no previous next

[Priscianus] de accentibus

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

[Prisciani] De accentibus

1

[1] Littera est nota elementi quae cum scribitur et in uoce minima resonat nihil aliud quam nota ad informandum elementum esse reperitur. Sed cum ex sono in uocem prorumpitur, elementi uocabulum concipit, quod, dum ratio ita sese habeat, quasi imago huius rei esse uidetur, quippe cum ex aere percusso ictu linguae constat, unde uox formatur. Vox namque corpus esse ostenditur. Nam si corpus non esset auditus aurium minime ui percuteretur. Sed dum tangit auditum et reuerberat elementum tripertito diuiditur, altitudine scilicet, latitudine, longitudine. Habet quippe littera altitudinem in pronuntiatione, latitudinem in spiritu, longitudinem in tempore, hoc est si alte aut late aut longe auditur. Habent etiam syllabae suum elementum, quod productio dicitur, sed inter elementum litterarum et syllabarum hoc distare uidetur, quod elementum litterarum sunt ipsae pronuntiationes, syllabarum uero ipsae productiones. Quid est enim aliud elementum quam pars minima partium uocis articulatae? Illud uero quod remanet nota uel figura elementi est. Distat autem etiam illud inter elementum et litteras, quod elementa proprie ipsae pronuntiationes dicuntur, notae autem eorum litterae. Sed abusiue elementa pro litteris et litterae pro elementis uocantur. Nam aliud est littera quae uidetur, aliud quod per eam colligitur. Videntur namque esse litterae aut longae aut rotundae seu quadratae. Colligitur namque per eas res gesta alicuius, dum coguntur in syllabis, de syllabis in partibus, de partibus in orationibus. Sed nos locuturi de partibus ad accentum, qui in dictionibus necessarius est, transeamus cuius ministerium praebente deo uitam latius tractemus.

2

[1] Accentus namque est certa lex et regula ad eleuandam et deprimendam syllabam uniuscuiusque particulae orationis, qui fit ad similitudinem elementorum litterarum syllabarumque, qui etiam tripertito diuiditur, acuto graui [p. 520 vol. III Keil] circumflexo. Acutus namque accentus ideo inuentus est, eo quod acuat siue eleuet syllabam; grauis uero eo quod deprimat aut deponat; circumflexus quidem eo quod deprimat et acuat.

[2] Sunt namque decem accentus quos ita huic operi dignum existimaui praenotare. Acutus accentus est uirgula a sinistra parte in partem dexteram ducta sursum: fit namque tali modo ′ ; grauis a summo in dexteram deprimitur ita ` ; circumflexus nota de acuto et graui facta, perscribitur ita ^ ; longa uirgula iacens est ita ˉ ; breuis pars circuli iacens inferior ita ˘ ; hyphen, quae coniunctio dicitur (qua tunc utimur quando duo uerba conectimus) est namque subiecta uirgula uersui circumflexa, ita v ; diastole, quae disiunctio dicitur Latine (quae contraria separat) dextera pars circuli supposita uersui fit ita , .
Apostrophos pars item circuli dextera ad summam litteram adposita est, quae fit ita ’ ; qua nota ostendimus ultimam uocalem parti orationis deesse cuius consonans remanet ut ‛tribunal' pro ‛tribunale’. Dasia, quod interpretatur aspiratio, id est, ubi h littera poni debet, hac figura notatur ⱶ ; psile, quod interpretatur siccitas seu purum, id est, ubi h littera deesse debet, hac nota demonstratur -I. Notandum est quod acutus accentus apud Latinos duo loca teneat, paenultimum et antepaenultimum, apud Graecos uero antepaenultimum, paenultimum et ultimum, circumflexus autem paenultimum tantum. Ponitur namque grauis in eadem dictione uel cum acuto uel cum circumflexo, sed tamen non in una syllaba.

[3] Obseruatur namque accentus in integris dictionibus unus, ut ‛Romanus’ ‛Hispanus’, in compositis uero unus similiter, ut ‛malesanus’ ‛interealoci’, sed in interiectionibus et in peregrinis uerbis et in barbaris nominibus nulli certi sunt accentus, ideoque in potestate uniuscuiusque consistit ut, quomodo necessarium uiderit, sic in metro ponatur.

[4] Tres siquidem res accentuum legem conturbant, distinguendi ratio, pronuntiandi ambiguitas atque necessitas. Sed qualiter haec fiant intimandum est. Ratio namque distinguendi legem accentuum saepe conturbat, dum si quis pronuntians dicat ‛poné’ et ‛ergó’, quod apud Latinos in ultima syllaba nisi discretionis causa accentus poni non potest; et hoc est quod diximus «pone et ergo»: ideo poné dicimus, ne putetur uerbum esse imperatiui modi, hoc est ‛póne’, et ‛ergó’ dicimus, ne putetur coniunctio rationalis, quod est ‛érgo’. Ambiguitas uero pronuntiandi legem accentuum saepe perturbat: si quis dicat ‛interealoci’, qui nescit, alteram partem dicat ‛interea’ et alteram ‛loci’, cum non separatim sed sub uno accentu pronuntiandum est, ne ambiguitatem in sermone faciat. Necessitas pronuntiationis regulam corrumpit, ut puta si quis dicat in primis ‛doctus’, addat coniunctionem dicatque ‛doctusque’; ecce, in pronuntiatione accentum mutauit, cum non in secunda syllaba sed in [p. 521 vol. III Keil] prima accentum habere debuit. Sunt quidem syllabae tres in quibus accentus producitur, ‛ue’ ‛que’ ‛ne’ , ut ‛itáque’, quando aduerbium est (quando uero coniunctio ‛ítaque’ dicimus), ‛ueneruntne uiri ad nos?’, ‛carbonibusue lumbos assarunt’.

3

[1] <Mono> syllaba quae correptam uocalem habet acuto accentu pronuntiatur, ut ‛fax’ ‘pax’ ‘pix’ ‘nix’ ‘dux’ ‘nux’; quae etiam tali accentu pronuntianda est quamuis sit longa positione, quia <non> naturaliter producta est. Quae uero naturaliter producta est circumflexo accentu exprimenda est, ut ‘res’ ‘dos’ ‘spes’. [2] Disyllabae uero quae priorem productam habent et posteriorem correptam, priorem syllabam circumflectunt, ut ‘meta’ ‘Creta’. Illae uero quae sunt ambae longae uel prior breuis et ulterior longa acuto accentu pronuntiandae sunt, ut ‘nepos’ ‘leges’ ‘reges’. Hae uero quae sunt ambae breues similiter acuto accentu proferuntur, ut ‘bonus’ ‘malus’. Sed notandum quod, si prior sint longa positione, non circumflexo sed acuto pronuntiandae sunt, ut ‘arma’ ‘arcus’, quia, quamuis sit longae positione, ideo tamen exprimendae sunt tali accentu quia non sunt natura l<ongae>. [3] Trisyllabae namque et tetrasyllabae siue deinceps si paenultimam correptam habuerint, antepaenultimam acuto accentu proferunt, ut ‘Tullius’ ‘Hostilius’. Nam paenultima si positione longa fuerit, acuetur, antepaenultima uero grauatur, ut ‘Catullus’ ‘Metellus’. Si uero ex muta et liquida longa in uersu esse constat, in oratione quoque accentum mutat, ut ‘latebrae’ ‘tenebrae’. Syllaba uero ultima si breuis sit et paenultimam naturaliter longam habuerit, ipsam paenultimam circumflectit, ut ‘Cethegus’ ‘perosus’. Ultima quoque si naturaliter longa fuerit paenultimam acuet, ut ‘Athenae’ ‘Mycenae’.

[4] Ad hanc autem rem arsis et thesis necessariae sunt. Nam in unaquaque parte orationis arsis et thesis sunt non in ordine syllabarum, sed in pronuntiatione uelut in hac parte ‘natura’ ut quando dico «natu» eleuatur uox et est arsis intus, quando uero «ra» uox deponitur et est thesis deforis. Quantum autem suspenditur uox per arsin tantum deprimitur per thesin. Sed ipsa uox quae per dictiones formatur donec accentum perficiat[ur], in arsin deputatur, quae autem post accentum sequitur, in thesin.
His namque praelibatis de consequentia huius libri uideamus.

4

[1] Latina quidem nomina propria nominatiuum singularem a terminantia in paenultima syllaba accentum seruant, quamquam nonnulla uocalem ante uocalem habere uideantur, quae alia differentiae causa, alia solo usu producenda sunt, ut ‘Catili[n]a’ ‘Verania’ ‘Stephania’. Appellatiua uero eundem accentum obseruant a terminata, ut ‘poeta’ ‘regina’ ‘habena’ ‘fortuna’ ‘harena’ ‘carina’. [p. 522 vol. III Keil]

Composita uero eandem sibi pronuntiationem defendunt quam habent in simplicitate, ut ‘concaua’ ‘transfuga’: «fu» enim in simplicitate breuis est, et ideo «tránsfuga», non «transfúga» dicimus. ‘Homicida’ quoque et ‘parricida’ ideo longam i in paenultimo habent, quia <a>e longam in i productam conuertunt. Composita a cano paenultimam corripiunt; excipitur ‘tibicen’, quod euphoniae causa pro duabus ii breuibus unam sonat longam. Notantur autem pleraque quae i uocalem habent longam ante uocalem, ut ‘philosophia’ ‘Papia’, quemadmodum unum uerbum ‘fio’, quod solum i ante o productam habet. Ideo autem diximus pleraque, quia omnia i uocalem ante uocalem habentia ultimam in antepaenultima accentum mutant, ut ‘Veneria’ ‘Marcellia’ ‘Aricia’ ‘Placentia’ ‘Ausonia’ ‘Turonia’ ‘Brixia’ ‘Sardinia’ ‘Teutonia’, et illa quae in tia finiuntur, ut ‘iustitia’ ‘sapientia’. Hanc autem regulam sequuntur omnia quae sic finiuntur praeter illa quae supra diximus, quae alia differentiae causa, alia solo usu pronuntiantur. Excipiuntur ‘illius’ ‘istius’ ‘ipsius’, genetiui quorundam pronominum, quorum paenultimae indifferenter ponuntur.
Illa vero quae a uerbis colo gigno componuntur paenultimam breuem habent, ut ‘caelicola’ ‘ruricola’ ‘siluicola’ ‘rurigena’ ‘terrigena’ reliqua.
Omnia autem participio futuri temporis similia paenultimam producunt ut haec: ‘scriptura’ ‘natura’ ‘lit[terat]ura’; quae omnia, quando sunt nomina, tempore carent.
Ea uero, quae u ante a uel quamlibet uocalem habent, omnia corripiuntur, ut ‘Mantua’ ‘Capua’ ‘Danaa’.
‘Corsica’ uero et similia breuiantur et omnia quae sunt possessiua uel quae eisdem similia, si i habent in paenultima subsequente c consonante, ut ‘Cretica’ ‘Isaurica’ ‘Alemannica’: excipitur ‘uesica’, quod producitur. Quae autem habuerint n producuntur, ut ‘Romana’ ‘Campana’ ‘Hispana’ ‘Cumana’. Et haec omnia per obliquos casus producta siue correpta pronuntianda sunt.
[2] E finita paenultimam syllabam omnia productam habent, ut ‘sedile’ ‘monile’ ‘singulare’ ‘uerbale’, quae aequaliter per ceteros casus producenda sunt.
[3] O littera terminata praeposita uocali e paenultimam corripiunt, ut ‘ganeo’ ‘Labeo’ ‘aleo’, quae solos nominatiuos habent et uocatiuos habent. Ea uero quae i habent ante o similiter corripiuntur, sed per ceteros casus excepto uocatiuo producuntur, ut ‘mulio mulionis’, ‘quaternio quaternionis’.
Praeposita autem qualibet consonante paenultimam productam seruant, ut haec ‘imago imaginis’, ‘uligo uliginis’, ‘fuligo’ ‘caligo’ ‘dissimilitudo’ ‘magnitudo’, quorum alia o in obliquis seruant et producenda sunt, alia in i [p. 523 vol. III Keil] conuertunt et corripienda sunt, ut ‘Carbo Carbonis’, ‘Libo Libonis’, ‘caligo caliginis’, ‘altitudo altitudinis’.
[4] I terminatum unum inuenitur trisyllabum indeclinabile, quod in paenultimo breuiatur, ut hic et haec et hoc ‘nihili’.
[5] V terminatum unum reperitur aptotum in singulari (in plurali declinatur), quod in paenultimo liquescit, ut ‘tonitru’.
[6] AL syllaba finita si sint appellatiua in paenultimo producenda sunt, ut ‘uectigal uectigalis’, ‘tribunal tribunalis’; excipitur ‘animal’, quod corripitur.
Barbara autem propria breuiantur, ut ‘Hannibal’ ‘Hasdrubal’; <ita>que omnia in obliquis casibus a productam in neutro, in masculino breuem habent.
[7] IL syllaba terminata corripiuntur in paenultimo, ut hic ‘uigil’ huius ‘uigilis’, quod uidetur per syncopam proferri et hoc in obliquis paenultimam corripit.
[8] OL syllaba terminatum unum inuenitur, quod in paenultimo corripitur, ut hic ‘Heliol’.
[9] VL syllaba terminatum unum proprium reperitur quod breuiatur, ut hic ‘Heriul’ quod barbarum est.
[10] VM terminata breuiantur, ut ‘Sophronium’ ‘Abrotonum’ ‘Philotium’ ‘Dorcium’.
[11] EN syllaba finita, si sint a prima coniugatione uel quarta, producenda sunt, ut ‘solor’ ‘solamen’ ‘munio’ ‘munimen’, ‘farcio’ ‘farcimen’; si a secunda uel tertia, corripiuntur, ut ‘sedeo’ ‘sedimen’ ‘rego’ ‘regimen’. Praeposita itaque c consonante corripienda sunt, ut ‘liticen’ ‘fidicen’. Excipitur ‘tibicen’, quod solum producitur, ut praediximus.
[12] AR syllaba terminata producuntur ad instar praedictorum nominum, ut ‘torcular’ ‘lacunar’ ‘puluinar’; notatur ‘laquear’ quod breuiatur. Et omnia in obliquis producuntur, ut ‘torcularis’ ‘puluinaris’ ‘lacunaris’; excipitur ‘iubar’, quod breuiatur teste Virgilio: «iubare exorto».
[13] ER syllaba finita si sint neutri generis, in paenultimo producenda sunt, ut hoc ‘cadauer’ ‘papauer’; si sint masculina aut feminina, corripienda sunt, nisi sint positione longa, ut hic ‘alacer’ ‘uolucer’ ‘mediocer’ et haec ‘mulier’. Haec omnia et his similia in obliquis corripiuntur, excepto ‘mulier’ huius ‘mulieris’; cetera autem, ‘cadaueris’ ‘papaueris’ ‘laseris’ ‘tuberis’ ‘sileris’ ‘ciceris’, corripiuntur.
[14] IR syllaba terminata breuiantur, ut ‘semiuir’; ‘duumuir’ ‘triumuir’ et omnia in obliquis sub uno accentu proferenda sunt.
[15] OR syllaba terminata i uocali praeposita breuiantur, ut ‘melior’ ‘doctior’ ‘sanctior’ ‘breuior’ et haec omnia in obliquis productionem sibi defendunt.
Propria uero nomina productionem sibi minime defendunt, ut ‘Nestor Nestoris’, ‘Hector Hectoris’. Producuntur autem appellatiua pleraque tam masculini quam feminini generis, [quamuis non habeant i ante or], [p. 524 vol. III Keil] ut ‘uxor uxoris’, ‘odor odoris’, ‘amor amoris’, ‘soror sororis’; neutralia uero breuiantur, ut ‘robor roboris’, ‘femor femoris’. Notantur ‘memor’, quod est omnis generis et tamen corripitur, ut hic et haec et hoc ‘memor’ huius ‘memoris’ et compositum ‘immemor immemoris’ et unum communis generis quod producitur in obliquis, ut ‘auctor’ huius ‘auctoris’.
[16] VR syllaba terminata breuiantur, ut ‘sapifur’ ‘letifur’; et omnia in obliquis casibus breuiantur, ut huius ‘sapifuris’. Similiter hic ‘satur’ et hoc ‘iecur iecoris’ uel ‘iecinoris’, ‘sulfur sulfuris’.
[17] AS syllaba terminata producuntur, ut ‘dignitas’ ‘felicitas’ ‘pietas’ et omnia a litteram in nominatiuo productam seruant. Notantur pauca masculini generis propria, partim a nominibus ciuitatum propriis translata, quae per syncopam proferri uidentur, dum accentum in ultima syllaba seruant, quod est contra regulam Latinorum, ut ‘Larinas’ ‘Maecenas’ ‘Arpinas’. Sed in uetustissimis libris inuenitur pro ‘Larinas’ ‘Maecenas’ ‘Arpinas’ nominatiui casus proferri ‘Larinatis’ ‘Maecenatis’ ‘Arpinatis’, unde subtracta ti accentus remanet.
[18] ES syllaba terminata breuiantur, ut ‘Hercules’ ‘sonipes’ ‘alipes’ [locuples], et in obliquis similiter breuiantur, ut ‘Herculis’ et cetera. Excipitur ‘heres heredis’, quod producitur. Et notandum quod omnia quae sunt quintae declinationis in obliquis producuntur, quando paenultimae eorum in nominatiuo et in uocatiuo corripiuntur, ut haec ‘facies faciei’, ‘acies’, ‘dies’. Praeterea unum notatur eadem clausula finitum, quod non quintae sed tertiae declinationis est, producitur tamen, ut ‘quies quietis’. Cetera in obliquis corripienda sunt, ut ‘abies abietis’, ‘aries’, ‘paries’.
[19] IS syllaba finita, si sint accidentia producuntur, ut ‘suauis’ ‘memorialis’ ‘specialis’. Haec autem omnia communis sunt generis, faciunt enim neutrum sic: hic et haec ‘suauis’ et hoc ‘suaue’, hic et haec ‘specialis’ hoc ‘speciale’. Nam et in obliquis producuntur, ut huius ‘specialis’ et ‘suauis’. Appellatiua autem producenda sunt, ut ‘securis’ ‘lebetis’ ‘sinapis’. Cetera uero corripienda sunt in obliquis casibus quae disyllaba inueniuntur in nominatiuo, ut ‘lapis lapidis’, ‘puluis pulueris’, ‘sanguis sanguinis’; excipitur ‘impubis’, quod producitur tam in nominatiuo quam in obliquis casibus, ut huius ‘impubis’.
[20] OS syllaba terminata in paenultimis producenda sunt, ut ‘sacerdos’ [p. 525 vol. III Keil] [‘sacerdotis’ quod positione longum est] ‘armagatos’ ‘seruigatos’ [in obliquis producuntur], ‘lepos leporis’, quod elegantiam significat, ‘nepos nepotis’.
[21] VS syllaba finita in paenultima productionem sibi defendunt, ut ‘tribunatus’ ‘magistratus’ ‘consulatus’ ‘principatus’, et omnia quae a uerbis ueniunt, quae sunt similia participio, ut ‘amatus’ ‘deletus’ ‘stratus’ ‘lacessitus’ ‘cupitus’ ‘munitus’ ‘auditus’. Excipiuntur haec, ‘satus’ ‘situs’ ‘litus’ ‘quitus’, quae corripiuntur non solum in simplicitate sed etiam in compositione, ut ‘insitus’ ‘illitus’ ‘nequitus’: ‘citus’ quoque licet corripere et producere: dicimus enim ‘íncitus’ et ‘incítus’.
Composita uero ab ‘eo is’ corripiuntur, ut ‘aditus’ ‘praeteritus’ ‘obitus’. A ‘do’ quoque vel ‘sto’ composita breviantur, ut ‘datus’ (inde fit ‘inditus’), ‘status’ (inde fit ‘institus’); a reor similiter ‘ratus’ (inde fit ‘irritus’). A ‘spiro’ quoque vel ‘halo’ nomina uenientia breuiantur, ut ‘spiritus’ ‘halitus’. Ab ‘ambio’ ‘ambitus’, sed quando participiale est seruat productam paenultimam. A rutus quoque composita paenultimam corripiunt, ut ‘erutus’ ‘dirutus’. Notandum est namque quod haec, quando nomina sunt, tempore carent, quando uero participialia, tempus cum significatione demonstrant, ut ‘amatus sum illum’, id est ‘amaui’ illum.
Nomina uero [tertiae declinationis] terminantia us nominatiuum breuiantur quae supradictis non ueniunt, ut ‘seruitus’ ‘fraxinus’; excipitur ‘papyrus’ quod producitur, ut huius ‘papyri’. Alia omnia quamquam non sint longa in nominatiuo, tamen in aliis casibus producenda sunt, ut ‘seruitus seruitutis’, ‘palus paludis’, ‘iuuentus iuuentutis’; excipiuntur haec quae corripiuntur in nominatiuo, ‘Venus Veneris’, ‘Ligus Liguris’, ‘lepus leporis’, quod animal est.
Propria uero uel appellatiua masculini generis, siue ex se feminina faciunt siue in aliud genus minime transformantur, breuiantur ut ‘Terentius’ ‘Martius’; excipiuntur haec quae habent a in paenultimo et possessionem significant uel a possessoribus deriuantur, ut ‘Martianus’ ‘Terentianus’ ‘Capuanus’ ‘Beneuentanus’ ‘Hispanus’ ‘Placentinus’ ‘taurinus’ ‘leporinus’. Quae autem habent c inter i et us in paenultimo corripiuntur, ut ‘porticus’ ‘Gallicus’ ‘Italicus’ ‘Alemannicus’ ‘Romanicus’; excipiuntur ea quae habent a, ut ‘Taurinacus’.

[22] AX syllaba terminata omnia corripiuntur, ut ‘contumax’ ‘pertinax’ ‘peruicax’, et in obliquis casibus producuntur, ut ‘contumacis’ ‘pertinacis’ ‘peruicacis’.

[23] EX syllaba terminata breuiantur, ut ‘artifex’ ‘aurifex’ ‘murex’ ‘opifex’ [‘opificis’]; sed reperitur unum masculini generis, quod in obliquis casibus e productam seruat, ut hic ‘ueruex’ huius ‘ueruecis’, quod animal est.

[24] IX syllaba finita producuntur, ut ‘bellatrix’ ‘uenatrix’; excipiuntur ‘meretrix’ [p. 526 vol. III Keil] ‘genitrix’. Sed omnia in obliquis casibus producuntur exceptis his, haec ‘salix salicis’, hic ‘calix calicis’.

[25] OX syllaba finita breuiantur, ut ‘infelox’ ‘ueliuox’ ‘esox’ ‘atrox’ ‘celox’, quod scapham navis significat, et in obliquis producuntur, ut ‘esocis’ ‘ueliuocis’.

[26] VX syllaba finita producuntur, ut ‘Pollux Pollucis’, ‘pullinurux’, ‘crurinurux’; excipitur ‘coniunx’, quod nomen sine n quidam proferri uolunt, quia in obliquis casibus n litteram amittit, ne uerbum putetur.

[27] T littera terminata tam in obliquis casibus quam in nominatiuo breuiantur et neutri generis sunt, ut ‘sinciput’ ‘occiput’. Persius «et fissa fumosum sinciput aure».

[28] Quae in duas consonantes desinunt, nisi sint positione longa, ut in compositione [antequam componuntur] in simplici figura productionem sibi seruant, ut ‘cedens intercedens’ et ‘clamans conclamans’. Cetera omnia breuiantur, ut ‘omnipotens’ ‘plenipotens’ ‘armipotens’ ‘insidiens’ ‘audiens’. Et haec omnia tam longa quam correpta in obliquis producuntur, quia seruant positionem. Excipiuntur haec quae non habent n, ut ‘caelebs caelibis’, ‘inopis inopis’, ‘adeps adipis’, ‘hiems hiemis’.

5

[1] Regulis accentuum nominis expositis tractandus est accentus qui in uerbis obseruatur, qui etiam certis diffiniendus est regulis.
Vniuersa enim uerba coniugationis primae quae in secunda persona as syllaba finiuntur, cum in trisyllabis vel tetrasyllabis ueniunt, in paenultimis syllabis per omnes modos producenda sunt, ut ‘amo amas amabam amaui’; excipitur praeteritum plusquamperfectum, quod solum breuiatur, ut ‘amaueram’, et futurum eiusdem indicatiui in primis et secundis personis pluralibus cuius exemplum hoc est,[futurum] ‘amabo amabis amabit’ et pluraliter ‘amabimus amabitis amabunt’.
Ab his namque regulis exeunt nouem quae in ui mittunt praeteritum perfectum et primas et secundas personas futuri indicatiui corripiunt, ut ‘seco secui secueram secabimus secabitis’, cetera producuntur, ut ‘seco secas secabam secabo <secabis> secabit’, ‘domo domas domabam domabo domabis domabit’, ‘frico fricas fricabam fricabo fricabis fricabit’, ‘ueto uetas uetabam’, ‘sono sonas sonabam’, ‘tono tonas tonabam’, ‘mico micas micabam’, ‘crepo crepas crepabam’, ‘plico plicas plicabam’. Tamen adnexis praepositionibus praesens breuiatur, quod in disyllabis uenit, nisi positione aut natura ipsa uerba producta sunt, ut ‘reparo’ ‘reseco’ ‘resono’ ‘replico’. Notatur namque ‘plico’ quod praeteritum ‘plicui’ uel ‘plicaui’ facit.
Quattuor ab hac exeunt regula, ‘sto’ ‘do’ ‘lauo’ ‘iuuo’, quae cum componuntur, sicut in simplicitate, neque in aui neque in ui exeunt [formam superiorem sequentes], ut ‘resto restiti restiteram restabimus restabitis restabunt’, ‘reddo reddidi [p. 527 vol. III Keil] reddideram’. [Excipiuntur ‘relauo’ ‘reuiuo’, quae in praeterito sic exeunt, ut ‘relaui’ ‘reuixi’; secuntur etiam regulam superiorem, ut ‘relauo relaui relaueram relauabitis’ ‘reuiuo reuixi’].
Excipitur ‘relauo’, quod in praeterito perfecto et plusquamperfecto et in uno futuro modi coniunctiui la syllabam longam habet, in ceteris uero modis et temporibus breuiatur, ut ‘relaui relaueram [relauabitis relauabunt]’.
Notantur namque quae in simplici figura sunt longa quia ipsam productionem quam habent in simplicitate retinent in compositione; sed etiam praepositio quando componitur cum qualibet parte orationis qualis ipsa praepositio est talis remanet in compositione, ut ‘redimo’ ‘inhaereo’ ‘subuerto’.

[2] Omnia uerba secundae coniugationis, quae es finiuntur in secunda syllaba praesentis temporis, in trisyllabis et tetrasyllabis uel etiam polysyllabis inueniuntur et omnia in paenultimo corripiuntur, ut ‘rubeo’ ‘habeo’ ‘misceo’ ‘langueo’ ‘iaceo’ ‘rigeo’, sed per ceteros modos superiores formulas quas in prima coniugatione subscripsimus, sequuntur.
Notantur haec quae in praeterito perfecto et plusquamperfecto et in uno futuro modi coniunctiui producuntur et in simplicitate et compositione, in ceteris autem temporibus breuiantur, sic: ‘sedeo sedi sederam sedero’, ‘resideo resedi resederam resedero’, ‘caueo caui caueram cauero’ [‘lauo laui laueram lauero’]

[3] Verba tertiae coniugationis, quae is syllaba finiuntur <in secunda persona> praesentis temporis, corripiuntur, nisi positione sint longa, excepto praeterito imperfecto <indicatiui modi>, ubi semper paenultima syllaba longa erit ut ‘tribuo tribuebam tribuam tribui tribueram’.
Notantur autem quae in iui uel in eui exeunt in praeterito quae productionem seruant in eodem praeterito perfecto eiusdem <modi>, ut ‘cupio cupiui’, ‘quiesco quieui’, ‘sapio sapiui’.
Cetera uero breuem sibi regulam defendunt nisi positione longam habeant, ut ‘contemno contempsi’, ‘gero gessi’. Excipiuntur haec quae in praesenti tempore et in ceteris temporibus breuiantur, in praeterito perfecto et plusquamperfecto et in uno futuro modi coniunctiui producuntur, ut ‘lego legi legeram legero’, ‘facio feci feceram fecero’; similiter ‘fugio fugi fugeram fugero’, ‘fodio’, ‘ago’, ‘emo’.
Ab his ergo regulis discrepant duo uerba quae in praeterito breuiantur et in praesenti producuntur ut ‘pono’ et ‘cogo’: dicimus enim ‘repono reposui’ et ‘recogo recoegi’; co uero syllaba in praesenti longa et in praeterito breuis. Similiter uero alia duo uerba excipiuntur quae sunt primae coniugationis, quae etiam ut superiora producta in praesenti et in praeterito correpta, ‘do’ et ‘sto’. Dicimus enim ‘reddo reddidi’, ‘resto restiti’.
Notandum namque est quod omnis dictio, quae in trisyllabis et in ceteris polysyllabis exit, antepaenultimam seu productam seu [p. 528 vol. III Keil] correptam licenter in metro profert poetica licentia [qua nos protegat omnipotens rex].

[4] Quartae coniugationis uerba, quae in i litteram productam desinunt in secunda persona praesentis temporis, in trisyllabis et in ceteris polisyllabis ueniunt et omnia paenultimam breuem habent, ut ‘audio’ ‘accio’ ‘mollio’ ‘sopio’. Excipiuntur ‘eo’ et ‘queo’ et quae in disyllabis ueniunt, ut ‘scio’. Sed haec omnia et his similia regulam primae coniugationis sequuntur.
Notantur haec quae in praesenti tempore et in ceteris temporibus breuiantur, in praeterito uero perfecto et plusquamperfecto, ut iam in aliis diximus, et in futuro modi coniunctiui producuntur, ‘scio sciui sciueram sciuero’, ‘queo quiui quiueram quiuero’, ‘odio odi oderam odero’, ‘saeuio saeuii saeuieram saeuiero’, ‘eo iui iueram iuero’, ’uenio, ueni, ueneram, uenero’.
Quoniam, ut opinor, latius et conuenienter de his accentibus tractatum est, nunc de consequentibus uideamus.

6

[1] Participium namque illos accentus, quos nomen habet, in omni loco, ut diximus dum de his tractabamus, sequitur.

[2] Pronomen uero eisdem regulis similiter utitur. Notandum est namque illa pronomina quae in ultimis accentum seruant, sicuti ‘huic’ et ‘nostras’ et ‘uestras’. Ideo haec apud modernos ita habentur, quia apud antiquissimos ‘huicce’ et ‘nostratis’ et ‘uestratis’ declinabantur; retinent namque accentum in ultimo quem habebant in paenultimo. Et non solum haec erant apud eos, uerum etiam multa alia quae differentiae causa uel solo usu dicebantur, ut ‘egomet feci’; ‘met’ namque adiectio syllabica est in ego ut in aliis ‘ne’ ‘ce’, ut ‘illiccine’ ‘huiusce’.

[3] Aduerbia namque quae E terminantur breuiantur in paenultima, ut ‘hodie’ ‘sedule’: quae a nomine ueniunt producuntur, ut ‘Tulliane’ ‘Marciane’; si M, producuntur, ut ‘meatim’ ‘tuatim’; si I, breuiantur, ut ‘uesperi’; si O, causa differentiae in ultimo seruantur accentum, ut ‘falsó’; si A, similiter, ut ‘uná’, ne putetur esse nomen; si AS, in ultimo, ut ‘aliás’, ne nomen esse uideatur; si ER, breuiantur, ut ‘breuiter’; si L, similiter, ut ‘edepol’; si C, in ultimo, ut ‘illíc’; si S, breuiantur, ut ‘funditus’.
Notandum est namque quod omnia aduerbia composita quae praepositionibus componuntur sub uno accentu pronuntianda sunt, ut ‘deínde’ ‘exínde’.

[4] Hanc enim regulam omnis coniunctio sequitur in compositis et in simplicibus, ut ‘interea’ ‘etenim’.

[5] Praepositio uero in fine semper accentum seruat, ut ‘apúd’ ‘anté’.

[6] Interiectio uero nullam certam regulam seruat; tamen uel in fine uel in medio acuitur, ut ‘papae’ ‘euax’. [p. 3 vol. III Keil]


no previous next