no previous next

Priscianus

Institutio de nomine et pronomine et uerbo

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

Prisciani grammatici institutio de nomine et pronomine et uerbo

Omnia nomina, quibus Latina utitur eloquentia, quinque declinationibus flectuntur, quae ordinem acceperunt ab ordine uocalium formantium genetiuos. prima igitur est declinatio cuius genetiuus in ae diphthongon desinit, ut hic poeta huius poetae; secunda cuius in i productam supra dictus finitur casus, ut hic doctus huius docti; tertia in is breuem, ut hic pater huius patris; quarta in us productam, ut hic senatus huius senatus; quinta in ei diuisas, ut hic meridies huius meridiei.

Habet ergo primae declinationis nominatiuus litteras quidem terminales duas, a et s, terminationes uero tres, a as es productam, ut haec syllaba huius syllabae, hic Aeneas huius Aeneae, hic Anchises huius Anchisae.

In a desinentia, seu Graeca sint seu Latina, masculina uel feminina uel communia primae sunt declinationis, ut hic citharista huius citharistae hic scriba huius scribae haec Calliopea huius Calliopeae, haec regina huius reginae hic et haec aduena huius aduenae. excipiuntur una ulla nulla sola tota alia utra neutra altera, quae pronominum declinationem habent in ius terminantium genetiuum, quomodo ea quae composita sunt, aliqua nequa siqua.

Neutra uero in a Graeca sunt et tertiae declinationis; genetiuus enim Graecus τος in tis conuertitur apud nos, ut hoc poema huius poematis emblema emblematis toreuma toreumatis. litterarum enim nomina indeclinabilia sunt tam apud Graecos quam apud Latinos, ut alpha beta, a b.

In as uero uel in es desinentia Graeca, quae apud Graecos in ου diphthongon uel in α terminant genetiuum, primae declinationis sunt apud Latinos, ut ὁ Λυσίας τοῠ Λυσίου hic Lysias huius Lysiae, ὁ Ἄντας τοῠ Ἄντα hic Antas huius Antae, ὁ Πριαμίδης τοῠ Πριαμίδου hic Priamides huius Priamidae. sciendum est autem quod, si patronymicorum formae inueniantur propria, secundum tertiam magis ueteres declinationem [p. 444 vol. VI Keil] proferunt, ut hic Thucydides huius Thucydidis hic Euripides huius Euripidis. similiter proferunt eiusdem terminationis barbara, ut hic Tigranes huius Tigranis hic Mithridates huius Mithridatis hic Ariobarzanes huius Ariobarzanis. et in aliis tamen quibusdam Graecis auctoritate idem fecisse inueniuntur, ut hic Orontes huius Orontis.

Secunda declinatio terminales habet litteras tres, r s m, terminationes uero sex, er ir ur us eus um, ut sacer sacri uir uiri satur saturi magnus magni Tydeus Tydei templum templi.

In er desinentia, si a Graecis sint ρος in er conuertentibus apud nos, et quae faciunt ex se feminina in a desinentia et quae s et t ante er habent, nisi sint possessiua, secundae sunt declinationis, ut hic Menander huius Menandri Alexander Alexandri tener teneri sacer sacri (faciunt enim tenera sacra) hic oleaster huius oleastri apiaster apiastri. excipitur hic sequester huius sequestris, quod quamuis tertiae declinationis inueniatur, tamen femininum in a facit, haec sequestra, quamquam uetustissimi et secundae declinationis rationabilius hoc protulerunt, hic sequester huius sequestri. alia uero omnia in er desinentia tertiae sunt declinationis, ut hic pater huius patris haec mulier huius mulieris hic et haec pauper huius pauperis hoc tuber huius tuberis. excipiuntur puer pueri gener generi socer soceri fiber fibri cancer cancri liber libri culter cultri.

In ir duo inueniuntur masculina secundae declinationis, ut hic Treuir huius Treuiri, quod est gentile, et hic uir huius uiri et ex eo composita; praeterea neutra duo inueniuntur, unum tertiae declinationis, hoc Gaddir huius Gaddiris (nomen est ciuitatis), et hoc ir, quod Graeci θέναρ dicunt, indeclinabile.

In ur unum, cuius femininum in a desinit, inuenitur secundae declinationis, ut hic satur huius saturi. alia uero omnia tertiae sunt declinationis, ut hic fur huius furis hic furfur huius furfuris (τὸ πίτυρον τοῠ πιτύρου), hoc sulphur huius sulphuris.

In us correptam desinentia s uel t uel x antecedentibus, si sint rerum incorporalium uocabula, masculina sunt et quartae declinationis, ut hic risus huius risus hic uisus huius uisus tumultus metus luxus sexus. similiter quartae sunt declinationis quae ex his componuntur, ut hic senatus (a senibus et natu) huius senatus, et quae cognominatim his prolatis fixa sunt, ut hic magistratus (ἡ ἀρχἡ καὶ ὁ ἄρχων) huius magistratus hic exercitus (ὁ στρατὸς καὶ ἡ γυμνασία) huius exercitus hic saltus (ἡ πἡδησις καὶ ἡ νάπη) huius saltus. eiusdem praeterea declinationis sunt quae, cum sint fixa, in tus desinunt aliqua praecedente consonante in eadem syllaba ante t posita, ut hic fluctus huius fluctus hic quaestus huius quaestus hic rictus huius rictus. excipitur lectus, ἡ κλίνη, lecti; nam mustus facit musta. similiter [p. 445 vol. VI Keil] quartae sunt declinationis quae per syncopam a supra dictis incorporalibus proferuntur, ut portatus portus, artatus artus, arcitus (a uerbo arceo) arcus, laqueatus lacus; uultus quoque ipsa res esse uidetur a uolo uerbo, quomodo a colo cultus. alia uero omnia supra dictae terminationis nomina masculina secundae sunt declinationis, ut hic bonus huius boni numerus uentus, quamuis uideatur hoc quoque simile esse incorporali quod a uenio uerbo nascitur, ex quo compositum aduentus, sanctus sancti somnus somni. excipiuntur gradus sinus currus ficus, quod est uitium corporis, et tonitrus cornus, quae etiam neutra sunt in u desinentia, et unum tertiae declinationis, hic lepus huius leporis. nam penus et specus tam masculini quam feminini et neutri generis inueniuntur et secundae et tertiae declinationis et quartae, ut hic et haec penus huius peni et hoc penus huius penoris et hoc penum huius peni et hoc penu huius penu; similiter hic et haec specus huius speci et hoc specus huius specoris et hoc specum huius speci et hoc specu huius specu. in us correptam desinentia feminina, si sint propria uel Graeca in ος apud Graecos desinentia uel arborum nomina, secundae sunt declinationis, ut haec Tyrus huius Tyri Cyprus Cypri Arctus Arcti Pylus Pyli cupressus cupressi pirus piri arbutus alnus. excipiuntur quinque quae tam quartae quam secundae declinationis inueniuntur, quercus laurus pinus cornus ficus et unum tertiae declinationis, Venus Veneris. alia uero omnia in us correptam desinentia feminina quartae sunt declinationis, ut haec manus huius manus nurus socrus porticus anus. excipiuntur aluus alui humus humi et haec domus huius domi uel domus et haec colus huius coli uel colus. neutra in us desinentia seu productam seu correptam tertiae sunt declinationis et in ris terminant genetiuum, ut ius iuris plus pluris munus muneris pondus ponderis corpus corporis pectus pectoris maius minus. excipiuntur pelagus pelagi, quod Graecum est, et uulgus uulgi, quod et masculinum est, et uirus uiri et pus indeclinabile. in us correptam communia duo inueniuntur tertiae declinationis, ut hic et haec et hoc uetus ueteris Ligus Liguris, quod est gentile, et duo monosyllaba quae producuntur in nominatiuo, ut hic et haec sus suis grus gruis; nam mus muris epicoenon est, quod a Graeco μῠς mutauit υ in u longam. nullum enim Latinum masculinum in us productam desinit. Graeca igitur in us productam desinentia, si apud Graecos in δος finiunt genetiuum, apud Latinos δος in dis conuertunt per eundem casum, ut ὁ Οἰδίπους τοῠ Οἰδίποδος hic Oedipus huius Oedipodis, ὁ Μελάμπους τοῠ Μελάμποδος hic Melampus huius Melampodis. Latina uero quae in supra dictam syllabam productam desinunt sine dubio feminina sunt et tertiae declinationis, ut haec seruitus huius seruitutis senectus iuuentus tellus palus. sed et de eorum et aliorum [p. 446 vol. VI Keil] nominum ultimis uel paenultimis syllabis genetiuorum latius in sexto de nomine libro docuimus.

In eus desinentia Graeca sunt tantum et secundae declinationis, ut hic Tydeus Tydei Orpheus Orphei Oileus Oilei.

In um omnia secundae declinationis sunt, ut hoc templum huius templi Palladium Palladii.

Tertia declinatio habet litteras terminales decem, a e o c l n r s t x, ut hoc toreuma hoc monile haec uirgo hoc lac hic sol hoc nomen hic orator haec ciuitas hoc caput hic et haec et hoc felix.

In a neutra et in e correptam et in o omnia tertiae sunt declinationis, ut hoc toreuma huius toreumatis hoc monile huius monilis sedile ouile hic Cato haec uirgo hic et haec homo. excipitur hoc cepe, quod est aptoton; dicitur tamen et haec cepa huius cepae.

In c uel l uel n uel t uel x desinentia omnia tertiae sunt declinationis, ut hoc allec huius allecis (genus est piscis) consul consulis Titan Titanis sinciput sincipitis fallax fallacis.

In r desinentia, si non sint secundae declinationis, de qua superius docuimus, sine dubio tertiae sunt declinationis, ut hic Bostar huius Bostaris agger aggeris haec soror hic et haec felicior huius felicioris memor hoc laquear huius laquearis.

In s uero desinentia <in> quinque declinationibus inueniuntur. per antecedentes igitur uocales ea discernamus. in as desinentia Latina quidem omnia tertiae sunt declinationis, Graeca uero quae in ος terminant genetiuum apud Graecos, ut hic Maecenas huius Maecenatis Arpinas Arpinatis haec pietas huius pietatis hic Atlas huius Atlantis haec Pallas huius Palladis. in es correptam omnia tertiae sunt declinationis, ut hic miles haec seges hic et haec et hoc teres teretis. in es productam Graeca quidem, quae genetiuum Graecum in ους uel in εος terminant, tertiae sunt declinationis, ut ὁ Ἑρμογένης τοῠ Ἑρμογένους hic Hermogenes huius Hermogenis ὁ Ἐτεοκλἡς τοῠ Ἑτεοκλέος hic Eteocles huius Eteoclis; Latina uero, si ante es i habuerint, quintae sunt declinationis, ut facies faciei series dies. excipitur quies quietis, cuius compositum requies requietis et requiei facit genetiuum. alia uero omnia tertiae sunt declinationis, ut hic Vlixes huius Vlixis Verres Verris haec caedes huius caedis haec nubes huius nubis hic et haec heres huius heredis locuples locupletis. excipiuntur res rei spes spei fides fidei plebes plebei, quod et plebs plebis dicitur. in is omnia tertiae sunt declinationis ut hic collis huius collis Samnis Samnitis haec Neapolis huius Neapolis lis litis hic et haec utilis huius utilis dis ditis. in os quoque omnia Latina et in os productam [p. 447 vol. VI Keil] uel in υς Graeca tertiae sunt declinationis ut hic flos floris nepos nepotis haec dos hic et haec custos custodis hic heros herois haec Erinys huius Erinyis. sed de paenultimis et eorum et aliorum omnium in sexto libro de nomine latius inuenies, ut supra dictum est. in aes uel in aus dipthongos desinentia et omnia quae in duas consonantes desinunt tertiae sunt declinationis, ut hic praes huius praedis hoc aes aeris fraus fraudis laus laudis arx arcis ars artis mons montis.

Quarta declinatio terminationes habet duas, us et u. in us quidem masculinorum et femininorum, in u uero neutrorum, ut hic uultus huius uultus haec manus huius manus hoc genu huius genu. sed in us terminatorum regulam superius tractauimus, quando de secunda docebamus declinatione; in u uero desinentia neutra inueniuntur indeclinabilia in singulari numero, in plurali uero secundum quartam declinationem flectuntur.

Quinta declinatio unam habet terminationem in es productam, de qua superius ostendimus, quando de tertia disserebamus, ut hic meridies huius meridiei.

Haec de obliquis casibus quinque declinationum docebimus.

Primae declinationis genetiuus et datiuus singularis in ae dipthongon desinit, ut huius et huic poetae; accusatiuus in am, ut hunc poetam, uocatiuus et ablatiuus in a, ut o et ab hoc poeta, nominatiuus et uocatiuus pluralis in ae dipthongon, ut hi et o poetae, genetiuus in arum, ut horum poetarum, datiuus et ablatiuus in is, ut his et ab his poetis (differentiae causa notantur deabus filiabus natabus equabus mulabus), accusatiuus in as, ut hos poetas. sciendum est tamen quod in Graecis nominibus est quando Graecis utuntur terminationibus auctores per diuersos casus tam singulares quam plurales.

Secundae declinationis genetiuus in i desinit, ut hic magnus huius magni; datiuus et ablatiuus in o productam, ut huic et ab hoc magno; accusatiuus in um, ut hunc magnum, nisi sint neutra quorum accusatiuus ubique sequitur suum nominatiuum, ut hoc pelagus hoc laquear. uocatiuus, quando nominatiuus in r uel in m desinit, similis erit ei, ut hic uir et o uir hoc templum et o templum; quando uero in ius finitur, si sint propria nomina, abiecta us fit uocatiuus, ut hic Virgilius o Virgili hic Terentius o Terenti; in aliis uero nominibus in us terminatis mutatione us in e fit uocatiuus, ut hic magnus o magne socius socie. inuenitur unum, [p. 448 vol. VI Keil] ut filius o fili et o filie, duplici prolatum uocatiuo. ueteres tamen aliquando uel metri uel euphoniae causa nominatiuis utuntur pro uocatiuis. in eus desinentia Graeca sunt tantum et uocatiuum seruant Graecum quomodo et accusatiuum; et hoc frequentissime in omnibus Graecis nominibus, quomodo diximus, inuenies in multis casibus fieri. nominatiuus et uocatiuus pluralis secundae declinationis per i finitur, ut hi et o magni. neutra autem tam eius quam aliarum declinationum, in quibus inueniuntur, nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem in a terminant, quomodo et apud Graecos. genetiuus ablatiuo singulari addita rum profertur, ut ab hoc magno horum magnorum, datiuus et ablatiuus in is, ut his et ab his magnis, accusatiuus in os, ut hos magnos.

Tertiae declinationis genetiuus in is correptam exit, ut hic rex huius regis, datiuus in i, ut huic regi, accusatiuus in plerisque in em, ut hunc regem, in paucis uero in im, ut hunc Tiberim hanc restim puppim turrim sitim, de quibus in septimo libro de nomine latius exposuimus. uocatiuus similis est nominatiuo, ut hic rex o rex; in Graecis autem nominibus licet uocatiuo Graeco uti, sicut supra dictum est, ut
«Thybri pater».

Ablatiuus in quibusdam per e correptam, ut ab homine, in quibusdam per i, ut a Tiberi, in quibusdam per e et per i, ut a felice uel a felici. nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis tertiae declinationis in es productam desinit, ut hi et hos et o reges; in quibusdam autem accusatiuus etiam in is finitur, ut hos et has omnes et omnis; genetiuus plerumque in um non antecedente i, ut a rege regum, in quibusdam autem antecedente i, ut horum montium, de quibus in septimo libro de nomine docuimus; datiuus et ablatiuus in bus, ut his et ab his regibus.

Quartae declinationis genetiuus singularis in us productam desinit, ut hic senatus huius senatus, datiuus in ui, ut huic senatui, accusatiuus in um, ut hunc senatum; uocatiuus similis est nominatiuo, ut o senatus; ablatiuus in u productam, ut ab hoc senatu.

Eiusdem declinationis nominatiuus pluralis et accusatiuus et uocatiuus in us productam, ut hi et hos et o senatus, genetiuus in uum ut horum senatuum, datiuus et ablatiuus in bus, ut his et ab his senatibus.

Quintae declinationis genetiuus et datiuus singularis in ei diuisas proferuntur, ut huius et huic rei, accusatiuus in em, ut hanc rem; uocatiuus similis est nominatiuo, ut o res; ablatiuus in e productam, ut ab hac re, nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis eiusdem declinationis in es exeunt productam, ut hae et has et o res, genetiuus adiecta syllaba rum ablatiuo singulari, ut ab hac re harum rerum, datiuus et ablatiuus in bus, ut his et ab his rebus. [p. 449 vol. VI Keil]

Et haec quidem compendii causa ad instituendos pueros sufficiat in praesenti dixisse. perspicaciorem autem regularum rationem tam paenultimarum quam ultimarum syllabarum, quae ad omnium pertinent nominum declinationem, in septem libris, quos de nomine scripsimus diligentius, inuenire licet et maxime in sexto et in septimo, qui de nominatiuo et obliquis casibus compositi multorum testimoniis nituntur auctorum.

Pronomina, de quibus nulla dubitatio est, sunt apud Latinos quindecim. primitiua quidem octo haec sunt: primae personae unum, ego, et secundae unum, tu, tertiae uero sex, sui ille ipse hic iste is; deriuatiua septem, meus tuus suus noster uester nostras uestras.

Habent igitur primitiua duas declinationes, deriuatiua uero tres. et una quidem primitiuorum est declinatio quae tam genetiuum quam datiuum in i terminat, accusatiuum et ablatiuum in e productam ut ego tu mei tui sui mihi tibi sibi me te se a me a te a se; uocatiuum enim secunda tantum habet persona, qui similis est nominatiuo, ut o tu. pluralia uero primae et secundae personae similiter declinantur (nam tertiae personae pronomen supra positum, id est sui, quod nominatiuum non habet, commune est utriusque numeri) nos uos nostrum uel nostri uestrum uel uestri nobis uobis; in plurali autem numero secunda tantum persona habet uocatiuum, qui similis est nominatiuo et accusatiuo, ut o uos.

Ideo autem sui nominatiuum non habet, quia nec apud Graecos αὑτοῠ uel ἑαυτοῠ huius sui; hoc autem in libro qui est de pronomine latius tractauimus. altera uero declinatio in reliquis quinque primitiuis, quorum genetiuus in ius et datiuus in i desinit per tria genera. accusatiuus autem et ablatiuus singularis et omnes casus plurales in masculino quidem et neutro secundae declinationis nominum terminationes seruant, in feminino uero primae, ut ille illius illi illa illius illi illud illius illi illum illam illud (necesse est enim neutra nominatiuum et accusatiuum similem habere) ab illo ab illa ab illo illi illae illa. notandum est tamen quod hic et haec et hoc huius huic datiuum semper in c terminant differentiae causa propter hui interiectionem.

A septem autem deriuatiuis quinque quidem secundum mobilium regulam nominum declinantur, id est masculinum et neutrum secundae declinationis, femininum uero primae, et sunt haec meus tuus suus noster uester. reliqua uero duo communia sunt, id est nostras uestras, et tertiae declinationis sunt ut hic et haec nostras uestras huius nostratis uestratis. inueniuntur tamen nouem nomina mobilia, quae quia declinationem pronominum habent, inter pronomina ea quidam posuerunt, ut quis quae quod cuius cui, unus una unum unius uni, ullus ulla ullum ullius ulli, nullus nulla nullum nullius nulli, solus sola solum solius soli, totus tota totum totius toti, alius alia aliud [p. 450 vol. VI Keil] alius alii, uter utra utrum utrius utri, alter altera alterum alterius alteri; similiter declinantur et quaecumque ex his componuntur. excipitur hic neuter huius neutri; uetustissimi tamen et neutrius protulisse inueniuntur. quis uel qui accusatiuum in em terminant, ut quem, et ablatiuum tam in o quam in i, ut a quo uel a qui, datiuum et ablatiuum pluralem tam in is quam in bus ut quis uel quibus. quidam tamen omnia infinita uel interrogatiua uel relatiua uel redditiua substantiae uel qualitatis uel quantitatis uel numeri significatiua pronomina esse putauerunt, ut quis qui qualis talis quantus tantus quot tot et quae ex his composita sunt seu deriuata; sed pronomina esse non possunt quia finitas personas non habent quod proprium est pronominis cum casu coniuncti.

Omnia uerba, quae secundum analogiam declinantur, in o, uel in or desinunt et habent coniugationes quattuor.

Prima igitur est coniugatio cuius prima persona in o desinens mutat eam in as productam et facit secundam personam, ut amo amas.

Secunda uero coniugatio est quae eo primae personae in es <productam> conuertit in secunda, quae semper in ea coniugatione una syllaba minor est, ut doceo doces.

Tertia est quae in io quidem desinens in prima persona abiecta o adsumit s et minuitur una syllaba in secunda persona ut facio facis; alia uero quacumque littera antecedente o in is breuem conuertit, ut ueho uehis ruo ruis lego legis.

Quarta coniugatio primam personam in io uel in eo finit eisque in is productam conuersis facit secundam minorem una syllaba ut audio audis eo is.

S uero finali secundae personae in t conuersa fit tertia persona in omni coniugatione, uocali tamen correpta ante t, ut amas doces docet facis facit legis legit audis audit is it. interposita uero mu eadem secunda persona seruans s facit primam pluralem ut amas amamus doces docemus legis legimus audis audimus; ti uero interposita secundam facit pluralem, ut amas amatis doces docetis legis legitis audis auditis. tertia uero pluralis in prima quidem et secunda coniugatione interposita tertiae singulari n solet fieri, ut amat amant docet docent; in tertia uero et quarta primae personae o finalem in unt conuertentes facimus tertiam pluralem, ut facio faciunt lego legunt audio audiunt eo eunt.

Praeteritum imperfectum primae quidem et secundae coniugationis a secunda persona abiecta finali s et adiecta bam proferimus, ut amas amabam doces docebam; similiter fit in uerbis quartae coniugationis in eo desinentibus, ut eo is ibam. in aliis uero omnibus quartae coniugationis et tertiae primae personae o finalem in e productam conuertimus et adsumpta bam facimus praeteritum imperfectum, ut facio faciebam <>. licet autem et maxime poetis etiam per syncopam in quarta coniugatione audibam et munibam [p. 451 vol. VI Keil] dicere et similia. eandem autem habet declinationem praeteritum imperfectum in omni coniugatione, quam habet primae coniugationis praesens tempus, et omnia quae in as secundam personam faciunt, cuiuscumque sint temporis uel modi, similiter declinantur, ut amo amas amat amamus amatis amant, amabam amabas amabat amabamus amabatis amabant, amaueram amaueras amauerat amaueramus amaueratis amauerant [optatiuum futurum et praesens coniunctiuum tertiae coniugationis legam legas legat legamus legatis legant].

In es quoque productam desinentia in secunda persona, cuiuscumque sint temporis uel modi uel coniugationis, secundum praesens tempus indicatiui modi secundae coniugationis declinantur, ut doceo doces docet docemus docetis docent, amarem amares amaret amaremus amaretis amarent, amem ames amet amemus ametis ament, legerem legeres legeret legeremus legeretis legerent.

In is uero terminantia secundam personam tertiae coniugationis declinationem quam habent in praesenti tempore seruant, ut lego legis legit legimus legitis legunt, amabo amabis amabit amabimus amabitis amabunt, docebo docebis docebit docebimus docebitis docebunt, ibo ibis ibit ibimus ibitis ibunt.

Illud autem notandum est, quod in subiunctiuis tertia persona pluralis non conuertit i in u ut amauerim uel amauero amaueris amauerit amauerimus amaueritis amauerint; et in anomalis quidem sis et uelis tam finalis secundae personae quam paenultima primae pluralis et secundae syllaba producitur, ut sim sis sit simus sitis sint uelim uelis uelit uelimus uelitis uelint; in aliis uero rarissime.

Apparet igitur omnia tempora in omni coniugatione et in indicatiuo et in omnibus modis absque imperatiuis absque praeterito perfecto trifarie declinari secundum praesens tempus trium coniugationum.

Et omne quidem praeteritum imperfectum et plusquamperfectum secundum primae coniugationis praesens tempus declinantur, ut amabam amabas amabat, amaueram amaueras amauerat, docebam docebas docebat, docueram docueras docuerat, legebam legebas legebat, legeram legeras legerat, audiebam audiebas audiebat, audieram audieras audierat. similiter secundae et tertiae et quartae coniugationis optatiuum futurum et praesens subiunctiuum secundum primae coniugationis secundam personam declinantur, ut doceam doceas doceat, legam legas legat, audiam audias audiat.

Secundum autem praesens tempus secundae coniugationis declinantur futurum indicatiui in tertia et quarta coniugatione, ut legam leges leget, audiam audies audiet, et omne praesens et praeteritum imperfectum optatiui et imperfectum subiunctiui [p. 452 vol. VI Keil] et plusquamperfectum utriusque, ut amarem amares amaret, docerem doceres doceret, legerem legeres legeret, audirem audires audiret, amauissem amauisses, docuissem docuisses, legissem legisses, audissem audisses; similiter optatiuum futurum siue subiunctiuum praesens primae coniugationis, ut amem ames amet. tertiae uero coniugationis declinationem, quam habet praesens indicatiui, futurum primae et secundae coniugationis seruat, ut amabo amabis amabit, docebo docebis docebit; similiter quartae in eo desinentis, ut ibo ibis ibit; similiter subiunctiua praeteriti perfecti et futuri uniuersarum coniugationum ut amauerim et amauero amaueris amauerit, docuerim et docuero docueris docuerit, legerim et legero legeris legerit, audierim et audiero audieris audierit.

His igitur generalibus trium coniugationum declinationibus collectim tibi expositis de praeterito quoque perfecto generaliter doceamus.

Omnis praeteriti perfecti prima persona in i desinit ut amaui, cuius de paenultimis litteris uel syllabis in libro secundo uerbi de praeterito latius disseruimus. haec adsumpta sti facit secundam personam ut amauisti docuisti legisti audiuisti; t uero adsumpta sed correpta i tertiam facit personam ut amauit docuit. similiter per correptam i et adsumpta mus facit primam pluralem ut amauimus docuimus; stis uero addita secundam facit pluralem ut amauistis docuistis; in tertia uero plurali mutat i in e productam et adsumit runt uel re ut amauerunt uel amauere.

Plusquamperfectum in omni coniugatione a praeterito perfecto fit, i finali in e breuem conuersa et adsumpta ram ut amaui amaueram audiui uel audii audiueram uel audieram.

Futurum quidem primae et secundae coniugationis a secunda persona abiecta s et addita bo solet fieri ut amas amabo. idem fit in uerbis quartae coniugationis in eo desinentibus ut eo is ibo.

Tertiae uero coniugationis omnium uerborum futurum et quartae in io desinentium fit a prima persona praesentis o finali conuersa in am ut lego legam leges audio audiam audies. et notandum est, quod in nullo alio modo inuenies in prima persona ante m litteram uocalem quae in aliam transeat in secunda persona nisi in supra dicto futuro.

Omnis secunda persona imperatiui praesentis temporis a secunda persona fit indicatiui abiecta s; in tertia uero coniugatione etiam i in e correptam conuertitur, ut amas ama doces doce legis lege audis audi. ideo autem i in e conuertit tertia quia, debens seruare tempus quod habuit secunda indicatiui persona, non poterat finalem i corripere; in omni enim uerbo i in fine posita producitur. tertia uero eiusdem imperatiui persona fit a prima indicatiui o finali in prima quidem coniugatione in et, in aliis uero in at conuersa, ut amo amet doceo doceat lego legat audio audiat. haec autem eadem tertia persona abiecta t sed producta e uel a et adsumpta [p. 453 vol. VI Keil] mus facit primam pluralem suam ut amet amemus doceat doceamus legat legamus audiat audiamus. secunda uero pluralis a singulari sua fit adiecta te syllaba, ut ama amate doce docete lege legite audi audite. et notandum quod in tertia coniugatione e finalis, quae loco i correptae ponitur, in plurali numero eiusdem personae in paenultimo loco, in quo licet i correptam inueniri, redit in i, ut legite. tertia autem pluralis imperatiui modi in omni coniugatione a singulari sua fit interposita n littera, ut amet ament doceat doceant legat legant audiat audiant. futurum imperatiui secundae et tertiae personae commune est et fit adiecta secundae personae praesentis temporis to syllaba, ut ama amato doce doceto lege legito audi audito. hic quoque notandum est quod e finalis in i redit in paenultima syllaba propter supra dictam rationem, ut lege legito. huic addentes te syllabam facimus secundam pluralem, ut amatote docetote. tertia uero pluralis futuri imperatiui a tertia plurali praesentis indicatiui in omni coniugatione fit adiecta o, ut amant amanto docent docento legunt legunto audiunt audiunto eunt eunto.

Optatiui modi praesens et praeteritum imperfectum in omni coniugatione fit a secunda persona imperatiui adsumpta rem, ut ama amarem doce docerem lege legerem audi audirem.

Praeteritum uero perfectum et plusquamperfectum eiusdem modi fit a praeterito perfecto indicatiui adsumente s et sem, ut amaui amauissem docui docuissem. futurum optatiui facimus primae personae indicatiui o in em conuertentes in prima coniugatione, in aliis uero in am, ut amo amem doceo doceam lego legam audio audiam. simile est praesens subiunctiui cum amem doceam legam audiam.

Praeteritum quoque imperfectum subiunctiui simile est praesenti et praeterito imperfecto optatiui, cum amarem docerem legerem audirem. praeteritum perfectum subiunctiui a praeterito perfecto indicatiui fit, quod mutat finalem i in e correptam et adsumit rim ut amaui amauerim docui docuerim legi legerim audiui audiuerim. idem est et futurum eiusdem modi, prima tantummodo persona mutante im in o, ut amauerim amauero amaueris amauerit amauerimus amaueritis amauerint; similiter docuerim docuero legerim legero audierim audiero. plusquamperfectum subiunctiui simile est praeterito perfecto et plusquamperfecto optatiui ut utinam amauissem cum amauissem docuissem legissem audiuissem.

Infinitiua in omni coniugatione fiunt praesentis temporis secundae personae imperatiui addita re, ut ama amare doce docere lege legere audi audire. praeteritum a praeterito perfecto et plusquamperfecto optatiui abiecta m fit ut amauissem amauisse docuissem docuisse legissem legisse audiuissem audiuisse uel audiissem audiisse. futurum uero per supinum in um [p. 454 vol. VI Keil] desinens et ire fit ut amatum ire doctum ire lectum ire auditum ire, uel per participium futurum neutrum et esse ut amaturum esse docturum esse lecturum esse auditurum esse.

Participialia uel supina, quae tres casus uidentur habere et loco infinitiui cum articulo coniuncti apud Graecos accipiuntur, nascuntur a participio praesentis temporis s in d conuersa et addita i uel o uel um ut amans amandi amando amandum. sunt et alia duo quae ad formam participii praeteriti temporis desinunt in um uel in u, ut amatum amatu. sed hoc interest inter amandum et amatum et inter amando et amatu, quod amandum necessitatem amoris significat, amatum autem itionem ad amorem; similiter amando in ipso amore, amatu uero pro amatione uel amore, id est pro ipsa re accipitur. et haec manifestat etiam ipsa interpretatio Graeca quod superiora infinitiuorum non solum cum articulo sed etiam cum praepositione uim habent, in hoc faciendo ἐν τῷ ποιεῖν, ad hoc faciendum πρὸς τὸ ποιεῖν (καὶ ‛ποιητέον’ ‛faciendum’, pro ‛oportet facere’). sequentium uero alterum cum praepositione Graeca et articulo infinitiuum significat ut ‛uenatum’ εἰς τὸ κυνηγετῆσαι, uel magis pro ipsa re ad locum accipitur, uenatum pro ad uenationem quomodo et uenatu pro uenatione sicut miserabile uisu pro uisione,
«nec dictu affabilis»
pro dictione. multis igitur modis, sicut et in aliis docuimus locis, nomina sunt haec accipienda magis quam uerba, unde et praepositiones inueniuntur ante ea quae in dum desinunt, qui est accusatiuus, uel in do, qui est ablatiuus, positae, ut ad amandum et in amando.

Passiua uerba ex actiuis fiunt hoc modo.

Omnia actiua cuiuscumque coniugationis in quocumque tempore uel modo uel persona in o desinentia adsumunt r et faciunt passiua sua, ut amo amor amabo amabor amato amator amanto amantor doceo doceor docebo docebor doceto docetor docento docentor lego legor legito legitor legunto leguntor audio audior audito auditor audiunto audiuntor. omnis secunda persona passiua in praesenti et praeterito imperfecto et futuro indicatiui et optatiui ab actiua sua fit interposita ri, sed in tertia pro i paenultima e correptam habet; sed etiam ris in re conuersa solet eadem secunda persona in omni coniugatione proferri ut amas amaris uel amare doces doceris uel docere legis legeris uel legere audis audiris uel audire. quomodo autem docuimus in actiuo, sic etiam in passiuo praesentis declinatio docet etiam reliquorum temporum absque praeterito perfecto et his quae ex hoc nascuntur per diuersos modos declinationem, quae fit secundum unamquamque ex tribus coniugationibus. tertia persona ab actiua sua adiecta ur solet fieri, ut amat amatur docet docetur legit legitur audit auditur; sed paenultima in [p. 455 vol. VI Keil] omnibus coniugationibus producitur excepta tertia. pluralis prima et secunda persona a secunda actiui abiecta s et addita mur et mini fiunt, ut amas amamur amamini doces docemur docemini legis legimur legimini audis audimur audimini. et in omni coniugatione paenultima primae personae, antepaenultima uero secundae producitur syllaba absque tertia coniugatione. tertia uero persona pluralis ab actiua sua fit adiecta ur, ut amant amantur docent docentur legunt leguntur audiunt audiuntur.

Quae uero in m desinunt actiua primae personae per omnes coniugationes et modos in praesenti uel in praeterito imperfecto uel in futuro m in r conuertentia faciunt passiuum (nam praeteritum perfectum et plusquamperfectum per participia declinantur in passiuis), ut amabam amabar amarem amarer docebam docebar docerem docerer legebam legebar legerem legerer audiebam audiebar audirem audirer amem amer doceam docear legam legar audiam audiar. ceteras uero personas secundum praedictas regulas declinamus.

Omne praeteritum perfectum et plusquamperfectum passiuorum uel similium passiuis per participium praeteriti temporis et per sum uerbum declinantur.

Passiua imperatiua secundae personae in omni coniugatione similia sunt infinitiuis actiuis, ut amare docere legere audire. tertia uero persona a tertia sua uerbi actiui fit addita ur, ut amet ametur doceat doceatur legat legatur audiat audiatur. pluralia uero secundum tertiae personae terminationem aequaliter terminantur addita m pro t in prima et in tertia persona interposita n, ut ametur amemur amentur. nam secunda persona imperatiui similis est indicatiui secundae quomodo et apud Graecos, ut amamini docemini legimini audimini; haec enim tam in indicatiuo modo quam in imperatiuo similiter proferuntur idque comprobat usus, ut Terentius in Phormione
«tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho, / contemplamini me»; in eodem
«uultu contemplamini»;
idem in Eunucho
«uos me sequimini»;
Sallustius in Catilinario «expergiscimini aliquando et capessite rem publicam»; idem in Iugurthino «uos autem Adherbal et Hiempsal colite et obseruate talem hunc uirum, imitamini uirtutem et enitimini».

Futurum imperatiui secundum [p. 456 vol. VI Keil] praedictam regulam fit ab actiuo in o desinente addita r, ut amato amator doceto docetor legito legitor audito auditor. similiter in tertia plurali amanto amantor docento docentor legunto leguntor audiunto audiuntor. secunda uero persona a secunda indicatiui mutatione i finalis in or fit ut amamini amaminor docemini doceminor legimini legiminor audimini audiminor.

Omnium modorum praeteritum perfectum et plusquamperfectum, sicut supra dictum est, per participium praeteriti temporis et sum uerbi declinationem profertur, subiunctiui uero etiam futurum, ut amatus sum fui eram fueram essem fuissem sim fuerim ero fuero.

Infinitiua passiua ab actiuis fiunt mutatione e finalis in i absque tertia coniugatione (in illa enim, abiecta extrema syllaba, paenultima e in i conuertitur), ut amare amari docere doceri legere legi audire audiri. praeteritum uero per participium neutri generis et uerbum esse uel fuisse fit, ut amatum esse uel fuisse doctum esse uel fuisse lectum esse uel fuisse auditum esse uel fuisse. futurum per participium simile et iri uerbum, ut amatum iri doctum iri lectum iri auditum iri.

Omne participium praesentis quidem temporis in ns desinit. et in prima quidem et secunda coniugatione fit interposita secundae personae n, ut amas amans doces docens; in tertia uero et quarta a prima persona fit conuersa o in ens, ut lego legens audio audiens. excipituntur eo et queo, quae euphoniae causa iens pro eens et quiens pro queens faciunt et genetiuo euntis pro ientis queuntis pro quientis. omne participium praeteriti temporis t uel s uel x habet ante us ut amatus laesus fixus; excipitur mortuus.

Omne participium futuri temporis in rus uel in dus desinit, ut amaturus amandus docturus docendus lecturus legendus auditurus audiendus. nomina uerbalia plerumque a participio praeteriti fiunt mutata finali us in or, ut amatus amator doctus doctor lectus lector auditus auditor. in tor autem desinentia mutant eam in trix et faciunt femininum ut amator amatrix doctor doctrix lector lectrix auditor auditrix. rerum quoque incorporalium uocabula plerumque praeteriti temporis participiis similia inueniuntur sed quartae declinationis, ut iudicatus monitus habitus auditus. fiunt etiam a genetiuo supra dicti participii addita o, correpta i, ut coniunctus coniuncti coniuctio ratus rati ratio paenultima correpta. est tamen quando participiis futuri temporis femininis in ra desinentibus similia sunt, ut scriptura pictura armatura; est quando in um etiam desinunt uel in or, ut factum dictum labor amor. in o desinentia omnia actiuorum regulam seruant, in or uero passiuorum, de quorum speciebus in tribus libris, quos de uerbo scripsimus, latius dissertum inuenies.


no previous next