Notitia urbis Constantinopolitanae

digilibLT 2018
Informazioni editoriali

Praefatio.

Saepe litteris dediti, quos pro ingenii facultate latentium rerum cura sollicitat, nunc peregrina gentium nunc secreta terrarum curiosius animo peragrante metiuntur, ne quid ad familiaris scientiae detrimentum relinquatur ignotum, inertiae esse ducentes, si lateat homines quod in orbe consistit humano. Illis igitur terrena passibus, freta stadiis, caelestia coniectura captantibus, brutum et desidem iudicavi, cum totius absit mundi cura, urbis etiam Constantinopolitanae, in qua vivendi palaestra est, latere notitiam; quam supra conditoris laudem THEODOSII invicti principis, in navam faciem vetustate detersa, ita virtus et cura decoravit, ut eius perfectioni, quamvis sit quispiam diligens, nihil possit adiungere. Vniversis igitur eius partibus diligenter inspectis, corporum quoque eidem inservientium recensito numero, fidem rerum omnium notitia circumscribente signavi, ut admirantis intentio singulis edocta monumetis, amplitudine quoque tantae felicitatis attonita fateatur, huic urbi nec laudem sufficere nec amorem.

Regio prima.

Prima regio longa, situ plana, in angustum <producitur> a palatii inferiore parte contra theatrum maius euntibus, dextro latere declivis in mare descendit, regiis nobiliumque domiciliis clara.

Continet in se: idem palatium magnum, lusorium, palatium Placidianum, domum Placidiae Augustae, domum nobilissimae Marinae, thermas Arcadianas.

Vicos sive angiportus viginti novem, domos centum decem et octo, porticus perpetuas duas, balneas privatas quindecim, pistrina publica quattuor, pistrina privata quindecim, gradus IIII.

Curatorem unum, qui totius regionis sollicitudinem gerat. Vernaculum unum velut servum in omnibus et internuntium regionis. Collegiatos viginti quinque, qui e diversis corporibus ordinati incendiorum solent casibus subvenire. Vicomagistros quinque, quibus per noctem tuendae urbis cura mandata est.

Regio secunda.

Secunda regio ab initio theatri minoris post aequlitatem sui latenter molli sublevata clivo mox ad mare praecipitiis abrupta descendit.

Continet in se: ecclesiam magnam, ecclesiam antiquam, senatum, tribunal purpureis gradibus exstructum, thermas Zeuxippi, theatrum, amphitheatrum.

Vicos sive angiportus triginta quattuor, domos nonaginta et octo, porticus magnas quattuor, balneas privatas tredecim, pistrina privata quattuor, gradus IIII.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos triginta quinque, vicomagistros quinque.

Regio tertia.

Tertia regio plana quidem in superiore parte, utpote in ea circi spatio largius explicato, sed ab eius extrema parte nimis prono clivo mare usque descendit.

Continet in se eundem circum maximum, domum Pulcheriae Augustae, portum novum, porticum semirotundam quae ex similitudine fabricae sigma Graeco vocabulo nuncupatur, tribunal fori Constantini.

Vicos septem, domos nonaginta quattuor, porticus magnas quinque, balneas privatas undecim, pistrina privata novem . . . . . .

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos viginti et unum, vicomagistros quinque.

Regio IIII.

Regio quarta a miliario aureo, collibus dextra laevaque surgentibus, ad planitiem usque valle ducente perducitur.

Continet in se: idem miliarium aureum, Augusteum, basilicam, nymphaeum, porticum Phanionis, Liburnam marmoream navalis victoriae monumentum, ecclesiam sive martyrium sancti Menae, stadium, scalam Timasi.

Vicos XXXV, domos trecentas septuaginta quinque, porticus magnas quattuor, balneas privatas septem, pistrina privata quinque, gradus septem.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos XL, vicomagistros quinque.

Regio V.

Regionis quintae non modica pars in obliquioribus posita locis planitie excipiente producitur; in qua necessaria civitatis aedificia continentur.

Continet in se: thermas Honorianas, cisternam Theodosianam, prytaneum, thermas Eudocianas; strategium in quo est forum Theodosiacum et obeliscus Thebaeus quadrus; horrea olearia, Nymphaeum, horrea Troadensia, horrea Valentiaca, horrea Costantiaca, portum prosphorianum, scalam Chalcedonensem.

Vicos viginti tres, domos centum octaginta quattuor, porticus magnas VII, balneas privatas undecim, pistrina publica septem, pistrina privata duo, gradus novem, macellos duos.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos quadraginta, vico magistros quinque.

Regio VI.

Regio sexta, brevi peracta planitie, reliqua in devexo consistit; a foro namque Constatini scalam usque sive traiectum Sycenum porrigitur spatiis suis.

Continet in se: columnam purpuream Constantini, senatum eiusdem loci, neorium, portum, scalam Sycenam.

Vicos vigenti duos, domos quadringentas octoginta quattuor, porticum magnam unam, balneas privatas novem, pistrinum publicum unum, pistrina privata decem et septem, gradus decem et septem.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos quadraginta novem, vicomagistros quinque.

Regio septima.

Regio septima in conparatione superioris planior, quamvis et ipsa circa lateris sui extremitatem habeatur in mare declivior. Haec a parte dextera columnae Constantini usque ad forum Theodosii continuis extensa porticibus et de latere aliis quoque pari ratione porrectis, usque ad mare velut se ipsam inclinat et ita deducitur.

Habet autem in se: ecclesias tres, hoc est Irenen, Anastasiam, et sancti Pauli; columnam Theodosii intrinsecus usque ad summitatem gradibus perviam; equites magnos duos, partem eiusdem fori <Theodosiani>, thermas Carosianas.

Vicos octoginta quinque, domos septingentas undecim, porticus magnas sex, balneas privatas XI, pistrina privata XII, gradus XVI.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos octoginta, vicomagistros quinque.

Regio VIII.

Octava regio ex parte tauri, nulla maris vicinitate contermina; angustior magis quam lata spatia sua in longitudinem producta conpensat.

Continet in se: partem fori Constantini, porticum sinistram taurum usque, basilicam Theodosianam, Capitolium.

Vicos viginti unum, domos centum octo, porticus maiores quinque, balneas privatas decem, pistrina privata quinque, gradus V, macellos duos.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos XVII, vicomagistros quinque.

Regio nona.

Regio nona prona omnis et in notum deflexa extensi maris litoribus terminatur.

Continet in se: ecclesias duas Caenopolim et Homonoeam, horrea Alexandrina, domum nobilissimae Arcadiae, thermas Anastasianas, horreum Theodosianum.

Vicos XVI, domos centum sedecim, porticus maiores duas, balneas privatas XV, pistrina privata XV, pistrina publica IIII, gradus IIII.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos triginta octo, vicomagistros quinque.

Regio decima.

Regio decima in aliud civitatis latus <versa> a nona regione platea magna velut fluvio interveniente dividitur. Est vero tractu planior nec usquam praeter maritima loca inaequalis, longitudini eius latitudine non cedente.

Continet in se: ecclesiam sive martyrium sancti Acacii, thermas Constantinianas, domum Augustae Placidiae, domum Augustae Eudociae, domum noblissimae Arcadiae, nymphaeum maius.

Vicos viginti, domos sexcentas triginta sex, porticus maiores sex, balneas privatas <XXII>, pistrina publica duo, pistrina privata sedecim, gradus XII.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos nonaginta, vicomagistros quinque.

Regio undecima.

Regio undecima, spatio diffusa liberiore, nulla parte mari sociatur; est vero eius extensio tam plana, quam etiam collibus inaequalis.

Continet in se: martyrium Apostolorum, palatium Flaccillianum, domum Augustae Pulcheriae, bovem aereum, cisternam Arcadiacam, cisternam Modestiacam.

Vicos VIII, domos quingentas tres, porticus maiores quattuor, balneas privatas quattuordecim, pistrinum publicum unum, pistrina privata tria, gradus septem.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos triginta septem, vicomagistros quinque.

Regio duodecima.

Regio duodecima portam a civitate petentibus in longum plana omnis constitit, sed latere sinistro mollioribus clivis deducta maris confinio terminatur; quam moenium sublimior decorat ornatus.

Continet in se: portam auream, porticus Troadenses, forum Theodosiacum, columnam itidem intra se gradibus perviam, monetam, portum Theodosiacum.

Vicos undecim, domos trecentas sexaginta tres, porticus maiores tres, balneas privatas quinque, pistrina privatas quinque, gradus VIII.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos decem et septem, vicomagistros quinque.

Regio tertia decima.

Tertia decima regio Sycena est, quae sinu maris angusto divisa societatem urbis navigiis frequentibus promeretur; tota lateri montis adfixa praeter unius plateae tractum, quam subiacentium eidem monti litorum tantum praestat aequalitas.

Continet in se: ecclesiam, thermas Honorianas, forum Honorianum, theatrum, navalia.

. . . . ., domos quadringentas triginta unam, porticum maiorem unam, balneas privatas quinque, pistrinum publicum unum, pistrina privata quattuor, gradus VIII.

Curatorem unum, vernaculum unum, collegiatos XXXIIII, vicomagistros quinque.

Regio XIIII.

Regio sane licet in urbis quarta decima numeretur parte, tamen quia spatio interiecto divisa est, muro proprio vallata alterius quodammodo speciem civitatis ostendit. Est vero progressis a porta modicum situ planum, dextro autem latere in clivum surgente usque ad medium fere plateae spatium nimis pronum; unde mare usque mediocris haec, quae civitatis continet partem, explicatur aequalitas.

Continet in se: ecclesiam, palatium, nymphaeum, thermas, theatrum, lusorium, pontem sublicium sive ligneum.

Vicos undecim, domos centum sexaginta septem, porticus maiores duas, balneas privatas quinque, pistrinum publicum unum, gradus quinque.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Collectio civitatis.

Cognita urbe per partes, fas est etiam situm conclusae iam universitatis aperire, ut magnificentiae unicum decus non solum videatur opere et manu confectum, sed etiam conspirantibus elementis naturae felicitate munitum. Providentia ergo divina tot futurorum hominum domiciliis consulente, longo tractu in promunturii qualitatem spatiosior terra, faucinus Pontici maris apposita, sinuosis portuosa lateribus, angustior latitudine, circumflui maris tutela vallatur; hoc quoque spatium, quod solum apertum maris circulus derelinquit, duplici muro acies turrium extensa custodit. Intra quas saepta civitas continet in se omnia singillatim memorata, quae nunc ad firmioris memoriae qualitatem summatim collecta referemus.

Habet ergo urbs Constatinopolitana: palatia quinque, ecclesias quattuordecim, domos divinas Augustarum sex, domos nobilissimas tres, thermas octo, basilicas duas, fora quattuor, senatus duos, horrea quinque, theatra duo, lusoria II, portus quattuor, circum unum, cisternas quattuor, nymphaea IIII.

Vicos trecentos viginti duos, domos quattuor milia trecentas octoginta octo, porticus quinquaginta duas, balneas privatas centum quinquaginta tres, pistrina publica viginti, pistrina privata centum viginti, gradus centum decem et septem, macellos quinque.

Curatores tredecim, vernaculos quattuordecim, collegiatos quingentos sexaginta, vicomagistros sexaginta quinque.

Columnam purpuream. Columnas intra se pervias duas. Colossum unum. Tetrapylum aureum unum. Augusteum. Capitolium. Monetam. Scalas maritimas tres.

Habet sane longitudo urbis a porta aurea usque ad litus maris directa linea pedum quattuordecim milia septuaginta quinque, latitudo autem pedum sex milia centum quinquaginta.