no previous next

Iulius Obsequens

Prodigiorum Liber

digilibLT 2013
Informazioni editoriali

IVLII OBSEQVENTIS
PRODIGIORVM LIBER

I L. SCIPIONE C. LAELIO COSS.

Iunonis Lucinae templum fulmine ictum ita, ut fastigium valvaeque deformarentur. In finitimis pleraque de caelo tacta. Nursiae sereno nimbi orti et homines duo exanimati. Tusculi terra pluit. Mula Reate peperit. Supplicatio per decem pueros patrimos <et> matrimos totidemque virgines habita.

II M. MESSALA C. LIVIO COSS.

Luce inter horam tertiam et quartam tenebrae ortae. In Aventino lapidum pluviae novemdiali expiatae. In Hispania prospere militatum.

<III SP. POSTVMIO Q. MARCIO COSS.>

Sacrum novemdiale factum, quod in Piceno lapidibus pluit ignesque caelestes multifariam orti levi afflatu complurium vestimenta adusserunt. Aedes Iovis in Capitolio fulmine icta. In Vmbria semimas duodecim ferme annorum inventus aruspicumque iussu necatus. Galli, qui Alpes transierunt in Italiam, sine proelio eiecti.

IV M. CLAVDIO QVINTO FABIO LABEONE COSS.

In area Vulcani per biduum, in area Concordiae totidem diebus sanguinem pluit. In Sicilia insula nova mari nata. Hannibal in Bithynia veneno periit. Celtiberi subacti.

V L. AEMILIO PAVLO CN. BAEBIO TAMPHILO COSS.

Procellosa tempestas strage in urbe facta signa aenea in Capitolio deiecit, signa in circo maximo cum columnis evertit, fastigia templorum aliquot a culmine abrupta dissipavit. Mulus tripes Reate natus. Aedes Apollinis Caietae fulmine icta.

<VI P. LENTVLO M. BAEBIO COSS.>

In area Vulcani et Concordiae sanguinem pluit. Hastae Martis motae. Lanuvii simulacrum Iunonis Sospitae lacrimavit. Pestilentiae Libitina non suffecit. Ex Sibyllinis supplicatum cum sex mensibus non pluisset. Ligures proelio victi deletique.

VII QVINTO FVLVIO L. MANLIO COSS.

Nimbis continuis in Capitolio signa aliquot deiecta. Fulmine Romae et circa plurima decussa. In lectisternio [Iovis] terrae motu deorum capita se converterunt; lanx cum integumentis quae Iovi erant apposita decidit de mensa, oleas mures praeroserunt.

VIII M. IVNIO A. MANLIO COSS.

Incendio circa forum cum plurima essent deusta, aedes Veneris sine ullo vestigio cremata. Vestae penetralis ignis extinctus: virgo iussu M. Aemilii pontificis maximi flagro caesa negavit ulterius interiturum. Supplicationibus habitis in Hispania et Histria bella prospere administrata.

VIIIa GAIO CLAVDIO <TI. SEMPRONIO COSS.>

<...>

<IX CN. CORNELIO> Q. PETILLIO COSS.

Cum immolassent victimas consules, iecur extabuit. Cornelius ex monte Albano rediens membris captus ad aquas Cumanas mortuus. Petillius contra Ligures dimicans occisus est.

X M. LEPIDO P. MVCIO COSS.

Gravi pestilentia hominum boumque cadavera non sufficiente Libitina cum iacerent, vulturius non apparuit. Celtiberi deleti.

XI Q. AELIO PAETO M. IVNIO COSS.

Romae aliquot loca sacra profanaque <de> caelo tacta. Anagniae terra pluit. Lanuvi fax ardens in caelo visa. Calatiae in agro publico per triduum et duas noctes sanguis manavit. Rex Illyrici Gentius et Macedoniae Perseus devicti.

XII M. MARCELLO C. SVLPICIO COSS.

In Campania multis locis terra pluit. In Praenestino cruenti ceciderunt imbres. Veienti lana ex arboribus nata. Terracinae in aede Minervae mulieres tres, quae operatae sedebant, exanimatae. Ad lucum Libitinae in statua equestri aenea ex ore et pede <equi> aqua manavit diu. Galli Ligures deleti.

Comitia cum ambitiosissime fierent et ob hoc senatus in Capitolio haberetur, milvus volans mustelam raptam de cella Iovis in medio consessu patrum misit. Sub idem tempus aedes Salutis de caelo tacta, in colle Quirinali sanguis terra manavit. Lanuvii fax in caelo nocte conspecta. Fulmine pleraque discussa Cassini et sol per aliquot horas noctis visus. Teani Sidicini puer cum quattuor manibus et totidem pedibus natus. Vrbe <lu>strata pax domi forisque fuit.

XIII CN. OCTAVIO T. MANLIO COSS.

Pestilentia fameque ita laboratum, ut ex Sibyllinis populus circa compita sacellaque operaturus sederit. In aede Penatium valvae nocte sua sponte adapertae, et lupi Esquiliis et in colle Quirinali meridie apparuerunt exagitatique fuerunt. Vrbe lustrata nihil triste accidit.

XIV TI. GRACCHO M’. IVVENTIO COSS.

Capuae nocte sol visus. In agro Stellati fulgure vervecum de grege pars exanimata. Terracinae pueri trigemini nati. Formiis duo soles interdiu visi, caelum arsit. Consae homo ex speculo acie orta combustus. Gabiis lacte pluit. Fulmine pleraque decussa in Palatio. In templum Victoriae cygnus inlapsus per manus capientium effugit. Priverni puella sine manu nata. In Cephallenia tuba in caelo cantare visa. Terra pluit. Procellosa tempestate tecta diruta stragesque agrorum facta. Crebro fulminavit. Nocte species solis Pisauri adfulsit. Caere porcus humanis manibus et pedibus natus, et pueri quadrupedes et quadrumanes nati. Ad forum Aesi bovem flamma ex ipsius ore nata non laesit.

XV P. SCIPIONE NASI<CA> C. MARCIO COSS.

Anagniae caelum nocte arsit. Fulmine pleraque decussa. Frusinone bos locutus. Reate mulus tripes natus. Cn. Octavius, legatus in Syria, per Lysiam, tutorem Antiochi pueri, in gymnasio occisus.

XVI L. LENTVLO C. MARCIO COSS.

Procellosa tempestate in Capitolio aedes Iovis et circa <omnia> quassata. Pontis † maximi tectum cum columnis in Tiberim deiectum. In circo Flaminio porticus inter aedem Iunonis Reginae et Fortunae tacta, et circa aedificia pleraque dissipata. Taurus ad immolationem cum duceretur ob haec ipsa, corruit. Dalmatae Scordis<ci> superati.

XVII Q. OPIMIO L. POSTVMIO COSS.

In Provinciam proficiscens Postumius consul cum immolaret, in plurimis victimis caput in iocinere non invenit; profectusque post diem septimum aeger Romam relatus expiravit. Consae arma in caelo volare visa. Fulmine pleraque decussa. A Gallis et a Lusitanis Romani per arma graviter vexati.

XVIII M. CLAVDIO MARCELLO LVCIO VALERIO FLACCO COSS.

Turbinis vi in campo columna ante aedem Iovis decussa cum signo aurato; cumque aruspices respondissent magistratuum et sacerdotum interitum fore, omnes magistratus se protinus abdicaverunt. <Novemdiale sacrum fuit,> quod Ariciae lapidibus pluerat; item supplicatio habita, quod Romae multis locis species toga<to>rum visae adpropinquantium oculos eludebant. In Lusitania varie, in Gallia prospere pugnatum.

XIX SPVRIO POSTVMIO LVCIO PISONE COSS.

Vasto incendio Romae cum regia quoque ureretur, sacrarium et ex duabus altera laurus ex mediis ignibus inviolatae steterunt. Pseudophilippus devictus.

XX P. AFRICANO C. LIVIO COSS.

Amiterni puer tribus pedibus, una manu natus. Romae et circa fulmine pleraque icta. Caere sanguinis rivi <e> terra fluxerunt et nocte caelum [ac terra] ardere visum. Frusinone aurum sacrum mures adroserunt. Lanuvii inter horam tertiam et quintam duo discolores circuli solem cinxerunt rubente alter, alter candida linea. Stella arsit per dies <duos et> triginta; cum Carthago obsideretur, in captivos Romanorum per Hasdrubalem barbaro more saevitum, mox Carthago per Aemilianum diruta.

XXI APPIO CLAVDIO Q. METELLO COSS.

[Amiterni puer tribus pedibus natus. Caere sanguinis rivi e terra fluxerunt.] Cum a Salassis illata clades esset Romanis, decemviri pronuntiaverunt se invenisse in Sibyllinis, quotiens bellum Gallis illaturi essent, sacrificari in eorum finibus oportere.

XXII LVCIO METELLO QVINTO FABIO MAXIMO COSS.

Fames et pestilentia cum essent, per decemviros supplicatum. Lunae androgynus natus praecepto aruspicum in mare deportatus: tanta fuit Lunensibus pestilentia, ut iacentibus in publicum passim cadaveribus qui funerarent defuerint. In Macedonia exercitus Romanus proelio vexatus; adversus Viriathum dubie dimicatum.

XXIII Q. CAEPIONE GAIO LAELIO COSS.

Praeneste et in Cephallenia signa de caelo cecidisse visa. Mons Aetna ignibus abundavit. Prodigium maioribus hostiis quadraginta expiatum. Annus pacatus fuit Viriatho victo.

XXIV M. AEMILIO GAIO HOSTILIO MANCINO COSS.

<Consules> cum Lavinii auspicarentur, pulli e cavea in silvam Laurentinam evolarunt neque inventi sunt. Praeneste fax ardens in caelo visa, sereno intonuit. Terracinae M. Claudius praetor in nave fulmine conflagravit. Lacus Fucinus per milia passuum quinque quoquo versum inundavit. In Graecostasi et in comitio sanguine fluxit. Esquiliis equuleus cum quinque pedibus natus. Fulmine pleraque decussa. Hostilius Mancinus consul in portu Herculis cum conscenderet navem petens Numantiam, vox improviso audita: mane Mancine; cumque egressus postea navem Genuae conscendisset, anguis in nave inventus e manibus effugit. Ipse consul devictus, mox Numantinis deditus.

XV L. FVRIO <SEX.> ATILIO SARRANO COSS.

Regium <atrium> paene totum incendio consumptum sine ullo humanae fraudis aut neglegentiae vestigio. Puer ex ancilla quattuor pedibus manibus oculis auribus et duplici obsceno natus. Puteolis in aquis calidis rivi manarunt sanguine. Fulmine pleraque deiecta. Puer aruspicum iussu crematus cinisque eius in mare deiectus. A Vaccaeis exercitus Romanus caesus.

XXVI SERVIO FLACCO QVINTO CALPVRNIO COSS.

Mons Aetna maioribus solito arsit ignibus. Romae puer solidus posteriore naturae parte genitus. Bononiae fruges in arboribus natae. Bubonis vox primum in Capitolio, dein circa urbem audita: quae avis praemio posito ab aucupe capta combustaque, cinis eius in Tiberim dispersus. Bos locutus. In Numantia res male gestae, exercitus Romanus oppressus.

XXVII P. AFRICANO C. FVLVIO COSS.

In Amiterno sol noctu visus, eiusque lux aliquandiu fuit visa. Bos locutus et nutritus publice. Sanguine pluit. Anagniae servo tunica arsit et intermortuo igne nullum flammae apparuit vestigium. In Capitolio nocte avis gemitus similes hominis dedit. In aede Iunonis Reginae scutum Ligusticum fulmine tactum. Fugitivorum bellum in Sicilia exortum, coniuratione servorum Italia oppressa.

<XXVIIa P. MVCIO L. CALPVRNIO COSS.>

Tiberius Gracchus <tribunus plebis in> legibus ferendis occisus. Proditum est memoria Tiberium Gracchum, quo die periit, tristia neglexisse omina, cum domi et in Capitolio sacrificanti dira portenderentur, domoque exiens sinistro ad limen offenso pede decusserit pollicem, et corvi fragmentum tegulae ante pedes eius proiecerint ex stillicidio. In agro Romano lacte rivi manarunt. Lunae terra quattuor iugerum spatio in profundum abiit et mox de caverna lacum reddidit. Ardeae terra pluit. Minturnis lupus vigilem laniavit et inter tumultum effugit. Romae bubo et alia avis ignota visa. In aede Iunonis Reginae clausis per biduum valvis infantis vox audita. Scuta novo sanguine maculata. Puella quadrupes nata. In agro Ferentino androgynus natus et in flumen deiectus. Virgines ter novenae canentes urbem lustraverunt. In Italia multa milia servorum, quae coniuraverant, aegre comprehensa et supplicio consumpta. In Sicilia fugitivi Romanos exercitus necaverunt. Numantia diruta.

XXVIII APPIO CLAVDIO M. PERPERNA COSS.

Reate mulus cum quinque pedibus natus. Romae in Graecostasi lacte pluit. Lupus et canis Ostiae pugnantes fulmine exanimati. Grex ovium in Apulia uno ictu fulminis exanimatus. Terracinae sereno praetor populi Romani fulmine exanimatus, navis velum in aquam deiectum, et impensas omnes quae ibi erant ignis absumpsit. Publius Crassus adversus Aristonicum dimicans occisus. Apollinis simulacrum lacrimavit per quatriduum; vates responderunt Graeciae fore exitium, unde deductum esset: sacrificatum tum a Romanis donaque in templo posita. Phrygia recepta, Asia Attali testamento legata Romanis. Antiocho regi Syriae ingenti exercitu dimicanti hirundines in tabernaculo nidum fecerunt: quo prodigio neglecto, proelium commisit et a Parthis occisus est. <...> M. Fulvii Flacci triumviri dissensione in legibus ferendis <...> angues duo nigri in cella Minervae allapsi civilem caedem portenderunt.

XXIX M. AEMILIO LVCIO AVRELIO COSS.

Nocturna tempestate in Capitolio aliquot templa concussa sunt. Romae et circa fulmine pleraque deiecta sunt. Aetna mons terrae motu ignes super verticem late diffudit, et ad insulas Liparas mare efferbuit et quibusdam adustis navibus vapore plerosque navales exanimavit, piscium vim magnam exanimem dispersit, quos Liparenses avidius epulis appetentes contaminatione ventris consumpti, ita ut nova pestilentia vastarentur insulae: quod prodigium aruspicum responso seditionem, quae <brevi> post tempore patuit, portendit.

XXX M. PLAVTIO M. FVLVIO COSS.

In arboribus fruges natae sunt. Oleo et lacte in Veiente pluit. Bubo in Capitolio visus. Arpis lapideus imber triduo <cecidit. Vis> apparuit locustarum ingenti agmine in Africa, quae a vento in mare deiectae fluctibusque eiectae Cyrenis, odore intolerabili <et> mortifero vapore gravem pestilentiam fecerunt pecorum hominumque: DCCC milia consumpta tabe proditum est. Fregellae, quae adversus Romanos coniuraverant, dirutae. Ligures Sallyes trucidati.

XXXI C. CASSIO LONGINO C. SEXTIO COSS.

In Graecostasi lacte pluit. Fulmine Crotone grex ovium cum cane et tribus pastoribus exanimatus. Satur<ni>ae vitulus biceps natus. Tumultus in urbe fuit <C.> Graccho leges ferente.

XXXII CN. DOMITIO C. FANNIO COSS.

In foro Suessano androgynus natus in mare delatus est. In Gallia tres soles et tres lunae visae. Vitulus biceps natus. Bubo in Capitolio visus. Aetnae incendio Catina consumpta. Sallyes et Allobroges devicti.

XXXIII L. OPIMIO QVINTO FABIO MAXIMO COSS.

Grex luporum limites, qui in agrorum divisione per C. Gracchum depositi erant, dissipavit; ipse Gracchus in Aventino occisus.

XXXIV L. AVRELIO [ET] L. CAECILIO COSS.

Androgynus in agro Romano annorum octo inventus et in mare deportatus. Virgines ter novenae in urbe cantarunt.

XXXV M. CATONE QVINTO MARCIO COSS.

Catone consule immolante exta tabuerunt, caput iocineris inventum non est. Lacte pluit. Terra cum mugitu tremuit. Examen apum in foro consedit. Sacrificium ex Sibyllinis.

XXXVI L. CAECILIO <Q. MVCIO> COSS.

Fulmine Romae et circa pleraque tacta. Praeneste lacte pluit. Hastae Martis in regia motae. Priverni terra septem iugerum spatio in caverna desedit. Saturniae androgynus annorum decem inventus et mari demersus. Virgines viginti septem urbem carmine lustraverunt. Reliquum anni in pace fuit.

XXXVII M’. ACILIO GAIO PORCIO COSS.

L. Helvius eques Romanus a ludis Romanis cum in Apuliam reverteretur, in agro Stellati filia eius virgo equo insidens fulmine icta exanimataque, vestimento deducto in inguinibus, exserta lingua, per inferiores locos ut ignis ad os emicuerit; responsum infamiam virginibus et equestri ordini portendi quia equi ornamenta dispersa erant. Tres uno tempore virgines Vestales nobilissimae cum aliquot equitibus Romanis incesti poenas subierunt. Aedes Veneri Verticordiae facta.

XXXVIII C. CAECILIO GNAEO PAPIRIO COSS.

Albanus mons nocte ardere visus. Aedicula et signum de caelo tacta, ara Salutis interrupta. Terra in Lucanis et Privernati late hiavit. In Gallia caelum ardere visum. Cimbri Teutonique Alpes transgressi foedam stragem Romanorum sociorumque fecerunt.

XXXIX P. SCIPIONE LVCIO CALPVRNIO COSS.

Maxima pars urbis exusta cum aede Matris magnae. Lacte per triduum pluit hostiisque expiatum maioribus. Iugurthinum bellum exortum.

XL SERVIO GALBA M. SCAVRO COSS.

Avis incendiaria et bubo in urbe visae. In laotomiis homo ab homine adesus. Ex Sibyllinis in insula Cimolia sacrificatum per triginta ingenuos <pueros> patrimos et matrimos totidemque virgines. Multa milia hominum intumescente Pado et stagno Arretino obruta. Bis lacte pluit. Nursiae gemini ex muliere ingenua nati, puella integris omnibus membris, puer a parte priore alvo aperto ita ut nudum intestinum conspiceretur, idem posteriore natura solidus natus, qui voce missa exspiravit. Contra Iugurtham prospere dimicatum.

XLI Q. SERVILIO CAEPIONE <C.> ATILIO SARRANO COSS.

Amiterni cum ex ancilla puer nasceretur, «Ave» dixit. [P. Sarrano C. Atilio coss.] In agro Perusino et Romae locis aliquot lacte pluit. Inter multa fulmine icta, Atellis digiti hominis quattuor tamquam ferro praecisi; argentum signatum afflatu fulminis diffluxit; in agro Trebulano mulier nupta civi Romano fulmine icta nec exanimata. Fremitus caelestis auditus et pila caelo cadere visa. Sanguine pluit. Romae interdiu fax sublime volans conspecta, in aede Larum flamma a fastigio ad summum columen penetravit innoxia. Per Caepionem consulem senatorum et equitum iudicia communicata. Cetera in pace fuerunt.

XLII P. RVTILIO CN. MANLIO COSS.

Trebulae Mutuscae ante quam ludi committerentur, canente tibicine angues nigri aram circumdederunt, desinente cantare dilapsi; postero die exorti, a populo lapidibus enecati. Foribus templi adapertis simulacrum Martis ligneum capite stans inventum. A Lusitanis exercitus Romanus caesus.

XLIII GAIO MARIO GAIO FLAVIO COSS.

Bubo extra urbem visus. Bos locuta. Trebulae Mutuscae simulacrum in templo quod capite adaperto fuit, opertum inventum. Nuceriae ulmus vento eversa, sua sponte erecta in radicem convaluit. In Lucanis lacte, Lunae sanguine pluit. Arimini canis locutus. Arma caelestia Tuderte Ameriaeque ab ortu et occasu visa pugnare, et ab occasu vinci: aruspicum responso populus stipem Cereri et Proserpinae tulit, virgines viginti septem dona canentes tulerunt. Luna interdiu cum stella ab hora tertia usque ad horam septimam apparuit. A fugitivis et desertoribus in Thurinis regiones vastatae. Cimbri Alpes transgressi per Hispaniam vastatam iunxerunt se Teutonis.

<XLIIIa GAIO MARIO LVCIO AVRELIO COSS.>

Lupus urbem intravit. Fulminis ictu vultures super turrem exanimati. Hora diei tertia solis defectus lucem obscuravit. Examen apium ante aedem Salutis consedit. In comitio lacte pluit. In Piceno tres soles visi. In agro Vulsiniensi flamma e terra orta caelumque visa contingere. In Lucanis duo agni equinis pedibus nati, alter siminino capite. In Tarquiniensi lactis rivi terra scaturiente exorti. Aruspicum responso signa oleaginea duo armata statuta supplicatumque. In Macedonia Thraces subacti.

XLIV GAIO MARIO QVINTO LVTATIO COSS.

Novemdiale sacrum fuit quod in Tuscis lapidibus pluerat. Vrbs aruspicum iussu lustrata. Hostiarum cinis per decemviros in mare dispersus, et per dies novem circa omnia templa per magistratus et municipes pompa ducta supplicantum. Hastae Martis in regia sua sponte motae. Sanguine circa amnem Anienem pluit. Examen apium in foro boario in sacello consedit. In Gallia in castris lux nocte fulsit. Puer ingenuus Ariciae flamma comprehensus nec ambustus. Aedes Iovis clusa fulmine icta: cuius expiationem quia pri<m>us monstraverat Aemilius Poten<tiae Picent>is aruspex praemium tulit, ceteris celantibus quod ipsis liberisque exitium portenderetur. Piratae in Cilicia a Romanis deleti, Teutoni a Mario trucidati.

<XLIVa GAIO MARIO M’. AQVILIO COSS.>

Ancilia cum crepitu sua sponte mota. Servus Q. Servilii Caepionis Matri Idaeae se praecidit, et trans mare exportatus, ne unquam Romae reverteretur. Vrbs lustrata. Capra cornibus ardentibus per urbem ducta, porta Naevia emissa relictaque. In Aventino luto pluit. Lusitanis devictis, Hispania ulterior pacata, Cimbri deleti.

XLV GAIO MARIO LVCIO VALERIO COSS.

Fax ardens Tarquiniis late visa subito lapsu cadens. Sub occasu solis orbis clipei similis ab occidente ad orientem visus perferri. In Piceno terrae motu domicilia ruinis prostrata, quaedam convulsa sede sua inclinata manserunt. Fremitus armorum ex inferno auditus. Quadrigae auratae in foro a pedibus sudaverunt. Fugitivi in Sicilia <sine> proeliis trucidati.

XLVI M. ANTONIO A. POSTVMIO COSS.

Bubone in urbe viso, urbs lustrata. Nimbis et procella plurima dissipata, fulmine pleraque tacta. Lanuvii in aede Iunonis Sospitae in cubiculo deae sanguinis guttae visae. Nursiae aedes sacra terrae motu disiecta. Lusitani rebellantes subacti. Sex. Ti<ti>us tribunus plebis de agris dividendis populo cum repugnantibus collegis pertinaciter legem ferret, corvi duo numero in alto volantes ita pugnaverunt supra contionem ut rostris unguibusque lacerarentur: aruspices sacra Apollini litanda, et de lege quae ferebatur supersedendum pronuntiarunt. Fremitus ab inferno ad caelum ferri visus inopiam famemque portendit. Populus stipem, matronae thesaurum et virgines dona Cereri et Proserpinae tulerunt. Per virgines viginti septem cantitatum, signa cupressea duo Iunoni Reginae posita. In Lusitania prospere a Romanis pugnatum.

XLVII QVINTO METELLO T. DIDIO COSS.

Bubone in Capitolio supra deorum simulacra viso cum piaretur, taurus victima exanimis concidit. Fulmine pleraque decussa. Hastae Martis in regia motae. Ludis in theatro creta candida pluit: fruges et tempestates portendit bonas. Sereno tonuit. Apud aedem Apollinis decemviris immolantibus caput iocineris non fuit, sacrificantibus anguis ad aram inventus. Item androgynus in mare deportatus. In circo inter pila militum ignis fusus. Hispani pluribus proeliis devicti.

XLVIII GNAEO CORNELIO LENTVLO P. LICINIO COSS.

Supplicatum in urbe quod androgynus inventus et in mare deportatus erat. Pisauri terrae fremitus auditus. Muri pinnae, sine terrae motu passim deiectae, civiles portendere discordias. Nursiae simulacrum Iovis in partem sinistram conversum. Cupressea simulacra Iunoni Reginae posita per virgines viginti septem, quae urbem lustraverunt. Celtiberi Maedi Dardani subacti.

XLIX GNAEO DOMITIO GAIO CASSIO COSS.

Lupus urbem ingressus in domo privata occisus. Bubo in Capitolio occisus. Fulmine pleraque decussa, signa aurata Iovis cum capite columnaque disiecta. Faesulis sanguine terra manavit. Arretii mulieri e naso spicae farris natae, eadem farris grana vomuit. Vrbe lustrata Ptolomaeus, rex Aegypti, Cyrenis mortuus S. P. Q. Romanum heredem reliquit.

L L. CRASSO QVINTO SCAEVOLA COSS.

Caere lacte pluit. Lebadiae Eutychides in templum Iovis Trophonii degressus tabulam aeneam extulit in qua scripta erant quae ad res Romanas pertinerent. Fulminis afflatu pleraque animalia exanimata. Venafri hiatu terra alte subsedit. Vultures canem mortuum laniantes occisi ab aliis et comesi vulturibus. Agnus biceps, puer tribus manibus totidemque pedibus natus. [At] Hastae Martis in regia motae. Androgynus Vrbino natus in mare deportatus. Pax domi forisque fuit.

LI GAIO CAELIO LVCIO DOMITIO COSS.

Novemdiale sacrum fuit quod in Volsca gente lapidibus pluerat. Vulsiniis luna nova defecit et non nisi postero die hora tertia comparuit. Puella biceps, quadripes, quadrimana, gemina feminea natura mortua nata. Avis incendiaria visa occisaque. In Vestinis in villa lapidibus pluit. Fax in caelo apparuit et totum caelum ardere visum. Terra sanguine manavit et concrevit. Canes saxa, tegulas vultures roserunt. Faesulis ingens multitudo inter sepulcra lugubri veste, pallida facie interdiu ambulare gregatim visa. Per Nasicam Hispaniae principes qui rebellabant supplicio consumpti, urbibus dirutis.

LII GAIO VALERIO M. HERENNIO COSS.

Romae et circa fulmine pleraque decussa. Ancilla puerum unimanum peperit. Fregellis aedes Neptuni nocte patefacta. Maris vituli cum exta demerentur, gemini vitelli in alvo eius inventi. Arretii signum aeneum Mercurii sudavit. In Lucanis gregem vervecum, cum pasceretur et nocte in stabulo, flamma circumdata nihil adussit. Carseolis torrens sanguinis fluxit. Lupi urbem ingressi. Praeneste lana volitavit. In Apulia mula peperit. Milvus in aede Apollinis Romae comprehensus. Herennio consuli bis immolanti caput iocineris defuit. In sacro novemdiali, cena deae posita a cane adesa antequam delibaretur. Vulsiniis prima luce flamma caelo emicare visa: cum in unum coisset, os flamma ferrugineum ostendit, caelum visum discedere, cuius hiatu vertices flammae apparuerunt. Lustrationibus prospere expiatum: nam totus annus domi forisque tranquillus fuit.

LIII GAIO CLAVDIO M. PERPERNA COSS.

Bubo in aede Fortunae Equestris comprehensus inter manus exspiravit. Faesulis fremitus terrae auditus. Puer ex ancilla natus sine foramine naturae qua umor emittitur. Mulier duplici natura inventa. Fax in caelo visa. Bos locuta. Examen apium in culmine privatae domus consedit. Volaterris sanguinis rivus manavit. Romae lacte pluit. Arretii duo androgyni inventi. Pullus gallinaceus quadripes natus. Fulmine pleraque icta. Supplicatio fuit, populus Cereri et Proserpinae stipem tulit, virgines viginti septem carmen canentes urbem lustraverunt. Maedorum gens in Macedonia provinciam cruente vastavit.

LIV LVCIO MARCIO SEXTO IVLIO COSS.

Livio Druso tr. pl. leges ferente cum bellum Italicum consurgeret, prodigia multa apparuerunt urbi. Sub ortu solis globus ignis a septemtrionali regione cum ingenti sono caeli emicuit. Arretii frangentibus panes cruor e mediis fluxit. In Vestinis per dies septem lapidibus testisque pluit. Aenariae terrae hiatu flamma exorta in caelum emicuit. Circa Regium terrae motu pars urbis murique diruta. In Spoletino colore aureo globus ignis ad terram devolutus, maiorque factus e terra ad orientem ferri visus, magnitudinem solis obtexit. Cumis in arce simulacrum Apollinis sudavit. Aedis Pietatis in circo Flaminio clausa fulmine icta. Asculo per ludos Romani trucidati; cum ex agris in urbem pecora armentaque Latini agerent, strages hominum passim facta: armenta in tantam rabiem concitata sunt, ut vastando <agros> suos hostile imaginarentur bellum † lacrimantesque multis affectibus calamitatem praesagirent suis.

LV LVCIO IVLIO CAESARE P. RVTILIO COSS.

Metella Caecilia somnio Iunonem Sospitam profugientem, quod immunde sua templa foedarentur, cum suis precibus aegre revocatam diceret, aedem matronarum sordidis obscenisque corporis coinquinatam ministeriis, in qua etiam sub simulacro deae cubile canis confetae erat, commundatam supplicationibus habitis pristino splendori restituit. A Picentibus Romani barbaro more excruciati, ubique in Latio clades accensa. Rutilius Lupus spretis religionibus, cum in extis caput non invenisset iocineris, amisso exercitu in proelio occisus.

LVI LVCIO SYLLA QVINTO POMP<EIO> COSS.

Pompe<d>ius Silo in oppidum Bovianum, quod ceperat, triumphans invectus omen victoriae hostibus ostendit, quia triumphus in urbem victricem, non victam induci solet: proximo proelio amisso exercitu occisus. Mithridati adversus <Rhodios> socios bellum paranti prodigia apparuerunt; Stratopedo, ubi senatus haberi solet, corvi vulturem tundendo rostris occiderunt; in eundem locum sidus ingens caelo demissum; Isidis species visa <sambucam> fulmine petere; lucum Furiarum cum Mithridates succenderet, risus exauditus ingens sine auctore. Cum aruspicum iussu virginem Furiis immolaret, e iugulo puellae risus ortus turbavit sacrificium. Classis Mithridatis in Thessalia <incensa, alia> a Romanis in proelio demersa.

<LVIa L. CINNA CN. OCTAVIO COSS.>

Cinna et Mario per bella crudeliter saevientibus Romae, in castris Gnaei Pompei caelum ruere visum, arma signaque tacta, milites exanimati; ipse Pompeius afflatus sidere interiit: lectum eius populus diripuit, corpus unco traxit, quod discrimine civili perseverasset periclitanti patriae non succurrere, cum et imperium et maximos haberet exercitus.

<LVIb L. CINNA C. MARIO COSS.>

Piraeum Sylla cum oppugnaret diuturno labore, unus miles eius aggerem ferens exanimatus fulmine; aruspex respondit, quod caput iacentis in oppidum versum esset, introitum et victoriam Romanis significare: post breve tempus Athenae et Piraeum a Sylla capta. Ilio a C. Fimbria incenso, cum aedes quoque Minervae deflagrasset, inter ruinas simulacrum antiquissimum inviolatum stetit spemque restitutionis oppido portendit.

LVII LVCIO SCIPIONE GAIO NORBANO COSS.

Per Syllana tempora inter Capuam et Vulturnum ingens signorum sonus armorumque horrendo clamore auditus, ita ut viderentur duae acies concurrere per plures dies. rei miraculum intus considerantibus vestigia equorum hominumque et recenter protritae herbae et virgulta visa molem ingentis belli portendere. In Etruria Clusii mater familiae vivum serpentem peperit, qui iussu aruspicum in profluentem deiectus a<d>versa aqua natavit. Lucius Sylla post quintum annum victor in Italiam reversus magno terrori fuit inimicis. Aeditui <neglegentia> Capitolium una nocte conflagravit. Syllae crudelitate foeda proscriptio principum fuit; centena milia hominum consumpta Italico civilique bello relata sunt.

LVIII MA<ME>RCO AEMILIO D. BRVTO COSS.

D. Laelius legatus Pompei (cui prodigium Romae erat factum in lecto uxoris duo angues conspecti in diversumque lapsi, proxime Pompeio in castris sedenti accipiter super caput accesserat) in Hispania adversus Sertorium <dimicans> inter pabulatores occisus.

LIX GNAEO OCTAVIO C. SCRIBONIO COSS.

Reate terrae motu aedes sacrae in oppido agrisque commotae, saxa quibus forum stratum erat discussa, pontes interrupti, ripae labentis fluminis in aquam provolutae, fremitus inferni exauditi et post paucos dies quae concussa erant corruerunt. Saxum vivum cum provolveretur, in praecipiti rupe immobile stetit. A Sertorio in Hispania exercitus Romani caesi. Adversum Maedos varie dimicatum.

LX C. AVRELIO LVCIO OCTAVIO COSS.

Sertorio in Hispania exercitum ducenti tale prodigium est factum: scuta equitum parte exteriore iaculaque et pectora equorum cruenta visa. Quod prosperum sibi interpretatus est Sertorius, quia exteriora hostili sanguine maculari solent. Continua ei proelia cum successu fuerunt.

<LXa M. LVCVLLO C. CASSIO COSS.> 681/73

Cyzicum Mithridates cum oppugnaret, Aristagorae, qui in summo magistratu erat, Proserpina in quiete visa est dicere adversus tibicines se tubicinem comparasse: postero die turres hostium vento disiectae sunt. Ad immolandum bos sacra iniussa de montibus per hostium classem adnatavit seque ad aras percutiendam obtulit.

LXI M. CICERONE GAIO ANTONIO COSS.

Fulmine pleraque decussa. Sereno Vargunteius Pompeiis de caelo exanimatus. Trabis ardens ab occasu ad caelum extenta. Terrae motu Spoletum totum concussum et quaedam corruerunt. Inter alia relatum biennio ante in Capitolio lupam Remi et Romuli fulmine ictam, signumque Iovis cum columna disiectum, aruspicum responso in foro repositum. Tabulae legum aeneae <ictae> litteris liquefactis. Ab his prodigiis Catilinae nefaria conspiratio coepta.

<LXIa D. SILANO L. MVRENA COSS.>

<C. Antonius> cum in agro Pistoriensi Catilinam devicisset, laureatos fasces in provinciam tulit; ibi a Dardanis oppressus, amisso exercitu profugit: apparuit eum hostibus portendisse victoriam, cum ad eos laurum victricem tulerit quam in Capitolio debuerat deponere.

LXII QVINTO METELLO L. AFRANIO COSS.

Die toto ante sereno circa horam undecimam nox se intendit, deinde restitutus fulgor. Turbinis vi tecta deiecta. Ponte sublapso homines in Tiberim praecipitati. In agris pleraeque arbores eversae <a> radicibus. Lusitani Gallaeci devicti.

<LXIII L. DOMITIO APPIO CLAVDIO COSS.>

Lupi in urbe visi, nocturni ululatus flebiles canum auditi. Simulacrum Martis sudavit. Fulmen tota urbe pervagatum pleraque deorum simulacra decussit, homines exanimavit. Vrbs lustrata. Propter dictaturam Pompeii ingens seditio in urbe fuit.

LXIV GNAEO DOMITIO [APPIO CLAVDIO] <M. MESSALA> COSS.

M. Crassus ad Parthos profectus cum Euphratem transiret, multa prodigia neglexit. Cum etiam coorta tempestas signifero signum abreptum mersisset gurgite, et offundente <se> nimborum caligine prohiberentur transire, pertinaciter perseverans cum filio et exercitu interiit.

LXV LVCIO PAVLO GAIO MARCELLO COSS.

Mula pariens discordiam civium, bonorum interitum, mutationem legum, turpes matronarum partus significavit. Incendium quo maxima pars urbis deleta est prodigii loco habitum. Inter Caesarem et Pompeium bella civilia exorta.

<LXVa C. IVLIO CAESARE P. SERVILIO COSS.>

Adversus Caesarem Pompeius <in> Macedonia cum invitatis gentibus amicis instrueret aciem, a Dyrrhachio venientibus adversa fuerunt fulmina. Examen apium in signis <cladem> portendit, nocturni terrores in exercitu fuere. Ipse Pompeius pridie pugnae die<i> visus in theatro suo ingenti plausu excipi, mox acie victus in Aegypto occisus. Eo ipso die plerisque locis signa sua sponte conversa <constat>, clamorem crepitumque armorum Antiochiae, bis ut curreretur in muros, auditum <Ptolema>ideque, sonum tympanorum Pergami. Palma viridis Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua intra coagmenta lapidum magnitudine matura enata. C. Cornelius augur Patavii eo die, cum aves admitterent, proclamavit rem geri et vincere Caesarem.

LXVI C. CAESARE M. LEPIDO COSS.

Decem legionum aquilae <Gnaeo>, Cn. Pompeii filio, quae fulmina tenebant visae dimittere et in sublime avolare. Ipse adulescens Pompeius victus et fugiens occisus.

LXVII GAIO CAESARE M. ANTONIO COSS.

Caesari dictatori exta sine corde inventa. Calpurnia uxor somniavit fastigium domus quod S. C. erat adiectum ruisse; nocte cum valvae cubi<cu>li clausae essent, sua sponte apertae sunt, ita ut lunae fulgore qui introvenerat Calpurnia excitaretur. Ipse Caesar viginti tribus vulneribus in curia Pompeiana a coniuratis confossus.

LXVIII M. ANTONIO P. DOLABELLA COSS.

C. Octavius testamento Caesaris patris Brundisii se in Iuliam gentem adsc<itum aud>ivit; cumque hora diei tertia ingenti circumfusa multitudine Romam intraret, sol puri ac sereni caeli orbe modico inclusus extremae lineae circulo, qualis tendi arcus in nubibus solet, eum circumscripsit. Ludis Veneris Genetricis, quos pro collegio fecit, stella hora undecima crinita sub septemtrionis sidere exorta convertit omnium oculos: quod sidus quia ludis Veneris apparuit, divo Iulio insigne capitis consecrari placuit. Ipsi Caesari monstrosa malignitate Antonii consulis multa perpesso generosa fuit ad resistendum constantia. Terrae motus crebri fuerunt. Fulmine navalia <et alia> pleraque tacta. Turbinis vi simulacrum quod M. Cicero ante cellam Minervae pridie quam plebiscito in exilium iret posuerat, dissipatum membris pronum iacuit, fractis umeris bracchiis capite, dirum ipsi Ciceroni portendit. Tabulae aeneae ex aede Fidei turbine evulsae, aedis Opis valvae fractae, arbores radicitus et pleraque tecta eversa. Fax caelo ad occidentem visa ferri. Stella per dies septem insignis arsit. Soles tres fulserunt, circaque solem imum corona spic<e>ae similis in orbem emicuit, et postea in unum circulum sole redacto multis mensibus languida lux fuit. In aede Castoris nominum litterae quaedam Antonii et Dolabellae consulum excussae sunt, quibus utrisque alienatio a patria significata. Canum ululatus nocte ante pontificis maximi domum [Lepidi] auditi, ex his maximus a ceteris laniatus turpem infamiam Lepido portendit. Ostiae grex piscium in sicco reciproco maris fluxu relictus. Padus inundavit et intra ripam refluens ingentem viperarum vim reliquit. Inter Caesarem et Antonium civilia bella exorta.

LXIX GAIO PANSA <A.> HIRTIO COSS.

Caesari cum honores decreti essent et imperium adversus Antonium, immolanti duplicia exta apparuerunt: secutae sunt eum res prosperae. C. Pansae cos. statua equestris <aenea ante ostium> domi corruit; equus phaleratus in ipsius conspectu festinans concidit; quidam e populo sanguine victimarum prolapsus respersam cruore palmam proficiscenti dedit: funesta haec ipsi prodigia fuerunt, qui mox adversus Antonium dimicans in mortem vulneratus est. Armorum telorumque species a terra visa cum fragore ad caelum ferri. Signa legionis, quae relicta a Pansa ad urbis praesidium erat, veluti longo situ inductis araneis vestiri visa. Fulmine pleraque icta. In castris Caesaris luce prima in culmine praetorii super linteum consedit aquila, inde circumvolantibus minoribus avibus excita de conspectu abiit. Oraculo Apollinis vox audita: «Lupis rabies hieme, aestate frumentum non demessum». Veteranis Caesari consulatum flagitantibus terribilis tumultus Romae fuit. Caesar cum in campum Martium exercitum deduceret, sex vultures apparuerunt; conscendenti deinde rostra creato consuli iterum sex vultures conspecti veluti Romuli auspiciis novam urbem condituro signum dederunt. Reconciliatione inter Caesarem Antonium Lepidum facta foeda principum fuit proscriptio.

LXX M. LEPIDO MVNATIO PLANCO COSS.

Mula Romae ad duodecim portas peperit. Canis aeditui mortua a cane tracta. Lux ita <nocte> fulsit, ut tamquam die orto ad opus surgeretur. In Mutinensi victoriae Marianae signum meridiem spectans sua sponte conversum in septemtrionem hora quarta: cum haec victimis expiarentur, soles tres circiter hora tertia diei visi, mox in unum orbem contracti. Latinis in Albano monte cum sacrificaretur, ex um<er>o ac pollice Iovis cruor manavit. Per Cassium et Brutum in provinciis direptionibus sociorum bella gesta. Notatum est prodigii loco fuisse, quod P. Titius praetor propter dissensiones collegae magistratum abrogavit, et ante annum est mortuus. Constat neminem qui magistratum collegae abstulerat annum vixisse. Abrogaverunt autem hi: Lucius Iunius Brutus consul Tarquinio Collatino, Tib. Gracchus M. Octavio, C. Cinna tr. pl. C. Marullo et L. Flavo.<...>

Bruto et Cassio pugnam adversus Caesarem et Antonium molientibus, in castris Cassii examen apium consedit: locus aruspicum iussu interclusus interius ducto vallo; vulturum et aliarum alitum, quibus strages cadaverum pabulo est, ingens vis exercitum advolavit; puer in pompa Victoriae cultu cum ferretur, ferculo decidit; lustratione lictor perversis fascibus lauream imposuit; Brutianis in proelium egredientibus Aethiops in porta occurrit et a militibus confossus. Cassius et Brutus interierunt.

LXXI GAIO FVRNIO GAIO SILANO COSS.

Sub Appennino, in villa Liviae uxoris Caesaris, ingenti motu terra intremuit. Fax caelestis a meridiano ad septemtrionem extenta lucem diurnae similem in nocte fecit. Turris hortorum Caesaris ad portam Collinam de caelo tacta. Insidiis Germanorum Romani circumventi sub M. Lollio legato graviter vexati.

LXXII PAVLO FABIO QVINTO AELIO COSS.

In Germania in castris Drusi examen apium in tabernaculo Hostilii Rufi, praefecti castrorum, consedit ita ut funem praetendentem praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Multitudo Romanorum per insidias subiecta est.


no previous next