no previous next

Marius Victorinus

Explanationes in rhetoricam Ciceronis

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

I

[p. 155 Halm] Omnis quicumque incipit cuiuscumque generis orationem, haec tria in principiis adhibere debet, ut auditores faciat attentos, beniuolos, dociles. Ergo hic Cicero facit dociles auditores, cum quid sit eloquentia ostendit; attentos, cum dicit se de eloquentia dicturum, re scilicet magna; beniuolos, si quidem ostendit futurum ei commodum qui his artibus fuerit edoctus. Eloquentiam igitur qualis sit per se ipsam non ostendit, sed est capax qualitatis quam non in se habet, sed accipit ab agente. Nam ut cuiuscumque ingenium fuerit eius qui ea utitur, proinde qualis sit uel quid faciat demonstrat; ergo, quoniam quiuis mediocriter sapiens potest uidere eloquentiam, si in homine stulto sit, malam esse, si in sapiente, bonam esse, propterea Cicero non utrum bonum an malum sit eloquentia quaerit, sed utrum plus boni an plus mali habeat ostendit. Tractat autem in principiis quattuor thesis: unam talem, studendum esse sapientiae cum eloquentia; aliam, parum prodesse solam sapientiam, tamen prodesse; tertiam, multum nocere eloquentiam si sine sapientia sit. Et quia potest dici: “ergo eloquentiae studendum non est? nam ubique sapientiam laudas”, respondetur studendum esse eloquentiae, quia per eloquentiam uim suam sapientia exserit necessario. Quarta thesis: studendum esse eloquentiae, sed tamen quae sit mixta sapientiae. Animaduertere tamen debemus in principiis deliberationis propositionem, partes propositionis, exsecutionem partium, postremam uero sententiam, quod diligenter attendenti facile cognitu est. Sed antequam ad id unde coepit Cicero ueniamus, dicendum primum uidetur quid sit ars, deinde quid intersit inter artem et uirtutem. Ars est quae significantiam sui plenam non habet, sed intellegitur ad aliquid pertinere. Non enim, ut codice nominato scimus statim quid sit codex, ita mox scire possumus quid sit ars, nisi additum fuerit cuius ars, poeticae, grammaticae, eloquentiae. Virtus est “animi habitus in naturae modum rationi consentaneus”, et ideo “in naturae modum”: duobus enim constamus, anima et corpore. Anima inmortalis est; si inmortalis est, a diuinis descendit; si a diuinis descendit, perfecta est. Sed acies quamuis perfectae animae quodam corporis crasso tegmine inretitur et circumfunditur, et ita fit ut quandam obliuionem sui capiat; cum [p. 156 Halm] uero studio ac disciplina ueluti detegi coeperit atque nudari, tunc in naturae suae modum animi habitus reuertitur atque reuocatur. Hanc uirtutem Plato dicit nunc arte fieri, nunc cum hominibus nasci, nunc exercitatione confici, nunc a deo dari. Haec uirtus in rhetoricis a Cicerone eadem ponitur quae sapientia; alibi uero, id est in libris de re publica, ab eodem Cicerone illa uirtus dicitur quae prudentia. Virtus igitur habet partes quattuor, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam; prudentia est rerum bonarum et malarum per omne tempus scientia, iustitia est animi habitus ita informatus ut omnibus meritis tribuat dignitatem, fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio, temperantia est animi circa res inutiles atque inhonestas uictrix ac pudica dominatio. Harum partium partes in consequentibus cognoscemus; nunc ad id quod ostendere proposuimus reuertaur, scilicet ut quid inter artem et uirtutem intersit uideamus. Harum quattuor partium quas diximus inesse uirtuti nulla omnino in artem cadit; ars enim tantum praecepta tradit, non aliquid secundum ipsa praecepta faciendum. Ideo ars sapientiae tradi non potest; per se autem tota constat ac permanet, quae perfecta est si haec quattuor teneat, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Datur autem ars eloquentiae, et recte datur. Etenim si constat quattuor rebus - natura, usu, exercitatione, arte - necessario et artis praecepta in eloquentiam dantur; quae si deest, profecto tria illa multum interdum nocere, numquam prodesse possunt. Dicendum etiam uidetur quae distantia sit inter rhetorem, sophistam et oratorem. Rhetor est qui docet litteras atque artes tradit eloquentiae; sophista est apud quem dicendi exercitium discitur; orator est qui in causis privatis ac publicis plena et perfecta utitur eloquentia. Et ut sciamus alium esse rhetorem, alium oratorem, hos libros artium rhetoricarum uocauit, ubi docet artem dicendi, illos alios tres De oratore nominauit, ubi illa, quae habere debeat orator, ostendit. Nunc ergo considerans quid et quantum sit illud de quo dicturus est, id est eloquentia, recte se inducit diu cogitasse non utrum bona an mala sit eloquentia, sed utrum plus boni an plus mali habeat.

1

SAEPE ET MVLTVM HOC MECVM COGITAVI. Horum si unum sit, non ostendit satis diutinam cogitationem. Possumus enim frequenter aliquid cogitare, sed statim a cogitatione desistere; possumus itidem diu aliquid cogitare, sed id una tantum die facere. Recte ergo utrumque coniunxit: “saepe et multum hoc mecum cogitaui”. Et quia in publicum proferri res non debuit nisi certa et deliberata, recte ait: “mecum cogitaui”.

BONINE AN MALI PLVS. Causa deliberationis non utrum bona an mala sit eloquentia, sed utrum plus boni an plus mali habeat eloquentia. Non tamen uacat ratio ordinis; potuit autem dicere “maline an boni plus”, sed Cicero naturam tenuit eloquentiae, quae cum primum agere coepit, profuit hominibus - nam “compulit eos et congregauit” -, post autem deprauata ingenio malorum [p. 157 Halm] multum nocuit rei publicae. Bene igitur ordinem tenuit, ut diceret “bonine an mali plus”.

HOMINIBVS ATTVLERIT ET CIVITATIBVS. Res publica duobus constat, publico et priuato, ideo 'hominibus et ciuitatibus'. Hoc et in Verrinis animaduertere debemus, ut ubique Cicero aut homines defendat aut ciuitates.

COPIA DICENDI. Quoniam nomen eloquentiae id sibi optinet ac uindicat, ut, cum ad aures uenerit, non nisi optima accipiatur, ideo maluit definire eloquentiam. Ne quis ergo audita eloquentia, quae quasi sono ipso id optinuit, ut mixta uideatur esse sapientiae, ne quis, inquam, deliberandum non crederet utrum plus boni an plus mal habeat eloquentia, sed ipsam per se satis aestimaret bonam, propterea maluit definire eloquentiam dicendo “copiam dicendi”, quae quia potest ad utrumque flecti, causam deliberationis induxit.

AC SVMMVM ELOQVENTIAE STVDIVM. Postquam docuit quid esset eloquentia per definitionem, securus postea, occupatis iam auditorum sensibus, eloquentiam nominauit. Sed recte ait “ac summum eloquentiae stdium”; non enim potest declarari quid possit eloquentia, nisi in aliquo fuerit ac plena fuerit.

NAM CVM ET NOSTRAE REI PVBLICAE DETRIMENTA CONSIDERO. Ostensurus quantum boni aut mali possit eloquentia, de re publica loquitur, et recte: non enim in priuatis rebus ao eloquentia periclitanda est, sed in publicis. Ita ipse in Verrinis cum de se uel eloquentia sua optimam probationem adferret, publicas causas commemorat, tacet privatas: “me qui tot annis in causis iudiciisque publicis ita sim uersatus”. Nunc denique, ut bonum demonstret eloquentiae, de rei publicae incommodis uel commodis loquitur. Animaduertendum tamen quod partes non eodem ordine exsequatur quo proposuit: ait enim supra 'bonine an mali plus', nunc a malis eloquentiae incipit. Sed supra naturam, ut diximus, secutus est, nunc cogitationis rationem seruat; illa enim prima cogitationi occurrunt quae uicina sunt a nostra memoria. Ideo et de recentibus et quod esset magis propinquum elegit, cum ait 'nostrae rei publicae detrimenta considero'; consideratio enim rei publicae praesentis est. Ergo quoniam hucusque multa incommoda per solam eloquentiam rei publicae contigerunt, recte a malis eloquentiae coepit, post dicturus de antiquioribus bonis et malis.

ET MAXIMARVM CIVITATVM VETERES ANIMO COLLIGO CALAMITATES. Recedit paulatim a re publica nostra ad extraneas ciuitates, et recte post Romam maximas ciuitates nominat. Ergo quoniam uetustiora sunt harum exempla ciuitatium, 'animo' se ait 'colligere'. In re publica autem nostra quae sint gesta considerat; recte itaque maximarum ciuitatium collegit calamitates. Illic enim aliquid operatur eloquentia, ubi populus maior est.

NON MINIMAM VIDEO. Quia de modo hic agitur, id est, utrum plus boni an plus mali adferat eloquentia, ideo ait 'non minimam uideo esse inuectam partem incommodorum'.

PER DISERTISSIMOS HOMINES INVECTAM PARTEM INCOMMODORVM. Quod supra [p. 158 Halm] disputauimus, noluit 'per eloquentiam' dicere, sed 'per disertissimos homines', id est qui habeant copiam dicendi solam. 'Inuectam' uero per metaphoram nauis: res publica enim dicitur gubernari.

CVM AVTEM RES A NOSTRA MEMORIA PROPTER VETVSTATEM REMOTAS. Expositis malis incipit dicere quid boni habeat eloquentia: 'a nostra memoria', inquit, 'remotas'. Vt excuset memoriam quasi negligentem, addidit 'propter uetustatem'. Ergo illa quae nimis a memoria nostra remota sunt qui scire possumus? EX LITTERARVM MONVMENTIS, inquit, REPETERE INSTITVO. Haec monumenta dupliciter accipiamus, aut annales aut historias: primo enim annales fuerunt, post historiae factae sunt.

MVLTAS VRBES CONSTITVTAS, PLVRIMA BELLA RESTINCTA, FIRMISSIMAS SOCIETATES, SANCTISSIMAS AMICITIAS. Dicendum est hoc loco quid sit ciuitas: est autem ciuitas collecta hominum multitudo ad iure uiuendum. Cum ergo fuerit ciuitas constituta, necesse est ut primo bella patiatur, postea pacem agat. Pax enim a pacto dicta; pactum uero esse non potest nisi si causa praecedat, id est bellum. Hoc et Sallustius tenuit, cum de rebus Romanis loqueretur: dixit enim prius bella gesta, post pacem esse fundatam. "Res", inquit, "Romana plurimum imperio ualuit Seruio Sulpicio et Marco Marcello consulibus, omni Gallia cis Renum atque inter mare nostrum et Oceanum, nisi qua paludibus inuia fuit, perdomita". Hic bellum geritur, deinde pacem memorat consecutam. "Optimis autem moribus et maxima concordia egit inter secundum atque postremum bellum Chartaginense". Quaeritur autem utrum in bellis aliquid possit eloquentia; potest sine dubio, et tantum quantum uirtus potest.

Nam si uirtute bella finiuntur, et eloquentia bella fi niuntur; ideo ergo ait 'plurima bella restincta'. Iam illud notum est, quod bella ardere dicantur, ut ait: "ardebat omnis Hispania citerior".

Item: "quis tanti incendia belli".

FIRMISSIMAS SOCIETATES, SANCTISSIMAS AMICITIAS. Inter socium et amicum hoc interest: socius est qui nobis aliquo pacto ad aliquid nobiscum gerendum coniungitur, amicus est qui mihi usu uitae similis pio ac fideli amore coniungitur. Et quia socius aliquid nobiscum gerit, ideo ait 'firmissimas societates'; quia amicus pio nobis amore coniungitur, ideo ait 'sanctissimas amicitias'. Ergo interdum amicus est et socius non est si nihil mecum gerat, et rursus, cum sit socius, amicus non est si aliquid mecum inuitus gerat. Propterea Cicero ubique duo haec iungit, "socios populi Romani atque amicos"; ita et hic 'firmissimas societates, sanctissimas amicitias'.

INTELLEGO. Recte 'intellego'; ait enim supra 'ex 'litterarum monumentis repetere instituo'. Ergo id quod legitur intellegendum est.

CVM ANIMI RATIONE, TVM FACILIVS ELOQVENTIA COMPARATAS. Vbique duo haec coniungit. Sed quando aliquid duae res agunt, triplici modo agunt: aut aequales sunt, aut nunc ista plus praestat, nunc illa. Hic sapientiae dat proprias [p. 159 Halm] agendi rationes. Sed quia uirtus omnis magnitudine sui tarda est, idcirco subiunxit et tempus, ut illud quod sapientia inuenerit facilius eloquentia compleatur; ergo ad aliquid cito faciendum alterum alterius auxilii eget. Recte igitur rei publicae commodum ex confectione utriusque coniungit.

AC ME QVIDEM DIV COGITANTEM RATIO IPSA IN HANC POTISSIMVM SENTENTIAM DVCIT, VT EXISTIMEM SAPIENTIAM SINE ELOQVENTIA PARVM PRODESSE CIVITATIBVS, ELOQVENTIAM VERO SINE SAPIENTIA NIMIVM OBESSE PLERVMQVE, PRODESSE NVMQVAM. Supra ostendit quantum obesset eloquentia quantumque prodesset, sed mixta sapientiae; nunc uult ostendere singillatim quantum sapientia sola prosit, quantum eloquentia sola obsit. Quod cum ostenderit, quoniam et sapientia sola parum prodest et eloquentia sola multum obest, rursus dicturus est eloquentiam sapientiae esse iungendam. Omnis res aut nimium prodest aut parum prodest, aut nimium obest aut parum obest; sapientiae unum dat, ut sola parum prosit rei publicae, nihil tamen obsit. Eloquentiam uero solam saepe ait 'nimium obesse', qua in re obesse semper ostendit, sed interdum satis obesse; illam uero aliam partem tollit soli eloquentiae, ut uel parum prosit rei publicae, nihil tamen obsit. Verum quod ait 'ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa', 'ipsa', inquit, ratio, sapientiae scilicet, quam eloquentiae dicimus esse iungendam.

QVARE SI QVIS OMISSIS RECTISSIMIS ATQVE HONESTISSIMIS STVDIIS RATIONIS ET OFFICII. Ostendit quid sit plena sapientia: sapiens est enim qui diuina atque humana optime nouit.

Ergo studium rectae rationis ad diuina, studium honesti officii ad humana referamus. Quod autem ait 'studium', rectius dixit quam si dixisset 'quare si quis omissa ratione atque officio'. In his enim nominibus perfecta philosophia est, quam quia nullus orator plene potest adsequi, ideo nobis horum uel studium habendum esse demonstrat.

CONSVMIT OMNEM OPERAM IN EXERCITATIONE DICENDI.

'Consumit', inquit; iam in ipso uerbo inest inutilis labor. Quod autem ait 'in exercitatione dicendi', timet eloquentiam nominare, ut supra diximus, ne sensum audientis offendat. Itaque haec definitio est eloquentiae: exercitatio dicendi.

IS INVTILIS SIBI, PERNICIOSVS PATRIAE CIVIS ALITVR. Omnis homo aut sibi aut patriae consulit aut plus sibi quam patriae. Recte ergo homines ad haec duo miscenda, sapientiam et eloquentiam, primo ab utilitatibus suis, deinde etiam publicis inuitantur. Qui, inquit, fuerit in sola dicendi exercitatione uersatus, 'omissis studiis rationis et officii', et 'sibi inutilis' et 'perniciosus patriae ciuis alitur'.

QVI VERO ITA SESE ARMAT ELOQVENTIA: bene 'armat', quasi sapientia pro robore sit, pro armis eloquentia. Adtendamus tamen ut supra pro eloquentia aut copiam dicendi aut exercitationem aut disertitudinem nominauerit, nunc, ubi et de sapientia loquitur, ut securus eloquentiam nominet. Hic quoque duo illa seruat quae supra diximus: qui, inquit, sapientiae miscuerit eloquentiam, is 'et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus ciuis fore uidetur'; 'utilem' circa privata, 'amicum' circa publica accipiamus.

AC SI VOLVMVS HVIVS REI QVAE VOCATVR ELOQVENTIA.

Primo rem quandam constituit cui eloquentiae nomen imposuit, et ostendit unde nascatur eloquentia. [p. 160 Halm] SIVE EX ARTE, inquit, SIVE EX STVDIO SIVE EXERCITATIONE SIVE AB NATVRA, huius, inquit, eloquentiae, cuius incerta est origo, SI VOLVMVS CONSIDERARE PRINCIPIVM, INVENIMVS, inquit, ID EX HONESTISSIMIS CAVSIS NATVM ATQVE OPTIMIS RATIONIBVS PROFECTVM. Causa est animi impulsus ad aliquid agendum, ratio est gerendorum ordo ex causa uenientium, ut quid quo loco facias ac dicas intellegas. Ergo, inquit, si eloquentiae principium considerare uolumus, primum causa attendenda est. Haec causa honesta est; deinde rationes et easdem optimas inuenimus. Inter studium autem et exercitationem hoc interest: studium est animi ad aliquid agendum pertinacia, exercitatio est suscepti actus continuatio. Ex his quoque supra diximus nasci eloquentiam posse.

2

NAM FVIT QVODDAM TEMPVS, CVM IN AGRIS HOMINES PASSIM BESTIARVM MODO VAGABANTVR. Incipit commemorare causas fuisse honestas, quibus eloquentia non ad id ipsum quod est nata sit, sed circa agendum principium sumpserit. Vt supra diximus, aiunt philosophi e duobus hominem constare, anima et corpore; animam uero esse perfectam, sed impediri crassitudine corporis quo minus se talem exserat qualis est per naturam. Ergo mundo constituto erant homines nimis impediti corpore et in quibus uis animae obruta atque oppressa esset; tunc necessario rapto uiuebant et malis moribus, oppresso animae bono, circa res omnes uiribus corporis abutebantur. Sed quia natura non aequaliter se per omnes fundit, aliquando unus extitit qui se bene intellegeret et qui uideret esse in hominibus animam illam diuinam quae haberet in se multas utilitates si tamen posset ab aliquo e latebris quibusdam elici atque proferri.

Ergo his causis eloquentia initium non nascendi, sed agendi sumpsit. 'Nam fuit quoddam tempus cum in agris homines passim bestiarum modo uagabantur'. Sic Vergilius:

"Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant
Gensque uirum truncis et duro robore nata;
Quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
Aut componere opes norant aut parcere parto".

ET SIBI VICTV FERO VITAM PROPAGABANT. Sapiens omnis memoriae studet. Illi, in quibus uis animae mole corporis oppressa delitescit, non memoriae student, sed ferino ritu subsidia singulis prospiciunt diebus. Sic Sallustius: "Et quoniam uita ipsa qua fruimur breuis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere conuenit, non pecorum more uiuere, quae natura prona atque uentri oboedientia finxit", ut isti homines fuerunt qui sibi 'uictu fero uitam propagabant'.

NON DIVINAE RELIGIONIS, NON HVMANI OFFICII RATIO COLEBATVR. Plena philosophia, quae constat ex duobus, ex physica et ethica. Physica est quae de diuinis agit, ethica quae de humanis disserit. Sed quia hodie illud docet quod oratori est necessarium, ethicam prosequitur, quae si tunc ab hominibus [p. 161 Halm] ignorata est, multo magis physica ignorata est.

Ergo indicat ut illi uixerint qui animae commodis ignoratis corporis uiribus pleraque gesserunt.

NEMO NVPTIAS VIDERAT LEGITIMAS, NON CERTOS QVISQVAM INSPEXERAT LIBEROS. Vtrumque enim uaga atque incerta Venere conficiebatur, neque erant iura quae id fieri prohiberent.

NON IVS AEQVABILE QVID VTILITATIS HABERET ACCEPERANT. Illic enim nullius iniuria uiuitur ubi est iuris aequalitas, aequa libertas, ubi aliquid aut omnibus licet facere aut omnibus non licet.

PERNICIOSISSIMIS SATELLITIBVS. Vires corporis esse ait cupiditatis ministras, quae in animis hominum quandam optinent tyrannidem.

QVO TEMPORE QVIDAM, MAGNVS VIDELICET VIR ET SAPIENS. Vt facilius intellegentiam consequamur, rerum similitudo proferenda est. Anima ita est ut uinum. Nam quemadmodum uinum pro uase in quo est habitum aut retinet aut amittit uiolentiam, proinde anima, si optimum et castum corpus offenderit, seruat naturam, sin alias, uelut amittit. Ita ergo cum mortale genus brutum atque inscium rerum omnium uagaretur, extitit quidam uir magnus in quo anima suam retineret naturam et qui intellegeret omnes homines habere in se quiddam diuinum, sed id uitio corporis opprimi atque deperire; quod si fuisset elicitum, maximas inde commoditates hominibus posse contingere.

COGNOVIT QVAE MATERIES ET QVANTA AD MAXIMAS RES OPPORTVNITAS IN ANIMIS INESSET HOMINVM. Materia non ad hoc ipsum materia est, quod materia uocatur, sed ad id quod inde fieri habet, materia est; opportunitas uero non accidit neque in altero est, sed in eadem materia est. Potest autem in ligno esse materies ad aliquid faciendum, sed, si putrescit, opportunitas in materia non est; similia et de reliquis materiis possumus dicere. Ergo non suffecerat inuenta in hominibus materia, nisi in eadem materie etiam opportunitas fuisset ad maximas res.

SI QVIS EAM POSSET ELICERE. Est ergo qui potest elicere, et est quod potest elici. Hoc deinde attendamus. Vnus potest uidere aliquid effici posse, non tamen etiam eflicere. Denique etiam istum sapientem et magnum uirum Cicero ait uidisse in hominibus materiem, sed dubitasse de effectu. Ait enim: 'si quis eam posset elicere'. Vtrumque tamen dat huic uiro, et intellegere et efficere; est enim et sapiens et eloquens.

ET PRAECIPIENDO MELIOREM REDDERE. Erat ergo in hominibus animus, sed ideo 'reddere' quia uidebatur amissus; erat bonus animus, et ideo ait 'praecipiendo meliorem reddere'. His causis igitur honestissimis, ut uidemus, iste quidam compulsus est ad eloquentiam, hoc est ad id unde nasci ad actus primum coepit eloquentia. Quae enim causa honestior quam homines bestiarum modo uiuentes praeceptis utilibus atque honestis ad humanam atque diuinam cognitionem traducere? Ergo istum uirum magnum atque sapientem quemcumque accipiamus; multi enim Saturnum, Platonem, Aristotelem atque alios uolunt intellegi, sed errant.

[p. 162 Halm] QVI DISPERSOS HOMINES IN AGRIS ET IN TECTIS SILVESTRIBVS ABDITOS RATIONE QVADAM COMPVLIT VNVM IN LOCVM ET CONGREGAVIT. Duas res supra posuit, honestissimas fuisse causas optimasque rationes, ut ad actus eloquentia nasceretur. Explicitis ergo honestissimis causis incipit ostendere optimas eloquentiae ad actus fuisse rationes. Et ut intellegas iam de causis esse dictum, 'ratione quadam', inquit, 'compulit unum in locum et congregauit'. Diximus rationem esse rei gerendae ordinem necessarium, ut puta, hoc primum debet fieri, hoc deinde, hoc tertio, ut nunc primo compelluntur homines, post congregantur, deinde in unamquamque rem inducuntur utilem atque honestam.

COMPVLIT VNVM IN LOCVM ET CONGREGAVIT. 'Compulit' quasi inuitorum est, iam uolentium 'congregauit'. Sed debemus scire quid sit 'compulit et congregauit', quasi ciuitatem fecit. Nam, ut supra diximus, ciuitas est collecta hominum multitudo ad iure uiuendum. Ergo eloquentia plurimum prodest: nam facit ciuitatem et quidquid utile atque honestum est insinuat.

ET EOS IN VNAM QVAMQVE REM INDVCENS VTILEM ATQVE HONESTAM. Cicero duplex esse honestum docet, unum illud solum atque purum, aliud quod cum utili iunctum sit. Sed solum illud apud paucos est, eos scilicet qui soli gloriae student nihilque ad sui utilitatem gerunt; quidquid sanciunt, consideratione boni malique generatim sanciunt, non gratia in eodem uersantium personarum. Honestum uero illud cum utili ideo honestum uocatur, quia id quod iunctum ac duplex est ab eo quod maius est nomen accipit. Verum illud honestum philosophorum est, hoc illorum sapientium, qui rei publicae student, qui in ciuitate uersantur. Quod quidem honestum utilitati semper adiunctum est et utilitas honestati. Hoc etiam Socrates ait, nihil esse utile quod non honestum sit, nihil honestum quod non utile sit. Sed ut ipsum intellegamus, rerum exempla proferenda sunt. Esse iudicem honestum est; iuncta est tamen utilitas honestati; nam nemo ei iniuriam facit, nemo seruis eius; prodest in posterum, liberis prodest. Amicis ergo si quid praestat, etiam utile est. Sed quamquam haec duo iuncta sint, non tamen ita mixta sunt ut uino aqua miscetur, scilicet ut secerni nullo modo possint, sed ita mixta sunt ut secerni posse uideantur, quem ad modum si fiat aceruus ex tritico et hordeo. Quamquam ergo duo haec mixta sint, tamen aliquo modo et secerni possunt. Etenim, si quid alicui praesto nec gratiam reposco, honestum est; at id ipsum quod praesto, si gratiam reposco, fit utile. Ergo primum sit illud solum honestum quod per se placet nulla adiuncta gratia; hoc medium honestum quod cum utilitate est; tertia sit commoditas, quae solis lucris intenta est abiecta omni honestate. Honestum uero philosophicum soli gloriae studet abiecta etiam utilitate. Nunc ergo, quoniam collectis hominibus et congregatis ciuitas facta est, quid debet persuaderi? quid hominibus insinuari? Non honestum illud solum quod philosophorum est, non commoditas, quae hominum perditorum est, sed illud medium honestum atque utile quod in omni re publica, quod in omni ciuitate uersatur.

[p. 163 Halm] PRIMO PROPTER INSOLENTIAM RECLAMITANTES. Nihil egerat eloquentia, si statim, ut insinuare coepit quid esset honestum atque utile, persuasisset. Sed ostendit magnas inesse uires eloquentiae, si ad id quod erat optimum traduxit inuitos. Et ne uideantur idcirco reclamasse quod res optima non esset, ideo ait 'propter insolentiam' et 'primo reclamitantes'.

Deinde ne eloquentiae quibusdam uenenis etiam ad malam rem traducti uideantur, PROPTER RATIONEM, inquit, ATQVE ORATIONEM STVDIOSIVS AVDIENTES. Ergo ubi ratio est et sapientia malitia Messe non potest. 'Rationem' ad sententiarum grauitatem referendam sciamus, 'orationem' ad ornamenta uerborum. EX FERIS ET IMMANIBVS MITES REDDIDIT ET MANSVETOS. Difficile est rem aliquam cuicumque tollere, difficilius aliam dare. Hic utrumque factum est: sublata est hominibus feritas atque immanitas, data humanitas et mansuetudo.

AC MIHI QVIDEM VIDETVR HOC NEC TACITA NEC INOPS DICENDI SAPIENTIA PERFICERE POTVISSE. Sunt multa quae solo habitu sui perfecta sunt, multa quae et habitu et usu; ut athleta si habeat corporis magnitudinem, non continuo perfectus est nisi ei et usus accedat; ut orator concepto totius scientiae habitu non continuo perfectus est, nisi ei et usus accedat; sapientia uero habitu sui perfecta est nec indiget uocis, id est usus. Sufficit ei autem intra animos contineri: usu ergo nihil consequitur. Et si quando concepta uerbis uoluerit indicare, non ideo sapiens sapientior fit quia indicat se sapientem, sed perfecta ac salua sapientia quiddam ei ad actus alios accedit. Ergo homines ex inmanibus ac feris mites redditi ac mansueti, paulatimque honestum atque utile didicerunt. Sed quia de exordio eloquentiae loquitur, uideamus utrum hoc sola sapientia fecerit an sapientia, sed cum eloquentia. Primo itaque cognoscere debemus quot modis quid persuadeat sapientia; et possumus intellegere multum hic eloquentiam ualuisse. Sapientia igitur sola duobus modis aliquid persuadet: aut cum tacet et aliquid facit, <quod> quia bonum est alter imitatur, id est, ut quidquid tacitus fecerit sapiens, id alter re, non uerbis ductus imitetur; aut cum aliquid faciendum uel non faciendum uerbis persuadet, et hoc duplici modo: nunc naturalibus uerbis, nunc per eloquentiam. Hoc loco negat tacitam sapientiam hoc perficere potuisse, negat inopem dicendi, id est, quae uerbis naturalibus uteretur, sed illam sapientiam quae iuncta esset eloquentiae.

AC MIHI QVIDEM VIDETVR HOC NEC TACITA NEC INOPS DICENDI SAPIENTIA PERFICERE POTVISSE. 'Perficere', inquit: alioqui plenae sapientiae officium est inuenire, ut supra: 'quo tempore', inquit, 'quidam magnus uidelicet uir et sapiens cognouit quae materies et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere'. Ergo animum in hominibus esse sapientia cognouit, ut congregarentur et in unam quamque rem utilem atque honestam inducerentur, sapientia quidem, sed eloquentia opitulante perfecit.

A CONSVETVDINE SVBITO CONVERTERET ET AD DIVERSAS VITAE RATIONES TRADVCERET.

Magna uis eloquentiae, si subito conuertit, et hoc est quod non potest [p. 164 Halm] sapientia; alioquin et sapientia perfacit, sed non subito. Et quod ait 'et ad diuersas uitae rationes traduceret', ut supra diximus, difficile est cuiuslibet rei consuetudinem tollere; hoc difficilius, alias etiam uiuendi persuadere rationes.

AGE VERO VRBIBVS CONSTITVTIS. Vt supra, cum de commodis eloquentiae loqueretur, hunc ordinem fecit, 'multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias'. Et quamquam hic homines ex inmanibus primo aequales facti, post etiam obsequi ultro coeperint, supra dictum tamen ordinem seruatum possumus inuenire. Primo itaque beneficiis eloquentiae ciuitates factae sunt, ut ait supra: 'multas urbes constitutas'. Ciuitas autem fieri dicitur cum homines unum in locum congregantur ad iure uiuendum.

VT FIDEM COLERE. Hic bella restinguuntur. Si enim cupiditas ad se explendam uiribus corporis abutebatur, quasi quaedam bella gerebantur; cum ergo fides colitur, aut id agitur, ne sint bella, aut restinguuntur illa quae fuerunt.

ET IVSTITIAM RETINERE DISCERENT. lustitia omnis a nobis circa alios est, ut unicuique meritum proprium tribuamus. Potest tamen hic quasi societas custodiri. lustis enim condicionibus societas facienda uel conseruanda est.

ET ALIIS PARERE SVA VOLVNTATE CONSVESCERENT. Iustitia aequales homines esse fecit; hic iam et minores se esse patiuntur sua etiam uoluntate. Possunt tamen hic amicitiae copulari: nostra enim uoluntate nulli obsequimur, nisi amici fuerimus. Antea autem si uiribus corporis cuncta agebantur, non sua uoluntate quisquam alteri paruit nec potuit amicus esse qui cogebatur.

AC NON MODO LABORES EXCIPIENDOS COMMVNIS COMMODI CAVSA. Perfectum est, inquit, eloquentia, ut libenter omnes laborem pro publica salute susciperent, ac non modo laborem susciperent, sed etiam uitam amitterent. Multum ergo egit eloquentia, ut illi uitam parui penderent qui iam dudum 'sibi uictu fero uitam propagabant'.

QVI TANDEM FIERI POTVIT? Quaeritur utrum homines ad has rationes uiuendi per naturam deducti sint an praeceptis uideantur adducti. Erat quidem in hominibus natura melior, sed oppressa corporis uitio ad malum declinauerat. Verum quia nihil uniformiter funditus existit, quin semper aliquid sit quo intellegamus quid in ceteris desit, iste quidem magnus uir ac sapiens cognouit bonam in hominibus naturam multumque esse profuturam, si praeceptis melior fuisset effecta. Ergo omne quod perfectum est natura et disciplina perfectum est. Sed quia iste primus uir disciplinam accipere non potuit, perfectus fuit natura et usu. Cum enim cognouit habitum suum, et diu secum pertractando cognouit esse in hominibus bonam naturam, quae ut perfecta esse posset praeceptorum adhibuit disciplinam. Ergo in hominibus fuit materies, id est natura, quam perfectam praecepta fecerunt inuenta per sapientiam, insinuata per eloquentiam.

PROFECTO NEMO NISI GRAVI AC SVAVI COMMOTVS ORATIONE. Quamquam natura fuerit apta ad perfectam uitam, tamen ipsam naturam praeceptis ait ad has uiuendi rationes esse perductam. 'Graui', inquit, 'ac suaui commotus oratione'. 'Grauitatem' ad sapientiam, 'suauitatem' ad eloquentiam referamus; [p. 165 Halm] immo 'grauitatem' ad sententias, 'suauitatem' ad uerborum omamenta referamus.

CVM VIRIBVS PLVRIMVM POSSET, AD IVS VOLVISSET SINE VI DESCENDERE. Omnis res a simili uincitur: ut puta, eloquens uincitur ab eo qui eloquentior fuerit; fortis non uincitur nisi ab eo qui fortior fuerit; astutus non uincitur nisi ab eo qui astutior fuerit. Animaduertendum ergo acumen Ciceronis: homines, inquit, fortissimi ad aequalitatem uiuendi non fortitudine, qua solet uinci inferior fortitudo, sed eloquentia deducti sunt. Ergo supra omnes uires eloquentia est, sed quae sit mixta sapientiae.

VT INTER QVOS POSSET EXCELLERE, CVM HIS SE PATERETVR AEQVARI. 'Excellere' uiribus scilicet. 'Cum his se pateretur aequari': ita supra: 'non ius aequabile quid utilitatis haberet acceperant'.

ET SVA VOLVNTATE. Non coacti uiribus corporis, sed in his iam fecerat eloquentiae persuasio uoluntatem.

AB IVCVNDISSIMA CONSVETVDINE RECEDERET. Non dixit 'a consuetudine recederet', sed 'a iucundissima', inquit. Omnium enim rerum etiam malarum apud gerentes iucundissima consuetudo est.

QVAE PRESERTIM IAM NATVRAE VIM OPTINERET PROPTER VETVSTATEM. Ergo hominum natura bona est, sed malitia per consuetudinem naturae uicem coeperat optinere.

AC PRIMO QVIDEM SIC ET NATA ET PROGRESSA LONGIVS ELOQVENTIA. Satis fecit propositioni suae: supra enim dixit: 'ac si uolumus eius rei quae uocatur eloquentia considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum'. Ita et hic: 'ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia uidetur'.

ET ITEM POSTEA MAXIMIS IN REBVS PACIS ET BELLI.

Ostendit diu eloquentiam profuisse. Verum quod ait 'maximis in rebus', ut supra: 'cognouit quae materies et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere'. Ergo maximae res pax atque bellum.

CVM SVMMIS HOMINVM VTILITATIBVS. Cum illa scilicet utilitate quae cum honesto est.

POSTQVAM VERO COMMODITAS QVAEDAM PRAVA VIRTVTIS IMITATRIX. Omne perfectum bonum, id est quo natura humanas res nullo adiuncto incommodo munerata est, duobus ad plenum constat, re ipsa et specie atque imagine sui.

Vt puta, mel habet rem, scilicet dulcedinem; habet speciem, id est colorem atque aspectum, quo quasi facie, ita ut est, dulce credatur. Ita uir fortis habet rem, uirtutem scilicet, habet speciem, id est pulchritudinem corporis. In distorta enim membra neque iuxta naturam sui competenter apposita uirtus non potest cadere, ut Vergilius et ceteri quoscumque fortes et pulchros etiam fuisse dixerunt. Sic uestis etiam habet rem, utilitatem texturae; habet speciem, gratiam scilicet circa aspectus faciem. Ergo ille nescio quis magnus uir ac sapiens et hi qui postea consecuti accepta uitae praecepta tenuerunt, ut perfecti essent, habuerunt rem, id est sapientiam, habuerunt speciem, scilicet eloquentiam. Qui homines quoniam ex merito uirtutis dignissima praemia consecuti sunt, id est, magistratus atque alias utilitates, multi, dum praemia sibi paria exoptant, re ignorata speciem solam sequi [p. 166 Halm] coeperunt, id est, praeterita sapientia solam dicendi copiam consecuti sunt. Praemiis itaque solis inducta commoditas re ignorata speciem coepit uirtutis imitari; atque ideo contigit ut mali mores adepti copiam dicendi circa incommoda rei publicae sola eloquentia, omissa sapientia, sint abusi.

Commoditas autem, id est praua uirtutis imitatrix, tertia illa est, honesto illi soli contraria.

PERVERTERE VRBES AC VITAS HOMINVM LABEFACTARE ADSVEVIT. Sic supra: 'bonine an mali plus attulerit hominibus et ciuitatibus'; his duobus enim res publica conflata est.

3

VERI SIMILLIMVM MIHI VIDETVR.

Nunc de incommodis eloquentiae locus incipit. Quaeritur autem qui fieri potuerit ut eloquentia mixta sapientiae, quae congregauit homines, quae persuasit utile atque honestum, quae urbes constituit, iura docuit, quae multum hominibus profuit, ut eloquentia, inquam, mixta sapientiae coeperit obesse hominibus et ciuitatibus; hoc scilicet fuit exordium malorum.

Primum urbibus constitutis necesse est creuisse easdem ciuitates propria siue uicina multitudine; in his deinde non omnes sapientes atque eloquentes fuisse, sed paucos, quamquam omnes hanc habendi materiem continerent. Necesse ergo erat ut auctis cumulatisque ciuitatibus sapientes homines atque eloquentes rem publicam gubernarent ipsiusque tantum curam gererent; occupatis itaque circa rem publicam sapientibus privatorum negotia callidi homines et dicaces agere ac tractare coeperunt. Et primum paruarum controuersiarum, post omnium fortunarum patroni fieri coeperunt. Qui cum interdum contra iustitiam malas causas defenderent, saepe etiam uincerent, coacti sunt sapientes illi rei publicae intenti ciuibus ac necessariis suis resistere contra illos callidos ac disertos qui adsiduitate dicendi notissimi populo atque amicissimi esse coeperant. Itaque isti callidi cum contra illos sapientes uiros dicerent, saepe pares, interdum superiores fuisse a populo iudicati sunt et digni haben coeperunt qui rem publicam gubernarent. Quibus postquam commissa res publica est, multa incommoda, multa naufragia contigerunt. Ita ergo factum est ut eloquentia, quae primum profuerat, sed mixta sapientiae, post sola multum offecerit utilitatibus rei publicae. At cum per hos male eloquentes cuncta gererentur, sapientes illi deturbati ea quae gerere consueuerant scribere coeperunt, hique habiti sunt philosophi, et per hos factum est ut usque ad nostram memoriam rerum honestarum memoria atque imitatio perueniret.

VERI SIMILLIMVM MIHI VIDETVR QVODAM TEMPORE.

Quoniam animo in praeteritis uersatur multasque in mentem reuocat facies rei publicae, confirmat opinionem suam, fuisse sine dubio tempus quo res publica a sapientibus gubernata sit, privatorum negotia a callidis hominibus, qui postea pares sapientibus interdumque meliores a multitudine iudicati commissam sibi rem publicam pessum dederunt.

NEC VERO AD PRIVATAS CAVSAS MAGNOS AC DISERTOS HOMINES ACCEDERE.

Ideo quia publica fuerunt anteponenda privatis: 'magnos' ad sapientiam, 'disertos' ad eloquentiam referamus.

ARBITROR ALIOS FVISSE NON INCALLIDOS HOMINES.

Callidi sunt qui dolo ac fraude exitum uirtutis imitantur.

CVM SAEPE MENDACIO CONTRA VERVM STARE HOMINES CONSVESCERENT.

Multo [p. 167 Halm] melius res ipsas nominauit quam si has in negotiis positas nominasset, ut puta 'cum saepe mendaci oratione contra causam ueram stare consuescerent'.

ITAQVE CVM IN DICENDO SAEPE PAR. 'In dicendo', inquit; ergo iam omissa est sapientia, si de sola dicendi copia iudicium est.

NONNVMQVAM ETIAM SVPERIOR VISVS ESSET. Ostendit uerum iudicium non fuisse, ubi uincere aliquis uidetur potius quam probatur.

FIEBAT VT ET MVLTITVDINIS ET SVO IVDICIO DIGNVS, QVI REM PVBLICAM GERERET, VIDERETVR. 'Multitudinis', inquit, 'iudicio': iam in multitudine uarietas ipsa uilis est. Quod autem ait 'suo iudicio', hoc quoque inritum est: quisnam autem de se potest aut debet habere iudicium? Ad postremum 'dignus uideretur, 'ut supra: 'itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam etiam superior uisus esset'.

HINC NIMIRVM NON INIVRIA, CVM AD GVBERNACVLA REI PVBLICAE TEMERARII ATQVE AVDACES HOMINES ACCESSERANT, MAXIMA AC MISERRIMA NAVFRAGIA FIEBANT.

In metaphora permansit: 'gubernaculum' et 'naufragia', utrumque nauis. Negat ergo cuiquam debere mirum uideri rem publicam pessum datam, cum ad eius regimen accesserint homines temerarii atque audaces. Hoc autem interest inter audacem et temerarium: audax potest interdum et pro bono accipi, temerarius non nisi malus. Audacia ergo duplex est. Nam et ille, qui in prosperis rebus temere aliquid adgreditur, audax est, et ille, qui prouisis rationibus fortiter aliquid incipit, audax est. Quoniam ergo audacia duplicem frontem habet, hic praemisit temerarium ut intellegeremus audacem; temeritas enim et inconsiderantia causae sunt, harum euentus audacia.

QVIBVS REBVS TANTVM ODII ATQVE INVIDIAE SVSCEPIT ELOQVENTIA.

Omnis causa habet euentum suum omnisque euentus causam. Vt puta, ignis cum in lignum inmissus fuerit idem lignum incendatur necesse est. Hic ignis in lignum missus causa est, causae uero euentus incendium. Ita ergo eloquentia primo odium contraxit; iam ex odio, id est ex causa, necesse est aliquis consequatur euentus. Ergo inuidia consecuta est: plerumque enim ex odio inuidia nascitur, plerumque, inquam: nam et alium habere potest euentum. Si enim hostem oderis, non inuides, sed inimicus es; si seruum oderis, non inuides, sed irasceris; non ergo semper odii est euentus inuidia. Sunt enim causae quae interdum non necessarios euentus habent, ut si pugno percutias et occidas, sunt item causae quae necessarios habent euentus, ut ignis missus in stipulam faciat incendium necesse est.

QVIBVS EX REBVS TANTVM ODII ATQVE INVIDIAE SVSCEPIT ELOQVENTIA. Postquam, inquit, res publica ab insipientibus et dicacibus administrari coepit, sapientes illi eloquentiam odisse coeperunt, et omisso studio rei publicae privatim atque otiose ea quae gerere in re publica non licebat litteris scriptisque exercere coeperunt. Atque ideo factum est ut usque ad nostram memoriam recti atque honesti memoria perueniret.

VT HOMINES INGENIOSISSIMI. Ingenium est uis quaedam naturaliter animis insita, suis uiribus praeualens. In ingenio itaque et sapientia est et eloquentia, ut in his est quos ingeniosissimos uocauit. Est in ingenio et sola eloquentia, ut supra: 'tum ingenio freta malitia'.

HOC VERO A PLERISQVE EORVM DESERTVM OBSOLEVISSE.

Absolute 'hoc uero', id est, status ille quo in re publica sapientes atque eloquentes homines uersabantur, omissus est atque in obliuionem redactus, illo praesertim tempore [p. 168 Halm] quo rei publicae periculis maxime fuerat succurrendum, et 'hoc' quasi per indignationem pronuntiandum. Quod uero ait 'a plerisque', recte: non enim omnes sapientes a re publica recesserunt. Nam Atheniensibus Solon leges scripsit, et quia norat multos esse in re publica corruptissimos, in exilium ultro profectus est. Scripsit isdem Atheniensibus leges et Draco, duorumque hominum legibus utuntur; Lycurgus etiam Lacedaemoniis leges scripsit. Non ergo omnes sapientes a re publica recesserunt, sed quia plerique recesserant, pauci reliqui facile aut cesserunt aut oppressi sunt.

NAM QVO INDIGNIVS REM HONESTISSIMAM ET RECTISSIMAM VIOLABAT STVLTORVM ET IMPROBORVM TEMERITAS ETAVDACIA.

Quando aliquid faciendum persuademus, ab honesto, ab utili, a possibili persuademus; interdum et necessarium ponimus. Isdem praeceptis etiam illam rem quae non sit facta reprehendimus, ut hic Cicero conqueritur sapientes a re publica recessisse, siquidem ut id non facerent suberat honestas: 'nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam uiolabat'; suberat utilitas: 'summo cum rei publicae detrimento', utique a re publica periculum submouere utile est; suberat possibilitas: 'stultorum', inquit, 'et improborum temeritas et audacia'; facile enim stulti ac temerarii superantur.

EÏ STVDIOSIVS ET ILLIS RESISTENDVM FVIT ET REI PVBLICAE CONSVLENDVM.

Hic quoque honestum atque utile seruauit. Honestum est enim improbis resistere, utile rem publicam, in qua sis, habere defensam.

4

QVOD NOSTRVM ILLVM NON FVGIT CATONEM.

Nostrum, id est Romanum. Nam reprehensio illa superior sapientium atque eloquentium de Graecorum principibus facta est, quod enim disertis ac dicacibus hominibus facile rem publicam cesserint; nunc uero uenit ad Romanos, quas ostendit ita sapientes atque eloquentes fuisse ut numquam rem publicam deseruerint, neque quicquam illis tantum disertis concessisse. Quod cum facit, praeponit Graecis Romanos seque per Romanos. Verum exempla cum proferimus non unum aliquod, sed quam multa possumus, cum decore tamen proferre debemus, ut nunc Cicero commemorato Catone statim alias subicit, simul quod in Romanorum laude unius hominis quamuis egregii non sufficit exemplum.

QVIBVS IN HOMINIBVS BRAT SVMMA VIRTVS, SVMMA VIRTVTE AMPLIFICATA AVCTORITAS, SVMMA, QVAE ET HIS REBVS ORNAMENTO ET REI PVBLICAE PRAESIDIO ESSET, ELOQVENTIA. Virtutem in artibus semper sapientiam accipiamus. Verum sapiens atque eloquens habere debet illam quae totam efficit auctoritatem; itaque si accedat sapientia, amplificatur auctoritas, si his duobus accesserit eloquentia, erit, qui haec potuerit habere, perfectus, ut hic maioribus nostris, Catoni, Laelio atque aliis tradit sapientiam, auctoritatem, eloquentiam.

QVARE MEO QVIDEM ANIMO NIHILO MINVS ELOQVENTIAE STVDENDVM EST. Meminimus in hac praefatione quattuor thesis esse: principalem illam, iungendam esse eloquentiae sapientiam, secundam illam, non multum prodesse rei publicae solam sapientiam, tamen prodesse, tertiam illam, numquam omnino eloquentiam solam prodesse rei publicae, nimium obesse plerumque. Postea de origine eloquentiae disseruit et quae eius circa actus natura fuerit disputauit, [p. 169 Halm] ostenditque primo eloquentiam profuisse, sed quam diu fuerit mixta sapientiae; post eandem eloquentiam repudiata sapientia maxima naufragia intulisse rei publicae magnumque exinde odium atque inuidiam contraxisse. Ne quis ergo aestimet eloquentiam semper esse fugiendam, quippe multa incommoda per hanc contigisse monstrauit necessario, quarta haec thesis est, studendum eloquentiae, sed quae sit mixta sapientiae: et est hic quasi exhortatio. In exhortatione uero deliberationis praecepta seruantur: tractatur utilitas, tractatur honestas, tractatur possibile. Vtilitas porro duobus generibus comprehenditur, si mala repellamus, si prospera consequamur; ergo hic tractat utilitatem ab utroque, et primo ut mala repellantur: SED EO VEHEMENTIVS, inquit, STVDENDVM EST ELOQVENTIAE, NE MALI MAGNO CVM DETRIMENTO BONORVM ET COMMVNI OMNIVM PERNICIE PLVRIMVM POSSINT.

Deinde quod bona consecuntur: CVM PRAESERTIM, inquit, HOC SIT VNVM, QVOD AD OMNIS RES ET PVBLICAS ET PRIVATAS MAXIME PERTINEAT. Postremo etiam ad solam privatam utilitatem descendit, et ibi utile atque honestum ipsis nominibus signat. HOC TVTA, inquit, quod utile est, HOC HONESTA, HOC INLVSTRIS, quod ex utili atque honesto est; HOC EODEM, inquit, VITA IVCVNDA FIET. Magna exhortatio, si quidem inter studia utilitatis atque honestatis circa eloquentiam comparandam, quae quidem studia multum habent laboris, etiam uitam futuram dicit esse iucundam. Superest ergo possibile, ut ostendat te eloquentiam posse consequi: SI, inquit, ELOQVENTIA NON SOLVM NATVRA NEQVE EXERCITATIONE, SED ETIAM ARTE CONSTAT; quoniam artem discere in nostra potestate est, possumus, inquit, eloquentiam consequi. In hac exhortatione est etiam auxesis; auget enim laudes eloquentiae. Auxesis porro duobus modis fit, ratione et comparatione. Auxit eloquentiam ratione ubi ait per hanc et publicas et privatas res administrari posse, per hanc uitam tutam, honestam, inlustrem, iucundam futuram, per hanc unumquemque rei publicae, sibi atque amicis prodesse posse; auget uero eloquentiam comparatione cum ait locutione sola fieri ut beluis omnibus antecellamus, cum alias inferiores beluis simus, praeclarumque esse si propter quod beluis praestas, hoc ipsis etiam hominibus antecellas, quod potent faeri si eloquens fueris. Nunc quoniam exhortationis atque auxesis praecepta monstrauimus, ad interpretationem in his positae orationis redeamus.

QVARE MEO QVIDEM ANIMO NIHILO MINVS ELOQVENTIAE STVDENDVM EST.

Quarta illa thesis: studendum est eloquentiae, sed quae sit mixta sapientiae. Et uerecunde 'meo', inquit, 'animo': ne quid sibi usurpasse uideatur, non dixit 'eloquentiae studendum censeo'. Sed quod ait 'nihilo minus', id est, quamquam multa incommoda attulerit rei publicae, taso men eloquentiae studendum est, sed ut ei sapientiam coniungamus.

ETSI EA QVIDAM PRIVATIM ET PVBLICE PERVERSE ABVTVNTVR. Magna exhortatio, cum ait 'quidam', ut, si pauci sunt, facile opprimi posse uideantur. 'Privatim et publice': res publica enim his duobus constat, hominibus et ciuitatibus. 'Peruerse abutuntur': obest enim rei publicae, quae prodesse debebat.

MAGNO CVM DETRIMENTO BONORVM ET COMMVNI OMNIVM PERNICIE.

Et hic optime exhortatur. Ne quis enim diceret, 'quid mea, si boni periclitantur?' recte addidit 'et communi omnium pernicie'. Ergo studendum est eloquentiae ne opprimamur.

[p. 170 Halm] NAM HINC AD REM PVBLICAM MAXIMA COMMODA VENIVNT, SI MODERATRIX OMNIVM PRAESTO EST SAPIENTIA.

Bene persuadet sapientiam iungendam esse eloquentiae, si rerum omnium moderatrix est. Ergo multa, inquit, ad rem publicam commoda ueniunt ex eloquentia uel sapientia. Sed quia multi propriis magis utilitatibus uolunt esse consultum, recte subdidit: HINC AD IPSOS, QVI EAM ADEPTI SVNT, LAVS, HONOS, DIGNITAS CONFLVIT, quae omnia et utilia sunt et honesta.

HINC AMICIS QVOQVE EORVM CERTISSIMVM ET TVTISSIMVM PRAESIDIVM COMPARATVR. Ostendit hic quid agat orator: sapiens enim cum eloquentia negotia suscepta non deserit, et inde fit ut commodis amicorum deesse non possit. Vt ipse Cicero in Verrinis: "et qui omne reliquum tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur, in his studiis laboribusque consumam".

AC MIHI QVIDEM VIDENTVR HOMINES. Diximus supra auxesin ratione et comparatione fieri: hic comparatio est hominum et beluarum et inter se hominum.

HOC SI FORTE NON NATVRA MODO NEQVE EXERCITATIONE CONFICITVR, VERVM ETIAM ARTIFICIO QVODAM COMPARATVR. Vt supra diximus, possibile hic tractatur, id est, posse ab hominibus per artem eloquentiam comprehendi. Necessario ergo priusquam eloquentiae praecepta traderet exhortatus est ab honesto, ab utili, a possibili, et debere ab hominibus et posse eloquentiam comprehendi.

SED ANTE QVAM DE PRAECEPTIS ORATORIIS DICIMVS, VIDETVR DICENDVM DE GENERE IPSIVS ARTIS. Omnis ars duplex est, id est, duplicem faciem habet secundum praeceptum sententiamque Varronis, qui ait "esse artem extrinsecus unam, aliam intrinsecus". Ars extrinsecus talis est quae nobis scientiam solam tradit, intrinsecus quae ita dat scientiam, ut illud ipsum quod scientia dat quibus rationibus faciamus ostendat. Ita illa ad scientiam solam proficit, haec ad scientiam quae in actu sit. Vt puta si dicam 'grammatica ars est gnara partium orationis, gnara syllabarum, gnara litterarum; per hanc discimus omnia uitia deuitare: haec cum dico cumque per hanc uitari uitia dico, non tamen quo modo uitentur ostendo. Artem illam extrinsecus doceo per quam sola scientia discitur; si autem dicam quae sint partes orationis, quae syllabae, quae litterae quibusque modis omnia illa constent, quo pacto uitia uitentur, tunc erit illa ars, cui est nomen intrinsecus, non quae ad scientiam nostram tantum proficit, sed quae in actu sit. Ergo et ars rhetorica duplex est; nam est extrinsecus et intrinsecus. Intrinsecus autem illa est quae nobis ad actus praecepta artis insinuat, extrinsecus porro quae nobis quid sit rhetorica demonstrat; quam cum demonstrauerit, scitnus tantum, sed exercere non possumus. Hanc itaque artem extrinsecus, quae solam scientiam parit, quinque rebus Turnus ostendit, genere artis, officio, fine, materia, partibus. Ipse etiam ostendit se de ea arte quae est extrinsecus [p. 171 Halm] esse dicturum. Intrinsecus uero artem, quae nobis ad actus praecepta dat, interim differre; ait enim: 'sed antequam de praeceptis oratoriis dicimus, dicendum uidetur de genere ipsius artis'. Quoniam primo artis generi satis faciendum est, quale genus rhetoricae artis sit, explicemus.

5

CIVILIS QVAEDAM RATIO EST. Vt supra promisimus, de genere artis rhetoricae nobis dicendum est. Genus, hoc ipsum quod sonat genus, uox est. Haec uox generis triplicem significantiam habet: est genus, id est patria, parentes, origo, sanguis, quo modo est illud: 'unde genus ducis?', est item genus sub quo multa similia ex eodem descendentia continentur, ut animal genus; etiam homo, equus, piscis animalia; sed horum omnium genus animal. Est tertium illud genus quo cuiuslibet rei qualitas indicatur, si dicas, 'cuius generis uestis', 'cuius generis factura'. In hoc genere artem rhetoricam ponit, id est, qualis uel quanta sit demonstrat. Et recte: si enim ars genus est illud, sub quo genere [artis] ars grammatica, ars dialectica, ars rhetorica sit, istae omnes artes in genere qualitatis sunt ponendae, quo quales uel quantae sint demonstrentur; ergo et rhetoricam in genere qualitatis ponit, quo qualis uel quanta sit demonstretur. Deinde debet attendere, ubi sit ars rhetorica, an sola sit, si pars, si aequalis, maior minorue sit. Atque ideo quia haec diligenter inspexit, rhetoricam ciuilis cuiusdam rationis partem dicit esse maiorem. Et quia ad genus artis rhetoricae descendimus, quae sit uel ubi sit, attendamus. Omnis patria quidquid agit, ciuilis ratio dicitur; haec ciuilis ratio duplex est, una quae res certas sollemni cursu ac sine ullo tumultu agit, et altera quae in lite ac disceptatione uersatur. Vt homo quidquid agit duobus modis agit, factis et dictis, ita ciuilis ratio est una in factis et dictis, sed quae facta et dicta in actu atque opere constituta sint; alia in factis et dictis, sed quae facta et dicta in iudicio uel quaestione uersentur. Ita una illa ratio in actu est atque opere, hanc uero alteram ciuilem rationem, quae in quaestione uersatur, scientiam nominauit: hic enim docetur quid iustum, quid utile, quid honestum sit. Haec rursus ciuilis ratio, id est scientia, in duobus est, in rhetorica, id est artificiosa eloquentia, et in sapientia, id est rerum conceptione ex natura ueniente; [sed] quia orator plus per eloquentiam gerit, idcirco rhetoricam ciuilis rationis partem esse dixit, sed quia duplex est, cuiusdam rationis partem: nam est ibi et sapientia. Et ut genus exprimeret rhetoricae, partem amplam magnamque esse confirmat.

CIVILIS QVAEDAM RATIO EST, QVAE MVLTIS ET MAGNIS EX REBVS CONSTAT.

Cum dicit 'quaedam ratio', ostendit duplicem esse, unam quae in opere constituta sit, alteram quae in quaestionibus; quam rationem ciuilem, in qua rhetoricam ponit, ut supra diximus, scientiam debemus intellegere. Et quod ait 'multis et magnis ex rebus constat', notum est enim quam crebris et de [p. 172 Halm] quam magnis rebus iudicia uel quaestiones habeantur.

Parum ergo fuerat dixisse 'multis ex rebus', nisi addidisset 'et magnis'.

EIVS QVAEDAM MAGNA ET AMPLA PARS EST ARTIFICIOSA ELOQVENTIA.

Cum ait 'quaedam pars', ostendit eloquentiam et scientiam ex duplici constare, id est, ex sapientia et artificiosa eloquentia, sed eloquentiam partem esse maiorem. 'Et certas magna', inquit, 'et ampla pars'. Magnum est quod in cumulum sui et magnitudinem crescit, amplum, quod late patet et per multa diffunditur; ita et supra: 'quae multis et magnis'. 'Magnum' ita ibi, ut hic posuit, 'multum' uero ad amplitudinem referamus. 'Magna et ampla pars', inquit, 'artificiosa eloquentia': non eloquentia solum, sed 'artificiosa eloquentia', quae rhetorica uocetur.

NAM NEQVE CVM HIS SENTIMVS, QVI CIVILEM SCIENTIAM ELOQVENTIA NON PVTANT INDIGERE. Diximus supra partem illam ciuilis rationis, quae in iudiciis uersetur, scientiam uocari hancque ex duplici constare, sapientia scilicet et artificiosa eloquentia. Quare nunc se ab his dissentire dicit qui horum altero scientiam ciuilem constare dicunt: 'nam neque', inquit, 'cum his sentimus qui ciuilem scientiam eloquentia non putant indigere'. Multi, inquit, dicunt ciuilem scientiam sine eloquentia constare posse - cuncta enim per naturam, id est per sapientiam, facile posse cognosci -, multi autem dicunt ciuilem scientiam sola eloquentia constare posse, illudque esse iustum uel iniustum quod eloquentia potuerit persuadere. Sed ego, inquit, ab utrisque dissentio: nam ciuilis scientia et ex sapientia constat, qua cuncta sentimus, et ex eloquentia qua id quod sentire possumus explicamus. Sed quia eloquentia posita in re publica facilius quod fuerit adgressa persuadet, idcirco eam in ciuili scientia partem dixit esse maiorem.

QVI EAM PVTANT OMNEM RHETORIS VI ET ARTIFICIO CONTINERI. Ergo omnis ciuilis scientia sola rhetorica non potest contineri: rhetorica enim ciuilis scientiae pars est.

Quod autem ait 'ui et artificio', artificium est quo ad aliquid citius faciendum per praecepta formamur. Iam id quod ex artificio conficitur uis est; ergo hic 'rhetoris ui', inquit, ostenditque unde uis illa descendat: 'et artificio contineri'.

QVARE HANC ORATORIAM FACVLTATEM. Artificiosam eloquentiam facultatem oratoriam uocauit; arte enim unius cuiusque rei facilitatem consequimur, et haec eadem uis est quae, ut supra diximus, ex arte colligitur.

[p. 173 Halm] OFFICIVM AVTEM EIVS FACVLTATIS VIDETVR ESSE ADPOSITE DICERE AD PERSVASIONEM, FINIS PERSVADERE DICTIONE.

Officium est unius cuiusque personae actus congruens secundum mores ciuitatis. Ergo officia pro personis diuersa sunt: aliud enim est officium patris, aliud amici, aliud, ut ad rem redeamus, oratoris. Officia uero omnia ad finem spectant; finis quoque ad officia refertur. Nam neque officium recte definiri potest sine admixtione finis, neque finis sine officii coniunctione, et hoc in omnibus personis ac rebus, ut hic Cicero in definiendo oratoris officio finem nectit officio; ait enim 'officium autem eius facultatis uidetur esse dicere adposite ad persuasionem'. Ergo officium oratoris est dicere, sed 'adposite ad persuasionem', ubi iam finis admixtio est, id est persuasionis. Nam solum 'dicere' non bene officium definit oratoris; potest enim esse multorum; nam et poetae et philosophi dicunt. Itaque oratoris officium plenissime finis admixtione declarauit. Deinde finem oratoris officii ait esse persuadere, sed non satis plene finem oratoris ostenderat, si solum 'persuadere' posuisset; nam persuadetur tabulis, tormentis, testibus multisque aliis rebus. Ergo ut finem proprium oratoris declararet, fini adiunxit officium; ait enim 'finis est oratoris officii persuadere dictione'; 'dictione', inquit, quod est oratoris officium. Ita, inquit, et medici officium est curare, sed quia multi et incantatione et ligatutis curant, 'curare', inquit, 'sed adposite ad sanandum'. Ergo ut euidentius officium medici demonstraret, finem quoque iunxit officio, id est curationi sanitatem. Deinde finis est medicinalis officii, inquit, sanare, sed quia multi item sanant, addidit 'sanare curatione'. Ita ergo semper officium et finis sine altero exprimi non possunt; hanc tamen distantiam dicit esse inter officium et finem, ut in officio quid agendum sit, in fine quid complendum sit considerare debeamus. Hic Marcomannus errauit, qui dixit finem oratoris officii non esse persuadere, nec finem medicinalis officii sanare - etenim saepe oratorem non persuadere et medicum non sanare - ideoque addidit: "quatenus rerum condicio personarumque patiatur". Sed non intellexit Ciceronem, qui finem in rebus ipsis posuit, non in euentu, id est, qui finem in officio constituit et in his ipsis rebus quae dum in officio sunt ad finem tendunt. Quare et oratoris officii finem esse completum si adposite ad persuasionem dicat, et medicinalis officii finem esse completum si quidquid ad sanitatem spectare uidetur adhibuerit. Marcomannus itaque finem non in rebus, sed in euentu collocauit.

MATERIAM ARTIS EAM DICIMVS, IN QVA OMNIS ARS ET EA FACVLTAS, QVAE CONFICITVR EX ARTE, VERSATVR. Res interdum specialiter definimus, cum, quid sint, ab isdem ipsis incipimus demonstrare, ut paulo ante definiuit genus, officium, finem, in arte scilicet rhetorica. Interdum quo clarius rem definiamus a genere incipimus eius rei quam definimus, sed a genere quod uicinum sit, non ualde remotum, ut nunc Cicero, cum materiam artis rhetoricae demonstraturus sit, non a materiae definitione coepit, sed a materia artis. Primum autem genus est materia. Materia porro in duas species diuiditur: est autem materia artis, est non artis. Rursus materia artis diuiditur in artes plurimas, [p. 174 Halm] grammaticam, dialecticam, rhetoricam aliasque multas:

IMG 1

Ergo a materia artis, quae medio supra est, incipit, ut definiat materiam artis rhetoricae. 'Materiam', inquit, 'artis'; ut genus esset, non addidit rhetoricae. Verum quod ait 'eam dicimus', ostendit artis omnem materiam in duobus esse, id est in eo ubi facit aliquid, et in eo unde facit: ut puta, fabri materia est in eo, ubi facit, id est ferrum quod tundit; est item fabri materia et in eo unde facit, id est ferrum de quo tundit. Ita et medici materia est ubi facit, morbus ac uulnera, item unde facit, instrumenta quibus curat. Sic et materia rhetoricae artis potest in eo esse ubi facit, id est in deliberatione, demonstratione, iudiciali; potest et in eo esse unde facit, id est in argumentis, quaestionibus et in reliquis materiae necessariis. Verum Cicero generaliter materiam artis illam dicit in qua omnis ars et facultas ueniens ex arte uersatur, id est ubi fit, non unde fit, ut medici materia sit morbus ac uulnera, fabri ferrum quod tundit, rursus rhetoricae artis materia sit deliberatio, demonstratio, iudicialis, non argumenta et illa omnia quibus materia rhetoricae artis impletur. Verum quod ait 'in qua omnis ars et ea facultas quae conficitur ex arte uersatur', cum accipimus alicuius rei artem, necesse est nos aliquid ex ea consequi. Quare id quod ex arte conficitur, ut supra docuimus, facultas dicitur; cuncta enim per artem facilius transiguntur.

HAS AVTEM RES ALII PLVRES, ALII PAVCIORES EXISTIMARVNT.

Eas res scilicet, in quibus materia artis rhetoricae consistit. Sunt autem, ut Aristoteli et Ciceroni placet, tres, id est triplex materia, demonstrativa, deliberativa, iudicialis; itaque quantum ad materiam rhetoricae artis spectat, hoc plenum est. Iam quidquid plus est a pleno plus intellegitur, quidquid minus, a pleno minus intellegitur. Verum quod plus est, dupliciter plus est, aut in eo ubi modus est, aut in infinito. Et ideo addidit, praeter illud quod dixit, 'alii plures existimarunt'.

NAM GORGIAS, inquit, LEONTINVS, ANTIQVISSIMVS FERE RHETOR, OMNIBVS DE REBVS ORATOREM OPTIME POSSE DICERE EXISTIMAVIT; HIC INFINITAM ET INMENSAM HVIC ARTIFICIO MATERIAM SVBICERE VIDETVR.

Ergo illi qui in pluribus rebus rhetoricam materiam constituunt, exhortationem et consolationem in rerum generibus ponunt, id est in materia rhetorica; sed quia orator in ciuili ratione uersatur, consolatio porro privatorum est, consolari amici est potius quam oratoris, deinde quia officium oratoris est persuadere dictione, exhortatio siue dehortatio ad materiam non pertinent oratoris. Cum enim exhortor, nihil persuadeo, sed uolentem aliquid ut magis uelit instigo; et cum dehortor, nolentem aliquid non tunc primum persuadeo ut nolit, sed ut magis nolit instigo. Ergo necessario exhortationem et consolationem Tullius a materia rhetoricae artis separauit. Item illi, qui res pauciores rhetoricae materiae tribuunt, demonstrationem tollunt. Dicunt enim in demonstratione nihil persuadere oratorem (cum re uera persuadeat), sed falso: nam cum aliquem uituperamus siue laudamus, ut apud omnes talis habeatur qualem demonstramus, sine dubio persuademus. Ergo Cicero Aristotelen secutus triplicem materiam esse dicit oratoris offacii, demonstrativam, deliberativam, iudicialem, sed has materias in publicis causis constituit hisque personas certas tribuit; quare has tres res definit in ciuili negotio positas cum certae significatione personae. Demonstratio est, inquit, certae personae aut laus aut [p. 175 Halm] uituperatio; deliberatio est, inquit, quae posita in publicis causis adsertionis suae sententiam dicit; iudicialis est, inquit, quae in iudicio ciuili posita duo agit, aut accusat aut petit; contra aut defendit aut negat.

NAM GORGIAS LEONTINVS, ANTIQVISSIMVS FERE RHETOR.

Hic oratorem dixit de omnibus rebus optime posse dicere; qui, ut uidemus, a pleno excussit et excessit non ad id quod habet modum, sed in infinitum. Denique hoc ipse Cicero ostendit: 'hic infinitam', inquit, 'et inmensam huic artificio materiam subicere uidetur'.

ARISTOTELES AVTEM, QVI HVIC ARTI PLVRIMA ADIVMENTA ATQVE ORNAMENTA SVBMINISTRAVIT. Duo, quae oratori maxime sunt necessaria, Aristoteli circa scribendam artem dedit, inuentionem et elocutionem: adiumentum enim de inuentione uenit, ornamentum de elocutione. Hic ergo Aristotelis sententiam sequitur; nam rhetoricam materiam triplicem constituit, demonstrativam, deliberativam, iudicialem.

6

NAM HERMAGORAS QVIDEM NEC QVID DICAT ATTENDERE, NEC QVID POLLICEATVR INTELLEGERE VIDETVR. Scimus Ciceronem materiam rhetoricae artis triplicem constituere, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, hocque etiam Aristoteli placuisse. Quare superius reprehendit eos qui oratori infinitam materiam constituerant, reprehendit eos qui addiderant exhortationem et consolationem, reprehendit et eos qui subtraxerant demonstrationem. Nunc etiam Hermagoran, qui aeque artes scripsit, confutat ac lacerat, dicitque hunc uehementer errasse, quod materiam oratoris in duas partes diuidat, in causam et in quaestionem, quorum unum dicit esse oratoris officii, causam scilicet, aliud longe ab oratore remotissimum et nec ab ipsis philosophis diligenter comprehensum, scilicet quaestionem.

NAM HERMAGORAS QVIDEM NEC QVID DICAT ATTENDERE, NEC QVID POLLICEATVR INTELLEGERE VIDETVR. Duobus modis reprehendit Hermagoran, quod non perspexerit rei illius uim quae omnino longe remota est ab oratoris officio, id est quaestionis, et quod uideatur de se polliceri ea quae oratori adtribuit ad dicendum. Hoc quoque duobus modis reprehendit; nam errauit, inquit, si non quod omnis orator, sed quod ipse possit, ad materiam rhetoricae artis adplicuit. Deinde, inquit, nec ipse potuit; nam numquam illum ex arte dixisse omnes uidemus. Ergo quoniam duo diximus in Hermagora reprehendisse Ciceronem, quod rem non adtenderit, quod multum de se uideatur esse pollicitus, primo eum demonstrat rem quam oratori attribuerit non uidisse; sed ante quam id ostendamus, quid sic causa, quid quaestio uideamus. CAVSAM ESSE DICAT, QVAE HABEAT IN SE CONTROVERSIAM IN DICENDO POSITAM CVM PERSONARVM CERTARVM INTERPOSITIONE. Causam, inquit, hanc esse dicit, controuersiam in dicendi contentione positam cum certis personis: QVAM, inquit, CAVSAM NOS QVOQVE ORATOR' DICIMVS ATTRIBVTAM. Nam HVIC, inquit, CAVSAE TRIA GENERA SVPPONIMVS: IVDICIALE, DELIBERATIVVM, DEMONSTRATIVVM. Quaestionem porro hanc esse dicit, controuersiam quidem in dicendo positam, sed sine certis personis, quae scilicet rhetorica dictio uocatur. [p. 176 Halm] Thesis porro duplex est, theoretice et practice; theoretice est quae diuina cognoscit, practice, quae in hominum negotiis et ciuili disceptatione uersatur. Ergo primo adserit Hermagoran uim rei quam oratori attribuat non uidisse: nam thesin oratoris materiam non esse persuadet. Quae cum duplex sit, theoreticen magis exaggerat, nec paruis aut leuibus quaestionibus, sed infinitis: 'uerine sint sensus, quae sit mundi forma, quae sit solis magnitudo'. Sed quare et practicen thesin posuit, id est 'ecquid sit bonum praeter honestatem'? Thesin quidem Cicero materiam oratoris esse non dicit illamque theoreticen omnino remouet, practicen autem thesin dicit ab oratore tractari, sed ut argumenti locum teneat, non materiae. Ergo ita tollit oratori practicen thesin ut materia eius non sit, liceat autem ei pro argumento proferre.

ECQVID SIT BONVM PRAETER HONESTATEM. Stoici dicunt honestatem solam bonum esse; iam multi disputant, utrum et utilitas bonum sit, utrum et dignitas bonum sit.

VERINE SINT SENSVS, ut Lucretius negat esse ueros sensus odoris, uisus, tactus, saporis, auditus. QVAE SIT SOLIS MAGNITVDO: utrum tantus sit quantus uidetur, an maior uel multo minor. QVAE SIT MVNDI FACIES: multi enim dicunt mundum in modum sphaerae esse collectum, multi oblonga rotunditate esse formatum, multi plana facie, multi quadrata, multi in camerae modum, scilicet ut sub terra non sit similis ac supra caput est mundi fides.

QVAS QVAESTIONES PROCVL AB ORATORIS OFFICIO REMOTAS FACILE OMNES INTELLEGERE EXISTIMAMVS. Bene ait 'ab oratoris officio remotas': oratoris officium enim est negotium ciuile tractare. Non tamen dixit 'ab oratore remotas': potest enim orator, postquam proprio officio satis fecerit, etiam philosophiae operam dare.

NAM QVIBVS IN REBVS SVMMA INGENIA PHILOSOPHORVM PLVRIMO CVM LABORE CONSVMPTA INTELLEGIMVS. Quando aliquid negamus aut tollimus, quare id facimus demonstrare debemus, ut nunc Cicero ab oratoris materia tollit thesin et probat se recte tollere. Nam, inquit, res illas in quibus philosophi ingeniosissimi magno cum labore uersati sunt, has oratori quasi paruas partes adplicare dementiae est, oratori scilicet qui aegre suum quoque implet officium.

QVOD Sl MAGNAM IN HIS HERMAGORAS HABVISSET FACVLTATEM. Ostendit iam Hermagoran, quod primum fuit, uim rei illius non uidisse quam ad oratoris materiam quasi paruum aliquid adplicarat. Nunc illud aliud tractat: NEC QVID POLLICEATVR INTELLEGERE VIDETVR. Et ostendit as primo non recte eum fecisse, si ex eo quod ipse posset in ceteros praecepta constituerit. 'Quod si', inquit, 'magnam in his Hermagoras habuisset facultatem, uideretur fretus sua scientia falsum quiddam statuisse de oratoris officio'. Deinde nihil illum potuisse confirmat, simulque illi et rhetoricam et philosophiam tollit; practice enim rhetoricae est, theoretice philosophiae. NVNC VERO, inquit, EA VIS EST IN HOMINE, VT EI MVLTO RHETORICAM CITIVS QVIS ADEMERIT QVAM PHILOSOPHIAM CONCESSERIT. QVOD SI MAGNAM IN HIS HERMAGORAS HABVISSET FACVLTATEM STVDIO ET DISCIPLINA COMPARATAM. Ostendit quibus rebus facultatem totius scientiae consequamur: [p. 177 Halm] 'studio', inquit, 'et disciplina'. Studium est animi consensus ad aliquid, disciplina est praecepta, quibus acceptis id quod desideramus implemus; itaque studium in nobis est, praeceptum extra nos, sed ad nos.

NEQVE EO, QVOD ARS EIVS, QVAM EDIDIT, MINI MENDOSISSIME SCRIPTA VIDEATVR. Ea uis est, inquit, in Hermagora, ut ei citius quiuis adimat rhetoricam quam philosophiam concedat. Sed non, inquit, ideo hoc dixi quo mihi ars eius, quam edidit, mendosissime scripta uideatur. Iam cum ait 'non mendosissime', non negat mendose. Et quoniam dixit esse aliquid in eius artibus quod sit probandum, quippe quae non mendosissime scriptae sunt, ait eum multa ex antiquis artibus collegisse, ut si quid forte probabile est alienum sit. Deinde quam astute ibi Hermagorae dat ingenium et diligentiam, ubi sibi de alienis multa conquirit; alioquin, ubi propria eius inuenta perscribit, nihil illi horum dat, quin immo multa tollit, cum ait: "et nonnihil ipse quoque novi protulisse".

VERVM ORATORI MINIMVM EST DE ARTE LOQVI, QVOD HIC FECIT, MVLTO MAXIMVM EX ARTE DICERE. Orator duo habere debet, ut artem tradat dicendi, ut ipse ex arte dicat; sed officium eius hoc uerum est, ut ex arte dicat. Illud autem accidens, ut artem dicendi tradat, quod rhetoris officium solum est. Ergo non quidem mihi Hermagoras uidetur mendosissime artes scripsisse; sed oratori maximum illud est, non ut artem tradat, quod rhetoris proprium est, sed ut ex arte dicat, quod oratori maxime est necessarium. Tollit ergo Hermagorae exercitationem ex arte dicendi; QVOD EVM, inquit, MINIME POTVISSE OMNES VIDEMVS. 'Minime', inquit, 'potuisse': nec hoc illi dat, ut quomodocumque potuerit. Ergo si nec sapiens fuit nec dicendi peritus, rede 'nec quid dicat attendere nec quid polliceatur intellegere uidetur'. Orator enim uir bonus esse debet et dicendi peritus. Deinde conclusio: quare conuicta Hermagorae et refutata sententia superest ut materiam rhetoricae illam, quae et Aristoteli placuit, constituamus, triplicem scilicet, iudicialem, deliberatiuam, demonstrativam.

7

PARTES AVTEM EAE QVAS PLERIQVE DIXERVNT. Meminimus de arte extrinsecus quinque res Ciceronem se spopondisse dicturum: de genere artis rhetoricae, de officio, de fine, de materia, de partibus. Itaque quoniam quattuor res explicitae sunt, hoc extremum est, ut de partibus disseramus. Partes sunt eae, inquit, quas plerique dixerunt'. Multa Cicero ab aliis recte in artibus posita secutus est, ut paulo ante Aristotelis sententiam secutus triplicem materiam rhetoricae artis esse dixit, iudicialem, deliberatiuam, demonstratiuam; itaque et nunc 'partes', inquit, 'quas plerique dixerunt'. Alii enim partes septem, multi quattuor, sed plerique quinque esse dixerunt. Eorum et sententiam Cicero secutus quinque partes esse confarmat: inuentionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem. Inuentionem esse dicit ad negotii fidem aut uerarum rerum aut ueri similium excogitationem; sed orator in ueri similibus maxime uersatur.

Duo [p. 178 Halm] enim genera sunt argumentorum, necessarium et probabile; necessarium in ueris rebus est, probabile in ueri similibus. Dispositionem dicit esse ut inuenta locis necessariis per ordinem disponamus. Elocutionem porro in duobus ponit, in idoneis uerbis et in sententiis, scilicet ne in uerbis singulis barbarismus sit, ne in pluribus soloecismus, deinde siue uerba siue sententias ut competenter inuentionibus dispositis applicemus. Memoriam uero illam esse dicit, ut circa inuentiones retinendas argumenta uel uerba firmiter concepta teneamus. Ergo dicentis haec memoria est, non legentis.

Deinde PRONVNTIATIO EST, inquit, EX RERVM ET VERBORVM DIGNITATE VOCIS ET CORPORIS MODERATIO, id est ut rem magnam dicturus pompam corporis uocisque praepandas, ut rem humilem dicturus haec eadem moderatius ostentes. Pronuntiatio ergo in duobus est, in uoce et in corpore; corpus uero duo habet, motum sui et uultum, quo scilicet ad negotium composito saepe rebus addimus aut detrahimus dignitatem.

NVNC HIS REBVS BREVITER CONSTITVTIS EAS RATIONES, QVIBVS OSTENDERE POSSIMVS GENVS, OFFICIVM, EINEM RHETORICAE ARTIS, IN ALIVD TEMPVS DIFFEREMVS. Iam quinque res quas se de arte extrinsecus dicturum esse promiserat exsecutus est: ostendit enim quod esset genus anis rhetoricae, quod officium, qui finis, quae materia, quae partes, quibus omnibus cognitis scimus tantum quid sint, nihil tamen nobis ad actus prosunt. Harum tres res semper in sola scientia sunt, id est genus, officium, finis. Et ideo se alio tempore de his dicturum esse promittit; ad praecepta enim artis rhetoricae minime pertinent, ut ipse ait: NAM ET VERBORVM MVLTORVM INDIGENT, quippe de his longa est disputatio, ET NON TANTOPERE AD ARTIS DISCRIPTIONEM ET PRAECEPTA PERTINENT. Verum de duabus rebus dicturus est, de materia ac partibus, quae iam dudum, tantum ut sciremus quid essent, edocuit; nunc in has praecepta dat, scilicet ut harum rerum non solum scientiam, sed etiam actus habeamus. Ergo ostendit eum qui artem rhetoricam scribat de duabus reliquis rebus, de materia artis ac partibus, satis esse dicere. EVM AVTEM, inquit, QVI ARTEM RHETORICAM SCRIBAT, DE DVABVS RELIQVIS REBVS, MATERIA ARTIS AC PARTIBVS, SCRIBERE OPORTERE EXISTIMAMVS.

AC MIHI QVIDEM VIDETVR CONIVNCTE AGENDVM DE MATERIA AC PARTIBVS.

Recte ait 'coniuncte agendum'; partes enim sine materia esse non possunt. Nisi enim aut controuersiam aut deliberativam aut demonstrativam dicamus, quae materiae sunt, inuentione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, quae partes sunt, uti non possumus; coniuncte ergo agendum est de materia ac partibus. Itaque ostendit primo quod esset genus artis rhetoricae, quod offacium, qui finis, quae materia, quae partes. Ex his tria in aliud tempus distulit, id est genus, officium, finem, atque ideo de duobus reliquis quae ad praecepta pertinent se ait esse dicturum, de materia scilicet ac partibus. Partes porro quinque sunt, inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio; harum solam inuentionem in duobus libris tractat et in hanc praecepta tradit. Pauca etiam de elocutione commemorat, reliqua [p. 179 Halm] uero ne contingit quidem, id est dispositionem, memoriam, pronuntiationem. Ergo quoniam de sola inuentione dicturus est et quia in omni causarum genere inuentio plurimum ualet, incipit de inuentione tractare.

8

OMNIS RES, QVAE HABET IN SE POSITAM IN DICTIONE AC DISCEPTATIONE ALIQVAM CONTROVERSIAM, AVT FACTI AVT NOMINIS AVT GENERIS AVT ACTIONIS CONTINET QVAESTIONEM. Vt diximus, tractatus incipit inuentionis. Et primum hoc debemus scire compendium, quod omnis inuentio quinque locis constat. Debemus enim primo considerare quae sit constitutio, deinde simplexne sit causa an duplex; tertio, scripti an rationis; quarto, quae causae quaestio, quae ratio, quae iudicatio, quod farmamentum; quinto, ut omnes causae partes nobiscum pertractemus. Deinde partes orationis, principium, narratio, diuisio, confirmatio, confutatio, conclusio. Ergo, ut se ordo habet, primum de constitutione dicemus. Hoc tamen animaduertamus, quod Cicero hos quattuor Status rationales constitutiones' uocet atque hos semper in omnibus negotiis dicat esse principales, id est coniecturam, finem, qualitatem, translationem. Has ergo constitutiones appellauit, illos autem alios quattuor legales non constitutiones, sed 'status' uocat nec umquam horum aliquem principalem dicit esse posse. Sed ut originem statuum melius nosse possimus, formam similitudinis attendamus.

Omnis constitutio sic est ut aspectus. Aut enim aliquid uidere uolumus nec uidemus, et est coniectura; aut cum uidemus aliquid et quaerimus quid sit, et est fanis; aut cum uidemus quid sit, et quaerimus quale sit, et est qualitas. Translatio porro ab hac similitudine uidetur esse remota. Igitur constitutionem esse dicit quaestionem ex qua causa nascitur; quaestio est uox intentionis et negationis, id est 'fecisti' 'non feci' aut 'iure feci'. In hac ergo quaestione semper sit necesse est constitutio. Causa est uero quae nascitur ex quaestione, id est an fecerit, an recte fecerit; hoc tamen tenere debemus, quod a Cicerone et causa et quaestio ad eandem significantiam proferatur, ut nunc causam pro quaestione, nunc quaestionem pro causa ponat. Itaque constitutio facile inueniri potest, si extremam partem thematis attendamus. In qua cum intentionem ex nostra persona proposuerimus, debemus attendere quid ad intentionem competenter responderi possit; tunc in responsione constitutionem necesse est inueniri.

OMNIS RES, QVAE HABET IN SE POSITAM IN DICTIONE AC DISCEPTATIONE ALIQVAM CONTROVERSIAM. Recte 'in dictione ac disceptatione'; sunt enim multae controuersiae non dictione, ut opificum. Verum quod ait 'quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controuersiam', dictio potest esse demonstrativa materia, disceptatio uero deliberativa et iudicialis. Deinde dictio potest esse narratio, ut ipse ait DICENDO EXPLANANDA SVNT OMNIA, disceptatio uero quaestiones; ibi enim totius controuersiae pugna uersatur. Ergo quaecumque res posita in dictione ac disceptatione facit aliquam controuersiam, necesse est habeat quaestionem, id est constitutionem aut facti aut nominis aut generis aut actionis. Et primum rebus indicat quaestiones [p. 180 Halm] siue constitutiones; post his dabit nomina partim ex rebus sumpta, partim ex modo actionis. Ita nunc rebus indicat constitutiones, cum ait in omni controuersia aut facti aut nominis aut generis aut actionis quaestionem esse oportere; de his enim rebus sit quaecumque controuersia necesse est. Sed ante quam nomina det constitutionibus, definit quid sit constitutio uel unde nascatur: quaestionem, inquit, ex qua nascitur causa, hanc constitutionem uocare debemus. Quaestionem porro esse diximus uocem utriusque partis, id est 'fecisti', 'non feci', uel 'recte feci'; causam uero illam, an iuste fecerit. Hoc etiam diximus, quod Cicero idem uelit quaestionem esse quod causam, et quod his circa eandem significantiam communiter utatur. Denique statim demonstrauit se his uti communiter.

EAM IGITVR QVAESTIONEM, EX QVA CAVSA NASCITVR.

Hic primam fecit quaestionem; deinde ubi ostendit quid sit constitutio, ait: CONSTITVTIO EST PRIMA CONFLICTIO CAVSARVM EX DEPVLSIONE INTENTIONIS PROFECTA, CVM FACTI CONTROVERSIA EST. Incipit constitutionibus nomina dare.

'Cum facti', inquit, 'controuersia est'. Id debemus facta intellegere quod dicta: ut enim utrum aliquid factum sit quaeritur, ita et utrum aliquid dictum sit potest quaeri. Quare huic constitutioni, quoniam incerta et non apparentia coniecturis uel suspicionibus indagantur, recte coniecturae nomen imposuit. Alii hanc constitutionem realem uocarunt, quod enim quaeratur utrum res de qua agitur facta esse uideatur, alii στασιάζον Graeco quidem uocabulo, quod enim de incerto inuestigando maximum certamen habeatur [unde et 'stadium' dicitur, quod ibi exerceantur certamina].

Sed Cicero constitutioni huic ex modo actionis nomen imposuit; in hac autem constitutione modus actionis hic est, quod res coniecturis quaeritur. Ideo ergo coniecturam uocauit.

CVM AVTEM NOMINIS, QVIA VIS VOCABVLI DEFINIENDA VERBIS EST, CONSTITVTIO DEFINITIVA NOMINATVR. Nominis, inquit, est controuersia, cum de facto constat, sed quaeritur quo id factum nomine appelletur. Atque ideo quoniam facti uocabulum pro necessitate suscepti negotii nobis adposita definitione nudandum est, constitutio definitiva nominatur. Huic quoque constitutioni non ex re, sed ex modo actionis nomen imposuit; res est enim huius constitutionis nominis ambiguitas, modus actionis est nominis definitio.

Recte ergo huic constitutioni non ex re, sed ex modo actionis nomen imposuit.

CVM VERO QVALIS RES SIT QVAERITVR, QVIA ET DE VI ET DE GENERE NEGOTII CONTROVERSIA EST, CONSTITVTIO GENERALIS VOCATVR. Et supra ostendimus, cum de genere artis rhetoricae disputaremus, genus in triplici significatione consistere: esse genus sanguinem, esse genus sub quo similia multa teneantur, esse genus qualitatis, id est quo unius cuiusque rei qualitas indicetur. Ergo, inquit, cum et de facto et de nomine conuenit, sed quaeritur quale sit id quod in iudicio uersatur, quoniam de genere negotii controuersia est, constitutio generalis uocatur, qualitas scilicet. Verum huic constitutioni non ex modo actionis, ut superioribus duabus et post quartae, sed ex re, id est ex negotio, nomen imposuit. Hic enim res illa est, quod de negotii genere [p. 181 Halm] uel qualitate quaeritur. Itaque ex re huic constitutioni nomen imponit, ut generalis uocetur, id est qualitas. AT CVM, inquit, CAVSA EX EO PENDET et reliqua. Cum, inquit, talis fuerit controuersia ut in hoc sit tota contentio, cum aut ab alio nos accusari debere dicimus, aut non nos sed alios accusari, aut non apud hos sed illos, non hac lege sed illa, non hoc crimine sed illo, non hac poena sed illa, quoniam in his omnibus de translatione actionis controuersia est, constitutio translativa nominatur. Huic quoque constitutioni ex modo actionis nomen imposuit; agitur enim, ut actio transferatur. Verum quod ait NON HOC CRIMINE, SED ILLO, nonne et in fine, cum quaeritur utrum fur an sacrilegus sit, id quaeritur, quonam magis crimine accusandus sit? Sed hoc interest, quod in fine crimina utraque iunguntur - non enim, cum sacrilegum dico, furem nego -, in translatione uero uno est accusandus crimine, siue illo quod intendimus, siue illo ad quod reus transferri postulat actionem.

ATQVE HARVM ALIQVAM IN OMNE CAVSAE GENVS INCIDERE NECESSE EST. Siue, inquit, in iudiciali siue in deliberativa siue in demonstratione necesse est aut coniecturalem aut finitiuam aut generalem aut translativam incidere constitutionem. Vbi, inquit, harum nulla fuerit inuenta, ibi nulla est controuersia; quare nec causa esse iudicanda est. Si enim constitutio nulla est, unum latus recedat oportet: id enim constat, quod utrimque latere concurrente fulcitur. Igitur si constitutio non erit, nec causa esse iudicanda est: est enim asystata controuersia.

AC FACTI QVIDEM CONTROVERSIA IN OMNIA TEMPORA POTEST DISTRIBVI. Nunc postquam constitutiones et rebus et nominibus indicauit, ut has manifestius cognoscere possimus, isdem statibus exempla supponit. 'Ac facti quidem controuersia', inquit, 'in omnia tempora diuiditur'. Et supra diximus, cum de facto sit quaestio, coniecturam uocari; ergo hic coniecturae tria tempora adsignat, praeteritum, praesens, futurum, quod quidem exemplis docet. Sed hoc scire debemus, nullam rem in iudicium, id est in iudiciale genus, cadere posse nisi de praeterito: omnia enim argumenta non de futuris, quae incerta sunt, sed de praeteritis colliguntur. Itaque coniectura, quamquam habeat tria tempora, tamen principalis esse non potest nisi de praeterito sit; de praesenti uero uel de futuro incidere possunt post statum alium principalem. Ergo ne et hanc coniecturam principalem posse esse credamus: BONONE ANIMO SINT ERGA POPVLVM ROMANVM FREGELLANI. In hoc themate demonstratio continetur: nam describendi nobis sunt Fregellani, qui semper uidebantur aduersi. Ita et quod ait SI CARTHAGINEM RELIQVERIMVS INCOLVMEM, NVMQVID SIT INCOMMODI AD REMPVBLICAM PERVENTVRVM, et hic deliberatiua potest esse: deliberat senatus an Carthagini pareat. Ergo nihil in iudicium nisi de praeterito cadit.

NOMINIS EST CONTROVERSIA, CVM DE FACTO CONVENIT ET QVAERITVR ID, QVOD FACTVM SIT, QVO NOMINE APPELLETVR. Nunc de fine tractat: cum 'nominis', inquit, 'est controuersia', id est cum quaeritur quo id quod factum est nomine [p. 182 Halm] appelletur. Verum cum de nomine ambigitur, et de re necesse est ambigatur: nomen enim rei est, res uero numquam sine nomine est, quare, cum de nomine dubitatio est, de re quoque dubitetur necesse est. Ergo defulitiuus status huiusmodi est, cum de facto constat et de re uel nomine controuersia est. Inter factum enim et rem hoc interest: res est certam sui formam et speciem circa cognitionem retinens - ergo si species rei nota est, nomen quoque notum sit necesse est -, factum est confusum quiddam et incertum, hoc solo certum, quod nescio quid factum est. In fine itaque factum constat, sed res non constat. Et quia rei nomen semper adiunctum est, ideo de nomine controuersia est. Quod, inquit, nomen breuiter nobis definiendum est et contra atque aduersarius dicat describendum; et dat exemplum: VT SI QVI SACRVM EX PRIVATO SVBRIPVERIT, FVR AN SACRILEGVS SIT IVDICANDVS. Factum constat: nam sacrum ex privato constat esse sublatum; de nomine incertum est, utrum ille fur an sacrilegus iudicetur. Quare definitionibus nostris nomen illi aliud quam aduersarii uolunt imponere debemus.

DEFINIENDA RES ERIT VERBIS ET BREVITER DESCRIBENDA.

Ad unum quidem utrumque tendit, sed quia multi modi sunt definitionis, uideamus interim quid intersit inter definitionem et descriptionem. Definitio talis est: 'homo animal est rationale, bipes, risus capax'. Descriptio uero talis est: homo est qui erectum uerticem rotundo capitis attollit, cui sunt sub collo umeri brachiaque demissa, et cetera in hunc modum, sed, ut ipse ait, 'breuiter describenda'. Ergo quoniam de fine tractauimus, nunc quoque quid tractetur de qualitate uideamus.

9

GENERIS EST CONTROVERSIA, CVM ET QVID FACTVM SIT CONVENIT, ET QVO ID FACTVM NOMINE APPELLARI OPORTEAT CONSTAT. Cum ait 'cum et quid factum sit conuenit', tulit coniecturam; deinde cum ait 'et quo id factum nomine appellari oporteat constat', tulit finem. Ergo superest ut quale uel quantum sit id quod factum est uideamus, et dat exemplum: VTRVM IVSTVM AN INIVSTVM SIT, VTRVM VTILE AN INVTILE. Quod cum quaeritur, non nomen rei, sed rei qualitas quaeritur, et ideo qualitas appellata est. Incipit Hermagoran reprehendere, qui demonstrationem et deliberationem sub qualitate constituerit.

HVIC GENERI HERMAGORAS QVATTVOR PARTES SVPPOSVIT, DELIBERATIVAM, DEMONSTRATIVAM, IVRIDICIALEM, NEGOTIALEM. Reprehendit, ut diximus, Hermagoran, quod demonstrationem et deliberationem sub qualitate posuerit, cum ipsa qualitas, id est constitutio, sub deliberativa uel demonstrativa sit. De qua re in consequentibus latius disputabitur.

QVOD EIVS, VT NOS PVTAMVS, NON MEDIOCRE PECCATVM REPREHENDENDVM VIDETVR. Ait graue Hermagorae peccatum se debere reprehendere, et id breuiter, ne si, inquit, taceamus, quod primum est, Hermagorae artes adprobare [p. 183 Halm] uideamur, et quare easdem artes non simus secuti, causas dare nequeamus; deinde, inquit, ne si latissime Hermagorae peccatum persequi uoluerimus, quod quidem est tertium, nostris, inquit, praeceptis moram uideamur adferre. Sed quod medium est, de peccato Hermagorae breuiter disputabimus.

SI DELIBERATIO ET DEMONSTRATIO GENERA SVNT CAVSARVM, NON POSSVNT RECTE PARTES ALICVIVS GENERIS CAVSAE PVTARI. Quaestio haec est, quod non recte Hermagoras deliberationem et demonstrationem sub qualitate posuerit. Cicero ergo ait non recte deliberationem et demonstrationem sub qualitate positas, quia genera causarum sint; quod si genera causarum esse Hermagoras fuerit confessus, sine dubio non haec debuit sub qualitate ponere, sin negauerit, docebit Cicero genera esse causarum. Igitur male Hermagoras deliberationem et demonstrationem sub qualitate collocauit. Ac primo per condicionalem quaestionem, id est hypotheticam, ingreditur propositionem. Vbicumque enim 'si' est, sub quadam condicione propositio est. Si, inquit, hoc est, illud non est: hoc autem est; igitur illud non est. Ita et hic: 'si deliberatio', inquit, 'et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari'; genera autem causarum sunt; igitur generis causae partes esse non possunt. Et docet genera esse causarum. Primum igitur ponamus genus causae, secundum partes generis causae, id est coniecturam, finem, qualitatem, translationem, tertium sit illud quidquid qualitati subicitur, ubi Hermagoras deliberationem et demonstrationem constituit. Ergo Cicero primum dicit deliberationem et demonstrationem, quia prima sunt, secunda esse non posse; quod si secunda non sunt, multo minus tertia esse posse, quod Hermagoras constituisse conspicitur. Itaque meminisse debemus Ciceronem de duobus tractare, id est de primo et secundo, scilicet de genere causae et partibus generis. 'Si, inquit, deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non recte partes generis causae possunt putari', id est constitutiones; quod cum docet constitutiones esse non posse, multo magis uidentur partes constitutionis esse non posse.

EADEM ENIM RES ALII GENVS ESSE, ALII PARS POTEST; EIDEM GENVS ESSE ET PARS NON POTEST. Aristoteles ait res omnes quae in dictis et factis et in omni mundo aguntur decem esse; quarum rerum nomina ponemus. Prima substantia est, deinde quantitas, qualitas, ad aliquid, ubi, quando, situs, habere, facere, pati. Graeco autem uocabulo sic uocantur: οὐσία, πόσον, πόιον, πρός τι, ποῦ, πότε, κεῖσθαι, ἔχειν, ποιεῖν, πάσχειν . Harum prima, ut diximus, substantia uocatur, reliquae nouem in substantia sunt, quae accidentes uocantur. Vt puta, membrana substantia est; accidunt autem ei crocum, scriptura et cetera, cum interea et substantia res sit et ea quae accidunt res sint. Nunc ad id quo de nunc agitur reuertamur. 'Eadem enim res', inquit, 'alii genus esse, alii pars potest'. Hic rem substantiam illam ponamus quae, dum sola est, patet omnibus accidentibus, sed cum ab una accidenti fuerit occupata, iam in se incidentem aliam non admittit. Vt puta, lana alba res est, sed substantia. Haec res patet multis accidentibus; potest [p. 184 Halm] enim lana illa aut russea fieri aut ueneta aut nigra, sed si unum colorem in se susceperit, iam in se colorem alium non admittit. Similiter et homo substantia est. Potest autem id quod homo est nunc seruus esse, nunc dominus; sed postquam dixeris dominum, in eo quod dominus est esse et seruus non potest, aut cum dixeris seruum, in eo quod seruus est esse et dominus non potest. Ita ergo et hic deliberatio et demonstratio res est, sed illa substantia, quae quam diu sola est patet accidentibus, id est generi causae et causae partibus. Ita quam diu in incerto sunt, genus alii, alii partes esse possunt. Cum uero generis nomen acceperint, in eo quod genus sunt, et partes esse non possunt: hoc est quod ait 'eidem genus esse et pars non potest'. Ergo si genus generis pars esse non potest, multo minus partis generis partes putabuntur.

DELIBERATIO AVTEM ET DEMONSTRATIO GENERA SVNT CAVSARVM. Id quod primo dubie proposuit, adsumpsit sine dubitatione. Neque enim dicit 'si deliberatio', sed 'deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum'. Et id triplici argumentatione conuincit, [scilicet demonstrationem et deliberationem genera esse causarum].

NAM AVT NVLLVM, inquit, CAVSAE GENVS EST, AVT IVDICIALE SOLVM, AVT ET IVDICIALE ET DEMONSTRATIVVM ET DELIBERATIVVM, id est aut nullum cause genus est aut unum aut tria. Duo enim propterea non dixit quoniam deliberatio et demonstratio, quamquam inter se diuersa sint, simul tamen aut in generibus causae ponuntur et faunt tria genera causae, aut simul tolluntur et remanet unum, id est iudiciale solum. Ergo tollit duo, id est nec unum esse nec nullum, ut id quod reliquum est adprobetur. Nullum, inquit, causae genus esse non potes dicere: nam qui artes scribis multasque dicis esse causas, nullum non potes dicere. Tulit rem unam. Deinde unum iudiciale solum esse non potes dicere, propterea quod et deliberatio et demonstratio genera sunt et causarum; nam et inter se diuersa sunt et ab iudiciali multum separata. Id porro quod diuersum est, tunc omnino diuersum est, si inter se et rebus et exitu distet; atque ut rationes ex similibus colligamus, res est lectio, exitus intellectus. Ergo haec tria genera causarum re inter se distant; aliud enim agitur in demonstratione, aliud in deliberatione, aliud in iudiciali. Rerum quoque exitus dispar est; nam demonstrationis finis est honestas, deliberationis utilitas, iudicialis aequitas. Quod si haec tria inter se et re et exitu distant, profecto genera causarum constitui debebunt. Non ergo recte deliberationem et demonstrationem qualitatis partes esse dixit. In his autem quae hucusque disputauimus uideamus quinquepertitum syllogismum; ac primo quaestionem de qua agitur constituamus. Haec autem est quaestio, quod non recte Hermagoras deliberationem et demonstrationem sub qualitate posuerit. 'Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari': hoc primum est. 'Eadem enim res alii genus esse, alii pars potest: eidem genus esse et pars non potest': hoc secundum est. Deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum': [p. 185 Halm] hoc tertium est. 'Nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et deliberatiuum et demonstratiuum': hoc quartum est. 'Relinquitur ergo ut omnia tria genera sint causarum': haec conclusio est. Videamus ergo illum, quem promisimus, syllogismum quinquepertitum: 'Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari'. Haec propositio est. Et quia necesse est ex primi confessione secundum quoque in confessionem uenire, propositio nobis adprobanda atque iungenda est; atque ideo Cicero adprobat propositionem. 'Eadem enim res', inquit, ‘alii genus esse, alii pars potest; eidem genus esse et pars non potest'. Adprobauit ergo propositionem. Rursus post adprobatam propositionem illud quod quasi in propositione dubie proposuerat adsumit hoc modo: 'deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum'. Deinde adprobat adsumptionem, ut supra diximus, triplici argumentatione: 'nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et deliberatiuum et demonstratiuum'. Postremo tres adhibet conclusiones: ubicumque enim 'ergo' uel 'igitur' est conclusio sit necesse est. Prima igitur conclusio adprobationis de adsumptione est. Quid enim ait in adsumptionis adprobatione?

'Nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et deliberatiuum et demonstratiuum'. Concludit ergo haec tria genera esse causarum: 'relinquitur ergo', inquit, 'ut omnia tria genera sint causarum'. Secunda conclusio propositionis est siue argumentationis eius.

Quid enim argumentatur in propositione? 'Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari'. Concludit hoc ipsum: deliberatio igitur et demonstratio non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Tertia autem conclusio quaestionis est. Quae enim quaestio est? Quod Hermagoras deliberationem et demonstrationem non recte sub qualitate constituit. Concludit itaque quaestionem: 'male igitur eas generalis constitutionis partes esse dicit'. Verum cum in primo syllogismo de duabus rebus tractauerit, de primo et secundo, id est de genere et partibus generis, cur hic in tertia conclusione partis partium mentionem fecit, quod scilicet tertium est? Hoc primum sic excusatur, quod haec conclusio praeter syllogismum est; est enim quaestionis, quae extra syllogismum est, sed ex ea syllogismus; deinde quod per hanc extremam conclusionem sensim descendit ad alium syllogismum, ubi hoc tractat, deliberationem et demonstrationem, cum partes generis esse non possint, multo magis partium partes esse non posse. Sed primum quam de eodem syllogismo tractemus, ea, quae in eo obscura sunt, explicemus.

10

PARS AVTEM CAVSAE EST CONSTITVTIO OMNIS.

Disputasti quidem supra, o Cicero, deliberationem et demonstrationem, quia genera sint, partes generis esse non posse. Non tamen ostendisti utrum constitutio pars generis sit an ipsum genus; incertum est enim utrum deliberatio sub qualitate sit an qualitas sub deliberatione. Doceas itaque oportet utrum pars an genus sit constitutio; haec ergo incidens quaestio est, utrum constitutio pars an genus sit. Iam supra ostendit deliberationem et demonstrationem genera esse causarum, quod et inter se distent et ab iudiciali plurimum dissideant et suum [p. 186 Halm] quaeque finem habeant quo referri debeant.

Nunc ei docendum est utrum constitutiones causarum partes sint, et sic argumentatur proposito themate: 'quid primum inuenis? genus an constitutionem?' Vtique primum necesse est agnoscas utrum deliberativa an controuersia sit, tunc deinde quae sit constitutio. Ergo pars causae est constitutio omnis.

NON ENIM CAVSA AD CONSTITVTIONEM, SED CONSTITVTIO AD CAVSAM ADCOMMODATVR. Prius enim causa cognoscatur necesse est, deinde constitutio. Plus autem causam esse quam constitutionem, sic etiam possumus cognoscere, quod in singulis causae generibus constitutiones uariantur, causa autem omnium constitutionum capax est; uerum cum causa et constitutio iuncta sibi esse uideantur, causa tamen unum alteri prius fit. Omne enim quod loquimur siue quod mente concipimus aut simplex est aut coniunctum: simplex est quod ad aliud non adtendit, ut tabula, saxum et reliqua huius modi, coniunctum uero, ut de duobus unum prius habeat, quattuor modis fit: aut tempore aut loco aut ordine aut causa. Aetas cum in homine sit, tempore in ordinem secernitur: si dicas 'iuuentas', utique consideratione temporis iuuentas ante senectutem est. Deinde loco iuncta domus secemuntur: cum enim dicis 'atrium', ideo primum intellegis quia consideras interiorem locum esse, ubi triclinium est.

Ordine uero sic: si, cum in eodem loco multi sedeamus, pro ordine sedentium nobis anteferamur. Causa autem sic: de his quae iuncta sunt, unum prius efficitur, ut puta, pater et filius iuncta sibi sunt; neque enim ante pater quam filius nascatur, aut ante aus quam ille sit pater. Sed quia filio ad nascendum pater causa est, idcirco ex causa pater filio praefertur. Ita hic in themate causa et constitutio coniuncta sunt, sed ut prior causa sit, causa efficitur; ut constitutio enim nascatur, causa praecedit. Quod ipse ait: 'non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam adcommodatur', hic quoque animaduertamus syllogismum quadripertitum. Prima est enim propositio cum adiuncto: 'quod si generis causae partes non possunt recte putari, multo minus recte partis causae partes putabuntur'. Huic propositioni adprobatio non fuit subicienda: manifestum est enim, si partes causae non sint, multo minus partis causae partes putari. Ergo incidit quaestio, utrum constitutio pars sit; et, ut supra docuimus, probat partem. Sed haec incidens quaestio non pertinet ad syllogismum, uerum quia necesse fuit, interiecta est. Deinde adsumit illud quod proposuerat: 'et deliberatio et demonstratio generis causae partes non possunt recte putari', et adprobat adsumptionem: quod ipsa sunt genera, inquit. Postremo concludit propositionis secundam partem. Quid est enim in secunda parte propositionis? 'Multo minus recte partis causae partes putabuntur'. Concludit hoc ipsum: 'multo igitur minus recte partis eius, quam [hic] dicit, partes putabuntur'; primae enim parti propositionis per incidentem quaestionem satis fecit. Quid est enim in prima parte propositionis? 'Quod si generis causae partes non possunt recte putari'. Itaque ostendit generis causae partem esse constitutionem. [p. 187 Halm] Quadripertitus ergo est syllogismus: est enim propositio, adsumptio, adprobatio adsumptionis, conclusio. Quaestio uero incidens ad syllogismum minime pertinet. DEINDE SI CONSTITVTIO ET IPSA ET PARS EIVS QVAELIBET INTENTIONIS DEPVLSIO EST, QVAE INTENTIONIS DEPVLSIO NON EST, EA NEC CONSTITVTIO NEC PARS CONSTITVTIONIS EST. Omnis pars tunc plene pars est si generis et nomen et definitionem recipiat, ut puta, animal genus est; iam ex animali homo, equus, auis; deinde ex aui coruus, cornix, aquila. Itaque haec omnia generis sui et nomen et definitionem recipere debebunt. Generis uero nomen quod est? Animal. Ergo et homo equus auis coruus cornix aquila animalia dicuntur. Deinde generis definitio quae est, id est animalis?

Animal est corpus animatum. Itaque et homo et equus et auis et coruus et cornix et aquila corpus animatum est. Verum definitio a genere transit in species, specierum uero definitio in genus transire non potest. Non enim cum hominem definio 'homo est corpus animatum bipes', iam cum dico 'bipes' ad generis definitionem non pertinet: est enim animal et quadrupes. Itaque nunc accepta similitudine ad argumentationem Ciceronis redeamus, et primo quaestionem, quae in contentione uersetur, adtendamus. Illa autem, ut supra diximus, quaestio est, quod deliberatio et demonstratio non recte sub qualitate sint positae. Supra id iam duabus argumentationibus uicit, quarum prima illa fuit, deliberationem et demonstrationem, si genera sint causarum, partes generis esse non posse; et probauit genera esse causarum. Secunda uero argumentatio talis fuit: quod si generis partes esse non possunt, multo magis partes partium esse non posse. Nunc tertiam adfert argumentationem: 'si', inquit, 'constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est'. Vt supra diximus, omnis pars generis sui et nomen et definitionem debet recipere; genus hic autem constitutio est, sub constitutione quattuor constitutiones, sub qualitate demonstratio, deliberatio, iuridicialis, negotialis. Itaque uideamus an deliberatio et demonstratio generis nomen et definitionem recipiant. Generis nomen est constitutio, quod nomen tollit Cicero demonstrationi et deliberationi. Sed ne dicat Hermagoras constitutiones dici posse, ostendit definitionem generis cadere non posse in deliberationem et demonstrationem; quod si definitio non cadit, nomen quoque cadere non debebit. Constitutionem autem sic definimus - 'constitutio est intentionis depulsio', quam scilicet definitionem in deliberatione uel demonstratione uidemus esse non posse. Quod si deliberatio et demonstratio neque nomen constitutionis neque definitionem recipiunt, nec constitutiones sunt nec partes constitutionis. Ipsi autem placet constitutionem intentionis depulsionem esse, et concedit ei alias definitiones: 'siue', inquit, 'constitutionem primam causae accusatoris confirmationem dicat, siue defensoris primam deprecationem, necesse est deliberationem et demonstrationem neque constitutionem esse nec partes constitutionis'. Hoc loco animaduertere debemus genus syllogismi, quod obscuritate sui et artificio colligatum syllogismis fere omnibus antecellit. Sic itaque iste colligitur syllogismus, a primo ad secundum, [p. 188 Halm] a secundo ad tertium, a primo tertium: primum enim et tertium simile esse medium facit, quod utrique coniungitur. Sed ut melius possit artificium Ciceronis intellegi, prius quaelibet similitudo facienda est.

Ponamus itaque haec tria: 'Victorinus docet' unum sit, 'intellegis' aliud sit, 'spem habet' tertium sit. Itaque faciamus syllogismum a primo ad secundum: 'si Victorinus docet, intellegis', nunc a secundo ad tertium: 'si intellegis, spem habet', deinde a primo ad tertium: 'Ergo, si Victorinus docet, spem habet'. Primum enim et tertium, quod potest uerisimile non uideri, medio illo quasi quadam adprobatione coniungitur. Hoc ergo et in Cicerone uideamus. Primum hoc sit: 'si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est'; secundum hoc sit: 'quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est'. Tertium hoc sit: 'deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est'. Nunc uideamus syllogismum a primo ad secundum: 'si constitutio', inquit, 'et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est'. Deinde a secundo ad tertium: 'at si quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est, deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est'. Nunc a primo ad tertium: 'si igitur constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est'. Ergo a primo ad tertium conclusio est syllogismi. Denique Cicero 'si igitur', inquit, 'constitutio'; ubicumque enim 'ergo' uel 'igitur' ponitur, conclusio est argumenti. DEINDE CONIECTVRALIS CAVSA NON POTEST SIMVL EX EADEM PARTE EODEM IN GENERE ET CONIECTVRALIS ESSE ET DEFINITIVA. Aliud incipit argumentum, id est, quartum syllogismum, quo ostendat non recte sub qualitate deliberationem et demonstrationem positas. Quem syllogismum prius quam ostendamus, ea quae in re sunt ante uideamus. 'Deinde', inquit, 'coniecturalis causa'. Si, inquit, coniecturam per id quod est, attendamus, nihil aliud inuenimus quam coniecturam solam, nec in eo quod coniectura est possumus finem intellegere; rursus, inquit, si finem per se ipsum consideremus, nihil aliud quam finem inuenimus, nec in eo quod finis est, possumus translationem intellegere. Ita ergo constitutiones singulae habent proprium suum, in quo positae genere conmixtionem constitutionis alterius non admittunt. Si ergo constitutiones singulae per semet ipsas consideratae habent proprium suum, conmixtionem alterius non admittunt. Male igitur, o Hermagora, deliberationem et demonstrationem partes constitutionis, id est qualitatis, esse uoluisti, cum deliberatio siue demonstratio per se consideratae non solae intellegi, sed omnes in se constitutiones continere possint.

SIMVL EX EADEM PARTE EODEM IN GENERE. Et supra legimus: 'pars autem causae est constitutio omnis'. Genus autem est constitutionis id quod ualet, quod se explet, id denique quo una quaeque constitutio ab aliis constitutionibus segregatur: pars autem communis potest esse cum multis. ET OMNINO NVLLA CONSTITVTIO NEC PARS CONSTITVTIONIS.

Quoniam de deliberatione et demonstratione quaestio est, quae deliberatio et demonstratio partes [p. 189 Halm] constitutionis ab Hermagora ponuntur, recte, cum de solis constitutionibus loqueretur, partes etiam tetigit.

ET OMNINO, inquit, NVLLA CONSTITVTIO NEC PARS CONSTITVTIONIS POTEST SIMVL ET SVAM HABERE ET ALTERIVS IN SE VIM CONTINERE; ALTERA ADSVMPTA NVMERVS CONSTITVTIONIS DVPLICATVR, NON VIS CONSTITVTIONIS AVGETVR. Sapienter dixit: multae enim constitutiones in causa esse possunt. Sed si plures sint, ad numerum constitutionum, non ad augendam uim alterius constitutionis accedunt.

AT DELIBERATIVA CAVSA SIMVL EX EADEM PARTE EODEM IN GENERE.

Cum, inquit, constet unam quamque constitutionem alteram in se non admittere, deliberativa ex eadem parte eodem in genere omnes solet recipere constitutiones: ergo nec constitutio nec pars constitutionis est. 'Simul ex eadem parte': deliberatio enim pars causae est. Videamus nunc quadripertitum syllogismum. Proponit sic, primo specialiter, deinde generaliter. Specialiter sic: 'deinde coniecturalis causa non potest simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalis esse et definitiva': specialiter enim et de coniectura proposuit. Rursus 'nec definitiva causa potest simul ex eadem parte eodem in genere et definitiva esse et translativa'.

Et hic specialiter de fine proposuit. Nunc proponit generaliter de omnibus constitutionibus et earum partibus: ET OMNINO, inquit, NVLLA CONSTITVTIO NEC PARS CONSTITVTIONIS POTEST SIMVL ET SVAM HABERE ET ALTERIVS IN SE VIM CONTINERE. Huc usque proposuit, deinde adprobat propositionem: IDEO, inquit, QVOD VNA QVAEQVE EX SE ET EX SVA NATVRA SIMPLICITER CONSIDERATVR, ALTERA ADSVMPTA NVMERVS CONSTITVTIONIS DVPLICATVR, NON VIS CONSTITVTIONIS AVGETVR. Post adprobationem propositionis adsumit quod sibi necessarium est: AT DELIBERATIVA, inquit, CAVSA SIMVL EX EADEM PARTE EODEM IN GENERE ET CONIECTVRALEM ET GENERALEM ET DEFINITIVAM ET TRANSLATIVAM CONTINET QVAESTIONEM, ET VNAM ALIQVAM ET PLVRES NONNVMQVAM. Quod quoniam manifestum est et apertum omnibus, non fuit necesse adprobare adsumptionem. Sequitur ergo conclusio, quae duplex est: prima ad id quod adsumptum est, 'at deliberatiua causa simul ex eadem parte eodem in genere' - 'ergo ipsa nec constitutio nec pars constitutionis est'. Secunda ad utrumque quo de agitur (pariter enim de deliberatione et de demonstratione tractatur): 'genera' inquit 'igitur, ut ante diximus, haec causarum putanda sunt, non partes alicuius constitutionis'.

11

HAEC ERGO CONSTITVTIO, QVAM GENERALEM VOCAMVS, PARTES VIDETVR NOBIS DVAS HABERE. Postquam docuit deliberationem et demonstrationem non partes qualitatis, sed genera esse causarum, ad ipsius qualitatis descendit disputationem, ac primo hanc in duas partes diuidit, in iuridicialem et negotialem. Quarum partium hoc compendium tenere debemus, quod iuridicialis semper de praeterito est et negotialis semper de futuro, quae tempora in ipsarum partium definitione uidetur Cicero non declarasse. Ait enim: IVRIDICIALIS EST, IN QVA AEQVI ET RECTI NATVRA ET PRAEMII AVT POENAE RATIO QVAERITVR. Hic omnino tempus quasi praeteritum non demonstrat, nisi quod magis futurum tempus uidetur includere, cum ait 'praemii aut poenae ratio quaeritur'. Quo loco primum ostendendum est et poenam et praemium de praeterito esse posse: nam et post supplicium de aliquo iniuste sumptum possunt [p. 190 Halm] nonnulli in iudicium uocari, et quod non recte praemio aliquem donauerint possunt in iudicium uocari, ut Verres, qui supplicium sumpsit de ciuibus Romanis et anulo aureo scribam in contione donauit. Ergo praemii et poenae ratio potest de praeterito esse. Sed occurrit illud: potest tamen praemii et poenae ratio etiam de futuro esse, ideoque in iuridiciali qualitate tempus praeteritum non recte definiuit. Cui iam hoc loco sic respondetur, quod dixerit 'ratio'; ratio enim semper de praeterito est facto; de futuro autem cum quaeritur, ratiocinatio dicitur, et est ibi tantum meriti ratio, quod meritum praeteritum est. Atque ita ratio numquam nisi de praeterito est. Cum enim dicis 'petit praemium', necesse est adferat meritum. Ita in eo quod petit praemium, nulla ratio est, sed cum ais eum mereri, tum ratio est, ex praeterito ueniens. Ergo cum ait Cicero 'iuridicialis est in qua aequi et recti natura et praemii aut poenae ratio quaeritur', in eo, quod ait 'ratio', praeteritum tempus includit.

IVRIDICIALIS. A iure: aequi enim et recti ratio non nisi iure constat.

Deinde, NEGOTIALIS EST, inquit, IN QVA, QVID IVRIS EX CIVILI MORE ET AEQVITATE SIT, CONSIDERATVR. Negotialis qualitas talis est, cum aliquid generatim iure cautum ad spedem deuocamus. Vt puta: 'VIRO FORTI PRAEMIVM'; uir fortis petit inimici mortem. In eo quod dicit 'VIRO FORTI PRAEMIVM', dat quidem uiro forti praemium, sed non etiam designat illud forte quod petit. Ergo in negotiali qualitate ex aequitate praecedentis iuris noua iura firmantur, id est, ut liceat id quod in contentione uersatur: et ideo de futuro est. Quod etiam iuris periti faciunt, qui, si forte id quo de agitur iure non cautum est, per interpretationem statuti iuris id etiam quod in eodem iure nominatim non continetur adfirmant. Hoc est quod ait: CVI DILIGENTIAE PRAEESSE APVD NOS IVRIS CONSVLTI EXISTIMANTVR. Hoc quoque tempus futurum demonstrat, cum ait: 'quid iuris sit consideratur'. Consideratio enim de incerto est, et quia iuris consideratio est, de futuro est.

AC IVRIDICIALIS QVIDEM IN DVAS PARTES DISTRIBVITVR, ABSOLVTAM ET ADSVMPTIVAM. Negotialis qualitas stat nec os aliquas ex se partes fundit, iuridicialis uero in duas partes funditur, in absolutam qualitatem et adsumptivam. Deinde hic quoque rerum compendium tenere debemus, quod in absoluta qualitate factum ipsum iustum adserimus, in adsumptiva uero qualitate non factum iustum, sed causam facti iustam fuisse contendimus; itaque in absoluta qualitate aequi et recti natura quaeritur, in adsumptiva uero praemii et poenae ratio quaeritur. Quae adsumptiva quattuor locis diuiditur: concessione, remotione criminis, relatione criminis, comparatione. Verum hic quattuor horum locorum Cicero ordinem conuertit: nam a postremo, quod hic posuit, retrorsum uersus ordo est. Etenim uim singularum defensionum considerare debemus. Primo hoc est innocentis hominis, ut dicat 'non feci', deinde 'feci, sed non sic uocatur', tertio 'feci et sic uocatur, sed iure feci'. Deinde hoc ipsum 'iure feci' aut licuisse sibi debebit ostendere, quae est qualitas absoluta; aut si non licuit, debet sibi extrinsecus adsumere aliquid, quo id probet quod iniuste factum uidetur. Videamus nunc, quae sit [p. 191 Halm] de his quattuor adsumptionibus fortior adsumptio. Primo debet dicere 'feci, sed profui, et probare plus se profuisse quam obfuisse, quae est qualitas compensativa, quam ideo Cicero comparationem uocat, quod comparetur id quod in crimen uocatur et id quod se reus profuisse dicit, quae comparatio semper in eodem facto est.

Vt puta: quidam muros ciuitatis dissipauit, hostes fugerunt; reus fit laesae rei publicae. In eodem est comparatio. Nam quod muros deiecit, uidetur laesisse rem publicam, et quia [muros deiecit] hostes fugerunt, uidetur profuisse rei publicae. Ergo hoc primum debet adsumere 'feci, sed profui'. Deinde debet dicere 'feci quidem, sed ut facerem, ante prouocatus sum', id est 'feci, sed meruit', quae est relatio criminis. Tertio debet dicere 'feci, sed alter me impulit ut facerem', quae est remotio criminis. Postremo si haec cuncta defecerint, id est si, ut hoc faceret, nec profuit nec iniuriam reddidit neque ab alio compulsus est, quoniam nihil est quo se defendat, debebit factum fateri, sed ueniam postulare, quae est qualitas uenialis, quam concessionem Cicero uocauit. Hunc ergo ordinem Cicero hoc loco conuertit, quem in posterioribus seruat. Itaque concessio duas partes habet, purgationem et deprecationem. In purgatione tria sunt: imprudentia, casus, necessitas. Si haec non fuerint, deprecatio est, sed haec aut apud imperatorem aut apud populum. Itaque in purgatione factum conceditur, sed facientis animus excusatur. Hoc est quod ait: CVM FACTVM CONCEDITVR, CVLPA REMOVETVR. In deprecatione uero et factum et culpa conceditur, sed tamen uenia deprecatur. Hoc est quod ait: DEPRECATIO EST, CVM ET PECCASSE ET CONSVLTO PECCASSE REVS SE CONFITETVR, ET TAMEN VT IGNOSCATVR POSTVLAT. Haec ergo deprecatio non nisi aut apud imperatorem aut apud populum ualet, apud iudices uacat.

REMOTIO CRIMINIS EST, CVM ID CRIMEN QVOD INFERTVR AB SVA CVLPA VI ET POTESTATE IN ALIVM REVS DEMOVERE CONATVR. Remotionem criminis hanc esse dicit, cum reus id quod ei intenditur, ab se remouet et in alium transfert; atque id duobus modis facit; si in alium aut causam aut factum transferat seque ut id faceret, dicat alium coegisse. Verum quod ait 'factum', potest hic quaestio moueri. Nam cum omnis qualitas facti confessionem teneat, cur hic factum non confitetur, sed in alium transferre conatur? Denique nullus artium scriptor in hac qualitate facti translationem nominauit. Sed ideo quia nullus intellexit. Nam factum sic a se remouet, salua tamen confessione facti. Vt in hoc themate, quod Cicero in secundo libro posuit: "Mancinus cum Numantinis foedus fecit iniussu populi ac senatus. Pulso eodem in exilium atque hostibus dedito petitur ad poenam etiam ille qui porcam tenuit. Contra dicit". Nam hic et causam et factum in alium remouet. Causam sic: 'ut porcam tenerem Mancinus ui coegit ac potestate'. Deinde factum sic: 'foedus non ego feci, sed Mancinus, qui aut debuit aut potuit'. Manet tamen facti prima illa confessio, quod porcam tenuit: non enim potest negare a se porcam fuisse tentam. Ergo remotio criminis duobus modis constat, si aut causam in alium transferamus aut factum.

[p. 192 Halm] RELATIO CRIMINIS EST, CVM IDEO IVRE FACTVM DICITVR, QVOD ALIVS ANTE INIVRIA LACESSIERIT. Relatio criminis talis est, si in eo quod fecimus uicem nos reddidisse dicamus, ut puta: 'occidi, quia ille me uolebat occidere; hoc ergo feci, sed meruit'.

COMPARATIO EST, CVM ALIVD ALIQVOD ALICVIVS FACTVM RECTVM AVT VTILE CONTENDITVR, QVOD VT FIERET, ILLVD QVOD ARGVITVR DICITVR ESSE COMMISSVM. Inter comparationem et concessionem hoc interest, quod in comparatione de eadem re comparatio est, ut supra diximus: 'dissipasti muros, laesisti rem publicam'. Contra ille: 'dissipaui quidem muros, sed hostes fugerunt'. In eodem comparatio est, ut supra diximus: 'dissipasti muros', id est quod muri dissipati esse dicuntur: ideo ait 'quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse commissum'. Alioquin Verres, qui multa signa et uasa ex Sicilia sustulit et utitur hac defensione, quod a bellis tutam Siciliam reddiderit, non potent dicere 'ideo signa sustuli, ut defenderem prouinciam': neque enim propterea tulit signa, ut prouincia esset defensa. Itaque utitur ueniali statu, id est concessione per deprecationem.

Ergo in comparatione id quod intenditur, ideo a nobis factum dicere debemus, ut ex eo ipso bonum illud quod contigit fluxisse dicamus.

IN QVARTA CONSTITVTIONE, QVAM TRANSLATIONEM NOMINAMVS, EIVS CONSTITVTIONIS EST CONTROVERSIA. Et supra docuimus, quid in se translatio contineret, scilicet ut aut omnem actionem commutet aut aliqua ex parte debilitet. Hoc est, quod hic ait: "aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione actionis agitur".

HVIVS CONSTITVTIONIS HERMAGORAS INVENTOR ESSE EXISTIMATVR.

Inueniendi duo genera sunt: unum tale, cum in medium proferimus id quod erat, sed latebat, aliud quod quasi non erat, sed a nobis primis uidetur inuentum. Itaque de his Cicero leuiorem inuentionem dedit Hermagorae, scilicet ut id quod latuerit, in medium protulisse uideatur. Hoc est, quod ait: NON QVO NON VSI SINT EA VETERES ORATORES SAEPE MVLTI, SED QVIA NON ANIMADVERTERINT ARTIS SCRIPTORES EAM SVPERIORES ET NON RETTVLERINT IN NVMERVM CONSTITVTIONVM. Ideo autem translationem multi scriptores inter constitutiones referre noluerunt, quod omnis constitutio actionem constituat, translatio autem id uideatur agere, ne actio sit. Sed Hermagoras recte hanc inter constitutiones posuit; nam hoc ipsum, quod actionem commutat, actio est. Itaque multi, inquit, Hermagoran reprehenderunt, quod translationem inter constitutionem rettulerit, sed inuidia magis quam ex uero.

12

ET CONSTITVTIONES QVIDEM ET EARVM PARTES EXPOSVIMVS. Postquam quid essent singulae constitutiones uel quid possent docuit et earum partes, id est qualitatis, exposuit, promittit se his constitutionibus exempla subditurum, sed tum, cum coeperint argumenta tractari, quae argumenta dilucidiora futura esse promittit si isdem argumentis in tempore exempla subponat. Hoc est, quod ait: "nam argumentandi ratio dilucidior erit, cum et ad genus et ad exemplum causae statim potent accommodari". Genera causarum scimus tria esse, demonstratiuum, deliberatiuum, iudiciale, exempla uero causarum sunt themata scilicet.

CONSTITVTIONE CAVSAE REPERTA STATIM PLACET CONSIDERARE, VTRVM CAVSA SIT SIMPLEX AN IVNCTA; ET SI IVNCTA ERIT, VTRVM SIT EX PLVRIBVS QVAESTIONIBVS IVNCTA AN EX ALIQVA COMPARATIONE. Quoniam in bis duobus libris Cicero nihil nisi de inuentione tractat, idcirco per ordinem quae sint inuenienda demonstrat. Postquam, inquit, constitutionem inueneris, considerare debebis causam utrum simplex sit an iuncta, id est utrum de una re agatur an de pluribus. Constitutio sic inuenitur: 'occidisti' 'non occidi' aut 'iure occidi'. Causa uero haec est 'an occiderit' 'an iuste occiderit'. Ergo haec causa simplex an iuncta sit considerare debemus. Deinde si iuncta, utrum ex pluribus quaestionibus [p. 193 Halm] an ex aliqua comparatione. Ex pluribus quaestionibus causa iuncta est, ut in Verrinis accusatur Verres, quod multa furatus sit, quod ciues Romanos necarit, quod peculatum commiserit. Itaque quando ex pluribus quaestionibus causa iuncta est, ipsae quaestiones inter se diuersae sunt. Ex comparatione autem causa iuncta est, cum quid potissimum faciendum sit consideratur, ut in diuinatione agitur utrum Cicero accuset an Caecilius. Sed quia comparandi duo modi sunt, comparatiuus et superlatiuus, idcirco ait: EX COMPARATIONE, IN QVA PER CONTENTIONEM, VTRVM POTIVS AN QVID POTISSIMVM SIT, QVAERITVR. Verum his locis quae tractauimus ipse etiam Cicero perspicua exempla supponit.

DEIN CONSIDERANDVM EST, IN RATIONE AN IN SCRIPTO SIT CONTROVERSIA. Primo, inquit, constitutio inuenienda est, secundo, causa, simplex an iuncta, tertio, in ratione an in scripto sit controuersia. Scriptum non tantum leges accipiamus, sed et senatus consultum et testamentum et uerba sola et multa huius modi. Huius scriptionis genera sunt quinque, ut ipse primum rebus, dein nominibus indicauit, id est primum scriptum et uoluntas, secundum leges contrariae, tertium ambiguitas, quartum collectio siue ratiocinatio, quintum definitio legalis, ut est in Caeciniana.

13

RATIO EST AVTEM, CVM OMNIS RATIO NON IN SCRIPTIONE, SED IN ALIQVA ARGVMENTATIONE CONSISTIT. Ideo ait CVM OMNIS RATIO NON IN SCRIPTIONE, SED IN ALIQVA ARGVMENTATIONE CONSISTIT, quoniam [et ratio scriptionem habet] et scriptio rationem habet, sed cum auctoritate, quippe ex scripto, id est ex testamento uel lege uenientem. Ergo, inquit, ratio est, cum res quae in contentione uersatur non in auctoritate legis, sed in argumentatione uersatur.

AC TVM CONSIDERATO GENERE CAVSAE. Reperto, inquit, genere materiae et constitutione et causa, utrum simplex an iuncta sit, et ipsa causa scripti an rationis habeat controuersiam, deinde uidendum est quae sit quaestio, quae ratio, quae iudicatio, quod firmamentum. Verum de his tria praecipua sunt in omni causae genere perquirenda, firmamentum uero perraro adhibetur, et si quando adhibetur, necesse est aut in themate sit aut in historia; alias lemma dicitur, id est falsum argumentum. Ergo tria illa sine intermissione ubique inspicienda sunt, id est quaestio, ratio, iudicatio. Quaestio est quae nascitur ex constitutione, ut est illud: 'iurene occiderit'. Ratio est quae facit controuersiam, ut puta: 'occidi Clodium, propterea quia ille me uoluit occidere'. Infirmatio rationis est: 'Etiam si te Clodius uoluit occidere, [p. 194 Halm] tu tamen non iure occidisti'. Iudicatio est, utrum, cum eum Clodius uoluerit occidere, iuste tamen a Milone occisus esse uideatur, ut Cicero de Oreste exemplum dedit.

14

FIRMAMENTVM EST FIRMISSIMA ARGVMENTATIO DEFENSORIS ET APPOSITISSIMA AD IVDICATIONEM. Firmamentum, si uerum sit, ualde prodest, sed soli defensori; accusator enim pro firmamento adsertionem habet. Sed hoc, ut diximus, raro in causam cadit. Cuiusmodi autem sit firmamenum, ipse Cicero docet: VT SI VELIT DICERE ORESTES EIVSMODI ANIMVM MATRIS SVAE FVISSE IN PATREM SVVM, IN SE IPSVM AC SORORES, IN REGNVM et reliqua. ET CETERIS QVIDEM IN CONSTITVTIONIBVS AD HVNC MODVM IVDICATIONES REPERIENTVR. Quoniam omnis ratio de facto iam confessio est, idcirco in omnibus constitutionibus dicit iudicationem de infirmatione rationis fieri praeter in coniectura; in coniectura enim facti nulla confessio est. Quare in coniectura eadem erit iudicatio quae quaestio: 'factum est', 'non est factum', 'factumne sit'.

QVOT AVTEM IN CAVSA CONSTITVTIONES AVT EARVM PARTES ERVNT. Qualitatis scilicet partes; reliquae enim constitutiones partes non haben. Ergo quot in causa constitutiones uel partes erunt, tot necesse erit inueniri quaestiones, rationes, iudicationes, firmamenta.

HIS OMNIBVS IN CAVSA REPERTIS, TVM DENIQVE SINGVLAE PARTES TOTIVS CAVSAE CONSIDERANDAE SVNT. Sub diuersa significantia Cicero partes posuit: aliae sunt enim partes oratoris officii, aliae partes qualitatis, aliae partes causae, aliae partes orationis. Itaque partes causae sunt, ut suscepto negotio per rerum ordinem ea, quae dicenda sunt, diligenter inspicias. Quod cum pertractaueris, id est cum causae partes inspexeris, tum demum tibi ordinandae sunt partes orationis: non enim, inquit, quia primum exordium est, sola tibi primo erunt consideranda principia et scribenda, sed considerato omni negotio tunc apposite sumere exordium debebis.

EAE PARTES ESSE SEX OMNINO NOBIS VIDENTVR. Multi enim quattuor esse dixerunt, id est exordium, narrationem, quaestiones, epilogos. Cicero autem sex esse dicit, id est exordium, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, conclusionem, epilogos scilicet, et recte confirmationem et reprehensionem. Hoc enim maximum est oratoris officium, ut argumenta sua primum adserat, deinde ao aduersariorum dissoluat. Quare, inquit, quoniam primum exordium est, principio exordii praecepta trademus. EXORDIVM EST ORATIO ANIMVM AVDITORIS IDONEE COMPARANS AD RELIQVAM DICTIONEM. Optima definitio est, quae a genere incipit, deinde descendit ad speciem, postremo ita propria complectitur, ut excludat omnino id quod cum aliis potest esse commune, ut hic sex partes orationis Cicero ponit. Orator porro duo agit: aut fidem facit aut animos commouet. Quare in quattuor illis mediis partibus fides fit, in narratione, in partitione, in confirmatione, in reprehensione; in exordio uero uel epilogis animi commouentur.

Itaque [p. 195 Halm] ut definiat exordium a genere incipit: 'exordium est', inquit, 'oratio'; omnis enim pars oratio est. Deinde sic descendit ad speciem, ita ut excludat quattuor illas partes medias quibus fides fit: 'animum', inquit, 'auditoris idonee comparans'. Sed quia et in epilogis animi comparantur, ita proprium complectitur ut excludat etiam epilogos: 'ad reliquam', inquit, 'dictionem'. Ita ergo exordii plena definitio est: 'exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem'. Verum cum aliquid fieri uolumus, primum definire debemus quid sit illud quod fieri uolumus, ut hic de exordio definiuit quid esset exordium: 'exordium est', inquit, 'oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem'. Deinde debemus definire quid inde fiat, ut hic fecit: QVOD EVENIET, inquit, SI EVM BENIVOLVM, ADTENTVM, DOCILEM FECERIT. Sed quia non bene aliquid facimus nisi prius sciamus ubi faciendum sit, prius ostendit ubi faciendum sit, postremo quemadmodum faciendum sit. Ait ergo tunc nos optime exordiri, si causarum genera cognoscamus, hoc est ubi faciendum sit. GENERA CAVSARVM QVINQVE SVNT: HONESTVM, ADMIRABILE, HVMILE, ANCEPS, OBSCVRVM. Hic quaestio nascitur: cum supra dixerit genera causarum tria esse, demonstratiuum, deliberatiuum, iudiciale, cur hic rursus genera causarum quinque esse dixit? uerum haec quaestio occulta nimis ratione ac difficili disputatione dissoluitur. Animaduertere enim debemus quid Cicero secutus sit. Res multae sunt, quarum una substantia, reliquae accidunt. Itaque cum substantiae acciderit una qualitas, potest et alia accidere, sed quae non sit in eodem genere in quo prima qualitas fuit. Vt puta, si dicas: foliorum genera duo sunt, de membrana et de charta. Hic folium substantia est, accessit ei una qualitas, membrana et charta. Potest tamen eidem substantiae, id est folio, alia qualitas accedere, quae non sit in eodem genere in quo prima qualitas, si dicas: foliorum genera tria sunt, est oblongum, est latum, est quadratum. Quare si circa primam qualitatem numerus definitionis uarietur uitium est; sin autem in eadem substantia circa alias qualitates numerus definitionis uarietur non est uitium, ut hic ait primum: CAVSARVM GENERA TRIA SVNT. Causa hic substantia est; accidit ei una qualitas, ut sit demonstratiuum genus, deliberatiuum, iudiciale. Deinde ait: CAVSARVM GENERA QVINQVE SVNT. Licet eadem sit substantia, alia tamen ei qualitas accidit. In iudiciali enim siue alio genere causae inuenitur et honestum causae genus et admirabile et humile et anceps et obscurum. Ergo duplici hoc modo possumus intellegere aut quod substantiae multae saepe accidunt qualitates, aut quod multae qualitates substantiales sunt, id est, quod eis qualitatibus possunt aliae accidere qualitates, ut hic substantia est causa; accidit causae, ut sit iudicialis; itaque iudicialis qualitas est. Rursus haec ipsa qualitas substantialis est. Nam accidit ei ut habeat in se aut honestum causae genus aut admirabile aut humile aut anceps aut obscurum. Item in deliberatiuo genere causae uel demonstratiuo potest usu uenire. Quare nullus hic error est generis causarum circa definitionem numeri, si quidem substantiae nunc plures accidant qualitates, ut supra docuimus, nunc multae sint qualitates substantiales, id est quibus possint aliae incidere qualitates, quod similiter supra docuimus. [p. 196 Halm] Ergo quinque genera dixit esse causarum, honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum; et definit genera ipsa. HONESTVM, inquit, CAVSAE GENVS EST CVI STATIM SINE ORATIONE NOSTRA FAVET AVDITORIS ANIMVS. Definitio nunc ex rebus ipsis, nunc ex euentu rerum colligitur. Has itaque definitiones Cicero non ex rebus ipsis, sed ex euentu rerum colligit: saepe enim honestis uel non honestis rumorum opinionibus abutimur. Et quia rumori belle creditur, peruenit autem rumor usque ad iudicem, orator porro apud iudicem agit, necessario non rei honestum sequi debet, sed opinionem, quae etiam iudici nota est. Ergo Cicero honestum causae genus non ex rebus definit, sed ex euentu rerum, qui notus est iudici. 'Honestum', inquit, ‘causae genus est cui statim sine oratione nostra fauet auditoris animus'. Ergo si et statim et sine oratione nostra fauet iudex, opinionem sequitur, id est euentum rerum.

ADMIRABILE, A QVO EST ALIENVS ANIMVS EORVM, QVI AVDITVRI SVNT. Et haec definitio de animis iudicum est. Admirabile est, inquit, causae genus, cum is defenditur quem ob magnitudinem criminis defendi nullus posse credebat. Itaque hic iudices beniuoli faciendi sunt. HVMILE, QVOD NEGLEGITVR AB AVDITORE ET NON MAGNOPERE ATTENDENDVM VIDETVR. Humile causae genus est si de re abiecta sit controuersia; in hoc genere attenti auditores faciendi sunt. Haec quoque definitio de animis iudicum sumpta est. ANCEPS, IN QVO AVT IVDICATIO DVBIA EST AVT CAVSA ET HONESTATIS ET TVRPITVDINIS PARTICEPS. Haec definitio et ab ipsis rebus sumpta est. Verum anceps, inquit, causa duobus modis est, si aut iudicatio dubia sit aut inhonestissima materia, ut in Orestis themate quia non una ratio est iudicatio quoque fit dubia. 'Occidisti'. 'Iure occidi: nam illa patrem meum occidit'. 'Etiam si patrem occidit, non iure a filio mater occisa est'. Iudicatio, an cum illa patrem occiderit, iuste a filio occisa uideatur. Deinde potest et haec esse ratio: 'Iure occidi: nam ut id facerem Apollo respondit'. Infirmatio rationis: 'Etiam si id Apollo respondit, non iuste a filio mater occisa est'. Iudicatio, an cum Apollo responderit, iuste mater a falio uideatur occisa. Ergo in hoc themate iudicatio dubia est. Deinde fit anceps causae genus, si habeat in se causam et honestatis et turpitudinis: 'si lenonis filius fortiter faciat et praemium petat'. Honestum est quod fortiter fecit, turpe quod filius lenonis. In hoc quoque genere causae beniuolentiam comparare debemus.

OBSCVRVM, IN QVO AVT TARDI AVDITORES SVNT AVT DIFFICILIORIBVS AD COGNOSCENDVM NEGOTIIS CAVSA IMPLICATA EST. Quod obscurum est tribus modis semper obscurum est: si aut is qui enarrat non intellegit, aut is cui narratur tardior est, aut si res ipsa perplexa est. Verum hic duo posuit; superfluum enim fuerat, cum de oratore hic perfecto loquatur, aliquid de eius imprudentia dicere. Hic itaque iudices dociles facere debemus. Ergo ostendit primum quid esset exordium, animorum, inquit, commotio; deinde ostendit quid inde fiat, aut attentus aut docilis aut beniuolus; deinde ubi fiat, id est in generibus quinque causarum. Et ostendit quae essent genera. Nunc per quid faciendum, id est, per principium et insinuationem; itaque breuiter quid in hac lectione contineatur, explicabimus.

[p. 197 Halm] EXORDIVM, inquit, IN DVO DIVIDITVR, IN PRINCIPIVM ET INSINVATIONEM.

Horum duorum hanc differentiam teneamus, quod in principio aperte et, ut ipse ait, protinus iudices nobis aut attentos aut dociles aut beniuolos comparamus, in insinuatione uero occulte et quibusdam circuitionibus. Hoc quoque compendium tenere debemus, quod in omnibus causae generibus principio nobis utendum est, in admirabili uero nunc insinuatione, nunc principio: principio tunc, si auditores non omnino erunt alienati, insinuatione tunc, si uehementer erunt alienati.

16

BENIVOLENTIA QVATTVOR EX LOCIS COMPARATVR.

Beniuolos, inquit, iudices quattuor locis facere debemus uel possumus, a nostra persona, ab aduersariorum, a iudicum, ab ipsa causa. Rursus a nostra persona quattuor ex locis beniuolentiam iudicis possumus comparare: SI DE NOSTRIS, inquit, FACTIS ET OFFICIIS SINE ADROGANTIA DICEMVS. Plena enim gloria in his duobus est, in factis et officiis. Officium est quod ex legibus uel ex natura necesse est nos implere, factum uero est quod supra quam debemus praestamus. Ergo si de nostris factis et officiis, sed sine adrogantia dicemus.

Deinde, SI CRIMINA, inquit, INLATA ET ALIQVAS MINVS HONESTAS SVSPICIONES INIECTAS DILVEMVS, id est si ea quae ad deformationem personae nostrae praeter iudicialem quaestionem fuerint obiecta, diluemus. Deinde si aliquid futurum mali praedicamus, quo modo ipse Cicero: "moneo, praedico, ante denuntio". Postremo a nostra persona beniuolentiam comparamus, si, inquit, pro nobis supplici utamur oratione. Deinde ab aduersariorum persona tribus ex locis beniuolentiam iudicis comparamus, si eos aut in odium aut in contemptionem aut in inuidiam deduxerimus. In odium sic, si eorum turpia uel crudelia facta proferamus; in inuidiam sic, si eorum potentiam, gratiam, pecuniam proferamus. Et quoniam haec interdum non modo non crimini, sed etiam decori sunt, recte addidit horum omnium usum adrogantem; multae enim res per se malae sunt, multae, cum sint mediae, ex euentu bonae uel malae fiunt. Deinde in contemptionem sic aduersarios adducimus, si eos contemnendos esse dicamus quod aut neglegentes sint aut ignaui. Ab iudicum persona uero duobus ex locis beniuolentiam comparamus, si eorum bene gesta sine adulatione proferamus et si dicamus praesentis iudicii magnam esse expectationem.

Postremo ab ipso negotio duobus ex locis beniuolentiam comparamus, si nostram causam laudando extollamus, aduersariorum uituperando deprimamus.

ATTENTOS AVTEM FACIEMVS, SI DEMONSTRABIMVS EA, QVAE DICTVRI ERIMVS, MAGNA, NOVA, INCREDIBILIA ESSE.

Nunc docet quem ad modum attentos iudices facere debeamus: attentos, inquit, iudices facimus, si nos magna promittamus esse dicturos, ut ait Vergilius: "maius opus moueo", deinde si noua nos dicturos esse dicamus. Interdum enim etiam si magna non sit res, tamen noua animos auditorum facit attentos. Postremo, si incredibilia; necessario etenim attente audiendum est quod uix credi posse promitto. Deinde si haec, inquit, magna, noua, incredibilia dicamus nunc ad omnis pertinere, ut saepe Cicero id de quo agatur non ad solum reum, sed ad omnium [p. 198 Halm] fortunas dicit pertinere; nunc ad eos, qui audiunt, ut Cicero saepe ait hoc ideo agi ut a iudicibus iudicia transferantur, nunc ad aliquos inlustres, si dicamus rem istam ad sacerdotes, ad senatores uel alios huiusmodi pertinere; nunc ad deos immortales, ut Cicero de domo sua dicit rem ad deos pertinere, ne ipsi Ciceronem domo expulisse uideantur, nunc ad summam rem publicam pertinere. Ergo his omnibus attentos iudices facimus. Nec non, inquit, etiam tunc attentos iudices facimus, cum nos breuiter dicturos esse promittimus. Et ne mentiri nos iudices putent quod breuiter nos dicturos esse promittimus, EXPONERE, inquit, DEBEMVS IVDICATIONEM AVT IVDICATIONES, SI PLVRES ERVNT. Deinde ostendit quo pacto dociles auditores faceredebeamus: si, inquit, in principiis ea quae sunt nobis dicenda ponamus, ut nobis iudices ad cognoscendum negotium comparemus. Praeterea, inquit, cum dociles iudices facimus, simul attentos iudices facere debemus. Ita ipse Cicero in Cluentiana facit dociles iudices, cum ait: "Animaduerti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partes". Deinde facit attentos, cum ait: "quarum altera mihi niti et magno opere confidere uidebatur inuidia inueterata iudicii Iuniani" et reliqua. Tunc etenim, inquit, iudex melius docilis fiet, si et attentus fuerit effectus. Haec de principiis; nunc nobis de insinuatione dicendum est.

17

INSINVATIONE EST IGITVR VTENDVM, CVM ADMIRABILE GENVS CAVSAE EST. Diximus principiorum triplicem esse finem, scilicet ut aut beniuolos iudices aut attentos aut dociles faciamus. Idem nobis et in insinuatione faciendum est, sed hoc interest, quod in principiis haec aperte facimus, in insinuatione occulte et quibusdam circuitionibus, nec in alio causae genere nisi in admirabili, tunc cum animi iudicum erunt uehementer offensi. Ergo, inquit, insinuatione tunc erit nobis utendum, cum animi iudicum fuerint offensi.

Et ostendit quibus rebus offensos iudicum animos possumus agnoscere; prius enim uulnus inspiciendum est, sic adponenda medicina. Tribus, inquit, uel maxime causis animi iudicum offenduntur. Verum cum ait 'maxime' ostendit et aliis causis offendi iudices, sed his plerumque: si aut in negotio ipso inest aliqua turpitudo, ut res ipsa praeter personas aut iudicis aut agentium pariat offensionem; aut si iam aliquid iudicibus ab his qui primum dixerint persuasum uidetur et ideo is qui post dicturus est non libenter auditur; aut si illi qui audituri sunt alios audiendo coeperint esse defessi. Quare, cum haec animaduerteris, singula haec dicendi arte sanabis.

SI CAVSAE TVRPITVDO CONTRAHET OFFENSIONEM. Duobus modis causa contrahit turpitudinem: aut enim res turpis est aut persona. Si, inquit, persona turpis fuerit, aut alium hominem subicies qui amatur, aut rem pro persona. Deinde si res turpis fuerit, aut aliam rem quae honesta est subicies aut pro re hominem. Si utrumque turpe fuerit, et res et persona, commodum erit causam non suscipere; tamen si quid leuiter turpe fuerit, potest suscipi.

[p. 199 Halm] Deinde, inquit, debebis dissimulare de defensione: postquam mitiores reddideris auditores, paulatim ingredi in eandem defensionem et dicere ea quae aduersariis displiceant tibi etiam displicere, sed nihil horum ad tuum negotium pertinere. Deinde, inquit, occulte et de aduersariis detrahere debebis. Postremo, inquit, de simili negotio aliquorum iudicium adferri oportebit exemplum animaduertere tamen debemus, ut et in insinuatione quattuor locis praeceperit beniuolentiam comparandam, id est ab ipsa causa, a nostra persona, ab aduersariorum, a iudicum. A causa dixit posse beniuolentiam comparari, ubi ait: AVT PRO EO HOMINE IN QVO OFFENDITVR ALIVM HOMINEM QVI DILIGITVR INTERPONI OPORTET et reliqua. Deinde ostendit quem ad modum a nostra persona beniuolentiam comparemus, cum ait: ET DISSIMVLARE TE ID DEFENSVRVM QVOD EXISTIMARIS; DEINDE, VBI IAM MITIOR FACTVS ERIT AVDITOR, INGREDI PEDETEMPTIM IN DEFENSIONEM ET DICERE EA QVAE INDIGNENTVR ADVERSARII TIBI QVOQVE INDIGNA VIDERI. Ab aduersariorum uero persona docet quemadmodum beniuolentiam comparemus, cum dicit: ET NEGARE TE QVIDQVAM DE ADVERSARIIS ESSE DICTVRVM, NEQVE HOC NEQVE ILLVD, VT NEQVE APERTE LAEDAS EOS QVI DILIGVNTVR, ET TAMEN ID OBSCVRE FACIENS QVOAD POSSIS ABALIENES AB HIS AVDITORVM VOLVNTATEM. Postremo docet ut a iudicum persona beniuolentiam comparemus, cum ait: ET ALIQVORVM IVDICIVM SIMILI DE RE AVT AVCTORITATEM PROFERRE IMITATIONE DIGNAM. Verum quod ait DEINDE EANDEM AVT SIMILEM AVT MAIOREM AVT MINOREM AGIREM IN PRAESENTIA DEMONSTRARE, etenim semper post exemplum facienda est comparatio. Comparatio porro nunc a pari, nunc a maiori, nunc a minori semper fiat necesse est.

<SIN ORATIO ADVERSARIORVM FIDEM VIDEBITVR AVDITORIBVS FECISSE> Ostendit, quod primum fuit, si per causae turpitudinem auditores offensi extitissent, quibus modis ab his posset beniuolentia comparari. Nunc, inquit, si oratio aduersariorum dictis fidem fecerit et ideo iudices uidentur abalienati, tribus modis beniuolentiam comparamus, si aut de eo argumento quod sibi firmissimum crediderant aduersarii te dicturum esse promittas, aut si ab eo dicto incipias quod aduersarius nuper dixerit, aut si, inquit, cum admiratione dubites cui potissimum respondeas quaestioni. Cum enim, inquit, te iudices uiderint paratum ad respondendum, aestimabunt sibi non recte ab his qui ante dixerunt id quod crediderant fuisse persuasum. Postremo docet quo pacto beniuolentiam nobis a iudicibus comparemus, si forte ipsi iudices defetigati fuerint multos audiendo. Primo, inquit, oportebit 'polliceri breuius te, quam paratus fueras, esse dicturum'. Deinde, si ita se habebit negotium, utile erit rebus nouis uel ridiculis risum iudicibus aut iocum mouere, atque id duplici modo: aut ex tempore, si forte clamor aut strepitus alicunde fuerit exortus, aut cogitatis paratisque, ut uel a fabula incipias uel apologo ad praesens negotium pertinentibus. Fabulae sunt quas fere uidemus extitisse ex Phaedris, Medeis, Clytaemestris aliisque similibus. Apologi sunt ex rebus humilibus compositae quaedam formae ac species ad uiuendum, [p. 200 Halm] ut exstat illa de mure et leone. Ergo si, inquit, negotii dignitas patietur, risum uel iocum mouere oportebit; sin autem tale negotium fuerit, ut iocandum non sit, a re aliqua tristi ac seuera commodum erit incipere. NAM VT, inquit, CIBI FASTIDIVM NVNC DVLCI RE, NVNC SVBAMARA RELEVATVR, ita, inquit, studium audiendi apud iudices nunc rebus ridiculis, nunc asperioribus redintegratur.

AC SEPARATIM QVIDEM QVAE DE PRINCIPIO ET DE INSINVATIONE DICENDA VIDEBANTVR, HAEC FERE SVNT. Supra, inquit, quid in principiis faciendum esset, quid in insinuatione, separatim disputauimus; nunc, inquit, breuiter in utrumque praecepta dabimus.

EXORDIVM SENTENTIARVM ET GRAVITATIS PLVRIMVM DEBET HAGERE. Sententiarum, inquit, non illarum quae generaliter dicuntur, ut est illud: "obsequium amicos, ueritas odium parit" - praeceptum est autem ne quid in principiis generaliter dicatur -, sed hic sententias accipiamus sensus atque inuentiones plurimas atque easdem graues. Praeterea, inquit, ut commendati simus auditoribus, in exordio omnia illa habere debemus quae nobis uel orationi nostrae pariant dignitatem.

SPLENDORIS ET FESTIVITATIS ET CONCINNITVDINIS MINIMVM. In exordio, inquit, nihil splendidum, nihil diligenter accuratum habere debemus, ne ipsa dicendi diligentia diffidentiam negotii demonstremus. Docuit quid in principiis, quid in insinuatione, quid generaliter in utroque obseruare debemus; quare, postquam ostendit quid faciendum esset, praecipit rursus quid non faciendum sit.

VITIA VERO, inquit, HAEC SVNT CERTISSIMA EXORDIORVM. Cum ait 'certissima', ostendit et supra se nonnihil de uitiis exordii dixisse. Ait enim, SPLENDORIS ET FESTIVITATIS ET CONCINNITVDINIS MINIMVM m exordio esse debebit. Verum haec maxima uitia exordiorum esse dicit atque haec omnino uitanda esse praecipit: VVLGARE, COMMVNE, COMMVTABILE, LONGVM, SEPARATVM, TRANSLATVM, CONTRA PRAECEPTA. VVLGARE EST, QVOD IN PLVRIS CAVSAS POTEST ACCOMMODARI, id est, quod dicitur generale principium et quod non unius, sed omnium potest esse causarum, si sic incipias: "Iouem ego Optimum maximum", aut "uellem, si fieri posset, iudices".

COMMVNE, QVOD NIHILO MINVS IN HANC QVAM IN CONTRARIAM PARTEM CAVSAE POTEST CONVENIRE. Inter uulgare et commune hoc interest: uulgare omnium controuersiarum est, commune in eadem controuersia utriusque partis: itaque commune specie includitur, uulgare uero generale est. Quare commune erit quod tam a nobis quam aduersariis dici potest. COMMVTABILE, QVOD AB ADVERSARIO POTEST LEVITER MVTATVM EX CONTRARIA PARTE DICI. Commutabile est, inquit, quod non quidem ab aduersariis dici pro se possit ita ut a te prolatum est, sed commutato uerbo uel addito possit in partem contrariam commutari. LONGVM EST, QVOD PLVRIMIS VERBIS AVT SENTENTIIS VLTRA QVAM SATIS EST [p. 201 Halm] PRODVCITVR. Meminimus in duobus esse orationem nostram, nunc in uerbis singulis, nunc in coniunctis, quae sententiae dicuntur. Itaque, inquit, longum est quod nimis aut in uerbis aut in sententiis inuolutum est. SEPARATVM, QVOD NON EX IPSA CAVSA DVCTVM EST NEC SICVT ALIQVOD MEMBRVM ADNEXVM ORATIONI. Separatum est quod non est proprium negotii neque eius causae qua de agitur, ut si homicida tibi accusandus sit et tu ab adulterii facinoribus exordium sumas. TRANSLATVM EST, QVOD ALIVD CONFICIT QVAM CAVSAE GENVS POSTVLAT. Et supra dixit: QVARE, CVM TAM DIVERSA SINT GENERA CAVSARVM, EXORDIRI QVOQVE DISPARI RATIONE IN VNO QVOQVE NECESSE EST. Ergo translatum est, inquit, cum ignorato genere causae aut dociles pro attentis aut attentos pro beniuolis faciendos nobis iudices putamus. CONTRA PRAECEPTVM EST, QVOD NIHIL EORVM EFFICIT, QVORVM CAVSA DE EXORDIIS PRAECEPTA TRADVNTVR. Contra praeceptum est, inquit, quod iudicum animos sibi non comparat, interdum etiam infestos facit. Quare finitis exordii praeceptis nunc nobis de narratione dicendum est.

19

NARRATIO EST RERVM GESTARVM AVT VT GESTARVM EXPOSITIO. Definit quid sit narratio. In definitione uero, ut saepe iam diximus, omnia quae ad rem definiendam pertinent colligi atque includi debent. Quare quoniam non tantum illa narrantur quae uere gesta sunt, sed etiam illa quae non sunt gesta sed geri potuerunt, ideo ait 'narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio'. Gestarum expositio est negotiorum ciuilium et historiarum; ut gestarum rerum expositio est comoediarum, fabularum et thematum, quae in auditorio dicuntur. Ergo tria genera narrationis esse dicit; unum quod sit in causae expositione, ut est illud: "C. Quintius frater huiusce P. Quintii fuit", et huic similia. Verum quoniam narratio causae non id solum agit, ut res gestas explicet, uerum etiam multa futuris praestruit quaestionibus, animaduertamus ut Cicero utrumque complexus sit. IN QVO IPSA CAVSA, inquit - hoc ad rerum expositionem - ET OMNIS RATIO CONTROVERSIAE CONTINETVR: hoc ad quaestiones pertinet. Ergo unum narrationis genus est, in quo ipsa causa et omnis ratio controuersiae continetur; aliud genus narrationis est, quod extra causam est, sed ad causam facit, ut est illud: "Agonis est quaedam Lilybitana liberta Veneris Erycinae". Haec narratio extra causam est - agitur enim qui magis debeat accusare - sed tamen ad causam facit: locus enim introducitur in quo se Caecilius iniuriam a Verre passum esse commemorat, qua se laesum accusare debere contendit. Verum haec narratio extra causam quattuor modis fit: aut criminationis causa aut similitudinis aut delectationis aut amplificationis. Criminationis causa fit, ut: "Dio quidam fuit Halaesinus; P. Asellus mortuus est C. Sacerdote praetore". Similitudinis causa fit, ut est illud: "sic iste multo sceleratior et nequior [p. 202 Halm] quam ille Hadrianus, aliquanto etiam felicior fuit". Digressio et haec uideri potest, sed non est, quia non interponitur narratio, quae causae est. Delectationis causa fit non alienae ab eo negotio quo de agitur, ut si prata, si nemora, si fontes riuosque describas et hanc ipsam descriptionem ad causam adplices. Amplificationis causa fit, ut est illud de Eriphyla, quae uisum ornamentum adamauit; amplificat crimen Verris, quod cum illam rem uisam adamauerit, Verres multa etiam non uisa concupierit. Ergo secundum genus narrationis hoc est, quae digressio dicitur, quae fit aut criminationis aut similitudinis aut delectationis aut amplificationis causa. Tertium genus narrandi est quod extra oratorem est. Hoc est, quod ait remotum a ciuilibus causis - est autem poetarum uel historiographorum -, dat tamen cursim etiam in hanc narrationem praecepta. Haec, inquit, narratio remota a ciuilibus causis duo membra habet: nam aut propter negotia exponenda sumitur aut propter personas exprimendas, quod est comoediographorum uel tragoediographorum. Versidici uero in utroque uersantur; nam Vergilius Aeneae et mores et facta describit. Ergo haec narratio extra oratorem in duo diuiditur, in negotia et in personas. Verum illa narratio quae in negotiis est tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. Fabulam dicit esse quae nihil ueri nec ueri simile continet, et dat exemplum: CVIVSMODI EST: "angues ingentes alites, iuncti iugo".

Verum hic quaestio est, cum in definitione generali narrationis dixerit ‘narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio', cur in fabulae definitione, quae utique, quoniam et ipsa narratio est, generi similis esse debuit, ait FABVLA EST, IN QVA NEC VERAE NEC VERI SIMILES RES CONTINENTVR? Deinde HISTORIA EST, inquit, QVAE RES VERAS CONTINET, SED A NOSTRA MEMORIA REMOTAS, et dat exemplum: QVOD GENVS: "Appius indixit Chartaginensibus bellum". Argumentum est quod quidem non est factum, sed faeri potuisse creditur, ut in Terentio adulescentis uita narratur: "nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia". Negotii ergo narratio tres partes habet, fabulam, historiam, argumentum. Fabula nihil ueri nec ueri simile continet, historia uerum, argumentum non uerum, sed ueri simile.

Illa autem narratio quae uersatur in personis exprimendis, talis esse, inquit, debet, ut in narratione rerum uis et animos personae agentis ostendatur, [p. 203 Halm] et dat exemplum de Terentio, ubi Demeae et Micionis senum persona morum contrario secernitur: "uenit ad me saepe clamitans: Quid agis, Micio? Cur perdis adulescentem nobis?" et reliqua. In his omnibus rigor et austeritas personae obiurgantis ostenditur. Verum ne nos perturbet quod et in illa narratione quae in negotiis est saepe etiam persona describitur (nam describitur Catilina, describitur Sertorius et reliqui), et in illa rursus narratione quae de personis est gesta etiam narrantur; non, inquam, nos perturbent, quia mixta sunt, sed animaduertere debemus quid propter quid dicatur.

Saepe enim persona describitur ut negotium patescat, saepe gesta narrantur ut apertius, qualis sit persona, uideatur. Sed ad praeceptum narrationis illius reuertitur quae ipsam causam continet, et totius controuersiae narrationem.

20

OPORTET IGITVR EAM TRIS HABERE VIRTVTES, VT BREVIS, VT APERTA, VT PROBABILIS SIT. Tres uirtutes sunt narrationis, ut breuis sit narratio, ut aperta, ut probabilis, uerum ut haec tria semper omnia sint, non unum aliquod ex tribus. Itaque istae uirtutes narrationis, licet et aliis partibus orationis conueniant, narrationis tamen sunt propriae; aliarum autem partium orationis uirtutes narrationi conuenire non possunt. Quaelibet reprehensio, quaelibet confirmatio, quaelibet criminatio potest habere haec tria, sed quasi aliena; ipsae autem quae habent narrationi non conueniunt, ut inductiones, ut ratiocinationes et reliqua huius modi, quae fidei sunt, non adfectus. Igitur tres istae uirtutes <et> narrationi oratoriae conuenire possunt et illi narrationi, quae extra ciuiles causas est. Namque historia et breuis esse debet in expositione et aperta et probabilis, ut Sallustius sibi omnia in Catilina tribuit: "quam uerissime potero, paucis absoluam", cum aliis historiographis singula tradidisset in libro primo Historiarum: dat Catoni breuitatem, "Romani generis disertissimus paucis absoluit", Fannio uero ueritatem. Sed ante quam dicamus, ut breuis narratio fiat, ut aperta, ut probabilis, principio docendum uidetur quid sit narratio oratoria, quid agat uel quo distet a reliquis partibus orationis. Oratio quae negotium explicat atque insinuat audienti narratio dicitur, explicans quid gestum sit aut per uerum aut per ueri simile, id est, aut per id quod gestum est, aut per id quod geri potuit; quae oratio tametsi partibus ratione plenis inclinet in actoris commodum, non tamen ad pugnam continuo easdem partes ducit; negotium enim iudici insinuatur, non pars negotii. Agitur enim ut causam iudex norit; causa uero duarum partium est. Sed subtilitas exponentis aliquid, quod suae parti prosit, insinuat; nam iudex sic ab uno audit, quasi extra partes. Et uere is optimus patronus in narrando qui ita narrat ut et aduersarius ita narrare potuisse credatur; uerum talis oratio esse non potest, cum crimina [p. 204 Halm] proponuntur. Quibus in propositionibus etsi dicatur 'ille fuit, illud consecutum est' et cetera similia, tamen narratio non est, quoniam haec omnia ad criminationem continuo ducuntur et non id agitur in hac oratione, ut iudex sciat causam, sed ut audiat crimen admissum. At in narratione cum causa omnis fuerit explicata, tunc crimen aut ab accusatore proponitur post narrationem quasi intentio, aut a defensore quasi quaestio, ut purgetur: 'Sextus Roscius occisus est'. Accusator dicit a falio, Tullius negat: hinc esse criminatio potest et defensio. Insinuatur iudici per narrationem totum negotium, ubi, quando, quo modo Sextus Roscius sit occisus. Hoc utraque pars dicat necesse est; huic singuli subtiliter interiaciunt id quod parti suae prodesse possit, non pugnae modo, sed adiuncta ueri similitudine, ut ita narret quasi et aduersarius eodem modo narrare possit. Explicito negotio causaque cognita incipit aduersarius dicere quod Sextum Roscium filius interemit, et haec est crirninatio. Si autem defensor est, proponit crimen quasi quaestionem, 'occidisse patrem Sextus Roscius arguitur', et adfert argumenta quibus hoc possit dissoluere. Ita in dictionibus aliis criminationes intelleguntur uel propositiones criminum, cum oratio exponendi quodammodo implicatam secum habet intentionem, ut 'occidisti' aut 'tulisti'. At ubi narratio est, post narrationem dicuntur, sed tamen in narratione significantur iudici, non aperte ab oratore dicuntur. BREVIS ERIT, SI VNDE NECESSE EST, INDE INITIVM SVMET, NON AB VLTIMO REPETETVR. Dixit supra narrationem oratoriam tres uirtutes habere debere, ut breuis sit, ut aperta, ut probabilis; nunc docet breuis narratio quem ad modum esse possit, et breuis pro qualitate negotii. Breuis, inquit, erit si initium sumas a rebus necessariis, non ab ultimo; ut puta, si nobis bellum Troianum narrandum sit, debemus a raptu Helenae incipere, non a Leda, quae Helenam genuit. Ergo praecepta dat in breuem narrationem, quae in principio narrationis, quae in fine, quae in medio seruare debeamus; atque hoc praeceptum de initio narrationis est, quod ait: 'breuis erit, si unde necesse est, inde initium sumet, non ab ultimo repetetur'. ET, SI CVIVS REI SATIS ERIT SVMMAM DIXISSE, EIVS PARTES NON DICENTVR. Vt puta, cum sufficiat dicere 'occidit', nos dicamus 'et uoluit et potuit et occidit', cum harum partium summa sit ' occidit', et hoc dixisse sufficiat; uerum hoc praeceptum de medio narrationis esse potest. ET SI NON LONGIVS, QVAM QVOD SCITV OPVS EST, IN NARRATIONE PROCEDETVR. Id est, si narres quo usque narrandum est, non etiam illa narrentur, quae iam in tractatus cadunt, ut puta: 'quidam fortiter fecit, petit praem¸ nomine aerarii dimidium; contra dicitur'. Narrandum est quemadmodum fortiter fecerit, non etiam quemadmodum ad ciuitatem regressus sit et quemadmodum praemium petierit et quemadmodum ei contra dictum sit. Verum hoc praeceptum de fine narrationis est. ET SI IN NVLLAM REM ALIAM TRANSIBITVR. Scilicet ut illa tantum narres quae [p. 205 Halm] ad causam pertinent, non etiam aliqua quae extra sunt et quae ad negotium minime pertinent.

ET SI ITA DICETVR VT NONNVMQVAM, EX EO QVOD DICTVM SIT, ID QVOD NON SIT DICTVM INTELLEGATVR. Vt posita secunda quae sunt sua prima declarent. Si dicas 'inde cum reuersus essem', utique cum dicis 'reuersus', ostendisti etprofectum nescio quo et peruenisse, postremo reuersum. ET SI NON MODO ID QVOD OBEST, VERVM ETIAM ID QVOD NEQVE OBEST NEC ADIVVAT PRAETERIBITVR. Etenim qui breuitati studet, non modo illa in narratione praeterire debet quae obfutura sunt, uerum etiam illa quae nihil profutura.

ET SI SEMEL VNVMQVIDQVE DICETVR. Id est, ut non modo illa praetereantur quae aut obfutura sunt aut nihil profutura, uerum etiam illa quae prosunt ut semel dicantur, non bis aut amplius. ET SI NON AB EO QVO IN PROXIME DESITVM ERIT DEINCEPS INCIPIETVR. Praeceptum omne duplex est: nunc enim ostendit quid faciendum sit, nunc quid non faciendum. Ita hic Cicero in superioribus ostendit quid esset in narratione faciendum, nunc ostendit quid sit non faciendum. 'Et si non ab eo', inquit, 'quo in proxime desitum erit, deinceps incipietur', id est ne a re illa quam nuper diximus ad aliam rem sumamus exordium; si dicas 'profectus urbe sum, et cum essem profectus, ad uillam ueni, et cum uenissem'. Quare is qui breuiter narraturus est iterare nihil debet. AC MVLTOS IMITATIO BREVITATIS DECIPIT, VT, CVM SE BREVES PVTENT ESSE, LONGISSIMI SINT, CVM DENT OPERAM VT RES MVLTAS BREVI DICANT. Saepe, inquit, etsi dictio in uerbis breuis est, tamen longa efficitur, cum non necessariae res in narratione ponuntur. Quod ut nos non praetereat, primo nobis discendum est, quemadmodum possimus intellegere quod ubicumque dicta sint singula uerba significant re suas singulas, ut 'sedet, currit, eo, uenio'; item copulatio rationabilis uerborum plurimorum unam res continet, maxime autem si in narratione sit, cum praemissa uerba tertia persona concludit, ut: "M. Lepido cum omnibus copiis Italia pulso segnior neque minus grauis et multiplex cura patres exercebat". Haec tertia persona unam rem fecit omnium superiorum. Itaque in oratione tot res erunt quot erunt tertiae personae. Ergo in hac oratione: 'accessi ad aedes, puerum euocaui, respondit, quaesiui dominum, domi negauit esse', tertia persona est 'respondit'. Iam igitur una res est; fit autem altera, cum ait 'domi negauit esse'. Quare cum sufficeret 'domi negauit esse', abundauit rebus superfluis quia dixit ante 'respondit'. Ita ergo multos imitatio breuitatis decipit, qui cum res breuissime dicant, tamen, quia plures quam oportet dicunt, incipiunt breues non esse. Quamobrem, inquit, si breues esse uolumus, non solum uerba non necessaria praeterire debemus, sed etiam res.

APERTA AVTEM NARRATIO POTERIT ESSE, SI, VT QVIDQVE PRIMVM GESTVM ERIT, [p. 206 Halm] ITA PRIMVM EXPONETVR. Dixit quemadmodum breuis narratio esse possit; nunc quemadmodum aperta esse possit exponit. Illud autem praescire debemus, quod et in apertam narrationem illa dat praecepta quae et in breuem. Hic etiam quid in principio apertae narrationis, quid in fine, quid in medio facere debeamus ostendit. Nunc itaque totam complectitur narrationem, cum ait 'aperta autem narratio potent esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur', scilicet ut non peruerso narrandi ordine fiat iudicibus in cognitione confusio. ET RERVM AC TEMPORVM ORDO SERVABITVR. Scilicet ne id primum narres quod postea factum est; quod si feceris, et in rerum et in temporis ordine deliquisti. VT ITA NARRENTVR, VT GESTAE RES ERVNT AVT POTVISSE GERI VIDEBVNTVR.

Hoc est quod ait supra in definitione narrationis: 'narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio', id est uera et ueri similis HIC ERIT CONSIDERANDVM, NE QVID PERTVRBATE, NE QVID CONTORTE DICATVR. Vt in praeceptis breuis narratinis primo ostendit quid faciendum esset, deinde quid non faciendum, ita et hic ostendit primo quid faciendum esset, nunc quid non faciendum. 'Considerandum', inquit, erit 'ne quid perturbate dicatur', id est, si rerum ac temporum in narratione ordo mutetur. Deinde 'ne quid contorte', id est cum interdum non facilis transitus ac directus existat obscurus.

NE QVAM IN ALIAM REM TRANSEATVR. Ne omissis rebus ad praesens negotium pertinentibus non narranda atque aliena narremus. Hoc praeceptum etiam de breui narratione dedit: 'et si in nullam rem aliam transibitur'. NE AB VLTIMO REPETATVR. Ita ut supra de breui narratione: 'si unde necesse est, inde initium sumet, non ab ultimo repetetur'. Verum hoc praeceptum etiam hic de initio narrationis est.

NE AD EXTREMVM PRODEATVR. Ita ut supra de breui narratione: 'et si non longius, quam quod scitu opus est, narrando procedetur'. Verum hoc praeceptum etiam hic de fine narrationis est.

NE QVID, QVOD AD REM PERTINEAT, PRAETEREATVR. Hoc uitium mediae narrationis, ita ut principii uitium est si ab ultimo repetatur, finis autem si ad extremum prodeatur. Deinde concludit: illa, inquit, omnia de breui narratione praecepta etiam in aperta nobis seruanda sunt. Nam ut aperta possit esse narratio, breuis debet esse. Nam saepe, inquit, narratio non intellegitur, id est, aperta non est longitudine magis quam obscuritate. Ergo ut aperta sit narratio et ut intellegatur, minime longa, id est breuis esse debebit. Praeterea, quit, ut apertam habeamus narrationem, uti, inquit, dilucido ac de proximo petito sermone debemus.

21

PROBABILIS ERIT NARRATIO, SI IN EA VIDEBVNTVR INESSE EA QVAE SOLENT APPARERE IN VERITATE. Secundum ordinem diuisionis suae, postquam de breui et aperta narratione tractauit, nunc incipit de narratione probabili disputare.

Probabilis, inquit, erit narratio, si in ea fuerint illa omnia, quibus solet ueritas inueniri; nam in his septem omnis ad fidem argumentatio continetur: [p. 207 Halm]

IMG 2

Septem illa superiora, quis, quid, cur, ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis, omnes artium scriptores tractarunt et in praeceptis suarum artium reliquerunt. Verum Cicero rerum ac temporum personarumque considerans naturam addidit illis omnibus octauam opinionem, et recte. Res enim omnes non per se sunt neque ex natura ualent, sed opinione; neque enim, cum dicimus tunicam, per se ipsam intellegimus tunicam esse qua uestimur, sed quia nostra nobis opinione persuasum est, cum audierimus tunicam, intellegimus rem esse qua uestimur; et reliqua similiter colligere possumus. Ergo Cicero omnia dicit. Haue uero opinionem in tribus plenam esse dicit, si id quod dicimus, a nostra natura non abhorreat, id est ab eorum natura pro quibus agimus, scilicet ne de pudicitia agat leno, de castitate meretrix; quod si fit, probabilis narratio non erit. Deinde ut id quod agimus a populi more non abhorreat, scilicet ne contra consuetudinem audientium loquaris, si apud Romanos narres contra iustitiam et si apud Scythas mores barbaros reprehendas. Postremo, si id quod agimus, cum eorum quicumque audiunt iudicaturi opinione consentiat. Itaque narrationem probabilem esse dicit si in ea sint septem illa: quis, quid, cur, ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis. Sed cum omnia hic posuerit, unum non posuit, id est modum, quod est 'quemadmodum' : et recte modum inter praecepta probabilis narrationis non posuit. Non enim in modo fides fit, sed magis auxesis criminis. Et quoniam praecepta haec et ad coniecturam accommodanda erant, ubi factum negatur, merito modus esse non debuit, quia modus non excutitur, nisi factum conceditur. Cum autem in coniectura, ubi factum negatur, omnino esse non potent, multo magis alibi modus non erit. Si autem in reliquis statibus fuerit auxesis facti erit, non probabilis expositio. Ergo hic uideamus septem illa absque solo modo. Persona, SI PERSONARVM DIGNITATES SERVABVNTVR; causa, SI CAVSAE FACTORVM EXSTABVNT; facultas, SI FVISSE FACVLTATES VIDEBVNTVR; tempus, SI TEMPVS IDONEVM; IOCVS, SI LOCVS OPPORTVNVS. Videamus et opinionem, quae his omnibus a Cicerone addita est: SI RES ET AD EORVM QVI AGENT NATVRAM ET AD VVLGI MOREM ET AD EORVM QVI AVDIENT OPINIONEM ACCOMMODABITVR. SI PERSONARVM DIGNITATES SERVABVNTVR. Non honres, sed prout quaeque digna sit. SI TEMPVS IDONEVM, SI SPATII SATIS. Duo sunt tempora, unum per spatium, id est per interuallum, aliud per opportunitatem. Spatium est ut unus, alter, multi dies, menses, anni. Opportunitas est occasio ex hominum [p. 208 Halm] actibus facta, ut bellum, pax, ludi, seditio. Hoc est ergo quod ait 'si tempus idoneum, si spatii satis'. Iam cum ait 'si tempus idoneum' ostendit tempus esse per opportunitatem.

ILLVD AVTEM IAM PRAETEREA CONSIDERARE OPORTEBIT, NE AVT CVM OBSIT NARRATIO, AVT CVM NIHIL PROSIT, TAMEN INTERPONATVR, AVT NON LOCO AVT NON QVEMADMODVM CAVSA POSTVLET NARRETVR. Supra docuit quae in narratione seruanda sint et quemadmodum facienda; nunc in ipsam narrationem quattuor praecepta dat. Quaestio est enim an ubique narrandum sit; deinde, si narrandum, quo loco narrandum; postremo, si ita narretur quemadmodum causa postulet. Non ubique narrandum est, inquit; etenim cum obest narratio praetereunda est et cum nihil prodest praetereunda est. Deinde, inquit, uidendum est quo loco narrandum sit; saepe enim post argumenta narrandum est, ut Cicero in Miloniana fecit. Postremo secundum causae genus narrandum est, ut quod non est praetereundum non praetereas, quod praetereundum praetereas. OBEST TVNC, CVM IPSIVS REI GESTAE EXPOSITIO MAGNAM EXCIPIT OFFENSIONEM. Obest, inquit, narratio, si, cum aperis atque insinuas rei gestae qualitatem, necesse habet tibi auditorem reddere infensum. Quod cum contingit, non contexte, inquit, narrare debebis nec causam omnem indicare, sed singulas causae partes proponere et his statim argumenta supponere ut res dubia fidem pro agentis accipiat uoluntate.

Praeterea, inquit, et cum nihil prodest narratio praeteriri debet. Nihil autem prodest narratio cum ita ab aduersariis causa iudicibus exposita est ut a nobis aliter narrandum non sit.

Denique iam supra diximus interdum non opportun loco poni narrationem. Verum hoc genus praecepti differt in id tempus quo de dispositione dicturus est.

NON QVEMADMODVM CAVSA POSTVLAT NARRATVR CVM AVT ID QVOD ADVERSARIO PRODEST DILVCIDE ET ORNATE EXPONITVR, AVT ID QVOD IPSVM IVVAT OBSCVRE DICITVRET NEGLEGENTER. Praeuaricatio duobus modis fit, si utilia nostrae causae cum obscuritate dicamus, aut utilia aduersariorum manifeste atque aperte proferamus. Verum haec tunc uitia sunt, si cum id facimus nihil nobis prodest: saepe enim prodest ut tali praeuaricatione aliud, quod uolumus, obtinere possimus. Nam ut obtineat Dauus ne Chremes det filiam Pamphilo, aperte narrat id quod contra Pamphilum poterat uideri, illum peregrinam amare et filium ex ea suscepisse. Nunc secundum ordinem positae orationis ad partitionis praecepta ueniamus.

22

RECTE HABITA IN CAVSA PARTITIO INLVSTREM ET PERSPICVAM TOTAM EFFICIT ORATIONEM. Antequam de praeceptis partitionis dicamus, prius dicendum uidetur quid intersit inter partitionem et diuisionem: partitio est totius causae per partes constitutio, diuisio est rerum sub partitione iacentium. Verum hic hoc animaduertendum est, ut definitionem partitionis non ab eo 'quid sit', sed ab eo 'quid faciat', collegerit: 'recte', inquit, 'habita in causa partitio inlustrem et perspicuam totam efficit orationem'. Narrationis porro lo definitionem ab eo, quid sit, scimus esse collectam: 'narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio'. Dicit itaque partitionem duas habere partes, distributionem et aliam quae ostendit quid aduersarii confiteantur et quid in contentione uersetur. Verum utrarumque harum partium duplex effectus. [p. 209 Halm] Aperit causam et controuersiam constituit: aliud est enim quo aperitur causa, aliud quo constituitur controuersia. Namque aperitur causa et narratione, in qua etiam si intellegitur quae sit controuersia, non tamen ab oratore constituitur: constituere est enim proponere et dicere quid in controuersia sit. Ergo in narratione aperitur causa, non constituitur controuersia. At in partitione tametsi aperitur causa, tamen et constituitur controuersia, ut non unum sit sed utrumque fiat. Nam aperit utique causam quia partitur, quamquam alio modo aperit quam in narratione: cum enim dicit 'dicturus sum de illo', aperta causa est partitione. Hoc in distributione; item in alia partitione, cum dicitur 'illud manifestum est, non negatur; illud negatur', utique aperitur causa, sed partitione, ut diximus; in eo tamen et constituiturcontrouersia, cum quid in confessione sit docetur, quid in negatione. Alia autem partitio, quae distributio nuncupatur, potest aperire tantum causam res enumerando; at cum uel uerba iunguntur uel oratio quae dicat de his esse dicendum, tunc constituitur controuersia: 'quaestor Verres fuit, legatus, praetor urbanus, praetor Siciliensis'. Hoc solum dicere aperire causam est, sed partitione per distributionem. At uero illud adiungere: "quare haec erit quadripertita distributio totius accusationis meae", hoc est constituere controuersiam. Itaque, ut diximus, partitio species habet duas, unam quae quid cum aduersariis conueniat docet et quid in controuersia sit, alteram quae distributionem habet membrorum in reliquam orationem. Illa superior species cum proposuerit quid conueniat, id ipsum ad se inclinat, ut pro se faciat id quod aduersarius confitetur; postea uero subiungit id quod sit in controuersia. Fecit hoc Cicero pro Tullio: "dicam", inquit, "uim factam a P. Fabii familia; aduersarii non negant". Hic proposuit quod aduersarii fateantur. Deinde ipsum pro se fecit dicendo: "damnum datum esse M. Tullio concedis; uici unam rem". Item adiunxit alteram partem, in qua confessionem docet, cum dicit: "ui hominibus armatis non negas; uici alteram". Post, quid in controuersia sit proponit, cum dicit: "dolo malo factum negas; de hoc iudicium est". Sed quoniam non in omni negotio aduersarius fatetur, illa altera adhibenda partitio est quae distributio nuncupatur, ubi totius causae membra ponuntur. Verum haec membra aut ea sunt quae uere in eodem negotio continentur, ut in Verrinis de quaestura, legatione, praetura urbana, praetura Siciliensi, quam quadripertitam distributionem totius accusationis suae Tullius esse dixit; item illa distributio de frumento, quam fecit dicendo emptum, decumanum, aestimatum. Aut si partitio de ipsa causa non sumitur, ea membra ponit orator, quae ipse ingenio inuenit et sibi dicenda constituit, non ex negotii factis ad causam sumptis sed argumentatione oratoris in causa conlocatis, ut in diuinatione: "Ego sic intellego, cum de pecuniis repetundis quaestio sit, si nomen cuiuspiam [p. 210 Halm] deferatur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime actorem uelint hi qui eas iniurias passi sint et quem minime uelit is qui eas iniurias fecisse arguatur". Item pro Sexto Roscio, cum unum crimen sit parricidii ac propterea unum negotium, partitur tamen Tullius non causam, sed orationem, diducendo in crimen, audaciam et potentiam: "criminis confictionem accusator Erucius suscepit, audaciae partes Roscii sibi depoposcerunt, Chrysogonus autem potentia pugnat".

ALTERA EST IN QVA RERVM EARVM DE QVIBVS ERIMVS DICTVRI BREVITER EXPOSITIO PONITVR. Partitionis duae partes sunt, una quae quid cum aduersariis conueniat indicat et quid in controuersia sit demonstrat, altera quae dicitur distributio. Haec eadem duplex; nam aut ea membra continet quae in causa sunt, aut ea quae ingenio fingit orator.

QVIBVS DICTIS INTELLEGAT FORE PERORATVM. Praecipit ut partitione completa nihil amplius dicamus praeter conclusionem.

QVAE PARTITIO QVID CONVENIAT ET QVID NON CONVENIAT OSTENDIT. In hac partitione id quod aduersarius confitetur ad causae nostrae commodum nos docet inclinare debere. Et dat exemplum, si dicat accusator: 'matrem occisam ab Oreste filio constat'. Iam cum ait 'matrem a filio constat occisam', id quod aduersarius confitetur ad se inclinat; consideratione enim sanguinis non uidetur debuisse a filio mater occidi. Deinde si dicat Orestes uel eius defensor 'constat a Clytaemestra Agamemnonem occisum', confessionem aduersarii sine dubio ad se inclinat; consideratione enim iuris occidi maritus ab uxore non debuit. Iam quid in controuersia sit, ex iudicatione colligitur, id est an recte Orestes matrem occiderit, cum illa patrem occiderit Orestis. Quare accusatoris talis erit partitio: 'interfectam matrem a filio cum aduersario mihi conuenit, cum illa occiderit Agamemnonem; an a filio occidi debuerit, quaestio est'. Rei uero talis erit partitio: 'interfectum a Clytaemestra Agamemnonem conuenit; an a filio Clytaemestra debuerit occidi, quaestio est'. QVAE AVTEM PARTITIO RERVM DISTRIBVTAM CONTINET EXPOSITIONEM, HAEC HABERE DEBET BREVITATEM, ABSOLVTIONEM, PAVCITATEM. Iri omni distributione, siue quam habet orator in membris negotii siue quam in membris quae ipse format et fingit dicenda, seruare debet haec tria, breuitatem, absolutionem, paucitatem. Breuitas in uerbis est, absolutio in toto, paucitas in generibus.

BREVITAS EST, CVM NISI NECESSARIVM NVLLVM ADSVMITVR VERBVM. Vt sic partiamur: 'dicemus de decumano frumento, deinde de empto, postremo de aestimato', non 'dicemus de decumano frumento, deinde, ubi maius est crimen, de eo quod solet publicis pretiis comparari, postremo, ubi nihil auaritia Verris intactum reliquit, dicemus etiam de aestimato frumento'. Haec itaque superflua uerborum in breuitate partitionis uitare debemus, ut animus auditoris non uerbis sed rebus potius occupetur.

[p. 211 Halm] HAEC IN HOC GENERE IDCIRCO EST VTILIS. In hoc genere, id est in distributione, breuitas utilis est ad animos auditorum non uerbis, sed rebus potius occupandos.

ABSOLVTIO EST, PER QVAM OMNIA, QVAE INCIDVNT IN CAVSAM, GENERA DE QVIBVS DICENDVM EST AMPLECTIMVR IN PARTITIONE. Absolutionem tunc facimus, si omnia quae incidunt in causam partientes ponamus. Haec quae incidunt omnia nunc speciebus confici possunt, nunc generibus. Quoniam autem specierum maior est multitudo, angustior generum uis et natura, quippe cum genus multas in se spedes teneat, qui facit partitionem de speciebus omnibus causae incidentibus, absolutionem quidem seruat quod omnes species in partitione proponit, sed peccat quod specierum latior distributio est et in partitione amplius quam quattuor partes omnino esse non debent. Ergo ut absolutio melius in distributione seruetur, species illae ad genera referendae sunt, ut paucis generibus cum species omnes complexi fuerimus, absolutionem conficiamus, quod omnia, et paucitatem, quod genera collocamus. Omnia, inquit, genera quae incidunt in causam in distributione conlocare debemus, ne aut utile aliquod genus praetereamus aut postea causae, quod est uitiosius, inferamus.

PAVCITAS IN PARTITIONE SERVATVR, SI GENERA IPSA RERVM PONVNTVR NEQVE PERMIXTE CVM PARTIBVS IMPLICANTVR. Tunc, inquit, pauca in partitione conlocamus, cum quid sit genus, quid sit species iam scimus, ne cum generibus species implicemus. Itaque si studere uolumus paucitati, etiam genera pauca in partitione conlocare debemus.

NAM GENVS EST QVOD PLVRES PARTES AMPLECTITVR, VT ANIMAL, PARS EST QVAE SVBEST GENERI, VT EQVVS. SED SAEPE EADEM RES ALII GENVS, ALII PARS EST; NAM HOMO ANIMALIS PARS EST, THEBANI AVT TROIANI GENVS Ὄí Graeci substantiae et accidenti genus ponunt, sed non bene; pars enim omnis generi suo similis esse debet. Substantia porro res est quae aliis rebus subest capax accidentium qualitatum; deinde accidens est et quod in substantiam cadit. Quare, quoniam illud superius ὄí utrumque esse non potest, non recte substantiae et accidenti genus factum est. Ergo, quoniam praecipimus, ut species generi semper similes esse debeant, uideamus, ubi hic Cicero quasi uideatur errasse; nam posuit hominem respectu duplici, ut ad inferiora genus sit, ad superiora species. Huic animal praeposuit, ut speciem faceret id quod homo; cum id ipsum genus uellet ostendere quod homo est, subiecit huic speciem, 'Troianum', Thebanum'. Nonne uidetur esse uitiosum quod cum homo substantia sit, Troianus autem uel Thebanus accidens? Etenim parum recta subiectio est sub eo quod substantia sit, id quod est accidens conlocari; nam rectum illud praeceptum est in faciendis generibus et speciebus et indiuiduis, rem aut substantialem in omnibus esse seruandam aut accidens, ut cum in genere sit substantia, et in genere et in specie et in indiuiduo sit. Animal namque substantia est. Huic cum suppono speciem, substantia esse debet; suppono autem hominem. Item cum suppono homini Ciceronem, substantiam pono: sic factum est ut in omnibus substantia seruaretur. [p. 212 Halm] Pari ratione si id quod genus est, accidens fuerit, etiam speciem accidens debeo conlocare, pariter et indiuiduum; ut, genus ponam 'colorem'; accidit enim color corpori; huic cum suppono speciem, 'album uel nigrum', intellego et hoc quoque accidens esse. Eritque etiam similis ratio, cum sub albo pono hoc album, quod est indiuiduum; indiuiduum est enim quod oculis digitoque monstratur. Ergo et album et color accidentia cuncta sunt, corporis scilicet, quamobrem Troianus et Thebanus accidentia sunt; accidunt enim substantiae cuilibet, aut homini aut equo. Cicero uero hominem ponit, id est substantiam, et recte facit huic genus dando animal; namque animal substantia est. Non recte autem, cum homini speciem supponeret, Thebanum et Troianum subposuit, quoniam haec, ut diximus, accidentia sunt. Sed hoc frustra in quaestionem uenit; licet enim id, quod accidens est, poni in substantiam cum eo ipso sibi copulato cui supponitur, ut puta, homo, ut diximus, animalis species est, hominis uero species est Thebanus, quod est accidens, hic non Thebanum solum audire debeo, sed hominem Thebanum, ist simul cum Thebano et hominem audiendo faciam id quod est accidens substantiale. Quare Cicero recte hominem animalis speciem posuit, et genus Thebani aut Troiani, hominis scilicet. Itaque, inquit, ideo diligentius genera et spedes generum definire uolumus, ut intellectis aperte generibus, quo breuior sit partitio, etiam genera pauca in partitione eadem conlocemus.

23

NAM QVI ITA PARTITVR: OSTENDAM PROPTER CVPIDITATEM ET AVDACIAM ET AVARITIAM ADVERSARIORVM. In partitione quae dicitur distributio tria semper dicit esse seruanda: breuitatem, absolutionem, paucitatem. Breuitas in uerbis est, absolutio, ut omnia genera quae in causam incidunt in partitione ponamus, paucitas, ut sola rerum genera, quae partium sunt, absque partibus suis in partitione ponamus, et quae genera partes aliorum generum esse non posint. Nunc itaque de paucitate tractatus est, et dat exemplum uitiosae distributionis, id est in qua genus et pars eius simul posita sunt. 'Nam qui ita', inquit, 'partitur: ostendam propter cupiditatem et audaciam et auaritiam aduersariorum', is, inquit, errauit; etenim paucitatem seruare nesciuit, si quidem non sola rerum genera posuerit, sed et genus et partem generis; cupiditas enim genus est, pars cupiditatis auaritia. Ergo in superioribus quid faciendum esset ostendit, nunc quid non faciendum, et haec fere bipertita praeceptorum omnium disciplina est.

HOC IGITVR VITANDVM EST. Vt sciamus nunc illud praecipi quod faciendum non sit.

QVOD SI QVOD IN GENVS PLVRES INCIDVNT PARTES, ID CVM IN PRIMA PARTITIONE CAVSAE ERIT SIMPLICITER EXPOSITVM. Genera, inquit, ipsa rerum in partitione ponenda sunt, sed, si cui generi partes suas fuerit necesse supponi, postquam, inquit, partitionem coeperimus exsequi et ad id genus uenerimus, tunc nos partes eius conuenit explicare; in partitione tamen partes generi iungere non debemus. In tractatibus quaestionum debemus de generis partibus disputare.

ATQVE ILLVD QVOQVE PERTINET AD PAVCITATEM. Quoniam de paucitate tractatus est, ATQVE ILLVD QVOQVE PERTINET AD PAVCITATEM, inquit, NE PLVRA QVAM [p. 213 Halm] SATIS EST NOS DEMONSTRATVROS ESSE DICAMVS, HOC MODO, inquit: OSTENDAM ADVERSARIOS, QVOD ARGVIMVS, ET VOLVISSE ET POTVISSE ET FECISSE, cum in tertio cuncta sint; DEINDE, inquit, CVM SIMPLEX QVIDDAM IN CONTROVERSIA SIT, NOS TAMEN DISTRIBVTIONE VTAMVR.

AC SVNT ALIA QVOQVE PRAECEPTA PARTITIONVM, QVAE AD HVNC VSVM ORATORIVM NON TANTOPERE PERTINEANT. Ostendit partitionum multa esse alia praecepta, sed tamen quae ad philosophiam, non ad rhetoricam pertineant. Ad philosophiam, inquit, de qua haec ipsa praecepta transtulimus, IDEO, inquit, quia NIHIL HORVM IN RELIQVIS ARTIBVS INVENIEBAMVS. Ostendit haec de partitione praecepta Latinos numquam habuisse in artibus suis, se primum transtulisse de Graecis.

ATQVE HIS DE PARTITIONE PRAECEPTIS IN OMNI DICTIONE MEMINISSE OPORTEBIT. Extremum hoc dat in partitionem praeceptum, ut quod primum in partitione ponimus, id prmum adgrediamur et explicemus, quod secundum ponimus ut secundo adgrediamur loco, quod tertium tertio; postremo et finitis per ordinem suum partibus dictionem omnem extremis epilogis concludamus.

24

CONFIRMATIO EST, PER QVAM ARGVMENTANDO NOSTRAE CAVSAE FIDEM ET AVCTORITATEM ET FIRMAMENTVM ADIVNGIT ORATIO. Definitio confirmationis non per id quod est, sed per id quod facit. Et quod ait 'nostrae causae', commune praeceptum est tam defensoris quam accusatoris; uterque enim utroque semper utitur, id est et confirmatione et reprehensione. Scire autem debemus exordium, narrationem, partitionem et conclusionem in omnibus causae generibus uel constitutionibus generali disciplina eadem praecepta retinere, confirmationem uero et reprehensionem per singula causarum genera uel singulas constitutiones diuersa et propria semper habere praecepta. Nunc itaque iuxta ordinem partium post partitionem tractat de confirmatione. Et quoniam, ut supra diximus, in singulis causarum generibus uel constitutionibus diuersa et propria habet praecepta, quia mora est ut per singulas species confirmationis praecepta dicantur, generaliter et confuse praecipit quibus de locis argumentandi rationibus tractis in omni causarum genere uel in omnibus simul constitutionibus confirmatio effici possit. Et hoc in primo libro agitur, id est ut in omne genus formamque causarum quaedam communitas argumentationum uelut silua ponatur. Secundus autem liber hoc continet, ut in singulis causarum generibus ac formis propria et certa et diuersa praecepta separentur, de primo libro cunctis argumentandi rationibus tractis.

PER QVAM ARGVMENTANDO. Hoc enim proprium confirmationis est; alioquin et narratio fidem facit, scd non argumentando.

FIDEM ET AVCTORITATEM ET FIRMAMENTVM. Fides est argumentum quo crimen probamus, id est fidem crimini facimus; auctoritas est argumentum uerius atque honestius et cui quasi necesse habeat credi; firmamentum est creberrima argumentatio.

OMNIS RES ARGVMENTANDO CONFIRMATVR. Omnis res, sed quae in ὑποθέσει est, quae causa dicitur. Cuius causae ista definitio est: 'lis cum certa persona'. Haec quidem omnis res ex illis septem locis argumenta contrahit, quis, quid, cur, ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis. Verum ex his duo prima omnem uim argumentationis continent, [p. 214 Halm] quinque reliqua secundo subiacent. Itaque duo haec prima quis et quid apertioribus nominibus Cicero et ad opus uicinioribus nuncupauit, id est, personam et dictum factumue, quod negotium est. Itaque omnis res confirmatur aut ex adtributis personae argumentis sumptis aut ex adtributi negotio. Personis autem adtributa sunt undecim: nomen, natura, uictus, fortuna, habitus, adfectio, studium, consilia, facta, casus, orationes. Itaque si haec omnia adtributa personae sunt, quae sit ipsa persona uideamus. Nomen esse non potest, quia primum adtributum personae est; homo esse so non potest, quia natura personae adtributum est et natura mortalium in duo diuiditur, in homines et feras. Quae est ergo persona? illa scilicet, quae in pronominibus finitis est, ut 'ego' 'tu' 'ille', 'hic' 'haec' 'hoc'. Itaque ex persona nulla argumentatio potest sumi. Cum enim dixero 'hic', quod argumentum feci? Ex attributis autem personae sumitur omnis argumentatio per quae se aperit et quibus impletur ipsa persona. Adtributis suis personarum omnium uis probatur. NOMEN EST VNIVSCVIVSQVE PERSONAE. Antequam ad hoc nomen, quod definiendum est, ueniamus, prius de significantia nominis dicamus. Nomen - hoc quod sonat nomen - quattuor significantias habet. Vna talis est quae in appellatione rerum omnium est. Verba autem nostra omnia rerum nomina sunt, ut 'salio', 'curro', utique his omnibus res significantur, unde multi illum sapientissimum ac beatissimum esse dixerunt qui rebus nomina imposuit, certe ut sciamus omnes partes orationis, id est omne quod loquimur, nomina esse rerum. Cum de Sibyllae responsis ageretur (in responsis autem omnes octo partes orationis fuerint necesse est), quid ait Vergilius? "foliisque notas et nomina mandat".

Ergo haec una significantia nominis, quae in omnium rerum appellatione est. Alia nominis significantia talis est qua unam partem orationis de octo partibus orationis uidemus esse signatam, ut 'nomen, pronomen, uerbum'; tertia nominis proprii, ut hominis, ut deorum; quarta autem haec quadripertita est, qua una quaeque persona sine alterius communione signatur. Et ut sciamus unam de quattuor hanc esse significationem nominis, sic proposuit, ut ostenderet, quod nomen esset definiturus. NOMEN EST, inquit, CVIQVE PERSONAE, QVO QVAEQVE SVO PROPRIO ET CERTO VOCABVLO APPELLATVR. Ergo ut proprium personae hoc nomen et certum sit, per quattuor tenditur, praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen porro interdum una, interdum duabus, interdum tribus litteris continetur, ut G. Gaius, ut Gn. Gnaeus, ut Sex. Sextus, fuitque nonnulla apud maiores nostros praenominis ratio: nam et Quintum ideo dixerunt quod quinto fortassis loco natus esset, et Lucium ideo quod fortasse esset initio lucis exortus. Verum quoniam haec apud nos ratio nihil ualet argumentum de praenomine non quaeremus. Nomen porro maiorum est tractum [p. 215 Halm] ex familia uel sanguine, ut Tullius ex Tulliis, Comelius ex Comeliis. Cognomen autem proprium personae est, ut Cicero, ut Scipio. Iam agnomen extrinsecus uenit et uenit tribus modis, aut ex animo aut ex corpore aut ex fortuna: ex animo sicut Superbus et Pius, ex corpore sicut Crassus et Pulcher, ex fortuna sicut Africanus et Creticus. Quattuor his itaque partibus personae proprium et certum nomen includitur: praenomine, nomine, cognomine, agnomine, ut praenomen Publius, nomen Cornelius, Scipio cognomen, Africanus agnomen. Argumentum autem, si necesse fuerit, in tribus quaeremus, in nomine, cognomine, agnomine. Itaque definitionis istius haec est propositio: 'nomen est cuique personae'. Deinde hinc incipit definitio: 'quo quaeque suo', id est uocabulo.

Sed quod suum est, potest esse commune cum fratribus, cum propinquis, ut Tullius; multi itaque Tullii, quia nomen ex sanguine est. Deinde addit 'proprio'. Rursus et uocabulum proprium potest esse commune, ut 'Cicero' proprium uocabulum, sed tamen multi possunt esse Cicerones. Itaque addidit ‘certum', scilicet quod ex omnibus quattuor constat, quo unius cuiusque personae uerum et non nisi eius possit nomen intellegi, et recte 'certum nomen': interdum enim ex libidine et quadam obtrectatione nomen imponitur, ut illud in Sallustio: "tyrannumque et Cinnam appellantes". Itaque huiusmodi nomen certum esse non potest. Quotienscumque autem specialiter aliquid uolumus includere, his tribus includimus 'suo, proprio, certo', ut Tullius: "suis eum certis propriisque criminibus accusabo". NATVRAM IPSAM DEFINIRE DIFFICILE EST. Haec ratio est ut difficilis sit naturae definitio; etenim apud sapientes contentio est, quid prius sit, deus an natura. Si natura prior est, ergo deus natus est; atqui deus nasci non potuit. Rursus si deus prior est, nata est natura; quod si nasd potuit natura, incipit non esse natura. Itaque naturae difficilis definitio est.

Difficilis', inquit; alioquin ostendit posse definiri. Denique sapientes quidam sic definiere naturam: "natura est ignis artifex quadam uia uadens in res sensibiles procreandas"; etenim manifestum est onlnia principe igne generari. Plato autem sic definiuit: 'natura est dei uoluntas'. Et inter ceteras haec magis probanda definitio; nam si deus et natura ita sunt ut ex his alterum prius non sit - necesse est autem ex primo nasci, quod secundum est, deinde si quod nascitur nec deus est nec natura -, recte naturam dei dixit esse uoluntatem; deus enim semper uoluerit et uelit necesse est. Ita quoniam nasci natura non potuit, si dei uoluntas est, ut deus nasci non potuit, nec natura. Illud autem scire debemus, naturam illud esse quod mundum, ultra mundum naturam non esse, sed deum; uoluntatem autem dei, qua mundus est, eandem esse naturam. Itaque hic Cicero naturae principalem defulitionem dimisit, dixit [p. 216 Halm] autem esse difficilem. Partes autem eius enumerat, sed 'quarum', inquit, 'indigemus':

IMG 3

Itaque partem illam naturae reliquit quae inanimalia generat; neque enim eius indiget, qui rhetoricam scribit. Illius autem naturae partes exequitur quae motu suo in rebus agit aliquid, id est quae uiuit. Etenim ille qui rhetoricam scribit praeceptis suis personam debet includere; persona autem homo; huius itaque naturae indigemus in qua homo. Haec igitur natura quae motu suo in rebus aliquid agit, principaliter in duo scinditur, in diuinam naturam et in mortalem. Ac diuina quidem natura ad rhetoricam non pertinet, et ideo hanc omisit. Sciri tamen debet, quia loco argumenti saepe rerum diuinarum inducitur disputatio, ut illud est: 'quae res faciat ut uigeamus, quae ut occidamus'. Sed hoc ad rhetoricam, non tamen ex rhetorica descendit. Itaque confert se ad mortalem naturam, rursusque hanc in duo diuidit, in homines et in bestias. Omne quod extra hominem uiuit cum anima et corpore bestias nominauit. Remoueamus itaque et naturam illam mortalem quae bestiarum est, hancque solam inspiciamus in qua homines sunt, et de eadem natura circa certam personam inuenta dupliciter argumenta capiamus. Etenim ea quae in homine sunt naturae, nunc tantum naturae sunt, nunc ita naturae ut et industriae uel artis esse credantur. Tripliciter autem debemus in homine inspicere atque explorare naturam: quae sit natura animi, quae corporis, quae extrinsecus. Verum quae in homine extrinsecus sunt, ea tantum naturae sunt; quae autem in homine animi uel corporis sunt, ea et naturae possunt esse et disciplinae.

Itaque primum uideamus quae natura in homine sint extrinsecus, ut sexus. Sexus enim tantum naturae est nec ex disciplina potest aliquando contingere; ita et natio et patria et cognatio et aetas tantum naturae sunt. Natio est, inquit, ut consideres utrum Graecus sit an barbarus; hoc secundum ipsorum Graecorum sententiam, qui absque se reliquos barbaros appellabant. Patria est, inquit, ut consideres Atheniensis an Lacedaemonius, Aquileiensis an Mediolanensis sit. Cognatio est, inquit, ut consideres quibus maioribus oriundus sit, unde sanguinem ducat; fitque hinc optimum argumentum, ut illud est in Vergilio: [p. 217 Halm] "bellumne inferre paratis, Laomedontiadae".

Sed et hoc argumentum quasi ex nomine fieri uidetur, quod ait 'Laomedontiadae', cum hic ex natura colligenda nobis insinuet argumenta. Hoc itaque interest, quod in nomine ex sono ipso nominis colligimus argumentum, ut ex Verre quod euerrat prouinciam, in natura autem non ex nominis sono, sed ex eius actu uel moribus cuius nomen est colligimus argumentum. Etenim cum dicimus 'Laomedontiadae', in sono nominis nihil est, in actu autem Laomedontis perfidiae positum est argumentum. Aetatem autem, inquit, inspicere debemus, utrum puer sit an grandior an senex, ut cuicumque aetati crimen quo de agitur aut conuenire aut non conuenire doceamus. Haec de his quae extrinsecus sunt, quae tantum naturae; nunc uenit ad ea quae corporis et animi sunt et quae tam naturae quam disciplinae esse possint. Etenim interdum per se multum ualet natura, interdum tenuis et infirma est; disciplina enim uel usu saepe mutatur. Enumerat itaque quae ista sint ueluti communia, ut consideremus utrum aliquis VALENS AN IMBECILLVS sit, LONGVS AN BREVIS, FORMONSVS AN DEFORMIS, VELOX AN TARDVS; haec omnia corporis sunt, quae facile uidemus saepe hominibus ex natura, saepe ex arte contingere. Deinde, inquit, debemus inspicere MEMOR AN OBLIVIOSVS SIT, COMIS, OFFICIOSVS, PVDENS, PATIENS, AN CONTRA; haec rursus omnia animi sunt, quae similiter uidemus tam ex natura nobis quam ex arte prouenire Verum cuncta ista, inquit, quae animi et corporis sunt, quamquam saepe et ex disciplina uel arte contingant, tamen qualia uel quanta sint, non nisi in sola natura considerare debemus. Ea autem quae industria comparantur in habitu rectius considerabimus.

25

IN VICTV CONSIDERARE OPORTET. Victus hominis est omne illud tempus a pueritia usque ad id [quo agit uel] quo de agitur. Itaque considerare debemus non apud quos natus sit, quod naturae est, sed apud quos educatus, unde incipit uictus. 'Apud quos', inquit: interest enim inspicere illorum uitam apud quos educatus sit; ex his enim uiuendi potuit capere disciplinam. Sed quia homines interdum non ut uolunt educant, aliqua necessitate compulsi - quippe et seueriores saepe dissolutius et dissolutiores saepe seuerius educant - recte quaerendum dicit non solum apud quos educatus sit, sed etiam quo more educatus sit. Deinde, inquit, inspicere debemus ad cuius arbitrium sit educatus, id est patris, patrui, cognati, alienioris. Animaduertamus itaque ut uictus a primis annis usque ad aetates alias protendatur. Dixit primo quaerendum quemadmodum sit educatus; hoc 'quemadmodum' in tria diuisit, apud quos, quo more, cuius arbitratu. Deinde educatus puer solet discendas litteras sortiri easdemque liberales; itaque qui liberales litteras discit duplices habere debet magistros, qui faciant uirum bonum et qui faciant dicendi peritum, et his duobus plenus orator. Recte ergo etiam hoc quaerendum, QVOS HABVERIT ARTIVM LIBERALIVM MAGISTROS, QVOS VIVENDI PRAECEPTORES. Ita non utrum habuerit magistros, utrum uiuendi praeceptores, sed quos habuerit quaerendum. Deinde etiam hic animaduertendus [p. 218 Halm] ordo est: postquam litteras quis didicerit et certam uiuendi acceperit disciplinam, tunc necesse est ut habere incipiat amicos, sed quaerendum est QVALIBVS AMICIS VTATVR: amicus enim mihi esse non potest nisi similis mei. Deinde QVO IN NEGOTIO, QVAESTV ET ARTIFICIO SIT OCCVPATVS quaerendum; necesse est enim ut in uita nostra aliquid agamus quo nos occupemus. Et hic actus in uita aliquid agentium triplex est: nam aut negotium est, ut mercatura, ut militia, ut agricultura et cetera, aut quaestus est, ut praeco, ut parasitus, ut scaenicus et similia, aut artificium, ut artem scilicet aliquam plene cognitam aut exerceas aut tradas, ut orator, ut rhetor et alia huiusmodi. Alioqui scire aliquid perfecte et exercere nolle habitus est; deinde aliquid non plene scire neque id quodcumque exercere adfectio est; uerum uniuscuiusque rei et habitus et adfectio si exerceatur et in actu sit, uictus est. Animaduertendum, inquit, etiam QVO MODO REM FAMILIAREM ADMINISTRET, QVA CONSVETVDINE DOMESTICA SIT; ex rebus enim privatis et domesticis quemadmodum quis in re publica uivat facile possumus agnoscere.

IN FORTVNA QVAERITVR. Hoc quasi naturae esse magis uidetur, ut seruus quis an liber sit; serui enim saepe nascuntur. Sed ut taceamus ut multi saepe ex fortuna serui sint, etiam illos qui nascuntur ex fortuna seruos esse manifestum est. Etenim ex captiuis primum serui facti sunt; captiuitas bello; in bello non nisi incerta fortuna; itaque seruum esse fortunae est. Hoc etiam in fortuna considerandum, PECVNIOSVS SIT AN TENVIS, PRIVATVS AN CVM POTESTATE. Sed quia non uno modo capimus potestatem, recte addidit: SI CUM POTESTATE, IVRE AN INIVRIA. Hoc etiam fortunae est, ut uideamus VTRVM FELIX, CLARVS AN CONTRA SIT. Considerare etiam debemus non utrum liberos habeat, quod naturae est, sed QVALIS LIBEROS HABEAT, ut est illud in Vergilio: "uade" ait, "o felix nati pietate". Non 'nato felix', sed 'nati pietate'; itaque in eo fortunam inspexit, quippe 'uade' ait, 'o felix', inquit; facit enim fortuna felicem. Quod si, inquit, is cuius uictus quaeritur mortuus erit, non de morte, sed de mortis eius genere quaeretur; alioqui mors naturae est.

HABITVM AVTEM HVNC APPELLAMVS, ANIMI AVT CORPORIS CONSTANTEM ET ABSOLVTAM ALIQVA IN RE PERFECTIONEM. Habitus, inquit, iste est alicuius rei siue in animo siue in corpore a natura coepta, sed usu conroborata et plena perfectio; scire enim plene aliquid habitus est, iam si id uolueris exercere uictus est. Videamus itaque habitum qualem esse dicat; 'ut uirtutem', inquit; hic habitus animi. Virtus autem quadruplex, iustitia, temperantia, fortitudo, prudentia. Sed tunc habitus, si uirtutem ita teneamus acceptam ut numquam a semel comparata recedamus. Nam si frequenter sua cuique reddamus et aliquando rapiamus, iam iustitiae habitum per intemperantiam non tenemus, similiter et circa reliquas uirtutes; ita enim est habitus definitus, HABITVM APPELLAMVS ANIMI AVT CORPORIS CONSTANTEM ET ABSOLVTAM ALIQVA IN RE PERFECTIONEM; absoluta, ut plena sit, constans, ut semper eadem sit neque [p. 219 Halm] aliquando a se recedat, et tunc est uere habitus. Deinde AVT ARTTIS, inquit, ALICVIVS PERCEPTIONEM, ut puta: ego rhetoricam plene quidem noui, so sed exercere nolo. Itaque licet non exerceam, in eo tamen quod rhetoricam plene noui, habeo oratoris habitum; ita et in ceteris artibus plena perceptio habitus est.

AVT QVAMVIS SCIENTIAM. Inter scientiam et artem hoc interest. Ars quidem duplex est, una in scientia, alia in actu. Verum scientia rursus duplex est: est scientia artis, est non artis; neque enim aurum, gemmas probare artis est, aut scire quot milia hominum in illo sint populo, quanto spatio haec urbs ab illa distet; haec itaque scientia est, sed non artis. Sed quoniam et artis est, quaelibet, inquit, scientia, si plena in nobis fuerit, habitus nuncupatur. Sed hucusque de habitu animi. Deinde, inquit, et corporis aliqua commoditas studio et industria comparata habitus dicitur, ut si corpus palaestra roboremus, si uelocitatem nobis exercendi studio comparemus. Verum et animi et corporis habitum Cicero in bonis collocauit; quippe habitum dixit esse uirtutem aut artis perceptionem, deinde aliquam corporis commoditatem. Ita et Aristoteles habitum omnem in bonis posuit, cum secundum definitionem possit et in maus habitus esse. Nam si demus semper operam ut nihil intellegamus studio stulti sumus, et erit hic habitus industria comparatus; et rursus si exercitium corporis deuitemus studio imbecilli sumus; erit aeque hic habitus corporis industria comparatus. Sed nescio quo modo recte habitus malorum non est positus neque a Cicerone neque ab Aristotele; nam si hoc ipsum nomen inspiciamus et eius sonum, uideamus 'habitum' dictum esse ab eo quod 'habere' uoluerimus. Natura autem nostra talis est ut numquam mala uelimus; malorum ergo esse habitus non uidetur, est tamen. Nam et Catilina habitu malus fuit, id est malitiam sibi industria comparauit.

ADFECTIO EST ANIMI AVT CORPORIS EX TEMPORE ALIQVA DE CAVSA COMMVTATIO. Habitum esse diximus siue in animo siue in corpore alicuius rei perfectionem. At contra siue in animo siue in corpore alicuius rei inchoatio adfectio est, quae subito aliqua ratione nascitur mox recessura, ut si quid nobis boni nuntietur et laeti esse incipiamus, si quid uideamus et id ipsum concupiscamus, uel aliquid timere incipiamus, si moleste ferre, istae omnes animi sunt adfectiones; deinde corporis, si subito in morbum incidamus, si aliquid in nobis debilitetur, sed ad tempus, post autem sanetur. Hae itaque erunt adfectiones corporis et reliquae eis similes.

STVDIVM AVTEM EST. Studium est, inquit, ad aliquam rem adsidua et uehemens animi cum magna uoluntate occupatio. Alioqui adsidua et uehemens esse non potest, si in ipso opere non habuerit uoluntatem. Et dat res, non quae studium sint, sed quarum studium sit: VT PHILOSOPHIAE, inquit, non 'philosophia', ut POETICAE AVT GEOMETRICAE, LITTERARVM, non 'poetica et geometrica, [p. 220 Halm] litterae'. Itaque si quid uehementer et cum magna uoluntate uolumus studium est; deinde si id quod uolumus aliqua ex parte consequimur adfectio est; sin autem plenum et perfectum tenemus, habitus est. Quod si hoc ipsum plenum uel semiplenum agendo exercere uoluerimus, erit uictus. Ita unum qualitate diuersa in multa adtributa conuertitur.

CONSILIVM EST. Duo semper sunt, unde dubitamus et unde consilium est: aut enim ut faciamus aliquid quaerimus, aut ut non faciamus. Ita et leges, quae consilio scribuntur, duo semper haec continent; aut fieri iubent aut fieri prohibent. Sed quia cum de re aliqua dubitamus incerta quaedam ratio in ancipiti cogitatione uersatur, postquam id ipsum statueris, erit excogitata ratio, et ideo excogitata, quia fuerit iam ante cogitata ratio, quod consilium est.

FACTA AVTEM ET CASVS ET ORATIONES. Ex his quoque non minima colligimus argumenta, ut de factis personae argumenta capiamus, de dictis, de his quae ei acciderunt, ut damnum, ut morbus, ut orbitas et reliqua similia. Verum haec per tria, inquit, tempora debemus inspicere; tunc enim de futuro argumentum possumus facere, si ita et ante fuisse doceamus, ut puta: 'quia hoc fecit hoc facit, etiam hoc facturus est; quia hoc passus est hoc patitur, hoc etiam passurus est; quia hoc dixit hoc dicit, hoc etiam dicturus est'. Hucusque autem adtributa personae.

26

AC PERSONIS QVIDEM HAEC VIDENTVR ESSE ATTRIBVTA, NEGOTIIS AVTEM. Septem sunt quidem, ut diximus, elementa, unde omnis argumentatio capitur ad quamcumque rem: quis, quid, cur, quando, ubi, quemadmodum, quibus adminiculis. Horum duo prima omnia continent; nihil autem aliud quaeritur, nisi quis fecerit et quid factum sit. Atque haec ipsa Cicero propriis et apertioribus et ad rem uicinioribus nominibus appellauit: 'quis' enim personam dixit, 'quid' negotium uocauit. Ac personae quidem, quam in pronomine posuimus, quae essent adtributa iam dictum est; nunc antequam dicamus quae negotio adtributa sint, quid sit ipsum negotium uideamus. Negotium est factum de quoquaestio est; uerum hoc factum nunc in facto est, nunc in dicto, nunc in cogitatu. Omne hoc itaque factum de quo quaestio est negotium appellatur. Ac factorum quidem genera tria sunt. Est factum factum illud, de quo quaestio est; est factum, quod in negotio est, quo illud factum, de quo [p. 221 Halm] quaestio est, probatur; atque hoc factum tribus temporibus consideratur; 'ante, in, post'. Est tertium genus facti quod extra negotium est, ex quo ad id factum de quo quaestio est trahitur argumentum, ut Cluentii factum est iudiciale de ueneno, quod occiderit Oppianicum; deinde extra hoc negotium facta eius alia ad argumentum quod proponitur trahuntur, quod multos ante ueneno necarit. Hoc tertium factum in adtributis personae accipimus, 'facta, casus et orationes'. Tria itaque genera factorum sunt; factum de quo quaestio est, factum quo id factum unde quaestio est probatur, factum extra negotium, sed ad negotium. Itaque factum illud de quo quaestio est negotium appellatur. Huic negotio quattuor principaliter adtributa subiecit: unum quod in ipso negotio est, quae 'continentia cum ipso negotio' appellauit, id est quibus illud factum de quo questio est probatur et quae ab ipso negotio uidentur nullo modo posse separari. Secundum adtributum est, in quo illa quae in gestione negotii sint necesse est uidere debemus - aliud est enim ipsum negotium, aliud illa, quae in gestione negotii continentur -; ut puta, 'occidit' negotium est. In ipsius autem negotii gestione illa sunt: 'illo tempore occidit, in illo loco occidit, fuit occasio ut occideret' et reliqua quae in gestione negotii continentur. Tertium adtributum est quod adiunctum negotio nominatur; hoc neque negotium neque in gestione negotii, sed extra negotium est; hoc ab oratore sumitur, cuius adsumptione res illa de qua quaestio est aut similis aut dissimilis demonstrabitur. Itaque omnia exempla adtributa negotio sunt,sed quoniam extrinsecus ueniunt, adiuncta negotio nominantur. Quartum adtributum est negotio, quod gestum negotium consequitur. Hoc quoque extrinsecus est: non enim in negotio uel in gestione negotii continetur, sed an post negotium contigerit consideratur; ut puta, factum Milonis hae res consecutae sunt, ut: de eodem facto legem nouam senatus tulit, caedem quae in Appia uia facta esset contra rem publicam factam esse iudicauit. Haec omnia non in negotio neque in gestione negotii sunt, sed gestum negotium consecuntur. Et quoniam scimus quot adtributa negotio sint uel quae sint, nunc in singulis, quae nobis sent ad argumentum ducenda, uideamus. Ac primo ella consideremus quae continentia cum ipso negotio appellantur, sine quibus negotium et quae sine negotio esse non possunt. Haec itaque quinque sunt: summa ipsius negotii, summae causa et facti ria tempora, ante, in, post; quod factum inter genera factorum secundum esse memorauimus. Summa negotii talis est, ut parentis occisio. ‘Patrem enim occidit' negotium est; negotii summa est parentis occisio. In hoc de ipsis nominibus, de pronuntiatione fiet argumentum, si cum quadam admiratione dicamus: "occidisse patrem Sextus Roscius dicitur". Deinde causa illa est, ut puta 'occidit, quia inimicus fuit', aut contra: ‘quia inimicus non fuit, non occedit'. Iam post causam facta considerare debemus quibus illud factum de quo quaesteo est adseramus. Haec facta per tria tempora, ut saepe iam dictum est, diuiduntur, ut consideremus quid ante factum sit, quid in re ipsa factum sit, quid postea factum sit, ut: 'Milo quid ante fecit? In senatu fuit, domum uenit, calceos et uestimenta mutauit, profectus est'. Deinde est, tum ille reiecit paenulam, de raeda desiluit, se defendit, Clodius occisus est'. Postea quid fecit? 'Profectus est Lanuuium, flamines creauit, propter inuidiam Romam cito noluit reuerti'. Ergo his factis factum probatur aut defenditur illud quod in quaestione est, id est, Milo Clodium occidit. Necesse est itaque haec quinque in eodem negotio de quo quaestio est contineri. Frustra enim aliquod factum obicimus, immo nec factum est, nisi eius summam dicamus, nisi causam eiusdem facti doceamus, nisi quid ante, quid in re, quid postea factum sit demonstremus. Recte ergo continentia cum ipso negotio nominata sunt.

DEINDE CAVSA EIVS SVMMAE, PER QVAM ET QVAM OB REM ET CVIVS CAVSA FACTVM SIT, QVAERITVR. Multae quidem causae sunt. Nam ut omnia ista nascantur [p. 222 Halm] quae in mundo sunt, necesse est causa praecedat; et hoc ipsum negotium de quo quaestio est causa dicitur. Verum haec causa hominis circa factum duplex est: aut enim propter rem aliquam iam ante animo prouisam quodcumque facimus, et erit causa quae ratiocinatio dicitur, aut subito necessitate aliqua praesentis temporis in factum aliquod praecipitamur, et erit causa quae impulsio dicitur; et quaecumque causa ex confessione ueniam meretur, impulsio est. Harum nunc utramque causam Cicero hic tetigit: 'per quam, quam ob rem', inquit, 'et cuius causa factum sit, quaeritur'. 'Quam ob rem' ratiocinatio est, 'cuius causa' impulsio est.

IN GESTIONE AVTEM NEGOTII. De septem elementis persona iam dicta est; remanserunt sex, quae negotio adtributa sunt: quid, cur, quando, ubi, quemadmodum, quibus adminiculis; ex his rursus duo, 'quid' et ‘cur', id est factum illud triplex et facti causam, 'continentia cum ipso negotio' esse monstrauimus. Reliqua quattuor in gestione negotii sunt: ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis. Addidit Cicero quintam occasionem, de qua post dicemus. Quinque itaque res secundo adtributo subdidit, locum, tempus, occasionem, modum, facultates, et recte haec in gestione negotii esse dixit. Illa enim superiora quinque, summa negotii, summae causa, quid ante factum sit, quid in re factum sit, quid postea factum sit, negotium, id est factum illud de quo quaestio est, probant; quod si negotium probant, in gestione negotii non sunt. Verum in gestione negotii necesse est ut haec rursus quinque sint, locus, tempus, occasio, modus, facultates. Etenim cum dicimus 'Milo in senatu fuit, domum uenit, postea profectus est', gestio negotii est quidem, sed in ipsa negotii gestione et tempus ostendimus, id est, Milonem hora undecima profectum. Deinde cum dicimus 'uenit Albanum, impetus in illum factus est', gestio quidem negotii est, sed in ipsa negotii gestione et occasionem ostendimus, quod necesse habuerit illa iter facere, et locum ostendimus, quod de loco superiore impetus in illum factus sit, et facultates, quod Clodius habuerit armatos. Ergo gestio negotii sine his quinque esse non potest: loco, tempore, occasione, modo, facultatibus. Quod si sine his quinque negotii gestio esse non potest, recte haec in gestione negot¸ considerare debemus.

LOCVS CONSIDERATVR, IN QVO RES GESTA SIT, EX OPPORTVNITATE QVAM VIDEATVR HABVISSE. Vt sciamus quem locum considerandum praecipiat, qui sint alii loci uideamus. Ac primo secundum Lucreti ceterorumque sententiam inane totum locus est, quod inane patet rebus occupaturque ab elementis, igni, aere, aqua, terra. Ergo haec elementa in loco sunt, id est, in inani. Sed rursus ipsa elementa loci sunt, ut ignis sideribus locus est, aer auibus, aqua natantibus, terra gradientibus uel his omnibus, quae in eadem nascuntur. Itaque et terra omnis locus est et rursus in terra locus; qui locus nobis non ex eo quod locus est considerandus est, sed ex eo, qualis sit, ut ex opportunitate eius aliquid in eo aut fieri potuisse aut faeri non potuisse doceamus. Hoc itaque sit praeceptum in loco, qualitatem eius atque opportunitatem nos inspicere atque aestimare debere. Necesse est enim nos ubicumque [p. 223 Halm] esse, sed illud ubi sumus quale sit considerandum est.

Atque haec opportunitas lod per multa consideranda est; nam et magnitudo loci inspicienda est, utrum ibi tot milia hominum ceperit, deinde interuallum inspiciendum est, ut in Quintiana, septingenta milia biduo esse decursa. Et quoniam interualli duo genera sunt, 'longinquitate', inquit, 'et propinquitate'; deinde considerandum semotus locus an celebris sit; deinde natura ipsius loci uidenda, tumulosus, decliuis, planus, saxosus, palustris, siluestris; quae sit praeterea uicinitas eius loci, in qua natura sit, ut ideo ibi aliquid faeri potuerit uel non potuerit, quod uicinia talis sit uel omnis regio. Etiam hoc, inquit, in loco considerare debemus, sacer an profanus sit, publicus an privatus, alienus an ipsius de quo agitur; quod si ipsius non erit, etiam hoc uidendum, an aliquando ipsius fuerit. Ex his igitur tot opportunitatibus bei multa ad negotium colligere possumus argumenta.

TEMPVS AVTEM EST ID QVO NVNC VTIMVR. Tempus generaliter definire difficile est, quod tempus semper fuerit necesse est siue ante mundum siue cum mundo; multi enim natum mundum, multi natum non esse contendunt. Ergo hoc tempus generale, quia nec initium nec finem habet, aeternitas est, quam Graeci aeona appellant. Verum quoniam hoc tempus definire difficile est, illud definit quo nunc utimur: TEMPVS EST, inquit, PARS QVAEDAM AETERNITATIS, aut annuum aut diumum aut nocturnum spatium significans; ex cursu enim siderum certis temporibus certum nomen impositum est. Septem stellae septem circulis contra caelum uoluuntur, quae cum singulae ad id signum unde profectae sunt fuerint reuersae, certum tempus includunt. Quod si omnes septem simul ad ea signa unde profectae sunt reuertantur, tunc fit illud tempus quod minus magnus dicitur, et necesse est omnia rursus per ordinem suum, quae ante nata sunt, renasci. Ergo si ad exordium suum simul omnes stellae reuertantur, annus magnus dicitur. Singularum autem cursus habet tempus suum, sed omne tempus certis uocabulis non tenetur. Nam Saturn cursus habet tempus, sed tempus ipsum non habet nomen, item Iouis, Martis, Veneris atque Mercurii. Solis uero cursus cum se expleuerit annus est, Lunae cum se expleuerit mensis est. Iam uero ex Sole supra terras posito diem uocabimus, ex Sole sub terris posito noctem uocabimus. Horarum autem duodecim haec esse origo memoratur: quodam tempore Hermes Trismegistus, cum esset in Aegypto sacrum quoddam animal Serapi dedicatum, quod in toto die duodeciens urinam fecisset, pari semper interposito tempore, per duodecim horas diem dimensum esse coniecit, et exinde hic horarum numerus custoditur. Deinde alii dicunt ex quadratura caeli quae secundum musicam rationem in duodecim partes dicitur esse diuisa, horas duodecim esse nominatas. Aquam enim per totum diem exceperunt tenuissima cauerna defluentem, et hanc maiores nostri in duodecim partes diuiserunt; ex his partibus horis numerum imposuerunt. Sed iam tempus est ut ad rationem temporis reuertamur; quod tempus, id est hoc [p. 224 Halm] quo nunc utimur, spatium accipiamus quod aut in multis annis sit aut in anno aut in mensibus aut in mense aut in diebus uel die aut in noctibus uel nocte aut in horis uel hora uel momento. Verum hoc tempus nostrum philosophi in duo tempora diuiserunt, in praeteritum et futurum. Praesens autem esse negauerunt, quod in eo quod praesens dicimus si quid iam aliqua ex parte turum sit. Ita Vergilius: "tot iam uoluentibus annis"; quod enim uoluitur non stat, quod non stat praesens non habetur. Oratores autem tempus nostrum in tria tempora diuidunt, praeteritum, praesens, futurum. Ac praeteritum tempus in tria tempora diuidunt: in illud tempus uetus atque obsoletum et perantiquum, deinde in illud quod licet uetus sit et a nostra memoria remotum, tamen in litteris continetur, postremo in illud quod nuper gestum est et cuius de his qui uiuunt plerique meminerunt. Praesens uero tempus in duo diuidunt, in praesens et magis praesens. Praesens tempus est: "nunc, nunc insurgite remis", hoc est, quod ait ET ITEM QVAE INSTENT IN PRAESENTIA ET CVM MAXIME FIANT; instans enim tempus praesens est, ut ait Iuno ad Iutumam, cum iam fata Turnum tenerent: "atque instantibus eripe fatis". Denique ut sciamus illam praesentia fata dixisse, addidit postea tempus quod magis praesens esset: "si quid praesentius audes". Praesens ergo tempus duo tempora habere dixerunt, praesens et magis praesens. Futurum autem tempus in duo diuiserunt, in ocius et serius, id est in id quod mox futurum est, et in id quod tardius futurum est. Atque haec tria tempora cum partibus suis hic in hoc adtributo quod de tempore est continentur. ET ITEM COMMVNITER IN TEMPORE PERSPICIENDO LONGINQVITAS EST CONSIDERANDA. Tempus esse diximus spatium quod in annis, mensibus, diebus, noctibus horisque uersetur. In hoc, inquit, communiter tempore longinquitatem eius debemus inspicere: in qua longinquitate duo oportet adtendere, utrum in illo spatio huius negotii magnitudo potuerit impleri et utrum tot simul res potuerint effici. Quod enim in rebus difficile est, aut numero aut magnitudine sit necesse est.

27

OCCASIO EST AVTEM PARS TEMPORIS, HABENS IN SE ALICVIVS REI IDONEAM FACIENDI AVT NON FACIENDI OPPORTVNITATEM. In lila mensura temporis ex motu caeli facta ex actibus nostris uel ipsius mundi qualitas proueniens occasionem parit faciendi aliquid uel non faciendi. In tempore enim mensura ac spatium consideratur, in occasione qualitas temporis, ex qua opportunitas nascitur faciendi aliquid uel non faciendi. Hoc itaque inter se distant tempus et occasio, genere autem similia sunt. Verum haec occasio, ut diximus, ex actibus nostris uel ipsius mundi parit nobis ad aliquid opportunitatem. Verum haec occasio uel opportunitas in tria genera distribuitur, publicum, commune, singulare. Publicum est, inquit, quod ad totam pertinet ciuitatem, si aut bellum sit aut ludi aut aliqui dies festus; in hac utique publica occasione est opportunitas aliquid faciendi uel non faciendi. Commune est, inquit, quod [p. 225 Halm] ex actibus mundi prouenit, ut, si messis sit, si uindemia, calor, frigus. Singulare autem est, inquit, quod unicuique potest prouenire privatim, si nuptiae sint, sacrifacium, funus, conuiuium, somnus. Et rede in privata occasione somnum etiam posuit. Non enim ex necessitate temporis, sed ex corporis atque animi ratione dormitur: interdum enim lassi aut maesti per diem dormimus, interdum solliciti atque occupati nocte uigilamus. Triplex itaque occasio: publica, communis, privata. Ex his occasionibus multa possumus argumenta colligere.

MODVS AVTEM EST, IN QVO QVEMADMODVM ET QVO ANIMO FACTVM SIT QVAERITVR. Modum Cicero diligenter inspexit adque ita definiuit ut nemo umquam. Namque modum in duobus inspiciendum docet, in modo facti et in animo facientis, ut si dicas 'clam' est quidem modus facti, quod quasi res occulte geratur, uerum in eo est et animus facientis insidiosus, latens atque instructus dolis. Ita in eo quod 'clam' dicimus, et modus et animus inuenitur. Similiter omnes modi ex modo facti et ex animo inspiciendi sunt. Verum in ipso animo duo rursus debemus inspicere, prudentiam et imprudentiam, id est utrum aliquid consilio an animi impulsu fecerit. In his enim causa fach quaeritur, quam duplicem esse supra diximus circa facientis uoluntatem, ratiocinationem scilicet et impulsionem. Ita ratiocinatio erit prudentia animi, impulsio uero imprudentia. Verum hi erunt ex prudentia modi: CLAM PALAM, VI PERSVASIONE. Haec omnia prudenter admissa sunt, id est, ut res fieret, consilium ante praecessit. Imprudentia porro ad purgationem iungitur, quae pars ueniae est: cuius purgationis partes tres sunt inspiciendae, inscientia, casus, necessitas. In his quoque modis factum quidem manifestum est, sed animus inuenitur inuitus. Adiungitur ad imprudentiae modos etiam adfectio, quam paulo ante personae diximus attributam: quam adfectionem esse diximus animi aut corporis repentina de causa permutationem. Verum hic quoniam in modo animus attendendus est animi solas circa adfectionem posuit commutationes, id est molestiam, iracundiam, amorem. Itaque his adfectionibus animi imprudentes in factum impellimur, et recte 'imprudentes': quippe adfectio est repentina animi commutatio. Ergo quod repentinum est prospici non potest; si prospici non potest, imprudentia est.

FACVLTATES SVNT AVTEM, QVIBVS FACILIVS FIT AVT SINE QVIBVS ALIQVID CONFICI NON POTEST. Facultates Cicero duplici qualitate definiuit duasque illis potentias dedit: ut sit primum genus facultatum illud sine quo aliquid fieri non potest, aliud quo aliquid facilius compleatur. Etenim haec duo prima proponamus, 'fit, non fit': iam ex eo quod fit rursus duo descendunt, 'facile fit, difficile fit'. Ita in duobus ponitur facultas, in genere, id est in eo quod fit, et in specie, potest argumentis torqueri, ut illud uideatur esse quod non fit: et idcirco in hoc non sunt positae facultates. Dupliciter igitur facultates esse teneamus, primo illas sine quibus aliquid fieri non potest, deinde illas quibus [p. 226 Halm] aliquid completur et facile completur: ut si quis uelit rhetoricam discere, prima ei erit ad discendum facultas sine qua effici non potest, id est animus, ingenium, instrumenta artis ipsius et magister: deinde erunt illae facultates quibus facilius fit, si sit doctus et beniuolus magister. Ita et ad mortem facultas sine qua fieri non potest, uenenum; qua facilius fit, uenenum cum poculo. Si autem in pane detur uenenum pars illa est quae difficile fit, quae ita potest argumentis torqueri ut pars illa uideatur esse quae non fit; quod quidem Cicero pro Cluentio disputauit, cum negauit in pane dari uenena potuisse. Hoc autem scire et tencre debemus, etiam tempus et locus et cetera praeter modum facultates esse posse, si generaliter considerentur, non ex specie uel ex opportunitatibus suis; necesse est enim et quodcumque tempus et quemcumque locum fuisse, cum aliquid factum est. Alioqui facultas prima non erit faciendi, nisi ista sint. Ita Cicero in Rosciana 'non potuit', inquit, 'occidere patrem Roscius, quia absens fuit': hic argumentum a loco fecit. Deinde ait 'age nunc uideamus reliquas facultates'. Ergo iam et locus facultas est, sed facultas, si generaliter consideretur; at si opportunitas eius fuerit inspecta, tunc ex loco argumenta sumentur.

28

ADIVNCTVM NEGOTIO AVTEM INTELLEGITVR, QVOD MAIVS.

Attributa negotio iam duo transacta sunt, continentia cum ipso negotio et illa quae in gestione negotii continentur. Ac prima quidem cum attributis suis persona transacta est, id est 'quis'; deinde 'quid' et 'cur' continentia cum negotio demonstrauimus; deinde 'quando, ubi, quemadmodum, quibus adminiculis' in gestione negotii posita docuimus. Ita septem prima illa elementa in duobus negotio attributis uidemus inclusa; nec iam uidetur relictum, <quam> quid in aliis duobus negotio attributis ad argumentum considerare debeamus, id est in his quae adiuncta negotio nominantur, et in his quae gestum negotium consecuntur. Verumet in his eadem septem quae et in superioribus considerare debemus, nec aliquod negotium sine his septem elementis umquam poterit inueniri, ut quiuis homo sine liniamentis suis. Itaque cum in nostro negotio ex omni circumstantia argumenta fecerimus et fides in aliquo claudicarit, ex alienis argumenta sumenda sunt; quae cum adsumuntur, aut fidem faciunt aut augent. Verum haec cum aliena sint, id est extra nostram causam, uidendum est qua nostro negotio parte copulentur, quae copulatio respectus dicitur, quem respectum Graeci σχέσιν dicunt. Etenim, cum etiam ista aliena negotia septem illa elementa contineant, quae in nostto negotio continentur, non possunt sibi omnia conuenire; sed quaedam in hoc, quaedam considerare debemus in alieno negotio, quae nostrum negotium respiciant, ut praeuiso et cognito copulationis genere ad argumentum nostri negotii facta conlatione copulentur. Verum huius respectus nouem modi sunt, scilicet ut sit adiunctum negotio nostro et quod maius est et quod minus, quod simile, quod aeque magnum, quod disparatum, quod contrarium, et genus et pars et euentus.

Haec itaque nouem omnia τῶν πρός τι sunt, id [p. 227 Halm] est, ad aliquid; itaque quasi semper in binis sunt. Et recte; nisi enim ad aliquid nullus potest esse respectus. Ita cum dicimus maius, tunc intellegimus maius, si minus consideremus; rursus tunc intellegimus minus, si maius consideremus. Ita et reliqua ex aliorum conlatione cognoscimus. Verum nunc uideamus quemadmodum hos respectus negotiorum considerare debemus.

MAIVS ET MINVS ET AEQVE MAGNVM EX VI ET EX NVMERO ET EX FIGVRA NEGOTII SICVT EX STATVRA CORPORIS CONSIDERATVR. Haec tria, id est maius et minus et aeque magnum, tribus modis considerare debemus, ui, numero, figura. Vis singulis nominibus uerbisque constat et persona; omnis enim res et omne dictum factumue habet uim suam. Etenim si dicas parricidium, statim quantum hoc sit et in qua ui sit, animo aestimamus; ita homicidium, adulterium et reliqua facile quid sint, cum fuerint audita, cognoscimus. Similiter et personae habent uim suam: etenim cum dixeris Ciceronem, statim ex boni uiri consideratione quae in illo uis sit agnoscimus, deinde cum dixeris Catilinam, ex consideratione pessimi hominis statim quae in illo uis sit agnoscimus. Numerus est cum minus ac maius non ex ui, sed ex rerum uel ex personarum numero demonstramus. Figura est quae in toto negotio consideratur, id est per omnia illa septem elementa, ut consideres quid factum sit, quis fecerit, ubi fecerit, quando fecerit, quemadmodum fecerit et reliqua; quae, inquit, figura totius negotii ita est, ut corporis statura, in qua statura omnia liniamenta corporis continentur. Itaque ut melius intellegamus, notum proponamus exemplum, illud scilicet quod Cicero negotio suo adiunxit. Nam cum Catilinam diceret occidendum, ex adiuncto, quid maius et minus esset, argumenta collegit; quod utique maius et minus et aeque magnum ex ui, numero, figura iam dudum diximus adprobandum. Ita et Cicero: "An uero P. Scipio pontifex maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilin orbem terrae caede atque incendiis uastare cupientem nos consules perferemus?" Hic ex ui rerum intellegimus minus esse statum rei publicae quam orbem terrarum, deinde similiter ex ui intellegimus minus esse labefactare quam uastare. Ita etex ui personarum, cum Gracchus et Catilina nominantur, Catilina magis timendus agnoscitur. Praeterea ex numero intellegimus maius esse duos consules quam Scipionem. Hic figuram non posuit totius negotii id est quemadmodum occiderit Gracchum Scipio, ubi occiderit, quando occiderit, unde occiderit; uerum haec, quia nihil proderant, praetermisit atque uno uerbo conclusit, quod ait 'interfecit': cuius uerbi considerata ui maius esse intellegimus interficere quam ex urbe eicere. Verum in aliis exemplis et ex figura debet fieri comparatio, ut maius aliquid minusue demonstres, si dicas: 'illud tunc factum est, ibi factum est, ita factum est, propterea factum est' et reliqua quae in elementis principalibus continentur.

[p. 228 Halm] SIMILE AVTEM EX SPECIE COMPARABILI AVT EX CONFERENDA ATQVE ADSIMILANDA NATVRA IVDICATVR. Cum facimus argumentum ex adiunctis negotio per similitudinem, in qua similitudine qualitas consideranda est; superiora enim maius et minus et aeque magnum quantitate cognoscimus. Nec putemus hoc esse par quod simile: etenim par ex mensura definita et ex comparata utriusque quantitate cognoscimus, simile autem non in eo quantum sit, sed in eo quale sit, attendimus. Ita non ex mensura fit simile, sed ex uultu et superna quadam facie declaratur. Simile itaque duobus modis considerare debemus, in specie formarum et in natura rerum. Et scriptores quidem artium simile genus ponunt, sub simili tria, εἰκόνα , id est imaginem, παραβολήν , id est conlationem, παράδειγμα , id est exemplum. Per imaginem simile fit cum ex simili specie uultus uultibus comparamus, ut "os umerosque deo similis". Per conlationem simile facimus cum rerum diuersarum conferimus et copulamus non speciem, sed naturam, ut "qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus", aut:

"Poenorum qualis in aruis
saucius ille graui uenantum uulnere pectus
tunc demum mouet arma leo".

Hic enim Vergilius, ut probaret Tumum rebus omnibus fractis non deiectum, sed iratum magis, quia uix hoc creditur, negotio suo fidem fecit ex adiuncto negotio per similitudinem, quae sit in parte naturae. Sic, inquit, et leo magis irascitur postquam fuerit uulneratus. Per exemplum autem tunc simile facimus, si in exemplo ipso qualitas ostendatur.

Saepe enim exemplum in quantitate uersatur, id est in ui uel numero uel figura. Inuenitur tamen et qualitas in exemplo, ut Cicero, cum circa bellum causarum similium comparat naturas, ait: "ut Helena", inquit, "Troianis, sic tu, Antoni, huius belli semen fuisti".

CONTRARIVM EST, QVOD POSITVM IN GENERE DIVERSO AB EO, CVI CONTRARIVM DICITVR, PLVRIMVM DISTAT, VT FRIGVS CALORI, VITAE MORS. Aristoteles 'opposita' genus posuit, 'contrarium, disparatum, ad aliquid' sub oppositis.

Contrarium porro Aristoteles sic definuit: 'sub eodem genere species multum inter se diuersae', hac ratione, ut omnia ad unum illud genus referantur, quod supra omnes res principale Graeci ponunt, id est quod esse possit. Verum contraria tribus modis inueniri possunt; cum aut sub eodem genere species multum inter se distant, aut cum sub singulis generibus diuersis species etiam diuersae Bunt, aut cum duo genera inter se diuersa sunt. Itaque hic Cicero in diuersis generibus posita contraria demonstrauit, frigus et calorem; his autem genus qualitas, sed diuersa. Deinde similiter sub diuersis generibus species longe inter se diuersas posuit, id est uitam et mortem. Vitae autem genus bonum, mortis malum. Itaque contraria Bunt quae se e regione spectant et quae ex diuerso posita plena sunt. Sub disparato autem Aristoteles duas species posuit, privantia et negantia. [p. 229 Halm] Privantia sunt ut uisio caecitas, felicitas infelicitas.

Visio et felicitas habitus sunt; caecitas et infelicitas id agunt, ut prima id quod habuerunt non habeant; numquam enim caecitas fiat necesse est nisi uisio ante tollatur, nec est infelicitas nisi prius felicitas excludatur. Idcirco ergo haec privantia nominata sunt quod primorum privationem secunda demonstrent. Negantia porro sunt, quae negatione separantur, ut 'sapit non sapit, sedet non sedet'. Negatio hic illud agit, ut primum neget, non tamen constituat secundum. Nam cum ait ‘non sedet', solum sedere negat, non tamen constituit, utrum stet an ambulet, sed sufficit ei negare, quod sedeat. Hic autem Cicero in disparato sola negantia posuit, id est 'sapere, non sapere'; esse tamen inter disparata et privantia nosse debemus.

GENVS EST, QVOD PARTES ALIQVAS AMPLECTITVR, VT CVPIDITAS, PARS QVAE SVBEST GENERI, VT AMOR, AVARITIA. Notum est quid sit genus, id est sub quo multae sunt partes; partes sunt autem eae quae sub genere Bunt. Verum cum de his facimus argumentum, ex adiunctis negotio facimus argumentum. Quotiens autem de genere quaestio est ex specie faciendum est argumentum, quotiens de specie quaestio est ex genere faciendum est argumentum, ut Cicero, cum pro Roscio ageret, id est speciem suscepisset [Roscius enim ad filium species est], argumentum fecit ex genere, cum dixit tam feros mores in filium cadere non potuisse; filius enim genus, Roscius species est. Ita et cum de genere quaestio est ex specie colligendum est argumentum, ut si quaeratur an omnes matres ament filios suos, et tu ex specie facias argumentum: 'adeo omnes matres non amant filios suos, ut Medea filios suos etiam occiderit'; ita et in reliquis.

EVENTVS EST EXITVS ALICVIVS NEGOTII, IN QVO QVAERI SOLET, QVID EX QVAQVE RE EVENERIT, EVENIAT, EVENTVRVM SIT. Euentum illum accipiamus qui uni cuique rei naturaliter uidetur adiunctus, qui rem suam, postquam res ipsa contigerit, necesse est consequatur; et tunc uere de euentu facere possumus argumentum, si ipse euentus certus sit. Alioqui si euentum illum accipiamus qui ex casu uenit fieri inde non potest argumentum, quod adiunctum negotio esse possit. Facis itaque de euentu argumentum, si eum quem probaueris insolentem, futurum spondeas adrogantem. Ita insolentiae euentum adrogantiam doces: quam rursus adrogantiam ad odium causam esse demonstras. QVARE HOC IN GENERE, VT COMMODIVS QVID EVENTVRVM SIT ANTE ANIMO CONCIPI POSSIT, QVID QVAQVE EX RE SOLEAT EVENIRE CONSIDERANDVM EST. Vt, inquit, ex euentu facile possimus argumenta colligere, primo, inquit, ipsi nobiscum pertractare et considerare debemus quis unius cuiusque rei esse soleat euentus, et ut sciamus naturalem euentum, non fortuitum, nobis considerandum, denique 'soleat', inquit, 'euenire'. Consuetudo perpetua est: quod perpetuum est, fortuitum esse non potest. Ergo considerandus nobis erit in rebus singulis certus et naturalis euentus.

QVARTA AVTEM PARS EST, EX HIS QVAS NEGOTIIS DICEBAMVS ESSE ATTRIBVTAS, CONSECVTIO. Negotio quattuor esse diximus attributa; dictum iam de tribus attributis, et ostendimus quae essent continentia cum ipso negotio, in gestione [p. 230 Halm] negotii, adiuncta negotio; nunc de his docendum est quae gestum negotium consecuntur. Quod quidem quartum attributum uidetur cum ea parte pugnare quae in primo attributo est post negotium; scimus enim quinque esse in primo attributo, summam negotii, causam ipsius summae et factum triplex: ante negotium, in negotio, post negotium.

Hoc extremum factum quod est post negotium uidetur simile esse huic attributo de quo nunc agimus, quod dicitur consecutio. Nam utrumque post negotium est, sed hoc distant, quod supra post negotium facta illius consideranda sunt de quo agitur et qui aliquid fecisse memoratur; hic autem facta consideranda sunt, sed extranea. Itaque consideranda sunt quae gestum negotium consequantur. Haec in duobus semper debemus attendere, in personis et in natura gesti negotii. In personis sic, si animaduertamus quid de gesto negotio homines fecerint aut senserint aut iudicarint, ut de facto Milonis, ut de lege Clodii. In natura ipsius negotii sic, si res illa facta sit, cui necesse sit euentum aliquem esse coniunctum; ut parricidium furor necesse est consequatur; et rursus parricidam ueri simile non est dormisse; haec enim gestum negotium consecuntur, quae non in personis animaduersa sunt, sed in natura gesti negotii. In his itaque duobus et Cicero animaduertenda dixit ea quae gestum negotium consecuntur. Ac primo de personis.

PRIMO, inquit, QVOD FACTVM EST, QVO ID NOMINE APPELLARI CONVENIAT. Vtique hoc consequitur; res enim prima est, dein nomen. Homo autem necesse est rei nomen imponat; ita Cicero de nomine constituendo disputat in diuinatione; "non tam", inquit, "haec accusatio quam defensio est existimanda".

DEINDE, inquit, EIVS FACTI QVI SINT PRINCIPES ET INVENTORES, QVI DENIQVE AVCTORITATIS EIVS ET FNVENTIONIS COMPROBATORES ATQVE AEMVLI.

Haec quoque post remsint necesse est; neque enim potest inueniri nisi quod latet.

Est porro quod latet animaduertendum; itaque qui fuerint illi qui primi illud fecerint unde nunc agitur, qui deinde factum probauerint ac secuti sint. Si optimi sunt, laudas factum; si pessimi, reprehendis, ut Cicero in diuinatione dicit semper homines nobiles accusasse et eos cum magno commodo rei publicae magnam semper gloriam consecutos. DEINDE, inquit, ECQVA DE EA RE AVT EIVS REI SIT LEX. Lex etiam consequitur; lex enim semper in rem, quia res talis uisa est, constituitur. Verum quod ait ‘de ea re' totum est, quod ait 'eius rei' pars est. Interdum enim totum factum aliqua lege aut damnatur aut absoluitur, interdum pars facti. Deinde quod ait 'consuetudo, actio, iudicium, scientia, artificium', et haec omnia gestum negotium consecuntur. Nam et consuetudo rei iam ante gestae est, et rursus rem gestam solet aliqua actio consequi uel iudicium, ut praeiudicium natum esse uideatur. Deinde necesse est ante aliquid fieri ut ex eo scientia consequatur uel artificium. Verum haec omnia et in personarum actibus peruidenda sunt et in negotii ipsius natura. Idcirco ait: DEINDE NATVRA EIVS REI, EVENIRE VVLGO SOLEAT AN INSOLENTER ET RARO. Ait negotii ipsius animaduertendam esse naturam, id est qui soleat euentus factum [p. 231 Halm] istud consequi. Sed hic euentus ab illo euentu quem in adiunctis negotio demonstrauimus hoc distat, quod ille euentus naturaliter certis rebus adfixus est et rem suam quadam ui ac necessitate consequitur; hic autem euentus interdum necessarium et naturalis est, ut 'parricidium furor necesse est consequatur'; interdum uarius et commutabilis, ut 'amor noceat necesse est', et ut 'non noceat necesse est'; saepe enim malum euentum amor habet, saepe bonum. Denique ut ostenderet Cicero euentum istum ex natura negotii ita esse considerandum, ut scias et in contrarium posse conuerti, 'deinde', inquit, ‘natura eius, euenire uulgo soleat an insolenter et raro'. 'Vulgo', id est passim, frequenter. Ergo firmius argumentum est si de quo agimus euentus frequentius consequatur, si dicas: 'amor magis nocet'. Praeterea hoc sciamus interesse inter istum euentum et illum superiorem, quod hic totius negotii euentus est, ille uero unius cuiusque rei. Ait enim supra: 'quare hoc in genere, ut commodius quid euenturum sit ante animo concipi possit, quid quaque ex re soleat euenire, considerandum est'.

POSTEA HOMINES ID SVA AVCTORITATE COMPROBARE, AN OFFENDERE IN HIS CONSVERINT. Et hic euentus qui naturam negotii consequitur, qualis apud homines habeatur, id est bonus an malus, adtendendum est. Ita et supra dixit adtedendum qui homines primum fecerint, qui deinde comprobauerint; non enim ex eo quia aliquid consequitur, argumentum est, sed quia aut bonum aut malum est quod consequitur, id est, sed quia tale est. Ita semper non ex re, sed ex qualitate fit argumentum.

ET CETERA QVAE FACTVM ALIQVOD SIMILITER CONFESTIM AVT EX INTERVALLO SOLENT CONSEQVI. Interdum enim uicinus, interdum tardior est euentus; ut puta, si quem uoluero occidere, uicinus est euentus ut mox me oderit. Deinde si trado alicui disciplinam, tardior hic euentus; primo enim fortassis offenditur, deinde amat ac diligit.

DEINDE POSTREMVM ADTENDENDVM EST. Dat postremum breue et commune praeceptum, utrum aliquid honestum sit an utile in his esse considerandum quae gestum negotium consecuntur. Verum quae sint partes honestatis atque utilitatis in deliberativae praeceptis se demonstraturum esse promittit.

29

OMNIS ARGVMENTATIO QVAE EX HIS LOCIS QVOS COMMEMORAVIMVS SVMETVR, AVT PROBABILIS AVT NECESSARIA DEBEBIT ESSE. Ait supra, cum de confirmatione loqueretur, HVIVS, inquit, PARTIS CERTA SVNT PRAECEPTA QVAE IN SINGVLA CAVSARVM GENERA DIVIDENTVR; VERVM TAMEN NON INCOMMODVM VIDETVR QVANDAM SILVAM ATQVE MATERIAM VNIVERSE ANTE PERMIXTAM ET CONFVSAM EXPONERE OMNIVM ARGVMENTATIONVM. Tria nobis in confirmatione traduntur, materia, argumentum, argumentatio. Materiam nobis iam tradidit, id est locos de quibus argumenta caperemus, quos locos diuisit in attributa personae et attributa negotio. Attributa personae undecim esse dixit, negotio quattuor; atque horum omnium partes enumerauit ac tradidit. Nunc itaque dicturus [p. 232 Halm] est de argumento. Nec nos confundat quod pro argumento argumentationem ponit. Antiqui genus ponebant argumentationem, sub argumentatione uero argumentum et argumentationem. Itaque hoc uerbo communiter utebantur, ut pro argumento recte argumentatio diceretur. Verum antequam dicamus quae genera sint argumentorum, dicamus prius quid considerare et conferre debeamus ut argumenta faciamus. Secundum Aristotelem decem categoriae sunt, id est decem res in quibus omnia quae in mundo sunt continentur. Harum rerum una substantia est, reliquae nouem qualitates, id est quae substantiae accidant. Itaque cum res nuda est nihil aliud quam res est. Tunc autem ex ea facere possumus argumentum si eius qualitatem inspiciamus. Itaque omnia uerba uel nomina habent res suas, habent et qualitates; quae qualitates cum sibi conueniunt faciunt argumentum, cum non conueniunt, non faciunt argumentum; ut puta, ponamus 'occidit'. 'Occidit' res est; huius rei quae sit qualitas adtendamus, id est, quaedam asperitas, quaedam immanitas. Deinde ponamus 'inimicum'. Rursus 'inimicus' res est, eius rei porro qualitas similiter aspera atque crudelis. Itaque quoniam utraque sibi haec qualitas conuenit, factum est argumentum. Ita duae similes qualitates cum sibi fuerint copulatae faciunt aliam qualitatem, id est 'occidit, quia inimicus fuit'; quae qualitas est, ut argumentum probabile esse uideatur. Ita si dicas 'occidit, quia gladio percussit', argumentum est, quia utriusque rei qualitas est similis. Alioqui, cum in eo, quod est occidit, iam nota sit et res et qualitas rei, deinde ponas 'uirgam', cuius res et qualitas nota est; quoniam similes sibi non sunt istae qualitates, coniunctae in unum non faciunt argumentum, si dicas ‘percussit uirga et occidit'. Semper itaque non res, sed qualitates rerum debemus adtendere atque conferre, ut argumenta faciamus. Argumentorum porro genera duo, probabile et necessarium. Probabile est quod ueri similitudine fidem facit, ut puta 'quia inimicus fuit, occidit'. Verum de probabili post dicemus, nunc autem de argumento necessario disputabimus.

NECESSARIVM EST, lnquit, QVOD ALITER AC DICITVR NEC FIERI NEC PROBARI POTEST: necessarium argumentum ad fidem cogit ac trahit, probabile autem inrepit atque persuadet. Necessarium porro tale est argumentum, si ea proferas quorum talis sit natura ut sic fiert necesse sit, si dicas 'si natus est, morietur; si peperit, cum uiro concubuit'. Haec necesse est ut se consequantur; quod si necesse habet credere, necessarium factum est argumentum. Illud tamen scire debemus, argumentum necessarium paene non esse solumque esse inter homines probabile. Nempe nobis necessarium uidetur ex uero constare; nam si probabile ex ueri simili, ex uero necesse est necessarium. Inter homines autem uerum latet totumque suspicionibus geritur; ergo necessarium esse non potest argumentum. Sed tantum inter homines potest necessarium quantum secundum opinionem humanam ualet; alioqui secundum Christianorum opinionem non est necessarium argumentum 'si peperit, cum uiro concubuit', neque hoc rursus, 'si natus est, morietur'. Nam apud eos manifestum est sine uiro natum et non mortuum. Ergo necessarium argumentum illud est quod iam opinione persuasum est. Atque ut scias hoc necessarium [p. 233 Halm] non esse omnino necessarium, ostendit Cicero etiam hoc hominibus persuaderi, cum ait ‘necessarie demonstrantur ea quae aliter ac dicuntur nec fieri nec probari possunt'. Ergo si probantur iam non erunt necessaria; quidquid enim probatur, potuit et non credi. Itaque necessarium argumentum teneamus illud quod facile populo persuadet orator. Hoc necessarium tribus modis fieri docet, quos modos in genere dictionis ponit; hic enim iam dictio est, superius in materia locos posuit de quibus conducta ad argumentationem dictio nasceretur. Fieri itaque necessarium argumentum docet aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem.

COMPLEXIO EST, IN QVA VTRVM CONCESSERIS, REPREHENDETVR. Complexio forma dictionis est posita in rationibus necessariis. Verum complexio duplici latere constat; unde quidquid fuerit electum necesse est ut contrarium sit. In complexione itaque duo genera sunt proponendi, nunc per simplex, nunc per necessarium. Simplex hoc modo: 'si hoc est, cur illud facis? Si illud est, cur hoc facis?', deinde per necessarium sic: 'aut hoc concedas necesse est aut illud'. Ita hic exemplum complexionis considerare debemus factum per simplex: SI IMPROBVS EST, inquit, CVR VTERIS? SI PROBVS, CVR ACCVSAS? Ita et in Verrinis Cicero: "aut amicos", inquit, "confiteare Siculos necesse est aut inimicos; si amici sunt, credamus testibus; si inimici sunt, inuiti pecunias contulerunt".

ENVMERATIO EST IN QVA PLVRIBVS REBVS EXPOSITIS ET CETERIS INFIRMATIS VNA RELIQVA NECESSARIO CONFIRMATVR. Enumeratio quoque forma dictionis est posita in rationibus necessariis: uerum in enumeratione multa ponuntur, et exclusis multis unum quod reliquum est confirmatur, ut puta: 'si hoc non est, si illud et illud non est, restat igitur ut istud sit'. Ita in Verrinis: si "neque Carbo attigit neque Sylla uidit neque in aerarium relatum est", restat igitur ut tu, Verres, pecuniam sustuleris. Verum enumeratio duobus modis fit, cum aut multis rei rebus exclusis unam quae reliqua est confirmas, aut cum omnibus rei rebus exclusis contrarium confirmas. Multis rei rebus exclusis una quae reliqua est confirmatur, ut supra ipse Cicero contra Hermagoran: 'nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et deliberatiuum et demonstratiuum'. Hic multa enumerauit, sed exclusis duabus rebus reliquam tertiam confirmauit. Nullum, inquit, causae genus esse non potes dicere, quia artis praecepta das; unum esse non potes dicere, quia hoc et hoc; relinquitur ergo, inquit, ut omnia tria genera causarum sint. Ergo hic multis rei rebus sublatis postrema est confirmata. Deinde omnibus rei rebus exclusis contrarium sic concluditur ut hic ipsum positum exemplum est: NECESSE EST, inquit, AVT INIMICITIARVM CAVSA AB HOC ESSE OCCISVM AVT METVS AVT SPEI AVT ALICVIVS AMICI GRATIA, AVT, SI HORVM NIHIL EST, AB HOC NON ESSE OCCISVM. Hic res est occisio; huius rei omnis res sustulit, id est causas occidendi; postremo contrarium conclusit: IGITVR HORVM NIHIL EST, NON OCCIDIT. SIMPLEX AVTEM CONCLVSIO EX NECESSARIA CONSECVTIONE CONFICITVR. Et in hoc necessarium est argumentum, sed in una re positum, et ideo simplex [p. 234 Halm] conclusio nominatur, ut puta: 'si illo tempore quo uos me istud fecisse dicitis ego trans mare fui, relinquitur ut id ego non fecerim nec potuerim facere'. Hic itaque simplex res est, in superioribus uero duplex, in complexione scilicet et enumeratione. Et complexio quidem aperte duas res continet; aut hoc est, inquit, aut illud: si hoc est, cur facis? si illud est, cur non facis? Enumeratio etiam, quamquam multas in se res habeat conlocatas, duplex tamen est. Ea enim omnia, quae tollis, quamuis multa sint, in una tamen parte ponuntur; in altera id quod concludis, siue aliquid de rebus sit siue contrarium rei, ut supra docuimus.

ATQVE HOC DILIGENTER VIDERE OPORTEBIT. Praeceptum dat ut necessaria argumenta non sola dicendi specie faciamus, id est ne complexio uel enumeratio in solo genere dicendi posita esse uideatur, sed ut rationes ipsae et res necessariae sint, et hoc genere dicendi proferantur, triplici scilicet, aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem.

Dictum itaque de necessario argumento et quale sit et quot modis dictionis proferatur; nunc de probabili incipit disputatio. Quod ut melius intellegamus, propter uim expositionis haec prius nobis etiam pictura cemantur:

IMG 4

<PROBABILE AVTEM EST ID QVOD FERE SOLET FIERI>

Dictum est de necessario argumento et de eius modis, tribus scilicet: nunc de probabili argumento dicamus, in quo solo uirtus omnis fidei continetur. Vt supra enim diximus, necessarium inter homines non est, praesertim cum etiam ipsum probetur. Probabili itaque solo omnis fides nititur, adeo ut Graeci officium et finem oratoris sic definierint, πιστικώς εἰπεῖν , id est probabiliter ad fidem dicere. Probabile autem per se ipsum non potest definiri neque in praeceptum quoddam exprimi, sed probabile erit argumentum pro moribus patriae, populi, temporis. Neque enim omnibus unum atque idem probabile est; aliud enim iustum Romanis, aliud barbaris uidetur. Itaque [p. 235 Halm] ut probabilia argumenta faciamus, primum nobis patria inspicienda est in qua sumus, et eius patriae inspiciendi mores; deinde inspicienda est ciuitas, quae pars patriae est: omnis enim ciuitas habet proprios mores. Deinde inspiciendum est tempus - tempora enim saepe mutantur -, postremo etiam eius apud quem dicimus cognoscenda natura est, ut secundum mores eius probabilia argumenta faciamus. Itaque haec precedunt antequam probabilia argumenta proferamus. Verum ipsum probabile argumentum primo in tria diuiditur, id est in id quod fere solet fieri, in id quod in opinione positum est et in id quod habet ad haec quandam similitudinem; deinde in quattuor, signum, credibile, iudicatum, comparabile. Verum illa tria res sunt, quibus probabile conficitur argumentum; illa autem quattuor, quae secuntur, rerum harum effectus sunt. Primo itaque illa tria uideamus in quae probabile diuiditur argumentum.

Per id quod fere solet fieri probabile argumentum sic fit, si ea ad fidem colligas quae in actus consuetudine uersantur, ut puta: SI MATER EST, DILIGIT FILIVM: SI AVARVS EST, NEGLEGIT IVS IVRANDVM. Ita et Terentius meretrices malas, auaros lenones, tristes senes, edaces parasitos esse memorauit. Haec itaque ad fidem dicta sunt per id quod fere solet fieri. Deinde per id quod in opinione positum est probabile argumentum sic fit, si ad fidem non ea quae in usu sunt agendi, sed ea quae in opinione sunt posita colligamus; si dicas inferos esse et impiis apud inferos poenas; si dicas omnes qui philosophentur contra deos facere; multi enim credunt quod philosophi contra deos faciant. Etenim si deos adserunt et me forte stultum esse dicunt, quoniam me talem deus esse uoluit, contra deos faciunt cum me reprehendunt. Deinde in re publica cum bella aut pax ex dei uoluntate contingant, ipsi autem multa cupiant persuadere, contra deos faciunt si id non agendum adserunt quod deorum uoluntate contingit. Ergo, ut diximus, ex his quae in opinione sunt posita probabile colligitur argumentum, si dicas inferos esse uel non esse, deos esse uel non esse, mundum natum, mundum non esse natum. Istae opiniones δόγματα dicuntur; δοκῶ enim Graece opinor et δόγμα opinio nuncupatur. Adeo manifestum est omnia quae in mundo aguntur argumentis probabilibus persuaderi, quando etiam philosophorum professionibus ex opinione nomen impositum est ut δόγματα dicantur. Tertium illud est, ut doceamus quemadmodum probabile fiat argumentum ex eo quod habet ad haec quandam similitudinem, id est, per similitudinem, ut puta: si is qui patriam prodit poenam meretur, ille qui patriam defendit praemium meretur. Verum hic ex altero alteri fides fit, et sic quasi fuerat nominandum, sed Cicero non quemadmodum fieret argumentum, sed unde fieret indicauit, cum ait ‘aut quod habet ad haec quandam similitudinem': 'ad haec', id est ad superiora, ad id quod fere solet fieri et ad id quod in opinione positum est. Etenim hoc argumentum tertium, ubi ex altero alterum probamus, nunc tale potest esse ut soleat fieri, nunc tale ut in opinione positum esse uideatur, ut soleat fieri: 'si is qui patriam prodit poenam meretur, ille qui patriam defendit praemium meretur'. Vt in opinione sic: 'si impiis apud inferos tormenta praeparata sunt, innocentibus quies parata [p. 236 Halm] est'. Itaque hoc quod habet ad haec quandam similitudinem, id est similitudo, tribus modis probabile efficit argumentum: aut per contraria aut per paria aut per eas res, quae sub eandem rationem cadunt. Per contraria sic: NAM SI HIS QVI IMPRVDENTES LAESERVNT IGNOSCI CONVENIT, HIS QVI NECESSARIO PROFVERVNT HABERI GRATIAM NON OPORTET. Hic contraria sunt prodesse et nocere; sed ipsa contraria non faciunt argumentum nisi habeant inter se aliquam similitudinem; hic itaque animorum similitudo est. Nam si ille imprudenter obfuit, hic necessitate profuit; neque ille uoluit obesse neque hic uoluit prodesse. Ergo si ignoscitur ei qui non uoluntate, sed imprudentia laesit, et illi gratia non habenda est qui non uoluntate profuit, sed necessitate. Per paria sic, cum non ex contrariis rebus sed ex simillimis per naturam probabile colligimus argumentum, ut puta: NAM VT LOCVS IN MARI SINE PORTV NAVIBVS INTVTVS EST, SIC ANIMVS, QVI SINE FIDE EST, AMICIS ESSE NON POTEST PORTVOSVS. Ex his autem, quae sub eandem rationem cadunt, probabile facimus argumentum cum ea sibi conferimus quae ad aliquid sunt, ut puta locare conducere, emere uendere. Haec uerba ad se inuicem spectant; itaque ex unius rei ratione alterius rei rationem probare debemus, ut puta: nescio qui patre uendente emit filium, iniquam rem dicitur fecisse. Hic facis argumentum probabile; nam si is qui uendidit rem iniquam fecit, et hic qui emit rem iniquam fecit. Deinde quod Cicero posuit exemplum; apud Rhodios portorium, res uilis, utilis erat, et Hermocreon uir amplissimus id conduxit portorium; defenditur, quod rem turpem non fecerit. Facis itaque argumentum per eas res quae sub eandem rationem cadunt: 'NAM SI RHODIIS TVRPE NON FVIT LOCARE, NE HERMOCREONTI QVIDEM TVRPE EST CONDVCERE'. Sitte autem, inquit, uera sint siue falsa ea unde facimus argumentum, nihil ad nos, dummodo ad Lidem faciendam probabilia esse uideantur. Falsum est, sed ueri simile, si dicas: 'non occidit Medea filios, quippe mater filios numquam potuisset occidere'. Hic falsum est, quod adseris; tamen fecisti argumentum probabile per id quod fere solet fieri, ut Medea filios non occidisse credatur. Aut si dicas: quia multus in calceis puluis fuit, ex itinere regressus est. Verum est autem argumentum probabile, si dicas: quoniam cicatrix est, uulnus fuerit necesse est. Nunc autem ut probabilis argumenti omnes partes scire possimus haec nobis quoque animaduertenda pictura est:

IMG 5

30

[p. 237 Halm] OMNE AVTEM, VT CERTAS QVASDAM IN PARTES TRIBVAMVS. Supra diximus probabile argumentum in tres partes diuidi, in id quod fere solet fieri, in id quod in opinione positum est et in id quod habet ad haec quandam similitudinem; sed has tres partes ipsas res esse diximus de quibus probabile fit argumentum. Verum in his tribus rebus haec rursus quattuor conlata sunt, id est, quod ex illis rebus conficitur aut signum dicitur aut credibile aut iudicatum aut comparabile. Atque ut sciamus haec quattuor illis tribus esse conexa, id quod fere solet fieri nihil aliud habet in se nisi aut signum aut credibile; deinde id quod in opinione positum est nihil in se habet nisi iudicatum; postremo id quod habet ad haec quandam similitudinem, nihil aliud habet nisi comparabile. Videmus itaque haec quattuor in illis tribus esse; nec haec tantum sibi copulata sunt, sed omnia quae in argumento sunt probabili etiam argumentis attributis personae et attributis negotio constat esse conexa. Nam quattuor negotio esse diximus attributa, continentia cum ipso negotio, in gestione negotii, adiuncta negotio, quae gestum negotium consecuntur. Itaque in continentibus cum ipso negotio et in gestione negotii signum est; in his quae gestum negotium consecuntur iudicatum est, in his autem quae adiuncta sunt negotio comparabile est, in attributis uero personae credibile est. Ita uidemus et locos argumentorum et res et exitus certis rationibus sibi esse copulata. Nulla itaque uideatur esse confusio quod probabile argumentum iam dudum in tria diuisimus, nunc in quattuor, quia id quod fere solet fieri duo in se continet, signum et credibile, quod in opinione positum est unum habet in se, id est iudicatum, quod habet ad haec quandam similitudinem similiter in se unum continet, id est comparabile. Itaque probabile argumentum in quattuor partes nunc diuiditur; nam aut signum est aut credibile aut iudicatum aut comparabile.

SIGNVM EST QVOD SVB SENSVM ALIQVEM CADIT. Quinque sensus sunt in homine, uisus, auditus, odoratio, sapor, tactus. Itaque quidquid sub hos sensus cadit, cum ad argumentum fuerit attractum signum est; quod signum per se, non ad se ualet, sed ex eo aliud proficiscitur, id est aliud adseritur, ut puta, si agatur an nescio quis ex itinere uenerit et adseras eum uenisse; nam in calceis eius multus puluis est. Puluis hic signum est, et signum quod sub sensum oculorum cadat.

Aut si dicas: 'quia cruentus est, hominem occidit'. Deinde si dicas: seditio facta est; nam tumultus auditus est. Hic tumultus signum est, sed signum quod sub aurium sensum cadat; ita et reliqua similia. Verum hoc argumenti genus, id est signum, non satis ad fidem ualet, sed alterius firmioris argumenti indiget ad probationem. Ita probabile quidem est argumentum, sed non ualidum, semperque hoc argumento coniectura tractatur, et ideo aut aliud firmius argumentum aut testimonium requirit. Sed quod paulo ante dixi, signum esse in eo quod fere solet fieri, utique cum dico: 'ex itinere uenit; nam multus in calceis puluis est' et 'hominem occidit; nam cruentus est', argumentum facio ex his quae fere solent fieri. Nam et qui ex itinere uenerit solet fieri ut puluerulentus sit, et qui hominem occiderit, solet fieri ut cruentus sit.

Ex signo uero in [p. 238 Halm] omnia tempora circa factum facere possumus argumentum, ut puta: 'occidisti hominem, quia cruentus es'; et hic cruor signum est, 'occidisti autem hominem' tempus praeteritum. Deinde 'occidis hominem; nam uulnus infigis'; hic 'uulnus infigis' signum est, 'occidis hominem' tempus praesens. Deinde 'occidere uis hominem; nam armatus incedis': hic 'armatus incedis' signum est, 'occidere uis hominem' tempus futurum. ha signum ad omne tempus argumentum est.

CREDIBILE EST QVOD SINE VLLO TESTE AVDITORIS OPINIONE FIRMATVR. Credibile est, inquit, argumentum quod per se ipsum facit fidem neque ad probandum desiderat testem, sed facile cum prolatum fuerit apud opinionem et sententiam iudicis persuadetur. Hoc credibile in eo esse diximus quod fere solet fieri, et rursus in attributis personae. Ita in exemplo, quod subdidit Cicero, utrumque uideamus: NEMO EST, inquit, QVI NON LIBEROS SVOS INCOLVMES ET BEATOS ESSE CVPIAT. Vtique et solet fieri ut nemo sit qui non amet liberos suos, et attributum personae est, id est fortuna, quod liberi nominantur et quod ait 'nemo est'.

Iudicatum est ubi res adsensione aut auctoritate aut iudicio alicuius aut aliquorum comprobatur. Iudicatum in his posuimus quae gestum negotium consecuntur. IVDICATVM EST, inquit, RES ADSENSIONE AVT AVCTORITATE AVT IVDICIO ALICVIVS AVT ALIQVORVM COMPROBATA. lam et hic in tria diuisit iudicatum. Nam adsensio in religione est, auctoritas in communi, iudicium in adprobato; in tria enim iudicatum diuisit, in religiosum, in commune, in adprobatum. Religiosum est, inquit, si quid de re aliqua iurati iudices iudicarunt, et ideo religiosum quia iurati iudicarunt, quod adsentiri nos necesse est. Animaduertamus tamen ut iudicium gestum semper negotium consequatur. COMMVNE EST QVOD OMNES VVLGO PROBARINT. Commune est, inquit, quod ex more uulgi iusti auctoritatem tenet, ut necesse est maioribus natu adsurgi, ut supplicum misereri: hoc ut sequamur, habemus uulgi auctoritatem.

Deinde hoc etiam animaduertamus, quod consuetudo quaecumque rem semper aliquam consequatur. Inter id quod fere solet fieri et commune hoc interest: id quod fere solet fieri ex quadam natura est, commune iudicato stringitur. ADPROBATVM EST QVOD HOMINES, CVM DVBIVM ESSET QVALE HABERI OPORTERET. Adprobatum est, inquit, quod cum dubium esset circa qualitatem bonam malamue, ad unam partem homines inclinarunt: ut, inquit, cum sororem Horatius occidisset et de facto eius populus esset incertus, tamen absolutus est. Deinde, ut Tiberius Gracchus censor cum insciente collega quosdam senatu mouisset et de eius facto dubitaretur, postea tamen eius factum populum adprobauit; nam eum consulem fecit. Ita religiosum et commune et adprobatum, quia in iudicato sunt, gestum semper negotium consecuntur.

COMPARABILE AVTEM EST QVOD IN REBVS DIVERSIS SIMILEM ALIQVAM RATIONEM CONTINET. Dictum est iam de signo, de credibili, de iudicato; restat extremum ut de comparabili dicat. Comparabile est quod res inter se diuersas [p. 239 Halm] aliqua ratione coniungit. Haec comparatio, id est similitudo, partis tres, imaginem, quam Graeci εἰκονα appellant; collationem, quam Graeci παραβολὴν appellant, exemplum, quod Graeci παράδειγμα appellant. Imago est oratio circa res diuersas aut corporis aut naturarum comparans similitudinem, ut "os umerosque deo similis", uel "qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus". Conlatio est oratio quae res inter se diuersas ex simili comparatione coniungit, ut est illud: "Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est seditio". Exemplum est quo rem aliquam alicuius hominis aut negotii auctoritate uel casu aut hortamur aut dehortamur. Hortamur sic, ut: "Antenor potuit mediis elapsus Achiuis Illyricos penetrare sinus". Dehortamur sic: "at non uiderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignis?" Haec quidem nos exempla grammaticalibus artibus supposuimus. Cicero autem tunc se exempla his quae sunt in comparabili suppositurum esse promittit, cum coeperit de elocutione tractare; nunc autem de inuentione tractatus est. AC FONS QVIDEM CONFIRMATIONIS, VT FACVLTAS TVLIT. Ea omnia quae ad confirmationem pertinebant demonstrate sunt, inquit, ut rei ipsius natura flagitabat. Sed hic confuse omnia prolata; singillatim se autem circa singulas causas traditurum esse praecepta in secundo libro promittit. IN PRAESENTIA TANTVMMODO NVMERVM ET MODOS ET PARTIS. Numerum accepimus attributa personae undecim, negotio quattuor; dein genera argumentorum duo, necessarium, probabile; modos autem accipiamus, id est in necessario argumento, complexionem, enumerationem, simplicem conclusionem; deinde in probabili argumento id quod fere solet fieri, quod in opinione positum est, quod habet ad haec quandam similitudinem: partes autem accipiamus signum, credibile, iudicatum, comparabile et ea quae sub his sunt. ATQVE INVENIRI QVIDEM OMNIS EX HIS LOCIS ARGVMENTATIO POTERIT. Possunt quidem omnia iam argumenta ex his locis quos praecipimus inueniri, sed haec ipsa argumenta debemus, inquit, artificiosa dictione distinguere, quia et suaue et necessarium est. Itaque nunc pauca de dialectica ad rhetoricam translaturus est, habebitque locum de syllogismis, ad quos capiendos et tenendos lectorem uehementer hortatur, ut ipse ait: QVOD NON REI SOLVM MAGNA EST VTILITAS, SED PRAECIPIENDI QVOQVE SVMMA DIFFICVLTAS. Diximus itaque argumentum probabile in quattuor diuidi, signum, credibile, iudicatum, comparabile. Credibile esse diximus in attributis personae; signum esse diximus in duobus negotio attributis, in continentibus cum ipso negotio et in gestione negotii; comparabile esse diximus in adiunctis negotio, iudicatum uero in his quae gestum negotium consecuntur. Itaque omne argumentum factum ex attributis personae credibile dicetur; deinde omne argumentum factum ex continentibus cum ipso negotio et ex his quae in gestione negotii sunt signum dicetur; [p. 240 Halm] deinde omne argumentum factum ex his quae negotio adiuncta sunt comparabile dicetur; postremo omne argumentum factum ex his quae negotio adiuncta sunt et negotium consecuntur iudicatum dicetur, sed cum probabile fuerit. Alioqui in omnibus attributis tam personae quam negotio et necessarium esse potent argumentum, cuius tres partes esse diximus, complexionem, enumerationem, simplicem conclusionem.

31

OMNIS IGITVR ARGVMENTATIO AVT PER INDVCTIONEM TRACTANDA EST AVT PER RATIOCINATIONEM. De materia et argumento iam dictum est; nunc tertium illud est, ut de argumentatione dicamus, quae pertinet ad elocutionem et quam Cicero ex dialectica sumptam in rhetoricam posuit laxiorem. Argumentatio est itaque artificium non inueniendi, sed dicendi; haec duobus modis fit, aut per inductionem aut per ratiocinationem. Ita et Aristoteles in argumentatione duo esse dixit, ἐπαγογὴν και συλλογισμόν . Atque Aristototeles breuiter ac strictim omne exemplum inductionem esse dixit, quod animus auditoris ab eo quod non dubium est ad credendum id quod dubium est inducatur. Duo itaque sunt genera argumentandi, inductio et ratiocinatio. Verum inductione philosophi utuntur; et hic nunc ad exemplum inductio philosophica inducitur ad hoc, ut intellegamus quid sit inductio uel quemadmodum fiat. Post autem praecipiet, qualis inductio possit esse oratoris.

INDVCTIO EST ORATIO QVAE REBVS NON DVBIIS CAPTAT ADSENSIONES EIVS QVICVM INSTITVTA EST. Generaliter hic inductionem definiuit, qua definitione ostendit ubique nos inductione uti posse, et in philosophica et in oratoria et in quacumque contentione uerborum, etiam in fabulis. Nam ubique necesse est persuaderi; et ideo personam certam hic non posuit, sed hoc ait: 'inductio est oratio quae rebus non dubiis captat adsensiones eius quicum instituta est'. 'Eius', inquit, id est siue ille philosophus sit siue iudex siue orator siue amicus siue inimicus Inductio itaque sic facienda est, ut primo proponamus illa quae extra negotium sunt, sed tamen quae ad negotium per similitudinem spectant: et talia, inquit, esse debent illa quae proponimus, ut necessario is cum quo agis ita esse fateatur atque consentiat. Quod cum consenserit, tunc paulatim ad id unde dubitabatur descendis et his quae supra concessa sunt, simile esse confirmas. Dat ergo nunc exemplum philosophicum. Aeschines Socraticus fuit, id est discipulus Socratis. Is multa scripsit: quodam etiam loco inducit Socraten referentem - nam is erat mos discipulis, ut ingenio proprio reperta ad magistros referrent et quasi ab his inuenta ponerent - induxit, inquam, Aeschines Socraten referentem quid esset uel quemadmodum esset locuta Aspasia cum uxore Xenophontis uel cum ipso Xenophonte: nam Xenophon et eius uxor frequenter discordabant. Persuadet ergo Aspasia ut in gratiam reuertantur; Aspasia autem peritissima fuit philosophiae. Hac itaque inductione usam induxit Aspasiam apud Aeschinen Socrates: interrogauit, inquit, Aspasia Xenophontis uxorem: 'Si' inquit 'uicina tua aurum melius habeat, quam tu habes, cuius habere malis, tuum an illius?' Respondit illa, inquit, 'Illius'. 'Deinde', inquit, ‘si uirum illa meliorem [p. 241 Halm] habeat, quam tu habes, utrumne tuum maus an illius?' Tunc, inquit, Xenophontis uxor inducta similitudine superiorum, quoniam sententiam mutare non poterat, tacita erubuit. Postea, inquit, Aspasia conuertit se ad Xenophontem ipsum et similiter cum illo instituit inductionem: 'Die mihi', inquit, 'Xenophon, si uicinus tuus equum aut fundum meliorem habeat, quam tu habes, tuumne malis an illius?' 'Illius', inquit. 'Quid si', inquit, 'uxorem meliorem habeat quam tu habes, tuamne maus an illius?' Tacuit, inquit, Xenophon. Tunc, inquit, Aspasia: 'Quoniam id mihi uterque uestrum respondere noluit, quod solum uolueram responderi, ego dicam, quid uterque uestrum cogitet: nam et tu, inquit, Xenophon, uxorem optimam cupis et tu uirum optimum. Quare nisi et tu uir Optimum fueris et tu femina lectissima, id est, nisi in gratiam regressi fueritis, semper et tibi uxor lectissima et tibi uir optimus deerit'. Hic itaque inductio hoc egit, ut Xenophon et uxor eius ab his quae uelle se negare non poterant, ad id etiam quod dubium habebant per similitudinem deducerentur.

HOC MORE SERMONIS PLVRIMVM SOCRATES VSVS EST. Socrates, inquit, in disputationibus suis inductione frequenter utebatur, propterea, inquit, quod optimum ducebat ut non a se rebus prolatis, sed confessionibus suis aduersarius uinceretur.

32

Hoc IN GENERE PRAECIPIENDVM NOBIS VIDETVR PRIMVM.

In inductione, inquit, tria semper spectare debemus: primo ut similitudines tales proponamus ut eas sit necesse concedi; nam illud dubium esse non debet unde alteri fidem uolumus facere; deinde, inquit, illud quod confirmamus ei rei quam proposuimus simile esse debet, ne nihil egerit propositio, si illud dissimile est cuius causa proposuimus. Tertio, inquit, id agere debemus, ut nemo intellegat quo spectet similitudinis propositio, ne, cum quispiam intellexerit se ex confessione propositionis etiam illi rei fidem facere quam negauit, aut non respondeat aut male praueque respondeat. Si autem nesciat quo tendat similitudinis propositio, securus confitetur; qua confessione etiam illud quod negabat ante, ita ut tu uis esse concedit. Cum autem, inquit, haec diligenter in facienda inductione seruaueris, ut et propositio similitudinis concedatur et illud propositioni simile sit cuius causa similitudo proposita est, et nemo uideat quo propositio illa contendat, officio tuo per ista diligenter impleto rursus debebis responsionem contendentis attendere. Vnum autem de tribus faciat necesse est: nam aut tacebit aut confitebitur aut negabit. Ad haec singula dat praecepta, quid in his singulis tu facere debeas, et primo a difficiliore parte incipit. Si, inquit, negabit ita esse illud unde contentio est atque illud quod in propositis concessisque similitudinibus continetur, duo, inquit, facere debemus: aut illas res quas ante concessit, similes docere huic rei esse de qua contentio est, aut, si pemegabit, alias inducere similitudines; sin autem, inquit, confitebitur, habita argumentatio concludenda est. Deinde, inquit, si tacebit, duo facies: aut responsionem de eo elicies, aut si respondere noluerit, quia genus confessionis est taciturnitas, concludenda est argumentatio. Ita, inquit hoc genus argumentandi tripertitum semper est. [p. 242 Halm] Prima, inquit, pars constat ex una similitudine pluribusue: altera ex ea re quae in contentione uersatur et quam nobis concedi uolumus; tertia ex conclusione, quae aut confirmat confessionem aut quid ex ipsa confessione conficiatur ostendit, ut in hoc ipso exemplo confessionem tacentium confirmat Aspasia: 'et tu', inquit, 'mulier, uirum optimum uis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime cupis'.

Deinde ex hac confessione quid conficiatur ostendit: 'quare', inquit, 'nisi hoc perfeceritis, ut neque uir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae et haec quam optimo uiro nupta sit'.

33

SED QVIA NON SATIS ALICVI VIDEBITVR.

Dedit supra philosophicae inductionis exemplum, dat nunc in rhetorica, non quo, inquit, diuersa praecepta sint, sed ne quis forte praeceptum in philosophiam datum in rhetorica uidere non possit. Exemplum autem nunc ponit apud Graecos peruagatum, cuius exempli huiusmodi thema est. Epaminondas imperator, cum ei successum fuisset, retinuit apud se exercitum aliquot amplius diebus quam ex lege oportebat: illis ipsis diebus Lacedaemonios funditus euertit ac uicit. Accusatur, quod contra legem exercitum retinuerit. Proponatur hic autem tacita exceptione lex illa, 'qui successori ex lege exercitum statim non tradiderit, poenas soluat': in hoc themate potest quidem esse compensatiuus Status principalis 'feci, sed profui', uerum secunda conflictio in scripto et uoluntate consistit. Scripto utitur accusator, qui dicit a uerbis legis recedi non oportere; uoluntate utitur Epaminondas, qui dicit legem iubere quidem exercitum tradi, sed si nihil urgueat.

Alioquin, si rei publicae causa paucis diebus retineatur, nullam poenam subesse retinenti. Itaque hic inductionem potest facere accusator ille, qui contra sententiam legis scripta defendit, et similitudinem non extra causam, sed ex eadem causa facit. Si, inquit, Epaminondas id quod ait legis scriptorem sensisse ad legem suis uerbis addat, id est, damnandum esse qui exercitum non tradat praeter eum qui rei publicae causa retinuerit, hoc si addat, numquid pati potestis? Non opinor. Deinde si hoc idem legi additum uos uestra auctoritate ad populum feratis, numquid id populus patietur? Non patietur. Ergo, inquit, quod addi ad legem per uerba non potest, id tamquam additum sit sequi non debemus. Quod si, inquit, sententiam scriptoris neque Epaminondae neque uestris litteris uidemus corrigi posse, multo magis illud re ipsa et iudicio uestro mutari non potest, quod ne uerbo quidem mutari potest. Verum hoc scire debemus, in dialogis sermonem esse, non dictionem, dictionem autem esse oratoris in ciuillbus causis. Idcirco ait AVT ALITER HOC IN SERMONE ATQVE IN DICENDO SIT VTENDVM. Sermo philosophi, dictio oratoris; oratio autem potest et ad dialogum conuenire, si sit paulo splendidior elocutio, propria tamen oratoris est. Deinde notare debemus omnes magistratus praetores appellatos, ut hic: CVM EPAMINONDAS THEBANORVM IMPERATOR, QVOD EI QVI SIBI EX LEGE PRAETOR SVCCESSERAT, Cum imperatori succedere debeat imperator.

34

RATIOCINATIO EST ORATIO EX IPSA RE PROBABILE ALIQVID ELICIENS, QVOD EXPOSITVM ET PER SE COGNITVM SVA SE VI ET RATIONE CONFIRMET. Argumentationum [p. 243 Halm] duae partes sunt, inductio et ratiocinatio. De inductione iam dictum est, nunc de ratiocinatione tractatus est, id est de syllogismis. Verum ut ad genus speciem referamus, syllogismus non argumenti nomen est, sed argumentationis, ita ut inductio non inueniendi modus est, sed forma dicendi. Quam ob rem sic definiuit ratiocinationem, id est syllogismum: RATIOCINATIO EST, inquit, ORATIO EX IPSA RE PROBABILE ALIQVID ELICIENS, QVOD EXPOSITVM ET PER SE COGNITVM SVA SE VI ET RATIONE CONFIRMET. Et in hac definitione multa communia esse possunt cum inductione. Nam quod ait eoratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens', tam ratiocinationis est quam inductionis. Hoc autem proprium ratiocinationis, quod ait 'quod expositum et per se cognitum sua se ui et ratione confirmet'. Inductio enim non per se cognoscitur neque se sua ui et ratione confirmat, sed ut fidem faciat probandae rei similitudines ante praecedunt. Recte itaque ratiocinatio definita est, id est oratio quae ex confesso argumentum continens non sirnifitudine, sed per se cognoscitur et sua se ui et ratione confirmat. Verum quod diximus 'ex confesso argumentum continens'; nisi enim quis confiteatur quia inimicus fuit, non erit argumentum ‘si inimicus fuit, occidit' ; sed si confitetur inimicum, argumentum probabile fit 'si igitur inimicus fuit, ocddit'.

HOC DE GENERE QVI DILIGENTIVS CONSIDERANDVM PVTAVERVNT. Ratiocinatio est igitur oratio per se cognita ac sua ui et ratione firmata, ex re confessa sumptum ad fidem proferens argumentum. Verum, ut diximus, haec oratio est pertinens ad syllogismos. Syllogismorum autem multi quinque, [multi plurimas] partes, multi, inquit, tres esse dixerunt: sed utronimque, inquit, rationes debemus inspicere, quia et breuis inspectio est et oratori res necessaria. Opus quidem, inquit, utrorumque consimile est; nam alteruter et propositionem habet et adprobationem propositionis et rursus adsumptionem et adprobationem adsumptionis et conclusionem. Verum, inquit, qui syllogismum in quinque partes diuidunt, has singulas partis numerant ut propositio una pars sit, adprobatio propositionis altera; ita et in adsumptione itemque probatione adsumptionis, ut quinta pars sit conclusio. lili autem qui tres partes in syllogismis esse contendunt, propositionem et adprobationem propositionis unam partem numerant, rursus adsumptionem et adprobationem adsumptionis alteram partem numerant, tertiam uero conclusionem. ha utrorumque opus simile, sed in membris operis numerus diuersus. Iam uero quinquepertiti syllogismi siue tripertiti in ipsis libris exempla poterimus agnoscere; uerum quaedam praecepta in his partibus posita intellegamus. Propositio, inquit, generalis in suo esse debet et id quod adsumendum est necessario in se continens. Adprobatio eius multis uerbis et diuersis rationibus facienda est. Adsumptio uero ex propositione capienda est; ut hic adsumptio est: nihil autem melius consilio quam omnis mundus administratur'. Haec adsumptio ex ui propositionis [p. 244 Halm] adsumpta est: quae est enim propositio? 'Melius accurantur quae consilio reguntur, quam quae sine consilio administrantur'. Deinde, inquit, etiam adsumptionis adprobatio multis rationibus facienda est. Extrema conclusio est quae quattuor modis fit, quos modos alio in loco ostendemus, cum de bipertito syllogismo coeperimus habere tractatum.

QVINQVEPERTITAM IGITVR HOC PACTO PVTANT ESSE ARGVMENTATIONEM. Qui, inquit, quinquepertitam dicunt esse argumentationem, hoc adferunt quod supra ostendimus, id est separant propositionem ad adprobatione sua et rursus adsumptionem ab adprobatione sua.

35

QVI AVTEM TRIPERTITAM ESSE DICVNT.

Illi, inquit, qui tripertitam argumentationem esse contendunt, eodem modo quidem tractant argumentationem - nam et propositiones habent et adprobationes et rursus adsumptiones cum approbationibus suis -, sed haec bina conectunt et reddunt singula, ut propositionem cum adprobatione sua simul iungant et rursus adsumptionem et adprobationem eius unum efficiant. Negant autem recte neque propositionem neque adsumptionem dici nisi fuerint adprobata, tuncque esse aiunt propositionem argumentationis, si adprobata sit; sin autem adprobata non sit esse quidem propositionem, sed argumenti, non argumentationis: in qua argumentatione latior et expolitior elocutio est. Itaque qui hoc contendunt, negant esse amplius quam tripertitam argumentationem. Ab his Cicero dissentit et contra disputat, probatque illorum sententiam qui dicunt quinquepertitam argumentationem. Itaque hoc Cicero secundum artem testibus et argumentis probat. Testibus sic: QVAM OMNES, inquit, AB ARISTOTELE ET THEOPHRASTO PROFECTI MAXIME SECVTI SVNT. Nam quemadmodum, inquit, superius argumentationis genus, id est inductionem, Socrates maxime et omnes Socratici tractauerunt, ita hoc genus argumentationis, id est ratiocinatio quinquepertita, ab Aristotele et Theophrasto uel Peripateticis frequentatum atque tractatum est. Sed quia orator rhetoricam scribens importune paene philosophos ad testimonium uocat [quia de dialectica iste tractatus est, recte philosophos sibi adhibet qui rhetoricam scribit], adiungit etiam multos oratores elegantissimos atque artificiosissimos iudicatos, qui usi sunt hac argumentatione quinquepertita: DEINDE, inquit, A RHETORIBUS HIS QVI ELEGANTISSIMI ATQVE ARTIFICIOSISSIMI PUTATI SVNT. Itaque testibus probauit non errare illos qui adserant quinquepertitam argumentationem, sed quia poterat Ciceroni 'etiam illi quos commemoras errauerunt', ostendit se exemplum illorum non temere secutum probatque argumentis suis non errare eos qui quinquepertitam argumentationem, errare autem eos qui tripertitam esse contendat.

Itaque haec est quaestio, utrum tripertita an quadripertita an quinquepertita sit argumentatio. Cicero multis syllogismis suis nunc quinquepertitis, nunc tripertitis probat quinquepertitam esse argumentationem, et primo adserit propositionem et adprobationem inter se esse diuersas; in qua adsertione primo argumenti, deinde exempli est syllogismus. Dehinc simili ratione adserit [p. 245 Halm] adsumptionem et adprobationem eius inter se esse diuersas, in qua rursus adsertione primo argumenti, deinde exempli est syllogismus. Itaque postquam probauit propositionem et adsumptionem ab ationibus suis longe esse separatas, concludit commodes partitos esse eos qui quinquepertitam dixerint argumentationem.

37

QVINQVE IGITVR PARTES EIVS ARGVMENTATIONIS QUAE PER RATIOCINATIONEM TRACTATVR. Illius enim argumentationis quae per inductionem tractatur tripertita est argumentatio. Verum hoc in primis tenere debemus, argumentum nunc uicinum esse quaestioni, nunc a quaestione longinquum. Argumentum enim prolatum nunc ipsi quaestioni prodest, nunc ei rei quae uicina est quaestioni; itaque argumentum nunc uicinum est quaestioni, nunc loco tertio, nunc quarto, nunc quinto nascitur, Aristoteles autem dicit etiam loco decimo posse fieri argumentum. Sed cum saepe argumentum tam longe a quaestione sit, hoc agunt syllogismi, ut id quod longe a quaestione est, eidem quaestioni dicendi ratiocinatione coniungant. Ac uicinum argumentum tale est: 'quoniam hic inimicus fuit, occidit', longe a quaestione argumentum tale est: 'inimicus occidit'. Hoc quia generale est, primo disserendum est utrum semper inimicus occidat; quod postquam adserueris, non statim probas hunc occidisse, sed ad hoc proficit, ut rursus doceas hunc inimicum fuisse; quod postquam adserueris [hunc inimicum fuisse], tunc demum redis ad quaestionem: 'ergo hic, quia inimicus fuit, occidit'. Deinde longe petitum argumentum etiam illic licet animaduertere, ubi Cicero redarguit Hermagoran non recte sub qualitate posuisse deliberationem et demonstrationem, ubi primum docet genera esse causarum; quod si genera sunt causarum, partes generis causae esse non posse; at si partes generis causae esse non possint, multo magis partes partium esse non posse. Postremo redit ad quaestionem: 'male igitur deliberatio et demonstratio sub qualitate ponuntur'. Itaque argumentum nunc longe a quaestione est, nunc uicinum est quaestioni. Deinde debemus hoc animaduertere, argumentum quodcumque sumimus utrum in genere sit an in specie; si in genere, sine dubitatione proponere debemus, deinde adprobare eandem propositionem, tertio loco speciem adsumere, quarto loco adsumptionem speciei multis rationibus adprobare, postremo concludere. Huius syllogismi subiciamus exemplum illud ipsum Epaminondae.

38

OMNIS LEGES, IVDICES, AD COMMODVM REI PVBLICAE REFERRE OPORTET et cetera. Haec propositio est generalis sine ulla dubitatione. Deinde adprobat eandem propositionem: EA ENIM VIRTVTE ET SAPIENTIA MAIORES NOSTRI FVERVNT et cetera. Tertio loco species adsumitur: ERGO IN HOC QVOQVE IVDICIO DESINITE LITTERAS LEGIS INTERPRETARI et cetera. Quarto loco adprobat adsumptionem: QVID MAGIS VTILE FVIT THEBANIS QVAM LACEDAEMONIOS OPPRIMI et cetera. Postremo concludit: QVOD SI LEGES OMNES et cetera. Hoc autem argumentum longe a quaestione petitum cognoscimus facile: argumentum uero, quod in specie est, semper cum dubitatione proponitur: 'si hoc est, illud [p. 246 Halm] igitur non est: aut hoc faciamus aut illud faciamus'. Verum, cum in propositione 'si' est, κατὰ συνημμένον dicitur; cum in propositione 'aut' est, κατὰ διεζευγμένον dicitur. Igitur argumentum quod in specie est debet semper cum dubitatione proponi; huius propositionis facienda est adprobatio, deinde adsumptio eiusdem speciei facienda est per eandem speciem, sed per confirmationem; cuius adsumptionis facienda est adprobatio; tunc erit postrema conclusio. Ulis in Miloniana oratione syllogismus est: 'si', inquit, 'doceo causas fuisse Clodio, ut occideret Milonem, probo insidiatorem'. Hanc propositionem adprobauit: "etsi boni ne magno quidem emolumento impelluntur ad fraudem, improbi saepe paruo". Deinde ipsam speciem adsumit per confirmationem: 'habuit autem causas Clodius'. Hanc rursus adsumptionem multis rationibus adprobat; postremo concludit: 'quare si habuit causas Clodius ut occideret Milonem, constat insidiatorem fuisse'. Ergo quotiens argumentum in genere fuerit, species adsumenda est; quotiens argumentum in specie fuerit, ipsa species adsumenda est, sed per confirmationem. Hoc autem tenere debemus, in propositione uim totius argumentationis consistere. Siue autem in genere siue in specie sit propositio, ex ipsa tamen semper generatur adsumptio. Docuit itaque quinquepertitam argumentationem per exemplum Epaminondae; deinde docuit quadripertitam argumentationem duobus modis, nunc propositionis adprobatione, nunc adsumptionis adprobatione sublata; deinde docuit tripertitam argumentationem utraque adprobatione sublata. Nunc quaestio est, an sit bipertita argumentatio: 'si peperit, uirgo non est; peperit autem'. Multi dicunt esse bipertitam argumentationem hac ratione: si, inquiunt, adprobationes saepe, quia manifestae sunt, subtrahuntur, cur non et conclusio, cur manifesta est, subtrahatur?' ut sit bipertita argumentatio per propositionem et adsumptionem 'si peperit, uirgo non est; peperit autem'. Cicero hanc illorum sententiam reprehendit dicitque semper argumentationem concludendam esse nec umquam tamen utendum esse manifesta conclusione: tunc autem hoc fieri posse, si conclusionum genera cognoscamus. Sunt autem quattuor: quarum conclusionum una talis, cum breuiter anacephalaeosin facimus propositionis et adsumptionis et post adiungimus id quod ex omni argumentatione conficitur. Dat autem ipse exemplum: QVOD SI LEGES OMNES AD VTILITATEM REI PVBLICAE REFERRI CONVENIT, HIC AVTEM SALVTI REI PVBLICAE FVIT, PROFECTO NON POTEST EODEM PACTO ET SALVTI COMMVNI CONSVLVISSE ET LEGIBVS NON OBTEMPERASSE. Secunda autem conclusio talis est ut argumentatio ex contrario concludatur; et dat exemplum: SVMMA IGITVR AMENTIA EST IN EORVM FIDE SPEM HABERE, QVORVM PERFIDIA TOTIENS DECEPTVS SIS. Propositio enim huius syllogismi talis est.

39

QVI SAEPE NVMERO NOS PER FIDEM FEFELLERVNT, EORVM ORATIONI FIDEM HABERE NON DEBEMVS. Hoc postquam probatum est, ita concludi oportuit 'igitur Chartaginensibus fidem non habere debemus', sed contrarium potius in conclusione constituit: 'summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis'. Tertia conclusio talis est ut id solum quod ex omni argumentatione conficitur inferamus ; et dat exemplum : 'urbem igitur diruamus'. Quarta conclusio talis est, cum non id quod conficitur in conclusione ponimus, sed id quod eam rem quae conficitur consequatur; [p. 247 Halm] et dat exemplum: SI PEPERIT, CVM VIRO CONCVBVIT; PEPERIT AVTEM. Hic conficitur: 'cum uiro igitur concubuit'. Sed hoc in conclusione, quia manifestum est, non ponit, sed illud ponit quod manifestum ipsam conclusionem consequituI: IGITVR FECIT INCESTVM. Etenim si cum uiro concubuit, id consequitur ut fecerit incestum. Antiqui autem quemcumque hominum coitum incestum appellabant.

40

QVARE IN LONGIS ARGVMENTATIONIBVS. Dat praeceptum, ut sciamus qua conclusione una quaeque argumentatio concludenda sit. Quotiens, inquit, longa fuerit argumentatio, aut propter memoriam anacephalaeosin facere in conclusione debemus, aut si erunt in memoria quae supra dicta sunt, argumentatio nobis ex contrario concludenda est. Verum longa argumentatio non partibus, sed mensura partium constat, id est, non quinquepertita aut quadripertita argumentatio longa est, sed in quacumque argumentatione, quotiens latiores fuerint adprobationes, tune longae erunt argumentationes; ita et quinquepertita argumentatio ex modo adprobationum breuis potent inueniri. Quare, inquit, quaecumque longa argumentatio fuerit duobus modis concludenda est, aut per conductionem, id est anacephalaeosin, aut per contrarium. Quotiens autem breuis fuerit argumentatio, hoc solo quo conficitur concludenda est. In illis uero argumentationibus quae exitum manifestum habent, consecutionem ponere in conclusione debemus.

SI QVI AVTEM EX VNA QVOQVE PARTE PVTABVNT CONSTARE ARGVMENTATIONEM. Reprehendit etiam illos qui ex una parte dicunt fieri posse argumentationem: HI, inquit, ERRANT DE NOMINIS AMBIGVITATE: nam argumentatio duas significationes habet, et argumenti et argumentationis. Quare cum dicunt 'si peperit, cum uiro concubuit', inuentum proferunt, non expolitionem, id est argumentum proferunt non argumentationem. Sed talis argumentatio esse non potest nisi cum expolita profertur oratio. Eodem modo, inquit, et illi errant, qui dicunt aliquando subtrahi posse nunc propositionem, nunc adsumptionem; nam quoniam utraque harum mouet auditorem, neutra necesse est subtrahatur. Expolitioni itaque magno opere studendum est, quia inuentio cunctis oratoribus communis est, sed ipsi oratores dicendi modo aut optimi sunt aut mediocres aut infimi.

41

VARIARE AVTEM ORATIONEM MAGNOPERE OPORTEBIT.

Propter fastidia uaria, inquit, uti oratione debemus, ut nunc per inductionem argumentemur, nunc per ratiocinationem: deinde in ratiocinationibus ut nunc quinquepertitam nunc quadripertitam, nunc tripertitam faciamus argumentationem; deinde ut non semper prima sit propositio, sed ali quando adsumptio prima sit. Haec, inquit, ut melius inspiciamus, aut scribamus ipsi et nos exerceamus, aut si id piget facere, ea quae supra posita sunt exempla uideamus et in ipsisto hanc exerceamus uarietatem. Illud autem praecipit, syllogismos omnes in dialectica contineri; hos paucos inde derivato qui oratori conuenire uidebantur. Denique isti non syllogismi, sed epichiremata dicuntur.

42

REPREHENSIO EST, PER QVAM ARGVMENTANDO AD VERSARIORVM CONFIRMATIO DILVITVR AVT ADLEVATVR.

Iam de quattuor partibus orationis dictum est, [p. 248 Halm] id est de exordio, de narratione, de partitione, de confirmatione; nunc secundum ordinem de reprehensione tractandum est. Reprehensio est oratio quae post nostram confirmationem aduersariorum confirmationem reprehendit. Haec duo agit: aut omnino tollt quod aduersarius dbdt, aut infirmat ac leuius reddit. Verum ipsa reprehensio ex illis locis argumentorum capitur ex quibus confirmatio, id est ex attributis personae et attributis negotio; materia enim argumentorum communis est tam confirmanti quam reprehendenti. Et cum tria sint data confirmationi, materia, argumentum, argumentatio, materiam non reprehendimus, quae nuda atque communis est, sed argumentum aut argumentationem reprehendimus.

Et quoniam in confirmationem uel reprehensionem communiter hactenus praecepta tradidimus, debemus scire certos modos reprehensionis. Sunt autem quattuor principales modi, si aut sumpta reprehendamus aut conclusionem aut argumentations; aut si haec tria nullo modo reprehendi poterunt, quod extremum est facere debemus, ut aliud contra argumentum firmum aut firmius proferamus. Sumpta sunt, quaecumque nobis ad fidem sumimus; ad fidem autem sumimus argumentum; ergo argumenta 'sumpta' sunt. Et quoniam argumentum non nisi ex confesso fit, recte ea quae ex confessis argumenta sumimus sumpta dicuntur. Sunt autem sumpta semper quattuor probabilia, tria necessaria; probabile enim argumentum in quattuor diuiditur, credibile, signum, comparabile, iudicatum; necessarium in tria diuiditur, complexionem, enumerationem, simplicem conclusionem. Itaque quia septem argumenta, septem sumpta sunt; de quibus argumentis cum aduersarius quodcumque sibi ad fidem sumpserit, tu continuo certis modis poteris reprehendere, quos modos a Cicerone traditos in singula sumpta reprehendenda diligenter debemus attendere atque retinere.

43

QVOD PRO CREDIBILI SVMPTVM ERIT. Enumerauit septem esse sumpta; nunc docet unumquodque sumptum quot modis reprehendi possit, et a probabili argumento incipit, in quo quattuor continentur, signum, credibile, comparabile, iudicatum. Itaque, inquit, si aliquid ab aduersario pro credibili argumento fuerit prolatum, quinque id modis possumus reprehendere; si aut, inquit, quod solidum ac primum est argumentum, ipsum falsum esse doceamus, aut si ex contraria quoque parte credibile esse monstremus, aut si omnino erit incredibile, aut si in eo id quod paucorum est, omnium esse dicatur, aut si id quod raro contingit, fieri omnino denegetur. Falsum est quod in re falsum est et quod omnino aliter esse contendimus, sicut ipse ait: NEMO EST, QVIN PECVNIAM QVAM SAPIENTIAM MALIT. Hoc itaque falsum est, ut etiam si unus fuerit inuentus qui sapientiam malit, argumentum aduersarii falsum esse dicatur. Ex contrario quoque credibile erit, si quid ab aduersariis pro credibili prolatum nihilominus credibile sit, si conuertatur, ut puta: 'quis est, quin officii cupidior quam pecuniae sit?'. Hoc utique ad aduersario pro credibili prolatum est, quod conuersum nihilominus credibile est, si dicas: 'quis est, quin pecuniae cupidior quam officii sit?'. Ergo credibile reprehenditur, quod ex contraria parte conuersum nihilo minus credibile potest [p. 249 Halm] uideri. Incredibile autem dicetur quod ab hominum opinione dissentit. Et hoc intererit inter falsum et incredibile, quod falsum in ipsa re est, incredibile uero in opinione. Itaque, inquit, incredibile est, ut puta, si auarus dicatur mediocris officii causa maximam pecuniam contempsisse. Hoc itaque apud opinionem hominum credi non potest: quando enim auarus maximam pecuniam contemneret mediocris officii causa, qui ob paruam pecuniam saepe officia magna contemnit? Inter falsum et incredibile <et> hoc interest: quod falsum est, credibile esse potest; deinde, quod incredibile est, uerum esse potest. Sed uerum duplex est; nunc id quod uere gestum est, nunc id quod uere gestum esse quibusdam rationibus adprobatur. Itaque saepe quod uerum est, quia falsum esse non potest, incredibile est. Verum est enim quod Simon uolauit, sed tamen incredibile est. Deinde si dicas: 'uno die duas controuersias perscripsi' cum non perscripseris, in re quidem falsum est, sed tamen, quia fieri potuit, credibile est. Rursus credibile argumentum reprehendi potest si quod paucorum est omnium esse dicatur, ut puta: 'qui pauperes sunt, his non officium magis quam pecunia cordi est'. Hoc quia generaliter dictum est, reprehendi potest; nam possunt aliqui pauperes inueniri, quibus officium magis cordi sit quam pecunia. Nec nos moueat quod in argumento credibili, quod quidem ex personis fieri diximus, exemplum de loco posuerit; credibile enim argumentum, id est probabile, maxime quidem personarum est, sed fit etiam ex attributis negotio, id est ex loco, tempore uel reliquis. Itaque sub hoc modo reprehensionis duo exempla posuit, unum a persona, aliud a loco. Illud autem quod tertium uidetur, exemplo illi quod sub extremo modo positum est congruum, non tertium est exemplum, sed secundi conclusio, ut primum exemplum a personis sit QVI PAVPERES SVNT, HIS ANTIQVIOR OFFICIO PECVNIA EST, secundum exemplum a loco sit QVI LOCVS DESERTVS EST, IN EO, CAEDEM FACTAM ESSE OPORTET; IN LOCO CELEBRI HOMO OCCIDI QVI POTVIT? Itaque hoc praeceptum tenere debemus, quod ex attributis personae maxime credibile argumentum conficitur; esse tamen et in factis credibile, signum autem non nisi ex factis confici. Scire tamen debemus ex attributis personae fieri et necessarium argumentum, si dicas: 'pedibus aeger quinquaginta milia qui potuit ambulare?'. Postremo credibile argumentum potest reprehendi, si id quod raro fit numquam fieri posse dicatur, ut puta 'nemo est, qui puellam praeteriens adamet'. Hoc rursus, quia generaliter dictum est, potent reprehendi; nam frequenter et semel uisa puella potest adamari, ut in Eunucho adamat Chaerea, et in Vergilio: "ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error". His itaque quinque modis credibile potent reprehendi, si aut perspicue falsum ostendatur, aut conuersum ex contraria parte nihilominus credibile sit, aut si incredibile demonstretur, aut si quod paucorum est omnium esse dicatur, aut si quod raro fit, id numquam faeri posse dicatur. QVOD AVTEM PRO SIGNO DICATVR, ID ISDEM EX LOCIS QVIBVS CONFIRMATVR INFIRMABITVR. Dixit quot modis credibile possit reprehendi, nunc transit ad signum: [p. 250 Halm] si, inquit, ab aduersario aliquid pro signo proferetur, id isdem locis reprehendi potest quibus confirmatur. Verum quoniam in definitione signum esse dixit quidquid in sensus cadit, maxima signa sunt et quae in controuersiis frequentius necesse est inueniri, oculorum et aurium: oculorum 'pallet, puluerulentus est, cruentus est', aurium uero 'hoc dixit, hoc locutus est'. Itaque praeter haec signa quae oculis digitoque monstrantur, omne factum ac dictum signum est; quae facta et dicta negotio attributa sunt, id est continentia cum ipso negotio. Quae facta et dicta tripliciter considerantur, ante negotium, in negotio, post negotium. Itaque cum ex his quae negotio attributa sunt, argumenta sumpserimus, signum est, id est ex his quae continentia cum ipso negotio sunt et quae in gestione negotii continentur; deinde si ex his fecerimus argumentum quae personis attributa sunt, credibile erit, et hoc ideo argumentum dicetur, ut quasi argumentum a personis fiat, signum a negotiis: et ideo Cicero in Caeliana: "argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus". Igitur si aduersarius, inquit, aliquid pro signo protulerit, isdem ex locis reprehendere debemus quibus confirmatur. Et quoniam ignoratur quibus ex locis signum confirmari debeat, id ipsum docet: confirmatur autem quattuor modis. Primo, inquit, signum ipsum manifestum esse debet, id est, ut, cum dixeris 'pallet', uere palleat; deinde ut, postquam constiterit esse signum, constet rursus eius rei esse signum, de qua agitur, ut dicas: 'occidit; nam cruentus est'. Et quoniam diximus factum omne signum esse, in facto autem et facta et dicta sunt, confirmamus, inquit, signum, si aut id factum dicamus quod non oportuerit, aut id non factum quod oportuerit. Sed quia interdum per ignorantiam prouenit ut aut id non faciamus quod oportet, aut id faciamus quod non oportet, tunc autem grauius delictum est, si faciamus quae non facienda, aut non faciamus quae facienda sunt, quia in eo, quod facimus faciendum uel non faciendum, inest scientia delinquentis (scit enim quia aut faciendum est aut non faciendum); idcirco postremum illud addidit ad confirmationem signi, ut non modo aliquid fecerit aut non fecerit, sed etiam scierit faciendum esse aut non esse faciendum. POSTREMO, inquit, SCISSE EVM DE QVO QVAERITVR EIVS REI LEGEM ET CONSVETVDINEM. ltaque quattuor modis signum confirmamus: primum ut uerum sit, deinde ut eius rei de qua agimus signum sit, deinde ut doceamus aut id factum esse quod non oportuerit, aut id non factum quod oportuerit, postremo etiam scisse eum utrum fuerit faciendum uel non faciendum. Haec quattuor confirmando signo attributa sunt; quorum si aduersarius quodlibet ad confirmandum protulerit, tu id quinque modis reprehendes. Dicere enim debebis, inquit, aut non esse signo, id est, si dicatur ‘homicidium fecit: nam puluerulentus est', utique ad homicidium puluis signum esse non potest; aut parum magno esse signo - etenim non modo signum proferendum est, sed et plenum signum, unde [p. 251 Halm] illud in Terentio: "iam scio magnum signum" - aut ab se potius quam ab aduersariis stare, si dicatur 'scelus fecit: nam erubuit', cum tu contra possis dicere 'immo scelus non potuit facere, quia erubuit', aut omnino falso dici, si dicatur nescio qui pallere cum non palleat, aut in aliam quoque suspicionem duci posse demonstrabitur, si dicatur 'quia pallet, occidit hominem', cum sit pallor et aegritudinis. Itaque si quid ad confirmandum signum fuerit prolatum, his quinque modis reprehendi oportebit. Quod quidem se in secundo libro de coniecturali causa signatius tractaturum esse promittit.

44

COMPARABILE ARGVMENTVM EX SIMILITVDINE CONSISTIT: QVOD VT REPREHENDAS, ID QVOD ADVERSARIVS SIMILE ESSE VVLT TV CONTRA DISSIMILE DEBEBIS ADSERERE. Dissimile autem aliquid aut simile sit octo rebus ostenditur: genere, natura, ui, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione. Verum in his animaduertere debemus quid aduersarius comparet ac simile esse persuadeat; quod postquam perspexerimus, illud ipsum nos dissimile debemus ostendere quod aduersarius simile esse contendit. Alioqui stultum est ut, cum aduersarius res inter se esse dicat similes per naturam, nos eas aut magnitudine esse dicamus dissimiles aut genere aut loco uel ceteris, sed id quod simile esse dicitur in natura, nos contra in eadem natura dissimile debemus ostendere. Quod rursus dicitur simile esse in persona, nos in eadem persona dissimile esse doceamus. Octo itaque modis dissimile aliquid necesse est comprobari: genere, natura, ui, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione. Generis triplicem significationem scimus esse. Est autem genus, id est sanguis aut patria, est genus sub quo plures partes continentur, est genus rerum qualitas. Hic itaque genus duo illa significat: sub quo sunt species et illud quod qualitatem designat. Genus illud sub quo species sunt ita ad similitudinem ducitur ut in hoc exemplo: 'si his qui imprudentes laeserunt, ignosci oportet, his qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet'. In his enim ambobus unum genus est uoluntas absens; cuius species sunt imprudentia et necessitas. Itaque haec specie diuersa genere ad similitudinem referuntur, id est, quia in utroque absens uoluntas. Illud autem genus quod qualitatem significat confertur cum utile utili, honestum honesto conferimus, ut puta: 'tam hoc utile quam illud, tam hoc honestum quam illud'. Tertium illud genus, quod aut sanguinem ostendit aut patriam, ad locum referri oportebit. Natura autem confertur ita ut in hoc exemplo, in quo populi natura cum maris comparatur: "ut mare", inquit, "quod sua natura tranquillum sit, uentorum ui agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum uocibus ut uiolentissimis tempestatibus concitari". Vim saepe esse diximus singulorum uerborum simplicem significationem, hoc est illud nescio quid, quod intellegimus, cum dictum fuerit ‘sacrilegium'. Iam magnitudo erit ipsius uis exaggeratio, ut puta: 'sacrilegium atrox'. In loco illam, quae iam abunde tractata est, qualitatem loci [p. 252 Halm] inspiciamus.

Tempus itidem suis inspectum semper partibus conferamus, ut si opportunitas est, opportunitatem, si spatium, spatium conferamus. Persona autem omnino manifesta est. Opinio uero est iudicium populi; haec ita conferetur, si dicamus: 'sic de illa re iudicatum est, sic de hac iudicatum aut iudicandum est', aut 'aliter de illa re iudicatum est, aliter de hac iudicatum aut iudicandum est', ut si pro nobis est, confirmetur, si contra, mutetur opinio.

AC SI QVO IN NVMERO ILLVD QVOD PER SIMILITVDINEM ADFERTVR. Hoc non quasi alius aliqui modus conferendi est, ne forte quis credat, sed opinionis expositio: quae quidem unam partem tenet solam, id est illam, cum ab aduersariis coniuncta dissoluimus.

SIN IVDICATVM ALIQVID INFERETVR. Et hoc nihilo minus confirmandum ipse nobis indicat in firmatione. Nam quattuor modis dicit firmandum nobis esse iudicatum, quibus utique sublatis infirmari posse declarat, hoc est laude eorum qui iudicarunt, similitudine eius rei qua de agitur ad eam rem qua de iudicatum est, et non modo non esse reprehensum iudicium, sed ab omnibus comprobatum, et si difficilius et maius esse doceamus illud iudicatum quod adferatur, quam id quod instet. Cum enim adferimus iudicatum ut id nostrae causae prosit, necesse est primo a laude eorum qui iudicarunt id quod iudicatum proferimus ordiamur; per iudicantium enim auctoritatem iudicati auctoritas confirmatur. Deinde ut id quod iudicatum proferimus simile ei quo de agitur esse monstremus; tum enim nos iudicatum adiuuabit, si huic simile demonstretur. Verum haec similitudo octo illis similis partibus facienda est, hoc est genere, natura, ui, magnitudine, loco, persona, tempore, opinione; et omnino hoc iam tenere debemus, quamcumque similitudinem his nobis partibus esse faciendam. Dein tertio modo iudicatum confirmamus, si ostendamus ipsum iudicatum non esse reprehensum, et non modo non reprehensum, sed etiam ab omnibus adprobatum, ut hi iudices de hoc negotio similia sperare cogantur. Extremum illud, si difficilius et maius iudicatum, quam id quo de agitur, esse doceamus; numquam enim iudex in minore negotio facere dubitabit id quod iam iudicatum in maiore perspexerit. His itaque locis iudicatum confirmatur, isdem conuersis infirmatur, id est ut iudices uituperes, ut negotiorum dissimilitudinem doceas, ut reprehensum illud iudicium demonstres et ut illud iudicium minus ac facile, hoc uero difficile ac maius ostendas. Deinde docet, quae uitia in aduersario perscrutari atque inuenire debeamus, id est ne forte illud iudicatum quod adfertur huic negotio nihil prosit, et ne illud proferatur iudicium in quo iudices contraxisse constet offensam. Tertio illud considerandum, ne cum pro nobis similia sint multa iudicia, ab aduersario unum aliquod dissimile proferatur, statimque frangetur quod quasi probabile profertur; nam id quod uere probabile est nullo modo aut difficillime potent infarmari. Hoc est, quod ait: CONTRARIIS LOGIS, SI RES VERA AVT VERI SIMILIS PERMITTIT, INFIRMARI OPORTEBIT.

45

[p. 253 Halm] QVAE VERO SICVT NECESSARIA DICENTVR. Transit a probabili ad necessarium argumentum: quod necessarium argumentum si necessarium rebus ipsis fuerit, nulla ratione potent reprehendi; sin autem non rem, sed modum ac formam necessariae argumentationis habuerit, reprehendetur. Nouimus itaque tribus modis fieri necessariam argumentationem, per complexionem, per enumerationem, per simplicem conclusionem. Complexio est in qua utrum concesseris, id contra te futurum est. Haec, ita ut diximus, si omnino necessaria est, non poterit reprehendi; sin autem solam formam necessariae argumentationis tenebit, duobus modis reprehendetur, aut per conuersionem aut per alterius partis infirmationem; quos modos facile poterimus adgnoscere si ipsa necessariae argumentationis forma ponatur: 'si ueretur, quid accuses, qui probus est? si non ueretur, quid accuses, qui id parui auditu aestimat?' Hoc per conuersionem sic reprehendemus, ut cancellato ueluti respectu primam propositionem ad secundae propositionis dimittamus euentum, deinde secundam propositionem ad primae propositionis subrigamus euentum, ita tamen ut euentibus negatio adiuncta copuletur hoc modo: 'si ueretur, accuses, quia id non parui auditu aestimat'; deinde: 'si non ueretur, accuses, quia non probus est'. Ita conuersione euentuum accusandum esse adseruit, quem aduersarius dixerat non accusandum. Accusatio autem hic non publica est, sed privata obiurgatio. Vnius uero partis huiusmodi reprehensio est, cum ex propositis duobus unum quodcumque frangitur; altero enim infirmato uacillat alterum: 'si ueretur, accusa; riefle enim uerecundus ab errore flectetur'.

ENVMERATIO AVTEM VITIOSA INTELLEGETVR. Enumeratio pars necessariae argumentationis est: haec cuiusmodi sit supra diximus. Verum cum ab aduersario proponetur duobus modis potent reprehendi, si aut aliquid praetermissum esse in enumeratione doceamus quod pro nobis sit, aut si omnia quidem enumerata sunt, sed in his aut contrarium ponimus et falsum esse monstramus, aut confitemur aliquid ita esse et ostendimus esse pro nobis. Primus itaque modus est, ubi aliquid praeteritum demonstramus quod prolatum nostrae causae proficit, ut est illud de equo quem post aduersarii enumerationem ex hostibus captum esse memorauit, id est ex praeda quae propria cuique fuerit, non quae confusis omnibus fuerit communiter distributa. Alter modus est reprehensionis in enumeratione, in quo duo respicimus, utrum aliquid contrarium poni possit an aliquid confiteamur ex his quae aduersarius enumerauit, propterea quod honestum est. Contrarium ponimus, si cum aduersarius equum neget hereditate uenisse, nos hereditate uenisse doceamus. Confitemur autem aliquid quod honestum sit, ut, si aduersarius dicat AVT INSIDIAS FACERE VOLVISTI AVT AMICO MOREM GESSISTI AVT CVPIDITATE ELATVS ES, nos dicamus amico nos morem gessisse: quod utique in confessione turpe non est, maxime si ea quibuscum hoc positum est consideremus. Ita in reprehensione enumerationis aut praetermissum aliquid ostendimus quod tamen inlatum pro nobis sit, aut ex omnibus quae [p. 254 Halm] posita sunt, nunc aliquid per contrarium refutamus, nunc, quia pro nobis est, confitemur.

46

SIMPLEX AVTEM CONCLVSIO REPREHENDITVR. Haec quoque si ex utroque quo constat, id est si ex proposito et adiuncto erit necessaria, reprehendi omnino non potent; est autem huiusmodi: 'si dies est, lucet; si natus est, morietur'. Vtique hoc ita necessarium est ut frangi omnino non possit. Tunc autem simplex conclusio potent reprehendi, si ostenderis adiunctum non cohaerere proposito, ut puta: 'si mater est, diligit; si semel peccauit, numquam corrigetur'. Vtique hoc, cum adiunctum consideras necessario cohaerere non posse, necessarium esse non potent eritque potius probabile. Ita necessarium per se constat, probabile multis adseritur argumentis. Hoc autem 'si semel peccauit, numquam corrigetur' multis adserendum est argumentis: quod uero multis adseritur argumentis, necessarium non est. Recte igitur huiusmodi reprehensa conclusio est, si formam necessariam, rem uero probabilem continere monstretur. Verum haec cuncta praecepta de dialectica traxit, quae magna et difficilis est; de qua se, si facultas fuerit, postea tractaturum esse promittit.

47

CVM IGITVR EX HIS QVAE SVMENTVR ALIQVID NON CONCEDETVR, SIC INFIRMABITVR. Omnem argumentationem quattuor modis dixit posse reprehendi, si aut sumpta reprehendamus aut conclusionem, aut si genus ipsum argumentationis uitiosum esse monstremus, aut si contra firmum argumentum aliud nostrum aeque firmum aut firmius opponamus. Itaque iam sumptorum dicta reprehensio est. Sin autem, inquit, reprehendi sumpta non poterunt, tunc erit reprehendenda conclusio. In conclusione itaque hoc animaduertendum est principaliter, ne cum in propositione aliud sit aut esse possit, aliud concludatur; hoc itaque uitium erit dicentis. Vitium porro aut apertum aut obscurum; atque apertum in conclusione uitium erit, si, cum res alia in propositione teneatur, alia omnino res in conclusione ponatur, ut puta, si agitur an nescio qui ad exercitum sit profectus, et contra eum quis sic uelit argumentari: SI VENISSES AD EXERCITVM, A TRIBVNIS MILITARIBVS VISVS ESSES; NON ES AVTEM AB HIS VISVS; NON ES IGITVR AD EXERCITVM PROFECTVS. Hic utique apertum uitium est. Nam propositio tenet si 'uenisses ad exercitum', conclusio 'non es igitur ad exercitum profectus', cum iuxta propositionem debuerit concludi: 'non igitur ad exercitum uenisti'. Hoc itaque apertum uitium. In obscuro autem duo nobis attendenda sunt, ne aut ambiguitate propositionis aut obliuione fallamur, Ambiguitas in propositione talis est: SI INDIGETIS PECVNIAE, PECVNIAM NON HABETIS. Nam omnino qui pecuniam non habet indiget pecuniae, et ille qui habet sed maiorem habere desiderat indiget pecuniae: indigere enim uoluntatis est. Haec itaque propositio ambigua est 'si indigetis pecuniae, pecuniam non habetis'. Huius propositionis quamcumque ab aduersario propositam conclusionem alterius rei interpretatione poteris reprehendere, ut si in conclusione mendicos posuerit, tu dicas eos qui pecuniae indigeant, non te mendicos intellexisse, sed eos qui, cum haberent, maiorem tamen pecuniam uellent; deinde, si ille huiusmodi homines in conclusione posuerit, tu contra in propositione dicas te intellexisse mendicos. Ita aduersarii conclusionem propositionis uisa ambiguitate subuertes.

48

[p. 255 Halm] Deinde aliud obscurum uitium est, cum obliuiscimur, quid in propositione sit positum, et aliud in conclusione conficitur, ut puta: SI AD ILLVM HEREDITAS VENIEBAT, VERI SIMILE EST AB ILLO NECATVM. Hic ueri similitudo posita est. Deinde hanc propositionem pluribus uerbis adprobant, scilicet ut memoria propositionis ex animis auferatur; post adsumunt AD ILLVM AVTEM HEREDITAS VENIEBAT; postremo inferunt conclusionem: ILLE IGITVR OCCIDIT. Vtique in hac conclusione obliuio nostra temptatur; supra enim positum est 'ueri simile est ab illo necatum', hic post adprobationem longissimam propositionis non concluditur 'uerisimile est igitur ab illo necatum', quod probabile est, sed 'ille igitur occidit', quod necessarium est quodque a probabili propositione dissentit. Itaque diligenter debemus attendere ut conclusionem aduersarii aut ambiguitate propositionis conuertamus, aut, quia meminimus quid in propositione sit positum, eandem conclusionem falsam esse doceamus. IPSVM AVTEM GENVS ARGVMENTATIONIS VITIOSVM HIS CAVSIS OSTENDITVR. Tertius reprehensionis modus est, cum ipsum genus argumentationis uitiosum esse monstratur. Verum hoc tenere debemus, quod sumpta sola nuda et generaliter patentia modis suis reprehenduntur. Genus autem argumentationis in causa et in specie positum considerare debemus; quod quidem sumptis suis et forma dictionis, quantum in se est, integrum est, sed cum in causa positum quid operetur attendimus, tunc in eo uitia possumus inuenire. Itaque ipsum genus argumentationis duobus modis uitiosum est, cum aut in ipso uitium erit, aut cum ad id quod instituit non accommodabitur. In ipso uitium esse quattuordecim modis possumus inuenire. Deinde non accommodari ad id quod instituit duodecim modis possumus deprehendere, quae omnia Cicero, partim quia aperta sunt, solis propositionibus, partim quia obscuriora sunt, etiam exemplis proposuit et explicauit. Nos eadem persequi, immo repetere longum ac superfluum est.

51

QVARTVS MODVS ERIT REPREHENSIONIS. Quarta reprehensio pertenuis est et defectis omnibus extrema necessitate ponenda. Nam et sumpta uera esse concedimus et conclusionem recte habitam fatemur et ipsum genus argumentationis uitiosum non esse concedimus, sed contra firmam aduersarii argumentationem nos, quoniam nihil possumus reprehendere, aliam argumentationem aeque firmam aut firmiorem proponimus. Verum hoc in deliberatiuo genere causae usu prouenit, cum aut utile aliquid aduersario concedimus, sed nos aut utilius aut honestum aliquid est, sed demonstramus, aut honestum aliquid aduersario concedimus, sed nos honestius aliquid aut necessarium esse monstramus. Verum nunc transit ad conclusionem, id est sextam eandemque extremam partem totius orationis. Quo loco Hermagoras digressionem subponit, id est orationem in qua praeter controuersiam causae aut laus nostra aut aduersarii uituperatio contineatur, aut quae ad aliam rem transitum faciat, non per argumentationem, sed per amplificationem. Hanc Tullius non partem orationis uult esse, sed in omnibus orationis partibus insertari ac subici posse declarat, ut certis locis post rem aliquam probatam aut amplificationem aliquam subicias aut laudem aut uituperationem. Itaque non digressionem sexto loco, sed conclusionem Tullius ponit.

52

[p. 256 Halm] CONCLVSIO EST EXITVS ET DETERMINATIO TOTIVS ORATIONIS. Conclusio est, inquit, finis ac terminus orationis, sed totius orationis. Hos epilogos accipiamus. Huius conclusionis partes sunt tres, enumeratio, indignatio, conquestio. Verum hoc distant, quod indignatio et conquestio tantum animos mouent, diuerso tamen exitu; nunc uero iracundia contra aduersarios commouetur, nunc misericordia circa nos; enumeratio uero et animos mouet et fidem facit. Nam cum repetit quae dicta sunt, fidem, cum uero omnia coaceruat et colligit, animos mouet. Haec enumeratio non semper uniformiter ea quae dicta sunt colligere debebit, ne cum odiosum, tum etiam, quod maxime contrarium est, fieri ex arte uideatur. Itaque supra dictorum repetitio uarianda est. Variatur autem modis tribus, si aut eas res quas ante dixisti breuiter perstringas et colligas, quod quidem factu facile est, aut si in memoriam audientium reuoces quas partes in partitione proposueris et quibus rationibus unam quamque partem confirmaris, aut si interroges iudices, quid amplius uelint cognoscere, cum hoc et hoc docuerimus, cum hoc et hoc planum fecerimus; atque haec nunc per nostrarum argumentationum repetitionem, nunc etiam per aduersariorum argumentationum reprehensionem. Deinde haec ipsa enumerationum genera non semper a nostra persona facienda sunt, sed nunc a nostra, nunc a supposita, nunc a re. Nostra persona quemadmodum accipiat orationem in promptu est. Suppositae autem personae accommodatur oratio, si dicas: 'nam quid, si legis scriptor adsistat et quaerat a uobis quid dubitetis, quid possitis dicere, cum uobis hoc et hoc sit demonstratum?'. Rei etiam sic accommodatur oratio, si aut lex aut locus aut urbs aut monumentum aliquod accipiat orationem per enumerationem sic: QVOD SI LEGES LOQVI POSSENT, NONNE HAEC APVD VOS QVAERERENTVR? QVIDNAM AMPLIVS DESIDERATIS, IVDICES, CVM VOBIS HOC ET HOC PLANVM FACTVM SIT? uerum etiam in bis enumerationibus quae aut suppositae personae aut rei dantur, ita ut in nostra persona illa omnia enumerationum genera uarianda sunt, ut nunc singillatim singula nostra argumenta percurrantur, nunc partitionis promissio suis rationibus exequenda sit, nunc interrogatio ad iudices facienda, nunc et nostrarum et aduersariorum argumentationum copulanda conlatio. Commune autem hoc erit in enumeratione praeceptum, ut ex una quaque argumentatione, quoniam tota non potest recenseri, unumquidque quod ualidum est deligatur, ut memoria renouetur, non omnis repetatur oratio.

53

INDIGNATIO EST ORATIO PER QVAM CONFICITVR VT IN ALIQVEM HOMINEM MAGNVM ODIVM AVT IN REM GRAVIS OFFENSIO CONCITETVR. Indignatio et conquestio tantummodo motus excitant ad iracundiam uel odium, indignatio ad iram, ad misericordiam conquestio; quae utraque isdem locis sumi potent quibus argumentatio cuncta consistit, id est ex attributis personae et adtributis negotio; ex his enim et fides comparatur et cumulus. Verum indignatio propria ueluti accusatoris est, ut iram in reum suscitet, conquestio autem uelut propria defensoris est, ut in reum suscitet miserationem. Sed cum indignatio uel conquestio apud personas agentium proprietate praeualeant, utrumque [p. 257 Halm] tamen ab utroque faciendum. Nam et accusator iram in reum, miserationem uero pro se suscitare debet, et rursus defensor miserationem pro se, iram uero in accusatorem suscitare debebit. Hoc ita faciendum, quemadmodum etiam ab utroque et propriae argumentationes confirmantur et aduersariorum reprehenduntur. Verum cum indignationi et conquestioni iam dederit generale atque commune praeceptum, quod ex attributis personae uel negotio surni possint, dat tamen singulis proprios locos, indignationi quindecim, conquestioni sedecim. Nec nos locorum ipsorum ordo moueat, quod in quosdam numeros ordinantur. Nulla etenim in ipso ordine rerum auxesis est, nullus gradus aut ad maius aut ad minus, sed idcirco locis ipsis numerus datus est, quia melius et tenentur saepe praecepta nullamque recipiunt confusionem si ad memoriam numeris conlocentur. Quamquam indignationis primum locum recte sumpserit, quod ex rebus omnibus a numinibus traxit exordium: sed, ut diximus, in hoc locorum numero rerum ordinem nolo quaeramus, sed ex more manifestioris praecepti factum esse meminerimus. Iam ipsi loci diligenter inspicientibus manifesti sunt, id est res quae praecipiuntur facile perspici possunt. Illud tamen praeceptum tenere debemus, siue in indignatione siue in conquestione nos locis omnibus uti non oportere, sed his quos causa suggerat, neque his omnibus, sed quoad iudicantium animi moueantur. Quod si etiam uno aliquo loco factum uiderimus, orationem continuo finire debemus. Ira enim uel lacrimae dum incipiunt ac recentes sunt, plurimum ualent.

54

CONQVESTIO EST ORATIO AVDITORIS MISERICORDIAM CAPTANS. Diximus conquestionis opus hoc esse, ut animos iudicantium ad misericordiam moueat. Huic quoque dat proprios locos sedecim, in quibus, ut diximus, non erit nobis rerum ordo quaerendus, sed quicumque locus ad misericordiam conficiendam pro negotii qualitate sumendus.

Hoc autem scire debemus, esse multos communes locos et indignationi et conquestioni, et recte; neque enim iudex potest nobis praebere misericordiam, nisi ira in aduersarium consequatur, aut irasci potent aduersario, nisi in hoc ipso nobis animum praebeat misericordem.

II

1

CROTONIATAE QVONDAM CVM FLORERENT OMNIBVS COPIIS ET IN ITALIA CVM PRIMIS BEATI NVMERARENTVR.

Omnis praefatio quasi similitudo est ante id quod dicturi sumus; ita in ea semper similitudo captanda est, quamquam saepe ad hoc deducitur, ut similitudo tollatur. Vnde siue futura similitudo est siue non, [p. 258 Halm] in eo ad quod praefatio praeparatur animaduertendum semper est utrum in toto similitudo praefationis paretur an in partibus an in parte. Frequenter enim cuncta conueniunt, frequenter diuersis in praefatione positis cum ea re ad quam praefatio ducitur quaedam in praefatione similitudo confertur. Hic ad quod ducitur praefatio illud est, ex multis artium scriptoribus electa multa et ad unam quam scripsit artem, quo pulchrior redderetur, praecepta ex multis multa collecta. Huic igitur rei praefatio illa est, Zeuxin, pictorem nobilem, Helenae simulacrum pinxisse, sed cum conductis et in unum uocatis quinque uirginibus quidquid esset pulcherrimum delegisset. Hoc, ut perspici licet, in summa conuenit, quia hic et ille multa de multis; uerum praefert Tullius opus suum, quod magis multa ipse, si quidem praeteriti temporis scriptores et praesentis in iudicio habuit et non unius ciuitatis nec unius linguae, quippe cum et Graecos et Latinos; at uero Zeuxis ex una ciuitate et ipsius temporis eligendi habuit facultatem.

CROTONIATAE QVONDAM CVM FLORERENT. Si partibus conductis tota conueniunt, pulchra semper et praecipua dicitur esse praefatio. 'Crotoniatae' Romani sunt; 'cum florerent omnibus copiis' Romanis conuenit; item conuenit ' et in Italia cum primis beati numerarentur'. 'Iunonis' uero 'templum, quod locupletare egregiis picturis uoluerunt': sic et eloquentiae uel facundiae templum; 'Zeuxis' Tullius. Cum multa dicendi genera sint, ut inter picturas multas Helena, ita inter ceteras dictiones eminet semper oratoria, et ut Zeuxis in femineis pingendis uultibus summus, ita in orationibus Tullius. Pinxit Zeuxis multa quae usque ad nostram memoriam manent; saecula posteriora tenent quidquid pinxit oratio Tulliana. Zeuxis Helenae se simulacrum pingere uelle dixit; non enim Helenam, sed simulacrum fuerat traditurus; ita Tullius scribendo artes, non orationes, non ipsam eloquentiam, sed simulacrum eloquentiae fuerat traditurus. Hoc conuenit et illa sententia: QVOD EX ANIMALI EXEMPLO MVTVM IN SIMVLACRVM VERITAS TRANSFEREBATVR. Mutum enim simulacrum eloquentiae ars eius, ipsa autem eloquentia quasi animal. Ita pro parte potent ei rei ad quam confertur praefatio conuenire, relicto eo quod postea praeponitur, quod cum Tullius ex omnibus multa quaesierit et omni tempore, Zeuxis ex una ciuitate et uno tempore comparauit.

2

AC SI PAR IN NOBIS. Finito praefationis uno genere, similitudinis scilicet, nunc praelationem, quae etiam ipsa in praefatione facienda est, incipit dicere. EXEMPLORVM ELIGENDI POTESTAS. Ideo hoc opus esse posse melius.

PRINCIPE ILLO ATQVE INVENTORE TISIA. Corax et Tisias artes primi oratorias apud Graecos scripsisse dicuntur. SICVT ET IPSE CVIVS INSTITVTA SEQVEBANTVR FECERAT.

Gloria Xenocratis philosophi motus Aristoteles philosophisophiam exercuit, gloria Isocratis motus rhetoricae praecepta conscripsit.

3

[p. 259 Halm] ARTIS SIBI CVRAM ADSVMEBAT. Voluit enim Aristoteles propter Isocraten, cum philosophus esset, etiam praecepta dicendi tradere.

ALTERVM COMMVNI HOMINVM INFIRMITATI, ALTERVM SINGVLARI. Non intellegere omnium potest esse et est uitium commune, singulare uitium est ut, cum non intellegat, in eo quasi intellegat perseueret. HAEC COMMODE PERSCRIPSISSE VIDEAMVR. Id est ut praecepta commode tradidisse uideamur. ADROGANTER ADSENSERIMVS. Hoc enim magnum uitium, temere adsensisse. IGITVR PRIMVS LIBER, EXPOSITO GENERE HVIVS ARTIS ET OFFICIO ET FINE ET MATERIA ET PARTIBVS, GENERA CONTROVERSIARVM ET INVENTIONES ET IVDICATIONES CONTINEBAT. Propositurus quid dicendum sit in secundo libro, prius enumerat quid in primo dixerit, de genere artis, de officio, de fine, de materia, de partibus, de inuentione et eius constitutionibus ceterisque rebus. Item de partibus orationis, quas cum pleno praeceptorum genere compleuerit, confirmationem et reprehensionem non ad causarum species sicut oportuerat adplicauit; dedit enim praeceptum, quo modo in omni causarum genere argumentandum sit. Ergo nunc ad species adplicata argumentatione dicturum se pollicetur, ita tamen ut non de expolitione argumentationis, quae in primo plenissime tractata est, sed de argumentis loquatur in unoquoque genere causarum, id est in coniectura, fine, qualitate, translatione et ceteris his incidentibus. Et potuit quidem hoc esse contentus, ut specialiter de constitutionibus diceret in quocumque genere causarum quae essent confirmandi praecepta, quae reprehendendi ; uerum quoniam ipsa quoque genera causarum propter suos fines diuersos diuersa praecepta desiderant, cum iudicialis habeat aequitatem, demonstratio honestatem, deliberatio honestatem et utilitatem, confirmandi et reprehendendi praecepta quae sint in constitutiones singulas diuisit in iudiciali genere causarum, in postrema libri parte de deliberatione et demonstratione propter fines proprios aliqua tractaturus. 'Exposito genere', quod eloquentia magna et ampla pars est ciuilis cuiusdam rationis; 'officio', officium eius artis est dicere apposite ad persuadendum; 'fine', finis persuadere dictione; 'materia', quod ὑπόθεσις sit (non autem omnia, ut uoluit Gorgias Leontinus) aut etiam θέσις , ut uoluit Hermagoras; 'partibus', inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio; 'genera controuersiarum', id est genera causarum, iudiciale, deliberatiuum, demonstratiuum; 'inuentiones' : nam de quinque partibus [orationis] solam inuentionem tractat; deinde 'partes orationis', exordium, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, conclusionem. QVO PACTO TRACTARI CONVENIRET ARGVMENTATIONES: syllogismum et inductionem. HIC TANTVM IPSA INVENTA: id est argumenta ipsa, non et expolitionem.

[p. 260 Halm] AVT AD SENTENTIAE DICTIONEM. Constitutiones omnes iudiciali in genere causarum tractabuntur.

4

NVNC A CONIECTVRALI CONSTITVTIONE PROFICISCIMVR. Secundus liber confirmationem et reprehensionem ipsis constitutionibus adplicauit, cum primus liber generaliter omnem materiam omnibus dederit. Ac primo de coniectura proponit exemplum, non ipsum exemplum tractaturus, quoniam in exemplo non omnia Messe possunt quae cadunt in coniecturam: omnia enim exempla quae in coniecturam ueniunt uel uenire possunt praecipienda fuerant. In argumentis ergo de coniectura erit praeceptio, quia exinde in thema quodlibet coniecturale, quod necessarium fuerit, facile potent deuocari. Hoc autem fieri a Tullio intellegamus etiam in omnibus constitutionibus, ut exemplum cuiuslibet constitutionis det, non tamen ipsum tractet exemplum. Proposito itaque exemplo coniecturali secundum praecepta primi libri docet quae sit intentio, quae depulsio; ex quibus duobus quae sit constitutio; deinde admonet quod in coniectura eadem, quae quaestio est, ipsa est iudicatio: 'occideritne'. In coniectura enim factum non conceditur, unde non potest ex deductione rationis et refutatione nasci post quaestionem primam alia quaestio, quae dicitur iudicatio. Subiungit post admonitionem dare se praecepta huic constitutioni et argumentorum locos omnes coniecturae conuenientes, ex quibus in quamlibet coniecturam qui necessarii fuerint deuocabuntur. Sunt igitur coniecturae loci hi principales: a causa, a persona, a facto. A causa est quamobrem fiat aliquid et quae parit uoluntatem - de causa enim loquitur hominis, non rei - qua causa uolumus probare quod uoluit facere is cui intenditur factum. Persona autem omnis ille est qui quid fecisse dicitur, hoc est, illa ex omni uita per adtributa personis sumpta adprobatio ad id quod intenditur factum. At uero a facto probationes habebunt facta illa omnia quae probant factum illud unde iudicium est. Nam factum tria significat: est factum uitae praeteritae, quod personam probat, est factum et illud quod intenditur, ipsum illud quod dicitur 'occidisti'; est factum tertium hoc quod tribuit argumentum ad factum illud unde iudicium est, ut 'transisti, clamasti', quibus probatur 'occidisti'. Hoc est ergo ultimum, quod dixit 'a facto'; quod ipsum perspicietur in tribus illis, ante negotium, in negotio, post negotium, simul cum his per quae se explicant facta: loco, tempore, modo, occasione, facultate. Ergo haec tria sunt quae coniecturae suggerunt argumenta: causa, persona, factum. QVAESTIO EADEM CONIECTVRALIS QVAE IVDICATIO: quia ratio deest. Non enim factum in confessione est; ideo eadem erit iudicatio quae quaestio.

ET IN HORVM LOCORVM quae coniecturalia sunt. ET IN CETERORVM, id est ceterarum constitutionum. CONVENIRE, id est locos. OMNIS IGITVR EX CAVSA, EX PERSONA, EX FACTO IPSO CONIECTVRA CAPIENDA EST. Omnis hic locus a causa siue impulsionis siue ratiocinationis coniecturae maximum est fundamentum, non quod, cum causa sit, continuo et facinus comprobetur, sed quoniam facinus nullum est quod non ante causa praecesserit. Supponit deinde locos quibus accusator utitur, cum adserit impulsione aliquid esse factum; ex quibus primus est amplificatio eius rei quae impulsionem pariat, deinde adprobatio, quid ex ea fiat, per exempla, ut 'amore se interfecit'; tertio loco comparationem facimus, et declarata impulsione euentum eius causae fuisse concludimus. His tribus locis accusator utitur in impulsione, in ratiocinatione uero his quos nunc dicam: demonstratione (quid petierit, [p. 262 Halm] quid fugerit), augmentis (quanta res sit quam adpetierit aut fugerit). Praeter haec duo, immo in his duobus etiam illud accusator considerare debebit, ne forte ista quae secutus sit aut fugerit in opinione tantum habuerit reus, neque consecutus sit commoditatem neque ullum malum fugerit; sed dicendum est ei ita fuisse uisum qui arguitur, ut sit sua opinione deceptus. Opinio autem dupliciter decipit, modo dum rem aliter putat atque est eadem res, modo dum aliter euenit quam putauit. Res fallit si mala creditur cum bona sit, uel contra uel neutrum uel utrumque; ergo, cum hoc intellegi possit fallit homines. Cum in re reus uti hac coeperit forte defensione, non sibi antiquiorem fuisse pecuniam uita aut fratris aut amici, accusator debet uerum argumentum condere (est enim credibile), sed confirmare debebit hoc ei qui arguitur non ita uisum fuisse, et hoc adprobare ex attributis personae, non hanc illum habuisse opinionem, uel iam potius habuisse, quod talis est, quod scilicet personae est. Sic argumentabitur accusator de eo cuius opinio falsa est in re; cum autem euentus fallit (quod accidit, exempli modo, cum aliqui misso telo alterum interficit, ut in scholae controuersiis; ut uero in causis forensibus, cum quis eum dicatur necasse cuius heres non sit, se tamen sperarit heredem) accusatoris locus est cogitationem spectari debere, non euentum. Et haec de ratiocinatione; in causa autem omni, siue in impulsione siue in ratiocinatione, laborandum est fuisse illis potestatem aut facultatem aut uoluntatem. Potestas est qua posse ostenditur; facultas est qua adiutores et cetera demonstrantur; uoluntas est qua uelle uel uoluisse aliquid declaratur. Ita aliud erit uoluntas, aliud causa, siue impulsio sit siue ratiocinatio; illae enim efficiunt uoluntatem, non autem quod efficitur; hoc esse debet, quod est illud quod efficit. Nam saepe et causae sunt et deest uoluntas, quod probari potest uel fuisse uel non fuisse, tametsi causa praecessit. Hic ex personae potius attributis confirmabitur, quibus talis doceatur ut potuerit causis commoueri. Haec igitur accusator dicet, cum uolet alios defendere quibus fuisse causa faciendi declarabitur. Deinde adiunget etiam alios locos quos defensori Tullius dabit ad se purgandum; quibus locis utetur, sicuti diximus, accusator, cum defendet alios, sed hoc breui faciet: illorum enim defensione alterum uult accusare, non ipsos ostendere innocentes. Ita in maiore esse actu non potest, quod alteri proficit.

OMNIS IGITVR EX CAVSA, EX PERSONA, EX FACTO IPSO CONIECTVRA CAPIENDA EST. Quae parit uoluntatem, uelle uel uoluisse, id est causa qua quid ortum sit [p. 263 Halm] ostendimus; attributum personae, id est 'persona'; attributa autem negotio, id est quod ait 'facto'.

5

Causa ipsa diuiditur in duo, in impulsionem et ratiocinationem. Impulsio motum habet repentinum, non uoluntarium, ut amor, uinolentia et omnino omnia huiusmodi, quae ueniam merentur, si confiteatur id ipsum quod fecisse arguitur. Nam si negat, argumenta sunt a causa, ut sit 'fecisti, quia uinolentus fuisti; fecisti, quia amore fecisti; fecisti, quia iracundus es'; quibus causis probatur facere potuisse quod negat. Ratiocinatio autem causa est etiam ipsa uoluntatis; haec ratione faciendi fuisse ostendit uoluntatem aut non faciendi, quae sumitur ex rariocinatione uel boni uel mali, siue iam praeteriti boni siue futuri, pariter mali uel praeteriti uel futuri. Quod nos diximus malum uel bonum, id est ut gloriae causa, ut amicitiarum, ut inimicitiarum ulciscendarum et metus et pecuniae. His igitur commodis uel incommodis hos gradus dat primos: 'COMMODI RETINENDI', utique quod haberet, 'AVGENDI', deinde 'ADIPISCENDI', id utique [est] quod non habebat; contra 'INCOMMODI REICIENDI', pariter et hic, quod habebat, 'MINVENDI, DEVITANDI', utique quod futurum erat. Ita tria haec tribus superioribus respondent, commodis incommoda, illic retinendi, hic reiciendi, illic augendi, hic minuendi, illic adipiscendi, hic deuitandi; quibus etiam illa accident, ut aliquid commodi sumamus, uel ut maius commodum consequamur uel ut maius incommodum uitemus; aut rursum commodum aliquod praetereamus uel ut maius commodum adipiscamur uel ut maius incommodum deuitemus. Nam et suscipi commodum paruum potest, ut maius aliquod commodum consequamur uel incommodum maius uitetur; et rursum commodum contemni potest, uel ut maius commodum consequamur uel ut maius incommodum uitetur, ut leno contentus fuit sine lucro meretricem dare ne ab Aeschino uerberaretur, et uelut in Verrinis accipi potest: "malo <emere> quam rogare". Rursus contempto commodo suscipi maius commodum potest, ut Terentianum illud est in Sannionem: "pecuniam in loco neglegere maximum interdum est lucrum".

CAVSA TRIBVITVR IN IMPVLSIONEM ET RATIOCINATIONEM: rationem scilicet, non ratiocinationem illam, ut supra legimus, syllogismi.

VT AMOR, IRACVNDIA, AEGRITVDO. Inter iracundiam et iram hoc interest, quod iracundia perpetua est, ira ad tempus suscipitur. Atque hoc fit ut iracundia sit impulsio, ira ratiocinatio, ut odio quis, iratus uel metu occidisse dicatur, quod est ratiocinationis. Ceterum iracundum esse quia semper est, ad impulsionem <probandam> dicimus, quia propter talem naturam admissum facinus possit ostendere. Aegritudinem uero morbum animi posuit, non corporalem. IN QVIBVS AVT COMMODI ALIQVID MAIORIS ADIPISCENDI CAVSA AVT MAIORIS VITANDI INCOMMODI SVSCIPITVR. Vt aliquid commodi suscipiatur propter duas res, uel ut maius aliquod commodum consequamur uel ut maius incommodum deuitemus. HIC LOCVS EST. Id est, a causa. NISI ALIQVID QVARE FACTVM SIT OSTENDITVR. Quid sit causa, quae parit uoluntatem siue per impulsionem siue per ratiocinationem. ACCVSATOR ERGO, CVM IMPVLSIONE ALIQVID FACTVM ESSE DICET. Locis confirmationis a causa per impulsionem primo datis iamque confirmationis praeceptis datis, redit ad reprehensionis modos. QVI SIMILI IMPVLSV ALIQVID COMMISERINT, ET SIMILITVDINIS CONLATIONE. Vt adplices exemplum et doceas simile comparando.

ET IPSIVS ANIMI ADFECTIONIS EXPLICATIONE CVRANDVM EST. Vt ipsius adfectionis, hoc est rei, sit explicatio. VT NON MIRVM VIDEATVR, SI QVOD AD FACINVS TALI PERTVRBATIONE COMMOTVS ANIMVS ACCESSERIT. Id est, ut ueri simile probet et per exemplum et per explicationem animi adfectionis.

6

VT QVOD EIVS FIERI POSSIT. Quantum in hac re fieri potest.

QVID IN OPINIONE EIVS QVEM ARGVET FVERIT. Vt non solum quid consecutus sit, uerum etiam quid sperauerit. SI OSTENDI POTEST EI VISVM ESSE QVI ARGVATVR. Vt uoluntatem criminetur etiam si effectus defuit; ut ex eo causam habuerit, quia timuit, quia sperauit, etiam si nihil aut commodi aut incommodi acceperit. NAM OPINIO DVPLICITER FALLIT. Opinio fallit in re, cum opinio uera non est et errat ab eo quod in uero est, ut, cum res mala sit, bona credatur uel contra. Euentus fallit opinionem, cum opinio quidem uera est, sed eam interueniens casus decipit, ut cum res bona est et bona creditur, sed aliquo casu in malum uertitur. Iam in causa ipsa hoc modo possumus dicere, id ut dicamus: 'ideo occidisti, quia te heredem fore putasti, licet ille alium heredem fecerit'; ita semper in opinione est. Et euentus fallit et res, cum [p. 264 Halm] aut alius modi est quam creditur, aut aliter euenit, quam putatur habuisse prouenire.

AVT NON IS EVENTVS EST QVEM ARBITRATI SVNT. Cum simile aut ipsa res qualis sit ignoratur, aut cum res certa fuerit, aliter eueniat quam putatum est. AVT ID QVOD BONVM EST MALVM PVTANT et reliqua: †masculinum femininum, neutrum commune†.

HOC INTELLECTO. Quod homines impellantur non sola ratiocinatione uera rerum, uerum etiam falsa; 'hoc intellecto', quod fefellit illum res.

ILLI ITA NON ESSE VISVM. Vt quamuis uerum sit quod dicatur, ipsi tamen non fuerit ista sententia. EX HIS QVAE AD PERSONAM PERTINENT. Adtributa personae, quae probant personam.

7

VT SI QVI DICATVR ALIVM OCCIDISSE AC VOLVERIT.

Exemplum ad euentum falsum probandum posuit, non ad probationem causae per coniecturam.

AVT EVM NECASSE CVIVS TESTAMENTO NON SIT HERES. Exemplum in causa.

NON QVO CASV VTATVR, AD REM PERTINERE. Ἔκβασις , id est euentus, accidentia, effectus, casus. POTESTAS, SI AVT NESCISSE AVT NON ADFVISSE et reliqua. Non fuit necesse facere, etiam si causa fuisset; et si fuisset causa uendendi propter aes alienum, non namen necessitas ut deos patrios uenderet.

8

DEFENSOR AVTEM EX CONTRARIO PRIMVM IMPVLSIONEM. Dati sunt loci accusatori quibus uti debeat ad probationem causae per impulsionem, item alii dati sunt quibus uti debeat ad probationem causae per ratiocinationem; nunc supponit defensoris locos infirmandae impulsioni et infirmandae ratiocinationi. Infirmandae impulsionis loci sunt quattuor, - negare, minuere eius effectum qui intenditur, impulsionis ipsius naturam docere, confirmare exemplis et similitudinum propositione -, ratiocinationis loci sunt quattuor: quoniam ratiocinatio aut in re est aut in opinione, in re commodi uel incommodi, loci eius erunt negare commodum, minuere, dicere aliis magis fuisse, aut tantum et sibi quantum et aliis, aut incommodum maius quam commodum. Pariter et de incommodis ista dicentur: quod dicitur euitatum nullum fuisse [p. 265 Halm] incommodum, non tantum fuisse, aliis magis fuisse incommodum, aut et aliis tantum quam sibi, aut maius commodum quam incommodum. Si in ratiocinatione opinio ponetur, infirmantis loci sunt quattuor: non tale esse uel commodum uel incommodum ut possit aliquem fallere, maxime se non potuisse, quod firmabitur persona. Post haec omnia defensor uti potent omnibus locis accusatoris, si in alios crimen transferre uoluerit. Quemadmodum enim accusator, ut reum conuincat, defendit alios et utitur partibus ac locis defensoris, ita et defensor, ut se purget, accusabit alios et in hoc utetur partibus ac locis accusatoris; aut si fuisse concedet, extenuabit, quia auget accusator.

9

EX PERSONA AVTEM CONIECTVRA CAPIETVR. Explicitis praeceptis omnibus ad causam pertinentibus subiunguntur praecepta personae attributis, quemadmodum his uti possit accusator, quemadmodum etiam defensor in coniecturali constitutione. Et haec quidem personae attributa in primo libro quamquam singula exposuerit et explicarit, hic tamen nunc breuiter repetit quae ipsa sint et quid sint, post praecepturus quemadmodum his uti possit accusator, quemadmodum defensor.

QVO IN GENERE EST VIRTVS, SCIENTIA: anlrnl, id est stultitiae contraria. AMOR, IRACVNDIA. Adfectio enim facile euentum suum declarat signoque ipsa est eius rei quam ex se parit. ET IPSORVM vis. Quid ipsa sint, non quid ex se gignant. ET QVAE RES HARVM ALIQVAM REM CONSEQVATVR. Quid ex se gignant, non quid ipsae sint.

10

AC PERSONIS QVIDEM RES HAE SVNT ATTRIBVTAE.

Expositis breuiter attributis personae, quia ita res repetita poscebat, dat accusatori ex his praeceptum, ut excutiat uitam praeteritam: parum est enim causam commendasse solam, si non, quae ab hac impelli posset, persona consentiat. Ergo accusator ex uita praeterita proferre debet similia peccata, similes causas in rebus, uel in paribus uel minoribus uel maioribus; si similes proferre non potent, dispares proferat. Atque haec nocentis uitae sunt; si innocens uita praeterita est illius qui reus est, locus communis inducitur, uitam praeteritam spectari non oportere, quod ea potuerit esse occulta, aut fortasse, ad peccandum cum animus fuerit, defuerit causa uel potestas uel occasio. Deinde alius locus communis, non ex uita praeterita praesens iudicium, sed ex praesenti iudicio uitam spectari oportere. Sin autem uita alicuius ignorabitur, praetereundus ab accusatore hic locus est dicendumque cur praetereatur, quod ignoretur uita; statim ad alia argumenta properandum, quae sunt ex ipso negotio in factis dictisque eius qui reus est conlocata.

11

DEFENSOR AVTEM PRIMVM, SI POTERIT, DEBEBIT VITAM EIVS QVI INSIMVLABITVR QVAM HONESTISSIMAM DEMONSTRARE et reliqua. Qui defensori a persona contrarii loci sunt. Nam primum laborare debet ut honestam rei uitam demonstret, quae declarabitur officiis uel communibus et notis uel maximis [p. 266 Halm] et raris aut cum periculo aut cum labore praestitis, officii causa, non necessitatis, et praestitis in parentes, cognatos, amicos, rem publicam. Sed ista beneficiorum commemoratio parua est, quia multorum uita exemplo est naturam posse mutari; ut morum instituta perseuerauerint declarandum est, nihil aliquando deliquisse, numquam ab officio recessisse, fuisse et causas et facultatem, numquam tamen uoluisse peccare. Atque in his ostendendis occasionibus laborandum est: earum rerum namque copiam fuisse in faciendo et facere noluisse, quarum rerum nunc crimen in iudicio est, ut si auaritiae, cupiditatis. Deinde locus communis inducendus est quo indignum esse cum conquestione declarandum est, ut qua causa impelluntur ad peccandum uitiis omnibus pleni, hac, cuius uita praeterita purgata sit, impulsus esse dicatur. Deinde alius locus communis, uitam honeste actam reo debere prodesse, ipsam esse certissimam testem morum et uoluntatum, criminationem inimicorum inuidia facile posse componi. Haec, si honesta uita est; at si inerunt aliquae turpitudines, laborandum est ut falsa esse dicamus, inimicorum criminatione collectas, uel eo uitio mentis admissas quo facilius ueniam promeremur, neglegentia, necessitate, adulescentia uel quolibet alio adfectu animi non pernicioso, ut amore uel aliquo huius generis. Postremo laborandum est ut turpitudines uitae preteritae uel in dissimili genere uitiorum esse doceantur, ut quoniam innocentem probare non possumus, ab hoc tanto facinore quod in iudicio est remotum esse doceamus. Sin uero est uita turpissima nullo genere defensionis supra posito purganda; locus communis induci debet, uitam praeteritam spectari non debere neque de moribus hoc crimen quod intenditur comprobari.

12

EX FACTO AVTEM IPSO SVSPICIONES DVCENTVR.

Restat tertia pars probationis in coniectura, ex negotio; huius partes quattuor sunt, ut in libro primo expositum est. Etenim adtributa negotio quattuor sunt: continentia cum negotio, in gestione negotii, adiuncta negotio, quae gestum negotium consecuntur. Haec breuiter hic repetit, quoniam iam in libro primo tractata sunt; ac dicit in coniecturam omnia genera incidere, non omnes partes, ut in continentia negotii, ante negotium, in negotio, post negotium facta omnia in suspicionem uocemus, item in gestione negotii locum, tempus, occasionem, facultates, de modo conticiscens quod rei manifestae et in confessione habitae modus semper est. Item adiuncta negotio uel maiora uel minora uel paria uel similia maximeque euentus coniecturae prodest. Quarta etiam pars, quae gestum negotium consequitur, ad coniecturam tribuet argumenta, ubi quaeritur lex, consuetudo, pactio, usus, exercitatio. Atque haec sunt attributa negotio, ex quibus cum ducitur argumentum impletur argumentatio ex negotio. Inuenitur autem argumentatio praeterea quae communiter sumatur ex attributis negotio et attributis personae, ut attributa personae non modo personam, hoc est uitam praeteritam hominis declarent, sed hoc facinus adprobent quod intenditur, sicut declarabunt quae supponuntur exemplo. SVSPICIONES DVCENTVR. Id est coniectura capietur.

EX IPSIVS OMNIBVS [p. 267 Halm] PARTIBVS PERTEMPTABITVR. Vt non mixta sint attributa personae, sed tantum sola sint facta in ipso negotio uel actione totius negotii impleta. HOC ENIM IN GENERE SPECTABITVR LOCVS, TEMPVS, OCCASIO, FACVLTAS. Modum in coniectura non posuit, quia in facinore confessio semper inspicitur.

13

SVNT AVTEM ALIAE SVSPICIONES QVAE COMMVNITER ET EX NEGOTIORVM ET EX PERSONARVM ATTRIBVTIONIBVS SVMENTVR et reliqua. Coniecturae argumenta suggerunt causa, persona, factum; utique ideo tria quia singula. Suis igitur rationibus causa, suis persona etiam adprobatur; eodem modo factum, quod cum singula suis rationibus per se in coniectura fidem praestent, merito ad probationem coniecturae triplex materia conlocatur. Monet tamen ratio, duo, personam scilicet atque factum, ad unam fidem posse sociari, ut ex utroque materiae genere, negotiorum, id est factorum, et personarum fides coniecturae quaestionibus adferatur. Hoc ut facilius fiat intellectuque capiatur, meminisse debemus attributa personis, quae utique cum sunt ipsam uidentur adprobare personam; quam cum probauerint, iam coniecturae locus est, a tali uiro id quod intenditur facinus non potuisse committi. Ergo attributum personae facit personae fidem, facto autem prodest adprobata persona. Quod cum ita sit, nouum est, immo mirum personae attributo probari factum, hoc est negotium; idcirco Tullius praeceptum dedit, posse quoque ex attributis personae et negotiorum adprobationes nasci ex utraque suspicione communes. Inter attributa personae accipimus fortunam, naturam, uictum, studia, facta, casus, orationes, consilia, habitum. Haec utique si attributa personae accipimus, sicut supra diximus, personam probabunt; uerum perspiciente ratione et negotium probare poterunt. In fortuna, inquit, spectatur dignitas, diuitiae, condicio; haec licet personae attributa sint, tamen cum dico 'diues est, adfectat tyrannidem; seruus, potuit occidere; consul, non prodidit patriam', argumentum factis a personae attributis facio. Pari modo de consilio; si quibus consiliis aliquando usus sit dicam, persona est approbata; si quo nunc usus sit consilio, personae attributo factum probabo. Ergo satis darum est in constitutione coniecturali argumenta fieri posse communiter et de personae attributis et negotiorum, ut factum probetur. Praecipit praeterea in hac constitutione considerandum principaliter quod in quaestione est an fieri potuerit, deinde an ab alio potuerit, deinde an facultas fuerit. Inter posse et facultatem hoc interest; cum substantia efficiendae rei inest aut deest, de facultate tractatur, ut sunt uires, ministeria, pecunia; at si aut per naturam res negatur aut per locum aut per tempus, de eo quaeritur an potuerit: si dicatur Tullius interfecisse Romulum, quod utique fieri non potuit per tempus nec habet posse. Item loco fit, si alicuius qui arguitur caedis, ab eo loco ubi caedes facta est absentia declaratur. Tertio quaeritur 'utrum id facinus sit, quod paenitere fuerit necesse', item 'quod spem celandi non haberet'; deinde quaeritur an necesse fuerit id fieri. In quibus omnibus spectatur semper consilium. Quod si in his consilium cernitur, [p. 268 Halm] et factum probatur; consilium autem attributum personae est; ergo attributo personae factum probatur. Huius rei docendae causa supra positum thema tractando excutit habere argumenta ante rem; QVOD IN ITINERE SE FAMILIARITER APPLICARIT, QVOD SERMONIS CAVSAM QVAESIERIT, QVOD SIMVL DEVERTERIT, CENARIT; item in re NOX, SOMNVS; post rem QVOD SOLVS EXIERIT, QVOD ILLVM TAM AEQVO ANIMO RELIQVERIT, QVOD CRVENTVM GLADIVM HABVERIT. Haec ante rem, in re, post rem attributa negotio sunt, quae faciunt fidem negotio. Sed quoniam in his omnibus etiam consilium spectatur, fiet ut, cum consilium personae sit attributum, haec omnia negotio sint attributa, efficiatur negotio ex attributis personae et negotiis communiter adprobatio. QVAERITVR ENIM VTRVM DILIGENTER RATIO FACIENDI VIDEATVR HABITA ET EXCOGITATA, VT NON VERI SIMILE SIT QVEMQVAM TAM TEMERE AD MALEFICIVM ACCESSISSE. IN QVA RE QVAERETVR NVM ALIO MODO COMMODIVS FIERI POTVERIT VEL A FORTVNA. Frequenter enim, si pecunia, si adiutores, <si> adiumenta desunt, uidetur facultas faciendi defuisse; quod utique impugnari non potest nisi per consilium, ut alio modo fieri potuerit, ut fieri a fortuna. Ergo ad expugnandas facultates, quae desunt, si subueniat saepe consilium, cum dicitur aut alio modo fieri potuisse aut per fortunam, in consilio, quod personae est attributum, res probatur. Ex hoc et ex superioribus illa conclusio est, nasci posse communiter argumenta et ex personae attributis et ex negotiorum. Hanc igitur rationem si diligenter uoluerimus attendere, ista attributa inter se apta, iuncta et copulata cernemus negotiorum et personarum. Subiungit non oportere his omnibus praeceptis subici exempla, ut doceat quemadmodum his uti accusator debeat, quemadmodum defensor, ut in su perioribus docuit; et dicit non necessarium esse, non facile: non necessarium ita, quod si qui aliquid diligentiae adferre uoluerit ad ista praecepta, ista omnia pro materiae genere facili cognitione retinebit - non enim praeceptor omnia tribuit, sed ex dictis ad similitudinem non dicta intellegenda supponit -, non facile autem ideo quod infinitum sit illis omnibus praeceptis exempla supponere, quomodo ante rem dicat accusator, quomodo defensor, quomodo in re, quomodo post rem, item alia quae multa sunt. Huc accedit, quo maior difficultas sit, quod illa omnia per partium, id est accusatoris et defensoris, locos uersa utilitate tractantur; nec enim inutiliter conueniunt. Vnde melius est considerare cuncta et proposito themate negotii et suam et aduersarii rationem diligenter attendere et sic suspiciones atque argumenta colligere, quare quid factum sit, QVO CONSILIO, QVA SPE PERFICIENDI, cur hoc modo factum, cur ab hoc factum, CVR NVLLO ADIVTORE, CVR HOC, CVR NEMO SIT CONSCIVS, CVR SIT, CVR HIC SIT, CVR HOC ANTE FACTVM SIT, CVR HOC ANTE FACTVM NON SIT; [p. 269 Halm] CVR HOC IN IPSO NEGOTIO, CVR HOC POST NEGOTIVM; cur de industria factum aut rem ita sit consecutum; an constet oratio uel cum re uel cum ipsa secum; HOC HVIVSNE REI SIT SIGNVM, AN ILLIVS, AN ET HVIVS ET ILLIVS ET VTRIVS POTIVS; QVID FACTVM SIT QVOD NON OPORTVERIT, AVT NON FACTVM QVOD OPORTVERIT. Hac adhibita animi intentione, cum coniecturam omne negotii corpus intrauerit, tum facilius uidebitur esse perceptio, ut iocos omnium argumentorum sese quodammodo offerentes uidere possimus, ex quibus, ut supra diximus, modo ex singulis attributis, modo ex coniunctis argumenta nascentur, quae aut probabilia erunt aut necessaria. AD EASDEM RES QVAE REM CREDIBILEM AVT INCREDIBILEM FACERE POSSVNT. 'Quae rem', inquit, non personam, cuius scilicet attributum est. ET CVM FACTI SVSPICIONE IVNGVNTVR. Et hic rei eius unde iudicium est, non personae cuius attributum est. VTRVM ID FACINVS SIT, QVOD PAENITERE SIT NECESSE. Adnotanda noua locutio: 'paenitet me' non 'illius rei', sed 'paenitet me hanc rem'.

14

TVM EX SINGVLIS, TVM EX CONIVNCTIS. Aut a causa aut a persona aut a factis aut ex coniunctis argumenta certa nascentur, ut attributa personae attributa facto uideantur.

ACCEDVNT AVTEM SAEPE AD CONIECTVRAM. Quia in coniectura ex hoc genere probationum fides fit.

ACCEDVNT AVTEM SAEPE AD CONIECTVRAM QVAESTIONES, TESTIMONIA, RVMORES. Praeter hanc materiam qua coniecturae argumenta tribuuntur a causa, a persona, a facto, accedunt aliae probationes soli coniecturae semper adiunctae: tormenta, testimonia, rumores. Haec enim in aliis constitutionibus non ualent, quia non adhibentur ista, nisi cum res negatur; quae omnia ista ad partis commodum retorquenda sunt. Hoc probationis genus Graeci πίστεις ἀτέχνους uocant, quod, cum his orator utitur, fidem quidem iudici facit, sed non oratione. Hoc Tullio minime placet: dicit enim etiam probationum genera indigere arte, et pari modo ut ex causa et persona et facto argumenta duci, cum de tormentis, testibus, rumoribus disputatur, ex illis scilicet adtributionibus quae aut negotio aut personis uidentur esse subiunctae. Namque cum contra testes dicitur aut pro testibus, utique attributa personae contingenda sunt per naturam, uictum et cetera, ut fides data testi aut [ut] possit aut non possit adhiberi. Hoc et in tormentis; nam eius qui torquetur excutienda persona est. Ergo omnia argumentis probanda sunt, quorum argumentorum genera duo sunt, unum proprium, commune aliud. Proprium est quod ipsius causae et negotii est, ut "Sextus Roscius, cum caedes facta est, Romae non fuit: non ergo patrem interfecit". Commune est, quod transferri in similes causas potest: "filius patrem interfecit; reclamat istiusmodi suspicionibus ipsa natura". [p. 270 Halm] QVAESTIONES, TESTIMONIA, RVMORES. Cum auctoritas fidem facit, cum tormenta sunt. Haec autem omnia, quae non oratione argumentorum fidem faciunt, a Graecis πίστεις ἄτεχνοι nominantur, non quidem recte.

VTERQVE SIMILI VIA PRAECEPTORVM. Et accusator et defensor.

NAM ET EX QVAESTIONE SVSPICIONES ET EX TESTIMONIO ET EX RVMORE ALIQVO PARI RATIONE. Ideo fit ut arte egeat huiusmodi disputatio, quoniam et contra haec et pro his saepe dicendum est.

VT EX CAVSA ET EX PERSONA ET EX FACTO DVCI OPORTEBIT. Quae ex confesso argumentis materiam tribuunt: 'Lit ex facto', inquit, 'duci oportebit'; ecce iam non est πίστις ἄτεχνος , id est fides sine arte.

ARTIFICII NON PVTANT INDIGERE. Cum appellant πίστεις ἀτέχνους . ALITER HOC DE GENERE AC DE OMNI CONIECTVRA PRAECIPIENDVM PVTANT. Vt dicant alias diuisiones esse ad probationem coniecturae, non quas supra diximus, causam, personam, factum. NAM ET EIVS QVI IN QVAESTIONE ALIQVID DIXERIT ET EIVS QVI IN TESTIMONIO ET IPSIVS RVMORIS CAVSA. Vt ea quae materiam argumentis praebent, et illa quae quasi habere artem negantur, isdem attributionibus tribuant probationi tractatum. EX ISDEM ATTRIBVTIONIBVS REPERIETVR. Quae semel praecepta sunt de coniectura [p. 271 Halm] OMNI AVTEM IN CAVSA PARS ARGVMENTORVM EST adiuncta ei causae. Et locus communis argumentum est, argumentorum autem duo genera: unum quod ipsius causae proprium est, aliud quod et ipsius et similium. Hoc quod secundum est locus communis appellatur; uerum locorum communium genera sunt duo, ut ipse declarat. IN OMNIS EIVSDEM GENERIS CAVSAS TRANSFERRI NON SATIS COMMODE POSSIT. Hoc argumentum est solum, non argumentum per locum communem. HOC ARGVMENTI GENVS, QVIA TRANSFERRI IN SIMILES CAVSAS POTEST, COMMVNIS LOCVS DICITVR. Locorum autem communium genera duo sunt, unum cum rei certae est amplificatio, aliud cum rei dubiae certa est disputatio. Amplificatio rei certae est, ut in parricidam, in sacrilegum. Dubiae uero rei communis locus est, qui, a Graecis dicitur θέσις , quae habet partes duas. Quae idcirco locus communis dicitur, quod ex materiae genere non certum quid designat, sed habet tractatum ex generalitate communi, ut 'suspicionibus credi oportere uel non oportere'. Sed hanc ciuilem moralemue teneamus, non illam quae apud philosophos naturalis est. Quilibet autem horum locorum cum interponitur - interponi autem raro debet - ornat orationem; neque interponendus locus nisi cum aliquid iam probatum est. Etenim si locus communis generalia loquitur, quasi causam tenens discedit a causa. Ius iudicem tenet, quia iure iuratus sedens audire desiderat, unde sententiam prolaturus est. Ergo aut parte causae probata inducendus est aut in peroratione id est epilogis, ut aut renouetur aut suscitetur auditor. Omnis enim locus communis locutionum cuncta ornamenta desiderat, quae aut uerborum sunt aut sententiarum; quae dum apte ac necessario dicuntur, oratorem ab oratore discernunt. Etenim cum loci communes causarum sint, communes oratoribus similitudine dictionis esse non possunt.

15

QVAE EX CONTRARIO QVOQVE HABEAT PROBABILES RATIONES. Credendum, non credendum. SVSPICIONIBVS CREDI NON OPORTERE AVT OPORTERE. Id est thesis. PER CONQVESTIONEM. Quod est proprium epilogorum. DE QVIBVS ANTE DICTVM EST. In libro primo, hoc est in epilogis, id est in conclusione.

ALIQVAM PROBABILEM VTRAQVE EX PARTE RATIONEM. Haec θέσις est. CERTIORIBVS ILLIS: auditoribus scilicet. NAM TVM EI CONCEDITVR COMMVNE QVIDDAM. Non debet enim locus communis induci, cum adhuc nihil probatum est. ET AVDITORIS ANIMVS RENOVATVR AD EA, QVAE RESTANT. Post probationem per locum commune deduci possunt; isti uero loci proprii dantur aut accusatori aut defensori soli.

CETERAE ARGVMENTATIONES. Aut a personae aut a negotio attributis. VT ID QVOD DICITVR VERVM ESSE VIDEATVR. Quod est proprium argumentationis.

TAMETSI HOC QVOQVE VIDERI OPORTET. Vt et in locis communibus ueritas quaeratur, sed orationis modo distet ab argumentatione.

17

CVM EST NOMINIS CONTROVERSIA, QVIA VIS VOCABVLI DEFINIENDA VERBIS EST, CONSTITVTIO DEFINITIVA DICITVR. Sequitur definitiva constitutio, quia coniectura praeceptis superioribus terminata est; haec definitiva, quia tunc exoritur cum nominis controuersia est et quia uis nominis definienda uerbis est, definitiva dicitur constitutio.

Huic supponit exemplum, cum reus fit pater maiestatis, qui filium prohibuit seditiose contionantem, id est filium tribunum plebis. Est in hoc themate etiam alia constitutio uel relativa uel compensativa uel absoluta. Nam 'licuit mihi, pater sum' absoluta est, 'meruit' relativa est, 'profui' compensativa. Verum hoc in themate non 'quid sit' considerari Tullius uoluit, sed interim monuit id percipi, atque hoc exemplum ideo dedit ut finem tantum consideremus, quia nunc propter finem subiecit exemplum. Praecipit autem in omni hoc libro considerationem adhibendam esse circa omnes constitutiones et earum partes et controuersias, [p. 273 Halm] id est legales quaestiones. Perceptis omnibus in omni causa, in qualibet materia omnia, quae inuenta fuerint, genera quaestionum possunt tractari, sumptis suae partis praeceptis: ut cum in themate coniectura fuerit, eius diuisionibus utamur, itemque et alterius uel aliarum, si quae inciderint constitutiones. Subiungit igitur in definitione locos a parte accusatoris; sunt autem quattuor, definitio, approbatio definitionis, deductio definitionis in ipsam certam speciem de qua agitur, destructio definitionis aduersae partis, quae constat ex locis quattuor, si demonstretur falsa, si turpis, si inutilis, si conlatio utriusque definitionis fiat. Falsa demonstrabitur ex opinione hominum, si docemus de eo unde quaeritur quemadmodum aestimet populus, quemadmodum in consuetudine locutionis utatur eo uerbo quod definimus. Turpis autem et inutilis demonstratur aduersariorum definitio ex honestatis partibus et utilitatis, de quibus in postrema huius libri parte tractauit. Exprimimus igitur quae incommoda futura sint, si id accipietur quod definitum est ab aduersario. Conlatio uero definitionum, qui quartus in reprehensione locus est, hoc aget, ut nostram definitionem ostendat ueram, honestam, utilem, quod aduersarii ostendimus falsam, turpem, inutilem. Adferemus praeterea ad definitionis nostrae confirmationem res aut maiori aut minori aut pari negotio similes, ut et ad definitionem nostram similium comparatione conlecta ostendamus quanto uerior, honestior, utilior sit nostra descriptio. Haec in simplici definitione; sed si duae res pluresue definiendae sunt, ista omnia pro definiendarum numero duplicantur. Quaeritur enim saepe fur sit an sacrilegus qui uasa ex privato sacra subripuerit uel de sacro privata. Quoniam a parte accusatoris et quid sit sacrilegium et quid sit furtum definiendum est, in singulis definitionibus illa supra posita praecepta complebit, definiet, adprobabit, deducet, infirmabit; quae cum fecerit in definiendo sacrilegio, faciet rursus eadem in definiendo furto, mutata tantum tertia parte praecepti. Accusator enim, qui sacrilegium uult probare, negare uult furtum; ita in definitione sacrilegii, quod probare nititur, utetur illis supra positis praeceptis, in definitione uero furti, quia furtum negabit, utetur praeceptis defensori datis, id est ut post definitionem et eius adprobationem separationem speciei faciat a definitione, fietque in hoc themate et in eiusmodi complexione definitionum, ut uertat similiter praecepta etiam defensor. Nam quoniam furtum probare uult ille qui se defendit, post definitionem et eius adprobationem deductionem faciet ad speciem; contra, cum sacrilegium definierit, qui hoc admisisse se non uult, illic faciet loco tertio separationem speciei a definitione. Ergo his modis et partibus definitionem suam accusator implebit. Habebit autem communem locum ex ipsa definitiva constitutione sumptum in malitiam eius qui non modo rerum, uerum etiam uerborum potestatem sibi adrogare conetur, ut et faciat quod uelit, et quod fecerit id quo uoluerit nomine appellet.

[p. 274 Halm] EXEMPLVM GENERIS, id est finitiui. C. FLAMINIVS, IS QVI CONSVL REM. Historiam a post sequentibus dedit. IVDICATIO EST. Ex ratione et refutatione rationis iudicatio. AD HANC IVDICATIONEM ARGVMENTATIONES OMNES ADFERRE OPORTEBIT. Ad hanc iudicationem, id est finitivam, ne aliam cum feceris constitutionem, hic aliam facias iudicationem et non conueniat. Haec 'praecepta', quae nunc finitiui status ponimus; 'et earum partis', propter qualitatem, quae partis pluris habet; 'et controuersias', legales status dicis.

MAIESTATEM MINVERE EST. Definitio est rei de qua quaeritur. PLVRIBVS VERBIS ET RATIONIBVS CONFIRMANDVM. Superior definitio est, haec confirmatio definitionis.

POSTEA AD ID QVOD DEFINIERIS. Deductio definitionem ad speciem.

HOC EX OPINIONE HOMINVM SVMETVR. Quo modo destruatur descriptio aduersae partis.

VERAM, HONESTAM, VTILEM DEMONSTRABIMVS. Cum tria dederit defensori uitia definitionis, id est falsam, turpem, inutilem, tria dat accusatori contra ornamenta definitionis, id est ueram, honestam, utilem; ut etiam, ex conlatione melior accusatoris definitio probetur.

18

DEINDE SIMILI RATIONE CAVSA TRACTANDA. Vt definias, adprobes, deducas ad speciem, infirmes definitionem aduersae partis, docendo falsam, turpem, inutilem; compares etiam quae utilior est uel reliqua aut a minore aut a maiore aut a pari; sed in tot definitionibus omnia haec, quot res definiendae sunt.

DEFENSORIS DEINDE PRIMVS LOCVS EST. Et huic dat quattuor ad actionem definitionis locos, sed in quibusdam partibus, id est in tertio loco discrepauit. Supra enim, id est in parte accusatoris, haec quattuor sunt, definitio, adprobatio propriae definitionis, deductio in speciem definitionis propriae, destructio definitionis alienae; at hic in parte defensoris est similiter definitio siue adprobatio eius, et, quo mutat, separatio definitionis a specie de qua quaeritur, destructio definitionis aduersae partis. DEFENSORIS DEINDE PRIMVS LOCVS EST et reliqua. Datis omnibus locis accusatori ad suam definitionem, defensori quoque ad definitionem eiusdem proprios locos tradit; ex quibus primus est definitio et ipsa breuis, deinde eius adfirmatio, tertio loco a definitione sua separatio eius speciei de qua quaestio est; post quem locum locus communis infertur, per quem facti utilitas aut honestas augetur. Quem quidem locum habet etiam accusator, sed ex contrario; ille enim indignitatem rei auget, hic utilitatem. Quarto loco [p. 275 Halm] sequitur aduersariorum definitionis reprehensio, eadem illa omnia retinens quae definitionis reprehensio includit, id est ut falsa, ut turpis, ut inutilis doceatur, fiatque utriusque definitionis etiam a defensore similiter comparatio. Omnia enim defensor facere potent ac dicere quae accusator, praeter locum communem accusatoris. Habebit autem defensor locum communem per quem indignabitur accusatorem sui periculi causa non res solum conuertere, uerum etiam uerba mutare conari. Hic similiter locus defensoris ex ipsa definitiva constitutione susceptus est; unde proprius hic locus constitutionis defensori. Nam esse quidem possunt alii communes loci ex causa et ex negotio nati, non ex constitutione, ut in calumniatorem, ut conquestio misericordiae, ut indignatio facti et cetera huiusmodi, quae ex periculi magnitudine genita non constitutionis definitivae, ut diximus, sed ex compositione circumstantiae, quam περίστασιν nominamus, procreantur. Sed hi communes loci non in omni causa sunt, sed in omne genus causae incidunt, hoc est in omnes constitutiones incidunt, non in omnes causas quas una quaeque habere potent constitutio. Ac de his locis communibus periculi magnitudine procreatis in coniecturali constitutione fecimus mentionem, qui qualesque sint explicantes. Vtemur autem his et eos inducemus in orationem, cum causae ipsius necessitas flagitabit, similibus exemplis et rationibus quae ad definitionem suam poterunt pertinere. AB ILLA DEFINITIONE SEPARATIO. Vt separaret factum suum ab ea definitione quam habuit aduersarius. PER QVEM FACTI VTILITAS AVT HONESTAS ADAVGETVR. Quo modo accusator descendit ad speciem, ut iungat definitionem suam cum specie, sic defensor descendit ad speciem, ut separet definitionem suam a specie, id est de facto, unde quaestio est. Et uterque utetur loco communi, sed accusator ut augeat factum per indignationem, reus ut utile esse doceat et honestum. OMNIBVS LOCIS QVOS ACCVSATORI PRAESCRIPSIMVS. Vt et hic rursus conuertat in definitionem aduersarii praecepta superiora et dicat eam falsam, turpem, inutilem; comparet ex minore, maiore, pari, quae habet scilicet accusator. Nam et hic proprium locum communem de fine habebit; nam et extra fanem, quem potest causa suggerere, habere potest uterque alium locum communem.

POST EADEM PRAETER COMMVNEM LOCVM. Id est conlatio ipsarum definitionum per minora, maiora, paria. NAM ILLI QVIDEM COMMVNES LOCI. Qui in quaecumque parte esse possunt causa suggerente. EX PERICVLI MAGNITVDINE, NON EX CAVSAE GENERE DVCVNTVR. Vt non proprius sit locus communis ex fine natus, sed ex negotii genere, cuius circumstantia pro qualitate uel quantitate periculi locos communes dabit. NON IN OMNEM CAVSAM, SED IN OMNE CAVSAE GENVS INCIDVNT. Hi loci communes, qui ex compositione negotiorum nascuntur, non in omnibus causis sunt, quia non omnis causa similiter componitur, sed cadunt in omnia genera [p. 276 Halm] causarum, id est in omnes constitutiones, quia quaelibet constitutio modo atroci negotiorum compositione fingitur, modo simpliciter componitur.

19

CVM AVTEM ACTIO TRANSLATIONIS AVT COMMVTATIONIS INDIGERE VIDETVR. Tertia constitutio, quae translatio est, quia ita Tullius ordinem dedit. Haec commutationem iudicii cum actione tenet, cum persona, locus, lex, crimen, poena mutatur uel cetera, quae similia sunt. His singulis supponere exempla et infinitum et superuacuum est, uel quia multis modis efficitur, uel quia omnibus modis ad dicendum una praeceptio est. Omnis autem translatio apud antiquos temporibus Tullianis in ipsa causarum actione aut non erat aut rarior inueniebatur. Praetores etenim, qui ius dicebant, et iudices causae dabant et controuersiae uel agendi genus instituta actione formabant; ita si praescribebat praetor qua accusator, qua reus deberet actione uti, praescribendo quid fieret excipiendoque quid non fieret, translationis controuersiam actionibus auferebat. Erat praeterea institutum ut causa caderet is qui non quemadmodum oporteret egisset: ergo etiam propter hoc formata lite ad iudicium ueniebatur. Apud ipsum uero praetorem, cum litis ipsius forma componeretur, illic partes aut excipiebant aliquid aut simplicem actionem accipiebant, unde in ipso, ut dixi, iure, hoc est apud praetorem, de modo agendi cum quaereretur tractaretur exceptio atque translatio. Cum autem iam litis forma esset accepta, in iudicio nulla iam poterat esse translatio. Ergo in iudiciis translatio rarius inuenitur; et si quando inuenta fuerit, ipsa per se parum firmitudinis tenet adsumitque uires alia constitutione, [hoc namque praeceptum Tullianum est, translationem ex alia constitutione firmari] ad quod praeceptum exemplum subiungit non ut translationem doceat, sed ut ostendat translationem alia constitutione firmari: 'reus parricidii factus, probatis aliis criminibus, an damnandus sit quaestio est'. Vtitur translatione reus cum dicit se non parricidii damnandum esse, quia nihil inde sit adprobatum, sed aliorum criminum quae probata sint adfici oportere supplicio; ac ne eo quidem, quod non inde iudicium constitutum sit. Ita si neque probatorum criminum poena esse debet, quia non inde iudicium constitutum est, neque parricidii, quia nihil probatum, confirmat non esse damnandum; uerum tamen purgandis aliis criminibus per coniecturam opera danda est, ut reus non opera tantum translationis utatur. Ergo probatum illud est, translationem alia constitutione firmari. Subiungit uero exemplum translationis, cum agit iniuriarum cui praecisa manus est et is qui praecidit exceptionem postulat, ut in hoc iudicio de maleficio non fiat praeiudicium. In hoc genere constitutionis praecepta haec sunt, quae utrique parti dentur, ut explicent quid fieri soleat, a quo, per quos, quo modo, quo tempore, quemadmodum agi, quemadmodum iudicari, quemadmodum statui; quod utique ex partibus iuris agnoscitur, de quibus partibus in qualitate est [p. 277 Halm] tractaturus. Debet etiam tractari quid in similibus rebus fieri soleat. Aut enim in iure cautum est id de quo quaeritur, aut solet sic fieri aut non solet, aut ad id quod in iure solitum est, id quod simile est adplicatur. Deinde per coniecturam tractandum utrum malitia agatur aliud cum aliud simuletur, an stultitia, an necessitate. Locus autem communis unus est contra translationem, fugere iudicium et poenam eum qui translatione utatur. A translatione unus locus communis est, perturbari omnia, si non eo pacto agatur quo oportet. Hae sunt tres constitutiones, quae species non habent: coniectura, finis, translatio. Translationem autem intellegamus formam esse status; praescriptionem uero eandem appellari posse et eandem exceptionem, sed ab oratoribus; in iure autem praescriptionem dici ipsum propositum ius, exceptionem autem, cum ius ipsum propositum aduersus se actor alius excipit interposita aliqua condicione. Sit nobis praescriptio 'iniuriarum', exceptio 'nisi praeiudicium facias de caede'.

SI SINGVLA TRANSLATIONVM GENERA QVAERAMVS. Vt exemplum, quemadmodum alia lege, quemadmodum alio crimine et ad singula, quibus translatio uidetur impleri.

SED QVIA RATIO PRAECEPTORVM SIMILIS EST, EXEMPLORVM MVLTITVDINE SVPERSEDENDVM EST. Cum enim praecepta in omni genere translationis eadem sint, ad diuersitatem frustra exempla quaerentur. Eadem enim praeceptorum ratio in omnibus translationis partibus et ubique seruabitur.

MVLTIS DE CAVSIS FIT, VT RARIVS INCIDANT TRANSLATIONES. Quoniam per praetoris formulas actionibus integritas datur, neque in iudiciis ulla potest esse praescriptio.

QVI NON QVEMADMODVM OPORTET EGERIT. Apud praetorem.

QVARE IN IVRE PLERVMQVE VERSANTVR et reliqua. Quae translationis, si non recte egerit.

IBI ENIM EXCEPTIONES POSTVLANTVR. In causis autem aut raro aut numquam.

PRIVATORVM IVDICIORVM CAVSA CONSTITVITVR. Ideo non potest in iudiciis esse translatio, sed est apud praetorem. HIC DEFENSOR POENAE COMMVTATIONEM. Quoniam cum dicit 'non hac poena adficiendus est [aliorum criminum probatorum], sed tali' cumque tali non oporteat, quia eius crimen non probatum est, ita ne alia quidem poena adfici oportere dicit, quae sit aliorum criminum; unde commutatione poenae uis accusationis tota tolletur. CETERIS QVOQVE CRIMINIBVS DEFENDENDIS. Quae probata dicuntur. CONIECTVRALI CONSTITVTIONE TRANSLATIONEM CONFIRMABIT. Vt infirmatis etiam criminibus illis quae probata dicuntur, rei possit releuare personam.

20

[p. 278 Halm] EXEMPLVM AVTEM TRANSLATIONIS IN CAVSA POSITVM NOBIS SIT HVIVS MODI. Illud exemplum quod supra datum est ad hoc datum est, ut probaretur translationem alia constitutione necessario confarmari; nunc dat exemplum translationis.

POSTVLAT IS QVICVM AGITVR A PRAETORE EXCEPTIONEM. Ne praeiudicium fiat in hac iniuriarum damnatione futuri criminis, quod de capite est, id est caedis. INDIGNVM SIT NON PRIMO QVOQVE TEMPORE IVDICARI. Vt etiam in iudicio iniuriarum indignum sit non etiam de caede iudicari.

ID EX PARTIBVS IVRIS DE QVIBVS POST DICENDVM EST. In qualitate absoluta.

CONTRA EVM QVI TRANSLATIONEM INDVCIT. Qui accusatur iniuriarum.

A TRANSLATIONE AVTEM, OMNIVM FORE PERTVRBATIONEM. Hoc est a parte ea quae utitur translatione; nam illa superior contra translationem est.

QVO PACTO OPORTEAT, HOC EST, SI AVT CVM EO AGATVR QVICVM NON OPORTEAT. <...>

GENERALEM CONSTITVTIONEM ET PARTES EIVS CONSIDEREMVS. Generalis, [hoc est qualitatis] constitutionis praecepta supponit, cuius species esse duas dixit, iuridicialem et negotialem; duas enim, deliberativam et demonstrativam, in priori libro sustulit. Ac nunc prius de negotiali tractat, quoniam simplex est, non ut iuridicialis in species distributa. Haec negotialis habet litem, cum quaestio est quid esse debeat, quod colligitur ex iure iam constituto, quo modo id sit habendum unde controuersia est. Supponit exemplum, quod secundi heredes sibi et eam hereditatem uindicent quae uenerit pupillo, quam sibi uindicant adgnati. Facit intentionem adgnatorum, deinde depulsionem heredum secundorum, tunc quaestionem, quorum sit hereditas. Adfertur ratio a secundis heredibus, 'quod unius pecuniae heredes diuersi esse non possunt' ; fit refutatio 'sed non est una pecunia', erit iudicatio 'an una pecunia sit'. Hic admonet posse in una et simplici constitutione inueniri plurimas rationes refutationesque rationum, et item iudicationes, ut in hac causa. Nam cum ratio sit ‘non posse plurimis de causis unius pecuniae heredes esse diuersos', refutatio facta sit 'non est una pecunia' [in superioribus], omissa hac refutatione alia refutatio supponi potest, uti dicatur esse posse unius pecuniae heredes plures diuersis de causis. Et aperte in ipso Tullio positum quae rationes sint, quae refutationes. Dat autem huic constitutioni locos ad argumenta communiter utrique parti uel omnibus partibus, si plures existent, ut ius unde constet considerent. Constat autem ex tribus duci, natura, consuetudine sequente, dein lege. Postremo naturam eius diuidit in sex partis, quas ipse partitus est et definiuit; item consuetudinis certas species a praetoribus positas dereliquit, res firmatas subiecit, pactum, par, iudicatum; legitimi iuris scientiam ediscendis legibus reliquit.

21

[p. 279 Halm] VIS ET NATVRA ET GENVS IPSIVS NEGOTII QVAERITVR. Quale sit negotium in tribus hic quaeritur, ui, natura, genere, iustum an iniustum, utile an inutile.

ANTE MORTVVS EST QVAM IN SVAM TVTELAM VENIRET. Vt non posset facere testamentum, quia minor esset. CVIVS ADGNATI. Id est petitores. IS CVIVS ADGNATI SVMVS, TESTATVS NON EST. Id est, pater pupilli uel pupillus ipse. RATIO EST. Ratio quaestionis eorum qui possessores sunt. PATER ENIM ET SIBI ET FILIO TESTAMENTVM SCRIPSIT. Quam diu non licebat filio scribere testamentum. INFIRMATIO RATIONIS. A parte petitoris. NON FILIO. Si extrinsecus aliud aliunde filius haberet. SED BIBI IVSSIT ESSE. Id est, rebus suis substituit. IVDICATIO. Ex ratione et refutatione rationis. POSSITNE QVISQVAM DE FILII PVPILLI RE TESTARI. Quam non ipse haberet, quam pupillus aliunde quaesisset.

AN HEREDES SECVNDI IPSIVS PATRIS FAMILIAE, NON FILII QVOQVE EIVS HEREDES SINT. Quia secundus heres cum dicitur, eius est secundus qui hereditatem remisit. Vnde heres esse non potest, nisi eius cui secundus heres est; eius autem heres esse non potest cui non est secundus. IVDICATIO, VNANE PECVNIA FVERIT; AVT SI HAC ERVNT VSI INFIRMATIONE. Duas infirmationes ex parte posuit petitorum, id est adgnatorum, contra unam rationem possessorum, hoc est heredum secundorum, quod dicerent unius pecuniae plures heredes dissimilibus de causis esse non posse; erit una infirmatio 'non est una pecunia', item alia 'esse possunt unius pecuniae dissimilibus de causis diuersi heredes'. DISSIMILIBVS GENERIBVS HEREDES ESSE. Vt alius testamento, alius lege, alius adgnatione.

22

NVNC HVIVS GENERIS PRAECEPTA VIDEAMVS. Exemplum dedit qualitatis negotialis, dedit et praeceptum, quomodo rationes multae esse possent; nunc subiungit quemadmodum in hanc negotialem qualitatem et unde argumenta facienda sunt.

VTRIQVE: id est petitori et possessori. AVT ETIAM OMNIBVS, SI PLVRES AMBIGENT. Si plures Contra unum possidentem petant ut non duae partes sint, sed plures.

INITIVM EIVS ERGO AB NATVRA DVCTVM VIDETVR. Vt constet ius natura, usu, lege; omnium autem trium supponit partis. QVAEDAM AVTEM EX VTILITATIS RATIONE AVT PERSPICVA NOBIS AVT OBSCVRA. Interdum enim sequimur consuetudinem hoc quia consuetudo, non quia scimus utile esse quod sequimur.

[p. 280 Halm] POST AVTEM ADPROBATA QVAEDAM AVT A CONSVETVDINE AVT A VERO. 'A consuetudine' quoniam consuetudo est, 'aut a uero' quoniam ratio eius perspecta est et utilitas uisa.

VINDICATIONEM. Pro 'uindicta', pro 'ultione'. AD HANC CONTROVERSIAM. Id est causae genus iudiciale. CONSVETVDINIS AVTEM IVS ESSE PVTATVR. Finitis partibus iuri naturali suppositis, nunc consuetudinis iuri partes subicit.

VOLVNTATE OMNIVM SINE LEGE VETVSTAS COMPROBARIT. Vt prudentium ratio, auctoritate data consuetudini, de consuetudine in posteros miserit legem.

QVAEDAM SVNT IVRA IPSA IAM CERTA PROPTER VETVSTATEM. Vt puta, ut maioribus adsurgatur; ius est hoc, sed consuetudinis.

MVLTO MAXIMA PARS, QVAM PRAETORES EDICERE CONSVERVNT. Non ex legum praeceptis et iussionibus, sed ex consuetudine quae proponatur a praetoribus.

PAR, QVOD IN OMNIS AEQVABILE EST. Vt et qui proponit aliquid, tale proponatur, ut quo iure alium teneat, hoc se alliget. IAM IVRA LEGITIMA EX LEGIBVS COGNOSCI OPORTEBIT.

Haec, quae supra dicta sunt, de consuetudine tractata sunt; nunc cum superesset ius legitimum, cognitionem eius ad eos transtulit qui legitima iura fecerunt. HIS ERGO EX PARTIBVS IVRIS, QVOD QVIDQVE AVT EX IPSA RE AVT EX SIMILI MAIORE MINOREVE NASCI VIDEBITVR, ATTENDERE ATQVE ELICERE PERTEMPTANDO VNAMQVAMQVE IVRIS PARTEM OPORTEBIT. Diuiso iure omni in naturam, consuetudinem, leges, dat praeceptum ut argumenta sumamus uel quae ex ipsa re sumuntur, uel quae ex simili aut maiore aut minore. Locos autem communes dare se negat posse certos in singulas constitutiones. Etenim cum duo genera sint, quorum alterum rei dubiae ad probationem ducendae generalem tractatum habet, alterum rei certae continet amplificationem, necessario causae ipsius facultas suggerit, si quid amplificationis aut indignationis conquestionisque nascitur. Sed quoniam in negotiali qualitate de iure tractatus est, erunt loci communes uel ab auctoritate iuris peritorum uel contra eorum auctoritatem. Haec de negotiali. Subiungitur iuridicialis, quae ipsa cum genus sit in duo diuiditur, in absolutam et adsumptivam. Absolutae supponit exemplum, quod trophaeum aeneum contra morem post uictoriam Grai de Grais statuerint. Facit intentionem et depulsionem, supponitque postea rationem, sed absolutae constitutionis, ut nascatur iudicatio: 'iuste fecimus, quia aeternum uirtutis nostrae monumentum relinquere uoluimus'. Sin autem dicatur 'ideo aeneum, quia meruistis', erit ratio de relativa qualitate. Vnde intellegimus in unam causam constitutiones incidere posse plurimas principales. Verum etiam absoluta qualitas eosdem habebit locos argumentorum quos negotialis, ex partibus iuris, naturae, consuetudinis, legum. Sed in absoluta ipsa iura proferimus, ut factum defendas uel lege uel consuetudine uel natura; [p. 281 Halm] in negotiali autem haec iura proferuntur, ut possit constitui quo iure esse debeat id de quo negotium est, quia eius constitutionis ad futurum spectat intentio; intentio autem ex ipsa re aut ex simili maiore minoreue nasci uidebitur. Aut enim in iure posita est haec species, quae quaeritur, litis, aut ex eo quod in iure est, ad hoc negotium similitudo traducitur.

DVBIAE REI: thesis scilicet. ALTERVM CERTAE CONTINET AMPLIFICATIONEM. Locis communibus iam re probata augmentum facies; illud enim adhuc in quaestione est.

QVID AVGERI PER COMMVNEM LOCVM POSSIT ET OPORTEAT CONSIDERABITVR. De re probata; 'locum communem' per argumentum, non thesin. NAM CERTI, QVI IN OMNIS INCIDANT, LOCI PRAESCRIBI NON POSSVNT. In singulas constitutiones certi loci et proprii dari non possunt; merito ergo et in negotialem. Quoniam tamen in negotiali de iure tractatur, loci communes hic esse possunt contra auctoritatem iuris peritorum, ab auctoritate iuris peritorum.

NVNC IVRIDICIALE GENVS. Ipsa enim est quae diuiditur.

23

ABSOLVTA EST, QVAE IPSA IN SE, NON, VT NEGOTIALIS. In negotiali quaeritur quid esse debeat iuris, in absoluta quid sit iuris. 'Non, ut negotialis'. Negotialis enim non habet ius certum, sed quaerit de eo iure quid esse debeat in negotio praesenti.

ABSOLVTA EST QVAE IPSA IN SE, NON, VT NEGOTIALIS. In negotiali qualitate ius efficitur sententia iudicis; in absoluta quod positum ius et notum est ab oratore sumitur. IMPLICITE ET ABSCONDITE. Quia adhuc incertum est et Io quaeritur quid esse debeat.

IN HANC ARGVMENTATIONES EX ISDEM LOCIS SVMENDAE SVNT, ATQVE IN CAVSAM NEGOTIALEM, QVA DE ANTE DICTVM EST. Vt ex partibus iuris, naturae, consuetudinis, legen argumenta sumamus. Hoc tamen, cum et in negotiali haec sint, distat absoluta ab negotiali, quod illa ius adsumit ut probet quemadmodum nouum ius esse possit de quo quaeritur, absoluta autem ipsa iura adsumit, ut probet factum.

24

ADSVMPTIVA IGITVR TVNC DICITVR, CVM IPSVM EX SE FACTVM PROBARI NON POTEST. Adsumptivae qualitatis praecepta tractaturus docet quid ipsa sit, et eius partes quattuor supponit. Ac primam compensationem, quam et comparationem appellat; huius exemplum subicit imperatoris eius qui instrumenta et arma tradiderit, ut exercitum ab obsidione hostium liberaret. Hic quoniam finis status esse potuit 'quid sit laedere maiestatem'; certi enim nominis reus est. Huius constitutionis, id est finitivae, tractatu omisso, ipsam considerat compensationem, ac praecepta haec constituit, ut si quid per coniecturam tractandum sit, prima parte tractetur; uel non ob hoc fecisse uel [p. 282 Halm] hoc non futurum fuisse, propter quod istud, unde reus sit, dicatur esse commissum; ista coniecturalia sunt. Item si definitio fuerit, cum alioqui certi nominis reus est, transferenda huc sunt omnia, quae sunt definitionis; monetque nunc alteram, nunc utramque constitutionem, id est et finem et coniecturam, in prima parte tractari, et item alias, tractis scilicet huc rationibus singularum, et confirmationis et infirmationis. Ipsius autem compensationis praecepta haec sunt, ut comparemus id quod admissum est et propter quod admissum est ex partibus honestatis, utilitatis, necessitatis, ut neque fuisse aut honestum aut utile aut necessarium, ubi et gradus tangi potest, non tam utile, non tam honestum, non tam necessarium; quae partes, id est utilis, honesti, necessarii, plenius intellegentur in praeceptis deliberativae. Sic facta separatione et eius beneficii quod praestitisse se dicit, et eius maleficii quod admisit, actio postrema deducenda est ad formam deliberativae, ut ita agatur quasi suadeat aut dissuadeat orator faciendum, quoniam accusatoris pars est utique ut dissuadeat. Defensor uero haec omnia contraria actione conuertet: cum ille coniectura usus fuerit, coniecturaliter respondeat, item contra fidem adsumat argumenta officii. Ipsius autem compensationis contrarias partes tenebit, ut doceat utile fuisse, honestum, necessarium fuisse quod fecerit, aut tanto opere per gradum utile fuisse, honestum, necessarium. Loci communes ab accusatore erunt duo, in eum qui de turpi facinore confiteatur et quaerat aliquam defensionem, et alter ipsius inutilitatis et turpitudinis expressio cum indignatione. A defensore tres sunt: nihil per se turpe aut inhonestum putari nisi animo facientis consideretur, alter amplificatio beneficii praestiti, tertius expositio ipsius et periculi et beneficii. EX QVIBVS IVDICATIONES. Duae scilicet iudicationes coniecturales. AVT HAEC COMPARATIVA, CVIVS NVNC INDIGEMVS. Haec iudicatio propria est ipsius compensativae constitutionis. HOC CAVSAE GENVS. Compensatiuum scilicet. OPORTEBIT ADHIBERE CETERARVM QVOQVE CONSTITVTIONEM RATIONEM ATQVE PRAECEPTA. Si tamen incidant ceterae constitutiones. Istae enim constitutiones, quae in adsumptiva sunt qualitate, possunt praecedentes omnes constitutiones recipere, ut haec nunc quae compensationis est habet et finem et coniecturam. Ideo quaecumque genera sunt quaestionum, suis constitutionibus tractanda sunt. AC MAXIME CONIECTVRIS FACIENDIS. Vt per coniecturam, quae quasi incidens est, compensatio illa tollatur, qua is qui accusatur maiestatis, utitur dicens periturum fuisse exercitum, nisi arma concederet. HI QVI ACCVSABVNTVR COMPARABVNT. Vt periturum fuisse exercitum negemus, quod sumit hic qui arma prodidit et instrumenta.

[p. 283 Halm] AVT ALIA RATIONE. Quoniam superius duas ratlones et duas iudicationes posuit coniecturales 'non futurum fuisse ut periret exercitus' et 'non hoc animo factum', idcirco hic eandem rationem repetiuit et coniecturam dicit in hac constitutione tractandam.

EX CONIECTVRALI CONSTITVTIONE SVMETVR. Quia partibus suis ipsa tractanda est.

SIN AVTEM CERTO NOMINE MALEFICII. Vt nunc certo nomine reus est maiestatis. Potest enim sine certo nomine reus esse, et non statim ad definitionem adstringitur, cum criminis nomen nullum uideatur adiectum. SIN AVTEM CERTO NOMINE MALEFICII VOCABITVR IN IVDICIVM. Iam hic incipit incidentis ad hoc thema alterius status - id est finis, quem statum [fanem] et supra posuit dicendo quid sit maiestatem minuere - praecepta tractare.

25

SIN ALIVD QVOQVE ALIQVOD GENVS. Quarumlibet constitutionum uel praecedentium uel sequentium. QVAM PLVRIMIS INFIRMET RATIONIBVS. Vt dicat non futurum fuisse ut periret exercitus, aut aliter: 'non hoc animo fecisti, sed ut perderes fecisti'. DEINDE OPORTET ACCVSATOREM ILLVD QVOD IPSE ARGVAT AB EO QVOD DEFENSOR COMPARET SEPARARE. Post illa superiora etiam hoc dicere oportebit accusatorem. CONTENDERE: comparare. ET HOC EXTENVANDO MALEFICII MAGNITVDINEM SIMVL AVGERE. Vt extenues quod praestitisse se dicit, augeas quod admisit. DEINDE OPORTEBIT ILLAM IPSAM COMPARATIVAM IVDICATIONEM EXPONERE TAMQVAM CAVSAM DELIBERATIVAM. Is in omnibus adsumptiuis qualitatibus post omnia argumenta ex constitutione, quae sunt propria, locus extremus interponitur quasi deliberativae causae, in qua quaeritur quid faciendum sit ut ex hoc probetur quid faciendum fuerit.

TAMQVAM CAVSAM DELIBERATIVAM. Vt non iudicialis causa sit, sed deliberativa, et eodem genere agatur quasi sola ipsa esset, id est causa deliberativa. IN ALIQVAM CONSVLTATIONEM. Deliberativa, non iudicialis causa sit: hoc est enim consultatio.

26

DEFENSOR AVTEM QVIBVS IN LOCIS AB ACCVSATORE ALIAE CONSTITVTIONES. Si accusator retorto contra genere dicendi [coniectura], defensor utetur pari genere [etiam fine].

EX CONTRARIO TRACTABIT. Vt quod ille inutile hic utile, quod ille inhonestum hic honestum dicat, et cetera his similia.

LOCI COMMVNES INERVNT ACCVSATORIS IN EVM, QVI CVM DE FACTO TVRPI ALIQVO [p. 284 Halm] AVT INVTILI AVT VTROQVE FATEATVR. Qui dicit 'feci, sed profui', confitetur 'feci', et defensionem sibi aliunde conquirit. In huiusmodi hominem uel reum dicit inuehendum.

RELATIO CRIMINIS EST CVM REVS ID QVOD ARGVITVR CONFESSVS ALTERIVS SE INDVCTVM PECCATO IVRE FECISSE DEMONSTRAT. Secundam speciem adsumptluae qualitatis relationem posuit. Hanc definiuit per ἐννοηματικὴν definitionem. Quae constitutio tunc est cum alterius peccato se fecisse reus dicit quidquid admisit; huius exemplum subiecit Horati, qui sororem suam flentem interfecit. Et subiungit praecepta, primum ut si qua constitutio ante ipsam relativam tractari possit, excutiatur circa ipsum, qui reus est 'non hoc animo fecisti' - hoc utique sic factum est et in comparatione -; deinde, quoniam et relatio refert actus ad alterum, ut se defendat: dicit enim 'feci, sed ille meruit', necessario etiam hic ceterarum constitutionum ratio tractabitur. Cum enim coeperimus dicere 'ille non meruit', et coniectura esse potest et finis et quaelibet alia constitutio. Ergo accusator in defensione eius in quem reus transferet crimen, tractabit alias constitutiones. Hoc pacto fit ut, licet relatio sit constitutio, in hac tamen adhibeamus alias constitutiones duobus modis, uel circa personam ipsius rei, 'quo animo fecerit', uel circa personam illam, in quam reus transferet crimen. Post haec igitur tractanda est ipsa relatio criminis, quam in praeceptis ab eodem subiectis cuiuis facile est recognoscere, usque ad illam partem quae semper, sicut in superiore praecepto traditum est, propositionem habet quasi deliberativam, qua ex utilitatis honestatisque partibus quod agendum est, quasi res in consultatione sit, declaratur. Defensor habebit cuncta contraria, sed si incidentes constitutiones aliae fuerint, omnia ex earum diuersa parte tractabit. Item per praecepta †conuertendo modo ad suam partem argumentando deducit eum† locis communibus tam accusatori quam defensori datis, quos ipse supponit.

27

POSTEA SI QVA FACVLTAS ERIT. Ante relationem criminis et eius argumenta ceteris constitutionibus accusator et reum onerare debebit et illum defendere, in quem reus transfert crimen. Namque dici potest 'quod fecisti, non hoc animo fecisti', quod est alterius constitutionis; deinde 'et ille, quem meruisse dicis, aut non meruit aut non hoc pacto meruit', quod utique aliarum est constitutionum. Ita antequam ex praeceptis relationis aliquid agamus, constitutionibus reliquis et circa rei personam uti possumus, ut eum arguamus, et circa personam eius, in quem crimen transfertur, ut eum defendentes reum accusare possimus. POSTEA TRANSLATIONIS VTI PARTIBVS. Per praescriptionem: 'non tibi enim licuit occidere'. DEINDE NEGARE AVDIRI OPORTERE: 'hodie tu audiendus non es, si quidem et tu illam, quam punitus est, audire noluisti'. [p. 285 Halm] ET ID, QVOD IVDICATVM NON SIT, PRO INFECTO HABERI oportere: 'mentiris, quod dicis sororem fleuisse, quia non est inde iudicatum'.

NVNC APVD IVDICES ACCVSENT, QVEM SINE IVDICIBVS IPSI CONDEMNARINT: 'modo crimen ingeris, posteaquam poenas sumpsisti de sorore'. AC SI IDEM FACERE IPSE, QVI NVNC ACCVSET, VOLVISSET, NE HOC QVIDEM IPSO QVICQVAM OPVS FVISSE IVDICIO. Vt et hic qui Horatium accusat potuisset sine iudicio quasi peccantem occidere.

SI VERO CETERI QVOQVE IDEM FACIANT, OMNINO IVDICIVM NVLLVM FVTVRVM. Soritici syllogismi fecit formam, qui in infinitum semper intenta rei definitione porrigitur: [granum, cumulus, aceruus] 'occidit Horatius, occideret accusator'; ita semper sine iudicio erit poena. POTVISSE HVNC IPSVM DE ILLA SVMERE SVPPLICIVM. Quasi de sorore. ET DE EA PER AMPLIFICATIONEM EX DELIBERATIONIS PRAECEPTIS DICTIO. Vt dicas iustum, honestum, utile uel contra; quae omnia in deliberationis praeceptis tractantur.

28

VT REFELLI ET IN CONTRARIAM PARTEM CONVERTI POSSINT. Vt, cum supra uerbi causa dictum sit ab accusatore, non debuisse a fratre interfici sororem, dicet hic magis a fratre debuisse.

VT NE AB IPSO QVIDEM, QVI FECISSET, IN DVBIVM VOCARETVR. Vt negare non posset quod admisisset, quod haec uictoriam Romanam lugeret.

EX IVDICIORVM PERTVRBATIONE. Quoniam non erat occisa iudicio, quae occisa est.

29

REMOTIO EST CRIMINIS, CVM EIVS INTENTIO FACTI, QVOD AB ADVERSARIO INFERTVR, IN ALIVM AVT IN ALIVD DIMOVETVR. Ἐννοηματικὴ definitio. Haec tertia species adsumptivae qualitatis remotio criminis dicitur, quae definita est sic: cum intentio facti remouetur uel in alium uel in aliud. Ipsa autem remotio nunc rei est, nunc causae; sed, si causa remouetur, uel in hominem remouetur uel ab homine. Causae remotionem in hominem docuit per exemplum de legato Rhodiorum; causae remotionem in rem in eodem exemplo ostendit, cum dixit 'Mortuo quaestore si legatus uiaticum non accepisset'. Verum praecepta tradidit quibus uteretur accusator, cum argueret eum qui causam facti in hominem remoueret. Et est primum ut accusator eum defendat in quem culpa remouetur, sed, si hoc non potuerit, dicat hoc iudicium aliud esse, illud aliud. Deinde dicat unicuique suum esse officium; hunc non oportuisse peccare, illum reum esse posse; non debere coniungi defensionem huius cum illius accusatione. Haec in remotionis partibus integris complendis accusatoris sunt. Defensoris autem haec; primum ut quaecumque accusator ex aliis constitutionibus argumenta fecerit, soluat; deinde accuset eum cuius causa peccasse se dicit; deinde doceat se aliter facere non potuisse nec debuisse: non potuisse ex utilitatibus partibus, non debuisse ex honestatis; de [p. 286 Halm] utroque autem in deliberatiuo genere tractauit. Deinde dicet a se omnia facta esse, quae facere potuerit; percurret omnia uitae suae praeteritae dicta, facta, consilia, ut probet suam non fuisse culpam, cum hoc non impleuerit. Cum uero causa non in hominem, sed in rem remouetur, omnia eadem praecepta accusatoris et defensoris erunt, excepta uel accusatione hominis, in quem remotio fit, uel defensione. Rei remotio cum fit, dedit exemplum de adulescente qui porcum tenuit; remouet enim a se factum et dicit non suae fuisse potestatis facere uel non facere. Hic nascitur illud nouum, ut fiat remotio rei non in hominem, sed ab homine, et existat constitutio ab accusatore, cum dicitur 'quod fecisti, non tu facere debuisti'. Exemplum dedit de praetore, qui, cum consules deberent, ad arma populum conuocauit. Hic praecepta dat, uti exprimamus quid cuiusque sit potestatis, quid officii, ex utilitatis partibus et honestatis, et ut hoc probemus exemplis. Deinde adiungit locos communes, si qui esse possunt, indignationis aut conquestionis, ut uterque sibi pro suis partibus sumat. IN ALIVM AVT IN ALIVD DEMOVETVR. Aut in personam aut in rem. DE VTROQVE DISTINCTIVS.

Et de honesto et de utili.

30

SIN NON IN HOMINEM CERTVM, SED IN REM ALIQVAM CAVSA DEMOVEBITVR. Hucusque in personam, nunc in rem causa remouetur. ACCVSATIONE ALTERIVS ET CVLPAE DEPVLSIONE DEMPTA, CETERIS SIMILITER VTI LOCIS OPORTEBIT. Dempta depulsione reliqua talia perseuerent in rem, qualia fuerunt in personam.

IPSIVS AVTEM REI FIT REMOTIO, CVM ID QVOD CRIMINI DATVR. Nunc remotio rei: nam supra causae docuit remotionem et in hominem et in rem; sed remotio rei tantum in hominem fit, et fit duobus modis. Nam nunc remotio fit rei ab eo qui reus est, nunc remotio fit rei ab eo qui accusator est; quod erit nouum, ut status ab accusatore nascatur. ATQVE IN HOC GENERE. Remotivae constitutionis, ubi tantum res, non causa remouetur.

31

CONCESSIO EST, PER QVAM NON FACTVM IPSVM PROBATVR AB REO, SED VT IGNOSCATVR, ID PETITVR; CVIVS PARTES SVNT DVAE, PVRGATIO ET DEPRECATIO. Quarta species est in adsumptiva qualitate concessio; hanc definit ita, cum non factum purgamus, sed ut ignoscatur petimus. Hanc partitur in duo, in purgationem et deprecationem; et purgationem definit ita, cum non factum purgamus, sed uoluntatem. Id fieri dicit tripliciter, si aut imprudentes faciamus aut casu aut necessitate. Imprudentiae dat exemplum de uitulo immolato, item casus de eo qui hostias praesto non habuit ad diem certum, item necessitatis de rostrata naui in portu, ubi non licebat, inuenta. Haec tria exempla idcirco iuncta posuit, quia eorum omnium similis praeceptio est. Namque ut et in superioribus, ita et hic primum coniecturaliter agendum ab accusatore, ut id quod reus negat se uoluntate fecisse, consilio factum doceat ac uoluntate; deinde subiungat finitiui Status tractatum, qui, ut supra docuit, quadruplex est; definitio breuis, adstructio definitionis, et tertio loco, [p. 287 Halm] si adserit, deductio est definitionis ad speciem; si uero non adserit, separatio definitionis a specie; quarto loco fit destructio definitionis partis aduersae. Verum hic omissa destructione definitionis partis aduersae reliqua tria complebuntur, ut breuiter definiat casum, imprudentiam, necessitatem; deinde adiungat adprobationem definitionis per exempla; tertio loco separet a definitione quod reus fecit et id ostendat esse dissimile quod sit eius facinus non ignorabile, non fortuitum, non necessarium. Demonstrabit post haec potuisse uitari, potuisse prouideri; et id doceat quemadmodum, deinde adiungat accusator alteram definitionem, per quam nomina alia supponat imprudentiae casui necessitati, inertiam neglegentiam fatuitatem. Post haec illud adicit, uti excutiamus, ne forte necessitas habuerit turpitudinem; ut disputari possit mori melius fuisse ne tantam turpitudinem subiremus. Post haec dicit adiungendum esse tractatum de iuris et aequitatis natura, de qua et in negotiali qualitate tractatum est, et maxime in absoluta iuridiciali. Quae duae qualitates solis uidentur distare temporibus; nam rerum tractatu eodem continentur. Post haec dicit adiungenda exempla, si tamen facultas dabit, in quibus doceamus simili de causa nescio quibus ueniam non esse concessam, et adiungamus illis magis fuisse tribuendam. Postremo ex partibus deliberationis turpe et inutile doceamus esse concedi, et magnum periculum futurum, cum tanta res admissa sit, si non fuerit a iudicibus uindicata. Contra haec defensor conuersione utetur horum, maxime autem ut defendat uoluntatem et augeat quod uoluntati fuit impedimento, et doceat nihil amplius se potuisse facere quam fecit. Deinde inducat locum communem 'uoluntatem spectari oportere'; deinde conquestionem 'cum culpa careat, se adfici supplicio; communem hominum esse infirmitatem'. Loci uero communes accusatoris hi sunt: 'in eum qui confitetur', et alter: 'peccandi licentiam tribui, si non de facto, sed de uoluntate quaeratur'. Defensoris conquestio est de calamitate, quod non culpa sua, sed ui maiore peccarit; alter locus de fortunae potestate et infirmitate hominum, tertius locus 'animum, non euentum considerari'. Post haec exempla atque tractatus admonet quod in omnibus exemplis supra positis leges sunt. Vnde necessario incidunt tractatus etiam legales; sed hoc negat esse mirandum, quod causarum genera quaedam simpliciter explicantur, quaedam coniuncta sunt. Vnde qui omnia praecepta cognouerit, quidquid perspexerit in exemplo, translatione locorum necessaria persequetur. Nam cum hic et leges sint, necessario quae legum praecepta sunt, complere debemus, de quibus post dicetur. Nunc tantum ea praecepta posuit, quae concessioni, de qua tractatus est, conuenirent; si quid res ipsa dabit facultatis, coniecturam induci ab accusatore oportet, ut dicat accusator per coniecturam aut prudentem fecisse, aut non casu fecisse aut non necessitate, sed uoluntate fecisse.

32

ATQVE TVM EX HIS LOCIS. Iuris atque aequitatis natura.

ET QVASI IN ABSOLVTA IVRIDICIALI PER SE HOC IPSVM AB REBVS OMNIBVS SEPARATIM CONSIDERARE. Quoniam conuenit negotiali absoluta qualitas tractatu [p. 288 Halm] rerum et distat tantummodo tempore, quia negotialis de futuro iusto agit, absoluta de praeterito.

33

SI AVT IN HIS AVT IN ALIIS EXEMPLIS SCRIPTI QVOQVE CONTROVERSIAM ADIVNCTAM VIDEBIT. Hoc praecepto ostendit incidere semper legales posse controuersias constitutionibus principalibus, nec aliquando legales Status pose existere principales.

34

DEPRECATIO EST, IN QVA NON DEFENSIO FACTI, SED IGNOSCENDI POSTVLATIO CONTINETVR. Secunda pars concessionis deprecatio est. Hanc definit ita: cum non factum defendimus, sed aperte ueniam postulamus. Hoc autem actionis genus non frequenter incurrit in iudiciis, sed in senatu aliquotiens et apud populum; datque exemplum uel Quinti Numitorii uel Syphacis, ubi aperte, nulla alia constitutione, uenia postulata sit. Subiungit praecepta, primo eius qui ut ignoscatur postulat: ut sua beneficia commemoret, si qua habuerit in uita praeterita, et ea doceat esse maiora quam sit factum unde reus est; deinde maiorum suorum beneficia ostendat; deinde dicat se non odio neque crudelitate fecisse quod fecerit, sed stultitia aut alicuius impulsu; deinde polliceatur se alicubi profuturum; deinde ostendat se consanguineum magnis ac principalibus uiris uel amicum; deinde amplitudinem suam et uoluntatis et generis et eorum uoluntatem ostendat qui de se iudicent, et omnia quae personae amplitudinem honestatemque demonstrant, sed haec cum conquestione potius quam cum adrogantia. Post haec debet adiungere exempla, in quibus doceat aut simili de causa ignotum multis aut maiora delicta concessa; deinde doceat se in potestate item fuisse et id ignouisse quam plurimis. Postremo ipsum peccatum extenuare debebit et comparare: propter paruum admissum se hominem tali honore supplicio adfici non oportere, quo adficiuntur ceteri qui maiora committunt; haec confirmare locis communibus, qui ad captandam misericordiam in primo libro uidentur expositi. Sed contra hunc qui dicit, primum maleficium augebit; deinde dicet nihil imprudenter factum, crudeliter et inimice omnia; ipsum inmisericordem, inmitem, superbum, inimicum semper fuisse, amicum numquam futurum; et si beneficia protulerit ille qui ueniam petit, is qui contra dicit docere debebit causa aliqua, non beniuolentia praestita, aut aliud maius postea consecutum, aut hoc malo beneficia superiora deleta, aut leuiora beneficia maleficiis, aut, ut honor habitus est benefactis, pro maleficio poena sumatur; deinde ut per locum communem dicat turpe esse et inutile ignosci; deinde optatum fuisse ut reus aliquando fieret et nunc non uindicari; postremo cogitare debere girali animo circa eum fuerint et quali odio. Loci communes eius erunt, indignatio maleficii et alter, ut eorum misereatur qui fortuna, non malitia peccauerunt.

[p. 289 Halm] NAM ET IN SENATV DE SYPHACE DIV DELIBERATVM EST. Ita hic docet postulatam esse ueniam per deprecationem. NAM SEMPER ANIMO BONO SE IN POPVLVM FVISSE NON TAM FACILE PROBABAT, CVM CONIECTVRALI CONSTITVTIONE VTERETVR. Ita excludebatur eius coniectura, quia factum negabatur, quod erga populum Romanum bono animo fuisset, et relinquebatur sola deprecatio.

36

QVONIAM ERGO IN GENERALI CONSTITVTIONE TAM DIV PROPTER EIVS PARTIVM MVLTITVDINEM COMMORAMVR. Omnes quattuor constitutiones cum suis speciebus exposuit; supererat iam de controuersiis legalibus disputari, sed quoniam partitus qualitatem species ei duas dederat, iuridicialem et negotialem, ipsamque rursus iuridicialem diuidens in absolutam et adsumptivam species ei duas dederat, iuridicialem ipsam ita definierat ut in ea aequi et iniqui natura aut praemii aut poenae ratio quaereretur. Aequi et iniqui natura in omnibus exposita est supra tractatibus circa omnes species iuridicialis; unde nunc necessario admonet de poenae ac praemii ratione esse tractandum, quod multa existunt genera causarum ex praemii petitione, similiter et poenae. Nam Cicero de praemio tantum loquitur; nos tamen et ad poenae actionem, ratione tradita, praeceptum de praemio per similitudinem transferemus. 'Petuntur', inquit, 'praemia et apud iudices et in senatu et in aliquo consilio'. Hic admonet, quod 'in senatu' dixit, ne quis arbitraretur de deliberatiuo dicendi genere sumptum esse tractatum, cum de iudiciali genere dicendi omnis tractatus haberetur. Hoc, inquit, neminem moueat, quoniam et apud senatum, licet sententiae dictio sit, quod dicendi genus deliberativae conuenit, tamen iudiciale genus dicendi est aestimandum, cum et in senatu licet de probando homine improbandoque tractetur. Et omnino, inquit, ista tria genera causarum forma quadam et primo genere distant; altiore et pleniore intellectu implicita sibi et conexa suis partibus continentur.

37

NAM ET APVD IVDICES DE PRAEMIO SAEPE ACCVSATORVM QVAERITVR. Accusatoribus lege praemia dabantur, hoc ipso, quod accusabant. Exemplum dat Tullius: "nullo praemio adducti"; item "non enim spolia Gai Verris concupiui".

ID NON, SI PER SENTENTIAE DICTIONEM AGITVR, DELIBERATIVVM EST. Deliberativam sic definierat, ut diceret: CVM RES POSITA IN CONSVLTATIONE CIVILI HABET IN SE SENTENTIAE DICTIONEM. Ergo cum agitur in senatu de homine probando uel improbando, non deliberativa exinde dicenda est, quia habet sententiae dictionem, sed iudicialis causa magis, quia de homine probando improbandoque tractatur. NVNC DE PRAEMIIS CONSIDEREMVS. Hinc dare praecepta incipit quae seruanda sunt, cum praemium postulamus; quod solum supererat de constitutione iuridiciali tractata, ut natura aequi et recti aut praemii aut poenae ratio quaeratur. Dat exemplum, in quo praemium postulatur, de eo qui [p. 290 Halm] triumphum petit; post quod exemplum admonet neque hic neque in deprecatione nos facta intentione et depulsione et nata quaestione aut rationem inquirere aut depulsionem rationis, sed ipsam esse iudicationem, quae sit quaestio. In deprecatione hoc modo 'oporteatne adfici poena', in praemii petitione ‘oporteatne dari praemium'. Diuidit ergo dicenda in praemii petitione in quattuor: in beneficia, in hominem, in praemii genus, in facultates, quibus singulis partes certas ipse supponit, simulque docuit locos communes, quos tantum in his partibus quattuor habemus in praemio aut in facultatibus. Reliquae enim duae partes adfectus tenent, et possunt audientes publicae rationis praemium et facultas plurimum commouere.

39

AC DE CONSTITVTIONIBVS QVIDEM SATIS DICTVM EST; NVNC DE HIS CONTROVERSIIS QVAE IN SCRIPTO VERSANTVR DICENDVM VIDETVR. Constitutiones rationales esse status et in primo docuimus et ipsas esse principales. Hoc quemadmodum compleremus in dicendo, superiore tractatu docuit; sed quia sunt praeterea genera controuersiarum, quae uersantur in scripto, quae incidunt constitutionibus, quae ipsa quinque sunt, necessario etiam de his dat praecepta. Sunt autem controuersiae quinque, ambiguitas, scriptum et uoluntas, leges contrariae, ratiocinatio et definitio. Scripti autem controuersia est cum in quocumque scripto nascitur controuersia, ut in legibus, testamentis, pactis, edictis et ceteris, quae in scriptura sunt. Ergo principalis est ambiguitas, quia ita ordinem fecit, cuius definitio adhibita est: 'cum quid senserit scriptor obscurum sit, ideo quia duas aut plures res significat'. Huic exemplum dedit, ut heres daret uasa caelata uxori quae uellet. Quoniam, ut diximus, constitutiones non sunt, sed incidentes sunt controuersiae, non constituit quae sit intentio, quae depulsio, neque quae ratio et refutatio rationis et quae iudicatio sed continuo dat praecepta quae sunt parti utrique communia. Sunt autem haec: primum ut negemus ambiguum et doceamus locutionis ipsius consuetudinem, deinde ut superiora uerba et inferiora consideremus ex quibus colligamus quae sit uera sententia; deinde excutiamus personam eius qui scripsit, ut ex ceteris dictis eius, factis, scriptis, animo atque uita, quid senserit possit intellegi; deinde excutiamus omne scriptum, ne in aliquo uerbo aut nos adiuuet aut impugnet aduersarios; deinde dicendum id quod aduersarius intellegat minus commode fieri quam quod nos intellegamus. Huic praecepto exemplum dat: MERETRIX CORONAM AVREAM NE HABETO; SI HABVERIT, PVBLICA ESTO. Hic enim tractari potest non bene sentire eum qui publicandam dicit esse meretricem, quod publicae meretricis nullus exitus, nulla administratio, hoc est nullum quodammodo uectigal, in auro uero [p. 291 Halm] publicando magnam esse utilitatem. Post haec adiungit utilitatis praeceptum, quanto utilior res aut honestior praetereatur si id intellectum fuerit quod aduersarius interpretatur. Hoc autem apertius fiet, si quod nos interpretamur doceamus honestum, utile, necessarium. Sed quoniam scripti controuersiam, sicuti supra docuimus, potest esse et in testamento, et hoc exemplum dedit. Potest autem esse et in lege; adiecit praecepta, si ambiguitas fuerit in lege, uti quaeramus ne forte, quod aduersarii intellegant, alia lege cautum sit, deinde uti dicamus quemadmodum scribi oportuisset, si id sentiret, quod aduersarii dicunt, ille qui scripsit. Huius praecepti et argumenti de themate supra posito sumpsit exemplum, ut doceat: scriptor, si heredi consulere uellet, ut ea uasa daret quae illi commodum erat dare, non adscriberet 'quae uellet'. Hoc enim non adscripto, quae heres uellet, ipsa daret; nunc quia adscripsit, utrique eorum cautum uoluit, quia hoc non adscripto consuluisset heredi. Ergo concludit praeceptum huiusmodi in causis nos ita debere tractare: 'hoc modo scripsisset, illo uerbo usus esset, hoc non esset, isto loco uerbum posuisset aut non posuisset'. Deinde adiungit praeceptum, uti quaeramus quo tempore scriptum sit quod scriptum est, quia ex hoc intellegitur uoluntas scriptoris; deinde quasi deliberativae modo tractandum quid utilius, quid honestius sit; esse autem locos communes utrique parti, si quid per amplificationem dici possit.

40

QVOD ILLIVS REI NEQVE ADMINISTRATIO, quam aduersarius dicit.

NIHIL ENIM PROHIBET FICTAM EXEMPLI LOCO PONERE. Fictam materiam, id est theticam legem sine certa persona.

41

DEINDE SI IN LEGE ERIT EX AMBIGVO CONTROVERSIA, non in alia aliqua scriptura. ALIA IN RE CAVTVM ESSE DOCEAMVS. Id est, quomodo tu intellegis. PERMVLTVM AVTEM PROFICIET ILLVD DEMONSTRARI. Adiungit aliud praeceptum esse considerandum, quemadmodum scribi oportuisset ab eo qui scripsit, si sic sensisset quemadmodum dicit aduersarius.

42

EX SCRIPTO ET SENTENTIA CONTROVERSIA CONSISTIT. Legales controuersiae quinque sunt, quae extra constitutiones tractatus suos habent; ex his Tullius primam tractauit ambiguitatem, scriptum et uoluntas nunc explicatur. Scriptis autem omne accipere debemus quidquid aut in legibus aut in testamentis aut in edictis aut in omnibus scriptis intellegitur. Hoc definiuit ita: cum alter utitur uerbis quae scripta sunt, alter scriptoris sententiam interpretatur et ad id quod scriptum est adiungit. Idem tamen qui sententia utitur, duplici modo adserit sententiam scriptoris: aut enim semper dicit scripti eius unum eundemque esse sensum, aut ad tempus et ex euentu accipi oportere id quod sensit ille qui scripsit. Dat exemplum quemadmodum unum et idem [p. 292 Halm] semper intellegatur in sententia scriptoris, cum heres secundus institutus interpretatur se heredem esse iustum, siue natus filius esset, ut is heres esset qui natus fuerat, siue natus non fuisset, ut alios nullus esset quam ipse, qui secundus est institutus. Hanc sententiam unam memorat et semper eandem esse. At uero cum sententia scriptoris ita exponitur, ut ex facto aut ex euentu ad tempus interpretanda sit, docet omnes sub qualitate adsumptiva partes in hoc genere contineri; in qua compensatio est aut relatio crirninis aut remotio aut concessio. In his enim omnibus speciebus adsumptivae qualitatis necessario lex praecedit; quae cum scriptum habeat, habebit et sententiam, quam is qui ea utitur, dicit ad tempus adcommodari. Dat exempla et docet non ad idem spectare in his exemplis sententiam scriptoris, sed ex tempore semper intellegi. Post haec subiungit praecepta quibus uti debet is qui scriptum defendit, hoc est is qui scripto se tuetur. Sunt autem haec: laudes scriptoris, communis locus in quo docetur nihil ab iudicibus spectari oportere nisi scriptum, et magis, si legitimum scriptum sit; tertio loco debet inducere factum ab aduersario, deinde postea comparare cum scripto id quod factum est; deinde dicere quod iudex in legem iuratus sit; deinde interrogare, quid sit quod ex aduersa parte dicatur; modis autem uariis interrogare modo iudicem, modo aduersarium, modo ipsum se cum admiratione interrogare, et interrogare haec, utrum scriptor negetur esse sic, quemadmodum loquitur, an ab aduersario aliud factum sit quam dicatur, an contra dici nihil possit; deinde concludere, cum scriptum ita sit et ab aduersario factum et ita factum non negetur, quod summa stultitia sit contra dicere. Deinde recitatio sequitur ipsius scripti frequens et comparatio facti cum scripto, uario modo, nunc ad te ipsum ut redeas, nunc ad iudices ista tractes. Sed ad iudices cum dicitur, ostendendum est, quid sequi iudices debeant,'quod duabus de causis fit ut sit apud iudices dubitatio, si aut obscure scriptum sit aut aduersarius aliquid neget; at hic utrumque manifestum esse, unde iudices parere legi oportet, non interpretari legem.

Post haec subiunguntur ea, quae contra eum dicuntur, qui utitur sententia. Et quoniam supra diximus: 'sententia aut idem semper spectat aut ad tempus accommodatur', si idem spectare dicitur sententia, ille qui scripto nititur dicit non oportere nos de uoluntate quaerere, cum scriptum exstet, quod indicium est uoluntatis; deinde incommodum esse si hoc instituatur, ut ab scripto recedatur; nam nec scriptores ratum futurum credent esse, <si> sibi debebunt interpretari habere quod scripserint, et iudices iudicium incertum sequentur, si a scripto coeperint discedere; deinde dicere magis uoluntatem eum sequi qui scripta defendat quam eum qui interpretetur; certius enim indicium est uoluntatis [p. 293 Halm] ipsum scriptum. Haec aduersus eum qui sententiam semper ad idem spectare dicet. Sin autem ad tempus adcommodari sententiam dicet aduersarius, debet ille qui scripto nititur, negare iustum esse ut, cum aliquis se contra legem fecisse fateautur, adserat causam uel temporis uel euentus uel aliam similem. Deinde debet dicere semper accusatorum fuisse, ut, cum crimen intenderent, facti causam adferrent; nunc reorum esse ut cum fecerint, quod non licebat, facti sui adferrent causam. Post haec tres locos debet adserere qui pro scripto nititur; sunt autem hi, nulla in lege causam contra scriptum accipi, in hac lege non accipi, hanc causam minime accipi. Haec, uti dixi, debet adserere; ac primum illud, ‘in nulla lege causam accipiendam esse’ habebit haec praecepta, quod scriptori neque ingenium defuit ad inuenienda omnia neque sermo ad proferenda; si aliquid excipiendum putaret, esse consuetudinem scriptoris excipere. Hoc probabit, si recitet leges, quae habent exceptionem. Erit autem uehementius, si eius ipsius scriptoris aliam legem recitet aut in ipsa lege aliquod caput inueniat, quod excipiat. Deinde quasi per definitionem inducere, quoniam nihil aliud est causam accipere nisi legem tollere, idque fieri si causa accipiatur, quae extra legem est, id est extra scriptum. Deinde, omnibus peccandi licentiam dari, si causa semper accipiatur, et iudicibus errorem inici, cum a scripto recesserint et semper causas sequantur, quae scriptae non sint; omnes ciues quid agant ignoraturos, si ex suo quisque consilio agat et causam legi adplicet. Postremo hos locos inducet: quod omnes actus rei publicae legibus exerceantur, quod hi iudicent qui a negotiis suis absint, quod iurent in uerba certa, quod nullus excusationem aut aliquam causam reperiat, qua, cum teneatur ad iudicandum, abesse possit, nisi si eandem causa utatur quae sit in ipsis legibus instituta; quod si omnes legibus teneantur, iniquum esse aduersarios non teneri. Deinde per argumentationem illam quae inductio nominatur, explicare an permittant iudices ad legem addi eam causam qua se tuetur aduersarius; quod si ipsi non permittant, an, etiam si uelint ipsi addere, populus sinat; si neque ipsi neque populus permittant addi causam, iniquum esse ut hodie ita iudicent, quasi iam causa legi uideatur adscripta; indignum esse derogari legi aut abrogari legem aut ex aliqua parte mutari. [derogari est in uituperationem uenire, abrogari totam penitus tollere, tertium uero est, cum pars aliqua commutatur et uertitur] Deinde adiungere populum hodie nihil scire; iniquum esse ut illo inuito et ignaro aliquid de legibus iudicetur; esse certum ferendae legis tempus; quod si aliqui hanc legem ferat, scire se uelle, ut si aliquid sit captiosum aduersariumue, contra dicat; turpia esse et inutilia haec, quae aduersarii dicunt. Nunc legem, qualiscumque sit, debere seruari; post populo, si displiceat, licentiam commodari, ut uel abroget uel corrigat legem. Deinde postremo loco concludet neminem permissurum fuisse de populo, ut [p. 294 Halm] aduersarius hanc causam adderet legi, etiam si sine alicuius periculo hoc fieri possit.

TVM SEMPER IDEM SPECTARE ET IDEM VELLE DEMONSTRABITVR. Semper hoc esse in hac lege, quod senserit scriptor, ut quod nos sensisse scriptorem dicimus, id est, ad quam sententiam scripta uerba accommodamus, ipsa semper sit, neque aliquo tempore mutetur, ne existat aliquando diuersa. Interdum, inquit, is qui se sententia defendit, contra scriptum sic dicit: hoc sensisse scriptorem, ut non semper idem sit quod sensisse dicitur, sed pro tempore, pro euentu sit alia atque alia sententia; et his duobus praeceptis supponit exempla.

SEMPER AD IDEM SPECTARE, HOC MODO. Vnius partis uel praecepti et tractatus exemplum.

QVAM IN SVAM TVTELAM VENERIT. Intra annos quattuordecim, quibus impletis potest facere testamentum.

CVM EO QVI EST HERES. Secundus scilicet, et tunc heres, si filius ante quam in suam tutelam ueniat moriatur.

IN HOC GENERE NON POTEST HOC DICI. Quod interpretatur, scripti semper eandem esse sententiam, non ad tempus accommodari.

QVA FRETVS ILLE QVI CONTRA SCRIPTVM DICIT. Id est secundus, qui secundus de numero factus heres ab adgnatis scripto ab hereditate summouetur: quia secundus scriptus cum sit, non nato filio secundus non est. QVAE IN OMNE FACTVM IDEM VALEAT. Non quod supra, sed hic pro tempore, ut quid fiat lex senserit. CVM PROPE MVROS HOSTES CASTRA HABERENT. Probauit hucusque compensativam subesse interpretatae uoluntati contra scriptum, cum uoluntas spectatur ex tempore; subiungit et relationem subesse. TVM REMOTIO CRIMINIS. Adiungit item et remotionem criminis subesse interpretatae uoluntati contra scriptum, cum uoluntas mutatur, ut ad tempus sit; supponit etiam quartam speciem adsumptivae, id est concessionem ei subesse. TVM CONCESSIO PER PVRGATIONEM. Quia concessio et in purgationem et in deprecationem diuiditur, sed deprecatio non subest. Purgationem cum speciebus suis subicit. QVARE AVT ITA SENTENTIA INDVCETVR. Redit ad conclusionem duorum praeceptorum supra positorum, cum uoluntatem interpretamur contra scriptum.

43

SCRIPTVM ERGO IS QVI DEFENDIT. Hinc incipient praecepta quibus uti debeat is qui se defendit scripto. QVID FACTVM SIT. Ab eo scilicet qui ex legis uerbis arguitur.

QVID IVRATVS IVDEX. Id est, in quam rem iuratus iudex sedeat, hoc est, in leges sedeat iuratus.

SI NEVTRVM NEGET. Id est, aut scriptam esse legem aut hoc se fecisse.

44

[p. 295 Halm] CONTRA AVTEM DICETVR. Ab eo qui se contra istum, qui scripto nititur, uoluntate defendit. Sed huic nunc locos dat, non quo ad eius partes iam transierit, uerum ut intellegamus, contra quos locos eius qui se uoluntate defendit respondere possit. AVT CAVSA ADSVMPTIVA INFERETVR. Quoniam, cum ad tempus uoluntas scripti accipienda ostenditur, necessario per adsumptivae qualitatis speciem argumenta sumuntur. SI ALIVD SENSISSE SCRIPTOR, ALIVD SCRIPSISSE DICATVR.

Prima pars, qua utitur is qui se uoluntate defendit, contra quam nunc praecepta dat scriptori.

SIN CAVSAM ADFERET IS QVI A SENTENTIA STABIT. Secunda pars, qua utitur is qui se uollintate defendit, contra quam nunc praecepta dat scriptori. SIN CAVSAM ADFERET IS QVI A SENTENTIA STABIT. Dictus primus locus est ab eo qui scripto nititur, per partes suas; qui per praecepta sequitur, secundus locus est, in quo ostenditur, si in ceteris legibus causa accipiatur, in hac lege causam accipi non oportere. Hoc ut probari possit, demonstrandum est, quod lex uel scriptum quodlibet ad res maximas, utilissimas, honestissimas, religiosissimas pertineat, unde inutile, turpe, nefas esse doceatur legi tam diligenter scriptae non obtemperari. Deinde docendum quod omnia cauta in hac lege sint et prospecta et excepta, quae excipienda, prospicienda cauendaque uidebantur. Subiungitur tertius locus, in quo docetur hanc causam accipi non oportere. In quo, quoniam aduersarius, qui contra scriptum dicet, aliqua aequitate se tuetur, laborandum est, uti doceat is qui se scripto defendit illud aequum non esse, quod aduersarius dicit; quo loco bene tractato, ut doceat aequum non esse, effici ut et non oporteat concedere aduersario. Nam superiores loci hoc agebant, quasi non liceret id fieri quod aduersarius uellet; hic autem locus, ut dixi, in quo docetur aequum non esse quod aduersarius dicit, demonstrabit et non oportere audiri, cum iustum non uideatur esse quod dicit. Deinde descendendum erit ad adsumptivae qualitatis species per tractatus ab eo qui scripto nititur, uti per ea praecepta quae supra data sunt compensationis et relationis, remotionis, concessionis, explicet locos partis suae qui <scripto> nititur contra eum qui se uoluntate defendit, supponendo causam ex locis adsumptivae qualitatis; deinde rationes adferendae sunt et causae, quare aut in lege aut in testamento ita scriptum sit quod scriptum est, ut ex hoc modo non scripta tantum defendere, uerum uoluntates interpretari uideatur ille qui scripta defendit.

PRIMVM NVLLA IN LEGE VLLAM CAVSAM. Praecepta partitionis, quibus uti debeat is qui se scripto defendit. PRIMA PARS HIS FERE LOCIS CONFIRMABITVR. In nulla lege causam accipi oportere.

45

DEINDE ITEM QVAERERE. Hoc totum per inductionem, ut ex eo quod conceditur, id quod non conceditur concludatur.

SECVNDA PARS EST, IN QVA EST OSTENDENDVM. Secunda pars incipit de partitione eius qui contra sententiam scriptum defendit. SI QVID IGITVR EX HAC QVIPPIAM ACCVSATVR DEROGET. Id est aequitate. [p. 296 Halm] Quoniam ille qui se sententia defendit, contra scriptum aequitatem debet adserere, necessario is qui se scripto defendit, debet rursus detrahere aequitati.

47

CONTRA SCRIPTVM AVTEM QVI DICET, PRIMVM INDVCET EVM LOCVM, PER QVEM AEQVITAS CAVSAE DEMONSTRETVR. Nunc tractatus est eius qui uoluntate se tuetur contra scriptum, quod supra tractatum est. Is inducet primum locum aequitatis, ut ostendat quae et qualis sit illa causa quam adhibet per interpretationem legis; deinde adsumptivae partis cuiusque praecepta seruabit dicens: 'hoc quidem scriptum in lege est, sed ego feci, ut prodessem', uel reliqua, quae adsumptivae sunt qualitatis, ut facta ipse sua enumeret et exequatur, deinde tres illos compleat locos ex aduersa parte, quibus usus est is qui scripta defenderat; hic ex contrario doceat in omnes leges accipi causas, et in hanc legem accipi debere, et hanc causam accipi debere; [in omnes leges accipi causas] <...> 'iniquum aliquid constituet; ut omnia supplicia culpae et malitiae uindicandae causa constituta sint; nunc se nihil malitiose fecisse; ipsum scriptorem, si hodie praesens esset, factum suum probaturum, aut, si ipse hoc ageret, facturum fuisse; hac de causa uiros bonos electos et dignitate et aetate, ut non scripta legis recitarent, sed interpretarentur; ipsum legis scriptorem non barbaris hominibus ac stultis commisisse scripta sua. Nam si hoc crederetur, diligenter cuncta exequeretur; nunc quaedam posuisse ex quibus etiam non scripta cognosci possunt per intellectam uoluntatem. Postea dicendum est quid fieri potuisset aut quid accidere potuisset; in quibus causa cum conlocatur, ostenditur recedendum fuisse a scriptis propter uel necessitatem uel honestatem; omnes leges comprehendere omnia non posse quae uelint exprimere uel excipere, sed esse naturaliter in legibus cunctis tacitas exceptiones. Deinde locum hunc debebit exequi; quod neque sermo hominum neque scriptum aliquod plane se exprimat aut eloquatur uoluntatem, sed semper spectari ex scriptis reliqua quae in uoluntate intellegi possunt. Deinde utilitatis et honestatis partes explicandae sunt, in quibus docebimus quid nos fecerimus et quid aduersarii uelint, ut nostrum utile, aduersariorum inutile demonstretur. Deinde locum communem debemus inducere: non litteras sequi nos oportere, quae et tenues et obscurae sunt notae uoluntatis, sed ipsam illam uoluntatem; deinde inducere definitionem, quid sit lex, et sic definire ut haec potius uoluntas quam scriptura uideatur, meritoque iudices hi seruiant legi, qui uoluntatem legis interpretantur; iniquum esse adfici supplicio eum qui non aperte contra legem fecerit, sed ex aliqua ratione utilitatis rei publicae. His rationibus et rebus tres illi loci adprobantur, qui sunt contrarii superioribus tribus, uti doceamus et accipi causam in [p. 297 Halm] omnibus legibus, et in hanc legem accipi, et hanc causam accipi. Praeterea operam dare debemus uti etiam scriptum ipsum, si quo pacto possumus, conuertamus, ut id uideatur tenere uerbis quod nos interpretamur, faciamusque tale aliquid quale supra fecerit qui scripto nititur, ut ad scriptum adplicet uoluntatem. Sic hic qui uoluntate nititur, in scripto debet aliquid inuenire quod interpretetur a se, quod conueniat uoluntati. Id faciet si ambiguum aliquid in scripto inuenerit, aut per collectionem ex eo quod scriptum est, id quod scriptum non est ostenderit; sic fieri ut, cum leue nescio quid in scripto inuenerit, tamen, cum aequitatem ostenderit in sua causa esse, plurimum proficiat; et subducet aduersario argumentum suum, in quo ille posuit 'scripta tantum iudices sequi debere', cum et hic docere coeperit in scripto esse aliquid quod prosit ei uoluntati quam interpretatur. Postremi sunt loci communes, qui sumi poterunt ex partibus adsumptivae qualitatis, quod supra diximus. Verum erit proprius locus eius qui scripta defendit leges ex se intellegi debere, non ex utilitate interpretantium'. At uero erunt alii loci communes eius, qui se uoluntate defendit; leges in consilio scriptoris esse et utilitate communi'; deinde 'indignum esse aequitatem litteris premere et urguere, cum aequitas magis in uoluntate cernatur'.

EX HIS LOCIS. Quos tres in partitione supra posuit.

48

ET ACCIPI CAVSAM, ET IN HAC LEGE ACCIPI, ET HANC CAVSAM ACCIPI. Repetit per anacephalaeosin in conclusione tres illos quos in partitione poni locos dixit et pro scripto et contra scriptum. AVT EX SCRIPTO NON SCRIPTVM ALIQVID INDVCERE: id est syllogistice tractare. CVM AEQVITATE CAVSA ABVNDABIT, NECESSARIO MVLTVM PROFICIET. Fit et hic conclusio, ut et is qui uoluntate se defendit, operam det ut ipsum scriptum pro se faciat, uel ambiguo aliquo reprehenso uerbo, uel ceteris, ut non uoluntate tantum sed etiam scripto niti uideatur; quemadmodum illi ipsi supra qui se scripto defendit ita praeceperat ut non sola uerba amplecteretur, sed etiam scriptoris ostenderet uoluntatem.

LOCI AVTEM COMMVNES CETERIS EX ADSVMPTIONIS PARTIBVS IN VTRAMQVE PARTEM CONVENIENT. Vt aut remoueat aut compenset aut referat aut concedat.

49

EX CONTRARIIS AVTEM LEGIBVS CONTROVERSIA NASCITVR. De legalibus controuersiis tertia est quae ex contrariis legibus constat; nam dicta est ambiguitas, dicta etiam controuersia, quae constat ex scripto et uoluntate. Contrariae uero leges nunc duae sunt, nunc plures, nunc una, si duplex est, quamquam etiam una simplex facere leges contrarias potest. Vna duplex facit leges contrarias, cum una pars nititur legis parte, altera rursus alia legis parte dimicat et repugnat. Apud rhetores est ista controuersia: 'rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet', ut rapta una parte nitatur ac dicat mortem se optare debere raptatoris, altera nuptias inducat ac fiant leges [p. 298 Halm] contrariae ex duplici parte legis.

Item una lex contrarias leges facere potest, hoc modo, cum lex est 'uir fortis petat praemium quod uolet', et duo adulescentes falii fortiter fecerunt; petunt praemii nomine unus ut pater, reus qui factus fuerit proditionis, ante iudicium liberetur, alter petit ut agatur iudicium. Ita ex una lege, diuersa petentium uoluntate, leges contrariae esse dicentur. Verum his omissis Tullius definit quid sint leges contrariae; deinde ponit exemplum de eo qui tyrannum occiderit, ut praemium accipiat; deinde alteram legem proponit, ut tyranno occiso quinque proximi familiae interfaciantur; deinde reliqua praecepta dat communiter in utramque partem. Etenim cum ambae lege nitantur, quae praecepta data fuerint uni parti, ad alteram partem, quae etiam ipsa lege nitetur, praecepta eadem transferuntur; eritque utrique parti hoc principale, ut suam legem laudet, aduersarii uituperet et reprehendat. Erit ergo tractatus talis, utra utilior lex sit, utra honestior, utra magis necessaria, utra ad res plures pertineat, utra ad maximas, utra lex posterior sit - melior enim quae posterior -, utra lex iubeat, utra permittat - nam iubet 'desertor capite puniatur', permittit 'adulterum cum adultera liceat occidere', - deinde utra lex poenam constituat ei qui non obtemperet, utra maiorem poenam; deinde utra lex iubeat, utra uetet. In eo enim quod iubetur et permittitur quasi unum genus sit; contrarium est in eo quod uetatur. Verum in eo quod imperatur et permittitur, est diuersitas, quam supra posuit, cum illic sit necessitas, hic utendi uoluntas; at his duobus contrarium est, quod uetatur, ut 'infamis ne militet', ut 'impudicus ne contionetur'. Maior autem est auctoritas legis quae uetat, quam illa quae imperat. Omnis enim lex, quae uetat, fortior propterea, quia corrigit illam, quae aut permittit aut imperat. Etenim cum omnem hominem ad contionem uenire liceat et sit haec lex, quae quasi permittit, haec, quae uetat 'infamis ne contionetur', corrigit illam legem qua aut iubetur aliquid aut permittitur. Deinde considerandum utra lex de parte constituta sit, utra de omni uel re uel actu; utra lex specialiter scripta sit, utra generaliter. Melior enim quae de specie descripta est, non communiter; et est communiter, ut 'hominem occidere ne liceat', specialiter 'uirum fortem occidere ne liceat', et alia huiusmodi. Deinde considerandum ex qua lege statim fieri aliquid aut non fieri necesse sit, et ex qua sit aliqua tarditas. Nam est tarditas, ut in illa lege: legatus intra diem tricensimum proficiscatur'. Haec omnia cum dicta fuerint, operam dare debet una quaeque pars, quae pro lege sua nitatur, uti doceat legem suam et iustam esse et apertam, aduersariorum uel iniustam uel obscuram uel ambiguam; aut ratiocinatione colligi quod uelint adhibere aliquam definitionem aduersarii, ut intellegi possit, quid in lege sit; in nostra autem lege omnia esse manifesta. Deinde debemus adiungere uoluntatem, ut ad scriptum uoluntas quoque interpretata consentiat; dare etiam operam ut aduersariorum lex contrariam habeat uoluntatem. Et si fieri potest, aduersariorum legis ita est interpretanda sententia, [p. 299 Halm] uti paene etiam ipsa lex aduersariorum per sententiae interpretationem pro nobis facere uideatur, ut ambae leges nostrae sint partis: una nostra per scriptum, aduersariorum per uoluntatem. Postremi sunt loci communes, qui in legibus contrariis sumi possunt ex utilitate et honestate legis cuiuscumque.

EA MAXIME CONSERVANDA PVTETVR, QVAE AD MAXIMAS RES PERTINERE VIDEATVR. Praeceptum hoc est: comparandas leges esse, ut, cum inter se duae uel tres discrepent leges et seruari non possint ambae, quia discrepant, ea maxime conseruetur quae sit in comparatione utilior, honestior, magis necessaria.

50

Ex RATIOCINATIONE NASCITVR CONTROVERSIA.

Ratiocinatio syllogismus dicitur; controuersia legalis est; habet tractatum, cum ex eo quod scriptum est, id quod scriptum non est, colligitur. Cicero ait: 'cum ex eo quod uspiam sit, ad id quod nusquam est scriptum, uenitur'. Et habet modos suos, quibus comprehendatur, uel simile cum colligimus ex maiore, uel cum consequens. Sed haec in Marcomanno exempla sunt posita; dat exemplum Cicero de eo qui damnatus parricidii in carcere testamentum fecerit. Nulla quidem lex facere testamentum prohibet eum qui damnatus sit parricidii, sed sunt aliae leges quae multa facere prohibent parricidii reum et damnatum; ex quibus colligitur etiam hoc, faciendi testamenti illum non habuisse potestatem. Item multae leges sunt testamentorum faciendorum ex quibus iterum colligitur, hunc faciendi testamenti potestatem non habuisse. Tractatus uero habet et locos argumentorum tales: primum ut scriptum laudemus et confirmemus; deinde conferamus cum eo facto quod colligimus ad scriptum: deinde ut simile esse doceamus; deinde ut, si illud aequum sit, hoc quoque aequum esse iudicemus ; deinde ut dicamus, cur de hoc scriptum sit, cum de alio scriptum non sit, quod quasi manifestum fuerit ex eo, quod scriptum est, etiam id quod scriptum non sit, et idcirco a scriptore legis praetermissum esse uideatur; deinde doceamus in multis legibus multa praeteriri, sed accipi haec, ac si non sint praeterita, ex his scilicet quae scripta sunt. Haec dicit qui utitur collectione. Qui contra pugnat, ante omnia laborare debet ut similitudinem tollat et dicat aliud esse in eo quod scriptum est, aliud in eo quod admissum est, ac propterea esse dissimile et non debere accipi ex eo quod scriptum est id quod non scriptum est, cum sit multa distantia. Dissimilitudinis autem partes hae sunt quae et similitudinis, de quibus in primo libro expositum. Addere praeterea etiam poterit is qui contra collectionem nititur, uti et ipse utatur aliqua collectione; quod si ei contigerit, isdem argumentis utetur quae supra dedimus ei qui utitur collectione. Sin autem non poterit uti, hoc aget, ut ostendat scriptum solum considerari [p. 300 Halm] oportere; periclitari iura omnia, si similitudines accipientur; nihil enim esse paene, quod non alteri simile esse uideatur. Postremo loci communes sunt ab eo qui utitur ratiocinatione: extra scriptum per coniecturam id quod scriptum non est, accipi oportere; deinde neminem posse scriptura complecti uniuersa; illum tantummodo bene scribere legem, qui quaedam contingat ex quibus alia, quae praeterit, intellegi possint. Loci uero communes contra eum qui collectione nititur isti sunt; coniecturam non esse firmum argumentum, sed esse diuinationem; deinde stulti esse scriptoris non omnia quae cauenda sunt in lege conscribere.

HIS, QVI IN EO LOCO SINT, ADIMAT POTESTATEM. Neque so permittat, sed ut quasi permissio esse uideatur, collectio fit ex aliis.

51

DEFINITIO EST, CVM IN SCRIPTO VERBVM ALIQVOD EST POSITVM, CVIVS DE VI QVAERITVR. Subiungit postremam legalem controuersiam, quam definitionem nominauit; quae nullo distat a constitutione rationali nisi quod uerbum in lege positum uel in scriptura aliqua cum definitur quid significet, quid sit, tunc fiet legalis definitio. Supponit exemplum de his qui nauem suam dicunt, quod unus incubuerit gladio, alter remum imperitus gubernandi tenuerit, gubemator in scapham fugerit; hi cum contendant cuius nauis sit, ex lege initium capiunt controuersiae. Quaeritur tamen uerbum, quod in lege positum est, quid sit nauis; deinde quid sit flauem deserere et quid sit in naui remanere. Haec sola discretio est data inter definitionem legalem et constitutionem, id est rationalem statum. Praecepta autem dicendi eadem reseruabimus quae supra sunt posita, ut definiamus et cetera quae praecepit. NVNC EXPOSITIS HIS ARGVMENTATIONIBVS QVAE IN IVDICIALE CAVSARVM GENVS ACCOMMODANTVR, DEINCEPS IN DELIBERATIVVM ET DEMONSTRATIVVM ARGVMENTANDI LOCOS ET PRAECEPTA DABIMVS. Finitis omnibus praeceptis quae dari poterant ad omnes constitutiones et ad omnia genera controuersiarum, quae in legibus sunt dumtaxat in iudiciali genere causarum, transit Tullius ad deliberativam causam et ad demonstrativam, non quo alia praecepta esse possint deliberativae et demonstrativae, quam fuerunt supra in iudiciali genere dumtaxat in constitutionibus. Nam pari modo coniectura, finis et ceterae constitutiones et omnia genera controuersiarum uersantur in deliberatiuo et demonstratiuo, quemadmodum in iudiciali. Vnde non alio modo dicenda sunt in iudiciali et alio in ceteris, sed eadem ubique dicendi praecepta seruabuntur; uerum tamen, quoniam, <quod> in primo libro docuit et hic admonet, fines suos certos habent genera ista controuersiarum, necessario propter fines alia quaedam praecepta et alia quaedam argumenta tradenda sunt, de quibus nunc tractabit. Finem habet iudicialis causa aequitatem, deliberativa finem habet utilitatem, ut Aristoteli placet, ut Ciceroni, utilitatem et honestatem; demonstrativa finem habet honestatem. Ergo propter fines quasi alia argumenta sunt necessaria [p. 301 Halm] ; aliud enim cogit in tractatu praeter constitutionem quamlibet ille qui aequitatem cupit iudicibus persuadere, aliud ille qui ostendere cupit honestatem, aliud qui ostendere uult utilitatem. Vnde ipsius utilitatis et honestatis praecepta danda sunt, quae et deliberativae causae uidentur et demonstrativae propter fines proprios conuenire; et poterat quidem supponere exempla deliberativae per singulas constitutiones, hoc est, ut doceret [incidere] in deliberativa coniecturam, finem et reliquas constitutiones, item in demonstrativa; sed quoniam res aperta est, dicere praeteriit, ne rem satis claram dum apertiorem per exempla uult reddere, obscuriorem exemplorum diuersitate fecisset.

52

RERVM EXPETENDARVM TRIA GENERA SVNT, PAR AVTEM NVMERVS VITANDARVM EX CONTRARIA PARTE. Deliberativae causae et demonstrativae fines esse dixit utile et honestum. Verum est quiddam honestum quod purum solum et per se honestum est, aliud uero honestum quod habet mixtam utilitatem; quod idcirco honestum dicitur, quia semper in copulatis rebus nomen a meliore parte componitur; ut demonstrativam causam cum intellegamus habere laudem et uituperationem, quidam tamen hanc eandem causam a parte meliore, sicuti diximus, laudativam esse dixerunt. Ergo cum honestum nunc per se solum sit, nunc sit aliud quod iunctum est et utilitati, tamen etiam hoc honesti nomine nuncupatur. Sunt igitur tria quae expetuntur; honestum purum, honestum cum utili, et ipsum utile purum ac separatuni. Item tria erunt genera rerum uitandarum; inutile purum, et illud inutile cum turpi, deinde etiam turpe solum. Honestum autem quasi genus est, quod quidem et alio nomine dicitur uirtus; et scientia honestum est, item ueritas; honestum hoc propter se expetitur. Est aliud, quod hac natura et hac ui est, ut propter fructus aliquos expetatur, ut est pecunia. Item est quiddam medium et dignitate et fructu alio expetendum, ut amicitia, gloria et cetera huiusmodi. Sed his tribus expetendis, hoc est honesto, utili et illi tertio quod mixtum est, adiunguntur duo ad tractatum necessaria, necessitudo et adfectio, de quibus postea plenius disputabitur. Atque honestum ipsum, quod propter se expetitur, cum in duas partes, ut diximus, distributum sit, prius tractat de eo ipso quod purum est, nullo utili sociato. Quam diximus esse uirtutem, hanc diuidit in partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Et definit prudentiam eique tres species subiungit, memoriam, intellegentiam, prouidentiam, quae ratione temporum constant. Nam praeteriti temporis est memoria, praesentis intellegentia, futuri prouidentia; has similiter definit. Item definit iustitiam secundam uirtutem; ei subicit partes similiter tres, naturalem iustitiam, consuetudinis iustitiam, legitimam iustitiam; easque similiter definit et dat exempla. Subiungit tertiam uirtutem, quam appellat fortitudinem; hanc definit et ei subicit partes quattuor, magnificentiam fidentiam, patientiam, perseuerantiam, quas item definit, sicuti omnia.

[p. 302 Halm] Quarta postremo subiungitur uirtus, quae temperantia dicitur, et ei partes supposuit tres: continentiam, clementiam, modestiam, quas partes definit ita, ut omnia superiora. Quibus explicitis aperte docuit id solum quod propter se expetitur et quid sit et quale sit. Verum cum honestum hoc intellegamus esse, quod propter se expetitur, non propter aliquod emolumentum, quod ipsum utique uirtus est, quoniam incidebat quaestio, an uirtus, id est honestum, propter se expeteretur (Epicurei enim dicunt uirtutem expeti ipsam propter uoluptatem), huius quaestionis cum latior uideretur esse tractatus, distulit et negauit ad hoc institutum debere sociari, ubi tantum praecepta traduntur, non rerum disputatio continetur. Nam primo in genere quae sunt, honesta appellantur: uirtus, scientia, ueritas, quae nullam ob utilitatem, sed propter se expetuntur.

53

VERITAS EST, PER QVAM EA, QVAE SVNT AVT FVERVNT AVT FVTVRA SVNT, DICVNTVR. Hucusque naturam et iustitiam cumque his quae naturaliter iusta sunt, explicauit; nunc ea docebit cum partibus suis, quae per consuetudinem iusta sunt. Iustitiam enim esse triplicem uoluit, naturalem, consuetudinis, id est morum, legum.

54

LEGE IVS EST, QVOD IN EO SCRIPTO, QVOD POPVLO EXPOSITVM EST. Hucusque iustitiam consuetudinis [dixit], nunc incipit legum.

FIDENTIA EST, PER QVAM MAGNIS ET HONESTIS IN REBVS. In honestis actibus fidentia est, ceterum in maus confidentia. Nam MVLTVM IPSE ANIMVS IN SE FIDVCIAE CERTA CVM SPE CONLOCAVIT, ut est illud: "Turne, sui merito si qua est fiducia forti". NEQVE AD HOC NOSTRVM INSTITVTVM PERTINET. Epicurei enim et ipsam uirtutem dicunt propter se non expeti, sed propter uoluptatem, quae sectae Epicureorum est. Hoc utique reuincendum, sed quia longioris tractatus est et alterius operis [rhetorica enim nunc exponitur], ideo et hic dicere praetermisit. PROPTER SE AVTEM VITANDA SVNT. Docuit honestatem sequendam, subiungit uitandam turpitudinem; sed turpitudo in his est quae contraria sunt uirtutibus. Fidentia, ut supra posuit, uirtus est; huic contraria est diffidentia; et audacia uitanda, parique modo inter uirtutes et contraria media inueniuntur quae licet uicina sint uirtutibus, tamen uitanda sunt, ut uitantur ipsa contraria. Haec autem, quae uicina sunt, nunc ita sunt ut certum nomen teneant, nunc ita, ut uocabulum non habeant. Fidentiam diximus esse uirtutem, diffidentiam uitium; at id quod fidentiae uicinum est, habet nomen, quod appellatur audacia. Item religio uirtus est, inreligiositas uitium; atque religioni uicina, uitium tamen, superstitio nominatur, quae etiam ipsa est uitanda. Sed haec, ut dixi, media uel uicina habent nomina: nam sunt aliqua, quae non [p. 303 Halm] habent, ut iustitia cum uirtus sit, iniustitia uitium, punire hostes etiam uictos uicinum iniustitiae est; tamen quia parcendum uictis est, uitium est aliquando, cui rei non est uocabulum, ut asperitas aut crudelitas [superstitio, audacia].

55

SVNT IGITVR MVLTA, QVAE NOS CVM DIGNITATE, TVM FRVCTV svo DVCVNT. Docuit quae propter se expetenda sunt; itemque propter se uitanda, quae honesta pura nominauit; nunc docet illa quae mixta sunt et habent partem honestatis, partem uero utilitatis, quae tamen etiam ipsa honestatis nomine appellauit; sunt autem gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Haec definiuit, in quo simili modo amicitiam docet esse honestatem quidem mentis, sed cum aliqua utilitate sociatam; loquitur enim de amicitia ciuili, quae utilitate non caret. Deinde partes eius amicitiae enarrat et causas; postremo adiungit illud tertium, uti separatam utilitatem e suis partibus doceat, cum illa ipsa commoditas honestate carens perspicitur uel in re publica uel in singulis ciuibus. Haec autem in re publica nunc ad uires pertinet ciuitatis, nunc ad ornamentum; quae ipsa tamen in utroque utilitas nominatur. Sed uires nomine appellat incolumitatis; ornamentum potentiam esse dicit, ut sint partes utilitatis duae, incolumitas et potentia. Post haec tractat, quod Graeci appellant δυνατόν , Latini 'quod fieri possit aut non possit'; in quo etiam illud docet quod his uicinum est, 'et quid facile fieri possit'. Prope enim fieri non posse creditur, quod cum magna difficultate conficitur. Haec sunt de tribus, hoc est de honesto puro sine utilitate, dein de mixto cum utilitate, tertio de sola utilitate.

56

VTILITAS AVTEM AVT IN NOSTRIS REBVS AVT IN CORPORE POSITA EST. Hucusque de honesto cum utili, nunc de sola utilitate disseritur. QVONIAM ERGO DE HONESTATE ET DE VTILITATE DIXIMVS, RESTAT, VT DE NECESSITVDINE ET ADFECTIONE PERSCRIBAMVS. Honestati et utilitati supra positae atque tractatae duas res necessario dixerat adtributas, necessitudinem et adfectionem; de his nunc praecipit ac necessitudinem illam docet esse quae neque mutari neque ab exitu suo flecti possit, an adfectionem uero quae ex tempore aut negotiorum euentu aut hominum administratione saepe mutatur, ut res non tales sint quales esse consuerunt. Ac necessitudinem, quae prima est, in duo diuidit, ut nunc necessitas sit, quae aliter exitus suos habere non possit, sed sua cogat effecta sine ulla exceptione; dicit esse alteram necessitatem, ubi fieri aliter possit cum aliquid admittitur. Postremum causae genus [p. 304 Halm] demonstratiuum est, quod adiungit. Dat praecepta quibus laudes uituperationesque tractelltur, id est quibus locis. Ac primum dicit eosdem locos esse laudi et uituperationi, quos in primo libro t et illud iudicialis causae, hoc est omnia adtributa personae. Partitur tamen breuiter laudes et uituperationes per animi res et corporis et extrinsecus: animi uirtutes artes, scientiae, uel contra uitia; corporis totius uel in partibus, pulchritudo, ualetudo, integritas et cetera huiusmodi, extrinsecus sunt patria, parentes, cognati, amici, magistratus, diuitiae et cetera huiusmodi. Postremum praeceptum dat in laude et uituperatione: non tam nos considerare debere quid corporis sit, quid sit extrinsecus, quam quid sit in animo. Omnia enim uel laudanda uel uituperanda non rebus externis, non rebus corporis, sed animo metiuntur.

57

SIN ALIQVAE RES ACCIDENT DIFFICILES. De possibilitate dicit.

QVASDAM SIMPLICES. Vt aliter omnino fieri non possint. KASILINENSES SESE DEDERE HANNIBALI. Nisi uellnt se fame perire. Ergo hic exceptio: Kasilinum uenire in Hannibalis potestatem. Hic aliter omnino fieri non potest. TVNC ADIVNCTO. Vbi exceptio.

NISI PROPTER ALIQVAM CAVSAM. Ita non est necessitas in ciuili quaestione illa, quae sine condicione est. PARITER AVTEM EX HIS MVLTAS ESSE RES. Id est necessitudines.

NAM OMNI TEMPORE ID PERTINEBIT. Id est exceptio ipsa.

58

AC SVMMA QVIDEM NECESSITAS VIDETVR ESSE HONESTATIS. Duo sunt quidem, honestum et utile, sed utili cum duo subiaceant, commoditas et incolumitas, quasi tria effecta sunt; uerum honestas praeponenda, secundo loco habenda incolumitas, tertio commoditas.

PROINDE VT QVAEQVE RES SIT. Aut honestatis aut incolumitatis.

AT NON EO CONSILIO QVO ARISTIPPVS. Vt sociorum cadauera tempestatibus liberaret.

59

LAVDES AVTEM ET VITVPERATIONES. Demonstrativa, quae supererat, sola tractatur per honestatem; quae demonstrativa partes habet duas, laudem et uituperationem.

Vtrumque tamen ex attributis personae tractatur.


no previous next