previous next

de nomine

de ceteris casibus

terminales sunt nominum literae apud Latinos, ut supra quoque docuimus, quattuordecim: uocales quidem quinque a e i o u, consonantes uero nouem, semiuocales sex l m n r s x, mutae tres c d t. uocales, ut poeta, monile, gummi, frugi, uirgo, cornu; semiuocales, ut sol, templum, flamen, Caesar, ciuitas, Pollux; mutae, ut lac, caput, aliud. hoc enim nomen esse, et Probus in institutis artium ostendit et ratio ipsa, de qua in pronomine latius tractabimus. ostendit autem Probus his uerbis: hoc unum nomen tantum, id est alius, quam maxime propter structuras genetiuo et datiuo casu numeri singularis, sic anomale confirmatum sit declinari: hic alius, huius alius, huic alii. inueniuntur etiam in y desinentia Graeca: hoc Dory, hoc Aepy, nomina ciuitatium. Statius in IIII Thebaidos : «quos Thrion et summis ingestum mentibus Aepy».

igitur masculinorum nominum finales sunt literae septem, a o l n r s x, ut hic scriba, Cicero, consul, Paean, pater, Priamus, rex; femininorum quoque eaedem nec non etiam e producta in Graecis et m figurate in comicis nominibus, ut haec Aurora, Iuno, Tanaquil, Siren, [p. 284 vol. II Keil] mater, uirtus, lux, Taygetē, Glycerium; neutrorum uero duodecim, id est omnes absque o et x (per se enim neutrum in eas literas nullum desinit), ut hoc poema, sedile, gummi, cornu, tribunal, saxum, numen, marmor, tempus, lac, caput, aliquid; communium uero masculini et feminini sex, a o l r s x, ut hic et haec aduena, homo, uigil, auctor, custos, coniunx; communium trium generum quinque, i m r s x, hic et haec et hoc frugi, nequam, par, uetus, felix.

et hae quidem generales sunt nominatiui terminationes, de quibus in nominatiuo latius tractatum est. nunc uero de genetiuo et aliis casibus obliquis per singulas declinationes doceamus.

de obliquis casibus primae declinationis

prima declinatio habet terminationes in nominatiuo tres, a as es: in a tam Latinorum quam Graecorum, tam masculinorum quam femininorum et communium, in as uero et in es Graecorum tantum et masculinorum, ut hic scriba, poeta, haec Roma, Musa, hic et haec aduena, hic Aeneas, hic Anchises.

eius genetiuus et datiuus in ae diphthongon desinit. et pares habent syllabas nominatiuo, ut hic poeta huius poetae huic poetae, hic Aeneas huius Aeneae huic Aeneae, hic Anchises huius Anchisae huic Anchisae, nisi diuisio fiat in genetiuo poetica, qua frequenter ueteres Romanorum poetae utuntur, Aeneai et Anchisai et pictai et aulai pro Aeneae, Anchisae, pictae, aulae dicentes. Virgilius in III Aeneidos : «aulai medio libabant pocula Bacchi».

[p. 285 vol. II Keil]

idem in VIIII: «diues equum, diues pictai uestis et auri».

Cicero in Arato : «atque oculos urget pedibus pectusque nepai», pro nepae, id est scorpii. in eodem: «serius haec obitus terrai uisit equi uis».

Lucretius in I: «effice ut interea fera moenera militiai».

idem in eodem: «Aulide quo pacto Triuiai uirginis aram, / Iphianassai turparunt sanguine foede».

de accusatiuo singulari primae declinationis

accusatiuus ae diphthongum genetiui siue datiui mutat in am, ut poetae hunc poetam, Musae hanc Musam. frequentius tamen inuenimus in Graecis nominibus as et es terminantibus accusatiuum Graecum proferre auctores, hunc Aenean et Anchisen. Virgilius in V: «Aenean credam quid enim fallacibus austris?» et in VI: «isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit / Aenean, alacris palmas utrasque tetendit».

idem in III: «Anchisen facio certum remque ordine pando».

Romanae tamen declinationis ratio exigit hunc Aeneam et hunc Anchisam dicere. Horatius in II sermonum : «et scribere fortem / Scipiadam, ut sapiens Lucilius», [p. 286 vol. II Keil] Scipiadam dixit, non Scipiaden; cuius nominatiuus in es desinit secundum formam patronymicorum, quae est Graeca hic Scipiades, quamuis antiqui huiuscemodi quoque nominum, id est in as uel in es terminantium primae declinationis, nominatiuos etiam in a finiebant, ut est Geta, Sosia, Byrria, Chaerea, Marsya; similiter poeta, sophista, Scytha.

Terentius: «poeta cum primum animum ad scribendum appulit».

Lucanus: «et iuncto Sarmata uelox / Pannonio».

Terentius in adelphis : «Geta autem hic non adest».

in eodem: «hic Geta / praeterea, ut captus est seruorum, non malus / neque iners».

idem in Andria : «aut tu aut hic Byrria».

idem in eunucho : «hic Chaerea / :: qui Chaerea?».

Iuuenalis in III: «occurris fronte obducta ceu Marsya uictus».

oportet tamen scire, quod in femininis a terminantibus Graecis, etiam si producta sit apud illos a finalis, plerumque corripiunt eam Latini: omnis enim nominatiuus Latinus a terminalem corripit. est tamen quando [p. 287 vol. II Keil] seruant eam productam, sed raro. ergo quando corripiunt eam secundum Romanam consuetudinem, accentu quoque Latino pronuntiatur, ut in his: Itáliă, Phrýgiă, Lýdiă, Sýriă, Tróïă: haec enim antepaenultimam habent acutam, quia a finalem corripiunt, quamuis apud Graecos sit producta.

Horatius in I carminum : «Lydiă, dic, per omnes» uocatiuum, qui similis est in hac terminatione nominatiuo, corripit: est enim choriambus et bacchius, ex quo ostenditur correpta in nominatiuo quoque Lydiă finalis a. Virgilius in V: «Troiă Criniso conceptum flumine mater / quem genuit».

apud Statium uero Nemeā, quia seruauit a productam, accentum quoque Graecum seruauit, id est paenultimam acutam, in V Thebaidos : «nec facilis Neméā latas euoluere uires».

accusatiuum quoque Graecum in femininis inuenimus a poetis proferri, sed raro. idem Statius in VII: «namque ferunt raptam patriis Aeginăn ab undis».

de uocatiuo casu primae declinationis

uocatiuus casus primae declinationis in a correptam effertur, ut poetă, Musă, nisi sit Graecum et apud Graecos producens a seruet eandem etiam apud nos productam, ut Aeneā. Virgilius in X: «uigilasne deum gens, / Aeneā? uigila».

est tamen quando in es productam terminantium Graecorum uocatiuus in [p. 288 vol. II Keil] e longam exit secundum Graecos uel communiter uel poetice, ut Achatē, Anchisē, Politē, Laertiade. Virgilius in I: «quis iam locus, inquit, Achatē?».

idem in III: «coniugio, Anchisē, Veneris dignate superbo».

idem in V: «tua clara, Politē, / progenies».

Horatius in II sermonum : «o Laertiadē, quidquid dicam, aut erit aut non».

Virgilius in VIIII: «sit satis, Aenidē, telis inpune Numanum / oppetiisse tuis».

nec solum in his, quae sunt primae, sed etiam in illis, quae tertiae, id est in omnibus Graecis es producta finitis, similiter inuenis uocatiuum in e productam proferri, ut Chremē, Lachē, Achillē (Terentius in Andria : «immo ita uolo itaque postulo ut fiat, Chremē».

idem in eadem: «o Chremē, / pietatem gnati! nonne te miseret mei?».

idem in hecyra : «a Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia / :: mutatio †est:: ea nos perturbat, Lachē».

[p. 289 vol. II Keil]

Ouidius in XIII metamorphoseon : «tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille».

idem in XII: «armiger ille tui fuerat genitoris, Achille»).

nec mirum, cum Graecorum quoque poetae similiter inueniantur protulisse uocatiuos in supra dicta terminatione. Ἀνακρέων· «Ἥλιε καλλιλαμπέτη» posuit pro καλλιλαμπέτα, Ἱππῶναξ· «Eὔηθες κριτή» pro κριτά, et Apollonius Argonauticorum in III: «Αἰήτη, κείνην μὲν ἄφαρ διέχευαν ἄελλαι» pro Αἰήτα, in eodem: «Αἰήτη, σχέω μοι τῷδε στόλῳ, οὔτι γὰρ αὔτως» [in femininis etiam]. Alcaeus Νήρη pro Νήρης posuit et [p. 290 vol. II Keil] Theopompus Χάρη pro Χάρης. Latina uero proportio in a correptam uult uocatiuum primae declinationis, sicut supra dictum est, terminari etiam in Graecis. unde Horatius in II sermonum : «ne quis humasse uelit Aiacem, Atrida, uetas cur?».

feminina quoque Graeca est quando apud poetas Graecum uocatiuum seruant in a uel e productas desinentem secundum proprium nominatiuum, ut Taygetē, Nemeā. Virgilius in VIIII: «uos, o Calliopē, precor, adspirate canenti».

Statius Nemeā, ut ostendimus, a producta protulit more Graeco.

de ablatiuo casu singulari primae declinationis

ablatiuus huius declinationis in a productam desinit: ab hoc poetā, ab hac Musā, ab hoc et ab hac aduenā. est autem quando hunc quoque poetae e producta terminant in Graecis nominibus, quae datiuum Graecum in finiunt. Virgilius in I: «uno graditur comitatus Achatē» [pro Achatei]. Ouidius in VIII metamorphoseon : «cumque Pheretiadē et Hyanteo Iolao».

Iuuenalis in I: «Penelopē melius, leuius torquetis Arachnē».

et hoc uel metaplasmus est dicendus, qui fit more poetico mutata a longa in e productam, uel potius datiuus Graecus pro ablatiuo positus, qui quamuis apud Graecos i habeat post η, tamen apud Latinos secundum eorum [p. 291 vol. II Keil] consuetudinem scripturam seruauit, apud quos i scribi post uocalem et non pronuntiari solet. hoc et ex aliis possumus conicere, quae quamuis Graece proferantur, scripturae tamen Latinae rationem seruant, ut Virgilius in bucolico : «Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo».

nam cum sit datiuus Graecus pro ει diphthongo, i longam habuit more scripturae nostrae. illud miror, quod Iuuenalis Calpe ablatiuum corripuit, cum sit simile hoc nomen Penelope, Arachne, Calliope, quorum ablatiuus numquam in e correptam terminat. Lucanus in I: «Tethys maioribus undis / Hesperiam Calpēn summumque inpleuit Atlanta».

Iuuenalis in V: «nec Carpathium Gaetulaque tantum / aequora transiliet, sed longe Calpĕ relicta / audiet Herculeo stridentem gurgite solem».

de nominatiuo plurali et uocatiuo primae declinationis

nominatiuus et uocatiuus pluralis primae declinationis similis est genetiuo et datiuo singulari. nam in ae diphthongum profertur, ut hi et o poetae; sed in his non potest diuisio fieri, sicut in illis.

de genetiuo plurali primae declinationis

genetiuus pluralis eiusdem declinationis fit addita ablatiuo singulari [p. 292 vol. II Keil] rum syllaba, ut ab hoc poeta, horum poetarum; ab hac Musa, harum Musarum: producitur enim a tam in ablatiuo singulari quam in genetiuo plurali. et notandum, quod omnes casus tam singularis quam pluralis numeri pares habent numero syllabas in hac declinatione, excepto genetiuo plurali; hic enim abundat una syllaba. est autem quando hunc quoque per concisionem proferunt, et maxime in compositis et patronymicis, ut Graiugenum pro Graiugenarum Virgilius in III: «Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua».

in eodem: «caprigenumque pecus nullo custode per herbam» pro caprigenarum. idem in VIII: «optume Graiugenum, cui me fortuna precari».

in eodem: «omnigenumque deum monstra et latrator Anubis».

sic caelicolum pro caelicolarum et trinundinum pro trinundinarum (Cicero pro Cornelio I: «ex promulgatione trinundinum dies ad ferendum potestasque uenisset»), amphorum pro amphorarum. Aeneadum quoque pro Aeneadarum Lucretius in primo uersu: «Aeneadum genetrix, hominum diuumque uoluptas».

similiter Dardanidum pro Dardanidarum Virgilius in II: «o patria, o diuum domus Ilium et inclyta bello / moenia Dardanidum».

idem in XI: «uariusque per ora cucurrit / Ausonidum turbata fremor».

[p. 293 vol. II Keil]

de datiuo et ablatiuo plurali primae declinationis

datiuus et ablatiuus supra dictae declinationis mutat a extremam ablatiui singularis in is productam, ut a poeta, his et ab his poetis et Musa, his et ab his Musis.

inueniuntur tamen quaedam pauca feminini generis, quae ex masculinis transfigurantur non habentibus neutra, quae et animalium sunt demonstratiua, naturaliter diuisum genus habentia, quae differentiae causa ablatiuo singulari bus assumentia faciunt datiuum et ablatiuum pluralem, quod nulla alia habet declinatio in bus terminans supra dictos casus, ut a longam in eis paenultimam habeat, ut his natābus, filiābus, deābus, equābus, mulābus, libertābus, asinābus. M(arcus) Cato in originibus : «dotes filiabus suis non dant». et filiis tamen in eodem genere dictum est. Ennius in Andromeda : «filiis propter te obiecta sum innocens / Nerei» [id est Nereidibus]. Plautus in Sticho : «ego ibo intro et gratulabor uestrum aduentum filiis», pro filiabus. idem: «qui talis est de gnatabus suis».

Ouidius posuit in XIII metamorphoseon : [p. 294 vol. II Keil] «Euboea duabus / et totidem natis Andros fraterna petita est».

Cicero pro Cornelio I: «ut ab Ioue optumo maximo ceterisque diis deabusque omnibus opem et auxilium petam». eabus etiam pro eis differentiae causa in feminino Emina protulit in IIII annalium : «scriba pontificius qui cum eabus stuprum fecerat»; dicit enim de Vestalibus.

multa tamen alia quoque contra regulam uitiose et in his et in aliis casibus uetustissimi protulisse inueniuntur, in quibus non sunt imitandi.

ambae etiam et duae, quamuis nulla simili differentiae causa cogente, similem habent datiuum ambabus, duabus, quamquam genetiuum ambarum et duarum faciunt.

de accusatiuo plurali primae declinationis

accusatiuus quoque pluralis fit addita s ablatiuo singulari. producitur enim, ut hos poetās, has Musās.

de obliquis casibus secundae declinationis

secunda declinatio terminationes habet nominatiui sex: in er, in ir, in ur, in us, in eus, in um.

in er masculinorum tam Latinorum quam Graecorum, ut caper capri, Alexander Alexandri. Hiber etiam Hiberi, quod per apocopam extremae syllabae prolatum solum in hac declinatione producit er, et ab eo compositum Celtiber Celtiberi. dicitur tamen et Hiber Hiberi pro [p. 295 vol. II Keil] Hispanus et Hiber Hiberis, quando de illa gente loquimur, quae est iuxta Armenios, et Hiberus Hiberi fluuius. unde Lucanus in IIII: «qui praestat terris, aufert tibi nomen Hiberus».

in ir et ur Latinorum tantum masculinorum, ut uir uiri, satur saturi.

in us et Latinorum et Graecorum masculinorum et femininorum neutrorumque, ut hic clarus huius clari, hic Homerus huius Homeri, haec cupressus huius cupressi, haec platanus huius platani, hoc uulgus huius uulgi (dicitur tamen et hic uulgus), hoc pelagus huius pelagi.

in eus Graecorum tantum masculinorum: hic Tydeus huius Tydei, hic Orpheus huius Orphei.

in um neutrorum tam Latinorum quam Graecorum et figurate femininorum apud comicos, ut hoc regnum huius regni, hoc Pelium huius Pelii, haec Glycerium huius Glycerii, haec Sophronium huius Sophronii (Panthus per synaeresin pro Panthous, quomodo Alcinus pro Alcinous prolatum est. unde Horatius in I epistularum : «nos numerus sumus et fruges consumere nati, / sponsi Penelopae, nebulones Alcinoique».

Virgilius in georgicon II: «pomaque et Alcinoi siluae»).

de genetiuo singulari secundae declinationis

genetiuus secundae declinationis in omni nomine i longa terminatur, sed in quibusdam pares habet syllabas nominatiuo, ut niger nigri, magnus magni, templum templi; in quibusdam una syllaba abundat: tener [p. 296 vol. II Keil] teneri, uir uiri, satur saturi, Tydeus Tydei. cuius rationem quamuis in libro, quem de nominatiuo exposuimus et genetiuo, latius tractauimus, nunc quoque quantum possumus breuiter percurramus.

in ir et ur et eus desinentia semper una syllaba uincunt in genetiuo, quae paenultimam breuem habent, ut Treuir Treuĭri, satur satŭri, Oileus Oilĕi, nisi si poetica productio fiat in Graecis, ut Tydēi; in us uero et in um desinentia pares habent, ut primus primi, Virgilius Virgilii, templum templi, Taurominium Taurominii. frequenter tamen inuenimus ueteres in huiuscemodi genetiuis, id est geminantibus i, subtrahere alteram ex eis. Virgilius in I: «hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit», pro Patauii. idem in bucolico : «nec spes libertatis erat nec cura peculi», pro peculii. in eodem: «pauperis et tuguri congestum cespite culmen», pro tugurii. idem in IIII georgicon : «florentem studiis ignobilis oti», pro otii et Iuuenalis in IIII: «Antoni gladios potuit contemnere, si sic», pro Antonii. hoc autem faciunt metri causa, numquam enim minores uult habere syllabas genetiuus nominatiuo.

in er igitur tantum desinentia ancipitem habent regulam genetiui; in aliis enim abundat, in aliis non abundat. abundat quidem in [p. 297 vol. II Keil] huiuscemodi: lucifer luciferi, armiger armigeri, tener teneri, miser miseri, prosper prosperi; pares autem habet in huiuscemodi: Menander Menandri, sacer sacri, ater atri, de quibus [supra dictum est], cum de nominatiuo et genetiuo tractabatur, sufficienter exposuimus (Androgeo Virgilius in VI genetiuum posuit Atticum: «in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas»).

de datiuo et ablatiuo singulari secundae declinationis

datiuus et ablatiuus singularis huius declinationis fit a genetiuo mutatione extremae i in o productam, ut huius luciferi huic et ab hoc lucifero, huius sacri huic et ab hoc sacro, huius uiri huic et ab hoc uiro, huius saturi huic et ab hoc saturo, huius Priami huic et ab hoc Priamo, huius Taurominii huic et ab hoc Taurominio, huius Typhoei huic et ab hoc Typhoeo. Virgilius in VIIII: «inarime Iouis imperiis inposta Typhoeo».

idem in eodem: «nec Clytio genitore minor nec fratre Mnestheo».

est tamen quando etiam Graeco datiuo in huiuscemodi nominibus, id est eus finientibus nominatiuum, uti solent antiqui. idem poeta in bucolico : «Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo».

et oportet scire in hac declinatione, quod omnes obliqui casus tam singulares quam plurales eundem numerum syllabarum seruant, quem [p. 298 vol. II Keil] genetiuus singularis, absque genetiuo plurali, qui una syllaba uult superare, nisi per concisionem proferatur. unde dii et diis, cum pro monosyllabis ponuntur, per synizesin sunt accipienda siue magis per synaeresin e et i in unam syllabam. ueteres enim i finalem, quae est longa, per ei diphthongum scribebant, longas autem uocales uetustissimi etiam geminare solebant.

quae uero secundum analogiam proferuntur, id est dei et deis, disyllaba sunt. Lucanus in II: «o utinam caelique deis Erebique liceret».

idem accidit etiam in pronomine ei et ii, eis et iis. e quibus illud apparet, quod uetustissimi, ut supra diximus, pro una longa uocali solebant duas scribere. ecce enim uestigium antiquitatis in his adhuc seruatur, cum duae i pro una longa ponantur tam in supra dicti nominis quam pronominis ternis casibus: hi dii his diis ab his diis, ii iis ab iis. nam si dicas dei deis a deis, ei eis ab eis, disyllaba sunt, sicut ostendimus.

Iuuenalis in V: «implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis».

puto autem, quod in his quoque differentiae causa seruata est geminatio i, ne, si di et dis et i et is dicamus, dubitatio fiat significationis; nam di etiam praepositio est et dis et praepositio est et i et is uerba.

in pluribus autem inuenis, differentiae causa huiuscemodi quasdam fieri syllabarum uel literarum additiones uel ademptiones uel accentuum mutationes; itaque in compositione idem et isdem per unam i scripsisse, quia nulla confusio fit significationis, inueniuntur pro eidem et eisdem. et quia diximus, omnes obliquos casus genetiuum sequi, sciendum, quod [p. 299 vol. II Keil] uocatiuus nominatiuum suum sequitur, de quo mox docebimus: sed prius de accusatiuo tractemus.

de accusatiuo singulari secundae declinationis

accusatiuus quoque a genetiuo fit mutatione i in um, ut huius Priami hunc Priamum, luciferi luciferum, Tydei Tydeum. in huiuscemodi tamen nominibus, id est in eus desinentibus, Graeco magis accusatiuo utuntur auctores. Virgilius in I: «Ilionea petit dextra laeuaque Serestum».

idem: «et amicum Crethea Musis, / Crethea Musarum comitem».

Statius in I: «nec non et uiribus infra / Tydea fert animus».

inuenitur tamen in usu etiam in um accusatiuus huiuscemodi nominum.

Cicero de natura deorum III: «Theseum, Hippolytum». Liuius in XL ab urbe condita : «odio, cui Perseus indulgeret». in eodem: «Perseo sese adiungunt». in eodem: «totus in Perseum uersus». in eodem: «ad Perseum misit». in eodem: «transgressus Perseum filium». in eodem: «Perseum Amphipolim mittit». idem in XXXVIIII: «Areus et Alcibiades». in eodem: «quod Areum et [p. 300 vol. II Keil] Alcibiaden ne Lacedaemonii possint reprehendere». Statius Thebaidos II: «Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo, / Bacche, genus».

Plautus in uidularia : «eiusdem Bacchae fecerunt nostram nauem Pentheum».

de uocatiuo singulari secundae declinationis

uocatiuus huius declinationis, quando in r uel in m finitur nominatiuus, similis est ei, ut hic lucifer o lucifer, hic sacer o sacer, hic uir o uir, hic satur o satur, hoc templum o templum, haec Glycerium o Glycerium. Virgilius cum paulo ante Thymber nominatiuum protulit, mox uocatiuum Thymbre posuit in X: «Daucia, Laride Thymberque simillima proles», et: «nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis».

sed non est uocatiuus a nominatiuo in er desinente, sed in us accipiendus: hic Thymbrus o Thymbre; solent enim poetae huiuscemodi saepe nomina tam in er quam in us proferre: Teucer et Teucrus, Euander et Euandrus. in X: «Pallas, Euander, in ipsis / omnia sunt oculis».

in VIII: «tum rex Euandrus Romanae conditor arcis».

[p. 301 vol. II Keil]

sed de his latius de nominatiuo tractantes disseruimus. notandum tamen, quod Plautus a puer nominatiuo uocatiuum puere dixit in mercatore : «egomet me, moror. tu, puere, abi hinc intro ocius». idem in Curculione : «cedo, puere, sinum:: quid facturus?:: iam scies», quod quibusdam a nominatiuo puerus rectius esse uidetur.

si uero in eus desinat nominatiuus, magis Graecum seruamus uocatiuum. Horatius in I epistularum : «Pentheu / rector Thebarum».

Statius in VIII Thebaidos : «uade, o primis puer inclyte bellis / Arcas, et Argolicae Capaneu iam maxime turmae».

Probo tamen et quibusdam aliis artium scriptoribus et o Penthee et o Tydee et Hionee posse dici secundum Latinam analogiam placet, quod in usu non inueni.

in us uero terminantia, si sint propria, i ante us habentia, abiecta us faciunt uocatiuum, ut hic Virgilius o Virgili, hic Sallustius o Sallusti, hic Pompeius o Pompei. haec tamen eadem etiam in e proferebant antiquissimi, o Virgilie, Mercurie dicentes. Liuius Andronicus in Odissia : «neque tamen te oblitus sum, Laertie noster».

[p. 302 vol. II Keil]

Laeuius in Sirenocirca : «nunc, Laertie belle, para ire Ithacam».

Laertius enim pro Laertes dicebant, quomodo et Graeci Λαέρτιος pro Λαέρτης. Sophocles in Aeante mastigophoro : «Ἀεὶ μὲν, ὦ παῖ Λαρτίου, δέδορκά σε».

iuniores autem gaudentes breuitate per abscisionem extremae literae protulerunt pro Virgilie Virgili et pro Mercurie Mercuri. Horatius in I carminum : «Mercuri, facunde nepos Atlantis».

in eodem: «multis ille bonis flebilis occidit, / nulli flebilior quam tibi, Vergili»; unde accentus perfecti uocatiui in his seruatur. si enim non esset abscisio, debuerunt huiuscemodi uocatiui (id est qui in i desinentes paenultimam correptam habent) antepaenultimam acuere, ut Vírgili, Mércuri, quod minime licet, nam paenultimam acuimus. in abscisionibus enim, si ea uocalis, in qua est accentus, integra manet, seruat etiam accentum integrum, ut audîuit audît, nostrâtis nostrâs, illîce illîc. de Pompei et Vultei et Gai [p. 303 vol. II Keil] et similibus uocatiuis, quae i loco consonantis ante us habent in nominatiuo, dubitatur, utrum i extrema pro uocali an pro consonante sit accipienda, quomodo in aliis casibus, quod magis more antiquo rationabilius esse uidetur. nam solebant illi non solum in principio, sed etiam in fine syllabae ponere i loco consonantis, idque in uetustissimis inuenies scripturis, quotiens inter duas uocales ponitur, ut eiius, Pompeiius, Vulteiius, Gaiius, quod etiam omnes, qui de litera curiosius scripserunt, affirmant.

nec non etiam metra ostendunt quod dicimus et regulae ipsius ratio in supra dicto uocatiuo. omnis enim uocatiuus in i desinens una syllaba minor debet esse suo nominatiuo, ut Sallustius o Sallusti, Virgilius o Virgili, Terentius o Terenti. ergo si Pompeius et Vulteius trisyllaba sunt in nominatiuo, necessario in uocatiuo disyllaba esse debent, quod non potest fieri, nisi i loco consonantis accipiatur. unde illud quoque possumus scire, quod bene cui pro monosyllabo accipiunt metrici et huic. omnis enim genetiuus in ius desinens una uult syllaba superare suum datiuum: ille illius illi, ipse ipsius ipsi, unus unius uni, alter alterius alteri. aliius quoque per duas i debuit esse genetiuus datiui, qui est alii, sed uel hiatus causa uel quia inter duas uocales i uocalis esse non poterat, datiuus autem loco consonantis eam accipi prohibebat, quam ipse duplicat uocalem (et credo differentiae causa, ne ali uerbum infinitum esse putaretur), ideo plerique recusauerunt eum frequenti usu proferre. uetustissimi tamen similem genetiuum nominatiuo posuisse inueniuntur, sed accentu differt, quippe circumflectitur in genetiuo paenultima. Caesar in Anticatone priore: «uno enim excepto, quem alîus modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet caros». Caelius in V: «nullius alîus rei nisi amicitiae eorum causa». ei quoque cum rationabiliter monosyllabum esse deberet, cum genetiuus eius sit disyllabus, per [p. 304 vol. II Keil] diaeresin a poetis proferri inuenitur differentiae causa, ne, si monosyllabum sit, interiectio esse putetur, ut Virgilius in II: «ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo / Hectore».

nihil tamen mirum, i loco consonantis positam transire in uocalem, cum u quoque idem patiatur in quibusdam dictionibus apud poetas, ut Horatius in epodo : «niuesque deducunt Iouem; nunc mare, nunc siluae».

hic enim diuisione facta uae extremae syllabae u a consonante transit in uocalem: est enim dimetrum iambicum coniunctum semiquinariae heroicae.

similiter ergo ei et eis et eidem et eisdem per diaeresin proferuntur.

Iuuenalis in V: «iuuenes hortantur, ut illam / ire uiam pergant et eidem incumbere sectae».

in eodem: «ceras nunc hac dictante pusillas / implet, et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis».

in compositione autem nec aliter possunt proferri, cum consequens consonans cogit i secum loco uocalis proferri. cui quoque inueniuntur quidam bisyllabe protulisse per diaeresin, ut Albinus rerum Romanarum I: «ille, cui ternis Capitolia celsa triumphis / sponte deum patuere, cui freta nulla repostos / abscondere sinus, non tutae moenibus urbes».

quod autem Pompei et Vultei et Gai et similia i finalem et ante eam [p. 305 vol. II Keil] uocalem pro una syllaba habent, usus quoque confirmat. Horatius in I epistularum : «durus ait, Vultei, nimis attentusque uideris», Vultei disyllabum accepit secundum analogiam.

alia uero omnia in us desinentia masculina seu feminina conuersa us in e faciunt uocatiuum: hic Priamus o Priame, pius o pie, myrtus o myrte, Cynthius o Cynthie. excipitur unum, quod tam in e quam in i facit uocatiuum, quamuis sit appellatiuum, o filie et o fili. Liuius Andronicus in Odissia : «pater noster, Saturni filie».

Catullus autem: «tu praeter omnes une de capillatis / Celtiberosae Celtiberiae fili».

Terentianus de syllabis : haec prius [tu] Bassine fili et tu gener Nouate mi.

est tamen quando nominatiuo quoque in us terminante pro uocatiuo siue metri siue euphoniae causa utuntur. Virgilius in VIII: «Corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum».

Lucanus in II: «degener o populus, uix saecula longa decorum, / sic meruisse uiris».

de nominatiuo et uocatiuo plurali secundae declinationis

pluralis nominatiuus et uocatiuus secundae declinationis tam masculini [p. 306 vol. II Keil] quam feminini generis in i finitur et est similis genetiuo singulari, ut huius docti hi et o docti, huius platani hae et o platani. in neutris uero extremam i genetiui singularis mutantes in a breuem facimus nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem, ut huius templi haec et o templa, huius munii haec et o munia.

alii uero casus plurales in tribus generibus communem possident regulam.

de genetiuo plurali secundae declinationis

et genetiuus quidem fit in omni genere ab ablatiuo singulari assumente rum, ut ab hoc uiro horum uirorum, ab hac platano harum platanorum, ab hoc templo horum templorum. inueniuntur tamen per concisionem mediae syllabae masculinorum plerumque nominum, quae neutra non habent, hunc casum proferentes maxime poetae. est autem etiam apud prosam scribentes idem inuenire, sed raro. Virgilius in I: «it caelo clamorque uirum stridorque rudentum», pro uirorum. idem in III: «cura deum, bis Pergameis erepte ruinis», deum pro deorum. idem in V: «genus alto a sanguine diuum», pro diuorum. nummum uero pro nummorum et liberum pro liberorum et sestertium pro sestertiorum, iugerum pro iugerorum, modium pro modiorum, medimnum, senum, septenum, denum per syncopam frequenter etiam oratores solent proferre. Cicero in III Verrinarum : «iste unus inuentus est, qui ex complexu parentum abreptos filios ad necem duceret et parentes pretium pro [p. 307 vol. II Keil] sepultura liberum posceret». in eodem: «cum ad sestertium uicies †quingenta milia rem esse constaret». in eodem: «quis est enim, qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra inprobitatem magistratuum?». idem in IIII Verrinarum : «et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt». denum pro denorum, senum pro senorum, septenum pro septenorum dixit. idem in frumentaria : «sed tritici septies medimnum ex Nymphonis arationibus tollit», medimnum pro medimnorum. in eadem: «minus te iugerum professum esse dico», pro iugerorum. nam quod singulare huius hoc iugerum est, ipse ostendit in eadem: «in iugerum Leontini agri medimnum fere tritici seritur». dicitur tamen et hoc iugus iugeris, unde Iuuenalis in IIII: «iugeribus paucis lumbos donare clientis».

Cicero in IIII Verrinarum : «quid, si doceo, iudices, eos, qui CCCC milia modium lucri faciunt?» pro modiorum. idem pro Murena : «praefectum fabrum», pro fabrorum. idem pro Vareno : «deum fidem», pro deorum. idem pro Cluentio : «milibus quadragenis nummum», pro nummorum. idem ad Herennium libro III: [p. 308 vol. II Keil] «pedum tricenum», pro tricenorum. frequentius tamen hac utitur et Cicero et ceteri syncopa in eis nominibus, quae numeros uel mensuras significant. recusant autem hoc in masculinis habentibus neutra uel in neutris, ne similis sit nominatiuo singulari neutrorum, quamuis in iis quoque, quae ex se faciunt neutra, licet non frequens, inuenitur tamen usus huiuscemodi concisionis. Virgilius in VIIII: «altaque certat / prendere tecta manu sociumque adtingere dextras», pro sociorum, idem in X: «at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba», pro Rutulorum, quamuis et socius socia socium et Rutulus Rutula Rutulum dicatur. Terentius in heautontimorumeno : «quare omnes uos oratos uolo, / ne plus iniquum possit quam aequum oratio», pro iniquorum et aequorum. Statius in I Thebaidos : «illa nouos ibat populata penates / portarum in biuio; lateri duo corpora paruum / dependent», paruum pro paruorum. Virgilius in III: «magnanimum quondam generator equorum».

idem in VI: «magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae».

quod et in pronominibus quoque fecerunt antiqui, meum pro meorum, tuum pro tuorum, nostrum pro nostrorum dicentes. Plautus in trinummo : [p. 309 vol. II Keil] «ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum».

idem in Poenulo : «ecquid meministi tuum parentum nomina?».

idem in Menaechmis : «auerti praedam ab hostibus nostrum salute socium».

de datiuo et ablatiuo plurali secundae declinationis

datiuus et ablatiuus pluralis secundae declinationis fiunt similiter ab ablatiuo singulari mutatione o finalis in is longam, ut a uiro his et ab his uiris, a platano his et ab his platanis, a templo his et ab his templis. inueniuntur pauca inaequalem habentia declinationem, ut uas in singulari numero tertiae est declinationis: hoc uas huius uasis, in plurali uero secundae: haec uasa horum uasorum. festorum etiam nomina dierum in ia desinentia semper pluralia genetiuum quidem tam secundum formam secundae quam tertiae proferunt, datiuum uero et ablatiuum secundum tertiam, ut haec Vulcanalia horum Vulcanaliorum uel Vulcanalium his et ab his Vulcanalibus. similiter Saturnalia, Floralia, Compitalia, Terminalia, Quinquatria. nec non a domo harum domorum et domuum his domibus, non etiam domis. Iuuenalis in I: «uiscera magnarum domuum dominique futuri».

Virgilius in II: «turres et tecta domorum / culmina conuellunt».

idem in II georgicon : «domibus cedrumque cupressosque».

[p. 310 vol. II Keil]

Sallustius in Catilinario : «domos suas gloria decorabant».

Terentius in eunucho : «domi focique fac uicissim ut memineris».

Virgilius in VI: «hic labor ille domus et inextricabilis error»; per omnes igitur casus tam secundae quam quartae inuenitur absque datiuo et ablatiuo pluralibus, qui semper in bus exeunt.

sunt tamen quaedam nomina, quorum aliqui casus in usu deficiunt: quos quamuis secundum analogiam possumus proferre, tamen, quia apud auctores non inuenimus, recusandos puto, ut huius tabi huic et ab hoc tabo. Lucanus in VI: «stillantis tabi saniem».

Virgilius in III: «et terram tabo maculant, mihi frigidus horror».

ceteri uero casus in usu non facile inueniuntur. maria, aera, uina, mella, hordea genetiuos et datiuos plurales in usu raro habent nisi apud uetustissimos, apud quos multa praeterea deficientia inuenies. oportet igitur scire quidem analogiae rationem, usum tamen auctorum magis aemulari. duo praeterea et ambo genetiuos quidem et accusatiuos secundum hanc declinationem proferunt, duorum, amborum, duos, ambos, quamuis in neutro differentiae causa duum soleat dici, nec non accusatiuus masculinorum est quando similis nominatiuo profertur, quomodo in neutris. Virgilius in XI: «si duo praeterea tales Idaea tulisset / terra uiros».

Lucanus autem in I: «quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem, / non cepit fortuna duos».

[p. 311 vol. II Keil]

Iuuenalis similiter in II: «tune duos una, saeuissima uipera, cena, / tune duos?».

datiuos uero et ablatiuos in bus terminant in omni genere: duobus duabus, ambobus ambabus.

de accusatiuo plurali secundae declinationis

accusatiuus pluralis secundae declinationis in masculino et feminino genere fit ablatiuo singulari addita s: a docto: hos doctos, a platano: has platanos. neutra enim semper accusatiuum similem habent nominatiuo et uocatiuo.

de tertiae declinationis terminationibus

tertia declinatio terminationes habet nominatiui septuaginta octo uel paulo plus. desinit enim in a correptam et in e correptam, in o correptam, in o productam, in al correptam, in el correptam, in el productam, in il correptam, in ol productam, in ul breuem, in an productam, in en correptam, in en productam, in in productam, in on productam, in ar correptam, in ar productam, in er correptam, in er productam, in ir correptam, in or correptam, in ur correptam, in ur productam, in as correptam, in as productam, in es correptam, in es productam, in is correptam, in is productam, in os correptam, in os productam, in us correptam, in us productam, in ys, in aes, in aus, in ans, in ens, in ons, in uns, in yns, in ars, in ers, in ors, in urs, in uls, in ems, in abs, in ebs correptam, in ebs productam, in obs, in ybs, in urbs, in aps, in [p. 312 vol. II Keil] eps, in ops, in yps, in irps, in ax correptam, in ax productam, in ex correptam, in ex productam, in ix correptam, in ix productam, in ox correptam, in ox productam, in ux correptam, in ux productam, in yx, in aex, in aux, in alx, in anx, in unx, in arx, in ac, in ec, in ut.

in a correptam neutra Graeca, ut hoc poemă huius poematis.

in e correptam neutra Latina, ut hoc monilĕ huius monilis.

in o correptam, quam frequenter et producunt poetae, masculina desinunt uel feminina uel communia Latina uel notha: hic Cicerŏ huius Ciceronis, hic leŏ huius leonis, haec uirgŏ huius uirginis, hic et haec homŏ huius hominis (antiquissimi tamen et Graeca in o productam desinentia per hanc declinationem proferebant, ut Sapphō Sapphonis, Didō Didonis).

in al correptam masculina uel neutra Latina uel barbara: hic săl huius salis, hic Hannibăl huius Hannibalis, hoc tribunăl huius tribunalis.

in el correptam neutra Latina, ut hoc mĕl huius mellis, fĕl fellis.

in el productam barbara, ut hic Daniēl huius Danielis, Michaēl Michaelis, Nechamēl Nechamelis.

in il correptam masculini uel feminini uel communis sunt generis Latina: hic pugĭl huius pugilis, haec Tanaquĭl huius Tanaquilis, hic et haec uigĭl huius uigilis.

in ol productam masculinum Latinum: hic sōl huius solis.

[p. 313 vol. II Keil]

in ul breuem masculini uel communis Latina: hic consŭl huius consulis, hic et haec exŭl huius exulis.

in an productam masculina Graeca: hic Paeān huius Paeanis.

in en correptam Latina masculina uel neutra: hic flamĕn huius flaminis, hoc numĕn huius numinis.

in en productam Latina uel Graeca masculini uel feminini generis: hic liēn huius lienis, haec Sirēn huius Sirenis.

in in productam Graeca masculina uel feminina: hic delphīn huius delphinis, haec Trachīn huius Trachinis.

in on productam Graeca masculina uel feminina: hic Memnōn huius Memnonis, haec Sidōn huius Sidonis.

in ar correptam Latina et Graeca et barbara masculini uel neutri generis: hic Caesăr huius Caesaris, hic Bostăr huius Bostaris, hoc nectăr huius nectaris, hoc calcăr huius calcaris.

in ar productam Latina masculini uel communis uel neutri generis, et sunt uel monosyllaba uel ex monosyllabis composita: hic Nār huius Naris, hic et haec et hoc pār huius paris, dispār disparis, hoc fār huius farris.

in er correptam masculina, feminina et neutra et communia, ut hic patĕr huius patris, haec matĕr huius matris, hoc tubĕr huius tuberis, hic et haec paupĕr huius pauperis.

in er productam Graeca masculina et unum Latinum uel magis nothum neutri generis: hic aēr huius aeris, hoc uer huius ueris.

in ir unum femininum, haec Gaddir huius Gaddiris. quidam addunt hic abaddir, ὁ βαίτυλος, huius abaddiris, lapis, quem pro Ioue deuorauit Saturnus, sed in usu hoc non inueni.

in or correptam masculina et feminina et neutra et communia tam [p. 314 vol. II Keil] Graeca quam Latina: hic Hectŏr huius Hectoris, hic oratŏr huius oratoris, haec uxŏr huius uxoris, hoc aequŏr huius aequoris, hic et haec auctŏr huius auctoris, hic et haec et hoc memŏr huius memoris.

Virgilius in IIII Aeneidos: «tum, si quod non aequo foedere amantes / curae numen habet iustumque memorque, precatur» (inueniuntur tamen et haec et omnia paene communia masculini et feminini, quod, etiam si non faciant ex se neutra, saepe tamen neutris adiunguntur figurate, ut Virgilius in X: «Italiam petiit fatis auctoribus; esto», et in bucolico : «pauperis et tuguri congestum cespite culmen»), et in VI: «curibus paruis et paupere regno», quamuis pluralis nominatiuus eorum, hoc est neutrorum ex supra dictis nominibus, in usu frequenti non sit ex eis, quomodo neque ex aliis communibus duum generum. nam si sint communia trium generum, sine dubio masculini quidem et feminini in es, neutri uero in a proferunt nominatiuum pluralem, ut hi et hae sapientes et haec sapientia, ergo hic et haec et hoc sapiens; hi et hae pares et haec paria, hic et haec et hoc par; hi et hae ancipites et haec ancipitia, hic et haec et hoc anceps; hi et hae felices et haec felicia, hic et haec et hoc felix; hi et hae ueteres et haec uetera, hic et haec et hoc uetus.

quae igitur in plurali numero a terminationem non accipiunt, quae propria est neutrorum, manifestum est, trium generum non esse communia, sed masculini et feminini, figurate tamen per obliquos plerumque casus, [p. 315 vol. II Keil] raro autem per nominatiuum coniungi etiam neutris, ut Virgilius in VIIII: «nulla dies umquam memori uos eximet aeuo», et Iuuenalis in IV saturarum : «titulique cupido / haesuri saxis cinerum custodibus», quamuis hoc custos raro nisi figurate inuenias et haec custoda pluraliter nemo dicat. sic ergo neque haec memora uel auctora uel paupera neutraliter puto facile in usu posse inueniri, sed, sicut supra dictum est, figurate sunt prolata et haec et alia plurima huiuscemodi apud auctores. inueniuntur tamen quaedam, quae obliquos casus communes possident, quamuis nominatiuus non sit communis, ut plus cum sit neutri nominatiuus dumtaxat, genetiuus eius communis est trium generum nec non et datiuus et ablatiuus, unde pluralia quoque tam in es quam in a inuenimus: hi et hae plures et haec plura uel pluria, unde compositum compluria. Terentius in Phormione : «multa aduenienti †noua, ut fit, compluria».

ablatiuus quoque tam in e quam in i terminans inuenitur, utpote communis trium generum, et accusatiuus pluralis tam in es quam in is.

Virgilius in I georgicon : «seu pluris calor ille uias et caeca relaxat / spiramenta».

Horatius in I epistularum : «tractus uter pluris lepores, uter educet apros».

in ur correptam Latina masculina et communia et neutra: hic turtŭr huius turturis, hic et haec augŭr auguris (Horatius in III carminum : [p. 316 vol. II Keil] «nisi fallit augur / annosa cornix»), hoc Tibŭr huius Tiburis.

in ur productam unum inuenitur commune duum generum: hic et haec fūr huius furis.

in as correptam Graeca masculini uel feminini uel neutri uel communis generis: hic Arcăs [proprium] huius Arcadis, haec Pallăs huius Palladis, hoc Cerăs [proprium loci] huius Ceratis, hic et haec Arcăs [gentile] huius Arcadis.

in as productam Graeca et Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis generis, ut hic Atlās huius Atlantis, hic Maecenās huius Maecenatis, haec ciuitās huius ciuitatis, hoc uās huius uasis, hic et haec Capenās huius Capenatis.

in es correptam Latina masculina uel feminina uel communia duum uel trium generum, ut hic Coclĕs huius Coclitis, haec segĕs huius segetis, hic et haec milĕs huius militis (Ouidius in II metamorphoseon : «miles erat Phoebes» de Callistone dicit), hic et haec et hoc terĕs (Virgilius in VII: «sed haec tereti mos est aptare flagello»), hebĕs hebetis, sospĕs sospitis (Iuuenalis in V: «nec umquam / depositum tibi sospes erit»), hic et haec et hoc hospĕs huius hospitis. Lucanus in V: «hospes in externis audiuit curia tectis», [p. 317 vol. II Keil] haec hospes curia (inuenitur tamen et haec hospita: Virgilius in Aeneidos III: «bellum, o terra hospita, portas».

similiter haec sospes et sospita prolatum est ab auctoribus. Ouidius in II fastorum : «sospita delubris dicitur aucta nouis».

neutra quoque supra dictorum pluralia tradit usus. Statius in IIII Thebaidos : «accipias, fessisque libens iterum hospita pandas / flumina»).

in es productam tam Graeca quam Latina masculini generis uel feminini uel communis: hic Chremēs huius Chremetis et Chremis, hic uerrēs huius uerris, haec caedēs huius caedis, hic et haec herēs huius heredis.

in is correptam tam Graeca quam Latina masculini generis uel feminini uel communis: hic Parĭs huius Paridis uel Paris, hic collĭs huius collis, haec Thetĭs huius Thetidis, haec cuspĭs huius cuspidis, hic et haec utilĭs huius utilis.

in is productam Graeca et Latina masculina uel feminina uel communia: hic delphīs uel delphin huius delphinis, hic Arīs [proprium] huius Arinis (Cicero pro Scauro : «Arinis uxorem»), haec Soterīs huius Soterinis (Plautus in uidularia : «immo id, quod haec nostra est patria et quod hic meus / pater, illic autem Soterinis est pater»), hic Dīs [proprium, id est Πλούτων] huius Ditis et hic et haec dīs [p. 318 vol. II Keil] [appellatiuum] huius ditis, haec uīs huius uis, hic et haec Samnīs huius Samnitis.

in os correptam unum Latinum neutrum hoc ŏs huius ossis, quod etiam hoc ossum antiqui protulerunt. Gellius libro XXX: «caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque».

in os productam Graeca et Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis generis: hic herōs huius herois, hic nepōs huius nepotis, haec dōs huius dotis, hoc ōs huius oris, hic et haec compōs huius compotis.

in us correptam Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis duum uel trium generum: hic lepŭs huius leporis, haec Venŭs huius Veneris, hoc tempŭs huius temporis, hic et haec Ligŭs huius Liguris, hic et haec et hoc uetŭs huius ueteris.

in us productam Graeca uel Latina masculina uel feminina uel communia uel neutra, ut hic Melampūs huius Melampodis, hic mūs huius muris, haec uirtūs huius uirtutis, hic et haec sūs huius suis, hoc tūs huius turis.

in ys Graeca masculina uel feminina: hic amphibrachys huius amphibrachyis, hic Capys huius Capyis, haec Erinys huius Erinyis.

in aes Latinum unum masculinum hic praes huius praedis et unum neutrum hoc aes huius aeris, cuius plurales obliqui in raro sunt usu, aera aerum aeribus. Cato in oratione, qua in senatu suasit, ut [p. 319 vol. II Keil] plura aera equestria fierent : «nunc ergo arbitror oportere restitui, quin minus duobus milibus ducentis sit aerum equestrium». in eodem: «de aeribus equestribus de duobus milibus actum».

in aus Latina duo feminina: haec laus huius laudis, haec fraus huius fraudis.

in ans Latina masculina uel communia duum uel omnis: hic quadrans huius quadrantis, dodrans dodrantis, hic et haec infans[τὸ νήπιον] huius infantis, hic et haec et hoc infans[ὁ ἄλαλος, huius] infantis et amans, quod nomen est, cum pro amatore accipitur, amantis. inuenitur etiam unum femininum, haec glans huius glandis. sic enim Lucretius, ut supra dictum est, profert et Ouidius in XIIII metamorphoseon : «ut lata plumbea funda / missa solet medio glans intabescere caelo».

in ens Latina masculina uel feminina uel communia duum uel trium generum: hic Vfens huius Vfentis, haec mens huius mentis, hic et haec parens huius parentis, hic et haec et hoc prudens huius prudentis.

in ons Latina masculina uel feminina uel omnis: hic mons huius montis, haec frons huius frontis, hic et haec et hoc insons huius insontis, quod solum teste Probo o ante ns habet correptam, et eius simplex sons sontis.

in uns similiter Latina masculina: hic Arruns huius Arruntis.

in yns unum Graecum inuenitur femininum: haec Tiryns huius Tirynthis.

[p. 320 vol. II Keil]

in ars Latina masculina uel feminina: hic Mars huius Martis, haec ars huius artis.

in ers Latina omnis communia generis: hic et haec et hoc iners huius inertis.

in ors Latina masculina uel feminina uel omnis: hic Mauors huius Mauortis, haec cohors huius cohortis, haec sors huius sortis (cuius nominatiuum haec sortis protulit Plautus in Casina : «uide ne qua illic insit alia sortis sub aqua»), hic et haec et hoc concors huius concordis.

in urs Latina communia trium generum: hic et haec et hoc Tiburs huius Tiburtis [gentile].

in uls unum femininum: haec puls huius pultis.

in ems unum femininum: haec hiems huius hiemis.

in abs Graeca et Latina masculina et feminina: hic Arabs huius Arabis, haec trabs huius trabis. uetustissimi tamen etiam trabes pro trabs proferebant. Ennius in Medea : «utinam ne in nemore Pelio securibus / caesa accedisset abiegna in terram trabes».

in ebs correptam Latina omnis communia: hic et haec et hoc caelĕbs huius caelibis.

in ebs productam unum femininum Latinum: haec plēbs huius plebis; dicitur tamen et haec plebes huius plebei. Lucanus in III: «nescit plebes ieiuna timere».

in obs feminina Latina: haec scobs huius scobis et scrobs [p. 321 vol. II Keil] huius scrobis (sic alii; sed Probus nominatiuum protulit similem genetiuo), quod Plautus masculino genere profert in Amphitrione : «ibi scrobes effodito tu plus sexagenos in dies».

in ybs unum masculinum: hic chalybs huius chalybis.

in urbs unum femininum: haec urbs huius urbis.

in aps unum femininum: haec daps huius dapis. sed nominatiuus in usu frequenti non est, quem Liuius Andronicus in I Odissiae ponit: «quae haec daps est, qui festus dies?».

Horatius accusatiuum protulit in II carminum : «ergo obligatam redde Ioui dapem».

idem genetiuum in IIII: «nunc in reluctantes dracones / egit amor dapis atque pugnae».

idem in epodo : «mutatae dapis / inemori spectaculo».

in eps masculina et omnis: hic manceps huius mancipis, hic et haec et hoc particeps huius participis. adeps uel adipes in utroque genere inuenitur. Varro in II rerum rusticarum : «adipe suilla». in ops Latinum femininum unum: haec Ops huius Opis [nomen matris deum et copia] (eius quoque nominatiuus in usu frequenti non est, sed illius, quod ex eo componitur, commune omnis, hic et haec et hoc inops huius inopis. uetustissimi tamen etiam hic et haec et hoc ops et cops pro opulentus et copiosus proferebant. Accius de Hercule dicens: [p. 322 vol. II Keil] «quorum genitor fertur esse ops gentibus», pro opem ferens et auxilium gentibus. sic Caper. potest tamen etiam feminino genere hic intellegi figurate coniunctum masculino, ut si dixisset quorum genitor auxilium fuit gentibus. tamen nominatiuo eius usus est Plautus in cistellaria : «itaque me Saturnus eius patruus:: et Castor pater! / :: itaque me Ops opulenta illius auia:: immo mater quidem!») et Graeca: hic Pelops huius Pelopis, hydrops hydropis, merops meropis.

in yps Graeca: Cinyps Cinypis.

in irps Latinum unum: hic et haec stirps huius stirpis.

in ax correptam Latina et Graeca, ut haec făx huius facis, hic abăx huius abacis, quod tamen et hic abacus huius abaci frequens inuenitur.

in ax productam Graeca et Latina sunt masculina uel feminina uel omnis, ut hic Phaeāx huius Phaeacis, haec pāx huius pacis, hic et haec et hoc audāx huius audacis.

in ex correptam Graeca et Latina masculina et feminina et communia trium generum: hic Lelĕx huius Lelegis, hic grĕx huius gregis, haec ilĕx huius ilicis, hic et haec et hoc artifĕx huius artificis.

in ex productam Latina masculina uel feminina sunt uel communia trium generum: hic rēx huius regis, haec lēx huius legis, hic et haec et hoc exlēx huius exlegis.

in ix correptam Latina masculina uel feminina: hic calĭx huius calicis, haec pĭx huius picis, haec nĭx huius niuis.

in ix productam Graeca et Latina masculina uel feminina uel communia trium generum: hic Phoenīx huius Phoenicis, haec cornīx huius cornicis, hic et haec et hoc felīx huius felicis. oportet autem scire, quod Graeci i et y ante x breuem esse uolunt, etiam si in obliquis [p. 323 vol. II Keil] producatur, ut Φοῖνῐξ Φοίνῑκος, βόμβῠξ βόμβῡκος, a uero secundum genetiuum etiam in nominatiuo produci uel corripi dicunt, ut κόλᾰξ κόλᾰκος corripitur in nominatiuo, quoniam et in genetiuo corripitur, Φαίᾱξ uero Φαίᾱκος in utroque producitur. Latini tamen omnes uocales bitempores, id est διχρόνους, habentes, ad genetiuum respicientes dicunt produci uel corripi uocales ante x positas in nominatiuo. inueniuntur igitur in ix productam Latina, ut ostendi, feminina uel omnis: haec nutrīx huius nutrīcis, hic et haec et hoc pernīx huius pernīcis.

in ox correptam femininum: nŏx noctis, et ex hoc compositum commune: hic et haec et hoc pernŏx pernoctis. Iuuenalis: «si luditur alea pernox».

in ox productam femininum uel omnis: haec uōx huius uocis, hic et haec et hoc uelōx huius uelocis, atrōx atrocis.

in ux correptam masculina uel feminina: hic Volŭx huius Volucis, haec nŭx huius nucis.

in ux productam masculinum: hic Pollūx huius Pollucis, femininum: haec lūx huius lucis.

in yx Graeca tam masculina quam feminina: hic sandyx huius sandycis, haec Styx huius Stygis.

in aex femininum: haec faex huius faecis.

in aux unum femininum: haec faux huius faucis.

in alx unum femininum: haec falx huius falcis.

in anx unum: haec lanx huius lancis.

[p. 324 vol. II Keil]

in unx unum: hic et haec coniunx huius coniugis.

in arx unum femininum: haec arx huius arcis.

in ac unum neutrum: hoc lac huius lactis.

in ec unum neutrum: hoc allec huius allecis.

in ut hoc caput huius capitis.

de genetiuo singulari tertiae declinationis

et hae quidem terminationes nominatiui tertiae declinationis.

genetiuus autem eius in is desinit correptam, excepto uno monosyllabo, haec uis huius uīs, quamuis omnes aliae declinationes producant terminationem eiusdem casus.

oportet autem scire, quod in quibusdam pares habeat genetiuus tertiae [declinationis] suo nominatiuo syllabas, in quibusdam una, in aliis duabus syllabis uincat.

et pares quidem habet in nominibus in e desinentibus correptam, ut hoc marĕ huius maris, hoc monilĕ huius monilis, et in quibusdam in er uel in es productam uel in is tam correptam quam productam exeuntibus, ut hic pater huius patris, hic uerrēs huius uerris, haec caedēs huius caedis, hic collĭs huius collis, haec auĭs huius auis, haec uīs huius uis.

in aliis autem omnibus eiusdem declinationis nominibus una syllaba superat nominatiuum genetiuus, ut schema schematis, Cicero Ciceronis, consul consulis, pecten pectinis, baccar baccaris, lis litis, apex apicis. excipitur haec caro huius carnis, in quo pares habent syllabas genetiuus et nominatiuus (inueniuntur tamen ueteres, qui genetiuo similem [p. 325 vol. II Keil] nominatiuum protulerunt), et senex senis et supellex supellectilis, in quo duabus syllabis uincit genetiuus nominatiuum (huius quoque nominatiuum quidam similem genetiuo protulerunt). et omnia, quae a capite composita in ps desinunt, similiter habent duabus syllabis superantem genetiuum, ut anceps ancipitis, biceps bicipitis, centiceps centicipitis, quae ueteres in es proferentes secundum regulam declinabant: ancipes ancipitis, bicipes bicipitis, sicut hospes hospitis, sospes sospitis; iuniores uero gaudentes breuiloquio per concisionem ea protulerunt, quod et in aliis dictionibus fecisse inueniuntur, ut dic, duc, fac, fer pro dice, duce, face, fere, nec non etiam uocatiuos in ius terminantium propriorum: Virgili, Terenti pro Virgilie et Terentie dicentes, de quibus iam docuimus.

paenultima uero eius declinationis in quibusdam producitur, in quibusdam corripitur. producitur quidem in iis, quorum nominatiuus in longam desinit seu natura siue positione, ut sōl sōlis, Titān Titānis, delphīn delphīnis, fūr fūris, Maecenās Maecenātis, mercēs mercēdis, Samnīs Samnītis, Crenīs, nomen proprium nymphae, Crenīdis, ōs ōris, mūs mūris, praēs praēdis, uās uāsis, laūs laūdis, infāns infāntis, Arrūns Arrūntis, Arīs Arīnis, inērs inērtis, uecōrs uecōrdis, pūls pūltis, allēc allēcis. excipiuntur in on desinentia Graeca et in o tam Latina quam notha, quod tam corripere quam producere licet ea in nominatiuo. haec enim uocalis [id est o] quamuis in nominatiuo producatur, in genetiuo non semper producitur paenultima, sed in quibusdam, [p. 326 vol. II Keil] in aliis autem corripitur. quando autem producitur uel quando corripitur, cum de nominatiuo et genetiuo exposuimus dictum est. praeterea corripiunt praedictam paenultimam in ms uel bs uel ps uel x desinentia, si uocalem breuem ante eas consonantes habuerint, uelut hiĕms huius hiĕmis, caelĕbs caelĭbis, mancĕps mancĭpis, făx făcis, artifĕx artifĭcis; nec non producentia terminationem nominatiui corripiunt paenultimam genetiui: hic et haec et hoc pār huius păris, Lār Lăris, uās uădis, pēs pĕdis, Cerēs Cerĕris, compōs compŏtis, bōs bŏuis, sūs sŭis, grūs grŭis. corripientia quoque nominatiuum in quibusdam corripiunt paenultimam genetiui, in quibusdam producunt. producunt in al et in el neutra et in ar similiter neutra deriuatiua, ut hoc tribunăl huius tribunālis, ceruicăl ceruicālis, mĕl mēllis, fĕl fēllis, calcăr calcāris, lacunăr lacunāris, lucăr lucāris. in or quoque desinentia alia producunt, alia corripiunt paenultimam genetiui. producunt, ut hic cursor huius cursōris, hic et haec auctor huius auctōris; corripiunt: hic Hector huius Hectŏris, haec arbor huius arbŏris, hic et haec memor huius memŏris; quando uero producunt et quando corripiunt, cum de nominatiuo tractabatur docuimus. alia uero omnia, quae nominatiui terminationem corripiunt, similiter paenultimam genetiui corripiunt, ut toreumă toreumătis, Hannibăl Hannibălis, uigĭl uigĭlis, cornicĕn cornicĭnis, aggĕr aggĕris, uetŭs uetĕris, capŭt capĭtis.

excipiuntur inquiĕs inquiētis, quod simplicis declinationem seruauit in composito, quamuis corripiat extremitatem nominatiui, similiter ŏs ōssis et lăc lāctis, quod quibusdam placet in nominatiuo per apocopam te proferri: hoc lacte enim dicebant antiqui.

de datiuo casu singulari tertiae declinationis

datiuus tertiae declinationis nascitur a genetiuo abiecta s producta i: [p. 327 vol. II Keil] huius schematis huic schemati, huius maris huic mari, huius Ciceronis huic Ciceroni. inueniuntur poetae rarissime in Graecis, quae apud Graecos in i correptam terminant supra dictum casum, ipsi quoque eum corripientes. Statius in I Achilleidos : «Palladĭ litoreae celebrabat Scyros honorem».

de accusatiuo singulari tertiae declinationis

accusatiuus fit supra dictae declinationis is genetiui modo in em modo in im conuersa, ut huius solis hunc solem, huius flaminis hunc flaminem, huius gregis hunc gregem, huius regis hunc regem, huius Tiberis hunc Tiberim, huius Araris hanc Ararim, huius uis hanc uim, huius turris hanc turrim. in una tamen terminatione, id est is, desinentium, quae similem habent genetiuum nominatiuo, inueniuntur quaedam nomina accusatiuum im finientia. sunt autem haec plerumque Graeca uel propria, quae accusatiui Graeci n in m conuertentia faciunt accusatiuum Latinum, ut Tiberis Tiberim, Fabaris Fabarim, Thybris Thybrim, Araris Ararim (nam non potest ab alio nominatiuo, ut diximus, nisi in is desinente in im accusatiuus proferri. ergo Arar per apocopam is protulit Lucanus in VI: «Rhodanumque morantem / praecipitauit Arar»), haec Neapolis Neapolim, Charybdis Charybdim. Virgilius in VI: «Leucaspim et Lyciae ductorem classis Orontem».

idem in VIII: «a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim / diximus».

[p. 328 vol. II Keil]

idem in VIIII: «principio Falarim et succiso poplite Gygen».

idem in VII: «qui Tiberim Fabarimque bibunt».

Mephitis quoque, quod proprium est et a Graeco μεσῖτις, ut quibusdam uidetur, mutatione s in f translatum, rationabiliter in im fecit accusatiuum. Virgilius in VII: «saeuamque exhalat opaca Mephitim».

idem in VIIII: «inmanem ueluti pecora inter inertia tigrim».

idem in XI: «uelocem interea superis in sedibus Opim».

Alpis cum semper plurale sit, quomodo Syrtis, tamen et singulariter hoc, quomodo illud, inuenitur a poetis prolatum et in em accusatiuum terminans Alpem, cum illud Syrtim facit. Lucanus in I: «tunc inter Rhenum populos Alpemque iacentes».

idem in III: «agmine nubiferam rapto supereuolat Alpem».

Iuuenalis in IIII: «transilit; inposuit natura Alpemque niuemque».

Lucanus in VIII: «trans Pharon in medio tanget ratis aequore Syrtim».

[p. 329 vol. II Keil]

idem in I: «dubiam super aequora Syrtim».

praeterea inueniuntur Latina in im terminantia accusatiuum: hanc turrim, burim, securim, puppim, sitim, restim, uim, peluim, tussim, magudarim. Virgilius in II: «turrim in praecipiti stantem summisque sub astra».

idem in I georgicon : «continuo in siluis magna ui flexa domatur / in burim et curui formam accipit ulmus aratri».

idem in II Aeneidos : «taurus et incertam excussit ceruice securim».

idem in I: «ingens a uertice pontus / in puppim ferit».

idem in bucolico : «dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo».

Terentius in eunucho : «ad restim †mihi quidem res redit planissime».

Virgilius in VI: «nec uim tela ferunt, licet ingens ianitor Orci».

Plautus in rudente : «seu tibi confidis fore multam magudarim», quod significat frugis genus [id est caulis, qui nascitur ex ea parte [p. 330 vol. II Keil] cuius radix sirpis auellitur, uel, ut alii, siliginem]. quorundam tamen ex eis etiam in em inuenitur accusatiuus, ut Lucanus in III: «in puppem rediere rates».

Virgilius in XI: «Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem».

Iuuenalis in IIII: «descendunt statuae restemque secuntur».

cetera uero omnia supra dictae declinationis nomina in em solam proferunt accusatiuum: hunc patrem, leporem, hanc uallem, hunc et hanc utilem. in Graecis autem frequenter inuenimus auctores tam in hac quam in aliis declinationibus Graecos plerumque seruantes accusatiuos, ut Titana, Sirena, thoraca, lampada pro Titanem, Sirenem et thoracem, lampadem, quamuis Plautus hanc lampadem dixit in Casina : «tene hanc lampadem!:: immo ego hanc †tenebo».

de uocatiuo casu singulari tertiae declinationis

uocatiuus in tertia declinatione similis est suo nominatiuo, ut hic Cicero, hic consul, o Cicero, o consul, hic rhetor o rhetor.

inueniuntur tamen Graeca, quae uocatiuum Graecum seruant: Thybris o Thybri, Thebais o Thebai, Pallas o Palla. Virgilius in X: «da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro».

idem in eodem: [p. 331 vol. II Keil] «teque iuuat, Palla; sed bellis acer Alesus».

idem in XI: «quin ego non alio digner te funere, Palla».

Ouidius in I fastorum : «care nepos, Palla, funesta quid induis arma?» in quo Homerum est secutus. ille enim: «Πουλυδάμα, σὺ μὲν οὐκέτ' ἐμοὶ φίλα ταῦτ' ἀγορεύεις».

Statius in XII Thebaidos : «o mihi bis senos longum uigilata per annos, / Thebai».

de ablatiuo casu singulari tertiae declinationis

ablatiuus tertiae declinationis in aliis per e correptam, in aliis per i, in aliis et per e et per i profertur. per i in neutris, quae in e correptam desinunt per nominatiuum et sunt appellatiua, ut hoc marĕ, hoc monilĕ, ab hoc mari, ab hoc monili. et est similis huiuscemodi ablatiuus suo datiuo, huic mari et ab hoc mari. uetustissimi tamen solebant huiuscemodi nominum ablatiuum etiam in e proferre. Varro in antiquitatum humanarum XII: «ab erythro mare orti». idem in Fundanio : «in mare aquam frigidam oriri». Atacinus quoque: «cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo».

[p. 332 vol. II Keil]

Plautus in rudente : «quippe quom extemplo in macellum piscis prolati †si essent, / nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, / dicant in mare communi captos».

Lucanus in VII: «gentes Mars iste futuras / obruet et populos aeui uenientis in orbem / erepto natale feret», pro natali. Ouidius in V fastorum : «cur tibi pro Libycis clauduntur rete †leones?» rete pro reti. Plautus in rudente : «mea opera <...> et rete et horea» (quod etiam masculino genere protulit idem in eadem: «non uides proferre me uuidum retem sine squamoso pecu?».

idem in eadem: «ubi demisi retem atque hamum, quicquid haesit extraho».

quod etiam feminino genere protulit secundum primam declinationem idem in rudente : «pol magis sapiuisset, si dormisset domi, / nam nunc et operam ludos facit et retiam, / ut tempestas est»).

[p. 333 vol. II Keil]

Horatius in II sermonum : «his ut sublatis puer alte cinctus acernam / gausape purpureo mensam pertersit» (unde Persius, quasi in e tantum desinente supra dicti nominis ablatiuo, gausapa dixit plurale, non gausapia: «iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis».

idem: «balanatum gausape pectes».

antiquissimi tamen et hic gausapes et haec gausapa et hoc gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominatiuo hoc gausapum protulisse inueniuntur, unde Cassius ad Maecenatem : «gausapo purpureo salutatus». Varro uero de lingua Latina ait, talia ex Graeco sumpta ex masculino in femininum transire et a litera finiri: ὁ κοχλίας haec cochlea, ὁ χάρτης haec charta, ὁ γαυσάπης haec gausapa.

Seneca Ouidium sequens: «gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba»).

propria eiusdem terminationis similem habent nominatiuo ablatiuum: hoc Praeneste ab hoc Praeneste. Virgilius in VIII: «qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa» (figurate enim ad urbem reddidit ipsa, cum proprium oppidi neutrum est, quomodo Reate. idem poeta in VII: [p. 334 vol. II Keil] «quique altum Praeneste uiri quique arua Celemnae»).

illorum quoque ablatiuus i terminatur neutrorum, quae in al desinunt: hoc tribunal ab hoc tribunali, hoc ceruical ab hoc ceruicali. similiter faciunt ablatiuum, quae in ar desinunt neutra et in obliquis casibus producunt a paenultimam, ut hoc calcar calcāris a calcāri, lanucar lacunāris a lacunāri, lucar lucāris a lucāri. quando autem producunt eam, in libro, qui est de nominatiuo et genetiuo, docuimus. masculina quoque uel communia in er uel in is desinentia, si faciunt in e neutra, ablatiuum in i efferunt, ut hic pedester haec pedestris hoc pedestre ab hoc et ab hac pedestri, saluber salubris salubre ab hoc et ab hac salubri (Virgilius in I georgicon : «balantumque gregem fluuio mersare salubri»), hic et haec celer uel celeris et hoc celere ab hoc et ab hac celeri (Lucanus in I: «motuque celer Cyllenius haeret».

M(arcus) Cato de re militari : «satis celeris sis in tempore». Caecilius in epistathmo : «si properas, escende huc meam nauem, ita celeris est», ex quo celerissimus pro celerrimus superlatiuum protulerunt. Gn(aeus) Matius in Iliade : «celerissimus aduolat Hector».

Ennius in annalibus : [p. 335 vol. II Keil] «exin per terras postquam celerissimus rumor».

Liuius in Odissia : «at celer hasta uolans perrumpit pectora ferro»; unde superlatiuum Virgilius in XII: «et qua fata celerrima crudum».

Terentius in Phormione : «†nullus es, Geta, nisi iam aliquod consilium celere reppereris».

Virgilius in III: «celerique fuga sub sidera lapsae».

idem in V: «agmine remorum celeri uentisque uocatis».

Lucanus in I: «et celeri uenas mouet inproba pulsu»), hic et haec utilis et hoc utile ab hoc et ab hac utili. sciendum tamen, quod, si inueniantur propria appellatiuis similia in i finientibus ablatiuum, illa per e proferunt eum: Iuuenalis [proprium] a Iuuenale, similiter Martialis a Martiale, Annalis ab Annale. Cicero pro Fundanio : «non modo hoc a Villio Annale, sed uix mehercule a Quinto Muttone factum probari potest». idem pro Plancio : «confiteor, summa in Laterense ornamenta esse». similiter in i terminant ablatiuum omnia, quae in im habent accusatiuum: Tiberim a Tiberi, Parim a Pari, Charybdim a Charybdi, Tigrim a Tigri, uim a ui (Virgilius in X: «Massicus aerata princeps secat aequora Tigri».

[p. 336 vol. II Keil]

idem in I Aeneidos : «multum ille et terris iactatus et alto / ui superum».

Iuuenalis in V: «saeua dignum ueraque Charybdi»), quae uero et in im et in em, haec tam in i quam in e: hanc puppim et puppem ab hac puppi et puppe (Virgilius in III: «stans celsa in puppi».

idem in VIII: «stans prima in puppi».

idem in X: «dextra puppim tenet».

Lucanus in IIII: «primum cana salix madefacto robore paruam / texitur in puppem».

idem in II: «rapta puppe minor subducta est montibus Argo»), turrim et turrem ab hac turri et turre. Accius in Medea : «apud uetustam turrem».

Virgilius in II: «turrim in praecipiti stantem summisque sub astra / eductam».

Virgilius in bucolico : «tale tuum carmen nobis, diuine poeta, / quale sopor fessis in gramine, quale per aestum / dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo».

idem in III georgicon : [p. 337 vol. II Keil] «siti atque exterritus aestu».

idem in VI: «saeuumque securi / aspice Torquatum et referentem signa Camillum».

Cato in epistula ad filium : «ex dolore, ex febri, ex siti, ex medicamentis bibendis». non tamen conuertitur regula: non enim in e et in i desinentia etiam accusatiuum omni modo in em et in im terminant.

in as quoque terminantia, quando sunt gentilia, ablatiuum in i proferunt: Arpinas ab Arpinati, Capenas a Capenati. et rationabiliter; ueteres enim huiuscemodi nomina in is proferebant, hic et haec Arpinatis dicentes, unde neutrum hoc Arpinate. docuimus autem, quod omnia, ex quibus neutra transfigurantur in e exeuntia, per i faciunt ablatiuos, ut hic et haec regalis et hoc regale ab hoc et ab hac regali; sic ergo hic et haec Capenatis et hoc Capenate ab hoc et ab hac Capenati. nec mirum declinationem perfecti seruari in his, cum etiam accentum soleamus seruare, quamuis a in finali sit syllaba, quae in perfectis erat paenultima: Capenâs, Arpinâs, Ardeâs. quod autem per syncopam haec proferuntur, uetustissimorum usus comprobat. Cato in I originum : «sed lucus Capenatis». idem in eodem: «si quis mortuus est Arpinatis, eius heredem sacra non secuntur». idem in eodem: «populus communiter Tusculanus, Aricinus, Lanuuinus, Laurens, Coranus, Tiburtis, Pometinus, Ardeatis». idem in oratione, qua suasit in senatu Samnitis dixit pro Samnis: «accessit ager, quem priuatim habent Gallicus, Samnitis, Apulus, Bruttius». Laurentis etiam pro Laurens dicebant. Ennius in annalibus : [p. 338 vol. II Keil] «quos homines quondam Laurentis terra recepit».

Naeuius neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici.

ad cuius similitudinem debet et hoc dite dici, unde pluraliter ditia Lucanus in VIIII: «non illic Libycae posuerunt ditia gentes / templa».

Lucilius tamen «oleum Casinas» pro Casinate. Titinius in psaltria : «Ferentinatis populus res Grecas studet».

Plautus in Sticho infimatis: «ergo oratores populi summates uiri / summi accubent, ego infimatis infimus».

inueniuntur tamen quidam in huiuscemodi nominibus etiam in e ablatiuum proferentes, quod mox usus approbet. similiter mensium nomina in is uel in er desinentia ablatiuum per i finiunt: Quintilis a Quintili, Aprilis ab Aprili, September a Septembri, October ab Octobri.

Iuuenalis in V: «hesternum solitus medio seruare minutal / Septembri».

idem in III: «pallere et uinum toto nescire Decembri».

possunt tamen haec etiam communia esse, unde kalendas Septembres [p. 339 vol. II Keil] dicimus. praeterea simplex eorum similiter inuenitur faciens ablatiuum imber ab imbri. Statius in VII: «nubibus hibernis et nostro pascitur imbri».

Cicero de signis : «cum esset uinctus nudus in aere, in imbri, in frigore». idem in frumentaria : «ferebat hanc quoque iniquitatem Septicius et imbri frumentum in area corrumpi patiebatur». bipennis commune est et habet etiam neutrum, ideo ablatiuum a bipenni facit. Virgilius in XI: «ferro sonat alta bipenni / fraxinus».

in e autem et i indifferenter desinunt in ablatiuo omnia, quae sunt communia trium generum, ut hic et haec et hoc par ab hoc et ab hac pare uel pari (Virgilius in bucolico : «numero deus impare gaudet».

Lucanus in VIIII: «ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus»), hic et haec et hoc uetus a uetere uel ueteri (Iuuenalis in II saturarum : «intrauit calidum ueteri centone lupanar».

Cicero pro Murena : cum ex familia ueteri et illustri.

Statius in I Thebaidos : «funditus, et ueteri spumauit Lerna ueneno».

idem in XI: «ueteri stat sordida tabo / utraque canities».

idem in XII: «si quid in hoc ueteri bellorum sanguine mecum / [p. 340 vol. II Keil] quaesitura uenis, si quid non fanda †Carontis / iussa times»), hic et haec et hoc audax, triplex, artifex, ab hoc et ab hac audace uel audaci, a triplice uel triplici, ab artifice uel artifici.

Virgilius in VIII: «at Caesar triplici inuectus Romana triumpho / moenia».

Statius in I Achilleidos : «qualiter artifici uicturae pollice cerae / accipiunt formas».

similiter ab hoc et ab hac duplice uel duplici, supplice uel supplici dicimus (Horatius sermonum libro II: «tum pensilis uua secundas / et nux ornabat mensas cum duplice ficu».

Terentius in Phormione : «commodius esse opinor duplici spe utier».

Lucanus in VI: «nec superos orat nec cantu supplice numen / auxiliare uocat».

Sallustius in Catilinario : «demisso uultu, uoce supplici»), memor a memore uel memori. Iuuenalis in IIII: «figendum et memori tractandum pectore, siue».

Horatius in II sermonum : «ad Maecenatem memori si mente recurras».

Ouidius in VI metamorphoseon : [p. 341 vol. II Keil] «absentes pro se memori rogat ore salutent» (et puto ideo magis in i terminatione uti in hoc nomine ueteres, quod antiquissimi hic et haec memoris et hoc memore proferebant, ex quibus ablatiuus in i solam uult terminari, unde Cicero quoque pro Plancio : «memori mente persoluunt». ideo autem communio generis est duplicis in ablatiuo terminationis causa, quod simplicia unius generis inueniuntur, quorum ablatiuus in e solam exit, et tamen composita ab eo, si communia trium generum sint, tam in e quam in i finiunt eundem casum: haec ops ab ope, hoc cor a corde, hoc caput a capite, hic et haec et hoc inops ab inope uel inopi. Cicero in frumentaria : «hanc pecuniam tantam, datam ex aerario inopi atque exhausto»), anceps ab ancipite uel ancipiti. Virgilius in III: «tum uero ancipiti mentem formidine pressus».

similiter hic et haec et hoc concors a concorde uel concordi, unde Persius: «diuidit in geminos concordia fata duorum»; in ia autem desinens pluralis sine dubio ab ablatiuo est in i terminante.

sciendum tamen, quod etiam hic et haec concordis et hoc concorde dicebant, hic et haec amentis et hoc amente. nec mirum, cuius simplex quoque mentis Ennius protulit in Epicharmo : «terra corpus est, at mentis ignis est» pro mens. lentis quoque pro lens, et paris pro par. Atta in socru : [p. 342 vol. II Keil] «ad hanc fortunam accessit †ei fortuna paris».

uigil, quod quidam duorum, quidam trium generum commune putant esse debere, a uigile uel uigili facit ablatiuum (Iuuenalis in V: «praeterea lateris uigili cum febre dolorem».

Statius in II Achilleidos : «aspicit intentum uigilique haec aure trahentem»), teres a terete uel tereti (Virgilius in VII: «sed haec tereti mos est aptare flagello».

idem in eodem: «et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello».

idem in XI: «et fundam tereti circum caput egit habena»), hebes ab hebete uel hebeti (Iuuenalis in IIII: «hebeti lautissima ferro / caeditur et tota sonat ulmea caena Suburra»).

(quaeritur, an, cum hic et haec et hoc hospes et sospes dicatur, unde Lucanus in V: «hospes in externis audiuit curia tectis» et Statius in IIII Thebaidos : «accipias, fessisque libens iterum hospita pandas / flumina» et Iuuenalis in V: «numquam / depositum tibi sospes erit», possit ab hoc sospite et sospiti dici, quod adhuc apud nullum legi, sed ab hospite et sospite? Virgilius in VIII: [p. 343 vol. II Keil] «quo sospite numquam / res equidem Troiae uictas aut regna fatebor».

et fortassis quia haec sola in es terminantium etiam in a faciunt feminina, euitauerunt communium aliorum regulam ablatiui, uel quod in heroico stare metro non possit nisi in e terminans eorum ablatiuus. quod autem etiam in a desinunt supra dicta nomina, usus confirmat.

Virgilius in III: «et pater Anchises: bellum, o terra hospita, portas».

idem in IIII compositum ab eo: «et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis».

Ouidius in II fastorum : «principio mensis Phrygiae contermina matris / hospita delubris dicitur aucta nouis».

Cicero pro Murena : «a sacris patriis Iunonis Sospitae»), tridens a tridente uel tridenti: potest enim esse trium generum, nam lectum est tridenti hasta et telo, quamuis, cum Neptuni fuscinam per se positum significat, masculino genere inuenitur. Virgilus in II: «Neptunus muros magnoque emota tridenti / fundamenta quatit».

locuples quoque, quia trium est generum, a locuplete uel locupleti facit ablatiuum. Cicero in frumentaria : «in prouincia locupleti ac referta».

in er communia, quae non exeunt etiam in is, per e solam inuenio proferentia ablatiuum: hic et haec et hoc pauper a paupere, hic et haec et hoc degener a degenere, hic et haec et hoc uber ab ubere, ὁ εὐθαλής ἡ εὐθαλής καὶ τὸ εὐθαλές. similiter in e et in i [p. 344 vol. II Keil] faciunt ablatiuum in uis uel guis uel ctis uel mnis uel gnis terminantia nomina nominatiuum et alia fere omnia, quorum extrema syllaba in is desinit a duabus incipiens consonantibus, ut auis ab aue uel aui (Horatius in I carminum : «Nereus fata: mala ducis aui domum, / quam multo repetet Graecia milite»), nauis a naue uel naui (Cicero de suppliciis : «quo enim tibi naui opus fuit?». Terentius in Andria : «naui fracta apud Andrum» [insulam].

idem in heautontimorumeno : «aduenientem, e naui egredientem ilico / abduxi ad cenam».

in eadem: «dies triginta aut plus ego in naui fui».

Virgilius uero per e protulit in V: «at media Mnestheus incedens naue per ipsos / hortatur socios»), ciuis a ciue uel ciui (Iuuenalis in IIII: «quid illo ciue tulisset / natura in terris».

Cicero in Verrinarum IIII: «quod Siculus a ciui Romano, ciuis Romanus datur <...> primum suae legis, quod ciuis cum ciui [p. 345 vol. II Keil] ageret». sic enim ueteres codices habent, quos imperitia quorundam corrupit mutantium scripturam. idem pro Plancio : «quid dicam de G(aio) Virgilio, tali ciui et uiro?». et mox: «in naui tuta». idem pro Sestio : «quod esset ausus pro ciui, pro bene merito ciui». idem in VII Philippicarum : «sed in principe ciui non est satis»), uectis a uecte uel uecti (Terentius in eunucho : «in medium huc agmen cum uecti, Donax»), ignis ab igne uel igni (Virgilius in IIII: «uulnus alit uenis et caeco carpitur igni».

idem in I georgicon : «et, quamuis igni exiguo, properata maderent».

Iuuenalis in V: «minor igne rogi».

Lucanus in I: «igne uago lustrare iuuat, tibi numine ab omni»).

amnis etiam ab hoc amne uel amni (Virgilius in VIIII: «murorum in parte sinistra / opposuere aciem, nam dextera cingitur amni».

idem in I georgicon : «prono rapit alueus amni».

Lucanus in VI: [p. 346 vol. II Keil] «ferit amne citato / Maliacas Sperchios aquas»), anguis ab angue uel angui (Statius in IIII: «angue ter excusso».

Horatius in I epistularum : «alter Mileti textam cane peius et angui / uitabat chlamydem»).

similiter ab ungue uel ungui (idem in eodem: «ad haec ego naribus uti / formido et, luctantis acuto ne secer ungui»).

inuenitur etiam a minore uel minori, a leuiore uel leuiori et a maiore uel maiori. Iuuenalis in V: «numinibus miserum †urguebat Atlanta minori / pondere».

Statius in VI Thebaidos : «numquam hunc animum natura minori / corpore nec tantas ausa est includere uires».

Iuuenalis in III: «non defuit illi, / unde emeret multa pascendum carne leonem / iam domitum. constat leuiori belua sumptu / nimirum et capiunt plus intestina poetae».

Lucanus in VII: «uixque reuulsa solo maiori pondere pressum / signiferi mersere caput».

[p. 347 vol. II Keil]

nec mirum, tam in i quam in e comparatiuorum ablatiuos terminari, cum uetustissimi etiam neutrum in or finiebant et erat eadem terminatio communis trium generum, quae capax est, ut docuimus, utriusque ablatiui, tam in e quam in i terminantis. Valerius Antias in VI annalium : «hoc senatusconsultum prior factum est». Cassius Emina annalem suum quartum hoc titulo inscripsit: «bellum Punicum posterior». Claudius in VIIII annali : «qui prior bellum, quod cum his gestum erat, meminissent». in eodem: «ubi decreuerunt, commemorant, Graccho foedus prior Pompeianum non esse seruatum». propria, si sint appellatiuis similia in i terminantibus ablatiuum, ipsa per e eundem proferunt casum, sicut supra dictum est, ut Iuuenalis, Martialis, Felix [propria] a Iuuenale, Martiale, Felice.

rudis, quando commune est significans recentem, et neutrum in e facit, hoc rude, et ablatiuum in i, a rudi, quando uero uirgam, qua gladiatores donati cessabant gladiatura, femininum est solum et ablatiuum in e finit. Iuuenalis in II: «hic Sergius idem / accepta rude coepisset †Vegento uideri».

strigilis uel deriuatiuum est a stringo uel a Graeco στλεγγίδος. itaque rationabiliter in i terminauit ablatiuum. Horatius in II sermonum : «an hic †peccauit, sub noctem qui puer uuam / furtiua mutat strigili?».

in ix etiam feminina uerbalia, quia possunt esse communia cum [p. 348 vol. II Keil] neutris, ut uictrix, ultrix, unde et uictricia, ultricia, tam in e quam in i finiunt ablatiuum. Lucanus in I: «in sua uictrici conuersum uiscera dextra».

idem in eodem: «tollite iam pridem, uictricia tollite signa».

Statius in V: «ultricia Graiis / uirginibus dare tela pater».

postis etiam a poste uel posti inuenio, quia, ut supra diximus, a duabus consonantibus incipiens finalis syllaba in is desinit.

Lucanus in V: «tum poste recluso / dux ait».

Ouidius in V metamorphoseon : «raptaque de dextro robusta repagula posti / ossibus inlisit».

in âs quoque circumflexa, quae apud ueteres etiam in tis proferri docuimus, tam in e quam in i finiunt ablatiuum. Cicero pro Vareno : «G(aius) Ancharius Rufus fuit e municipio Fulginate». idem in eadem: «in praefectura Fulginate». idem pro Cluentio : «ex municipio Aletrinati». alia uero omnia tertiae declinationis nomina in e desinunt per ablatiuos correptam, cum omnes aliae terminationes ablatiui in omni declinatione producantur. ergo si qua ex his, quae debent in e per ablatiuum proferri, inueniamus per i prolata, auctoritati adscribimus, quae saepe etiam datiuis pro ablatiuis nec non etiam pro genetiuis est usa, ut Virgilius in VIII: «aduectum Aenean classi uictosque Penates», [p. 349 vol. II Keil] pro aduectum classe, nisi si dicamus Hellenismo usum esse poetam; datiuo enim casui illi hoc adiungunt uerbum.

in Graecis est quando inuenimus e producta finiri ablatiuum tam primae quam tertiae declinationis nominum, qui magis datiuus est Graecus pro ablatiuo positus Latino. Virgilius in I: «ipse uno graditur comitatus Achatē».

Lucanus in VIII: «signaque ab Euphratē cum Crassis capta sequentes».

similiter a Demosthenē, Aristotelē, Hermogenē. uetustissimi tamen etiam in quibusdam Latinis, quae nominatiuum in es productam terminantia pares cum genetiuo habent syllabas in hac declinatione, solebant producere ablatiuum more quintae declinationis uel supra dictorum Graecorum: a molē, tabē, famē, quod adhuc sic profertur. Virgilius in VI: «offam / obicit; ille famē rabida tria guttura paudens».

Lucanus in X: «non mandante famē; multas uolucresque ferasque / Aegypti posuere deos».

Iuuenalis in V: «membra aliena famē lacerabant, esse parati / et sua».

Lucretius: «imbribus ut tabē nimborum arbusta uacillent».

de nominatiuo plurali tertiae declinationis

nominatiuus pluralis fit a genetiuo singulari mutata ultima is in es productam in masculinis et femininis et communibus, ut huius cardinis hi cardinēs, huius consulis hi consulēs, huius matris hae matrēs, [p. 350 vol. II Keil] huius uatis hi et hae uatēs. neutra uero ex ablatiuo singulari faciunt nominatiuum pluralem hoc modo. si in i uel tam in i quam in e exeat ablatiuus, correpta i et addita a fit nominatiuus pluralis, ut ab hoc mari haec maria, ab hoc ceruicali ceruicalia, a lacunari lacunaria, a pari uel pare paria, a felice uel felici felicia. excipitur a uetere uel ueteri, quod uetera et non ueteria facit, nec non ab hoc ludicri, quod ludicra et non ludicria dicimus. Virgilius in XII Aeneidos : «neque enim leuia aut ludicra petuntur / praemia, sed Turni de uita et sanguine certant».

similiter comparatiua, quae ablatiuum tam in e quam in i terminant: maiora enim et minora et plura dicimus, quamuis antiqui etiam pluria dixerunt, unde compositum compluria. Terentius in Phormione : «multa aduenienti, ut fit, noua hic compluria».

Cicero de signis : «immo uero alia compluria»; in quibusdam tamen codicibus inuenitur complura. idem in eodem: «dies continuos compluris». idem pro Caecina : «compluris armatos». gausape quoque, sicut supra diximus, et ablatiuum in e terminat, ab hoc gausape et nominatiuum pluralem in a definit: gausapa enim, non gausapia dicimus. Horatius sermonum II: «gausape purpureo mensam pertersit acernam».

Persius: «iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis».

aplustre itidem quamuis faciat ablatiuum ab hoc aplustri, nominatiuum [p. 351 vol. II Keil] tamen pluralem non solum in a, sed etiam in ia terminat: et aplustra enim et aplustria antiqui protulisse inueniuntur. Cicero in Arato : «nauibus absumptis fluitantia quaerere aplustra».

Caesar in Arato : «fulgent Argoae stellis aplustria puppis».

alia uero omnia neutra, quae in e terminant ablatiuum, mutata e in a faciunt nominatiuum pluralem: ab hoc numine haec numina, a tempore tempora, a tubere tubera, a capite capita.

de genetiuo plurali tertiae declinationis

genetiuus pluralis tertiae declinationis nascitur ab ablatiuo singulari hoc modo: cum in i uel et in e et in i desinit, correpta i assumit um, ut a sedili horum sedilium, a ceruicali ceruicalium, ab equestri equestrium, ab utili utilium, a sapiente uel sapienti sapientium, a felice uel felici felicium. multa tamen per syncopam solent proferri: sapientum pro sapientium, merentum pro merentium (Statius in II Thebaidos : «dabitur, mihi crede, merentum / consiliis tranquilla dies».

idem in IIII: «aeternaque sontum / supplicia»), caelestum pro caelestium. Virgilius in VII: «caelestum uis magna iubet».

et sciendum tamen, quod rarissime haec, quae in solam i finiunt ablatiuum, syncopam patiuntur i per genetiuum pluralem. inueni  marum next hit pro [p. 352 vol. II Keil] marium, qui tamen in rarost usu genetiuus, apud Naeuium in carmine belli Punici : «senex fretus pietatei deum adlocutus summi / deum regis fratrem Neptunum regnatorem / previous hit marum », pro marium. eius ablatiuum Caesar in V belli Gallici ponit: «paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus».

comparatiua quoque, quae inueniuntur tam in e quam in i exeuntia per ablatiuum, carent i paenultima in genetiuo plurali: a maiore uel maiori horum maiorum, a minore uel minori horum minorum.

in e uero solam finientia ablatiuum, si nominatiuus in duas terminetur consonantes, mutant e in i breuem et assumunt um, ut hic Mars a Marte horum Martium, hic fons a fonte horum fontium, haec frons a fronte harum frontium, haec urbs ab urbe harum urbium, haec arx ab arce harum arcium. rarissime tamen et haec supra dicta, sicut illa, quae in i solam terminant ablatiuum, per syncopam i proferunt genetiuum pluralem, exceptis in ms uel ps desinentibus, si non sint a capite composita. haec enim e ablatiui in um conuertentia faciunt genetiuum pluralem: haec hiems ab hieme hiemum, princeps a principe principum, municeps a municipe municipum, forceps a forcipe forcipum, manceps a mancipe mancipum. a capite enim composita et duabus syllabis abundant in genetiuo et trium sunt generum communia. itaque et ablatiuum tam in e quam in i et genetiuum pluralem rationabiliter in ium terminant: hic et haec et hoc triceps a tricipite uel tricipiti tricipitium, nisi syncopa fiat. illa quoque, quae pares habent syllabas tam in genetiuo quam in nominatiuo, mutant e in i et assumunt um, ut hic collis huius collis ab hoc colle horum collium, haec aedis huius aedis ab [p. 353 vol. II Keil] hac aede aedium, haec caedes [huius caedis] a caede caedium, nisi haec etiam per syncopam i proferantur. frequentius tamen in es terminantia absque i inueniuntur, ut uatum pro uatium (Virgilius in IIII: «multaque praeterea uatum praedicta priorum».

Cicero pro Sestio : «uestrarum sedum templorumque causa»), mensum quoque pro mensium. Ouidius in VIII metamorphoseon : «et quos sustinui bis mensum quinque labores».

excipiuntur iuuenis a iuuene iuuenum, canis a cane canum, panis a pane panum; carent enim i paenultima semper.

in as quoque Latina mutant e ablatiui in i et assumunt um: a ciuitate ciuitatium, a probitate probitatium. in his tamen frequenter solet fieri concisio i in genetiuo plurali, a ciuitate ciuitatium et ciuitatum, a probitate probitatium et probitatum.

reperiuntur praeterea absque i facientia genetiuum pluralem, quamuis ablatiuum et in e et in i proferant, in us et in il et in or trium generum et in ex desinentia, quando sunt communis generis, ut hic et haec et hoc uetus a uetere uel ueteri ueterum (Virgilius in V: «ueterum non inmemor ille parentum»), uigil ab hoc et ab hac uigile uel uigili horum et harum uigilum.

Iuuenalis in V: «praeterea lateris uigili cum febre dolorem».

Virgilius in VIIII: «†praeterea uigilum excubiis obsidere portas».

sunt tamen, qui uigilis nominatiuum quoque similem genetiuo esse putauerunt, usus tamen in il esse ostendit, ut Lucanus in IIII: [p. 354 vol. II Keil] «tutelaque ualli / peruigil alterno paret custodia signo».

similiter memor a memore uel memori horum et harum memorum (Horatius in II sermonum : «nam quamuis memori referas mihi pectore cuncta».

raro tamen inuenitur in e terminans huius nominis ablatiuus, nec aliam esse causam existimo, ut supra dictum est, nisi eam, quod apud antiquos hic et haec memoris et hoc memore proferebatur. in quo testis est Caper, antiquitatis doctissimus inquisitor. ostendit enim, Caecilium in epiclero sic protulisse: «itane Antipho †inuentus profluuia fide? / itane est inmemoris, itane est madida memoria?».

nec mirum, cum et hic celer et hic celeris, et hic concors et hic concordis protulisse inueniuntur uetustissimi multaque alia in eundem modum. Virgilius in XII: «nec domini memorum proculcat equorum»), supplex ab hoc et ab hac supplice uel supplici horum et harum supplicum, artifex ab hoc et ab hac artifice uel artifici horum et harum artificum. Lucanus in VIII: «se simul et Romam Pompeio supplice mensus».

Sallustius in Catilinario : «demisso uultu, uoce supplici».

Cicero pro Ligario : «et nos iacentes ante pedes supplicum uoce prohibebis». Virgilius in I: «artificumque manus inter se operumque laborem».

puto tamen, haec etiam ab oratoribus differentiae causa sic proferri per syncopam, quia supplicium et artificium neutra inueniuntur singularia.

hic et haec parens, quando nomen est, duum est generum et [p. 355 vol. II Keil] genetiuum pluralem absque i facit plerumque, horum parentum. Virgilius in II: «decora alta parentum».

quod autem etiam parentium non irrationabiliter dicitur, ostendit accusatiuus pluralis in is etiam terminans, qui proprius est in ium terminantis genetiui. Terentius in heautontimorumeno : «quod uolo aut peto, parentis meos ut commonstres mihi».

Cicero de suppliciis : «nauium praefectos sine ulla causa de conplexu parentium suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti». notandum etiam, quod omnia semper pluralia, quae in es desinunt, genetiuum in ium faciunt, ut hae uires harum uirium, hi Penates horum Penatium (inuenitur tamen apud ueteres eius singulare hic Penatis huius Penatis), hi Quinquatres horum Quinquatrium, hi et hae tres horum et harum trium. similiter hi et hae plures et haec plura uel pluria horum et harum plurium.

Cicero ad Herennium in III: «complurium negotiorum».

in is quoque longam desinentia: līs a lite litium, Samnīs a Samnite Samnitium, dīs a dite ditium. nox etiam a nocte noctium, unde Agellius noctium Atticarum inscripsit.

cetera uero omnia ablatiuum in e solam terminantia mutant eam in um et faciunt genetiuum pluralem: a poemate poematum, a Cicerone Ciceronum, a consule consulum, a Titane Titanum, a duce ducum, a patre patrum, a uirtute uirtutum, a capite capitum, ab alite alitum; nam alituum per interpositionem addita u protulit Virgilius in VIII: [p. 356 vol. II Keil] «alituum pecudumque genus sopor altus habebat».

a boue quoque bouum debet fieri; sed hoc nomen notandum, quod u consonantem assumunt obliqui singulares hiatus causa, abiciunt autem est quando plurales. Virgilius in III: «huc ubi delati portus intrauimus, ecce / laeta boum passim campis armenta uidemus».

idem in VIII: «reddidit una boum uocem uastoque sub antro».

datiuus autem et ablatiuus eius nominis per syncopam semper mediae proferuntur syllabae, bobus pro bouibus. Horatius in epodo : «beatus ille, qui procul negotiis / paterna rura bobus exercet suis».

nominatiuus uero pluralis et accusatiuus et uocatiuus, qui similes sunt, raro abiciunt u consonantis loco positam. Virgilius in bucolico : «ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum».

idem in VIII: «discessu mugire boues».

in eodem: «abstractaeque boues abiurataeque rapinae».

de datiuo et ablatiuo plurali tertiae declinationis

datiuus et ablatiuus pluralis tertiae declinationis nascitur a singulari genetiuo interiecta bu, ut huius hominis his et ab his hominibus, huius exulis his et ab his exulibus, huius numinis his et ab his numinibus, huius disparis his et ab his disparibus, huius felicis his et ab his felicibus, toreuma toreumatis his et ab his toreumatibus. in huiuscemodi tamen, id est neutris a finitis, quae sunt Graeca, frequenter [p. 357 vol. II Keil] inuenimus antiquos datiuum et ablatiuum plurales in is productam proferentes contra regulam tertiae declinationis, quam seruant in ceteris casibus supra dictorum nominum. ut Cicero frequenter in Verrinis toreumatīs dicit et peripetasmatīs et emblematīs. in libro de signis : «nunc de peripetasmatis quemadmodum te expedias non habes». in eodem: «scaphia cum emblematis». idem ad Herennium IIII: «de orationibus aut poematis», quamuis neutro genere hoc ubique profert. si enim, sicut Plautus et alii uetustissimi, femininum hoc protulisset, pares syllabas omni casui seruasset absque genetiuo plurali secundum analogiam primae declinationis. est igitur magis apud Ciceronem et eos, qui similiter in huiuscemodi proferunt, heterocliton uel, ut Celso uidetur, a nominatiuo hoc peripetasmatum, hoc emblematum.

excipitur etiam bobus, ut dixi, euphoniae causa pro bouibus; est enim genetiuus singularis bouis. Horatius in carmine saeculari : «quaeque uos bobus ueneratur albis».

idem in III carminum : «sol ubi montium / mutaret umbras et iuga demeret / bobus fatigatis, amicum / tempus agens abeunte nocte».

de accusatiuo plurali tertiae declinationis

accusatiuus pluralis tertiae declinationis similis est proprio nominatiuo, sicut et uocatiuus. in illis uero, quae genetiuum eiusdem numeri in um finiunt, plerumque per es longam profertur: hi latrones hos latronēs o [p. 358 vol. II Keil] latronēs, hi consules hos consulēs o consulēs, hi tubicines hos tubicinēs o tubicinēs, hae matres has matrēs o matrēs, hi et hae sacerdotes hos et has et o sacerdotēs. inueniuntur tamen quaedam in is solam productam terminantia hunc casum Graeca, quae etiam nominatiuo similiter in is desinunt: hae Sardis has Sardīs, item Alpīs, Syrtīs, Trallīs, quae apud Graecos in supra dictis casibus εις diphthongum habent finalem. Horatius in I epistularum : «Smyrna quid et Colophon, quid Croesi regia Sardis?».

Virgilius in X: «in Syrtis, in saxa, uolens uos Turnus adoro».

quorum autem in ium terminantium genetiuum frequentius in is et quorum rarius exeat accusatiuus, ut potero, breuiter colligam.

omnium, quae tam nominatiuum quam genetiuum similem habent, eorum accusatiuus raro in es, frequenter in is solet terminari, ut hic et haec omnis huius omnis hos et has omnis. Sallustius in Catilinario : «omnis homines, qui sese student». Terentius in Andria : «omnis nos gaudere».

Virgilius in III georgicon : «et pinguis unguine ceras».

idem in IIII georgicon : «aquas dulcis et frondea semper / tecta petunt».

idem in I Aeneidos : «hic fessas non uincula nauis / ulla tenent».

[p. 359 vol. II Keil]

idem in V: «quoque magis fessas optem dimittere nauis».

idem in eodem: «muneraque in nauis ternos optare iuuencos».

similiter faciunt accusatiuum eiusdem formae semper pluralia, ut hi manes horum manium hos manes uel manis (Virgilius in IIII Aeneidos : «id cinerem aut manis credis curare sepultos?»), tres trium hos et has tres uel tris. idem in III Aeneidos : «tris adeo incertos caeca caligine soles / erramus pelago».

in er quoque desinentia, quae i terminant ablatiuum, similiter faciunt accusatiuum pluralem plerumque per is, raro per es: acer ab acri hos acris Virgilius in XI: «metuensque moneret, / acris esse uiros».

similiter saluber salubris a salubri salubres uel salubris, imber ab imbri hos imbres uel imbris (Virgilius in VIIII: «cum fremit ad caulas, uentos perpessus et imbris».

idem in XII: «spargitque salubris / ambrosiae sucos et odoriferam panaceam»), December (quod proprium est) a Decembri hos Decembres uel Decembris. Horatius in I epistularum : «me quater undenos sciat impleuisse Decembris».

similiter celer uel celeris a celeri (Virgilius in III Aeneidos : [p. 360 vol. II Keil] «celerique fuga sub sidera lapsae / Semesam praedam et uestigia foeda relinquunt».

idem in V: «agmine remorum celeri uentisque uocatis»), hos et has celeres uel celeris, quod est frequentius. idem in IIII: «et celeris defer mea dicta per auras».

similiter faciunt accusatiuum in ns uel rs terminantia, ut hic fons hos fontes uel fontis, hic et haec et hoc iners hos et has inertes uel inertis, pars has partes uel partis. Virgilius in II georgicon : «adgredior sanctos ausus recludere fontis».

Terentius in heautontimorumeno : «parentis, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, diuitias».

Virgilius in VI: «hic locus est, partis ubi se uia findit in ambas».

idem in II Aeneidos : «penitusque cauernas / ingentis uterumque armato milite complent».

idem in IIII: «mactant lectas de more bidentis».

alia autem, quamuis genetiuum pluralem in ium desinentia, raro inuenias et in paucis is finientia accusatiuum, ut in as exeuntia nominatiuo: ciuitas ciuitatium, has ciuitates fere ubique legimus.

in x terminantia trium generum communia, quamuis in paucissimis [p. 361 vol. II Keil] genetiuum pluralem absque i paenultima proferant (difficile enim inuenies audacum pro audacium uel felicum pro felicium, supplicum autem magis differentiae causa, ut supra dictum est, profertur, ne, si supplicium dicas, aliud significare uidearis, quomodo artificum pro artificium et iudicum pro iudicium. Cicero de signis : «didici etiam dum †ministrum inquiro, artificum nomina». Virgilius in I Aeneidos : «artificumque manus inter se operumque laborem»), tamen accusatiuum plerumque per es efferunt (Lucanus in I: «est qui, tauriferis ubi se Meuania campis / explicat, audaces ruere in certamina turmas»), raro per is. Virgilius in IIII georgicon : «deinde tenacis / suspendunt ceras».

plurium, quod solum in us terminans talem habuit genetiuum pluralem, tam in es quam in is finit accusatiuum. Virgilius in I georgicon : «seu plures calor ille uias et caeca relaxat / spiramenta, nouas ueniat qua sucus in herbas».

Terentius in Phormione : «ego te compluris aduersum ingenium meum menses tuli».

Horatius in I epistularum : «cum tibi sol tepidus pluris admouerit aures».

Cicero pro Cornelio I: «quae intermissa compluris annos».

[p. 362 vol. II Keil]

harum litium has lites et litis. Cicero in frumentaria : «sedasti etiam litis illorum».

de nominatiuo sungulari quartae declinationis

quarta declinatio terminationes habet in nominatiuo duas, in us correptam et in u. in us masculinorum et femininorum tantummodo Latinorum, ut hic senatŭs huius senatus, haec manŭs huius manus. in u neutrorum, quae et indeclinabilia sunt in singulari numero, ut hoc genu huius genu, hoc cornu huius cornu, in quibus quamuis quibusdam artium scriptoribus uideatur temporum esse differentia (dicunt enim, nominatiuum quidem et accusatiuum et uocatiuum corripi, reliquos uero produci), ego in usu pariter in omnibus produci inuenio casibus haec nomina; nec irrationabiliter: omnis enim in quacumque parte terminatio in u desinens producitur: fluctū, Panthū, tū, diū. Ouidius in VIIII metamorphoseon : «dextroque a poplite laeuum / pressa genū, digitis inter se pectine iunctis», ecce enim hic accusatiuus est sine dubio et producitur. apud Virgilium quoque in I: «nuda genū nodoque sinus collecta fluentis», quomodo enim sinus collecta accusatiuum iunxit nominatiuo, sic etiam nuda genu.

de genetiuo singulari quartae declinationis

genetiuus igitur in us desinentium fit producta us, ut huius senatūs, huius manūs. uetustissimi tamen inueniuntur eorum nominum [p. 363 vol. II Keil] etiam in uis diuisas proferentes genetiuum. Terentius in heautontimorumeno : «texentem telam studiose ipsam offendimus, / mediocriter uestitam ueste lugubri, / eius anuis causa, opinor, quae erat mortua».

de datiuo singulari quartae declinationis

datiuus eius declinationis fit a genetiuo abiecta s et addita i, sed corripitur paenultima, ut huic senatŭi, manŭi. est tamen quando poetae metri causa pro eo ablatiuo utuntur. Virgilius in I Aeneidos : «parce metu, Cytherea, manent inmota tuorum / fata tibi», pro metui. idem in IIII georgicon : «namque aliae uictu inuigilant», pro uictui. in eodem: «concubitu indulgent», pro concubitui.

de accusatiuo singulari quartae declinationis

accusatiuus quartae declinationis a nominatiuo fit mutata s in m: hunc senatum, hanc manum.

de uocatiuo singulari quartae declinationis

uocatiuus similis est nominatiuo: hic senatus, haec manus, o senatus, o manus.

de ablatiuo singulari quartae declinationis

ablatiuus a genetiuo fit abiecta s, producit enim u: ab hoc senatū, ab hac manū.

de nominatiuo plurali quartae declinationis

nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis in hac declinatione [p. 364 vol. II Keil] similis est genetiuo singulari, ut hi et hos et o senatus, hae et has et o manus (hae idus harum iduum semper plurale est, ut omnium festorum nomina).

de genetiuo plurali quartae declinationis

genetiuus pluralis a nominatiuo fit singulari abiecta s et assumpta um. corripitur enim u in utraque syllaba, quomodo et nominatiuus: horum senatŭŭm, harum manŭŭm. et oportet scire, quod in hac declinatione omnes pares habent syllabas nominatiuo singulari excepto datiuo singulari et genetiuo et datiuo uel ablatiuo pluralibus, qui una superant syllaba. quod habebat etiam genetiuus singularis, cum apud uetustissimos in uis diuisas desinebat. inuenitur tamen, sed raro, apud poetas genetiuus pluralis in hac quoque declinatione per syncopam prolatus.

Virgilius in VI: «quae gratia currum / armorumque fuit uiuis», quamuis etiam geminata u possit metrum per synaloepham stare, cum sequens uersus a uocali incipiat; nec non etiam duabus uocalibus iunctis prior potest in metro excludi, ut: «ferreique Eumenidum thalami».

de datiuo et ablatiuo plurali quartae declinationis

datiuus et ablatiuus pluralis quartae declinationis fit a nominatiuo singulari mutata u in i et interposita bu, ut hic senatus his et ab his senatibus, haec manus his et ab his manibus. est autem quando differentiae causa seruat u, ut artus artubus, partus partubus, arcus arcubus. artibus enim et partibus et arcibus ab arte, parte, arce nascuntur, quae sunt tertiae declinationis, cuius datiuus et ablatiuus pluralis paenultimam aliam nisi i correptam habere non potest (unde [p. 365 vol. II Keil] excipitur his et ab his bobus); in hac uero [id est quarta] in quibusdam inueniuntur ueteres per supra dictos casus plurales, quamuis nulla cogente causa differentiae, u paenultimam pro i ponentes, ut portubus, tribubus lacubus. Ouidius in IIII fastorum : «praemia, de lacubus proxima musta tuis».

neutrorum uero singularia, quae indeclinabilia esse supra dictum est, corripientia u assumentiaque a faciunt nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum plurales: cornu cornua, genu genua. genetiuus uero et datiuus uel ablatiuus ad similitudinem fit tam masculini quam feminini: cornuum [genetiuus] his et ab his cornibus [datiuus et ablatiuus].

de nominatiuo casu singulari quintae declinationis

quinta declinatio terminationem habet nominatiui unam in es productam, et sunt omnia feminini generis et Latina. excipitur unum, diēs, quod in singulari numero tam masculini quam feminini generis inuenitur, ut Lucanus in II: «pro fata! quis ille, / quis fuit ille dies?».

Virgilius in IIII Aeneidos : «ille dies primus leti primusque malorum / causa fuit».

idem in II: «uenit summa dies et ineluctabile tempus / Dardaniae».

in plurali uero semper masculina inuenitur, hi dies, sicut etiam ab eo compositum semper masculini generis est, hic meridies. Terentius in adelphis : «†praeterea / meridie ipso faciam ut stipulam colligat».

[p. 366 vol. II Keil]

de genetiuo et datiuo casu singulari quintae

declinationis

genetiuus et datiuus eius declinationis sunt similes; fiunt enim extrema s nominatiui abiecta et assumpta i, ut hic dies huius diei huic diei, haec facies huius faciei huic faciei. et seruant quidem productionem nominatiui, si i habeat paenultimam, ut acies aciēi, rabies rabiēi; sin autem consonantem habeat ante es, corripitur e tam in genetiuo quam in datiuo, ut haec fides fidĕi, res rĕi, spes spĕi, plebes plebĕi. ueteres tamen frequentissime inueniuntur similem ablatiuo protulisse in hac declinatione tam genetiuum quam datiuum, ut Sallustius in historiis libro I: «dubitauit acie pars», pro aciei, et Virgilius in I georgicon : «libra die somnique pares ubi fecerit horas», die pro diei. Ouidius quoque in III metamorphoseon fide pro fidei posuit: «prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit».

idem in VI: «utque fide pignus dextras utriusque poposcit».

de accusatiuo singulari quintae declinationis

accusatiuus a nominatiuo fit mutata s in m et necessario correpta e.

numquam enim ante m terminalem longa inuenitur uocalis, ut hunc meridiĕm, hanc rĕm.

de uocatiuo casu singulari quintae declinationis

uocatiuus similis est nominatiuo: hic meridies o meridies.

[p. 367 vol. II Keil]

de ablatiuo singulari quintae declinationis

ablatiuus quoque fit a nominatiuo abiecta s: hic meridies ab hoc meridie, haec acies ab hac acie. inueniuntur tamen huiuscemodi ablatiuo ueteres etiam pro genetiuo usi, ut Virgilius: «libra die somnique pares ubi fecerit horas», die posuit pro diei. Sallustius quoque in historiis : «dubitauit acie pars», pro aciei. idem in I: «at inde nulla munitionis aut requie mora processit ad oppidum», requie pro requiei.

quidam tamen antiquissimorum etiam similem nominatiuo genetiuum protulerunt eius declinationis.

de pluralibus casibus quintae declinationis

nominatiuus pluralis et accusatiuus et uocatiuus similis est nominatiuo singulari, ut haec res hae et has et o res.

genetiuus fit addita ablatiuo singulari rum: ab hac re harum rerum, a die dierum; qui tamen in aliis fere omnibus usu apud plerosque deficit. itaque Cicero hoc approbat in topicis dicens: «in diuisione formarum, quas Graeci εἴδη uocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem, sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo. nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere, et saepe his casibus utendum est: at formis et formarum uelim». inueniuntur tamen uetustissimi secundum analogiam hoc usi casu. Cato censorius in oratione, quam scripsit, uti praeda [p. 368 vol. II Keil] in publicum referatur : «miror audere atque religione non tenerei, statuas deorum, exempla earum facierum, signa domi pro supellectile statuere».

de datiuo et ablatiuo pluralibus quintae declinationis

datiuus quoque et ablatiuus plurales ab ablatiuo fiunt singulari adiecta bus, ut ab hac re, die, his et ab his rebus, diebus.

sicut autem genetiui, sic etiam datiui et ablatiui plurales in aliis nominibus eius declinationis deficiunt apud plerosque.

[p. 369 vol. II Keil]

previous next