Antonius Musa

De herba uettonica liber

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Praefatio

Antonius Musa M. Agrippae salutem.

[1] Caesari Augusto, praestantissimo omnium mortalium, sed et iudicibus ipsius proximum esse auxilium quodque artis meae carissimum Caesaris iudicio. Quo praesens semper esse tecum possim, hunc commentarium artis meae ad te peruenire uolo munusculum. Ipse itaque †mereri ante† habebis, M. Agrippa, opus hoc, curae meae experimentum, ex omnium medicorum summorum disciplinis et ex usu ordinatum meo, uelut praesentem semper habeas Musam tuum. Cum proposuerim mihi medicamina dicere, piaculi genus existimaui transire effectus herbae uettonicae, cuius salubritates habent corporibus †alias res†, ut conueniant in omnia. Tamen ante potestates eius dicenda sunt (neque enim remedia eius tantum aspici maius est), quod sine offensa stomachi prosit, non gustus asperos offerat et aegrotantibus remedia tormenta sint: Mediocri quadam lenitate parata nec dulcedinis fastidium nec acrimoniae offensam praestat; itaque potest effectus sanitatis eleganter, non ut aloe uel absintium, quorum non est tanti sentire auxilium, quam ut amaritudinem sentias. Vettonica tantum potest, ut eam laborantes non tantum sine labore sumant, sed etiam libenter. Odore est tam amabilis, ut ignorantem cogat suspicari herbam utilem corpori. Haec tantum potest effectus uettonica, ut etiam numero VII et XL morbos remediet, licet fieri potest, ut omnibus uitiis prodesse possit. Maxime mulierum ad salutem est. Proponendum putaui qualibus salubritatibus [...] in subiectis exsequar. Hanc et pauci nouerunt medici, et si qui adfines sunt, non totis perspexerunt uiribus. Sciunt fortasse utilem, sed quibus modis ignorant; quod proinde est ac si organa idraulica habeant, quibus uti nesciant. Haec proloqui non esse necessarium putaui, tantum profectus herbae uettonicae noscerentur. Hanc autem suo tempore colliges, id est mense Augusto, cum ceterae herbae maturescere incipiunt, cum semine et radicibus, sine ferro, eamque excussam, ne terra ei inhaereat, in umbra arefacies atque ita teres cum radicibus suis cribro aromatico; mollissime in puluerem redacta cum uolueris uti, sic uteris.

I Ad capitis fracturam.

[1] Herba uettonica contusa et super capitis ictum inposita uulnus mira celeritate glutinatum sanabit; eo quidem efficacius, si tertio quoque die refectam, id est recentiorem, frequentius inposueris, donec sanet. Eius potestas tantum habere fertur utilitatem, ut ossa quoque fracta ui sua extrahat.

II Ad oculorum uitia uel dolores.

[1] Vettonicae herbae radices ex aqua ad tertias coquito, et ex ea aqua oculos foueto; ipsius autem folia trita supra frontem et in oculos inponito.

III Ad aurium uitia uel dolores.

[1] Herbae uettonicae recentis folia uel per se aut in aqua madefacta perterito sucumque eorum excipito, deinde adiecta rosa liquida tepefacito et in aure stillato lanaque spissato, mire proficere creditur.

IV Ad caliginem oculorum.

[1] Vettonicae dragmam I, aquae calidae ciatos IV, ieiunus bibat, deducit ad inferiorem partem eum sanguinem, qui caliginem oculorum facit.

V Ad lacrimosos oculos.

[1] Vettonicam manducet, aciem oculorum clariorem facit.

VI Ad sanguinem de naribus nimium profluentem.

[1] Herba uettonica contrita, paululum salis adicito, digitis duobus, pollice et medio, quantum tolli potest sublata, rotundulam facis et naribus inseris.

VII Ad dentium uitia.

[1] Herba uettonica ex uino ueteri aut aceto ad tertias decocta, gargariza, dolorem dentium discutiet.

VIII Ad uomitus et suspiriosos et toracis dolorem.

[1] Herbae uettonicae dragma I S ex aqua tepida ciatis II, bibendum si dederis; idem suspiriosis prodesse creditur.

IX Ad tisicos et qui purulentum eiciunt.

[1] Vettonicae herbae dragmas III dato cum melle cocleario et gluttiat ieiunus.

X Ad stomachi dolorem.

[1] Vettonicae dragmas III dato manducare per triduo uel in aqua frigida ciatis IV, bibat.

XI Ad iocineris dolorem.

[1] Vettonicae dragmas III, aquae calidae ciatos IV, da ut bibat per triduo.

XII Ad lienosos id est spleneticos.

[1] Vettonica herba ex uino decocta et potui data lienosis prodesse experti adfirmant.

XIII Ad renum dolorem.

[1] Vettonicae dragmas II ex mulso ciatis II, dum biberit, sanus erit.

XIV Ad lateris dolorem.

[1] Vettonicae dragmas II ex mulso ciatis II, dum biberit, sanus erit.

XV Ad lumborum dolorem.

[1] Vettonicae dragmas III ex uino Amineo ciatis III, piperis grana XVII, contritum et calefactum bibat.

XVI Ad uentris dolorem.

[1] Herbae uettonicae dragma I in aqua calida ciatis II, bibendum da. His autem dumtaxat haec apta erit conpositio, quorum non ex cruditate intestina torquentur.

XVII Ad alueum concitandum.

[1] Vettonicae dragmas IV, idromelitos ciatos IX, bibendum dato, uentrem mox mouet.

XVIII Ad colum.

[1] Vettonica cum uino austeri aeque proficit.

XIX Ad tussim.

[1] Herbae uettonicae uncias II cum melle accipiat per dies IX.

XX Ad cotidianas.

[1] Herbae uettonicae dragmas II, arnoglossae dragmam I ex aqua calida ciatis IV dato, bibat sub accessione.

XXI Ad tertianas.

[1] Vettonicae et pulei dragmas singulas, aquae calidae ciatos X, sub ipsa accessione dato, bibat, sanabitur.

XXII Ad quartanas.

[1] Herbae uettonicae dragmas III, mellis Attici unciam I, aquae calidae ciatos III, in unum miscebis et ante accessionem dato, bibat, mire sanabitur.

XXIII Ad uesicae dolorem.

[1] Vettonicae dragmas IV, apii radices dragmas III; decoque apii radices in sextario aquae ad medias; cum decoctum fuerit, uettonicam in se permiscebis, dabis bibere, dolorem in perpetuo sanat.

XXIV Ad cauculosos.

[1] Vettonicae dragmas III ex aceto scillitico et mellis unciam I et aquae calidae ciatos IX, bibat.

XXV Ad idropicos.

[1] Vettonicae dragmam I ex aqua calida ciato I, da, triduo bibat.

XXVI Ad mulieres, quae a partu laborant et febricitant.

[1] Vettonicae dragmas II, aquae calidae ciatos IV; si sine febre fuerit, ex mulso ciatis II dabis bibere.

XXVII Ad paralisin.

[1] Vettonica trita et inposita neruos etiam praecisos glutinare et persanare creditur.

XXVIII Ad horrores.

[1] Vettonicae dragmas II, aquae calidae ciatos II, ex uino austeri ciatis II sub accessione dato bibere.

XXIX Ad mulieres locosas, quibus loca frigore uexantur.

[1] Vettonicae dragmas III ex aqua calida ciatis III ieiunae da, bibat per triduo.

XXX Ad sanguinem qui per os eiciunt et purulentum.

[1] Vettonicae dragmas III et lactis recentis caprini ciatos III, bibat triduo continenti.

XXXI Ne ebrius fiat.

[1] Vettonicam prius sumat.

XXXII Euersis de uehiculo.

[1] Vettonicae dragmas III ex uino ueteri ciatos II, calefactum bibat.

XXXIII Ictericis id est morbo regio qui sunt auriginosi.

[1] Herbam uettonicam ex uino ciatis III frequenter sumptam proficere esperti sumus.

XXXIV Ad carbunculum.

[1] Vettonicae dragmam I, aquae calidae ciatos II, bibat. Idem: Vettonicam cum axungia tritam plagae inponat.

XXXV Qui perfricationibus laborant.

[1] Vettonicae unciam I ex uino ciatis III, bibat per triduo.

XXXVI Lassis de uia.

[1] Vettonicae dragmam I ex oximelli ciatis III, potui dato.

XXXVII Cibi fastidiosis ex aegritudine.

[1] Vettonicae dragmas II ex aqua mulsa ciatis III bibat.

XXXVIII Vt facile concoquat.

[1] Vettonicae dragmas III, mellis unciam I, coquito mel, donec indurescat, ex aqua calida ciatis II bibat.

XXXIX Ad eos, qui cibum continere non possunt et reiciunt.

[1] Vettonicae dragmas IV, mellis decocti unciam I, pastillos ex eo facito IV, ex his pastillum I gluttiat et aquae calidae ciatos II bibat.

XL Ad ueretri tumorem uel dolorem.

[1] Vettonica ex uino trita tumores foueto ipsamque tritam opponito, potenter facit.

XLI Ad uenenum qui sumpserit.

[1] Vettonicae dragmas III ex uino ciatis IV, statim dato, bibat, reiciet uenenum.

XLII Ad serpentium morsus.

[1] Vettonicae dragmas III, in uini eminis III dilutum, potui datum, omnium serpentium morsus sanat.

XLIII Idem ad serpentium morsus.

[1] Vettonicae dragmas VI, uini nigri ciatos III, tritum inlinito super uulnus.

XLIV Ad canis rabidi morsum.

[1] Vettonica contusa morsui inponitur.

XLV Ad fistulas.

[1] Vettonica contrita, turundulas facito et paululum salis inserito, obligat et expurgat.

XLVI Ad lumborum et coxarum dolorem.

[1] Vettonicae dragmas II, ex mulso potui datura, febricitanti ex aqua calida, lumborum dolores sanare creditur.

XLVII Ad podagram.

[1] Vettonica decocta ad tertias, aqua potui data, ipsamque tritam et inpositam mire dolorem lenire experti adfirmant.

Nomina herbae

[1] A Graecis dicitur prionitis, alii cestron, alii †cirone†, alii †adanton†, alii Indicem, alii †cosmicem†, alii psicrotrofos, alii Tias riza, alii terofonion, alii teriofonon, alii †pandonia†, alii sideritis, alii diprionion, profetae hiera corine, Galli uettonicam, Itali serratulam uel uettonicam, cuius uirtutes infra scriptae sunt.

Praecatio huius.

[1] Herba uettonica, quae prima inuenta es ab Aesculapio uel a Cirone centauro, his precibus adesto! Te peto, magna herbarum, per hunc qui te iussit creari et remediis plurimis adesse, bis numero quadraginta septem adesse digneris! Hoc incantas, sed mundus ante solis ortum, et sic colligis mense Augusto.