no previous next

[Victorini siue Palaemonis] Ars

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

[Victorini siue Palaemonis] ars

generalia et uaria

ars quid est? unius cuiusque rei scientia. artium genera quot sunt? tria. quae? sunt quaedam animi tantum, quaedam corporis, quaedam animi et corporis. quae sunt animi tantum? hae sunt, poetice, musice, astrologice, grammatice, rhetorice, iuris scientia, philosophia. quae sunt corporis? iaculatio, saltus, uelocitas, oneris gestamen. quae sunt animi et corporis? ruris cultus, palaestra, medicina, μηχανικἡ, τεκτονικἡ.

quae sunt ex his, quas ueteres aliis nominibus discreuerunt? κακοτεχνία, ψευδοτεχνία, ματαιοτεχνία. κακοτεχνία quae est? oratoria. quare κακοτεχνία? siquidem malitioso astu in id quod persuadere quaerit intenta plerumque ad peruertendam nititur ueritatem. ψευδοτεχνία item quae est? quae animos hominum sensusque quadam specie ueritatis inludit, ueluti est pictorum et praestigiatorum genus? quid est ματαιοτεχνία? quae difficiles quidem res, non tamen usui necessarias facit, ut puta ueluti sunt sphaeropaectae, funambuli ceterique huius modi.

[p. 188 vol. VI Keil]

grammatica quid est? scientia interpretandi poetas atque historicos et recte scribendi loquendique ratio. dicta autem ἀπὸ τῶν γραμμάτων, [id est ab his litteris]. unde incipere debet? quidam [etiam] a uoce coeperunt alii a litteris, alii a syllabis, alii a casibus, nos autem a definitione. qui tamen coeperunt melius? utique qui a definitione uel a litteris. nam uox naturalis est et sine grammatica communis etiam cum imperitis.

grammaticae autem officia quot sunt? quattuor. quae sunt? lectio, enarratio, emendatio, iudicium. lectio quid est? secundum accentus et sensuum necessitatem propria pronuntiatio. enarratio quid est? secundum poetae uoluntatem unius cuiusque descriptionis explanatio. emendatio quid est? errorum apud poetas et figmentorum reprehensio. iudicium quid est? bene dictorum comprobatio.

de lectione

partes lectionis quot sunt? quattuor. quae sunt? accentus, discretio, pronuntiatio, modulatio. accentus quid est? unius cuiusque syllabae in sono pronuntiandi qualitas? discretio quid est? confusarum significationum perplana significatio. pronuntiatio quid est? scriptorum secundum personas accommodata distinctione similitudo, ut puta cum aut senis temperamentum aut iuuenis proteruitas aut feminae infirmitas aut qualitas unius cuiusque personae ostendenda est et mores unius cuiusque habitus exprimendi. modulatio quid est? continuati sermonis in iucundiorem dicendi rationem artificialis flexus in delectabilem auditus formam conuersus asperitatis uitandae gratia.

de definitione

definitio quid est? oratio [breuis] quae id de quo quaeritur aperte describit et determinat, ut puta si quaeras a me, quid sit homo, respondebo tibi: animal rationale et mortale risus capax.

[p. 189 vol. VI Keil]

de Latinitate

Latinitas quid est? obseruatio incorrupte loquendi secundum Romanam linguam. quot modis constat Latinitas? tribus. quibus? ratione, auctoritate, consuetudine. ratione quatenus? secundum technicos, id est artium traditores. quid auctoritate? ueterum scilicet lectionum. quid consuetudine? eorum uerborum, quae e medio loquendi usu placita adsumptaque sunt.

de uoce

uox quid est? aer ictus sensibilisque auditu, quantum in ipso est.

uocis species quot sunt? duae. quae sunt? articulata et confusa. articulata quae est? hominum tantum modo. unde articulata dicta est? quod articulo scribentis comprehendi possit. quae est confusa? quae scribi non potest, ut puta ouium balatus, equi hinnitus, mugitus bouis et non nullae aliae uoces sunt. sonos quoque omnes uoces dicimus, ut «fractasque ad litora uoces».

de uerbo

de casibus

quid sunt casus? gradus quidam declinationis. unde dicti? quia per eos pleraque nomina a prima sui positione inflexa uarientur et cadant.

quare pleraque et non omnia? sunt enim quaedam uocabula, quae per casus flecti non possunt, ut puta nequam nugas frugi nihili. quot sunt casus declinationis? sex. qui sunt? nominatiuus, genetiuus, datiuus, accusatiuus, uocatiuus, ablatiuus. sed si a cadendo casus dicti sunt, quo modo nominatiuus casus dici potest, qui adhuc in suo statu est nec a prima positione sui cecidit, quo fit ut a genetiuo casus esse incipiant ac per hoc iam quinque sint? dicimus non aliter nominatiuum quoque casum dici posse, quam ut in gradibus, per quos descendimus, illum etiam qui in [p. 190 vol. VI Keil] summo est gradum dicimus, cum alioqui ad superiorem planitiem aequalis sit nec fiat gradus nisi depressione sequentis. quo exemplo per genetiuum, in quem cadit, nominatiuus quoque iam casus est. addunt etiam non nulli quamuis sine nomine septimum casum. quis est septimus casus? qui quasi speciem ablatiui habet nec tamen ablatiuus est; quippe is per accusatiuum liquidius explicatur, ut cum dicimus nos terra uel mari uectos, non utique a terra uel a mari, sed per terram uel per mare <significamus>.

ex quo sensu est «multum ille et terris iactatus et alto».

genetiui casus quae regula est? genetiuus casus singularis numquam a nominatiuo suo minor est. itaque aut totidem syllabis constare debet, quot et nominatiuus eius aut etiam una syllaba excedere. quo modo totidem syllabis? ut Virgilius Virgilii, Terentius Terentii, et ob id geminata i. quo modo una syllaba excedere? ut Hector Hectoris, Nestor Nestoris. nullum nomen inuenitur quod etiam duabus syllabis adcrescat in genetiuo? incidunt quaedam contra supra dictam rationem, ut puta anceps ancipitis, praeceps praecipitis, biceps bicipitis, supellex supellectilis.

ablatiui casus quae regula est? ablatiuus casus singularis exceptis quidem nominibus aptotis, ut nequam et nugas, una ex quinque uocalibus terminatur. quaecumque igitur nomina ablatiuo casu singulari a uel o fuerint terminata, genetiuum pluralem in rum syllabam mittunt, datiuum et ablatiuum in is, ut puta ab hac tabula harum tabularum et ab hoc docto horum doctorum, his et ab his tabulis doctis. quid est, si e aut i uel u ablatiui fuerint terminati? si e littera correpta ablatiuus singularis terminetur, genetiuum pluralem in um uel in ium syllabas eiciunt, ut puta uelut ab hoc codice codicum, pariete parietum, item rupe rupium, nocte [p. 191 vol. VI Keil] noctium. simili modo i quoque aliquando in um, <aliquando in ium> syllabam eicit, ut ab hoc uigili horum uigilum, pugili pugilum, item agili agilium, facili facilium. datiuum et ablatiuum in bus, ut his et ab his codicibus parietibus rupibus et cetera. quid si e producta fuerit? genetiuum in rum syllabam eicit, ut ab hac specie harum specierum, datiuum et ablatiuum in bus, ut his et ab his speciebus. at uero si u fuerit ablatiuus terminatus, genetiuum pluralem in uum tantum modo eicit, datiuum et ablatiuum in bus, ut ab hoc fluctu horum fluctuum, ab hoc cornu horum cornuum, his et ab his fluctibus cornibus.

declinatio secundum genera. Maro nomen proprium generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic, hic Maro huius Maronis et reliqua et pluraliter nominatiuo hi Marones et reliqua. Musa nomen appellatiuum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic, haec Musa et cetera et pluraliter hae Musae et cetera. factum nomen appellatiuum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic, hoc factum et reliqua et pluraliter haec facta et cetera. parens nomen appellatiuum generis communis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic, hic et haec parens huius parentis et pluraliter hi et hae parentes et cetera. felix nomen est appellatiuum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic, hic et haec et hoc felix huius felicis et cetera et pluraliter hi et hae felices et haec felicia.

generalia et uaria

de sententia

sententia quid est? dictio generalis ad uitae rationem in commune pertinens, ut puta ne quid nimis.

[p. 192 vol. VI Keil]

de pronomine

de oratione

oratio quid est? contextus sermo ad clausulam tendens. unde dicta oratio? quasi oris ratio.

de litteris

de clausula

clausula quid est? compositio uerborum plausibilis structurae exitu terminata.

de idiomatibus, elocutionibus, differentiis et synonymis

de distinctione

distinctio quid est? apposito puncto nota finiti sensus uel pendentis mora. quot locis ponitur? tribus. quibus? summo, cum sensum terminat, et uocatur finalis a nobis, a Graecis telia; medio, cum respirandi spatium legenti dat, et dicitur mese; imo ponitur, cum [mora] lectionis interruptum tenorem aliud adhuc inlatura suspendit, et uocatur a Graecis ὑποστιγμἡ, a nostris subdistinctio.

de constructione uel syntaxi

de accentibus

accentus qui sunt? accentus, qui Graece προσῳδίαι dicuntur, hi sunt, acutus, grauis, circumflexus. in omni parte orationis Latinae, item et Graecae, aut acutum aut circumflexum poni necesse est, nec amplius quam unum, uel hunc uel illum. nam grauis ponitur in pluribus. acutus cum apud Graecos tria loca teneat, ultimam et paenultimam et ei proximam syllabam, apud nos tantum duobus locis poni potest. quibus? aut in paenultima syllaba, ut praelegístis, aut in ea quae a fine tertia sit, ut praelégimus. circumflexus, si pars orationis trium aut amplius fuerit syllabarum, non nisi paenultimum locum poterit inuenire, ut turbâre, perdomâre. monosyllaba quaecumque positione longa fuerint, acutum [p. 193 vol. VI Keil] habebunt accentum, ut píx, núx, nóx, níx, páx, fáx. quid quae natura longae erunt? circumflexo accentu pronuntiabimus, ut dôs, spês, rês, môs, flôs.

in disyllabis quid? si prior natura longa fuerit et posterior correpta, prior circumflectetur, ut hôra, Rôma. quid si posterior producta sit? prior, seu longa seu breuis fuerit, acuatur necesse est, ut léges, sálus. et si ambae breues sint, acuetur prior, ut déus, hómo. quid in trisyllabis aut quae plures syllabas habebunt? si paenultima breuis fuerit [acuemus antepaenultimam], quae eam praecedit acuetur, ut puta Túllius, Horténsius.

quid deinde, si paenultima positione longa fuerit? ipsa acutum habebit accentum, praecedentem autem grauem faciet, ut Càtúllus, Càmíllus, Mètéllus. quid si paenultima naturaliter producta fuerit, ita ut ultima breuis sit? paenultimam circumflectemus, ut Cethêgus, Românus. quid autem, si longa erit ultima? paenultimae acutum dabimus accentum, ut Athénae, Fidénae. quid Graeca nomina? si isdem litteris proferentur, Graecos accentus habebunt. nam et cum dicimus Thyiás, Naís, acutum habebit posterior accentum; et cum Themistô, Calypsô, Theanô, ultimam circumflecti uidebimus. quod utrumque Latinus sermo non patitur, nisi admodum raro, ut sola occurrit ergo coniunctio, in qua posterior circumflexa deprehenditur. item aduerbium pone posteriore acutum accipit accentum, ne sit uerbum.

de formis accentuum. acuti accentus quae est forma? i obliquum in partem dexteram scandens /. quid grauis forma? i a parte sinistra descendens \. circumflexum transuersa u littera m notamus, breuem c susum spectante Ò, longum autem sic iacente i _ . sed in illis sonos, in his tempora dinoscimus. quare dasian et psilen, quibus Graeci utuntur, [et] nos praetermittimus? quoniam adspirationem nobis adposita H littera, quae in duas partes diuiditur, repraesentat, et si adposita non erit. item his adiciunt et hyphen, cum duo uerba quasi in unum pronuntiatione [p. 194 vol. VI Keil] colligimus, et formam hanc faciunt Ò et utriusque uerbi proximas litteras inflexa subter uirgula iungunt, quale est «Turnus ut ante Ò uolans». item diastole dextera quaedam pars circuli ad imam litteram adposita hac nota ) male cohaerentia discernens, ut est «erepta i e uirginis ira» et «uiridique in litore conspicitur i sus». item apostrophon sic notant: ad caput eius consonantis, cui uocalis subtracta est, inflexam uirgulam quae ad eam spectat adponunt, ut «tanton„ me crimine dignum duxisti».

de oratione eiusque partibus

de littera

littera quid est? figuratio quaedam, qua cum aliis adnexa uox emissa comprehenditur. qui primi litterarum inuentores fuisse traduntur? Phoenices, quamuis alii Assyrios, alii Mercurium apud Aegyptios adserunt.

in Graeciam certe Cadmum Phoenicem sedecim attulisse constat. quas? α β γ δ ε ι κ λ μ ν ο π ρ σ τ υ, iisque Troiano bello Palamedem addidisse quattuor, η ψ χ φ, post eum Simonidem melicum totidem, ζ ξ ω θ. hae auctore, ut quidam uolunt, Euandro, ut alii, Hercule in Italiam a Pelasgis adlatae sunt. quot res accidunt uni cuique litterae? tres. quae? nomen figura potestas. nomen litterae quid est? quo appellatur, ut a. a quo genere effertur? neutro, ut quidem omnes litterae sunt, ut cum dicimus deesse unum a uel unum b. figura litterae quae est? qua notatur. quid potestas? qua in ratione metrica ualet, cum aut correpta est aut producta.

[p. 195 vol. VI Keil]

de speciebus litterarum. litterarum species quot sunt? duae. quae? uocales et consonantes. uocales quae sunt? quae per se proferuntur et per se syllabam faciunt. quid est per se? sine alterius adminiculo. quippe b c ceteraeque huius modi, nisi consonent, proferri nequeunt. uocales quot sunt? quinque. quae sunt? a e i o u. quae harum loco consonantium ponuntur? i et u. quando? cum aut ipsae inter se geminantur aut cum aliis iunguntur uocalibus, ut puta ueluti si sit in capite uersus periurus aut uoluitur. quippe non poterit prima syllaba positione fieri longa, nisi sequens uocalis loco consonantis fuerit accepta, ut quidem suo loco docebimus. consonantium species quot sunt? duae. quae sunt? semiuocales et mutae. semiuocales quae sunt? quae quidem habent partem uocalitatis, cum per se proferuntur, sed per se syllabam facere non possunt. quot sunt? septem. quae sunt? f l m n r s x. quae ex his duplex est? x. quare duplex? constat enim aut ex g et s litteris aut ex c et s, ut puta ueluti rex regis, pix picis. quippe ante x litteram, quae propter compendium inuenta est, rex per g et s itemque pix per c et s litteras ueteres scribebant. mutae quae sunt? quae neque ipsae per se proferri possunt neque per se syllabam facere. quot sunt? nouem. quae sunt? b c d g h k p q t. quae ex his superuacuae uidentur? k et q. quare superuacuae? quia c littera harum locum possit explere. uerum has quoque necessarias orthographiae ratio efficit. nam quotiens a sequitur, per k scribendum est, ut kanna, kalendae, kaput; quotiens u, per q, ut quoniam Quirites; quotiens reliquae uocales, per c, ut certus, ciuis, [p. 196 vol. VI Keil] commodus. quid de h respondebimus? adspirationis nota, non littera existimatur, uerum tamen littera est.

de litteris peregrinis. quae sunt litterae peregrinae? y et z. quare peregrinae? siquidem a nobis propter Graeca nomina adsumptae sunt, ut puta Hylas, zephyrus. quae si <adsumptae> non essent, Hulas et sdepherus diceremus. y inter quas apud nos habetur? inter uocales. z inter quas? inter mutas, et est duplex. quo modo duplex? quia loco duarum consonantium apud nos fungitur. nec aliter constare metri ratio potest in illo uersu, ubi est Mezentius, siquidem Me breuis est syllaba, uerum excipitur a duplici z, quae si adsumpta non esset, per s et d Mesdentium scriberemus.

de litteris nominum terminalibus. quot litteris extremae partes nominum Latinorum finiuntur? tredecim. quibus? uocalibus quinque, semiuocalibus sex, mutis duabus. quare semiuocalibus sex, cum septem sint? quia nullum nomen Latinum in f litteram exit. quae ergo sunt? a e i o u l m n r s x c t, [exemplum] ut tabula, monile, frugi, ratio, genu, mel, scamnum, flumen, arbor, flos, nox, allec, caput.

de nomine

de syllaba

syllaba quid est? littera uocalis uel litterarum coitus per aliquam uocalem comprehensus. syllaba unde dicta? ἀπὸ τἡς συλλἡψεως. est [p. 197 vol. VI Keil] enim syllaba σύλληψις quaedam litterarum, id est conceptio. qualitas syllabarum in quot species diuiditur? in duas. in quas? aut enim breues sunt aut longae. breues quae res efficit? correpta uocalis. quid longas? producta uocalis. in breui syllaba tempora quot sunt? unum. in longa quot sunt? duo. longae syllabae quot modis deprehenduntur? duobus modis. quibus? aut natura aut positione. natura quot modis? quinque. quibus? aut cum una uocalis producitur, ex qua dictio constat, ut o et a, aut geminata, ut ae au eu, aut incipiens, ut en, aut terminans, ut ne, aut in medio posita, ut non. positione longae quot modis fiunt? decem. quibus? aut cum correpta uocalis desinit in duas consonantes, ut ars; aut cum desinit in unam consonantem et excipitur ab altera consonante, ut arma; aut cum excipitur a duabus consonantibus, ut agri; aut cum desinit in x litteram duplicem, ut nox; aut cum excipitur a duplici, ut axis; aut in z, quae apud Graecos duplex est, ut Mezentius; aut cum desinit in consonantem et excipitur a uocalibus loco consonantium positis u uel i, ut arua et adiuuo; aut cum correpta uocalis desinit in uocalem loco consonantis positam et excipitur aeque a uocali loco consonantis posita, ut «maiior agit deus» et «Troiiaque nunc stares» (sic enim ista scribi per geminatam i litteram metri ratio deposcit); aut cum desinit correpta uocalis in consonantem, in qua pars orationis finitur, ut «at pater Aeneas»; aut cum correpta uocalis ipsa per se partem orationis impleuerit, ut amor.

de uerbo

de uerbo

qualitas uerborum quae est? qua noscitur finitum uerbum aut infinitum. finitum uerbum quid est? quod habet certum numerum, certum [p. 198 vol. VI Keil] tempus, certam personam, ut lego scribo. quid infinitum? quod nihil horum certum habet, ut legere scribere. haec enim omnibus numeris temporibus personis incerta sunt.

genera uerborum quot sunt? quinque, actiuum, passiuum, neutrum, commune, deponens. actiua quae sunt? quae o littera terminantur et accepta r faciunt ex se passiuum, ut lego legor. passiua quae sunt? quae r littera terminantur et deposita ea redeunt in actiuum, ut legor lego.

neutrum quid est? quod o littera terminatur et non potest recipere r, ut curro uigilo dormio. eius significationes quot sunt? duae: aut enim agendi uim habet, ut sedeo curro, aut patiendi, ut algeo uapulo. commune uerbum quid est? quod r littera terminatur et agendi et patiendi recipit significationem, ut criminor consolor. dicimus enim consolor te et a te, criminor te et a te. deponens quid est? quod r littera terminatur et deposita ea Latinum non est, ut luctor loquor. deponens autem ideo dictum est per antifrasin, quod r litteram non deponat. huius quoque significationes sunt duae. aut enim uim habet agendi, ut loquor, aut patiendi, ut morior.

numeri uerborum quot sunt? duo, singularis, ut lego, pluralis, ut legimus.

quot sunt figurae? similiter duae sunt, simplex, ut lego, composita, ut relego. quot modis figurae uerborum componuntur? totidem quot et nominum, ex duobus integris, ut describo, ex integro et corrupto, ut expleo, ex corrupto et integro, ut effero, ex duobus corruptis, ut sufficio.

personae uerborum quot sunt? tres. quae sunt? prima quae loquitur, ut lego, secunda ad quam loquitur, ut legis, tertia de qua loquitur, ut legit.

coniugationes uerborum quot sunt? tres. quae sunt? prima quae indicatiuo modo tempore praesenti persona secunda a habet ante s, ut amo amas; secunda est quae indicatiuo modo tempore praesenti persona secunda e habet ante s, ut moneo mones; tertia quae i habet ante s, ut lego legis. coniugatio quid est? forma quaedam, qua intellegitur promissiuus modus quo modo efferi debeat. ubi quaerimus coniugationem? in uerbis actiuis et neutralibus o littera terminatis modo indicatiuo tempore praesenti secunda persona ante nouissimam litteram; in passiuo autem, [p. 199 vol. VI Keil] communi et deponenti, quae r littera terminantur, eodem modo eodem tempore et persona ante nouissimam syllabam. prima coniugatio et secunda futurum tempus, hoc est promissiuum modum, in quam syllabam mittunt? in bo, ut amo amas amabo, moneo mones monebo. quid, si tertia coniugatio, promissiuum modum in quam syllabam eicit? si correptam i litteram habuerit, promissiuum modum in am syllabam mittit, ut lego legis legam, scribo scribis scribam. quid si i producta fuerit? promissiuum modum in am et in bo eiciet, ut scio scis sciam et scibo: Terentius in Phormione«scies, modo ut tacere possis», item in heauton timorumeno«aut scibis cuius sis». coniunctum huic est illud etiam in hecyra, «matris seruibo commodis», et in milite Plauti «† plurimum ad regendum est, quidquid hic mentibitur».

ubi noscimus, quando in secunda persona i correpta uel producta sit? in imperatiuo modo: nam quotiens correpta est i, detracta s littera in e transibit, ut lego legis lege, scribo scribis scribe; quando autem producta est, perseuerat in imperatiuo, ut audio audis audi, seruio seruis serui.

de modis. modi uerborum quot sunt? decem. qui sunt? indicatiuus, imperatiuus, promissiuus, optatiuus, coniunctiuus, concessiuus, infinitiuus, impersonalis, gerendi, hortandi. addunt quidam percunctatiuum. indicatiuus modus ut lego, imperatiuus modus ut lege, promissiuus modus ut legam, optatiuus ut utinam legerem, coniunctiuus ut cum legam, concessiuus ut legerim, infinitiuus ut legere, impersonalis ut legitur, gerendi ut legendo, hortandi ut legat, percunctatiuus ut legisne.

tempora uerborum quot sunt? tria, praesens ut lego, praeteritum ut legi, futurum ut legam. praeteriti temporis differentiae quot sunt? tres. quae? imperfectum perfectum plusquamperfectum, ut legebam legi legeram.

[p. 200 vol. VI Keil]

formae uerborum quot sunt? quattuor, meditatiua, inchoatiua, perfecta, frequentatiua: meditatiua ut amaturio. inchoatiua ut feruesco calesco algesco, perfecta ut ferueo caleo algeo, frequentatiua ut ab algeo alsito, ex curro cursito. item defectiua sunt quae cum declinantur, in genere uel persona uel coniugatione uel tempore aut etiam modo uniformiter durare non possunt et ob id defectiua dicuntur. genere quo modo deficiunt? cum actiua significatione tempore praesenti ad passiuam speciem in praeterito transeunt, ut audeo ausus sum, gaudeo gauisus sum, soleo solitus sum et cetera. persona quae deficiunt? quae, nisi adiuncto pronomine personam acceperint, declinari per se nequeunt, ut taedet pudet piget paenitet libet oportet. dicimus enim taedet me te illum nos uos illos et cetera. similia quae sunt alia impersonalia? quae a perfectis formis descendunt, ut ab eo quod est eo et uideo uenit itur et uidetur. dicimus enim itur a me a te ab illo, itur a nobis a uobis ab illis. coniugatione et praeterito tempore quae deficiunt? ut fero fers fert: facit enim praeterito tuli, nec apparet, quotae sit coniugationis, cum secundum formam supra dictam indicatiui modi nulla uocalis ante nouissimam litteram inueniatur.

modis quae deficiunt? odi memini noui, oderam memineram noueram, quae sola duo tempora praeterita indicatiuo modo inueniuntur. item cedo cedite, quae sola imperatiuo deprehenduntur ceteris modis deficientibus.

quae sunt uerba quae in tempore praesenti indicatiuo modo dissimilia in praeterito similia fiunt? ut cerno et cresco, quae faciunt creui. item polleo et polluo faciunt pollui.

de constructione uel syntaxi

de pronomine similiter quoniam Donatus exposuit, ideo praetermisimus.

de aduerbio

de participio

quae sunt participia similia appellationibus? passus uisus cultus.

ubi discernuntur? in declinatione. nam quotiens nomina sunt, in genetiuo singulari in us syllabam exeunt, ut huius passus uisus cultus, datiuo et ablatiuo in i et u, ut huic passui uisui cultui et ab hoc passu uisu cultu, [p. 201 vol. VI Keil] item genetiuo plurali in uum, ut horum passuum uisuum cultuum, datiuo et ablatiuo in bus, ut his et ab his passibus uisibus cultibus; quotiens autem participia, in genetiuo singulari in i litteram exeunt, ut huius passi uisi culti, datiuo et ablatiuo in o, ut huic et ab hoc passo uiso culto, item in genetiuo plurali in rum, ut horum passorum uisorum cultorum, datiuo et ablatiuo in is, ut his et ab his passis uisis cultis.

regno et uigilo cum uerba neutralia sint, quo modo faciunt in praeterito participia regnatus et in futuro uigilandus, ut apud Virgilium «acri quondam regnata Lycurgo» et «quae uigilanda uiris»? a poetis recte haec figurata sunt, quae cum a uerbo originem non habeant, utique non participia dicuntur. quae sunt participia nominatiua seu nomina participalia? quae quasi speciem participiorum habent, ut comatus galeatus hastatus.

de participio

de aduerbio

aduerbium quid est? pars orationis qua adiecta uerbo manifestior et planior oratio redditur, ut docte dixit, pulchre fecit. unde nascuntur aduerbia? aut a sua positione aut ab aliis partibus orationis. a positione sua [nascuntur] quo modo? heri nuper pridie. ab aliis quatenus trahuntur? ut doctus docte, sapiens sapienter. aduerbiis tria accidunt, significatio comparatio figura. significationis species quot sunt? multae: sunt enim quaedam temporis, ut heri nuper et cetera, alia loci, quae quidem in quattuor species diuiduntur, aut ad locum, ut huc illuc, aut in loco, ut ibi hic, aut e loco, ut hinc inde, aut per locum, ut hac illac. sunt quaedam temporis et loci, ut hactenus protenus, alia terminationis, ut ilicet, alia numeri, ut semel bis ter, alia negandi, ut non haut nequaquam, alia adfirmantis, ut prorsus profecto proculdubio et reliqua; alia percunctantis, ut numquid an ne, alia demonstrantis, ut en ecce, alia optantis, ut utinam, alia aestimantis, ut fere ferme, alia ordinis, ut deinceps deinde, alia interrogantis, ut cur quid ita, alia similitudinis, ut ceu ueluti quasi, alia dubitationis, ut fortasse, alia uocantis, ut heus, alia responsionis, ut heu, alia prohibitionis, ut ne [neque nec], alia congregationis, ut pariter una simul, [p. 202 vol. VI Keil] alia separationis, ut seorsum, alia comparationis, ut satius magis potius, alia euentus, ut forte, alia adnuentis, ut uero, alia iuris iurandi, ut edepol mediusfidius ecastor Hercle, alia personalia, ut mecum tecum, alia animaduertentis, ut attat, alia iterationis, ut iterum rursus saepius, alia qualitatis, ut male bene, alia quantitatis, ut sat nimium. dum, gentium, ad id locorum cuius modi aduerbia esse dicemus? ornatiua, siquidem adposita orationem inluminant, ablata nihil sensui subtrahunt, ut cum dicimus mane dum, ubi gentium. ad id locorum cuius rei habet significationem? et loci et temporis: significat enim eo usque: [exemplum] Salustius in Iugurtha de Mario «tamen is ad id locorum talis uir». quae sunt aduerbia nominatiua uel, ut quidam dixerunt, nomina aduerbialia? ueluti cum dicimus fui Romae Capuae Karthagini. figurae in aduerbio quot sunt? ut in ceteris partibus orationis duae, simplex, ut iuste, composita, ut iniuste. comparationem recipere aduerbia possunt, quotiens appellationes, unde transeunt, comparantur, ut iuste iustius iustissime, quia facit iustus iustior iustissimus. aduerbiis praepositiones adici [posse] negant omnes technici oportere, quamuis licenter ueteres usi sint: Terentius in hecyra«ita corripuit de repente tacitus sese ad filiam»; item Lucretius «de subito».

de praepositione

de coniunctione

coniunctio quid est? pars orationis nectens ordinansque sententiam.

coniunctioni <quot> accidunt? tria. quae? figura ordo potestas. figura quae est? quia aut simplices sunt, ut tamen quando, aut compositae, ut quoniamquidem quandoquidem. ordo quidem coniunctionum quid est? quo apparet, quae in loquendo praeponi tantum debeant, quae subiungi, quae praeponi et subiungi. quae praeponuntur igitur? quamquam [p. 203 vol. VI Keil] quamuis et cetera. quae subiunguntur? enim autem praesertim denique. quae et praeponuntur et subiunguntur? quoniam quatenus. potestas coniunctionum in quot species diuiditur? in quinque: sunt enim copulatiuae disiunctiuae expletiuae rationales causales. copulatiuae quae sunt? atque et at ac ast. quae disiunctiuae? aut ue uel ne nec neque. sed si disiungendi uim habent, quo modo coniunctiones recte dici possunt? disiungunt quidem uerborum sensum, ceterum uerba copulant, ueluti cum dicimus aut hoc aut illud, siue hoc siue illud et cetera. expletiuae quae sunt? quidem equidem tamen porro et cetera. quae causales? si etsi etiamsi sin siue ne et cetera. rationales quae sunt? ita itaque proinde proin denique. quae magis aduerbia esse mihi uidentur praeter illas coniunctiones, quae accentu discernuntur ab aduerbiis. aduerbia sunt re uera quaedam, de quibus ambigi potest, unde merito quidam aduerbia coniunctiua dixerunt uel coniunctiones aduerbiales.

de coniunctione

de praepositione

praepositio quid est? pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem earum aut immutat aut auget aut minuit, ut describo praescribo rescribo. cui tamen rei praeponuntur? aliquae casibus et uerbis, aliae casibus tantum, aliae uerbis. uerum ex his quae casibus adiunguntur aliae accusatiuum regunt, aliae ablatiuum, aliae sunt in utroque communes. quae accusatiuo adiunguntur? per apud ante aduersum ultra contra et cetera. harum quaedam mutato accentu fiunt aduerbia. nam ante, cum graui accentu pronuntiatur, praepositio est, ut «ante focum, si frigus erit»; cum uero acuto, fit aduerbium temporis, ut «ante quidem summa de re statuisse Latini», item post praepositio est, cum dicimus post tergum; cum uero significat postea, fit aduerbium temporis, ut «post habui tamen illorum mea seria ludo».

harum quaedam uerbis etiam adiunguntur, per ad trans ante circum inter [p. 204 vol. VI Keil] post ob: dicimus enim perlege adfer transuehe antefer circumfer interueni obduc postpone. quae ablatiuo casui adiunguntur? a ab abs e ex pro prae de et reliqua. harum aeque quaedam mutato accentu fiunt aduerbia, ueluti est cum. nam quotiens casui iungitur, praepositio est, ut cum duce cum amico; quotiens uerbo, erit aduerbium, ut «cum uenit aulaeis» et «cum subit Aeneas concursu ascendere magno».

ex his quaedam uerbis adiunguntur, a ab abs e ex de pro prae: dicimus enim amoue abrumpe abstrahe emitte expone detrahe produc praefer.

quae accusatiuo et ablatiuo? in sub super subter; accusatiuo, cum in locum nos ire uel mittere significamus; ablatiuo, cum in loco nos esse uel fuisse uel futuros esse significamus, quod quidem plenius supra docuimus in [praepositionibus] casibus. hae quoque etiam uerbis adiunguntur: dicimus enim infer subtrahe superscribe subterpone. quae uerbis tantum modo praeponuntur? con dis di re se am o: dicimus enim conduco distraho dimitto relego amputo sepono omitto. in et con aliquando corripiuntur, sequentibus s uel f litteris producuntur, instans infidus et reliqua.

in augendi uim habet aut minuendi: aliquando enim auget, aliquando diminuit, ut instans indoctus et cetera similia.

de interiectione

de interiectione

interiectio quid est? pars orationis animi adfectum significans. nam aut laetantis <est> ut ua, aut timentis ut ei, aut laudantis ut eu, aut exultantis ut euax, aut admirantis ut papae, aut [admirationem] respuentis ut phi, aut animaduertentis ut attat, aut ridentis ut haha. sunt aliae praeterea partes orationis pro interiectionibus positae, ut «sequiturque nefas Aegyptia coniux» et «pecudesque locutae nefandum». in utroque enim interiectio est exclamantis. item pro, ut cum dicimus pro Iupiter et [p. 205 vol. VI Keil] siqua sunt similia. hem quoque interdum coercentis, ut in heauton timorumeno«hem tibine hoc diutius licere speras facere»; aliquando etiam admirantis, ut in Andria«hem quid est? scies». ex his deinceps ceteri animorum motus colligi possunt.

de litteris

metrum quid est? rei cuiusque mensura. metrum poeticum quid est? uersificandi disciplina certa syllabarum ac temporum ratione in pedibus obseruata. metrum unde dictum? quod ueluti mensuram quandam praestituat, a qua siquid plus minusue erit, pes siue uersus minime constabit.

metro quid uidetur esse consimile? rhythmus. rhythmus quid est? uerborum modulata compositio non metrica ratione, sed numerosa scansione ad iudicium aurium examinata, ut puta ueluti sunt cantica poetarum uulgarium. rhythmus ergo in metro non est? potest esse. quid ergo distat a metro? quod rhythmus per se sine metro esse potest, metrum sine rhythmo esse non potest. quod liquidius ita definitur, metrum est ratio [p. 207 vol. VI Keil] cum modulatione, rhythmus sine ratione metrica modulatio. plerumque tamen casu quodam etiam inuenies rationem metricam in rhythmo, non artificii obseruatione seruata, sed sono et ipsa modulatione ducente.

pes quid est? compositio duarum uel trium aut etiam quattuor syllabarum secundum rationem sui cuiusque metri. pedum genera quot sunt? duo. quae? aut enim simplices sunt aut duplices. simplicium species quot sunt? duae. quae? disyllabi aut trisyllabi. disyllabi quot sunt? quattuor. qui sunt? spondeus pyrrichius trochaeus iambus. ex his qui inter se contrarii? pyrrichius spondeo, trochaeus iambo. qui deinde est pariambus? idem qui pyrrichius siue etiam dibrachus. qui chorius? idem qui trochaeus. spondeus cuius modi syllabis constat? duabus longis, [exemplum] ut heros. pyrrichius cuius modi syllabis constat? duabus breuibus, [exemplum] ut Maro Cato. trochaeus cuius modi syllabis constat? longa et breui, [exemplum] ut uita Roma. quot deinde iambus? ex breui et longa, [exemplum] ut nepos bonos. pedes trisyllabi quot sunt? octo. qui sunt? dactylus, anapaestus, molossus, tribrachus idem qui brachysyllabus siue pygnomus, amphimacrus qui et creticus, amphibrachus siue mesites, bacchius, palimbacchius siue antibacchius siue pompicus. singuli quique eorum quot et qualibus syllabis constant? dactylus ex longa et duabus breuibus, ut copia Lydia; anapaestus ex duabus breuibus et longa, ut sapiens Erato; molossus ex tribus longis, ut Maecenas heredes; tribrachus ex tribus breuibus, ut Lepidus Catulus; amphimacrus ex longa et breui et longa, ut caritas ueritas; amphibrachus ex breui et longa et breui, ut corona marina; bacchius ex breui et duabus longis, ut Athenae Camenae; palimbacchius ex duabus longis et breui, ut Latona Lucina.

pedes duplices siue tetrasyllabi quot sunt? sedecim. qui sunt? dispondeus, proceleumaticus, ionicus ἀπὸ μείζονος, ionicus ἀπἡ ῆλάσσονος, [p. 208 vol. VI Keil] ditrochaeus, diiambus, choriambus, antispastus, paeon primus, paeon secundus, paeon tertius, paeon quartus, item epitritus siue hippius primus secundus tertius quartus. horum qui contrarii? proceleumaticus dispondeo, ionicus ἀπἡ ῆλάσσονος ionico ἀπὸ μείζονος, diiambus ditrochaeo, antispastus choriambo, epitritus primus paeoni primo, secundus secundo, tertius tertio, quartus quarto. singuli quique horum quot et qualibus syllabis constant? dispondeus ex quattuor longis, ut oratores saltatores; proceleumaticus ex quattuor breuibus, ut animula memoria; ionicus ἀπὸ μείζονος ex duabus longis et duabus breuibus, ut penuria uicinia; ionicus ἀπἡ ῆλάσσονος ex duabus breuibus et duabus longis, ut Diomedes Palamedes; ditrochaeus ex longa et breui et longa et breui, ut aegritudo cantilena; diiambus ex breui et longa et breui et longa, ut benignitas malignitas; choriambus ex longa et duabus breuibus et longa, ut diuitiae simplicitas; antispastus ex breui et duabus longis et breui, ut ualetudo amaturus; paeon primus ex longa et duabus breuibus, ut Oceanus ruricola; paeon secundus ex breui et longa et duabus breuibus, ut fauonius colonia; paeon tertius ex duabus breuibus et longa et breui, ut Titianus Marianus; paeon quartus ex tribus breuibus et longa, ut cupiditas facilitas; epitritus primus ex breui et tribus longis, ut Palatini Numantini; epitritus secundus ex longa et breui et duabus longis, ut conditores funditores; epitritus tertius ex duabus longis et breui et longa, ut uiuacitas indutiae; epitritus quartus ex tribus longis et breui, ut libertinus Florentinus.

de hexametro uersu heroico

quot sunt genera uersuum in dactylico metro? quinque. quid est dactylicum metrum? quod constat dactylo et spondeo. cur non addis ultimo interdum trochaeo? quod bono iudicio metrici complures hunc pedem de uersu hexametro excludendum esse censuerunt. quippe omnis syllaba in ultimo uersu adiaforos est, id est indifferenter accipitur, nec [p. 209 vol. VI Keil] interest utrum producta sit an correpta, siquidem positione longa fiat, cum partem orationis in exitu finit. quo accedit quod uitiosus huius modi uersus est, qui trochaeum admittit in fine. nam cum ita ratio exposcat, ut pleno uersui XXIIII tempora insint, admisso utique trochaeo coartabitur temporum numerus, et erunt tempora XXIII, qui est uersus colobos. quae sunt ergo quinque genera uersuum in dactylico metro? hexameter pentameter tetrameter trimeter dimeter. hexameter dicitur an hexametrus? utrumque, ut Euander et Euandrus, quorum unum uenit ex Graeca enuntiatione, alterum ex Latina. quippe Cornelius Epicadus in eo libro, quem de metris scripsit, hexameter 'inquit' uersus. contra quem item Caesius Bassus, uir doctus atque eruditus, in libro de metris iambicus trimetrus ait. nostra quoque memoria Lactantius de metris pentameter inquit et tetrameter.

hexameter ergo siue hexametrus uersus quot pedibus caeditur? sex, dactylo et spondeo circum se positis aut alterna interpositione uariatis.

hexametri uersus genera quot sunt? tria. quae sunt? est hexameter dactylicus tantum, est hexameter dactylicus herous, est hexameter iambicus, qui et senarius, cum constat ex simplicibus sex, idemque ex duplicibus trimeter. quid ergo, si uersus hexameter sex spondeis constiterit, potest. dactylicus dici? erit quidem uersus spondiazon, metrum tamen dactylicum.

quippe huius modi compositio non nisi in dactylicum metrum cadit. qui [p. 210 vol. VI Keil] sunt uersus hexametri dactylici tantum? qui sex pedibus dactylicis constant, praeter bella et facta heroum quodlibet aliud continentes, ut puta ueluti sunt bucolica et georgica ceteraque huius modi. qui sunt hexametri dactylici heroi? qui bella et res gestas heroum complectuntur, ut puta ueluti Ilias Homeri et Vergilii Aeneis. qui est pes quintus? quintus quidem pes semper dactylus. quare? eo quod semper in uersu exceptis aliis locis, quibus uarie ponitur, quintam regionem obtinet propriam, minusque lenis est uersus, qui quinto loco spondeum magis quam dactylum habuerit, et uocabitur spondiazon, ueluti est ille, «aut leues ocreas lento ducunt argento».

sicut spondeus quoque a quibusdam quidem imus pes cognominatur, quia regionem sextam semper obtinet, nec umquam dactylus in fine ponitur.

qui modus est syllabarum in uersu hexametro dactylico siue heroo? omnis uersus hexameter dactylicus siue herous a duodecim syllabis crescit usque ad decem et septem. nam qui minimus, habet syllabas non minus quam duodecim; qui maximus est, non plus quam decem et septem.

quid ergo? plerumque inuenies uersum decem et octo aut uiginti syllabarum, ut sunt hi, «quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui» et «aut onera accipiunt uenientum aut agmine facto» et [p. 211 vol. VI Keil] «quin morere, ut merita es, ferroque auerte dolorem» et «cara mihi ante alias, neque enim nouus iste Dianae».

sunt quidem plerique syllabarum decem et octo, et ille quem in ultimo loco posuisti syllabarum uiginti, cui nequaquam inuenies parem, cum adhuc nullus fere inueniatur, qui decem et nouem syllabis constet. uerum sciendum est in metrica ratione numquam computari eas syllabas, quas synalipha intercepit. quo fit ut omnes illi uersus, qui supra dictum numerum syllabarum uidentur excedere, detractis synaliphis ad decem et septem aut sedecim ac non nulli etiam ad quindecim syllabas redigantur, ueluti sunt illi quos supra exempli causa posuisti. unde etiam sciendum est nullum uersum dactylicum hexametrum inueniri posse, qui numerum syllabarum decem et septem uideatur excedere. itaque omnis uersus hexameter, si solis spondeis constiterit, erit duodecim syllabarum; si unum dactylum habuerit, tredecim; si duos, quattuordecim; si tres, quindecim; si quattuor, sedecim; si quinque, decem et septem. itaque quotiens dactylus accesserit, totiens una syllaba adcrescit.

hexameter uersus dactylicus per quot species uariatur? triginta et duas. quatenus? in uersu duodecim syllabarum species una est. quippe hic sine ulla uarietate omnes in se spondeos habet et uocabitur spondiazon, ut est «introducuntur legati Minturnenses».

quod genus uersificationis usque adeo durum est, ut non inuenuste Albinus in libro quem de metris scripsit ita posuerit, [p. 212 vol. VI Keil] † uilem spondeum totum concludere uersum / posse fieri iungens sed dactylum apte.

in uersu tredecim syllabarum species quot sunt? quinque. quippe in eo unus dactylus inter spondeos admissus quinque locis inuertitur. quid in uersu quattuordecim syllabarum quot species sunt? decem. quae sunt? aut enim primo et secundo loco dactylus ponitur, aut primo et tertio, aut primo et quarto, aut primo et quinto, aut secundo et tertio, aut secundo et quarto, aut secundo et quinto, aut tertio et quarto, aut tertio et quinto, aut quarto et quinto. quid in uersu quindecim syllabarum species quot sunt? similiter decem. nam ut in illo qui est quattuordecim syllabarum dactylus decies uariatur, ita in hoc totiens spondeus inuertitur. in uersu sedecim syllabarum species quot sunt? totidem quot in tredecim, id est quinque. nam ut in illo dactylus quinque locis inuertitur, ita in hoc spondeus isdem locis totiensque uariatur. quid in uersu decem et septem syllabarum? similiter ut in duodecasyllabo species una est. quippe is quinque dactylis constat excepto ultimo pede, quem necesse est disyllabum esse, ne contra rationem supra dictam syllabarum amplior numerus adcrescat.

quid ergo? numquamne dactylus in fine ponitur? ponitur quidem; uerum non in eo uersu, qui ceteros dactylos habet in se, ueluti est ille in georgicis, «et spumas miscent argenti uiuaque sulpura», quem quidam inuertentes sic legunt, et sulpura uiua. item «bis patriae cecidere manus, quin protinus omnia», quem quidam per synalipham excludunt, ut fiat scandendo omna, nec intellegunt synalipham tunc esse, cum uocales inter se confligunt seu solae, [p. 213 vol. VI Keil] ut «multa quoque et bello passus», seu interposita consonante, ut «multum ille et terris iactatus», quod nequaquam hoc loco adseri potest. quippe absolutus pes est omnia, ueluti in illo uersu, «omnia fert aetas» et «omnia uincit amor». posset etiam uersus esse ex dactylis sex, si modo metrici admitterent, ueluti dicitur in tenero mihi bucula pascere gramine et at tuba terribilem sonitum procul excitat horrida.

ex supra dictis speciebus XXXII quot species deprehenduntur in carmine Vergiliano? decem et septem. quae? ex uersu tredecim syllabarum duae species adsumptae. cuius positionis? secundae et quintae: nam aut secundo loco unus dactylus tantum inuenitur, ut «aut leues ocreas lento ducunt argento», aut quinto, ut «cum Iuno aeternum seruans sub pectore uulnus».

ex uersu item syllabarum quattuordecim quot species adsumptae? quattuor: aut enim primo et quinto loco dactylus inuenitur, ut «quippe uetor fatis, Pallasne exurere classem»; aut secundo et quinto, ut «felix qui potuit rerum cognoscere causas»; aut tertio et quinto, ut «arcebat longe Latio multosque per annos»; aut quarto et quinto, ut «quarum quae forma pulcherrima Deiopeam».

quid ex uersu quindecim syllabarum quot species adsumptae? sex: nam aut primo et secundo loco spondeus inuenitur, ut «infandum, regina, iubes renouare dolorem»; aut primo et tertio, ut [p. 214 vol. VI Keil] «hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse»; aut primo et quarto, ut «Aeneas scopulum interea conscendit et omnem»; aut secundo et tertio, ut «aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici»; aut secundo et quarto, ut «ui superum saeuae memorem Iunonis ob iram»; aut tertio et quarto, ut «gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor».

ex uersu sedecim syllabarum species quot sunt adsumptae? quattuor: nam aut primo loco spondeus inuenitur, ut «urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni»; aut secundo, ut «nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum»; aut tertio, ut «seruitio premet ac uictis dominabitur Argis»; aut quarto, ut «imperium sine fine dedi, quin aspera Iuno».

quid ex uersu syllabarum decem et septem? una species adsumpta, quae sola in eo est, cum praeter ultimum pedem ceteri omnes dactyli inueniantur, ut «quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui».

quot sunt species in caesura hexametri uersus? quattuor. quae sunt? coniunctus, districtus, mixtus, diuisus. coniunctus qui est? qui in scandendo ita concatenatus est sibi, ut nusquam finito sensu diuisa inter se uerba ponantur. quod genus uersificationis laudabile habetur ac melius, ut puta ueluti est «infandum, regina, iubes renouare dolorem».

qui districtus? qui in scandendo sensum seu partes orationis separatas in se habet, ut puta ueluti [p. 215 vol. VI Keil] dic mihi, Clio, quisnam primus fingere uersus.

quid est mixtus? qui utrumque in se habet, ut in quibusdam coniunctus, in quibusdam uero separatus sit, ut puta «hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse».

quid diuisus? qui in priapio deprehenditur metro. quod est metrum priapium? cum in hexametro uersu primi tres pedes concatenati inter se a reliquis tribus sequentibus diuisi separatique sunt, ut puta ueluti in bucolicis«aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim» et «utque uiro Phoebi chorus adsurrexerit omnis» et «est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca».

unde dictum priapium? quod pleraque huius modi in honorem Priapi ita conscripta sint, propter quod multi uolunt hoc genus compositionis bucolico carmini magis conuenire.

pythium item metrum quod est? idem quod hexameter. unde dictum pythium? quidam uolunt ob id, quod hoc genere metri oracula primum ab Apolline sint edita, qui interfecto Pythone Pythius dictus est.

aliis tamen uidetur pythium metrum esse, quod continet duodecim syllabas spondiazon, ea uidelicet ratione, quod, cum in Parnasso Pythonem serpentem in uindictam matris sagittis insequeretur, accolae Delphici hoc illum uersu hortati sint, ἰἡ παιάν, ἰἡ παιάν, ἰἡ παιάν.

hactenus de hexametro dactylico; de ceteris uero suo loco.

[p. 216 vol. VI Keil]

no previous next