseruandum autem erit, ut, si in latere sinistro dolor fuerit, in manu sinistra habeatur anulus, aut in dextra, si dextrum latus dolebit; luna autem decrescente die Iouis primum in usu habendus erit anulus. [24] Ad coli dolorem requires fimum lupi et ossa, quae ibidem inueneris, contundes et puluerem ex his facies et in aqua frigida ieiuno bibendum dabis. [25] Ad coli dolorem die XII Kal. April. uiolas mane colligi facies et teri in mortario diligenter, postea in mortarium ipsum mittes uini ueteris potiones VII et, cum temperaueris cum uiolis, a die supra scripto potiones per septem dies continuos dabis; sed cautus esse debes in uiolis colligendis, quia pleraeque sunt noxiae. [26] Ad coli dolorem scribere debes in lamina aurea de grafio aureo infra scriptos characteres luna prima uigesima et laminam ipsam mittere intra tubulum aureum et desuper operire uel inuoluere tubulum ipsum pelle caprina et caprina corrigia ligare in pede dextro, si dextra pars corporis colo laborabit, aut [si] in sinistro, si ibi causa fuerit, habere debebit. Sed dum utetur quis hoc praeligamine, abstineat uenere et, ne mulierem aut praegnantem contingat aut sepulcrum ingrediatur, omnino obseruare debebit. Ad ipsum autem coli dolorem penitus euitandum, ut sinistrum pedem semper prius calciet obseruabis. Hi sunt characteres scribendi in aurea lamina:
L Ψ Μ Θ Κ Ι Α
L Ψ Μ Θ Κ Ι Α
L Ψ Μ Θ Κ Ι Α

[27] Leporini stercus pilulas septem tere et cum dulci uino colico per triduum da bibendum. [28] Ad coli dolores mentastri folia, quantum tribus digitis adprehendere potueris, tolles et his adicies feniculi seminis cocliaria duo. Haec in unum quam minutissime teres, postmodum addes uini ueteris optimi cyathos quattuor, tum calefactam potionem, quantum digitus pati possit, ieiuno bibendum dabis; continuo uentos emittet et deiectionem faciet. Hac ergo potione si quis triduo usus fuerit, quamuis graues coli dolores euadet. [29] Gallinam per totum diem a cibo abstineto, dein postero die cum eam occideris, crura eius cum sale et oleo inassato et ieiuno colico, qui se pridie cibo abstinuerit, manducanda dato; mirifice profueris. [30] Corydallus auis, id est quae alauda uocatur, quae animos hominum dulcidine uocis oblectat, cum sua pluma in uaso fictili gypsato in furno posito ita conburitur, ut teri possit, contritae autem tenuissimus puluis reponitur et, cum opus fuerit, ex eo cocliaria duo uel tria cum aqua calida per triduum aut quadriduum dantur. Incredibile hoc colicis remedium, quod adeo prodest, ut omnia medicamina merito superare uideatur. [31] Stercus caprunum recens in aqua remissum colatumque cum mulsi cotylis tribus et piperis contriti granis LX in tres potiones diuisum per triduum datur ita, ut prius corpus eius colici, cui potio danda est, acopo perunguatur, ut perfrictiones omnes coacto sudore discedant; miro remedio sanabitur. [32] Sucinum tundes et ex eius farina duo cocliaria cum aqua non nimium feruenti bibenda colico ieiuno per triduum dabis; efficaciter proderunt. [33] Sanguinem anguillae cum robello uino duplici mensura coniunges et ex aqua tepida mixtum colico ieiuno dabis bibendum, sed sub dolore dari oportet; nam et praesens remedium feret et in futurum morbo huiusmodi liberabit. [34] Si aduersus colum uiro remedium opus erit, de ariete, quem lupus occiderit, fasciolam puer inpubis faciat et inde uirum ad corpus adcingat, si uero mulieri medendum erit, similiter de oue, quam lupus occiderit, puella uirgo cingulum faciat et mulierem circa corpus accingat; efficaciter prodest. [35] Lepori uiuo talum abstrahes pilosque eius desub uentre tolles atque ipsum uiuum dimittes. De illis pilis uel lana filum ualidum facies et ex eo talum leporis conligabis corpusque laborantis praecinges; miro remedio subuenies. Efficacius tamen erit remedium ita, ut incredibile sit, si casu os ipsum, id est talum leporis, in stercore lupi inueneris, quod ita custodire debes, ne aut terram tangat aut a muliere contingatur; sed nec filum illum de lana leporis factum debet mulier ulla contingere. Hoc autem remedium cum uni profuerit, ad alios translatum, cum uolueris et quotiens uolueris, proderit. Filum quoque, quod ex lana uel pilis, quos de uentre leporis tuleris, solus purus et nitidus facies. Quod si ita uentri laborantis subligaueris, plurimum proderit, ut sublata lana leporem uiuum dimittas et dicas ei, dum dimittis eum: “Fuge, fuge, lepuscule, et tecum aufer coli dolorem.” [36] Euforbi dragmam rediges in tenuissimum puluerem et ex eo partes duas facies, unam cum ouo semicocto ieiuno colico dabis, alteram tertio die similiter facies; mire ac sine repetitione emendabis coli dolorem. [37] Conpositio coliace primaria: Nardi folii, spicae nardi Indici, ammomi, piperis albi, costi, papaueris, lentis Syriacae uncias singulas, myrrae, zingiberis, asari Pontici semuncias singulas in puluerem rediges et cum melle optimo despumato, quantum sufficiat, permiscebis et ieiuno colico quod satis sit dabis. [38] Conpositio coliaces ex libro Philonidis, quae etiam Tiberio Caesari conponebatur, graues et inueteratos dolores mitigans, mihi quoque experimentis notissima. Accipit haec: Apii seminis heminam, anethi tenuiter arefacti semunciam, castorei semunciam, myrrae semunciam, nardi spicae semunciam, opii semunciam, croci semunciam, piperis longi semunciam, piperis nigri semunciam, petrosilini semunciam. Apium pridie macerabis et teres, cetera tundes et cribrabis et mixta cum apio in mortario diligentissime conteres et melle despumato optimo conprehendes atque in uaso uitreo condes. Cum opus fuerit, dabis denarios singulos ex aquae calidae cyathis tribus. [39] Ad coli dolorem stercus bubulum recens exprime per linteum mundum et sucum eius in qualibet potione colico da bibendum; statim subuenies. Quod remedium efficacissimum esse multa experimenta docuerunt. [40] Papauer ex aqua mulsa decoctum dabis colico ieiuno bibendum; confestim subuenies. [41] Inter experta subnotatum est hoc colicis mirum remedium sic: Fici siccae —[Vnc.] I, iris Illyricae —[Vnc.] I, uettonicae —[Vnc.] I in ollam nouam mittes cum bisextio aquae et cum supra scriptis ad dimidias coques et inde heminam dabis ieiuno colico potandam. [42] Herba, quae millefolium appellatur, trita ex uino austero nigro utiliter colicis bibenda datur. [43] Herbam nepetam dextra manu colliges, in quantum sufficere posse credideris, eamque ad leuitatem conteres et cum uino dulci ac uetere uel Libycensi colico ieiuno per triduum dabis; sed uini modus sit quartarius; facillime proderit. [44] Fuliginis bene tritae et cribratae ternos denarios per triduum ex aqua calida ieiuno colico potui dabis. [45] Lacertum uiridem, quem Graeci sauron uocant, capies perque eius oculos acum cupream cum licio quam longo uolueris traicies perforatisque oculis eum ibidem loci, ubi ceperas, dimittes ac tum filum praecantabis dicens: TREBIO POTNIA TELAPAHO. Hoc ter dicens filum munditer recondes cumque dolor colici alicuius urguebit, praecinges eum totum supra umbilicum et ter dices carmen supra scriptum. [46] Praesentaneum colicis remedium sic: Oua putidissima in sole ponito, ut persiccentur. Cum aruerint, conteres et minutissime percribrabis et ad praesidium in doliolo uitreo condes, cumque in aliquo auspicabitur coli dolor, in hemina aquae calidae dabis bibenda cocliaria tria. [47] Costum et piper pari pondere tundito et cribrato, inde scripulum unum ex aqua calida colico da bibendum. [48] Stercus murinum ex quocumque liquore ignoranti colico, ne horrescat, bibendum dabis; mirum est. [49] Subpositoria colice inuicta: Myrrae —[Vnc.] III, croci Siculi —[Vnc.] II, piperis albi —[Vnc.] II, opii Hispani —[Vnc.] II. Haec omnia tundes uel conteres et pilulas facies magnitudine fabae solidae et tres subpones. Habebis sane curam, ut aeger dormiat et ne uomat; uomitus enim concitare consueuit. [50] Ad coli dolorem remedium physicum sic: Stercus ouis montanae mense Septembri deficiente luna pridie inclusae mane excipies et sole durabis atque in puluerem rediges et habebis in uaso uitreo siue stagneo. Cum usus exegerit, cocleare plenum colico ex aqua calida, si febricitauerit, si sincerus erit, cum uino per triduum dabis. [51] Ouis agnum, quem primum pariet, manu excipies ita, ut terram non tangat, et de fronte eiusdem agni lanam tolles, sed et de ipsa oue, et uerris, qui coitum cum scrofa faciet, semen eadem lana excipies ita, ut terram non tangat, et includes lanam cum semine uerris in lupino aureo uel tubulo et alligatum in brachio uel mediis partibus corporis colico suspendes. [52] De nouem coloribus ita, ut ibi album uel nigrum non sit, facies ex singulis singula fila et omnia in se adunata acu argentea per oculos catuli nouelli, qui nondum uidet, traicies ita, ut per anum eius exeant, tum ipsa fila in se counata torquebis et pro cingulo ad corpus mediis partibus uteris; catulum sane uiuum confestim in flumen proicies. [53] Ad colum remedium physicum sic: Canem de sterculinio aut de aliquo sordido loco iacentem expellat et fuget qui patietur coli dolores et statim illic mingat; ilico remediabitur. [54] Iniectio ad coli empneumatisim sic: Olei anethini —[Vnc.] VI, butyri exsalati —[Vnc.] III, nardi —[Vnc.] II. [55] Haec permixta et calida per clystere infunduntur. Ad colum sanandum remedia infra scripta de Prosdochi medici remediis electis: Lotium ichneumonis cum lacte uaccae nigrae dabis in impetu coli potandum; continuo subuenies. [56] Iniectio ad colum sic: Colocynthidas duas et rutae et faenograeci et bacarum lauri quantum satis existimaueris in aqua coques diu et addes mellis parum et ita inicies colo laborantem. [57] Olei rutacei heminam, asphalti Iudaici —[Vnc.] IIII, castorei —[Vnc.] IIII terens permiscebis et sic inicies colicum. [58] Alii caput purgatum tritum infundes pici liquidae atque ita inicies; statim sedabitur coli dolor. [59] De experimento ad colum: Rubi foliorum sucum et capparis sucum aut rhamni et mellis tantundem miscebis et dabis plenum ex eo cocleare aut nocte aut satis mane colico potandum. [60] Iniectio ad colum sic: Butyri coclear unum, cedriae coclear unum, opii quanta erui sit magnitudo, olei [Pon.] I, in quo bacae lauri XV tunsae et cymini quantum manu capias cum speciebus supra scriptis infusis et diligentissime tritis coquantur. Ex eo qui laborat coli uitio inicietur ita, ut prius caldam aquam bibat. [61] Confectio iniectionis ad colum sic: Opii draĝ[g cum linea suprascripta]. VI, castorei draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, myrrae troglodytis draĝ[g cum linea suprascripta]. I, croci draĝ[g cum linea suprascripta]. I, nitri draĝ[g cum linea suprascripta]. II, euforbi draĝ[g cum linea suprascripta]. II, rutae siluestris draĝ[g cum linea suprascripta]. II, mellis quanto denseri omnia possint. Quibus permixtis trochiscos diligentissime factos seruabis et, cum necessitas fuerit iniciendi, adicies olei anethini —[Vnc.] VI, butyri exsalati —[Vnc.] III, nardi —[Vnc.] II. His omnibus de trochiscis, quorum descriptio superius continetur, adicies quantum fabae granum est in aqua modica solutum et ita hac iniectione diligenter uteris.

CAPVT XXX. AD VENTREM RESOLVENDVM ET OMNES EIVS DIFFICVLTATES NECNON ET AD CHOLERA PROICIENDA VEL INHIBENDA SALES ET POTIONES ET CATAPOTIA CATHARTICA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Quoniam interdum res postulat et per aluum detrahere materiam omnis umoris siue hydropis siue diutinae lippitudinis secundum sanguinis quidem detractionem, quo et scabiem et ignem sacrum et papulas habentibus subuenitur (nam maxime fleuotomo huiusmodi circa cutem summam uitia innata sedantur) itaque non tam alienum iudicauimus horum quoque genera exponere. Sed prius dicemus, quae aluum mediocriter molliant et quae sint ad hoc simplicia remedia. [2] Mollit ergo aluum herba mercurialis leuibus holeribus quam plurima mixta. Item mollit aluum nitri [Den.] semissis mixtus cum resina terebinthina et auellanae nucis magnitudine deuoratus. Caules quoque V uel VI cum salis granis totidem et apii semine paribus mensuris decocti in uino non austero molliendo uentri plurimum prosunt, si et ipsi manducentur et ius illud bibatur ante cibum, ut inter prandium et cenam aluum leniter molliat. [3] Ouilli lactis sextario si quis adiciat cnici purgati [Den.] IIII et discoctum ita ebibat, molliet uentrem. Quidam tribus heminis uini adiciunt aloes [Den.] semissem et ita totum per partes aqua mixtum bibunt, ut molliant uentrem. Soluit autem aluum utiliter ipsa aloe per se uictoriati denarii pondere ex aquae cyathis tribus uel frigidae uel calidae epotata. [4] Purgat optime uentrem chamelaea herba, quae folia similia oliuae habet; quorum quinque uel sex dari oportet trita ex aquae mulsae cyathis quattuor frigidae, si adsuetus erit, cui remedio opus est, sin minus, calidae adiecto salis cocliario; detrahit enim largiter bilem. [5] Purgat bene aluum filicis radix lota et rasa atque in minimas particulas concisa ad semunciam aceto aspersa, deinde cocta, ut solet holus coqui, et ita cum panis uncia consumpta. [6] Purgat bene haec conpositio uentrem: Aloes [Den.] semissis, colophoni [Den.] S[Sem.]. Vna teruntur haec, adicitur mellis quod satis sit ad colligenda ea. Datur ex aquae calidae uel frigidae cyathis IIII. Hoc medicamentum stomachum non conrumpit. [7] Globuli mirifice purgantes uentrem, qui ut sumuntur, ita integri deiciuntur nec laedunt stomachum. Conficiuntur sic: Colophoni [Den.] IIII, bidellae [Den.] II, gummis [Den.] II. Haec trita lactucae suco colliguntur et finguntur pilulae magnitudine fabae. Dantur a tribus pilulis usque ad septem, prout cuiusque uires patientur. [8] Globuli, qui etiam cenanti dantur et efficiunt mane uentris deiectionem quantum satis sit, sic: Colophoni [Den.] III, aloes et tragacanthi binos. Hoc pridie aqua maceratur, postero die ceteris admiscetur. Fiunt inde globuli fabae magnitudine, dantur a tribus usque ad VII. Prosunt plurimum uentri et stomachum nullo modo uexant. [9] Cucurbita siluatica trita, quam Graeci colocynthida uocant, detrahit per uentrem et pituitam et bilem luridam, nonnumquam et atram deorsum uersus uocat, si cum mulsa aqua detur. [10] Item cucumeris anguini radix et eius, quem edimus, detrahit bilem; sed anguini radicis cortex eandem uim quam ueratri habet, nisi quia paulo remissior est, <et> multo magis uiribus caret quam cucumeris, quem edimus. Anguini ergo cucumeris dari oportet [Den.] VI S[Sem.] ex aqua mulsa; detrahit enim pituitosa et biliosa. Cucumeris, quem edimus, radicis dari oportet [Den.] IIII similiter uel sparti seminis tantundem. Similiter et iridis radices datae prosunt. [11] Item †thiasi† radices pituitam et bilem detrahunt nec minus epithymon; praestant hoc melius, quod atriora et acriora deducunt. Et herba urceolaris [et] quae appellatur detrahit biliosa et aquatiora. Nam cunicla, quam Graeci cnecon uocant, detrahit aquatiora per uomitum. Aquam uero solam deducit mori lacrima uel radix incocta potui data. [12] Iris calefacit, soluit, purgat, concoquit, ulceris quoque interni duritias mollit et uentris stricturas mouet. [13] Irinum oleum per clystere inmissum pituitosa et aquata et purulenta et atra deducit. Pollion uero biliosa et atra oleo chamaemelino mixto per sellas deducit. Scamoniae sucus solam detrahit bilem; datur ex aqua ad denarii semissem et tertias eius cum salis [Den.] quinque; sed stomacho infirmo non conuenit. [14] Elaterion purgat sursum per uomitum, aquam uero deorsum et pituitam et bilem omnis generis deducit; plus autem eius quam uictoriati tertiam partem non oportet dari. Cyclaminos uero detrahit per sellas pituitam et aquam. Hippophaes detrahit pituitam et liquores aquatos; datur eius uncia cum aqua mulsa. Eiusdem quoque lacrima uictoriati ponderis data ex aqua mulsa bilem purgat; nam radix tantum aquam deducit. [15] Centaurei tenuis sucus, quantum nux auellana recipit, potus ex aqua mulsa uentrem soluit. Item herbae ipsius tritae [Den.] III ex sale et exiguo aceto dati cum aquae cyathis VI biles deducunt. Meconidos quoque herbae sucus cyathis duobus datus detrahit bilem. Cucurbitae domesticae sucus cyathorum trium cum uini albi calefacti hemina datus et olei semuncia detrahit pituitam et bilem, sed oportet, quibus hoc purgatorium datur, ut postea quam plurimum deambulent. [16] Damasonis radix detrahit sursum deorsumque pituitam atque bilem et ex uino et aqua mulsa data. Sed si per sellas aliqui magis uoluerit purgari, sucum sumat, si sursum uersus, radices eius accipiat. [17] Veratri nigri radicis [Den.] semissis et eius tertia portio pota ex uino passo per sellas detrahit bilem; ueratri uero sucus albi ad mensuram denarii unius potus ex passo detrahit pituitam et per uomitum et per sellas. [18] Chamelaea pota, quae dicitur restis oliuae, aquam detrahit; calfacit enim plurimum. Eadem prodest hydropicis et elephantiam habentibus, si quis eius seminis grana numero XX dederit ex aqua mulsa. Eiusdem folia tenera trita et in globolos redacta aquam mouent, si quis ea per anum iniecerit; prosunt enim et ad duritias uentris laxandas et ad morbos interaneos depellendos. [19] Purgatio uentris, quae facit ad lumborum dolores et ad omnium febrium molestias depellendas. Accipit haec: Scamoniae [Den.] VIII, ueratri nigri, anesi, afronitri, nardi Syriacae, cassiae, cinnami, singulorum [Den.] binos. Dantur haec trita et mixta cum aqua mulsa hemina; datur interdum uel ex aceto uel ex melle uel ex aqua sola. Abigit etiam conceptum feminis praegnantibus datum. [20] Purgatio uentris altera sic: Scamoniae [Den.] XII, ueratri nigri [Den.] XVI, croci [Den.] V, myrrae [Den.] VII, cinnami [Den.] VII, panacis [Den.] VIII, piperis [Den.] V, afronitri [Den.] VI. Trita haec et in puluerem redacta melle consparguntur. Datur ex his [Den.] I S[Sem.] ex aquae frigidae uel calidae cyathis tribus. [21] Ad uentrem laxandum cucurbitae siluaticae interaneorum, scamoniae, afronitri paria pondera in unum teri oportet atque inde dari globulos tres fabae magnitudine ex calda aqua. Conuenit autem aqua colligi uel conspergi hoc medicamentum. [22] Aliud remedium ad uentris purgationem sic: Vuae passae exemptis granis contusae [Den.] IIII, anesi [Den.] VIII, alterci <... elaterii>, id est cucumeris, in partes diuisi loti et siccati [Den.] VII, ueratri nigri [Den.] XVI, cunilae seminis purgati interiora [Den.] XII. Haec in puluerem redacta colliguntur et ex aqua dantur, quantum fabae tria grana sunt, superque acetum cum melle mixtum bibitur. [23] Item alia uentris purgatio eiusdem effectus. Accipit haec: Scamoniae [Den.] VIII, ueratri nigri [Den.] VIII, cucurbitae siluestris interiora [Den.] VIII, afronitri [Den.] VIII, iridis [Den.] VIII, nardi Syriacae [Den.] V S[Sem.] et uictoriati partem tertiam, myrrae idem ponderis. Puluis ex his factus melle colligitur; dantur ex medicamento hoc globuli, quantum fabae magnitudo est, ad [Den.] IIII uel V, quibus deuoratis acetum melle mixtum superdandum est. [24] Ad omnem molestiam febrium et ad lateris dolorem cum febri, item ad lumborum dolorem molestum et aduersus liquores gluttinosos et spissos per uentrem digerendos recte dabitur hoc medicamentum sic: Cucurbitae siluaticae interiores partes aridas, quae quasi pluma sunt, [Den.] VI, croci ac panacis [Den.] senos, marruuii suci [Den.] VIII, glycerizae [Den.] IIII, piperis albi <[Den.]> VI, piperis longi [Den.] VI, stoechados [Den.] VI, scoeni floris [Den.] IIII, malobathri [Den.] III. Passo colliguntur trita haec omnia; dantur ex his denarii singuli cum aquae calidae cyathis binis uel ternis. [25] Soluunt uentrem superposita haec: Cucumeres siluaticos maturos arefieri oportet, deinde contusos felle taurino conspergi atque emplastri modo inlini alutae aut linteolo spisso ad magnitudinem digitorum quattuor, ut umbilico tantum superponas; quod statim tollendum erit, ubi uentrem mouerit. [26] Et hoc medicamentum eiusdem rei gratia umbilico superponi oportet aut lateri, quod recipit haec: Cucurbitae siluaticae interiora, quae quasi flocci sunt, aluminis liquidi, costi, scyni, tithymalli, lathyridis herbae, laseris Cyrinaici paria pondera trita felle taurino collecta lateri uel umbilico cum cucumeris siluatici maturi suco eodem modo, quo supra scriptum remedium, superponuntur. [27] Hiera ad resolutum stomachum et reicientem quodcumque sumpserit. Conficitur sic: †Thallos† nigrae [Den.] V, masticis [Den.] IIII, cinnami, scoeni floris, malobathri, nardi Syriacae, croci, asari, xylobalsami, singulorum [Den.] senos. Haec trita uel contusa melle consparguntur et ita reponuntur et, cum opus est, ad modum fabae cum oxymeli dantur. [28] Purgatio, qua Cosmus medicus frequenter usus est, quae hiera minor dicitur. Facit ad omnia, quae supra scripta sunt, conficitur sic: Scamoniae denarii uictoriati pondus [partem unam], ueratri nigri [Den.] I, panacis [Den.] S[Sem.]. Ex melle consparguntur haec trita, datur ex his quantum nux auellana est ex aquae mulsae cyathis quattuor. Globuli quoque supra dicta magnitudine sicci de hoc medicamento duo tresue dantur ieiuno uel post cenam uorandi. [29] Turundis ad soluendum uentrem uti oportet eiusmodi: Fici aridae, pulei, absinthi, aloes, nitri, fellis taurini arefacti ex interiore parte, horum paria pondera melle bene percocto colligi oportet et fingi turundos, qui per anum inmittantur. [30] Item turundi ad uentrem laxandum sic: Cucurbitae siluaticae floccorum interiorum [Den.] V, nitri nigri usti [Den.] V, fici pinguis pulpae [Den.] IIII, mulsae P. I. Coquuntur haec omnia ex mulso diligenter et postea fiunt turundi, quibus et absinthi aliquid admiscetur, atque ita, ut supra dictum est, ano iniciuntur. [31] Herbae peduclariae [Den.] IIII, farinae ex lolio [Den.] IIII cum felle taurino liquido et melle percocto miscentur paria pondera et fiunt turundi, qui similiter ad laxandum uentrem ano iniciuntur. [32] Sucus astla regiae admixtus farinae ex tritico, deinde subactus in panis modum et coctus in furno atque essui datus purgat bene uentrem. [33] Epithymi [Den.] VII, salis [Den.] V in aqua mulsa si potui dederis, pituitam et bilem omnem per uentrem detrahes. [34] Agaricum detrahit per uentrem spissum et corruptum umorem, cuius ut plurimum dantur denarii duo cum salis denariis duobus potandi ex mulsae gluttis V. Minime hoc remedium stomachum laedit omnemque purgat umorem neque sanguinem corrumpit nec, si quae partes interius tument, exulcerat, uerum etiam adiuuat. Prodest et iocineris tumoribus <et iis>, quos Graeci peripleumoniticos appellant. [35] Cucumeris, quo uescimur, seminis cyathus tritus et nucum pinearum purgatarum cyathus contritus et sal cum melle tritus, in unum mixta haec soluunt uentrem, febres quoque aduenientes inminuunt, morsus stomachi sedant, acres liquores bilesque reprimunt. [36] Aqua mulsa ex melle crudo pota uentrem mouet, extenuat gluttinosa, lieni prodest. Eadem intestinis praestat remedium et uenis, quae sunt in proximo circa intestina, medetur, liquores etiam, qui pulmoni insidunt et difficile excreantur, depellit. Sed stomacho aptius est mel aceto mixtum; minus enim inflat. Efficacior est tamen umoribus aqua mulsa; magis enim extenuat liquores et iucundius sumitur. [37] Absinthium potum mouet bilem maxime iocineri insidentem. Coctum quidem cum aqua sumi debet; nam et per urinam et per uentrem cruditatem omnem deducit et stomacho opitulatur et sanguinem spargit. Cuius summa potio est [Den.] VI cum salis [Den.] III, mellis cyatho uno et aquae sextario, sed si magis aliquis aluum citare uoluerit, salis [Den.] VII admiscere debet. [38] Dantur bene ad soluendum uentrem potiones uel polenta cum aqua, in qua aut †cera† aut puleium aut thymum aut herba mercurialis incocta fuerit; sed et haec ita in tribus sextariis aquae decoquuntur, donec ad sextarium perducatur. Ad inflationem uero stomachi saliuncam in aqua decoqui oportet et exiguum acetum adici atque ita potui dari. [39] Hysopum uentri mouendo uehementius est quam absinthium, datur autem similiter decoctum atque eadem mensura. Prodest etiam his, quibus in pectore liquores gluttinosi subsistunt, qui et spirandi difficultatem et stridorem stomachi faciunt; item his prodest, qui in toto corpore uidentur liquores concoctos habere. [40] Alium cum herbae mercurialis foliis aut semine coctum uel cum ruta et absinthio coctum magis mouet uentrem, liquores autem omnes adiectis duabus radiculis ueratri nigri etiam in febri datum deducit per uentrem uel sursum uersus per uomitum purgat. [41] Embamma, quo uenter soluitur, sic: Scamoniae [Den.] I, zingiberis [Den.] I, piperis [Den.] I, nitri [Den.] I. Haec contusa et cribrata reponuntur; inde, cum opus est, sumitur cocleare plenum et adicitur embamma factum ex garo et aceto mensurae cyathi dimidii. Ex hoc lactucam aut maluam comedere ieiunum oportet, sed sensim, non uniuersam. Cum quis per uentrem purgatus fuerit, etiam uomat in balineo medicamentum, quo reiecto domum reuersus cibum sufficienter et uinum sumat. [42] Vinis uti oportet ad intestinorum dolores factis ex ruta et puleio, apio, origano, aneso, daucio, thymo, hysopo, panace, dictamno, anetho. [43] Sabuci semen tritum cum uino datum et uentrem mouet et prodest intestinorum doloribus. Chamaeropis quoque semen ex uino datum similiter prodest. Necnon et chamaepitys trita ex uino pota idem praestat. Etiam semen balsami potum ex uino iuuat uentrem; calefacit enim uiscera et extenuat ac discutit inflationes. Prodest et ad hoc nasturcium potum ex uino; nam et calefacit et mollit uiscera et urinam mouet, prodest et intestinorum doloribus et inflationibus et suspirium reprimit et rupta conponit. [44] Ad uentrem soluendum herbam polypodium teres et in ptisana ieiuno sorbendam dabis; statim soluetur qui acciperit. [45] Ad suppressionem uentris nitri et cumini certum quid aequo pondere ex oleo concorporabis atque inde ad magnitudinem fabae grani maioris in anum inicies. [46] Ad uentrem eliciendum alumen ad magnitudinem fabae resolues et ano inicies; statim omnem duritiem laxabit. [47] Ad uentris stricturas soluendas betaceum concides minutatim cum terrae modico, quod ei, dum auellitur, adhaeserit, et in ollam coicies et adicies liquaminis optimi et olei optimi et uini quantum aestimaueris necessarium et coopertam ollam super carbones pones. Quod cum lento igni fuerit percoctum, nitri unciam unam uel duas minutatim supersparges et tum sucum illum de olla uel ius cum uino miscebis et bibes. [48] Vt uenter facilis sit, nitri perlucidi, stafis agriae, betae, mellis cocti modicum, haec permiscebis atque in modum collyrii rotundi interius in anum inicies. [49] Confectio salis cathartici sic: Scamoniae —[Vnc.] III, zingiberis —[Vnc.] III, petrosilini —[Vnc.] III, salis ammoniaci —[Vnc.] IIII, masticis —[Vnc.] II, piperis albi —[Vnc.] I, ita, ut scamoniam coquas, ut minus laedat. Coques enim sic: mittes in pastam et deinde mittes in furnum, ut cum ea coquatur, et aliquantulum plus mittes, ut, cum cocta fuerit, ad pondus supra scriptum ueniat, et cum refrigerauerit, tolles et sic omnia teres et miscebis et ad quod uolueris manducandum in conuiuio pro quibuscumque salibus uteris. [50] Confectio catapotii: Scamoniae —[Vnc.] I, aloes epatitae —[Vnc.] II, bidellae [Scrip.] VI, euforbi [Scrip.] III. Haec omnia in puluerem rediges et postea de caulibus non plantatis sucum facies et sic commisces et facies pastillos pisillos et siccabis deuorandosque post cenam uel mane ieiuno dabis. [51] Confectio salis cathartici, quam Marcellus ostendit, sic: Salis duri et assati [Pon.] I —[Vnc.] II, salis ammoniaci [Pon.] I —[Vnc.] IIII, piperis albi —[Vnc.] III, zingiberis —[Vnc.] IIII, inulae semen —[Vnc.] II, ameos —[Vnc.] III, hysopi Cretici —[Vnc.] III, laseris radicis —[Vnc.] III, thymi —[Vnc.] III, folii —[Vnc.] III, apii semen —[Vnc.] III, anesi —[Vnc.] III, petroselini Macedonici —[Vnc.] III, origani —[Vnc.] IIII, nasturci semen —[Vnc.] III. Haec omnia tunsa cribrata atque in puluerem tenuissimum redacta et in unum commixta repones in uase uitreo et inde quotiens aliquid sumes seu bibes, quasi pro aliis salibus uteris. Emendantur his uitia haec: indigeries, fleuma frigidum, quod de cerebro descendit in stomachum, [ad] omnes umores supernatantes stomacho, qui de felle rufo concitantur. Ad dolorem quoque faucium facit et ad caliginem, detergit et omnes umores in uisceribus contractos, sanat et iecur et splenem et tussem curat et eos, qui uix anhelant, reficit. Curat et colum et morbum articularem compescit. Digestorium mirificum est, febres cotidianas temperat, febres acutas compescit, id est emitritaicas, quartanas conpremit. Mira in omnibus est commoditas. [52] Liquamen catharticum quomodo confici debeat: Zingiberis [Scrip.] III, petrosilini [Scrip.] III, piperis [Scrip.] III, laseris [Scrip.] III, scamoniae [Scrip.] I, liquaminis [Sext.] I. Haec omnia permiscebis et sic uteris. [53] Ad uentris facilitatem betas recentes de horto cum sale coque et earum aquam cum uino calidam bibe et ipsas ex oleo manduca. Carnis etiam porcinae recentis [Pon.] III cum aquae [Sext.] V et cum sale coque ad tertias et bibe tepidum ius cum uino. [54] Ad cholera proicienda herbae, quae Graece dicitur chamaepitys, [Syriatice dicitur syrtu] folia nouem mitte in aquam calidam et bibe; omnia cholera per os proicies. Radicem herbae ipsius percuties ferro et non amplius quam duas guttas excipies in aqua calida et bibes; omnia cholera per uentrem proicies. Sed caue, ne plus suci huius accipias, ne laedaris; nam et os, si nimius sit, male accipit. [55] Confectio absinthiati ad cholera et flegmata proicienda et ad uentrem laxandum sic: Nardostachys [Scrip.] VI, scynoanthos [Scrip.] II, costi [Scrip.] VIII, masticis personatae [Scrip.] IIII, absinthi herbae [Scrip.] I, croci [Scrip.] II, folii [Scrip.] VI, uini ueteris Italicos [Sext.] quinque, mellis optimi [Sext.] unum et semis. [56] Item alia confectio absinthiati cathartici: Vini ueteris [Sext.] IIII, rosae siccae [Scrip.] II, cassiae [Scrip.] IIII, scynoanthos [Scrip.] II, folii [Scrip.] II, ammomi [Scrip.] II, costi [Scrip.] II, masticis [Scrip.] II, herbae absinthi siliquam unam, croci siliquas IIII, aloes epatitidos siliquas IIII, mellis optimi [Sext.] I. Haec omnia separatim tunsa et in puluerem delicatum redacta simul miscebis et sic excoques lento igne, ne ferueat, et uteris cum uolueris. [57] Ad bilem reprimendam: Rafanum ex pipere et lini semine si quis ieiunus manducauerit, fortissime bilem expressam inhibebit. [58] Fimum uituli recentem si quis ex uino potui dederit his, quos Graeci cholicos uocant, manifesto periculo liberabit. [59] Lenticulam lauato diligenter ex aqua munda, deinde cum aqua nitida feruere sinito paulatim et postea ipsam aquam colato et dato cholico bibendam; mire proderit. [60] Absinthi uiridis —[Vnc.] IIII, salis marini —[Vnc.] II simul teres et sextario feruentis aquae perfundes et tenui linteo colabis atque ipsam aquam laboranti dabis bibendam. [61] Herba mercurialis pro certo bilem potentissime protrahit, si ea cocta uice holeris uescaris eiusque aquam, in qua cocta fuerit, adiecto melle potaueris. Hoc etiam aegris sine difficultate succurrit; sanis eadem aqua cum condito, si ita malint, optime datur. [62] Ad cholera reprimenda: Puleium commanducatum super umbilicum inpositum obligatumque supprimere cholera et intempestiuos et continuos uomitus mire constat. Si de cholera autem tanta concitatio uomitus est, ut contineri non possit, edyosmi aut erucae ramulos tres aut quattuor cum mali granati suco contritos absorbendos dato; continuo sedabitur. [63] Vinum myrteum sorbendum dato; protinus uomitum conprimes. Lauri bacas aliquot contritas ex uino potui datas succurrere cholere laborantibus constat. [64] Mororum de rubis sucus epotus efficaciter prodest choleris reprimendis. Caules quantum maiores discocti et ex aceto sumpti similiter medentur. [65] Cydonea bene matura non cocta in cibo accepta similiter prosunt. Bacae itidem [de] acrifoli tritae cum uino potui datae cito subueniunt. [66] Ad aluum concitandam aïzon herba, quae Latine sedum appellatur, ex uino contrita potaque plurimum prodest. [67] Herbae uettonicae in umbra arefactae folia contusa et in puluerem redacta ad pondus denariorum trium ex hydromeli cyathis VIIII bibenda per triduum data uentrem sine molestia continuo mouent. [68] Brassicae tenerrimae contritae sucum expressum si quis ad sex cotylarum mensuram adiectis uini cyathis tribus ieiunus biberit ita, ut pridie non cenet et bene digestus sit, mirifice ac sine ullo taedio aluo concitata purgabitur. [69] Orbicularis herbae, quam Graece cyclaminon uocant, si quis expresso suco anum perunxerit, mira celeritate experietur alui solutionem. [70] Vt purgatione uentris releuato corpore salubriter aetatem agas, aluum hoc genere concitabis. Gladioli radicem longitudine ac plenitudine digiti pollicis, si feminae remedium dandum erit, si uiro, ad crassitudinem duorum digitorum et longitudinem unius dabis derasam et lotam contritamque ualentissime adiectis aquae cyathis IIII aut V. Quam potionem colatam admixto paululo mellis calefactam potui dabis. [71] Herbae brittanicae sucus per se solus pro uniuscuiusque uires potui sumptus sine periculo purgat. Quo ualidius autem purgari uolueris, hoc amplius sumes ita, ut mensuram sextarii non excedas. [72] Lauriculi teneri, id est cymae lauri, cum nepeta adiecto sale contriti et cum aquae tepidae hemina in potione sumpti concitant aluum pituitamque et lumbricos celeriter eiciunt. [73] Sabuci coliculi teneri decocti cum oleo et garo manducati uentrem continuo soluunt. [74] Aluminis liquidi paululum lana inuolutum et podici subiectum euocat stercus et sine fatigatione deducit. [75] Frequenter experti solutionem uentris adfirmant tali remedio se esse purgatos: Mellis acitabulum et salis triti tantundem cum aceti sextario uno feruefaciunt atque ita nocte sub diuo caelo sereno uas leuiter opertum relinquunt et mane, cum pridie cena abstinuerint, cum aqua, quantum sufficiat, minutatim bibunt. Quo facto non solum uentris, sed etiam atrae bilis ac rufae taedio absoluuntur. [76] Serum de lacte bubulo adiecto melle et sale, quantum satis sit, potui sumptum morantem aluum inpellit. [77] Serum de lacte equino potui datum facile et sine periculo uentrem molliter purgat. [78] Asininum lac cum melle potui datum uentrem facile et sine periculo soluit. [79] Salis marini triti et mellis optimi despumati et aceti scilliti semuncias singulas in unum miscebis et teres et aquae mundae frigidae quartarium adicies et coagitabis et ieiunus calefactum leniter bibes, tum deambulabis atque inter deambulandum calidam aquam paulatim, quotiens uisum fuerit, sumes; potenter hoc remedio uentrem morantem bilesque purgabis. [80] Malagma purgatorium ad paruulos, si ob infirmitatem potionem purgatoriam bibere aut sustinere non possunt: Lupinos crudos siccos in ollam nouam missos in furno torrebis siccatosque ac tunsos uel molutos cum felle taurino uel uitulino miscebis et subiges et pro malagmate ad imum uentrem ab umbilico deorsum uersus inpones. Nam si super umbilicum inposueris, stercus omne sursum uocabit, inpositum autem deorsum uersus et bilem detrahet et pituitam deducet. [81] Sales cathartici sine stomachi iniuria, ut nec intestina doleant. Accipiuntur seu in prandio cum esca seu in cena; si autem ieiunus uolueris, cum mulso accipies cocleare plenum. Conponuntur sic: Salis ammoniaci —[Vnc.] I, zingiberis sicci —[Vnc.] I, lasaris radicem —[Vnc.] I, scamonia —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] I, feniculi semen —[Vnc.] I. Teres omnia et cribrabis; sane cum uolueris, ut uehementius moueat, cocliaria duo accipiat qui alui difficultate torquebitur.

CAPVT XXXI. AD ANI VITIA ET FISTVLAS PODICIS ET AEMORHOIDAS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Lipara ad intertrigines et exasperationem et tumorem ani mirifica sic: Spumae argenteae [Pon.] II, cerussae [Pon.] II, turis pollinis [Pon.] II, aluminis fissi [Pon.] I, adipis suillae eneruatae curatae [Pon.] II, uini austeri ueteris [Sext.] I S[Sem.], rosae [Sext.] I S[Sem.], olei uiridis [Pon.] S[Sem.]. Teritur spuma et cerussa, alumen ex uino diluitur, deinde adicitur tus in puluerem redactum et, cum primum haec leuia bene fuerint, oleum et uinum et adipem liquefactam cum rosa supra scripta misceri oportet. [2] Lipara rufa. Facit ad fissuras ani, quas rhagadas Graeci dicunt; eadem ad omnes eiusdem partis exulcerationes et uitia diutina bene facit. Accipit haec: Spumae argenteae [Den.] XVI, misui usti [Den.] VI, resinae terebinthinae [Den.] XII, cerae [Den.] VI, cerussae [Den.] XVI, chalcitidis ustae [Den.] VI, olei myrtei [Den.] I. Omnia diligenter teruntur cum olei pondere dimidio, tum reliquum oleum et cera et terebinthina liquefacta mortario superfunduntur et concorporantur atque ita in doliolo uitreo reponuntur. [3] Ad condylemata ani facit bene elaterium sincere, quod est sucus cucumeris siluatici conpositus in rationem pastilli aceto dilutus et ita adpositus. Item propolis per se subacta et more emplastri inposita plurimum prodest. [4] Facit bene hoc medicamentum ani uitiis sic: Resinae terebinthinae [Den.] VI, cerae idem. In unum haec coquuntur, quantum oportet, et adiciuntur his gagatis lapidis triti [Den.] IIII; multi et iridis contusae ac uino mixtae et subactae manibus uelut farinam aliquid addiderunt. [5] Hoc quoque medicamentum mirifice prodest ani uitiis. Constat ex his: Aluminis Melini [Den.] II, chalcitidis [Den.] I, faeculae [Den.] I. Teruntur haec omnia diligenter permixtaque, cum opus est, uino aut aceto diluta adponuntur. [6] Haemorhoidas sic curari oportet, primum ut prodeant totae. Quod ut fiat, anus hoc medicamento perunguetur: Centaurei suci [Den.] II (haec herba Latine fel terrae dicitur et ubique in agris nascitur; est autem tenuis multorum ramorum in rectum surgentium, habet florem exiguum purpureum), absinthi suci [Den.] II, aluminis liquidi [Den.] II, misui [Den.] I, herbae peduclariae [Den.] I, mellis quantum ad conprehendenda ea satis erit. His peruncto ano aut lana tincta interius trusa, cum desederit quis ad sellam et paruerint totae haemorhoides, supra scripto medicamento rursus bene tangendae sunt undique. Praecipue radices earum, quas basis dicunt, de spicilli latitudine inlinendae sunt, subinde inponente medico cumulate medicamentum et adcrustate inprimente, donec bene conbibant; totum enim in eo est, ut ab omni parte saturentur. Est autem hoc medicamentum sic: Chalcitidis ustae [Den.] IIII, aeris floris usti [Den.] IIII, misui usti [Den.] III, aeris squamae [Den.] II, diphrygus [Den.] II, soreos usti [Den.] II, auripigmenti [Den.] II. Haec teruntur diligenter atque in tenuissimum puluerem rediguntur et sicca, ut dixi, haemorhoidibus inprimuntur undique. Post hoc tenue simplex rasum linteolum inponi oportet et super hoc panem autopyrum ex aqua maceratum et tritum rosa illic pro oleo adiecta. Hoc medicamento sine magno labore circa septimum diem cadere coguntur haemorhoides. Oportet autem bis die panem inponi, nonnumquam et in noctem, si circa eas tensionem senseris, quarto die auriscalpio auerso, quam partem cyathiscon Graeci uocant, sensim temptare ac mouere eas, quo celerius excidant. Hoc medicamentum omnem carnem ex omni parte corporis exulceratam et excrescentem sine magno morsu tollit. [7] Pulueris Pancratiani confectio ad rhagadia uel exochadia sic: Aluminis rotundi ustulati et siccati —[Vnc.] III, aluminis schisti —[Vnc.] III, nitri usti [Scrip.] VI, aeris flos [Scrip.] VI. Omnia haec permixta et trita seruabis. Cum utendum fuerit, cum aceto acri inlines exochadia uel rhagadia, sed adsidue, ut intra quartum diem sanentur. [8] Ad ani uitia et tumores et uulnera conpositio sic: Resinae terebinthinae [Scrip.] XXVII, †sifum† [Scrip.] XII, cadmiae [Scrip.] XII, spumae argenti [Scrip.] VIIII, cerussae [Scrip.] VIIII, misui [Scrip.] VIIII, herbae arnoglosae [Scrip.] III, olei ueteris libram. Haec uniuersa conteres et miscebis et per dies quantos oportuerit ad locum doloris adpones. [9] Ad ani uitia omnia optime et citissime curat oleum bombycinum uerum, si adsidue inde tangantur ita, ut intra triduum uel quadriduum rhagadia et exochadia stirpitus tollat, si adsidue ponatur. [10] Nucleos de dactulo conbures et conteres quam minutissime et de puluere eorum loco ani exulcerato siue uulneribus eius et fistulis frequenter inpones. [11] Herbam polypodium teres et sic in ptisanam mittes et sorbebis ieiunus; hoc et soluet uentrem et anum mollit tumentem. [12] Ad rhagadia in ano nascentia: Spumae argenti —[Vnc.] I, olei rosei —[Vnc.] I permisces et adsidue adpones. [13] Plantaginis folia et radices et herbam centenodiam et rubi summitatem et mespila et cydonea et nuces Gallas et de salice frondes, quae tenerrimae fuerint, cum atramento sutoricio ex aqua coques simul uniuersa adiecta quarta parte aceti et colabis diligenter atque inde fouebis eas partes, unde haemorhoides fluunt. [14] Rubi summitatem colliges et mala siluestria, rubum autem in mortario teres et siluestrium pomorum sucum exprimes et pariter miscebis ac fomentum inde factum calidum haemorhoidis adpones. [15] Chartam diligenter exures et cinerem eius siue fuliginem siccam ad fluentem haemorhoidis uenam tamdiu adpones, donec stringatur. [16] Ad ficos, qui in locis uerecundioribus nascuntur, de orbita rotae collige caluos lapides non praegrandes neque paruos et pone in foco, ut bene candescant, et lotio infantis eos extingue, postea de ipso lotio locum adsidue laua ita, ut frequenter mutes et lapides et lotium infantis; tantum proderit, ut sectione et ferro opus non sit. [17] Extalem prominentem uino lauari prius, deinde cedro ungi et pollice propelli introrsum oportet. [18] Ani uitiis omnibus plantaginis radix decrescente luna die Saturni occidente sole collecta uel sumpta et pellicula uel panno phoenicio obuoluta ac licio ligata et lumbis circumdata continuo sanitatem praestabit. [19] Sertulam Campanam ex uino aut passo coctam terito et adponito ad anum eoque uino, in quo sertulam coxeris, et prius et postea anum foueto; celeriter sanabis. [20] Caro ani superuacua sine dolore consumetur, si araneorum fila adpones, quae in uineis inueniuntur. [21] Cedria, qua librarii utuntur, si anum ficosum et ad sectionem spectantem frequenter uino calido prius elutum spicillo perunxeris atque ita quiueris, mirabiliter carnem superuacuam consumes, sed ad sanitatem lenioribus medicamentis postea perduces. [22] Extalem nimis prominentem [reprominentem] reprimit gallinaceus uitellus, si coctus integer ab ipso aegro illic calidus adsidue contineatur. [23] Ad fistulas uulnerum in ano uel quae nascuntur in locis uerecundioribus terrae mali radix contusa et fistulae inserta aut in puluerem redacta et cum uino uetere inspersa ita prodest, ut celeriter expurget, solidet et ad omnem sanitatem perducat, sine qua nec medici huiusmodi causas curare possunt. [24] Tithymalli contusi sucum ex uino super fistulam uulneris exprimito, deinde fomentum huiusmodi alligato, id est marrubium in cinere calido subcoquito et adiecta uetussima axungia diu subigito et linteo inlitum calidissimum fistulae adponito et ter aut quater in die feruens medicamen renouato; mirifice proderit. [25] Os humanum contusum et in puluerem tenuissimum redactum cum melle inlitum etiam duratas ani et antiquas fistulas sanat, si per triduum continuum adponatur. [26] Ad nates uel podicem fistulosum: Olei optimi sextarium, †epodagri† selibram, aeruginis libram, turis masculi nigri selibram, resinae libram, mellis sextarium unum quadrans, aceti [Sext.] II. Haec omnia in olla rudi simul decoques et more emplastri induces. [27] Ad haemorhoidas eosque, qui sanguinem deiciunt: Porri sucus expressus ieiuno potui datus haemorhoidas continuo desinere facit. [28] Adeps cygni haemorrhoidas conprimit, si aut potui detur aut loca inde tangat. [29] Symphyti radix, quae herba Gallice halus dicitur, aut commanducatur aut usta et trita in potione datur aduersum haemorhoidas nimium profluentes. [30] Sfongiam marinam exures et in cinerem rediges et cribrabis et inde cocleare plenum in quacumque potione dabis ei, qui haemorhoidum nimietate uexatur. [31] Ruborum cauliculi teneri tunduntur expressusque ex his sucus in caledissimo sole ponitur, ut usque ad crassitudinem mellis spissescat; hic haustus efficacissime haemorhoidum sanguinem sistit. [32] Quagulum ceruinum degluttitum sanguinem ex intimis profluentem facile stringit. Idem facit et quagulum leporis. [33] Luna XIII hora VIIII, antequam exeant uel erumpant mori arboris folia, oculos tres tolles digitis medicinali et pollice manus sinistrae et in oculis singulis dices: ABSI ABSA PHEREOS mittesque in coccum Galaticum et in phynicio lino conchyliatae purpurae conligabis et dices: “Tollo te hinc totam, haemorhoida, ABSIS PAPHAR”, et nudum eum, cui remedio opus est, praeligamine illo cinges. [34] Ani uitia et condylemata felle capruno peruncta sanari certissime constat. [35] Malicorium cum uino optimo usque ad duos cyathos decoctum pariterque contritum et malagmatis modo inpositum potenter ani condylemata persanat. [36] Butyrum et adeps anserina et oleum rosaceum permixta pulcherrime prosunt ani uitiis. [37] Sanguis caprunus cum polenta inpositus ani uitium omne persanat. [38] Rhagadas canini capitis usti cinis adspersus adiungit et stercoris canini albi betaeque cinis insertus similiter opitulatur. [39] Iris Illyricae cinis cum melle subactus utiliter inponitur ani uitiis, si ipsa iris in furno diligenter uratur. [40] Adeps anserinus cum eiusdem cerebro et oesypo et alumine subigitur et inponitur ani omnibus causis. [41] Carnes ex capitibus mugilum siue mullorum decoctae et cum melle subactae atque inpositae uitiatis anis plurimum prosunt. [42] Oleum uetus et picem et pollinem triticeam decoque et ano exulcerato calens medicamen inpone. [43] Radix rubi in uino usque ad tertias coquitur eoque uino ani uitia et difficultates fouentur. [44] Ad ulcera in ano facta chartae conbustae, sed aenarum eius draĝ[g cum linea suprascripta]. I, auripigmenti draĝ[g cum linea suprascripta]. I, lepidae draĝ[g cum linea suprascripta]. I simul conteres et melle conprehensis uteris emplastri modo. [45] Ad eos, quibus intestinum inprobe prominet, remedium sic: Ebuli suco turpitudinem circumline; cito remediabis. [46] Porrigines ani extirpat tale medicamen: Picis, resinae, cerae, butyri, seui capruni, argenti spumae, singulorum paria pondera remitte et simul contempera atque ita inline. [47] Ad syringium uel ani uitia lauabis locum uino uetere et teres testum ostrei et sordes intra pullinum uentrem repertas contundes et cocleam uacuam et cucurbitam ustulatam teres diligenter mixtaque omnia, cum in puluerem tenuissimum redigeris, uulneri adpones; mox uitium omne sanabis. [48] Item ad ani uitia prominentia, quae reuocari non possunt: Rubi, ubi mora nascuntur, caules teneri et buxi folia et cortex mali granati uel ipsa poma eius et cortex roboris arboris, unde coria conficiuntur, in testo supra prunas ponuntur et intra uas, ubi offertur, fumantia constituuntur, ut supra sedeat infirmus conclusus diligenter, ne fumus foras exeat, quo facto cum conato anum eidem fumo offerat; in recenti taedio hoc remedium ter factum subueniet, in uetere uero taedio saepius fieri oportet. [49] Ad idem, quod et libidines offerendi et conatus reprimet: Ceparum rotundarum uel etiam aliarum folia aut cortices siccas et picem duram simul carbonibus incendes et uaso, ut superius dictum est, concluso sedebis et conatus dabis, ut fumus et uapor ano suscipiatur; praesens experieris remedium. [50] Conpositio ceroti ad uitia ani sic: Spumae argenti —[Vnc.] II, cretae Chimoniae [Scrip.] II, cerae Punicae [Scrip.] II, cerussae —[Vnc.] II. Quae omnia ad summam leuitatem teruntur, tum in uase argenteo cera cum oleo roseo remittitur, sic reliqua confunduntur. [51] Conpositio ad ani uitia sic: Cecidos, lepidos, chalcanthu, <stypteriae> schistes. Haec trita mensuris paribus melli despumato mixta ad usum huiusmodi seruabuntur. [52] Ad syringium efficax: Oliuae medullam cum semine auenae aequis portionibus teres et puluerem ipsum aqua caelesti consperges faciesque ex eo collyria, quae fistulae ani inici possint. Quae per triduum iniecta fistulas in profundo positas foras producent, ut postea possint medicamine leniore sanari. [53] Intestinum extremum quibus prominet et excedit, quotiens processerit, totiens uino calido, in quo herba uerbena cocta fuerit, admixto tenui lixiuo lauari oportebit. Prodest et illud pice liquida perungueri et sic introrsum repelli. Bene facit ad hoc et cinis ex sarmento factus atque cribratus siccusque inspersus. Alumen quoque fissum tritum eidem loco inpositum plurimum prodest.

CAPVT XXXII. PANICVLIS ET INGVINIBVS ET INTERTRIGINIBVS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Malagma, quod discutit strumas, parotidas, paniculas, quod Graeci φύγεθρον uocant, omnes quoque futuras suppurationes dispergit, factas uero aperit. Facit et ad dolorem articulamentorum omnium et iuncturarum, praecipue ad lumborum dolorem atque inflationem stomachi uel coli. Conficitur sic: Picis Hispanae, afronitri, resinae pituinae, cerae, lauri bacarum, singulorum [Den.] XXXV, adipis taurini [Den.] XV, ammoniacae guttae [Den.] XV, iris [Den.] XV, galbani [Den.] XV, piperis albi [Den.] V. Quae debent liquefieri, dissoluuntur igne et oleo exiguo diluuntur, cetera tunsa et cribrata bene asperguntur tepenti medicamento, quod diu agitando miscetur, deinde manibus subigitur, ut malagma exactissimum fiat. [2] Malagma ad omnem dolorem corporis, sed praecipue panicularum et omnium articulamentorum. Facit et ad podagram, eadem discutit uomicas aut aperit, pectoris quoque concoctioni et causis interaneis prodest et lumborum doloribus. Accipit haec: Cerae [Den.] VIII, ammoniacae guttae [Den.] X, bidellae [Den.] X, iris [Den.] VI, galbani [Den.] III, terebinthinae [Den.] V. Contunduntur pilo ordine, quo scripta sunt, omnia, deinde cyprino oleo, quod in imo subsidere solet, colliguntur uel permiscentur; cera in aquam feruentem in minimas partes concisa prius dimittitur, ut illic mollescat, deinde subacta manibus in pilam coicitur cum ceteris speciebus atque illic diu malaxatur. [3] Paniculas aperit seuum pecudis cum sale tosto positum. Item lacertae cinis uel ipsa diuisa adposita. Item cocleae contusae uel cinis earum cera admixtus adpositus et fimus columbinus cum farina inlitus prodest. [4] Inguinum tumorem cocleae minutae tritae cum melle inlitae sedant. [5] Ad inguen frustum ueteris sfongiae ad pedem alligabis et radicem alterci sinistra manu digitis medicinalibus sumes et alligabis in alio pede et de cucurbita sicca longa circulum facies et inmisso licio circa pedem ligabis. [6] Panicula ne ad sectionem ueniat, remedium sic: Gypsum aqua calida bene consperge, donec in se coeat et spissetur, et sic inpone supra paniculam, deinde chartam superalliga; quae res et aperit eam et sanat; postea utere malagmate molli, ut cito et bene cicatricet. [7] Ad intertrigines excalfactas et dolentes remedium de experimento sic: In mortario plumbeo de pistillo plumbeo missum oleum rosaceum et uitellum oui tamdiu teres, ut spissetur ita, ut de eodem plumbo, dum teritur, pars aliqua misceatur, et cum fuerit spissum, ut emplastrum in linteolo tenero induces et loco trito intertrigini adpones. Hoc remedio per triduum, donec locus exulceratus sanetur, uteris. [8] Aduersum inguinum paniculas remedium sic: Nasturcium cum pice inpositum paniculas discutit. Maturis uero aut maturescentibus paniculis tale medicamen adhibebis, id est lenticulam et lauri bacas ex tertio iuxta mensuram lenticulae decoques in aqua et diligentissime manibus subiges et cum lana calidum fomentum adpones; quod cito ac uehementer et dolorem discutiet et umores noxios purgabit. [9] Eruum uetus in farinam mollissimam redactum et cum melle inpositum paniculis medetur. [10] Mirabile hoc medicamentum paniculis sanandis sic: Hyoscyami foliorum uiridium [Pon.] II, resinae pituinae [Pon.] II, cerae [Pon.] II, adipis porcinae sine sale [Pon.] II, galbani [Pon.] II. Omnia haec tunsa uel remissa in unum corpus rediges et emplastri modo adpones. [11] Calcem uiuam, alii capita duo, uitellos coctos uel incoctos ouorum trium. Simul omnia permixta et emplastri more adposita omnem tumorem et dolorem panicularum dispergunt et sedant. [12] Galbanum solum inter principia doloris paniculae adpositum plurimum prodest. [13] Feniculi farina ex mulsa aqua decocta addita axungia adposita dolorem inguinum sedat. Fimus hircinus cum melle decoctus adpositus paniculis sanitatem congruam praestat. [14] Creta Chimonia trita et cum aceto superinducta cohibet panicularum tumorem. [15] Siue incipientem paniculam conprimi opus sit siue concoctam dissolui, praestabit utilissimum remedium cinis muricum uel purpurarum exustarum cum oleo uetere inpositus uel superductus. [16] Lupini ex aceto cocti et subacti et pro emplastro adpositi causam panicularum maturant et minuunt dolorem. [17] Ficus Africana uetusta ex uino decocta tunsa uel trita utiliter paniculis adponitur. [18] Ne inguen ex ulcere aliquo aut uulnere intumescat, surculum anethi in cingulo aut in fascea habeto ligatum. [19] In sparto uel quocumque uinculo, quo holus aut obsonium fuerit innexum, septem nodos facies et per singulos nectens nominabis singulas anus uiduas et singulas feras et in crure uel brachio, cuius pars uulnerata fuerit, alligabis. Quae si prius facias, antequam nascantur inguina, omnem inguinum uel glandularum molestiam prohibebis, si postea, dolorem tumoremque sedabis. [20] Surculum quoque ex myrto <nec ferro nec> terra tactum [cum] si quis gerat, ab inguinibus tutus erit. [21] Inguinibus potenter medebere, si de licio septem nodos facias et ad singulos uiduas nomines et supra talum eius pedis alliges, in cuius parte erunt inguina. [22] Si ab equitando uexata fuerint inguina aut intertrigines dolebunt, spuma equi fricentur; statim remediabuntur. [23] Stercus suillum cum oleo perfrictum et in testa calefactum et inguinibus inpositum plurimum prodest. [24] Pollex eius pedis, in quo inguina erunt, cum proximo digito ligatus mire medetur. [25] Si quis ab equitando aut ambulando inguen habuerit, scribat in charta KYΣTOC et ad femur sibi alliget, cito sanabitur. [26] Ad condylemata inguinum uel quarumlibet partium: Malicorium cum uini optimi sextario ad cyathos duos decoctum et cum eodem uino tritum atque ut malagma inpositum condylemata facta persanat. [27] Medullam canis ex uino uetere subige et emplastri modo inpone condylematis; potenter ea sanabis. [28] Argimonia trita et adipi anserinae admixta inpositaque condylomatis medetur. [29] Oleum uetus cum polenta decoques et calidissimum condylematis inpones. [30] Folia rubi contrita et cum ceroto rosaceo inposita sanant omnia condylemata. [31] Adeps anseris cum cerussa et oleo rosaceo et cera Pontica in unum ceroti modo conposita et inposita utiliter condylematis medetur. [32] Mus araneus, qui, cum in orbitam inciderit, moritur, ustus et in cinerem redactus et cum adipe anserina permixtus condylematis infrictus mirum remedium adfert. [33] Ad intertrigines sanandas libystici foliis commanducatis sucum exceptum si ei loco adposueris, cum morsu quidem, sed continuo sanabis. [34] Gallae contusae in uino coctae atque inpositae intertrigini plurimum prosunt. [35] Calciamento, quo uti soles, locum inguinum laborantem si perfricueris, confestim intertrigines tolles. [36] Axungiam perueterem liquefactam et cerussam bene tritam permisce, donec acopi crassitudinem habeat, atque inde intertrigines perfrica; efficaciam remedii celeritatemque mirabere. Nam hoc medicamen etiam rhagadas efficaciter sanat. [37] Cretam argentariam cum uino uetere tritam inpones tritis intertriginibus; optime accipieris. [38] Oleo uetere et aqua calida permixta adsidue inguina foue; continuo subuenies intertriginibus attritis. [39] Si exulceratio intertriginum erit, spumam argenti ex uino conteres eique puluerem pinei corticis tunsi miscebis et locum inlines. [40] Ad inguina et apostemata remedium sic: Equinus sanguis maxime admissarii equi frequenter inlitus huiusmodi molestias sanat. Vngulae quoque eius conbustae cinis cum oleo adpositus idem praestat. [41] Cocleae uiuae contritae cum myrra et inpositae inguinibus efficaci auxilio subueniunt; sed relinquendae sunt loco, cui adpositae fuerint, tamdiu, donec sponte decidant, quod fiet, cum persanauerint. [42] Arietis quam pinguissimi lana plena suis sordibus conbusta et in puluerem redacta prodest plurimum, si eo cinere ex aqua locum inguinum perfricaueris. [43] Bestiolae multipedes, quae in locis umidis et sordidis nascuntur quaeque contactae pilulam de se faciunt, contritae adiecta tertia parte resinae terebinthinae emplastri modo adpositae collectiones incipientes, quas Graeci apostemata uocant, adeo sanant, ut tenacissime emplastrum haereat, donec persanent. [44] Lotio suillo locum inguinum dolentem adsidue perungue aut cum eo lanam sucidam adpone; statim medebere. [45] Muliebres capilli conbusti et contriti atque inliti cum uino aut cum aceto inguinibus medentur. [46] Menstruis muliebribus inguina dolentia uel tumentia si contingantur, statim sanari creduntur. [47] Talus bubulus conbustus tritusque adiecto melle inligatus inguinibus dolentibus uel tumentibus prodest. [48] Inguina tumida et dolentia sanabis, si ipso ueretro denudato, id est reducta pellicula, adsidue ea contingeris uel perfricaueris. [49] Apostemata ut remollientur aut, si mollia fuerint, ut dispargantur, facies medicamentum tale, quo nihil potentius est: Herbae marruuii folia uiridia contundes aut, si uiridia non fuerint, inuoluta foliis maluae uel personaceae sub cinere calido coques, deinde panem candidum infusum uino ueteri addes et axungiam miscebis et tundes de ligno in lignea pila; sed obseruabis, ut panis infusi et axungiae partes singulae sint, herbae uero partes duae. Quod emplastri more mane et sero locis necessariis inpones. [50] Inguinibus mirabile exhibet remedium ex gallinacea ala ossiculum extremum cocliario terebratum nodisque septem licio ligatum atque ita brachio uel cruri eius partis, quae inguina habet, suspensum. [51] Lipara ad intertrigines sic: Cerussae, spumae argenti, medullae ceruinae, seui ceruini libras singulas, ouorum octo album, uini boni quartarios IIII, turis pollinis —[Vnc.] IIII, rosae Campanae [Pon.] I, aluminis semunciam. Cerussam et spumam tundes, cetera remittes et in mortario terendo uniuersa miscebis. [52] Porriginem intertriginum interficies hoc medicamine: Picis, resinae, cerae, butyri, seui caprini, spumae argenti unciis singulis in unum permixtis, si utaris adsidue.

CAPVT XXXIII. CEPARIAE ET VERETRO SIVE VERENDIS VIRILIBVS ET TESTICVLIS DOLENTIBVS VEL PENDENTIBVS ET HIRNEOSIS SIVE VIRIS SIVE INFANTIBVS ET REBVS VENERIIS ET EVNVCHIS SINE FERRO FACIENDIS REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Ad testiculi tumores cupressi bacae ex uino coctae conueniunt et faba quasi concicula cum multo cumino cocta et adposita more cataplasmatis. Necnon et uua passa cum cumino contusa et tepens adposita plurimum prodest. Ad ueretri uero tumorem lentem ex aqua coctam et tritam poni utilissimum est. [2] Si ulcus in pene sordidum fuerit aut cancer illud temptauerit uel iam occupauerit, Andronei triti ex uino inpositi bene faciunt. [3] Omne ulcus in omni parte corporis sordidum, quod tum intellegi potest, cum candicat et quasi crustam coperductam albam habet, purgat mel per se adpositum uel iris arida contusa [et] cum melle. Eadem ratione et terrae mali et panacis radix adposita purgat sordida ulcera uel in uerendis uel quoquo loci fuerint. [4] Mirifice <et> hoc medicamentum purgat ulcera quaelibet, etiam si cancer temptauerit; est autem lene. Conficitur sic: Auripigmenti [Den.] VI, aeris squamae [Den.] III, elaterii [Den.] I, chartae conbustae cineris [Den.] III. Ex his tritis atque <cribratis>, cum opus est, coclearia tria rosae cyatho permiscentur et linteola carpta in eo tinguntur atque ita ulceri superponuntur. Hoc medicamentum cito et sine ullo morsu expurgat sordidissima ulcera ac sanat. [5] Testibus, qui descenderint, spumam coclearum inlitam mederi certum est, si inde adsidue tangantur. [6] Venerem conciliant passeres in cibo sumpti uel oua eorum. Item gallinaceus testis dexter in arietina pelle collo subligatus mire prodest. Item stelionis cinis in linteo obuolutus sinistra manu portatus uenerem stimulat, translatus inhibet. [7] Qui in uenerem infirmior erit, testiculos millonis ex aqua fontana, quae perennis est, cum melle decoctos edat ieiunus per triduum; statim remediabitur. [8] Vt in uenerem, cum uolueris, sis paratus, remedium tale facies: Lacerti appellantur siue steliones, qui per parietem repunt, curti sunt quique Graece calabotes uocantur. Hi quattuor infunduntur in acetum acre triduo uel quatriduo, quousque putrescant. Hos teres in mortario et adiunges galbani [Scrip.] IX, abrotoni [Scrip.] XII, castorei [Scrip.] XII, sulpuris uiui [Scrip.] XII, resinae terebinthinae [Scrip.] XII, croci [Scrip.] XII, euzomi, quae appellatur herba mentiosa, sucum [Scrip.] VI, mentae sucum uiridis [Scrip.] VI, stafisagriae [Scrip.] VI, iris Illyricae [Scrip.] VI, aluminis schisti [Scrip.] VI, myrrae [Scrip.] III, seminis herbae symphoniacae siccae [Scrip.] III. Haec omnia separatim trita simul miscebis et iterum simul teres. Inde emplastrum facies uel pittacium et pones in dextri pedis pollice, cum uti uolueris uenere, et cum cessare uolueris, ad sinistri pedis pollicem transferes. [9] Ad cepariam satureiae siccae florem collige et puluerem inde facito et melilotum combure et puluerem inde facito, similiter de cydoneo sicco conbusto, etiam de eo, qui in arbore solet siccus remanere, puluerem facito et cribello medicinali omnem puluerem cerne et permisce et cum uino uetere calefacto locum inline, etiam linteo illic adposito tege, ita tamen, ut duae partes sint de satureia et singulae de meliloto et cydoneo; sed quotiens medicamen pones, uino uetere calido prius locum elue. [10] Myrram in puluerem delicatissimum redige et ad locum cepariae adsidue cum uino uetere pone; mire remediabis. [11] Ad infantum testiculos uitiosos uel tumentes remedium efficax sic: Araneam, quae per filum suum se summittit, quando sursum uersus currit, rape et cum aqua calida tritam continuo da infanti bibendam. [12] Ad abundantiam seminis praeparandam erucam decoctam bibat, quotiens quisque inopia seminis se laborare perspexerit, uel potius adsidue incoctam manducet. [13] Ad ueretri curam auripigmentum et aloen aequis ponderibus tritum et in puluerem redactum miscebis et uteris cum uino uetere ita, ut prius ueretrum uino uetere eluas et sic medicamine conspergas. [14] Ad ueretri dolorem caseum caprunum et mel pari pondere in pultario fictili coque et bis ad diem inpone; sed ante uino uetere locum, qui curandus est, eluas. [15] Folia myrti ieiunus conmanduca et in ulcera ueretri expue; statim proderit. [16] Ad tumores et dolores testiculorum brassica incocta cum sale trita inpositaque prodesse adfirmantur. Pastinacae siluaticae radix similiter inposita aeque prodesse dicitur. Porcacla quoque trita cum polenta adposita testiculis medetur. Ex fimo bubulo panis factus et exustus in furno aut in foco et postea in cinerem redactus et cum aceto scillito subactus dumque feruet testiculis adpositus saepiusque mutatus admirabiliter et statim prodest. [17] Sfongea ex posca acida et tepida adposita statim sedabit testiculorum dolores. [18] Adeps uituli et nitri modicum una permixta et ceroti modo inposita testiculis tumores omnes et dolores persanare dicuntur. [19] Bulbi ex mulso triti atque inliti dolentibus testiculis medentur. [20] Rutae ramuli tenerrimi triti et inliti tumorem testiculorum quamuis maximum sedant. [21] Farina lini seminis cum resina et myrra pari pondere permixta et inposita testiculis dolori ac tumori eorum subuenit. [22] Testiculi tumentes aqua marina rationabiliter fouentur. [23] Hirneosis, ramitosis ydrocelicisque asparagi duri radices siccatae et contusae et cribratae cum aquae hemina potui saepius datae celeriter subueniunt. [24] Pilulas cupressi uirides ex uino uetere ad tertias decoque et cyathos binos cotidie ieiuno hirneoso potui dato, tum folia eiusdem trita testiculis inponito; mire proderis, nam hoc remedium multis experimentis probatum est. [25] Lapidem ignarium contusum resinae mixtum pro emplastro inpone ramitoso; statim proderit. [26] Si puero tenero rames descenderit, cerasum nouellam radicibus suis stantem mediam findito ita, ut per plagam puer traici possit, ac rursus arbusculam coniunge et fimo bubulo aliisque fomentis obline, quo facilius in se quae scissa sunt coeant. Quanto autem celerius arbuscula coaluerit et cicatricem duxerit, tanto citius rames pueri sanabitur. [27] Testibus nimie crescentibus cicutae radix trita et cum oui albo inposita medetur. [28] Cerussae [Pon.] I, turis masculi selibram. Tunsa haec atque cribrata miscentur et cum aquae pluuialis [Sext.] IIII ad medias decoquuntur. Ex eo cotidie testes tumentes inliti citissime reprimuntur. [29] Contusis et conpressis testibus cito subuenies, si cicutae folia trita cum parum aceti inducas ita, ut medicamen gluttinosum facias et per triduum ponas et mane ac uespera renoues. [30] Bacae cupressi contusae et cum axungia uetere subactae et tamquam malagma inpositae hirneosos etiam adultos et antiquos potenter iuuant. [31] Ad ueretri dolorem tumoremque remedium sic: Betam, de qua semen, decoque ex aqua atque ea adsidue ueretrum per triduum foue; et tumor sedabitur et uitium omne reducta pellicula sanabitur. [32] Suco herbae uettonicae tepido uino mixto ueretrum adsidue foue uel ipsam tritam adpone. [33] Porcaclae sucus tubo laboranti per clysterium inmissus mire prodest; ipsa etiam trita superinposita iuuabit, et, quia cito arescit, plusculum suci eius expressum debet ad necessitatem huiusmodi reseruari. [34] Puluis tenuissimus de myrti foliis arefactis ulceri ueretri inspersus celerrime prodest. [35] Nucleos pineos minutos purgatos numero XXX adiecto pausillo croci simul tritos si quis ex passi cyatho cotidie per dies VIIII continuos bibat, mire penis uitio celeriterque sanabitur. [36] Eruum purgatum molutum et in farinam tenuissimam redactum adiecto turis polline cum uino uetere coctum tepidum ueretro inpositum et adopertum citissime prodest. [37] Verris cerebrum coctum et cum melle adpositum carbunculos in ueretro efficaciter sanat. [38] Dens caballinus contusus et in puluerem tenuissimum redactus ueretro inspersus efficaciter prodest. [39] Arietini pulmonis, dum in craticula assatur, sucus exceptus myrmicas, quae in ueretro nasci solent, unctione sua purgat ac discutit. [40] Canini capitis recentis exusti cinis ueretri uel testiculorum tabidis et umidis ulceribus inspersus aut cum aceto adpositus adeo prodest, ut spodium et utilitates eius in hisce curationibus uincat. [41] Fel caprunum cum melli ueretri doloribus ulceribusque inlitum prodest. [42] Caro uaccina recens ueretro inposita ulcera eius et epiforas mire persanat. [43] Salsamenta exusta contritaque et cum melle ueretro inposita aduersum omnes dolores et formicationes singularem efficaciam praestant. [44] Anethum siccum uritur cinisque eius tritus aut cum uino uetere ueretro inspergitur aut cum melle subactus adhibetur. [45] Lac asininum cum lana sucida ad umbilicum habeat, quotiens quis in uenerem uoluerit incitari. [46] Erucae seminis [Scrip.] III, bulbi rufi [Scrip.] III, nuclei pinei purgati [Scrip.] VI, spicae nardi [Scrip.] III. Teres singula diligenter et permiscebis atque inde globulos facies ad formam nucis auellanae et, cum opus fuerit, singulos liquefactos in caprino lacte potabis, si in uenerem uolueris accendi. [47] Satureiae Creticae [Scrip.] I, myrrae [Scrip.] I, nuclei <pinei> purgati quartarium, erucae seminis —[Vnc.] I, scillae purgatae —[Vnc.] I. Omnia haec contrita miscebis et globulos ad magnitudinem fabae facies et singulos ad diem ieiunus cum caprino lacte potabis, si uolueris esse salacior. [48] Pyrethri triti pulueris cocliarium plenum cum passo potum excitat in uenerem inutiles mares. [49] Qui potuit et non potest, ut reparetur in uenerem, radices cucumeris agrestis concisas minutatim in oleo decoquat et in uasculo uitreo reseruet et, cum opus fuerit, unguat sibi in balineo interius et exterius omne ueretrum, sed sapone non abluat; statim incitabitur. Poterit autem sequentibus diebus, si necesse fuerit, etiam sine lauacro ueretrum sibi similiter eodem medicamine perunguere. Natura genitalis maior et solidior uidebitur, si de lilii radicibus tunsis cataplasma ei inponas, quae nihilo minus et ueneri incendendae satis utilis est. [50] Herbae rebus ueneriis aptae: Rafanus, eruca, asparagus, porri sectiles uel capitati, ocimum, feniculum, satureia, pastinaca, cardui; hae essui datae etiam mares nasci faciunt. At uero contrariae sunt: Puleium, apium, ruta, coriandrum, menta, lactuca, nasturcium, anethum. [51] Ad ramitosos et quibus ueretra et testiculi dolebunt medullam panis siccam in mortario conteres, deinde oleum in sartaginem mittes et sic medullam panis tritam super oleum mittes et paululum friges calidumque super pectinem dolentis adpones; mire subuenies. [52] Fabam fresam in mulsam aquam infunde et, cum bene permaduerit, contere ac, dum teres, uino asperge et tamquam malagma calidum uerendis adpones; statim dolentibus ac tumentibus testiculis medebere. [53] Verendae uirilis clauulis et ulceribus aloe trita utiliter inponitur, cum prius uino eluta fuerint uitia ueretri. [54] Emplastrum uiride, quod medici chloran appellant, ex rosaceo remissum in linteolo tenui inlitum ueretris exulceratis utiliter inponitur. [55] Seuum pecudis a renibus uulsum admixto pumicis cinere et sale rectissime dolentibus et tumentibus ueretris inponitur. [56] Arietinorum uellerum cinis cum aqua mixtus et adpositus incommodis ueretri repugnat. [57] Vngulae mulinae exustae cinis salubriter inspergitur uitiis ueretrorum. [58] Carbunculos de ueretris exterminat muricum uel purpurarum in carbonibus ustarum cinis cum melle permixtus. Idem praestant singulari efficacia salsamenta discocta et cum melle permixta tritaque adposita. [59] Permixto alumine et myrra fel bubulum ad crassitudinem mellis subactum et inlitum ea, quae ueretris serpunt, mira celeritate persanat; supra etiam beta uino cocta recte inponetur. [60] Cocleis, quae nudae inueniuntur, adicitur aliquid triti turis et albi ouorum atque inde ulcera testiculorum tumentia et ydroceles puerorum siue ramites superlinuntur, ut modo glutinis adhaerescat; pueri uero continentur in lectulo, donec omnis turpitudo reprimatur. [61] Cyclaminis suco mel Lycium aequaliter miscebis et inde pendentes testiculos inlines; optimum fertur esse medicamen. [62] Vt eunuchum sine ferro facias, radices cicutae ex aceto teres et inde testiculos spississime inlines, tum linteolum supra ligabis, ne excidat medicamen. Hoc quantum tenerioribus infantibus feceris, euentu efficaciore proueniet. [63] Herba est, quae Graece nymphaea, Latine claua Herculis, Gallice baditis appellatur. Eius radix contunditur et ex aceto edenda datur puero per continuos decem dies; mirandum in modum fiet eunuchus. [64] Mulierem, quam tu habueris, ut numquam alius inire possit, facies hoc: Lacertae uiridis uiuae sinistra manu caudam curtabis eamque uiuam dimittes, caudam, donec inmoriatur, eadem palma clausam tenebis et mulierem uerendaque eius, dum cum ea cois, tange. [65] Si quem ad usum uenerium infirmum uolueris esse, ubicumque minxerit, supra lotium eius obicem, id est axedonem, ex usu figes. [66] Vt rebus ueneriis aptus sis, piper tritum cum oleo et melle misce et, cum coire uoles, uerenda tibi inline. [67] Nocere posse feminis dicunt, si quis membranam oui balano suo ingerat et cum femina coeat. [68] Si quem coire noles fierique cupies in usu uenerio tardiorem, de lucerna, quae sponte extinguetur, fungos adhuc uiuentes in potione eius extingue bibendamque inscio trade; confestim eneruabitur. [69] Si quem uoles per noctem cum femina coire non posse, pistillum coronatum sub lecto illius pone. [70] Semen lactucae tritum ex aqua potum uigorem coitus eneruat. [71] Naturae siue ueretro uirili remedium efficax sic. Si in ueretro summo clauus natus fuerit habens callum purulentum, hoc modo curabitur: Butyrum, farinam fabae et modicum mellis miscebis atque in modum cataplasmatis coques et linteolo inlines et sic ad locum adplicabis; mirum remedium experieris. [72] Veretra ut auctiora uideantur, panacis radix in uino bono triduo maceratur, cumque coeundum est, femori inligatur; re peracta in uino reposita isdem usibus reseruatur. [73] Vt semper sis paratus in uenerem, porri semen tritum et rutae semen tritum aequis portionibus misce cum lacte capruno recenti et ieiunus adsidue bibe.

CAPVT XXXIIII. GENVVM DOLORIBVS ET CRVRVM AC TIBIARVM VLCERIBVS ET VARICIBVS ET CALLIS PEDVM ATQVE CLAVIS ET VERRVCIS ET PLANTIS ET POLLICIBVS ET TALIS ET ARTICVLIS ET PERNIONIBVS ET RVPTIS PEDIBVS ET CONDYLOMATIS NERVORVM ATQVE ARTICVLORVM ET AD EXTRAHENDA, QVAE CASV CALCATA FVERINT VEL QVAE CORPORI INHAESERINT, REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Genuum dolori muscus ex piscina uel lacuna uel stagno collectus adiecto paululo salis subactus et inpositus prodest. [2] Hederae nigrae bacarum hemina, ficus Africanae [Pon.] I, axungiae —[Vnc.] X. Contusa haec et cum uino uetere subacta genibus inlita potenter dolores eorum abolent. [3] Genua si tumebunt uel instabilia erunt, afronitra copiosa in passo Cretico confringes et madefacta conminues hisque addes lanam sucidam et genibus inpositam panno conteges et alligabis et, ne sucus emanet, pelliculam lanatam superpones. [4] Vlceribus crurum et tibiarum medetur adeps ursi cum herba rubricata tunsa. Cum haec ergo in unum corpus subacta coierint, inposita uelut emplastrum conligantur, ut diu maneant. [5] Vlcera tibiarum, quae intrinsecus serpunt, felle apruno cum resina et cerussa mixto sine difficultate sanantur. [6] Ossa ex maxillis apri uel suis domestici uruntur ulceraque perniciosa crurum illo cinere asperguntur. [7] Fimus caprunus in aceto feruefactus et subactus inponitur, quo omnia talium ulcera locorum purgantur et persanantur butyro bubulo cum oleo cyprino aut laurino postmodum addito. [8] Varices ne nascantur, lacertae sanguine crura puero ieiunus inline; in totum carebit hac foeditate. [9] Ad uarices siccandas seui hircini [Pon.] I, saponis [Pon.] I in unum miscebis et linteolo inlitum medicamen adpones. [10] Tali aut plantae si tumebunt, ut sine ferro sanentur, frondem uineae uiridem ac teneram aqua feruenti perfundito maceratamque conterito et superpositam conligato. [11] Muscus aquaticus uirens ex oleo tritus inpositusque cum linteo tumorem doloremque plantarum talorumque conpescit. [12] Limus aquaticus cum oleo subactus et adpositus principaliter huiusmodi tumori ac doloribus prodest. [13] Fimus aprunus in aceto decoctus et cum melle subactus inpositusque plantis uel talis mitigat eorum dolores. [14] Pernionibus et ruptis pedibus pulmo arietinus inpositus omni asperitate leuigata molestiam tollit. [15] Cancri marini ex oleo inpositi pernionibus utiliter prosunt ita, ut foueantur aqua, in qua eruum discoctum est. [16] Glirium uel soricum uel uermium terrenorum cinis ex oleo inpositus pernionibus medetur. [17] Coclearum, quae nudae inueniuntur, exustarum cinis omnem exulcerationem pedum sanat. [18] Agninus pulmo uel arietinus uritur et cinis eius cum oleo inponitur uel ipse crudus admotus pernionum ulceribus utiliter alligatur. [19] Fimi gallinarum uel columbini cinis ex oleo inpositus ulcera pedum curat. [20] Dentes caballini tunsi ulceribus pernionum, si sint tumidi, utiliter curant. [21] Caprini corii cinis ex oleo inlitus perniones prime abolet. [22] Testudinis tegumen concrematur eiusque fauilla ex uino et oleo temperata ulceribus pedum utiliter inducitur. [23] Scillae bulbi quod interius est cum oleo deferuet eoque oleo dolores pernionum peruncti mitiscunt. [24] Mora agrestia, dum adhuc rubent, antequam ullius generis morum comederis, inter manus confrica eorumque suco crura, quae dolere consuerunt, per triduum continge; non modo praesentem molestiam mitigabis, uerum etiam in reliquum tempus eo uitio carebis. [25] Alumine ex aceto peruncti perniones sanantur. Brassica quoque trita adpositaque pernionibus medetur. [26] Folium, costum, alumen liquidum, alumen scissum pari pondere in unum contere et uino ueteri mixta ulceribus siue rupturis hiantibus [interdigitia] adsidue inpone; potenter medebere. [27] Interdigitia sanat cera in oleo cyprino remissa et inposita. [28] Pulmo ceruinus inpositus et saepe renouatus ex calciamento laesos pedes sine dolore persanat. [29] Leporinus quoque pulmo multo efficacius ut supra inpositus curat. [30] Ad ea, quae calcata erunt, et ea, quae corpori inhaeserint, extrahenda leporis quagulum cum malua tritum inpositumque potenter opitulabitur. [31] Sfongea uel lana lotio madefacta adpositaque sine dolore quae corpori inhaeserint eximit. [32] Si stirpis aliqua inhaeserit, lacertam per medium scissam ei loco opponito; celerrime educetur. Vel capita lacertarum contusa inpositaque similiter prosunt. [33] Si echini aculei pedibus inhaeserint aut alicui corporis parti, in lotio humano calenti pedem diu tene; facile excutientur. [34] Obseruabis, ut quodcumque de corpore fuerit eiectum licio alligatum candelabro suspendas aut uncta oleo lanula inuolutum in uentrali gestes; dolorem non patieris eius loci, de quo fuerit aliquid eductum. [35] Mus degluptus et per medium exsectus adpositusque omnia, quae inhaeserint corpori, facile producit. [36] Crustae uel ossa saepiarum conburuntur cinisque earum inpositus educit quaecumque corpori inhaeserint. [37] Alium elixum cum pice inpositum arundines extrahit corpori adfixas. [38] Filicis radix trita arundinem extrahit; rursum arundinis radix tunsa inpositaque filicem, quae corpori inhaeserit, celeriter extrudit. [39] Acrifolii radix contrita inpositaque his, quae corpori adhaeserint, potenter medetur. [40] Blattae, id est bestiolae, adstrictis tumentibusque de iniuria pedibus et talis tritae atque inpositae omnia, quae inhaeserint corpori, potenter expellunt. [41] Radix siluestris cucumeris cum farina lini seminis inposita ualde prodest eiciendis his, quae corpori inhaeserint. [42] Vrticae radix cum sale trita atque adposita producit quaecumque haeserint aut calcata fuerint. [43] Cuiuscumque animalis quagulum, maxime leporis, cum pari pondere turis uel uisci inpositum permanere in corpore quae calcata sunt non sinit. [44] Argimoniam herbam teres et loco, cui aliquid haeserit, superpositam conligabis; confestim proderit. Hoc expertum esse legi. [45] Terrae malum cum melle teres et inpones ad omnia, quaecumque calcata extrahi uolueris; hoc satis utile experieris. [46] Nepeta contrita uel rubi folia, nam idem praestant, inposita loco, cui aliquid inhaeserit, potenter medentur, si desuper ex hordiacia farina massula nimis salsa et calens adponatur. [47] Lardum coctum cum pingui suo adpositumque potenter omnia expellit, quae corpori inhaeserint, si illic alligetur. [48] Clauis pedum callisque et uerrucis haec remedia utilia sunt. Nam plerisque nomine clauellorum pernicies articulis increscit, quae obdurata callo quodam rigiscit incredibilesque exhibet ambulandi difficultates. Haec molestia praecipue hac medella extirpatur: Auro feruente circuitus eorum urendo designatur, quod potius est cum dolore maximo ad momentum ferre quam inueterato etiam cancromatis morbo noxam perpetuae debilitatis incurrere. [49] Vrina muli uel mulae uel asini cum suo luto inlita et clauos abolet et callis medetur. [50] Fimus ouium inpositus uel lacertae iecur aut sanguis in lanula adplicatus uel ipsa lacerta exsecta adposita clauorum intra triduum perseuerantiam tollit. [51] Fimum columbinum ex aceto coctum et in modum malagmatis subactum atque adpositum ad omnia supra scripta utilissimum esse constat. [52] Fimus apri uel suis domestici recens inpositus et post tertium diem solutus efficaciter clauos, uerrucas et callos aufert. [53] Si supra callum alica ex posca cocta per triduum utaris, sine difficultate sanabere. Etiam [si] urina canis uirginis cum suo luto inposita callos uerrucasque consumit, tamdiu tamen inalligata, quamdiu eas excutiat. [54] Tribus fabae granis clauum tangito eaque in sterculinio defodito, ne renasci possint; quanto maturius conputruerint, tanto celerius clauos sponte decidere miraberis. [55] Clauos, qui in articulis supercrescentes dolores exhibere consuerunt, incidi uel radi ad uiuum oportet, prout quis pati potuerit, atque de lupinis crudis prius decoriatis farinam factam subigere cum melle et emplastri more superponere. [56] Subraso clauo calcem uiuam uisco subactam inpone et linteolum superalliga; cito medebere. [57] Auripigmentum tritum et resinam terebinthinam liquefacta ad similitudinem ceroti inpone clauellis prius derasis; mire proderit. [58] Vrticae radix, medulla caprifici et flos chalcitidis pari pondere conteruntur. Haec simul mixta loco clauelli superpones et alligabis, die tertia solues; statim decidet uel, si adhuc remanserit, iterato inpones et triduo illic medicamentum esse patieris. [59] Cum porcus iugulabitur, is qui uerrucas habebit sanguinem eius subiecta ea corporis parte suscipiat, dum adhuc calidus exilit, et mox siccauerit, statim abluat; citum remedium experietur. Mulier sane remedium de scrofae sanguine faciat. [60] Stercus columbinum uel solum uel cum ouo tritum dolentibus articulis inlitum prodest. [61] Fel ursinum perfricti articuli dolore releuabuntur. [62] Vt frigora et pruinas facile sustineant nec adurantur articuli, terrae malo contuso cum axungia uetere perunguantur. [63] Pampini uitium triti admixta hordiacia farina articulorum morbis medentur. [64] Acrifolium cum ture et sale et oleo subactum inpositumque medetur articulis. [65] Incussos articulos aranearum telae cum oleo inpositae saluberrime sanant. [66] Fracturis articulorum cinis ex femoribus pecudum factus et cum cera mixtus mire medetur. [67] Inuictam potionem ad sciaticos et arthriticos facientem in titulo superiore <de> sciaticis plenissime scripsimus; sed quoniam tam diuinus eius effectus est, iterandam putaui, ne quis arcthriticis remedia requirens huius ignoratione fallatur. Fimus ergo ibicis in silua uel in monte colligitur, si fieri potest luna XVII; sin res urgebit, quocumque die collegitur. Sane XVII luna medicamentum <con>fici oportet, quod sic facies: Fimum eius, quantum pugno pleno tolli poterit, dummodo pilulae inpari numero sint, conteres ualedissime ad summam leuitatem, tum piperis grana XXV addes et mellis heminam et diu teres, dehinc uini ueteris adicies [Sext.] IIII et conditi more miscebis potionem. Sane qui accepturus est ex die Iouis diebus VII continuis accipiat; etiam si omnibus ossuum compaginibus adfectus et contractus iacebit, intra dies VII ita sanabitur, ut numquam paribus doloribus inplicetur. [68] Condylomatis articulorum et neruorum sertula Campana ex passo Cretico decocta cumque oui duro uitello et cum uuae passae nucleis tritis mixta medetur ita, ut malagmatis modo inposita superligetur. [69] Acopum ualde utile et certum remediis articulorum atque neruorum sic: Medullae ceruinae, adipis ueteris, butyri, seui ceruini, resinae frictae, picis †caruae†, picis laguncularis, cerae, singulorum uncias ternas in aereo uaso remittes lento igni diuque agitabis, ut coeant, tum percolato medicamine ut res poscit uteris. [70] Spumae argenti —[Vnc.] II tundes et butyri et adipis ueteris et rosae Campanae uncias ternas remittes et permiscebis et postea in mortario simul conteres et sic uteris ad articulorum et neruorum confirmationem. [71] Argimoniam ex uino austero coques et teres adrorans interdum eodem uino herbam, tum fomenti modo calidam condylomatibus articulorum uel quibuscumque aliis superpones et, ne decidat, alligabis. [72] Serpullam aeque cum uino austero coctam pari diligentia articulis inpones; potentiorem remedium experieris. [73] Si condylema intolerabilem dolorem faciet, medullam canis ex uino austero subigito et inponito; cum summa efficacia proderit. [74] Argimonia trita cum adipe permixta summam medellam condylematibus exhibet articulorum. [75] Spumam argenti et cerussam simul ex uino conteres aequis portionibus et inpones condylomatis; si uulnus fecerit, sulpuris uiui unciam adicies. [76] Si quando non exulceratas eminentias tollere sine ferro uoluerimus, ut uerrucas, naeuos, clauos aliasue eius generis molestias, hoc medicamento utemur: Calcis uiuae [Den.] VI, faeculae coctae [Den.] III, nitri usti [Den.] III. Haec teri oportet et lixiuo colligi de cinere caprofici facto uel de sarmentis, donec leue sit et passi fiat temperamentum, deinde adici debet rubricae aliquid aut atramenti, quo possit colorari. Quae simul mixta in patella fictili coqui oportet ad mellis spissitudinem atque ita pyxide cornea reponi. Melius sane est recens hoc medicamentum, cuius usus talis est: Itaque, quod destinatum erit sine ferro tolli, id ipsum spicillo de hoc medicamine oblinetur et, cum satis niger locus, cui inponitur, et quasi perustus uisus fuerit, tum oportebit non poni medicamentum, immo etiam abstergeri et panem ex aqua et rosa confectum et tritum inponi. Hoc et strumas sanat, antequam suppurentur. Oportet autem, cum hoc medicamentum crustam fecerit in strumis, nullum aliud adhiberi. [77] Cum uero aliqua pars talium locorum suppurauerit et timidus fuerit qui id patitur sectionis, tum uisco quam plurimo medicamen colligi et conglobari atque ita adponi oportebit in aluta in tantum spatium circumsecta, quantum modus ulceris fuerit; ea sane parte ponetur, qua aptum erit ulcus aperiri. Hoc ego medicamento saepe diutinos dolores etiam pectoris et lateris et lumborum sustuli, cum ad nullum aliud malagma dolor cederet; exulcerata enim nimia parte cuiusque dolentis loci cum umoribus postea uitium omne sublatum est. [78] Varices curat et adeps gallinaceus cum cepa trita inpositus uel perductus adsidue. [79] Articulis luxatis seuum pecudis cuiuscumque cum cinere de capillo muliebri facto medetur. [80] Frumenti grana VIIII in tegula candenti combures et in cinerem rediges et cymini quod duobus digitis pollice et medicinali tenere potueris similiter urendum in candenti tegula pones et de terra quod tribus digitis tenere potueris addes necnon et laseris modicum, quod inter duos digitos teneas, adicies idque pariter conteres et uino congluttinabis et ad clauum adpones. Id etiam furunculis utile est. [81] De fimo pulli gallinacei quod rubrum fuerit colliges et adpones clauellis atque inde eos saepius lines; uehementer medebitur. [82] Ad uarices fugandas remedium sic: Hederae radicem tolles, cum fuerit luna in aquario, et circumda eas; cito medebere. [83] Hederae bacas tres, quae per parietem repit, pedi in quo sunt uarices, alligato uel radicem eius circumdato. [84] Rapa ex aqua salsa decoques et superpones pernionibus iam erumpentibus; medellam utilem experieris. [85] Spinam ex pede uel quacumque corporis parte, si altius adacta fuerit, sine dolore extrahes, cum arundinis radicem adposueris in mortario lapideo contusam et adiecto melle subactam, donec ad crassitudinem ceroti redigatur, et linteo spisso inlita adponatur, in quo frequenter spina ipsa eiecta inuenitur. [86] Marruuium contritum admixto sale modico inpositum aeque proficere constat ad extrahenda ea, quae corpori inhaeserint. [87] Herbam urticam siue uiridem siue siccam contritam adiecto quolibet coagulo adpones, cuilibet inhaeserit; confestim miraberis celeritatem medellae. [88] Stercus aprunum ex uino subactum et emplastri more inpositum quidquid inhaeserit corpori celeriter extrahit et sanat. [89] Butyro et medulla ceruina et felle taurino cum oleo cyprino aut laurino perfricta genua sanantur. [90] Talorum tumoribus et doloribus musculus marinus tritus ex oleo uetere inpositus medetur. [91] Malandriae et frigore adustis pedibus prodest cuiuslibet pecudis seuum cum alumine tritum uel excoctum et ceroti modo inpositum. [92] Attritu calciamentorum factos clauos emendat ueteris soli exusti cinis cum oleo inpositus. [93] Vlceribus omnibus pedum in qualibet parte adeps ursina addito alumine medetur. [94] Ei, qui patitur uarices, seui hircini selibram et adipis de capone libram simul permisce et in linteo die Iouis ceroti more adpone; potenter subuenies. [95] Stercus aprunum tunsum cribratumque et cum melle deteriore coctum et subactum articulis inpositum medetur. [96] Ranas contritas aut uentres earum scissos pro malagmate articulis inponito; efficaciter quoscumque dolores eorum sedabis. [97] Vitulinum fimum recentem articulis laborantibus inlines; statim subuenies. [98] Ad uerrucas et clauellos pedum remedium efficax sic: Raporum semen, quantum tribus digitis adprehendi potest, adiecto lasere contritum et inpositum atque inligatum clauellum etiam morticinum excutit et persanat. [99] Sardinas uel salsum sine osse exustum et confrictum adpone uaricibus; statim prodest. [100] Verrucas minores congestas, quas Graeci myrmicidas uocant, ut abstergeas, hoc facito: Nocte cum uideris stellam quasi praecipitem se ad aliam partem transferentem, eodem momento locum, in quo uerrucae erunt, quacumque re uolueris deterge; protinus omnes excident. Quod si manu tua nuda id feceris, continuo ad eam transibunt. [101] Ad uarices, qui suffunduntur et claudi non possunt, lanuginem de papyro adpone; continuo claudentur (id est illam lanuginem, quae uiridi papyro in summitate est quasi paniculae eminentis). [102] Lapillum quemlibet inuolutum hederae folio ad uerrucam admoueto ita, ut eam tangat lapillus, atque ita celebri loco abiceto, ut ab aliquo inuentus colligatur; miro modo ad illum, qui collegerit, uerrucae transferuntur et ideo quot fuerint uerrucae, tot lapillis tangi debent. [103] Vrticam nouellam cum aceto acri tere aut exustam lomenti more adpone uaricibus. [104] Ad pollicem contusum nucem iuglandem cute interiore mundabis et criblabis et cum modico mellis adpones; continuo sanabis. [105] Clauellis et callis, qui in pedibus molesti sunt, sanguis lacertae uiridis cum flocco inpositus mire medetur. [106] Lumbrici terreni triti cum oleo inpositi prosunt clauellis penitus eruendis. [107] Faba in aceto et laser missa et tumefacta si clauellis alligetur, mire proderit. [108] Salicis ramorum primorum uel summorum cortices exuruntur; earum cinis cum aqua inpositus clauellis confestim medetur. [109] Beta cum melle et cum ficu arida contusa atque inposita medetur articulis. [110] Ad spinam, quae corpori etiamsi in profundo haeserit, auellendam remedium efficax sic: Florem cineris, id est summitatem fauillae, colliges nitidissime et cum axungia contusa miscebis atque ad locum, in quo spina haeserit, leuiter alligabis; statim aut spinam ipsam extrahit aut ita ad summitatem cutis educet, ut facile possit auelli.

CAPVT XXXV. NERVORVM VITIIS AC DOLORIBVS OMNIBVS ET ARCTHRISI AC PARALYSI ET DOLORIBVS MEDVLLARVM REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Neruis et arcthrisi adeps uulturina cum felle eiusdem et cum axungia uetere ac melle malagmatis more adposita medetur. [2] Neruorum nodis capitis uiperini exusti cinis cum oleo cyprino adpositus plurimum prodest. [3] Tremulis et quibus nerui infirmi sunt utile est holera cum aqua tantummodo decocta cum pane manducare et oleo castorino in balneo adsidue perungi. [4] Ranam robetam et adipis ursinae —[Vnc.] III cum olei ueteris sextariis tribus in olla rudi ad medias decoquito, deinde colato; haec unctio frequenter adhibita non solum neruos confirmat, sed et paralysin repellit et reprimit. [5] Malagma etiam ad podagram et arcthrisim et ad omnem dolorem et tensionem neruorum sic: Ammoniaci guttae [Pon.] I, cerae [Pon.] I, axungiae ueteris [Pon.] S[Sem.], olei ueteris [Pon.] II, olei cedrini [Pon.] I, rosacei aut irini olei [Pon.] I, croci —[Vnc.] I, Assi lapidis —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, afronitri semunciam. In patella noua liquefiat axungia, cera cum oleo uetere soluatur, postea oleum myrtinum et rosaceum et cedrinum et ammoniacum tritum admiscetur et tunc subducitur flamma, ne efferuescat medicamentum. Secundum quae adicitur crocum tritum ex aceto, deinde myrra trita aspergitur, ultimum nitrum et Assius lapis additur et sic conpositum medicamentum reponitur in pyxide. [6] Acopum ad perfrictionem, lassitudinem et dolorem tensionemque neruorum, quod hieme adhibitum non patitur perfrigescere quamlibet partem membrorum; hoc Augusta Liuia utebatur. Accipit haec: Samsuci floris [Sext.] I, roris marini foliorum [Sext.] I, faeni Graeci [Pon.] I, uini Falerni congium, olei Venafrani [Pon.] V. Praeter oleum omnia triduo in uino macerari oportebit, quarto die oleum admisceri et coqui in pruna non acri medicamentum, donec uinum consumatur, postea percolari per linteum duplex oleoque adhuc calenti cerae Ponticae [Pon.] S[Sem.] adici conuenit. Reponitur medicamentum fictili uel stagneo uaso. [7] Vsui est lenta manu perductum omnibus membris. Acopum ad neruorum causas, quod per uindemiam componitur, antequam mustum deferuescat, sic: Musti recentis congios V et olei Venafrani [Pon.] I. In his macerantur species, quae infra scriptae sunt, contusae et percribratae grandioribus foraminibus cribri, id est iris Illyricae [Den.] XL, cyperi [Den.] XL, faeni Graeci [Den.] XL, piperis nigri [Den.] XL, xylobalsami [Den.] XL, calami odorati, quo unguentarii utuntur, [Den.] LXXX, scoeni [Den.] LXXX, saliuncae [Den.] LXXX, sertulae Campanae [Den.] XIIII, cassiae nigrae [Den.] XXIIII, cardamomi [Den.] XXI, storachis [Den.] XXVIII, costi [Den.] XXIIII, myrrae Minaeae [Den.] XXI, cassiae daphnitidis <[Den.]> XIIII, spicae nardi [Den.] XL. Haec cum musto et oleo macerantur in uaso stagneo aut fictili posita per dies XXX. Oportet autem uas bene clausum et alligatum bis in die solui et permisceri omnia, deinde rursus operiri et signari, ne uires euanescant. Post XXX dies colantur macerata, de quibus quasi oleum purum excipitur, quod reponitur fictili uaso. Facit ad omne uitium et dolorem corporis et neruorum uniuersas molestias. [8] Acopum ad perfrictionem et lassitudinem et neruorum dolorem, quod odoris grauioris est; nam illud superius boni odoris est. Accipit haec: Ammoniaci guttae [Den.] XV, galbani [Den.] IIII, resinae terebinthinae [Den.] VI, cerae [Den.] XXV, mellis [Pon.] II, olei ueteris [Sext.] I, oesypi —[Vnc.] I, medullae ceruinae —[Vnc.] I, opopanacis [Den.] VI; quidam hoc non adiciunt. Ceram, oleum et terebinthinam liquefieri oportet, deinde cetera adici, nouissimum ammoniacum addi tritum curiose. Hoc qui perunctus fuerit, etiam a serpente tutus erit. [9] Acopum, quo fere semper Liuia Augusta et Antonia usae sunt. Facit ad perfrictiones et arcthrisim et neruorum omnium dolores, cuius perunctio non patitur perfrigescere artus et refrigeratos calefacit. Conponitur hieme hoc modo: Adipis de porca sterili [Pon.] III uel etiam anserinae adipis idem ponderis, quam aqua frigida bene lauari atque in nouum uasculum coici oportet; cui adici debent uini ueteris odorati [Sext.] III et species infra scriptae non nimis contusae ponderis huius: Xylocinnami [Scrip.] I, cardamomi [Scrip.] I, cyperi [Scrip.] I, scoeni —[Vnc.] III, rosae aridae foliorum —[Vnc.] I, sertulae Campanae corollas decem. Haec omnia inferuefiunt super carbones, deinde refrigerata eodem caccabo reponuntur posteroque die iterum inferuefiunt recondunturque eodem modo, tertio die rursus calefiunt et colantur per linteum uel ex iunco facto de industria colo. Vinum rursus atque adipis quod superest in aliud nouum uas coicitur; deinde, ubi congelauerit se adeps, oportebit fundum caccabi perforari et uinum omne emitti atque in priorem caccabum adipem eandem coici et uini eiusdem recentis eandem mensuram adici speciesque non nimis contusas neque percribratas has infundi: Nardi Syriaci [Scrip.] I, saliuncae [Scrip.] I, amomi [Scrip.] I, cassiae [Scrip.] I, myrrae [Scrip.] II, cinnami [Scrip.] II, rosae aridae foliorum [Scrip.] II. Deinde mane semel et in nocte semel mixtum hoc inferuefieri debet; idem et postero die fieri oportebit. Tertia die, cum feruefacta fuerint omnia, percolanda erunt et transferenda in caccabum priorem pertusum. Sed ante diligenter et spisse foramen eius obturandum erit atque, ubi congelauerit se adeps, extrahendum obturaculum erit et spissamentum remouendum, ut uinum omne effluere possit. Quod cum defluxerit, adeps uel medicamentum, quod resederit, uaso stagneo uno uel pluribus diligenter opertis et adplumbatis reponetur. Harum conpositionum, si qua fides est, et ipse ego utilia remedia semper expertus sum et alios idem sensisse confirmo; nam et illud adicio, nequaquam huic acopo comparari posse alia medicamina, quae in similibus causis plerique amicorum meorum, quibus aeque ac mihi credo, egregia se expertos cum iureiurando adfirmauerunt. Illud autem meminisse oportet medicamine peritos uel studiosos, nonnumquam eadem medicamina in isdem uitiis corporis uel similibus infirmitatibus interdum melius deteriusue respondere propter corporum inaequalitatem aut differentiam aetatium aut opportunitatem temporum uel locorum. Sed adfirmo prosperos euentus, si quando opus fuerit adhiberi, has conpositiones semper habituras. [10] Chalasticum Olympianum cerotarium insigne ad neruorum dolores et tumores, quod idem ad rhagadia et ad pustulas utile est. Conficitur sic: Turis —[Vnc.] II, masticis —[Vnc.] II, spumae argenti —[Vnc.] II, cerussae —[Vnc.] II, molybdaenae —[Vnc.] II, olei rosei [Pon.] I, cerae albae —[Vnc.] IIII, adipis anserinae —[Vnc.] II, medullae ceruinae —[Vnc.] II, sucum lactucarum quantum sufficiat ita, ut ex supra scriptis quae teri necesse est cum suco ipso bene terantur et postea supermittantur unguenta, id est oleum, cera et adeps anseris et medulla ceruina, et sic confectum medicamen in pyxide stagnea aut in uasculo plumbeo reponatur. Similiter in contractione neruorum caro palumbina sumpta in cibo prodest. [11] Ad morbum articularem sic: Piperis grana VIIII, iuniperi grana VIIII, feniculi semunciam, mellis cyathum unum. Ex uini potione haec cum omnia bene triueris et permiscueris, in solio balnei calido bibenda dabis. [12] Confectio medicaminis, quod facit ad omnes dolores et ad omnes tumores neruorum et membrorum omnium uel conlisiones, siue ferro siue frigore fuerint excitatae; praecipue autem facit ad faucium tumorem et dolorem, qui Graece dicitur paristhmia. Conficitur sic: Seui taurini, sed ueri, [Pon.] I, seui berbecini recentis —[Vnc.] III, seui hircini recentis —[Vnc.] VI, porcinae axungiae recentis [Pon.] I, cerae nitidae [Pon.] I, resinae nitidae [Pon.] I. Seuum uel adipem uniuscuiusque generis purgatam et tunsam ad supra scriptum pondus adpendes et sic in caccabum mittes, tum adicies ceram et resinam. Quae cum fuerint simul lento igne liquefacta, colabis ea et in uas quod uolueris defundes atque uteris, cum opus fuerit. [13] Ad dolorem medullarum remedium sic: Olei cyprini [Pon.] II, medullae ceruinae —[Vnc.] VI, butyri uaccini —[Vnc.] III, seui taurini —[Vnc.] III, adipis anserini —[Vnc.] III, cerae Ponticae —[Vnc.] VI, bidellae —[Vnc.] III, oesypi —[Vnc.] III. De his omnibus speciebus tunsis excoctis purgatis unum corpus facies et pro ceroto uteris. [14] Ad paralysin et neruorum dolores herbam urceolarem madidam in pultarium nouum mittes et ad prunas, donec se remittat, excoques, tunc in mortarium coicies et adiectis lomento et aceto, quantum satis sit, [ac] diutissime conteres et pro malagmate locis dolentibus adpones. [15] Herba brittanice uiridis cum radicibus suis contusa et expressa atque ex uini cyathis duobus uel tribus potui sumpta neruorum quibuslibet doloribus potenter medetur, quantum experimenta docuerunt. [16] Herba uettonica trita et inposita neruos etiam praecisos coniungit et gluttinat. [17] Myrti folia uiridia admixto modico sale et aceto contusa neruorum poplitumque doloribus prosunt, si his adsidue perfricentur. [18] De tribus cumulis terrae, quos talpae faciunt, ter sinistra manu quod adprehenderis tolles, hoc est nouem pugnos plenos, et aceto addito temperabis et subiges atque eo malagmate, cum opus fuerit, efficaciter uteris. [19] Medulla de spina hyaenae admixto felle eius et oleo uetere ad temperiem et lenitudinem acopi decocta neruorum uitia omnia doloresque auctore Democrito persanat. [20] Stercus caprunum cum aceto coctum et subactum atque ad crassitudinem mellis inpositum articulorum contractiones relaxat et tremolis prodest. [21] In locis umidis et sordidis sub lapidibus inueniuntur bestiolae multipedes, quae contactae contrahuntur et rotundantur. Ex his XXI contritae cum optimo melle et ex aqua potui per fistulam datae paralyticis medentur. Ideo autem per fistulam potandae sunt, ne dentibus noceant, quos si contigerint nigrificant. [22] Vermes terrenos aut exustos aut siccatos contere cum axungia uetere et adice herbam senicionem et cacumina buxi tenera et rutam masculam contritaque haec simul permisce et emplastri more adpone neruis praecisis uel uexatis; confestim eos reparabis. Quod remedium bubus etiam et iumentis similiter prodest. [23] Remedium ad arcthrisin et omnium membrorum et neruorum dolores sic: Ibisci [Pon.] II, herbae Sabinae [Pon.]> I S[Sem.], notiae [Pon.] III. Haec omnia mittes in uini styptici [Sext.] I S[Sem.], postea adicies cymini —[Vnc.] VI, axungiae ueteris [Pon.] III, olei mollis [Sext.] III, tum simul omnia in olla rudi excoques tamdiu, ut herbae illae ita molles fiant, ut digito solui possint. Quas exprimes per linteum diligenter, ut sucus earum cum reliquis speciebus supra scriptis similiter expressis omnis coletur et emanet, postea adicies ibi species infra scriptas tunsas et diligenter cribratas, id est adarcis —[Vnc.] III, euforbii —[Vnc.] III, castorei —[Vnc.] III, piperis —[Vnc.] III, masticis —[Vnc.] III, seui taurini [Pon.] I, seui caprini [Pon.] I, resinae frictae —[Vnc.] VII, balsami —[Vnc.] IIII, opobalsami —[Vnc.] III, uini [Sext.] VIII, oesypi ollaris —[Vnc.] III, medullae ceruinae —[Vnc.] III, resinae terebinthinae [Pon.] I. Permixta haec omnia tamdiu decoques, donec ita omne uinum excoquatur, ut uix sextarius remaneat, postea adicies cerae rufae —[Vnc.] VI et, dum feruet, coagitabis et sublatum de foco medicamen diutissime, dum refrigeretur, agitabis et, cum unum corpus eius feceris, in doliolum uitreum aut pyxidem stagneam recondes et, cum opus fuerit, parum medicaminis loco, qui curandus erit, inpones; sed diu perfricabis ac postea linteo inuolues, ne indumenta inquinentur. Quod remedium post balneum neruis relaxatis conuenientius fiet; sed is, cui medendum erit, liquamine et porcina abstinere debebit. [24] Decamyri calefactorii confectio ad neruos confirmandos et recreandos post iniuriam frigoris aut aliquam uexationem sic: Euforbii —[Vnc.] I, pyrethri —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I, amomi —[Vnc.] I, folii —[Vnc.] I, piperis —[Vnc.] I, storachis [Scrip.] VIII, cerae [Scrip.] VIII, nardi [Scrip.] VIII, balsami [Scrip.] VIII. De his omnibus tunsis cribratis remissisque facies unam confectionem, quam in pyxidem ligneam aut corneam recondes et, cum opus fuerit, uteris. [25] Item ad eadem acopum de speciebus nouem facies sic: Masticis [Scrip.] VI, storachis [Scrip.] VI, nardi et dictamni tantundem, olei uiridis [Scrip.] XX, olei fyllini [Scrip.] XX, olei myrtini [Scrip.] X, cerae —[Vnc.] IX, opobalsami [Scrip.] VI. Haec similiter ut supra scripta conficies et recondes et similiter lenta et calida manu perfricans ad placandos ac reparandos neruos uteris. [26] Stirpes brassicae cum radicibus suis comburito earumque cinerem aceto conspergito et adiecta uetere axungia subigito; id malagma inpositum neruos ualentissime solidat. [27] Querquini ligni combusti cinerem qui uino et oleo diluerit doloresque neruorum ea unctione perfricuerit, summa celeritate sanabitur. [28] Stercus caprunum melle mixtum inpositumque suppuratos neruos expurgabit et ad sanitatem usque perducet. [29] Si in cubitis aut articulis aut quacumque corporis parte neruorum contractio dolores exhibebit, lumbricos tres terrenos cum melle tritos malagmatis modo inpone; omnem dolorem mollito rigore sedabis. [30] Pannum muliebrem, id est menstrualem, oleo madefactum excoque, deinde exprime et ceram illi oleo sufficientem addes, ut cerotum facias, quo arcthriticum uel paralyticum utiliter perungebis. [31] Confectio acopi ad reficiendos confirmandosque neruos sic: Thapsiae —[Vnc.] I, adarcis —[Vnc.] I S[Sem.], cachreos —[Vnc.] I S[Sem.], euforbi —[Vnc.] I S[Sem.], uuae siluaticae sucum —[Vnc.] IIII, pyrethri —[Vnc.] IIII, resinae terebinthinae —[Vnc.] VI, cerae rufae —[Vnc.] VIII, olei cyprini —[Vnc.] IIII, piperis —[Vnc.] IIII, senapis —[Vnc.] II. Haec omnia separatim tunsa et cribrata in unum miscebis et lento igne diutissime decoques et semper agitabis, deinde refrigerata in pyxidem ligneam aut corneam recondes. [32] Compositio emplastri, quod appellatur smilin. Facit ad omnes neruorum contractiones relaxandas et ad quaslibet contusiones placandas doloresque sedandos. Conficitur sic: Resinae frictae —[Vnc.] VI, butyri exsalati —[Vnc.] VI, cerae —[Vnc.] VI, nitri in puluerem subtilissimum redacti —[Vnc.] VI. Quae supra notata sunt, lento igni in caccabo fictili soluuntur; quae cum fuerint soluta, superposito carbonibus caccabo paulatim nitrum, quod in puluerem redactum fuerit, supermittetur et agitabitur. Obseruandum sane, ne feruorem grandem ducat aut bulliat ac totum superfundatur et pereat. Quod si ualidius hoc medicamentum facere uolueris, supra dictis speciebus admiscebis resinae terebinthinae —[Vnc.] IIII, galbani —[Vnc.] III. Soluendum galbanum manibus calidis, sicut solet cera molliri, et in supra dictis speciebus mittendum, cum fuerint solutae atque permixtae. Tum demum omnia diu agitabis, ut medicamentum sicut cerotum subtilissimum fiat, quo postea uelut emplastro ad supra dictas causas potenter uteris. [33] Conpositio diapisselaeu ad neruos rigentes et offensos placandos et ad uiscera mollienda. Conficitur sic: Picis liquidae [Pon.] II, cerae [Pon.] I, pulueris faeni Graeci —[Vnc.] III, pulueris cymini —[Vnc.] III, bacae lauri pulueris —[Vnc.] III, salis sicci triti —[Vnc.] III. <Pix> liquida remittetur et colabitur, addita deinde cera lento igne soluetur; sic omnia, quae pulueris sunt, mixta mittentur et coagitabuntur et coquentur. Quo medicamine refrigerato uti conueniet pro malagmate uel emplastro ad ea, quae supra scripta sunt.

CAPVT XXXVI. AD PODAGRAM CALIDAM ET FRIGIDAM ET CHIRAGRAM REMEDIA PHYSICA ET RATIONABILIA DIVERSA DE EXPERIMENTIS

[1] Podagram linit oesypum cum lacte mulieris et cum cerussa adpositum. Fimus quoque bubulus recens calidus et pulmones pecudis calidi recentes et fel arietis cum seuo suo et fimus gallinarum recens adpositus plurimum iuuat. Necnon et cocleae Africanae cum sua carne combustae cinisque earum ex uino inlitus medetur. [2] Cerotum aduersum pedum dolores hoc modo facies: Olei [Pon.] II, medullae ceruinae —[Vnc.] VI, resinae frixae —[Vnc.] VI, butyri —[Vnc.] I. Haec pariter in caccabo soluuntur et colantur, postea adicies lini seminis heminam, faeni Graeci heminam, quod ita pariter concoques, ut spissum sit, deinde colabis et de ipso colato ita densum temperabis, donec emplastrum facias. [3] Remedium paregoricum ad podagram sic: Cupressi bacas uirides quot uolueris decoque ex aqua marina, donec molles fiant, deinde contunde in pila et subinde aquam adsparge et manibus subige, ut tamquam malagma sit. Inde inter initia doloris inpone; statim mitigabitur dolor. [4] Malagma efficacissimum ad podagram sic: Carnis agninae [Pon.] VI, caprinae [Pon.] VI, bubulae masculinae [Pon.] VI, picis liquidae [Pon.] V uel etiam VI, nitri [Pon.] VIII, bacarum iunipiri [Pon.] VI, cerae [Pon.] X. Haec omnia concarpe, contunde, coque et, cum liquidum fuerit medicamen, adice cepam et subinde permisce et deinde galbanum mitte, quantum aestimaueris sufficere posse, et subinde agita. Quae cum bene liquefacta et conmixta fuerint, adicies sulfur et nitrum et bacas lauri contusas, deinde, cum bene permixtum et concorporatum uideris medicamen, ab igne remouebis et mittes in pilam ligneam atque illic tamdiu battues, donec sit subactissimum, et cum ex eo malagma facere uolueris, oleo manus perunges et ita inductum linteo denso uel fynicio pedibus adpones. [5] Malagma siue acopum ad podagram efficacissimum, quod mense Augusto fieri debet: Resinae frictae [Pon.] III, cerae [Pon.] VI, olei ueteris [Pon.] VIII, galbani —[Vnc.] IIII, opii —[Vnc.] IIII, opopanacis —[Vnc.] IIII, aeruginis —[Vnc.] VI, guttae ammoniacae —[Vnc.] IIII, adipis leoninae —[Vnc.] IIII, adipis leopardinae —[Vnc.] IIII, adipis taxoninae —[Vnc.] III, adipis anserinae —[Vnc.] III, seui taurini [Pon.] I, radicis maluae erraticae —[Vnc.] IIII, radicis cicutae —[Vnc.] IIII, radicis ibisci —[Vnc.] IIII, radicis cucumeris agrestis, quem futiuum dicunt, —[Vnc.] IIII, radicis cucurbitae domesticae —[Vnc.] IIII. Infundes radices omnes supra scriptas in aquam luna XII, excoques luna XV ita, ut ad tertias excoquas, et de excoctis suci expressi [Pon.] II uel duos sextarios facies. Opopanacem et opium infundes in uinum, guttam uero ammoniacam et galbanum tundes et deinde simul omnia permixta lento igne decoques ac facies quasi cerotum et uteris hoc modo, ut inlinas linteum delicatissimum, quod sine ruga amplectatur pedem; deinde fasciola leuiter inuolues, ad hoc tantum, ne, cum pedes in lecto moueris, linteolum replicetur et medicamen inlitum decidat; nam si arctius strinxeris, nerui offendentur. Hoc ergo medicamen et in accentu placat dolores et in declinatione confirmat sanitatem. [6] Herbae uerbasci, quae minoribus foliis est, summitates tenerae ac folia trita inposita intra paucas horas adeo sedabunt podagrae molestiam, ut qui usus fuerit etiam ambulare possit. [7] Incipientem podagram discutiet betarum exustarum cinis leuissimus admixto sangui bubulo subactus et inpositus. [8] Vettonica cum aqua ad tertias decocta ac potui data ipsaque, cum decoxerit, trita atque adposita podagrae plurimum medetur. [9] Herba senicio, quae in tegulis nascitur, cum sale trita uice malagmatis inposita podagricis prodest. [10] Malagma potentissimum ad podagram, ad fracturas, ad tumores, ad condylemata, etiam ad renium dolorem, si illic inponatur, quod fieri oportet speciebus infra scriptis sic: Asfalti [Pon.] I, cerae [Pon.] I, resinae Colofoniae [Pon.] I, picis Bruttiae [Pon.] I, chalcitidis [Pon.] I, spumae argenti sescunciam, cerussae sescunciam, aluminis rotundi sescunciam, aluminis schisti sescunciam, misui sescunciam, gallae sescunciam, apii seminis sescunciam, opopanacis sescunciam, aloes sescunciam, myrrae sescunciam, turis masculi sescunciam, herbae mandragorae —[Vnc.] I S[Sem.], aceti quod sufficiat. Quae tundenda fuerint tundes et cernes, quae liquefacienda ad ignem resolues et colata in unum permiscebis et leui uapore ignis tenuiter decoques et aceto paulatim consperges. Deinde facies trochiscos, qui habeant singuli uncias binas, quos, cum usus exigerit, leui igne resolues et sic pedibus malagmae more inpones. [11] Remedium praesentaneum ad podagram et neruorum et lateris et renium et lumborum dolores et ad strumas et ad parotidas et paniculas sic: Pumicem marinum, bacas lauri, aeruginem aequo pondere contundes et teres cum pipere et sale, quantum aestimaris posse sufficere, adicies et picis durae et olei et mellis aliquantum et simul omnia usque ad spissitudinem decoques et colata cum oleo Syriaco subiges et pro malagmate, cum opus fuerit, uteris. [12] Conpositio Mithridatica ad podagram et neruorum dolores et contractiones sic: Cerae —[Vnc.] I, medullae ceruinae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, adipis ursinae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, cinnami draĝ[g cum linea suprascripta]. I, piperis nigri draĝ[g cum linea suprascripta]. I, myrrae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, rosae aridae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, iris pistae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, adipis anserinae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, adipis gallinaceae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, ammoniaci draĝ[g cum linea suprascripta]. I, cassiae rufae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, turis masculi draĝ[g cum linea suprascripta]. I, [guttae ammoniaci draĝ[g cum linea suprascripta]. I,] herbae monoeci draĝ[g cum linea suprascripta]. I, rutae siluaticae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, peucedani draĝ[g cum linea suprascripta]. I, afronitri draĝ[g cum linea suprascripta]. I, croci draĝ[g cum linea suprascripta]. I, turis pollinis draĝ[g cum linea suprascripta]. I, staphisagriae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, castorei draĝ[g cum linea suprascripta]. I, nucis amarae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, †cuateri† draĝ[g cum linea suprascripta]. I, resinae terebinthinae draĝ[g cum linea suprascripta]. I, ysopi draĝ[g cum linea suprascripta]. I. Quae tundenda erunt tundes et cribrabis, quae remittenda erunt lento igne liquefacies et colata miscebis et emplastri more, cum opus erit, uteris. [13] Fomentum ad podagram sic: Fabae nigrae integrae sextarium moles et in farinam rediges cum corticibus suis, de lapide sarcofago —[Vnc.] I tundes et cribrabis et ex aqua tepida permiscebis atque in pannum inductum inpones pedibus et alligabis. [14] Remedium ad podagram, quod pro acopo utendum est, sic: Seui hircini selibram, cerae selibram, picis selibram, turis masculi —[Vnc.] III, adipis ursinae —[Vnc.] III, olei ueteris —[Vnc.] III, olei irini —[Vnc.] III, salis ammoniaci —[Vnc.] III, axungiae ueteris selibram, medullae ceruinae —[Vnc.] III, medullae taurinae —[Vnc.] III, adipis anserinae —[Vnc.] III, lenticulae supra aquam natae —[Vnc.] III, aceti [Sext.] II. Haec omnia diligenter lento igne liquefacta et colata recondes et, cum opus fuerit, uteris. [15] Ad podagram et neruorum dolores et parotidas et mammarum duritiem, quam et mulieres et uiri pati solent, remedium sic: Picis Hibericae [Pon.] I, salis heminam, faeni Graeci farinae heminam, iris —[Vnc.] III, cerae selibram. Picem prius coques, ut remittatur, deinde singulas res adicies et coques ac postmodum colabis et tamquam malagmate, cum opus fuerit, uteris. [16] Potio ad podagram et neruorum dolores, quam pridie non cenanti per duos continuos menses ieiuno ad nucis auellanae magnitudinem ex duobus cyathis aquae calidae dabis. Conponitur sic: Petrosilini draĝ[g cum linea suprascripta]. II, centaurei draĝ[g cum linea suprascripta]. II, marruuii draĝ[g cum linea suprascripta]. I, scordi draĝ[g cum linea suprascripta]. I. Tundes haec et cribrabis et in puluerem tenuissimum redacta despumato melle colliges, ut spissum sit medicamentum, et recondes. [17] Ad podagram subitum et facile remedium sic: Alumen, acetum, lotium humanum uetus aequis mensuris permisce atque adde cerae [Pon.] I, opii —[Vnc.] I, lactis canini —[Vnc.] I, rosae siccae —[Vnc.] I. Opium et lac et rosam teres in mortario, ceram uero liquefacies et simul omnia permiscebis atque inde pedes inlines et folia betae aut lactucae desuper alligabis. [18] Ad podagrae subitum dolorem remedium sic: Calcem denuo coques et teres adiciesque ysopum et rosam tritam et de permixtis pedes perungues. [19] Flomi —[Vnc.] III, rumicis —[Vnc.] III, ibisci —[Vnc.] III, cyclaminis —[Vnc.] III, myrrae tunsae —[Vnc.] I. Flomum moles et dices, quamdiu moles: "Summum caelum, ima terra, medium medicamentum." Deinde simul omnia cocta colabis et ex his pedes, cum opus fuerit, perfricabis. [20] Ad podagram remedium de experimento sic: Spermaticae draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, lini seminis draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, erucae seminis draĝ[g cum linea suprascripta]. IIII, scyni draĝ[g cum linea suprascripta]. II, castorei draĝ[g cum linea suprascripta]. II, myrrae draĝ[g cum linea suprascripta]. II, nardi spicae draĝ[g cum linea suprascripta]. II, gummis Aethiopici draĝ[g cum linea suprascripta]. II, salis draĝ[g cum linea suprascripta]. II, piperis longi draĝ[g cum linea suprascripta]. I, nucleorum pineorum draĝ[g cum linea suprascripta]. VIII, satureiae draĝ[g cum linea suprascripta]. VIIII. Omnia haec tunsa cribrata et in puluerem tenuissimum redacta tritaque in unum permiscebis et ex eo draĝ[g cum linea suprascripta]. unam ad diem ieiuno in potione ex uini cyatho temperata dabis. [21] Sabuci folia, cum primum procedunt, ad libram colliges et teres, plantaginis quoque radicem ad libram colliges et contundes et axungiae ueteris libram purgabis et contundes et postea simul omnia subiges atque inde pedes inlines et caulis folium superpones, confestim praesens remedium ad sedandam podagram experire. [22] Fimum ciconearum, sed de nido ipso, dum ciconeae pullos habent, sumes et cum axungia uetustissima permiscebis et conteres atque emplastri modo pedibus adpones; efficaciter podagram sanabis. [23] Ad podagram et ad omnes pedum uel manuum et aliorum membrorum dolores ex perfrictione releuandos bene facit hoc remedium sic: Faenograeci [Sext.] I, lini seminis [Sext.] I, ibisci contusas radices quinque. Haec ante diem infundes in aquae [Sext.] VIIII, deinde post diem decoques usque ad tertias, postea colabis et sucum omnem colliges atque adicies ei olei [Pon.]> VIIII et suci laurini, id est de foliis uel de bacis teneris lauri expressum, [Sext.] I, deinde iterato decoques pariter, quousque omnis sucus supra scriptus consumatur et olei tantummodo summa resideat. Quod iterato colatur et adduntur in eo oleo, quod superfuerit, laricis —[Vnc.] VIIII, terebinthinae —[Vnc.] IIII, balsami —[Vnc.] II ita, ut prius haec in uaso duplici ad ignem lentissimum resoluantur et sic permisceantur et diutissime coagitentur atque in usus supra scriptos necessarios ad perfricandum reseruentur. [24] Ad primos podagrae impetus molliendos atiariae herbae partes duas contundes et butyri unam partem permiscebis et conteres atque ita pro unguento uel emplastro uteris. [25] Vlmi cortex contusa diutissime et cum aqua marina usque adeo subacta, ut malagmati similis sit, pro emplastro adposita sedat podagrae dolores. [26] Viuo lepori pes amputatus et alligatus ad podagram uel eius pedis partibus, quae dolebunt, plurimum prodest. [27] Vituli marini aut, quod melius est, hyaenae pelle facta calciamenta si quis in cotidiano usu habuerit, efficaciter podagrae morbo carebit. [28] Pueri inpubis detonsi super pedes dolentis capilli atque illic aliquamdiu inpositi compescunt dolorem. [29] Probatum remedium est, felle capruno non manu, sed pinna pedes perunctos confestim dolore releuari. [30] Feniculi farina ex hydromeli decocta et inposita chiragrae medetur. [31] Podagram ut sanare difficile est, sic incipienti inter initia occurrere promptum est. Nam inter initia eius, cum dolores asperrimi sunt, si quis uena aduersa in brachio pungatur, non modo praesenti dolore releuabitur, sed etiam in posterum perpetuo liberabitur. [32] Vtiliter in dolore perunguntur pedes oleo, in quo diu decocta sint intestina ranarum. Ranae quoque robetae exustae cinis cum sabuci coliculis teneris tritis et seuo hircino uetere permixto et decocto pariterque inposito prodest. [33] Folia cupressi contrita cum panis mollis partibus duabus et axungia uetere subacta medentur doloribus podagrae. [34] Semen genestae tunsum et cum axungia subactum doloribus geniculorum potenter adhibetur. [35] Mustelae uiuae conbustae cinis cum oleo rosaceo et aceto pinna inlitus podagricis prodest. [36] Hedera contrita et cum oryza ac melle decocta atque in unum permixta et denuo trita podagrae et chiragrae et neruorum offensionibus medetur inposita. [37] Vrtica trita cum sanguine miluino aut palumborum permixta atque ex eo pedes inliti efficaciter sanantur. [38] Mirificum podagrae remedium nec inpendio sumptuosum sic: Cupressi pilulae XII, pastinacae quam minimae totidem decoquuntur cum turis tunsi —[Vnc.] III, cum olei sextario et aquae hemina et axungiae ueteris —[Vnc.] VI et cerae tantundem, quae inspissata et congluttinata panno inlita pedibus adponuntur. [39] Ad podagram cum feruore et tumore rubicundo, quam calidam uocant, haec faciunt primis diebus adhibita: Herba urceolaris per se et caseus mollis recens per se inpositus, postea herba, cui salis pusillum admisceri oportebit. Item bene facit apium uiride per se uel cum polenta adpositum nec minus utilis est portulaca atque plantago. Sfongea quoque Rhodia uel Africana mollis ex aqua frigida adposita iuuat. Lanam etiam sucidam rosa et uino infectam poni conuenit. Subinde autem haec omnia mutari oportet, priusquam calefiant. [40] Prodest et lomentum fabae molutae cum suis ualgulis factum aceto ac melle dilutum atque ita inpositum; educit enim sanguinem et dolorem leuat. [41] Belle faciunt et mala citrea quam maxima quinque cocta ex aceti sextariis tribus, donec madida fiant. Quibus tritis adicitur aluminis fissi —[Vnc.] I, myrrae —[Vnc.] I atque ita malagmatis more feruenti podagrae inponuntur. [42] Bene facit et aloe aceto diluta et per pinnulam pedibus inducta. Opium quoque lacte muliebri dilutum et similiter inlitum iuuat. [43] Mirifice hoc cataplasma podagrae cuilibet superpositum medetur; tollit enim triduo dolorem lomenti more conpositum sic: Feniculi seminis cyathi duo, musci de stagno cyathi duo, polentae tenuis cyathi duo. Commiscentur haec in unum contusa trita atque moluta, deinde consparguntur aqua pluuiali et ita temperantur, ne durum sit medicamentum neue sit aquatum nimis. Quod inpositum protinus leuat, id est intra triduum tollit dolorem. Constat autem eum, qui hoc medicamine ter in mense inter denos dies usus fuerit, in nocte non laboraturum podagrae dolore. [44] Ad frigidam podagram, quae sine tumore est, conficitur cataplasma sic: Ciceris nigri moluti sextarius coquitur ex aqua et diligenter teritur, cui adicitur axungiae pausillum et, dum calet, medicamentum pedibus inponitur. [45] Faenograeci seminis et hordei farinae binos sextarios cribratos in unum miscebis et decoques ex aqua atque addes olei quod sufficiat ac subinde calidum cataplasma pedibus adpones. Bene facit et ibisci radix ex aqua mulsa cocta et inposita. Sabucum quoque cum axungia et brassicae cinis cum axungia inpositus plurimum iuuat. Vbi autem impetus cessauerit, et in hoc et in priore genere podagrae calida aqua marina diu fouendi sunt pedes uel, si haec non erit, aqua pura feruenti sale adiecto foueantur. Post hoc malagmate uti oportet, quod ad parotidas scriptum est; tollit enim cito reliquias podagrae per sudores et in futurum confirmat neruos nec patitur facile uitiari. [46] Ad utramlibet podagram remedium sic: Torpidinem uiuam nigram, cum admonuerit dolor, subici pedibus oportet in litore non sicco, sed quod adluit mare, et tamdiu premi, donec sentiatur torpor per totum pedem et tibiam usque ad genu. Hoc et in praesenti tollit dolorem et in futurum remediat. Hoc modo Anteros Caesaris libertus supra fidem remediatus est. [47] Malagma Narcissianum ad utramque podagram egregium: Cerae [Pon.] II, resinae [Pon.] V, olei ueteris [Pon.] V S[Sem.], olei Syriaci [Pon.] I S[Sem.], afronitri in pastillis [Pon.] I, cardamomi puri [Pon.] I, iris Illyricae [Pon.] I, piculae [Pon.] I, agarici [Pon.] I, faenograeci [Pon.] I, centaurei [Pon.] I, apollinaris [Pon.] I, alterci [Pon.] I. Coques liquanda; quae sunt tundenda, in puluerem redacta miscebis atque ex his pastillos facies et in capsa noua repones, quibus diebus XX iugiter uteris. [48] Malagma, quod et ad podagram et ad omnem collectionem bene facit. Accipit haec: Ammoniaci —[Vnc.] V, galbani —[Vnc.] II, picis durae [Pon.] V, resinae terebinthinae [Pon.] II, olei ueteris [Pon.] I S[Sem.], axungiae uetustae [Pon.] III, cerae [Pon.] V, sulpuris uiui [Pon.] V. Haec omnia decoques in patella fictili uel caccabo ampliore, sulpur tamen et ammoniacum extra teres et sic inmiscebis, cum decoquere coeperis. Sed agitabis instanter, ne subsidant in fundo quae in puluerem redacta mittuntur. [49] Confectio medicaminis, quod appellatur ygia. Facit ad cheragricos, ad arcthrisim, ad ilii dolorem, ad uentris molestias, ad neruorum contractionem et ad omnes dolores, qui sunt in corpore. Conficitur XII Kal. Iul.; non interest quo die uel luna uel malina, dummodo supra dictus dies obseruetur, quo medicamen fiat sic: Olei [Pon.] XXV, sed optimi, uini optimi [Pon.] XXV (quantum bonum fuerit uinum, tantum melius erit medicamentum), serpulli campestris fascicolos X tam grandes, quam manus uiri recipere potest. Sed supra dicta die collegi debet serpullum, ut statim recens cum supra dictis liquoribus coquatur. Quod oportet tamdiu coqui, quousque ad olei mensuram liquor omnis ueniat. Cum refrigerauerit, colabitur diligenter, et ubi nitidum fuerit, addes resinae pituinae [Pon.] III, opopanacis libram semis, galbani libram semis, cerae rufae libram semis, storachis libram, opobalsami —[Vnc.] VI. Haec omnia confundes in isto oleo, storachem sane pones in balneo et ibi solues atque in mortario teres et remittes omnia in uas aereum ibique pones ad focum species supra scriptas, quae tamdiu coquantur, quamdiu soluantur bene. Deinde de resina puluerem facies et asperges medicamini, dum adhuc coquitur, quo malagmatis <more>, cum opus fuerit, uteris. [50] Cerotum ad cheragram et parotidas et tumores diuersos et fistulas et purunculos. Accipit haec: Cerussae [Pon.] I, ammoniaci [Pon.] I, olei [Pon.] I. Cerussa terenda in mortario diligentissime; deinde oleum paulatim supermittendum et, cum simul trita fuerint omnia, mittenda in caccabum uel trullam, ut ferueant, et, dum coquuntur, sine intermissione agitanda. Sed cum densum esse coeperit medicamen ad speciem ceroti, tum ammoniacum tritum diligenter supermittendum coquendaque simul omnia horis sex lento igne, ne adurantur, et sine cessatione, dum coquuntur, agitanda. Cum uideris omnia bene mixta, defunde in aquam frigidam et manibus subige uel perfrica et sic repone et, cum usus exigerit, alutae inline et sic adpone locis necessariis. [51] Remedium ad podagram uel maxime ad arcthrisim sic: Aceti optimi quantum uolueris, quod melius erit, si ex uino styptico fuerit, telas aranearum, quae in cupresso inueniuntur, buxi summitates tenerrimas. Haec in olla noua coquenda sunt diutissime. Ex quo aceto posca temperanda paulo acrior quam ad bibendum; ex qua posca uel calefacta uel frigida, prout causa postulauerit, lauanda membra, hoc est arcthra uel iuncturae, quae dolent, et deorsum, id est cum umeros uel cubita laueris ad manus summas uel ad pedes summos destringendum deducendumque medicamen. Postea uero quam hac posca laueris membra, quae lauari necesse est, adpones herbam, quae in aquae iugis decursu nascitur, quam Latine berulam, Graece cardamin uocant. Haec diligenter purgatur et teneritudo eius tunditur et ita uel tepida uel frigida, prout salubrius est, dolenti in modum cataplasmatis adponitur et die bis aut ter uel quotiens siccari coeperit mutanda erit. Quae si ruborem fecerit, tunc magis profuisse intellegetur. Adhibendum dehinc parygrum cerotum infra scriptum sic: Cerussae, spumae argenti, cerae Punicae, olei rosei, olei mollis, lacrimas ouorum. Horum omnium pondera quae placuerit miscebis; modus enim non est definitus. Cera primum in oleo molli ferueat tamdiu, donec stringatur; postea puluerem supra scriptarum specierum superaddes, deinde oleum roseum uel lacrimas ouorum admiscebis atque ita bene agitata et mixta omnia subcoquantur igni. Quod medicamen repositum, cum necesse erit, in linteo inlitum membris dolentibus adponetur. [52] Farinae triticeae [Sext.] I, amuli —[Vnc.] VII, cerae —[Vnc.] VII, olei rosacei aestate, hieme autem olei communis [Sext.] I Italicum. Sane ut passio ipsa uel calidius uel frigidius medicamentum poscit fieri, ita facias. Farinam ante diem infusam in aquae [Sext.] I Italicum concoques ad modum glutis, postea amulum separatim tritum in mortario et ceram remissam in oleo supermittes et simul omnia diligenter teres et, cum opus fuerit, adpones in linteo podagrae cuilibet. [53] Galbani semunciam, opopanacis —[Vnc.] II, castorei —[Vnc.] II, cerae [Pon.] II, olei laurini —[Vnc.] II, olei communis [Pon.] I, olei ueteris rancidi [Pon.] I, afronitri candidi pilulas XII, medullae ceruinae [Pon.] I, butyri [Pon.] I, clauos caligares de sterculinio collectos de dextra caliga VIII, de sinistra VII in singulis linteolis alligato, sic in aeneum mitte, deinde ita cum supra scriptis decoque, ut emplastrum densum facias pedibus cum uolueris adponendum. Opopanacem sane cum liquaueris, galbanum postea liquabis, dehinc omnia reliqua cum coxeris, colabis et sic de permixtis omnibus emplastrum facies; miraberis remedium podagrae, quia palmare est. [54] Ad impetum podagrae remedium, quod Artemisius Dianio ostendit sic: Croci [Den.] II, pulueris Asiani, id est de lapide Magnesio, qui in uenalibus difficile inuenitur, —[Vnc.] I; sed si hoc non sit, pro puluere afronitri —[Vnc.] I mittes et ouorum quattuor lacrimum, non medullam. Haec trita et mixta conponuntur in modum ceroti, quo superlinuntur pedes de pinnula. [55] Farinam de milio in lotio humano et axungia uetere concoque eamque panno inline et, mox dolor auspicabitur, pedibus inpone; pro certo statim eum mulcebit hoc remedium. [56] Axungiae [Pon.] III, resinae terebinthinae [Pon.] I, picis liquidae [Pon.] I, cerae communis [Pon.] I, sulpuris uiui [Pon.] I, rutae uiridis [Pon.] III, scoeni —[Vnc.] II, dellae recentis —[Vnc.] II. Cum omnia remittenda remiseris et cetera miscueris, nouissime sulpur tunsum adicies et omnia iuxta ignem exagitata miscebis. Haec conpositio praesidio seruata quamuis acrem impetum podagrae orientis extinguit. [57] Olei cyprini modium in aeneum coicies cumque primum feruebit, mittes in illud uulpem masculum uiuum et tamdiu coques, donec corpus eius surculo facillime transforetur. Tunc oleum percolabis et adicies in id samsuci, saliuncae, cyperi, cardamomi, singularum rerum selibras, euforbi —[Vnc.] IIII, adarcis [Pon.] I, resinae [Pon.] III, cerae Ponticae [Pon.] II. Hoc cerotum mire podagram lenit. [58] Vermiculos terrestres in aceto per noctem manere curabis, ut se omni sorde purgent, mane eos siccabis et ex his —[Vnc.] IX in libram axungiae mittes et diutissime conteres, ut unum corpus efficias, et pro ceroto uteris ad sedandos pedum quamlibet molestos dolores. [59] Medius lapis lacte muliebri dilutus et pellicula lupina conligatus portatusque et in praesenti et deinceps in futurum tempus podagram certissime submouebit. [60] Columbinae pinnae maxime primum nascentes ustae cum †orti† atque inpositae podagrae dolores leuant. [61] Terrestres lumbrici ad mensuram acitabuli in mellis cotyla contriti et inpositi pedibus, qui prius oleo rosaceo uncti fuerint, ac tertio die soluti et statim rursum inpositi et confestim dolorem leniunt et in posterum tollunt. [62] Vulpem ex aqua coquito, donec mollescat; ex aqua percolata pedes adsidue foueto. Quo facto doloribus facile careri hoc remedio quidam frequenter experti sunt. [63] Lenticula, quae in aqua nascitur, quam tenerrima contusa et antequam cubitum eat ei, qui dolet pedes, inposita, deinde interposito tempore sublata, et herba cuculus trita in reliquam partem noctis inposita mire dolores podagrae sedat. [64] Farina frumenti ex aceto cocta dolorem podagrae statim sedat inposita; sed lenius medicamen erit adiecto melle non multo. [65] Pampini uitium triti et inpositi tumorem pedum mirabiliter exsiccant. Cinis quoque uitium cum axungia uetere subactus et inpositus idem praestat. Necnon et ad hoc sal ammoniacus cum pari mensura picis et cerae coctus inponitur. [66] Plantago cum axungia subacta et inposita lenit pedum dolores. Limus quoque aquaticus cum oleo subactus plurimum prodest. [67] Adeps ursina cum seuo taurino et cera pari pondere decoquuntur eoque ceroto podagra contacta lenitur. Necnon et radix cucumeris erratici ex aceto cocta et podagrae inposita succurrit. [68] Potio, quae, si anno integro fuerit potata, podagra liberat laborantes. Conponitur sic: Chamaedryos [Pon.] I, centaurei —[Vnc.] III, aristolociae rotundae —[Vnc.] III, stychados —[Vnc.] III, agarici —[Vnc.] I, cyperi seminis —[Vnc.] III S[Sem.], aloes —[Vnc.] III S[Sem.]. Haec pondera singularum rerum tunsa et cribrata adpendi oportet et mellis Attici libris VI conprehendi. Sumitur autem haec potio a ieiuno et maxime digesto; mensura eius est argentei scripuli pondus; bibitur ex tribus cyathis aquae calidae, et si non continuati dies fuerint in accipienda potione, anni tamen spatium in dierum numero suppleatur. [69] Fel apri cum seuo quolibet positum optime placat podagram in praesentem. [70] Carmen idioticum, quod lenire podagram dicitur, sic: In manus tuas exspues, antequam a lecto terram mane contingas, et a summis talis et plantis usque ad summos digitos manus duces et dices: "Fuge, fuge podagra et omnis neruorum dolor de pedes meos et omnia membra mea", aut si alii praecantas, dices "illius, quem peperit illa. Venenum ueneno uincitur, saliva ieiuna uinci non potest." Ter dices haec et ad singulas plantas tuas uel illius, cui medebere, spues. [71] Remedium ad podagram sic: Lanae sucidae non lotae [Pon.] I, uini ueteris uel Amminei [Sext.] II, olei omphacini [Sext.] I, afronitri communis [Pon.] I. Lanam infundis in uinum per triduum, dehinc exprimes lanam uehementer et admiscebis uino, quod expresseris, afronitrum tritum addes et oleum et sic miscebis omnia et in uas uitreum mittes et seruabis. Cum autem opus fuerit medicamen, panem infundes in uinum uetus uel Ammineum, qui, cum bene mollitus fuerit, exprimendus erit et terendus in mortario ac, dum teritur, supermittendum medicamentum, quod in ampulla est, ita, ut ad densitatem cataplasmatis redigatur; addenda et olei rosei cocliaria duo. Sic inducendum medicamentum in linteo et adponendum locis dolentibus. Superposito uero linteo salubre esse auctor remedii huius adfirmat, si uel ipsa lana, quae expressa est, uel alia sucida supra cataplasma hoc ponatur et leuiter obligetur. [72] Confectio emplastri, quod rex Ptolomaeus inuenisse dicitur. Accipit haec: Seui taurini remissi colatique atque in pastillos coacti [Pon.] V, resinae frixae V[Pon.], medullae ceruinae —[Vnc.] VI, suci mentae —[Vnc.] II, suci mentastri —[Vnc.] II, suci feniculi —[Vnc.] II, suci marruuii —[Vnc.] II, suci hyoscyami —[Vnc.] II, suci plantaginis maioris —[Vnc.] II, suci lapathi —[Vnc.] II, specularis cocti et quam minutissime triti [Pon.] I. Quibus in ordinem praeparatis seuum et medulla lento igni in uasculo aeneo remittentur; tum resina conminuta atque trita sensim in seuum supermittetur, ut simul liquefacta permiscere se possint; deinde in mortarium marmoreum diligenter colata mutabuntur, quae adhuc tepentia diligentissime conterentur. Quae cum dens<a ess>e coeperint, dum adhuc calida erunt ita, ut calor sustineri manibus possit, sucos supra scriptarum herbarum superfundes et iterum diligentissime teres et priusquam penitus desinat calor praeparatum de speculari puluerem mittes. Itaque omnia simul mixta et diutissime trita atque ad summam leuitatem redacta in uitreo uasculo reponentur. Hoc emplastrum utile his rebus: ad podagram et neruorum dolores contractionesque, ad luxa uel fracta, ad pusulas omnes, ad duritias omnes, praecipue ad mammarum uitia, ad cancromata, ad glandulas, ad uulnera omnia quolibet modo inpressa uel uetusta uel recentia, ad lumborum et ilii dolorem, ad scapularum dolorem, ad pthisicos ita, ut emplastrum hoc inducant et caldam aquam mulsam bibant, ad dentium dolorem, ad gingiuarum cancromata, ad capitis et oculorum dolores, ita ut emplastrum dolentibus oculis superponatur, ad membrorum dolores contusionesque. Ad omnia omnino, praecipue ad podagram et ad neruorum offensiones placandas res saluberrima est. [73] Descriptio acopi, quod diacissu dicitur. Accipit haec: Bacas lauri uirides C, cupressi CVIIII, herbae Sabinae [Pon.] I, roris marini [Pon.] I, faeni Graeci [Sext.] I. Haec omnia diligentissime tunsa atque trita infundes in aquae pluuiaris [Sext.] III et olei [Pon.] VIIII atque illic triduo conmaceranda esse patieris, tum lento, ne adurantur, igni tamdiu coquentur, quousque mensura aquae, quae missa fuerit, excoquatur. Tum omnia colabuntur atque in his adicientur hederae communis siccae —[Vnc.] IIII diligenter tunsae cribrataeque necnon et resinae astlosae [Pon.] IIII, cerae P. II. Permixtis omnibus atque igne liquefactis medicamentum paratum in uitreo doliolo reponetur, ex quo, si quae doluerint corporis partes, perunctae et confricatae sanitati cito restituentur. Mulieribus etiam, cum cessauerint tempora, si aut ad lumbos aut ad imum uentrem ponatur, menstrua statim prouocabuntur. Necnon et calculos mouet, si ex eo ilium aut uenter imus fricetur. Podagrae quoque prodest, si uel mane uel nocte pedes ex hoc medicamine perfricentur. [74] Descriptio ceroti siue emplastri podagrae et articulis et neruis et multis rebus infra scriptis satis utilis sic: Seui taurini [Pon.] III, resinae frixae [Pon.] II, specularis exusti [Pon.] II, cerae Ponticae [Pon.] II, olei mollis [Pon.] I S[Sem.], sucum marruuii —[Vnc.] II, sucum plantaginis —[Vnc.] II, sucum uerbenae —[Vnc.] II, sucum mentae —[Vnc.] II, sucum symphoniacae —[Vnc.] II, sucum flomi —[Vnc.] II, quae herba longa et lata et mollia et lanosa folia habet et thyrsum longum lanosum facit, quae Graece dicitur Hermu rabdos. Seuum uel cera uel resina separatim lentissimo igne soluuntur colanturque et in caccabo postea cum supra scriptis speciebus miscentur, deinde simul decoquuntur; postea additur oleum et iterum modicum feruorem ducit. Deinde remoto ab igni caccabo mittitur puluis specularis exusti et diutissime agitatur; tum medicamen adhuc pseudocalidum diffunditur in mortarium et illic diutissime manibus subigitur atque inde in pyxide aut in doliolo uitreo reponitur. Quod medicamentum ad omnes collectiones et glandulas et parotidas et strumas et ad omnes tumores et ad omnes pusulas et ad omnia uulnera sananda potentissimum est necnon et ad stomachi et uiscerum uitia et ad lateris et renium et lumborum et coxarum dolores efficacissimum est, neruis quoque placandis et luxaturis et fracturis solidandis utilissimum est.

Quod natum Phoebus docuit, quod Chiro Achillem,
Quod didicere olim Podalirius atque Machaon
A genitore suo, qui quondam uersus in anguem
Templa Palatinae subiit sublimia Romae,
Quod Cous docuit senior quodque Abdera suasit,
Quod logos aut methodos simplexque empirica pangit:
Hoc liber iste tenet diuerso e dogmate sumptum.
Namque salutiferas disponit pagina curas.
Istic repperies per nomina perque medellas
Descriptas species et pondera mensurarum
Congrua, quae sapiens sumes moderamine certo.
Ne fallare, uide, neu quae sunt parta saluti
Vertat in exitium non sollers cura medentis.
Sume igitur medicos pro tempore proque labore
Aetatisque habitu summa ratione paratos,
Gramine seu malis aegro praestare medellam
Carmine seu potius: namque est res certa saluti
Carmen ab occultis tribuens miracula uerbis.
Quae curis hominum physicorum inuenta pararunt,
Quaeque suis natura bonis terraque marique
Edidit, illa suis altrix simul atque creatrix
Fetibus omnigenis, quos parturit, ergo salubres
Suggerit inpensas ponto et tellure creatas,
Angue, fera, pecude et fruge, alite, murice, pisce,
Lacte, mero, pomis, lymphis, sale, melle et oliuo,
Sucis, unguinibus, taedis, pice, sulfure, cera,
Polline, farre, fabis, lino, scobe, uellere, cornu,
Bacis et balanis, lignis, carbone, fauilla,
Floribus et uariis herbis, holere atque metallis,
Sandyce et creta, spimitho, pumice, gypso,
Cadmia, chalcite, chalcantho, chalcecamino,
Cassitero molli, lepide, cypro atque atramento.
Prome etiam (seu tunde prius seu contere gyro),
Quod uiride hortus habet uel quod carnaria siccum,
Alia serpullumque herbas thymbramque salubrem
Brassicaque et rafanos ac longis intiba fibris
Et mentam et senapi coriandrum prototomumque
Erucam atque apium, maluam betamque salubrem
Rutam et nasturcum et amara absinthia misce
Puleiumque potens necnon et lene cyminum.
Palmula nec desint Edymes nec pruna Damasci,
Quae cum multiplici contriris orbe terendo,
In patinis excocta dabis aut grandibus ollis,
Verum adoperta coques, ne fumida iura saporem
Corruptum reddant, quae mox fastidiat aeger.
Adde et aromaticas species, quas mittit Eous,
Vel quae Iudaicis flagrant bene condita capsis,
Tus, costum, folium, myrram, storacem, crocomagma,
Aspalathum, gallam, elleborum nigrumque bitumen
Et nardum et casias et amoma et cinnama rara,
Balsama, peucedanum, spicam, crocum atque bidellam,
Irim, castoreum, scillam, opium, panaceam,
Resinam, lepidum, euforbium, git atque pyrethrum,
Zingiber et calidum, mordax piper et laser algens,
Agaricum asarumque potens, aloen, aconitum,
Galbana, sandaracam, samsucum, sporon, alumen,
Acaciam, propolin, adarcen, cnicon, acanthum
Andrachnen, acoron, opopanaca pompholygemque
Cyperum, ladanum, sagapenon et tragacanthon
Scammoniam, †cypen†, malabathron, ammoniacon,
Denique repperies istic, quod lucis in ortu
Indus, Arabs, Serus, Perses diuesque Sabaeus
Vicino sub sole legunt, quod praebet Orontes,
Eximium ignoto mittit quod Nilus ab ortu,
Decerptum foliis, ramo, cute, cortice, uirga,
Quodque ab Edymiis uectum seplasia uendunt
Et quidquid confert medicis Lagea cataplu.
Haec quicumque leges, poteris discernere tecum,
Agnoscenda magis seu exercenda rearis.
Quisque tamen nostrum hoc studium dignabere, quaeso
Praestes iudicium purum mentemque benignam.
Sic tua perpetuo uegetentur membra uigore
Et peragas placidam per multa decennia uitam.
Sic non incuses ualidam placidamque senectam
Nec tibi sit medicis opus umquam nec tibi casus
Aut morbus pariant ullum quandoque dolorem,
Sed procul a curis et sano corpore uiuas,
Quotque hic sunt uersus, tot agant tua tempora Ianos.