Scholia in Germanici Aratea Sangermanensia

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Caelum quinque circulis distinguunt, quorum duo extremi maxime frigidi, australis humillimus et aquilonius excelsissimus. His utrimque proximi duo παράλληλοι uocantur ita dixerim aeque distantes, idem tropici, idem solstitiales; alter hibernus, per quem sol transiens et tenens octauam partem capricorni solstitium hibernum facit, alter aestiuus, per quem sol transiens et tenens octauam partem cancri stitium aestiuum facit. Medius est aequinoctialis, qui octaua parte arietis aequinoctium uernum, octaua librae autumnale constituit.

†V† circuli in caelo, ita in terra zonae uocantur. Inhabitabilis infra frigidos circulos ob rigorem, quod ab his longissime sol abest, item medius aequinoctialis, quod sub uertice solis est. Sub quo quidam habitari putant †cydropie† et Aethiopiae maximam partem, item plurimas insulas maris rubri aliosque uertices eminentiasque terrarum nostris ampliores. Sub tropicis habitari nulli dubium est. Noster solstitialis aestiuus est excelsus atque arduus. Diuisi a nobis circulo aequinoctiali antichthones nominantur. Videntur humiles atque depressi quibusque antipodes infra sunt. Quod ut posse uideatur, efficiunt flexus obliquitatesque terrarum. Antichthones et antistoechoe et antiscioe nominantur. Incipit signifer non ab extremo circulo nec ad extremum pertenditur, sed ab intimo tropico australi brumalique eodem per aequinoctialem ad summum solstitialem eundemque aestiualem per medium longitudinis latitudinisque porrectus obliquus. Circuli signiferi partes CCCLX, signa XII, partium singula tricenarum, quorum quaedam minora quaedam ampliora et †poplocanaphora† dicunt, sed conpensatio quinque partes creditur adplicare, ut sint omnes signiferi partes CCCLXV. Horum incipientia ab ariete alterna sunt masculorum natalibus, alterna feminarum conuenientia. Item quartum quodque eorum aut tropicum aut solidum aut biforme. Incipiet dinumeratio ab ariete, quod signum tropicum est. Tropicorum duo sunt aequinoctialia aries et libra, duo solstitialia capricornus et cancer, tropicis proxima solida, anteposita his biformia.

Hic est stellarum ordo utrorumque circulorum. Septentriones duplices ad austrum uertuntur. Figurantur auersis caudis inuicem sibi aduersantes, inter quos obliquus dilabitur draco. Sub unius namque pedibus est serpentarius, cuius serpentarii pedes attingunt frontem scorpionis; alteri autem retro stat custos, sub pedibus quidem eius uirgo habens igneam in manibus spicam. Retrorsis uero uestigiis adiacet leo, mediis aestiuis solstitiis cancer et gemini. Genua autem agitatoris <capud> gemini attingunt. Pedes autem eius tauri cornibus iunguntur. Cuius haeduli desuper obtinent locum septentrionis. Habet autem septentrio a dextris iuxta coronam, desuper serpentem in manibus serpentarii et eum qui in geniculo stat et sinistro pede septentrionalis draconis uerticem calcans, unum brachium lyrae, alterum dans coronae. Namque a minori septentrione ultimus pes Cephei continetur, cygnum manu dextra apprehendentis, super cuius alas equus extendit pedem, et super equum aquarius extollitur, iuxta quem capricornus est. Sub aquarii pedibus piscis magnus austrinus. Constituta ante Cepheum Cassiepia: et a dorso agitatoris Perseus pedes extendit. Super Persei capud Cassiepiae pedibus propinquare uidetur. Inter cygnum igitur et eum qui in geniculo stat lyra constituitur, in quorum medio desuper ad orientem delphinus agnoscitur, sub cuius cauda est aquila in proximo habens serpentarium.

Iam quia de aquilonio circulo dictum est, nunc ad australem ordinem properemus. Sub aculeo scorpionis sacrarium constitutum est, sub corpore eius anteriora centauri uidentur, in quo est bestia. Conspicitur et sagittarii pes summus et ex alia parte sub australi circulo prope centauri membra hydri cauda et coruus. Ad genua uirginis urna est posita. A sinistris Orionis, qui et iugula dicitur, fluuius, qui et Eridanus nec non et Padus. Sub pedibus Orionis <qui et iugula dicitur> lepus, splendidam iugulam fugiens aspicitur. Retrorsis uero pedibus eius canis fulgida stella resplendet. Post cuius caudam nauis constituta est. Ad tauri pedem protendit manus Orion, pedibus geminis appropinquat anticanis. Super capud arietis non longe ab Andromedae pedibus triangulus positus est. Sub ariete et piscibus cetus, conexio nero piscium communem habet stellam.

[Ab Ioue principium]

Quaeritur quare a Ioue coepit et non a Musis ut Homerus? Conueniens magis hoc existimauit principium phaenomenis, uti Iouem inuoearet, quoniam et ipsarum Camenarum est origo Iupiter. Non solus autem ita coepisse uidetur Aratus, sed et Crates comicus a Vesta incipiens †et† profari carmina et Sophron in mimo qui nuntius inscribitur <a Vesta incipiens> 'Omnes inuoco, Iouem omnium principem.' Et quaeritur cuius Iouis meminerit utrumne fabulosi an naturalis. Et philosophi quidem plurimi naturalis aiunt eum Iouis meminisse. Socrates autem Iouem dictum caelum, inuocatum uero merito aerem et aetherem quod in his sint sidera et Homerum Iouem dixisse in aliqua parte caelum

ὡς δ΄ ὃτε ταρφεῖαι νεφέλαι Διὸς ἐκποτέονται

et ipse Aratus

αὐτὰρ ὁ Ἳππος
ἐv Διὸς εἱλεῖται.

cum dicit Herodotus Iouem dictum aerem, et Crates eiusdem opinionis est testemque esse Philemonem comicum dicit

ὃν οὐδὲ εἷς λέληθεν οὐδὲ ἓν ποιῶν
οὒτε κακὸν οὒτ¬' ἄρ' ἐσθὸν, οὗτός εἰμ' ἐγὼ
Άήρ, ὃν ἄν τιѕ ὀνομὰσειε καὶ Δία.

hoc autem constat et ipsum Aratum dicere

τὸν οὐδέποτ' ἄνδρες ἐῶμεν ἄρρητον.

namque quia nihil aliud est uox quam percussus aer, uidetur conuenienter dixisse auctoritatemque rei praestat `plenas Ioue uias' referens et ‘comnis hominum conuentus.’ Nihil eorum quae in terra sint sine aere est. ratione etiam ‘comnis Iouis usum desideramus.' Nam cuncti mortales ostendunt usum suspirio et per quem uiuimus aere indigemus. At quod ait dextra monstra, ad auguria pertinent auium. Propter quod et Stoici Iouem esse adfirmant, qui per materiam manat spiritus. Et similis nostra anima. Zenodotus autem Aetolus et Diodorus aiunt, nec fabuloso Ioui sufficere eius modi oppinionem, esse enim talem causam Iouem et conuenire omnes uias eo confertas, quas tamquam loco eius describit.

Dicendo autem ‘nos etiam genus’ ostendit animae inmortalitatem. Bene praeterea quod ‘lenem’, nouerat enim uirtuti aliquid aemulum futurum. Deum igitur aduersus delicta lenem. Sed quoniam omnium in totum bonorum causa est, rationabiliter et omnium parens affirmatur et non solum hominum sed etiam deorum.

[Cetera quae toto]

Vertices extremos, circa quos sphaera caeli uoluitur, polos Graeci nuncupauerunt. E quibus unus est australis, qui terrae obiectu a nobis numquam uidetur, alter septentrionalis, qui boreus uocatur et numquam occidit, duos habens arcturos, quorum maiorem uocant Helicen, minorem canis caudam. Alterutra quidem horum capita deorsum, alterutra sursum aspiciunt. Altera namque Helice est, quae apparet prima nocte, altera pusilla quidem, sed a nauigantibus obseruatur. Maria enim conturbat.

Helicem autem dicit Hesiodus Licaonis filiam fuisse. Quae cum in Archadia habitaret et cum Diana uenationis causa in montibus esset et a Ioue uiolata rem celaret Dianae, in lauacro partum accelerans ab ea deprehensa, quia factum celauit, bestia fieri iussa est et parere Arcturum, quem uocant Arcadem. Amphis autem dicit, Iouem Dianae adsimilatum cum ea coisse et eam concepisse. Cum ergo nollet interrogantibus post partum dicere, a quo concepisset, tandem perpessae uiolationis Dianam culpabilem dixit. Quae mox ab ea in bestiam conuersa est et cum puero Lycaoni tradita et a Ioue una cum filio inter astra conlocata. Arcturi nomen propter ruinam sortita est. Habet autem stellas in capite VI obscuras, in singulis auribus singulas, in scapulo unam, in pectore unam, in pede unam, in spina unam, in tibia anteriore duas, super caudam tres. Maior arcturus ad aquilonem adiacens in longitudine quidem recipit aequinoctiales sortes partium CCCLXV. †A† geminis aequinoctio manente usque ad uirgilias sortes V. In latitudine quidem distat sortes XXIII quas sortes XVIII et semis ab aquilonio polo usque ad sortes XL quod iuxta antecedit super ipsam in gutture praeclaram stellam distantem a geminis sortes XVIII s nouissimus quidem ad orientales adiacet distane sortes XXX. item aquilonius est, qui super humeros et distat ab aquilonio polo sortes XVIII s. australis, qui in duobus retrorsis pedibus, qui distant a polo aquilonio sortes XL. restant CXII sortes.

Porro arcturus minor, qui a pluribus Foenice, a Graecis arctophilax, a nonnullis canis cauda uocatur. Dicitur a Ioue inter astra conlocatus, ut duplex honor Helicis monstraretur. Aglaosthenes quidem in carminibus suis dicit, eam nutricem fuisse Iouis et a ciuitate, quam Nicostrata condidit, quae hoc nomine uocatur, canis caudam nuncupatam esse. Aratus autem uocat eam Helicem, quod de Crete fuisset, et inter astra propter Iouem conlocatam esse. Quam Sidones aspicientes continuo nauigant. Habet autem stellas per unumquemque angulum in umero unam splendidam, in cauda tres. Fiunt omnes VII supra alias †X† quae praecedunt. Minima altera, quae uocatur polus, ad quem putatur totus mundus reuolui. Minor arcturus, qui ad aquilonem adiacet, in longitudine habet quartam partem aequinoctialis circuli et sortes VII. A latere autem habet sortem unam et semis quae ab VIII sortibus minus sunt. †Duo† decima pars et duo quintam sortem antecedunt illam quam deducunt XII de quibus in humero habent principatum. De sagittario nouissima ad orientem adiacet ad summum habens piscem sortes XVII. Item aquilonium duobus quibus in humero distat aquilonio polo sortes XL. Restant aequinoctialis. Australis quoque est qui in cauda. Reliquae uero duae nominantur circenses eo quod in circuitu ambulent.

Inter ambas ergo arcturus maximus <flexuoso corpore> adiacet serpens, qui utramque arcturum flexuoso corpore semicingit. Hunc Ferecides dicit inter astra conlocatum eo quod, cum nuberetur a Ioue Iuno, diis offerentibus munera Terra quoque obtulerit aurea mala cum ramis, quibus in deorum horto, qui erat apud Atlantem, plantatis, ut his cotidie uirgines laetarent, custos constitutus est ob magnitudinem sui ad praefata mala custodienda. Habet autem stellas in summitate capitis splendidas tres, in corpore uero usque ad caudam XII ab inuicem distantes. In longitudine quidem incidit in circulum aequinoctialem a quarta sorte leonis usque ad XXVIII capricorni, habens in latitudine sortes XXVI et duas partes, †in† alia uero qui ad sagittarium sortes XXXV. Praecedit namque qui ad summitatem caudae habens a leone sortem unam. Extremas ad orientem iacet aquilonis sed quibus a latere super collo ab alterutro scriptus distat polo sortes XXVII. Item quae apud leonis partes australes in cauda distans ab hoc polo sortes X.

Serpentem a Iunone ad custodienda aurea mala constitutum Hercules fertur peremisse et idcirco a Ioue inter astra ob certaminis memoriam dicitur conlocatus. Qui ideo in genu stans, manibus sursum extensis, dextro pede contra draconem porrecto pingitur, ut certaminis labor significetur. Ideo pellem leonis in brachio habere fingitur, ut insigne uirtutis monstretur, quia leonem interfecisse narratur. Habet autem stellas in capite unam, in singulis brachiis singulas, in singulis humeris singulas splendidas, in cubito sinistro unam, in unaquaque manu unam, in unoquoque ilio unam, in dextera coxa duas, in sinistro geniculo unam, in dextera manu unam, qui uocatur ropalus.

Coronam ideo inter astra conlocatam fecerunt eo quod a Vulcano facta auro et gemmis pretiosis ornata Ariadnae, filiae Minois regis, in munere apud Creten insulam donata fuerit, cum a Dionysio, qui et Liber pater, etiam Bacchus dicitur, nuberetur. Aiunt quoque et crines ipsius esse stellas, quae uidentur sub cauda leonis. Habet corona stellas VIIII in circuitu positas. Quarum tres sunt splendidae ad capud serpentis arcturi.

Ceterum serpentarius, qui super scorpionem constitutus est, tenens utraque manu serpentem, ab astrologis dicitur fuisse Asclepius, qui dum medicinae arte uteretur mortuos fertur suscitasse. Quam ob rem iratus in eum Iouis domum eius fulminis ictu percussit, ipsum uero Apollini donasse et inter astra constituisse putatur. Habet autem stellas in capite splendidam unam, in sinistra manu tres, in dextra tres, in unoquoque humero splendidam unam, in lumbis duas, in utroque genu singulas, in dextera tibia unam, in singulis pedibus singulas. Sunt omnes XVII. Cum his uero quae in serpenti sunt XXIII.

Scorpium sane ideo a Ioue inter astra conlocatum ferunt eo quod Orionem, qui et iugula dicitur, adminiculo Dianae paene omnes bestias interficientem percusserit et occiderit siluae; quod Terra hac re conperta mirata et laetata sit, a se uidelicet exortum serpentem interemptorem suarum interemisse bestiarum. Habet autem stellas in utroque labio duas, quarum priores sunt magnae, sequentes minores, in fronte tres, e quibus media splendidior est, in dorso tres claras, in uentre duas, in cauda quinque, in aculeo duas. Sunt omnes XVIIII.

Arcturi custos ideo Bootes dicitur eo quod plaustrum sequitur id est septentrionem et quasi succinctus sit septentrionibus. Dicitur autem Callisto et Ioue genitus et habitasse erga Lycaonem et ab eodem Ioui in frusta concisus et in mensa positus, iterum reformatus et a quodam caprario enutritus. Quem cum immolare uellent habitatores loci, Iupiter liberans inter astra conlocauit. Lycaonem uero conuertit in bestiam.

Habet stellas in destra quidem manu quatuor, quae non occidunt, in capite splendidam unam, in singulis humeris singulas, in mamilla unam, in destro cubito †quatuor†, in sinistro unam, in singulis genibus singulas. Sunt omnes XIIII.

Ad aspectum autem Bootis uirgo constituta est, quae inter leonem et libram in zodiaco locum tenet. Quam fabulose Hesiodus dicit filiam fuisse Iouis et Dianae et uocatam Iustitiam. Hunc secutus Aratus dicit, quod, cum esset prius inmortalis, cum hominibus uersabatur et a quibusdam non uidebatur. Cum mulieribus erat et ab eis Iustitia uocabatur. Nonnulli eam aiunt esse Cererem, quidam uero fortunam pro eo quod et sine capite eam pingunt. Habet autem stellas in capite quidem obscuram unam, in unaquaque ala duas, in singulis humeris singulas, in unoquoque cubito unam, in singulis manibus singulas, in penula uestimenti sex, in unoquoque pede unam. Sunt omnes decem et nouem.

Castor interea et Pollux, quos nos geminos uocamus, dicuntur fuisse diui curiales, nutriti autem in Lacedaemonia et propter dilectionem fraternam, in qua omnes superabant, inlustris habiti et inter astra conlocati. Est enim signum omnibus signis in zodiaco altius. Habent autem stellas, unus quidem, qui excedit cancrum, in capite unam, in singulis humeris singulas splendidas, in unoquoque genu unam. Sunt simul V. Alter in capite splendidam unam, in humero sinistro unam, in singulis femoribus singulas, in dorso sex. Sunt simul X.

Cancrum namque ideo fabulae locatum inter astra aiunt, quoniam Herculem aliis auxiliantem et hydriam de fonte †neraida† auferentem saliens in pede percusserit, sicut ait Panyasis in Heraclea.

Sidera, quae gentiles praesepe et asinos uocauerunt, sunt sub cancro constituta. Sunt autem stellae non multum splendoris habentes neque a se plurimum distantes, in quarum medio in modum praesepis stellarum quidam ambitus est. Cui illae praeminent una ab aquilone, altera ab austro. Autumabant autem eosdem asinos gentiles deorum suorum Dionysi uidelicet, qui et Liber pater, et Vulcani siue Satiri uehiculos fuisse, quibus ascensis cum contra gigantes ad bellum procederent et illi naturali zelo accensi uiso tumultu diro cum murmure rugissent, gigantes eorum rugitu perterriti conpendium fugae anripuerint, et confestim dii de gigantibus triumphauerint, et idcirco eos una cum praesepi suo inter astra conlocauerint. Talis quidem extitit gentilium socordia, qui deos suos non propriis armis nec uiribus, sed asinorum rugitibus adeptos fuisse opinabantur uictoriam. Habet stellas in testa splendidas duas, in duobus dextris pedibus in unoquoque unam, in sinistro priore duas, in tertio unam, in quarto unam, in destro labio tres, in sinistro duas.

Leonem aiunt idcirco inter astra conlocatum eo quod praesit quadrupedibus siue propter memoriam Herculis, qui leonem ingentem inermis dicitur peremisse. Habet autem stellas in capite tres, in uertice duas, in pectore unam, sub pectore duas, in dorso tres, in caudae summitate splendidam unam, in anteriore pede splendidam unam. Sunt omnes XVIII.

Agitatorem ferunt Erichthonium fuisse, quem fabulae poetarum Vulcani et Terrae filium adserunt. Quem cum Iouis uidisset inter homines equos albos iungere et Solis quadrigae similem hominibus facere primumque Athenis pompam inducere, arcem templumque aedificare, inter astra constituit. Cuius capud non multum distat ab Helice, genua adponuntur geminis, pedes iuxta tauri cornua. Capream autem, quae ante eum pingitur, nutricem eiusdem Iouis fuisse asseuetant et idcirco inter astra conlocatam. Haeduli uero, quos agitator in brachio portat, secundum gentilium opinionem fluctus significare noscuntur. Habet quidem stellas in capite unam, in singulis humeris singulas, in singulis cubitis nihilo minus is singulas, in dextera manu unam, in sinistrae summitate duas, qui uocantur haeduli. Sunt in summa VIII.

Porro taurum inter astra quidam putant positum propter Iouem, quod in bouem sit fabulose conuersus. Alii uero pro eo quod Europam adduxerit a Foenice per medium aequor in Creten. Plerique autem aiunt, bouem esse imitatorem Ionis et ideo inter agra a Ioue conlocatum. Tauri quoque frons, quae suculae nominantur, a Pherecyde Atheniensi mammae fuisse dicuntur Liberi patris et uocatae Dodoniades sponsae. Habet stellas in singulis cornibus singulas, in fronte duas, in unoquoque oculo unam, in nare unam. Hae septem suculae siue Pliades nominantur. In geniculo anteriore unam, in palearibus duas, in dentro genuculo unam, in collo duas, in dorso tres, in uentre splendidam unam, in pectore unam. Sunt in summa XVIII.

Cepheus ad arcturi minoris dorsum constitutus ad arcturum maiorem extenditur, ad pedem uidelicet eius pedem tendens. Hic est in ordine quartus. Arcticus circulus hunc recipit a pedibus usque ad pectus. Reliquum autem eius excedit ab arctico et aestiuo solstitio. Fuit ergo, sicut Euripides ait, Aethiopum rex, Andromedae pater, qui filiam suam ad cetum dicitur adposuisse, quam Perseus saluauit. Per quem et ipse inter astra conlocatus est. Habet quidem stellas in capite splendidas duas, in dextra manu nitidam unam, in unoquoque humero unam, in zona tres, ex transuerso in dextrum ilium VII. Hic autem in septentrionis incisione constitutus est inter medium septentrionalis circuli et aestiui solstitii.

Cassiepia interea, ut ait Sophocles carminum uates, propter inuidiam Andromedae seu Nereidis et earum pulcritudinem dicitur peruenisse ad ruinarn et pro ea fertur Neptunus omnem regionem cetu transmisso uastasse. Quam ob causam inter astra conlocata est. Pingitur enim super sellam sedens. Habet autem stellas in capite splendidam unam, in unoquoque humero splendidam unam, in dextra parte pectoris unam, in dextro cubito unam, in unaquaque manu lucidam unam, in umbilico lucidam unam, in unoquoque angulo sellae, in qua sedet, lucidam unam. In summa XII.

Andromedam namque Euripides dicit inter astra conlocatam esse propter aeternam Persei certaminis memoriam. Quae cetui adposita et a Perseo saluata contempsit habitare cum parentibus, sed sponte cum eo †in† templo abiit. Habet quidem stellas in capite splendidam unam, in utroque humero unam, in cubito dextro unam, in manu nitidam unam, in sinistro cubito unam, in brachio nitidas duas, in zona tres, super zonam quatuor, in singulis genibus splendidas, in dextro pede duas, in sinistro unam. Sunt omnes XX.

Equus praeterea, quem quidam poetarum falsissime arbitrantur inter astra conlocatum esse eo quod a celsitudine. Heliconis montis conlisus percusso priore pede aquam produxerit, quidam pro eo quod Iouis equus fuerit; nonnulli uero Pegasum putantes, qui ad astra post Bellerofontis interitum euolauerit; plerique autem Melanippen Chironis filiam arbitrantes ab Aeolo occulte delusam et ne a parentibus concepisse deprehenderetur ad montana fugisse, quae cum a patre deprehendi timeret, ut ab eo minime cognosceretur, in equum conuersa miseratione patris et Dianae ad astra conscenderit. Cuius posteriores corporis partes propter feminei sexus pudorem pingere contempserunt. Habet stellas super nares obscuras duas, in capite nitidam unam, in maxilla unam, in singulis auribus singulas splendidas, in collo quatuor, in umero unam, in pectore unam, in spina unam, in umbilico nitidam unam, in singulis genibus singulas, in unaquaque ungula unam. Sunt sub uno decem et octo.

Sub Andromedae cigno haut longe ab Orione uirgiliisque arietis signum agnoscitur. Quem arietem Hesiodus et Pherecides dicunt ad ministrandum Frixo et Helli concessum a nubibus fuisse. Qui cum transfretaret eos Hellem secus angustissimum mare ac potius in mari proiecit, qui pelagus ab eius nomine Hellespontus uocatur. Quam aiunt, a Neptuno saluatam et eidem puerum Paeonem genuisse.

Frixum autem apud Euxinum praefatum arietem saluasse sinum et ad Aeetem perduxisse eique suam auream pellem, antequam inter astra procederet, concessisse. Habet siquidem stellas XVII id est in capite unam, in naribus tres, in collo duas, in summitate anterioris pedis unam, in spino quatuor, in cauda unam, in uentre tres, in lumbo unam, in summo pede unam.

Super caput quippe arietis non longe ab Andromeda adiacet signum, quod Graeci ob similitudinem deltae litterae deltoton, Latini ob proprietatem formae triangulum uocant. Quod quidam fabulose a Ioue per Mercurium inter astra positum putant, quidam uero propter Aegypti positionem, cui dicunt Nilum talem ambitum facere. Habet autem stellas tres, in singulis uidelicet angulis singulas, unam ceteris splendidiorem.

Piscium denique unus aquilonius est, alter australis et ex aduerso caudis utrimque positis. Quodam sibi uinculo iuxta astrologorum peritiam cohaerent, quod uinculum usque ad arietem pertingit. Andromedae autem umerus sinister piscis est signum. Habet quidem aquilonius stellas XII, australis XV. Vinculum quoque eorum, in quo continentur, habet ab aquilone stellas tres, ab occasu tres, ab oriente tres, in connexu. Sunt omnes †XLI†.

Dextra laeuaque Perseus extenditur ad soceri sedem, Cephei uidelicet, patris Andromedae, cuius pedibus capud praefati Persei haut longe stellarum ordine constitutum est. Dicitur autem fabulose inter astra conlocatus eo quod Iupiter in similitudinem aurei imbris se transformans delusa Danae eum genuerit. Qui missus a Polydecte iussu Mercurii accepta a Vulcano falce adamantina per aera iter faciens ad Gnrgonas perhibetur, quae dum tres sorores fuerint uno oculo, una uidelicet pulcritudine utebantur. E quibus uni, quae Medusa dicebatur, capud abstulit et Mineruae tradidit. Quod illa in suo pectore, Perseum uero inter sidera conlocasse opinatur. Habet autem stellas in singulis humeris singulas, in manu dextra nitidam unam, in manu sinistra unam, in cubito dextro unam, in cubito sinistro unam, in Gorgonis capite unam, in uentre unam, in dextra parte lumborum nitidam unam, in dextro femore nitidam unam, in genu unam, in sinistra tibia duas, in Gorgonis crinibus tres, in tibia unam, in sinistro femore unam, in sinistro genu unam. Sunt in summa XVIII. Capud autem et falx absque astris sunt.

Quas Graeci a pluralitate Pliadas, Latini ab eo quod uere exoriantur Vergilias uocant. Sunt VII stellae, quarum septima, ut ait Aratus, uix intueri potest. Quam quidam fabulose gentilium prae timore Orionis fugisse putant. Quidam a Sole persecutam arbitrantur uocatamque Electram, quae non sustinens uidere casus pronepotum fugerit. Vnde et illam dissolutis crinibus propter luctum ire adserunt et propter comas Cometem appellari. Nonnulli nero Meropen esse autumant, quae nupta a quodam, uiro nominata sit Hippodamia. Sunt enim haec septem stellae ante genua tauri, quae occasu suo hiemem, ortu aestatem primaeque nauigationis tempus ostendunt.

Lyram denique gentilium opinione inter astra conlocatam dicunt propter honorem Mercurii, qui eam condidisse ad similitudinem testudinis fertur. Regrediente igitur Nilo ad suos meatus inter cetera animalia relicta etiam testudo est, quae, cum putrefacta fuisset et nerui eius extensi intra eorium remansissent, percussa a Mercurio sonitum dedita in cuius similitudinem Mercurius lyram fecit et Orpheo tradidit eo quod esset unius ex Musis id est Calliopes filius. Fecit autem ei cordas nouem iuxta numerum Musarum. Tantae namque dicitur dulcedinis in modulando fuisse, ut arbores saxa bestias atque inferos commouisse putetur. Qui cum Solem iuxta illorum falsissimam opinionem maximum deorum honoraret, Liberum autem patrem, a quo fuerat glorificatus, minime glorificaret, sedens in monte Paggaeo, expectans solis ortum, missis a Libero patre Bassaridibus membratim discerptus et in inferioribus sepultus est.

Cygnum dicunt inter astra constitutum eo quod lupiter cygno adsimilatus euolauerit in Ramnunta Atticae regionis ibique Nemesim uiolauerit. Quae peperit ouum, ex quo nata est Helena, sicut refert Crates poeta. habet autem stellas [...]

Porro aquarius, quem nos propter imbres mensis ipsius sic nominamus, gentiles autem arbitrantur Ganymedem fuisse et ob nimiam pulcritudinem inter astra conlocatum a Ioue et ut uinum sit dignus fundere iudicatum a diis. Habet stellas [...]

Capricornus sane, qui cum cauda piscis pingitur, quod huius mensis, in quo per eum sol currit, ultima sint pluiosa. Quem fabulae a Ioue inter astra conlocatum ferunt propter capream matrem eius quae dicitur fuisse nutrix Iouis, sine quod cum illo fuerit, quando super Titans militabat et adinuenerit concham, ex cuius sonitu hostes exterruerit atque fugauerit. Quem illinc caudam piscis habere fingunt propter marinam caudam, de qua praefati sumus. Habet stellas [...]

Porro sagittarius scorpione oriente ascendit, quo ascendente occidit Orion et Cephei manus, in cuius signi regione zodiacus circulus humillimus est. Sagittarium nonnulli Centaurum fuisse autumant propter equina crura. Quidam negant, dicentes numquam Centauros sagittas usos fuisse. Sositheus autem film adfirmat filium Musarum fuisse. Habet stellas in capite [...]

Iaculum autem est, quo dicunt omnes cygnos ab Apolline interfectos eo quod Iouis fulmen †fugati† fecissent, quod et absconditum ferunt ad aquilonem et peracta ac potius sedata lite adsumptum et ad pedes sagittarii inter astra conlocatum. Habet stellas [...]

Aquilam sane inter sidera conlocatam fabulae ferunt propter Iouem. Qui, cum dii omnes uolucres inter se diuiderent, eam in portione sortitus sit, eo quod altius cunctis uolatilibus euolet et paene inter omnia principatum teneat.

Eratosthenes autem Iouem in aquilam transfiguratum Naxum regionem, ubi nutritus fuerit, petisse refert et regnum adsumpsisse. Egressum uero de Naxo apud Titanas pugnasse et ideo aquilam inter astra conlocasse. Habet stellas [...]

Neptunum aiunt fabulae poetarum Amphitritem uoluisse in coniugium accipere. Quae cum ob uerecundiae magnitudinem et uirginitatis obseruantiam ad Atlantem confugisset, Neptunus post eam inter ceteros missos delphinum etiam dicitur misisse, qui per Atlantis insulas circumuagans eam adlocutus sit et Neptuno in matrimonium adsumendam adduxerit et ob hanc causam inter astra conlocatus sit. Habet stellas [...]

Orion, qui et iugula dicitur, ante tauri uestigia fulget et dictus Orion ab urina id est ab inundatione aquarum. Tempore enim hiemis obortus mare et terras aquis ac tempestatibus turbat. Hunc Latini iugulam uocant, quod sit armatus ut gladius et stellarum luce terribilis atque clarissimus. Qui si fulget serenitatem portendit, si obscuratur tempestatem innuit imminere. Hunc Hesiodus fabulose dicit a Neptuno accepisse donum, ut super undas ambularet et propter stuprum Meropis a Vinolento patre caecatum esse et de regione expulsum et Neptuni miseratione Cedalionem ducem gressuum suorum ad tolerandam caecitatem accepisse et denuo a Sole in orientalibus partibus lucem recepisse et redeuntem nec se ulcisci de Vinolento ualentem in Cretem fugisse et cum Diana plurimas bestias peremisse et irata contra eum Terra scorpionis ictu interisse et ob hoc a Ioue inter astra conlocatum esse. Aristomachus autem dicit, eum propter iniuriam cuiusdam pueri in Thebaide Ioui Neptuno et Mercurio bouem immolasse, cuius bouis corium induere et urinam potare sit iussus et idcirco factus sit supereminens et propter urinam Orion nominatus. Habet stellas in capite tres claras.

Porro sagittarius scorpione oriente ascendit, quo ascendente occidit Orion totus et Cepheus a uertice et humeris cum minibus. In cuius signi regione zodiacus circulus humillimus est. Sagittarium nonnulli Centaurum fuisse autumant propter equine crura. Quidam negant, dicentes numquam Centauros sagittas usos fuisse. Sositheus autem illum adfirmat filium Musarum. Habet stellas in capite [...]

Iaculum autem est, quo dicunt omnes cygnos ab Apolline interfectos eo quod Iouis fulmen fulmen †fugati† fecissent, quod et absconditum ferunt ad aquilonem et peracta ac potius sedata lite adsumptum et ad pedes sagittarii inter astra conlocatum. Habet stellas [...]

Aquilam sane inter sidera conlocatum fabulae ferunt propter Iouem. Qui, cum dii omnes uolucres inter se diuiderent, eam in portione sortitus sit, eo quod altius cunctis uolatilibus euolet et paene inter omnia principatum teneat.

Eratosthenes autem Iouem in aquilam transfiguratum Naxum regionem, ubi nutritus fuerit, petisse refert et regnum adsumpisse. Egressum uero de Naxo apud Titanas pugnasse et ideo aquilam inter astra conlocasse. Habet stellas [...]

Neptunum aiunt fabulae poetarum Amphitriem uoluisse in coniugium accipere. Quae cum ob uerecundiae magnitudinem et uirginitatis obseuartiam ad Atlantem confugisset, Neptunus post eam inter ceteros missos delphium etiam dicitur misisse, qui per Atlantis insulas circumuagans eam adlocutus sit et Neptuno in matrimonium adsumendam adduxerit et ob hanc causam inter astra conlocatus sit. Habet stellas [...]

Contra eum Terra scorpionis ictu interisse et ob hoc a Ioue inter astra conlocatum esse. Aristomachus autem dicit, eum propter iniuram cuiusdam pueri in Thebaide Ioui Neptuno et Mercurio buoem immolasse, cuius bouis corium induere et urinam potare sit issus et idcirco factus sit habet stellas in capite tres claras.

Sirius stella est in medio centro caeli, ad quam cum sol ascenderit duplicatur calor ipsius et languore afficiuntur corpora. Sirium autem illam uocatam putant, propter flammae candorem, Latini autem illam caniculam uocant, unde dies caniculares dicuntur. Quidam uero gentilium fabulose dicunt, eam canem fuisse et Europae cum dracone in custodem datum et a Ioue inter astra conlocatum. Quidam uero dicunt, hunc canem Orionis fuisse et cum eo in montibus uenationem exercuisse et per adsumtionem Orionis in caelum hunc quoque adsumptum fuisse. Habet autem stellas in lingua unam, quam Sirium et canem uocant, magna quippe est et splendida.

Sub pedibus namque Orionis post tergum Sirii, lepus est constitutus, quem gentiles a Mercurio inter astra conlocatum ferunt, propter nimiam uelocitatem siue quod inter quadrupedes solus plus pariat et quosdam foetus pariat, quosdam uero in uentre, sicut Aristoteles philosophus ait de animalium ratione, retineat. Habet quidem stellas in singulis auribus singulas.

Post canis igitur magni caudam secundum stellarum ordinem nauis constituta est, quam fabulae poetarum inter astra coulocatam dicunt propter Mineruam, quae prima eam excogitasse dicitur et mare, quod antea inuium fuerat hominibus uocali ingenio fecisse. Habet autem stellas in puppe quatuor.

Porro sub ariete et piscibus super fluuium cetus in caeli regione conlocatus est. Dicitur autem fabulose a Neptuno missus ad Cepheum propter inuidiam et Andromedae et Nereidis, quae contra Cassiepiam exardescebat propter nimiam pulcritudinem, a Perseo autem interemptus et ob hoc inter astra conlocatus. Habet stellas [...]

Fluuius, ut superius diximus, super cetum conlocatus in caeli regione cernitur, ad quem sinister pes Orionis extenditur. Ceti autem dorsum et piscia caudis alternatis exaduerso sibi inuicem uinculo interiecto cohaerentes quaedam stella, modicum habens splendorem, coniungit. Quibus sideribus e regione leporis sidus ostenditur. Hic autem fluuius, de quo praefati sumus, ab Arato uel aliis quibusdam Eridanus, qui et Padus dicitur, esse putatur. A quibusdam uero †gyon† qui et Nilus esse existimatur. Ideo ergo inter sidera conlocatum ferunt, quoniam a meridianis partibus utrique cursum dirigere ad mare cernuntur. Est autem sidus multarum stellarum luce exornatum, cui subiacet stella, quae uocatur Canobus tangitque temonem nauis. Apparet enim humillima, unde et circa terram esse uidetur.

Piscis ergo magnus, cuius nepotes fabulose dicuntur pisces, qui in zodiaco circulo constituti sunt, dicitur a gentilibus inter astra conlocatus, eo quod decidentem in †boecmice† stagno quondam deam, quam Syriam uocabant et quae dicebatur filia Veneris, saluauerit. Est autem signum in parte australi, quod piscibus orientibus oritur, haut longe situm ab aquario et eapricorno, unde ei aquarius aquam fundere dicitur. Habet quidem stellas XII.

Sacrarium namque est signum nauigantibus percontrarium, quod sequitur scorpionis caudam. Quod ideo inter astra conlocatum fabulae ferunt, eo quod in eo dii mutuo inter se iurassent, quando Iupiter super Saturnum eum cyclopibus militauit et idem Iupiter igneum sibi uelamen, ne eius fulminum potentia deprehenderetur, adhibuit. Habet autem stellas in superficie, in qua prunae fuisse dicuntur, duas, in base duas, sunt simul quatuor.

Centaurus dicitur fuisse Chiron et habitasse in stabulis et scetasse iustitiam et, quoniam Asclepium et Achillem nutrierit, inter astra conlocatus |sit|. Antistheues autem dicit e pharetra Herculis lapsam sagittam pedem eius uulnerasse acceptoque uulnere animam exhalasse et oh hoc a Ioue inter astra conlocatum esse. Est autem signum ad aspeetum sacrari, nude et in eodem sacrario sacrificare a gentilibus putabatur, a quibusdam autem arbitrabatur bestiam in dextra manu tenere, in sinistra tyrsum, a nonnullis uero utrem uini aceti, ex quo libaret diis in sacrario. Habet autem stellas [...]

Ydra, in qua crater et coruus, est signum in parte australi, caput uidelicet deflexum habens ad cancrum, cuius sinuosi corporis medietas est conuexa sub leonem. Cauda uero extenditur ad centaurum. Coruus sub geminis noscitur conlocatus. Qui coruus ideo secundum gentilium deliramenta inter astra sedem promeruisse dicitur, quod fuerit in tutela Apollinis et ab eo missus ad fontem, ut diis ad libandum aquam deferret, ficorum ingluuie captus aliquantisper illarum esibus inhians commoratus aquam deferre distulerit et postea deprehendens, se diis peccasse, denuo ad fontem, ut aquam hauriret, redierit et ab hydra exterritus uas uacuum reportauerit.

Et ut aquam eo tempore non bibat ab eodem Apolline in hibitum ei fuerit. Habet igitur hoc signum stellas[...].

Antecanis, quod Graeci Procyona eo quod ante maiorem canem exoriri uideatur appellant, est signum in lacteo circulo defixum, pertingens aequinoctialem circulum, tendens ad occasum inter geminos et cancrum. Oritur enim cum leone, occidit exorto capricorno. Dicitur ergo fabulose inter astra conlocatus, eo quod canis fuerit Orionis et ad capiendos lepores siue in omni studio uenandi exercitatus extiterit. Habet quidem stellas III

DE STELLIS FIXIS ET ERRANTIBVS.

Stellarum aliae cum caelo feruntur ideoque quod non excedunt suos locos fixae nominantur, aliae contra caelum et in ortus caeli eunt, sed mundi celeritate uictae occidere uidentur cum eo, quamuis cursum suum peragant. Sol maximum sidus aetheris medii limite ignescit, singulis diebus et noctibus peragit singulas partes, signiferum peruadit annum. Luna de sole flammatur, ambit circuitu breuissimo terram triginta diebus, adeo uicina uertici terrae iunctaque, ut in umbram eius incidere soleat et uideri deficere. Eadem, cum subiit solem et substitit radiis, facit obscurationem, quae defectio solis uidetur. Interim caua tamen paucioribus quam XXX diebus circulum suum transit. Saturni stella per maximum ambitum fertur ideoque tricenis mensibus singulis signis resistit. Per triginta annos signiferum pertransit, frigida et sterilis, infecunda terris, nascentibus non salutaris, facit aduersa diuturna nec subita. louis stella in singulis signis anno manet, signiferum duodecim annis euadit, salutaris et temperata et uniuersis euntibus prospera. Martis stella non eodem spatio signis singulis adhaeret, sed signiferum nouern fere annis peruagatur, ignea intemperans et in aduersis et in mortalibus subita, uel ferit repentinis morbis uel ferro perimit. Stellae Mercurii et Veneris solem secuntur eademque apatia custodiunt. Mercurii stella fit similis illi quam uidet, Veneris genitalis et roscida et prospera et salutaris. Luna globum suum creditur habere, sed ignem a sole concipere et quantum percutitur ardescere. Quantum igitur a sole discedit, augetur. Cum uero contra stetit, toto feritur aduerso et uelut speculum non uim, sed imaginem reddit. Hac uniuersa gignentia crescente pubescunt, tenuescente tenuantur. Vmor etiam et spiritus omnis augescit, tumescit oceanus, deinde cum ipsius fulgore considit. Diuersi ergo caeli et uagantium stellarum concursu quod †temperatur† utrimque deteritur et infra fluit, id excipit luna et soli tradit, quo et animalia uigescunt et humus quodammodo animatur genitali calore, ut ita dixerim uiuo.

Plurimum in originibus ualent, quae in ortu sunt, languent in occasu. Ortum facit stella quam sol praeterit, deinde stationem matutinam, cum a quinto loto solis steterit. In eodem manet signo, donec ab eodem sole moueatur. Quae contraria est soli, mane occidit, oritur simul notte et uocatur acronyehos, deinde rursus altero latere a quinto signo deprehensa postmeridianam stationem facit, donec ingresso sole idem signum sub radiis eius delitescat et in totum occidat. Aspiciunt inter se stellae ex quinto signo, quod dicitur trigonum, et habent maximam consensionem. Item a quarto, quod <dicitur> tetragonum et centron uocatur, et in alterutrum maximum praestant effectum. Item ex contrario, quod est septimum signum et diametron uocatur estque maxime aduersum. Cetera dissident uel leuiter aspiciunt, ut tertium quodque, quod dicitur hexagonon.

Signa tropica peregrinationibus praesunt et omnino mobilibus, et in consiliis subinde uariant atque permutant. Biformia geminatione rerum omnium repetitionem significant et interim dilationem. Solida uehementer et instanter efficiunt et ad exitum uel prospera nel aduersa perducunt, sicut aspiciuntur a stellis uel fauentibus uel repugnautibus. Multum tamen refert, cuius quaeque stella domus, alienae an ipsius sit. Domus solis est leo, lunae cancer, Mercuri uirgo et gemini, Veneris libra et taurus, Martis storpio et aries, o Iouis sagittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius. Nocturnis originibus fauent luna Mars Venus, plus die possunt sol Saturnus Iuppiter, Mercurius uarie et quomodo consentit aut uisus est.

INVOLVTIO SPHAERAE.

Hic est stellarum ordo utrorumque circulorum. Septentriones duplices ad austrum uertuntur, figurantur auersis caudis inuicem cibi aduersantes. Inter quos oblicus dilabitur draco. Habent autem septentriones a dextris iuxta coronam, desuper serpentem in manibus serpentarii. Ad unius namque dextrum pedem est serpentarius, cuius serpentarii pedes adtingunt frontem scorpionis; alteri autem retro stat custos, sub pedibus quidem eius uirgo habens igneam in manibus spicam. Retrorsis uero uestigiis adiacet leo, mediis aestiuis solistitiis cancer et gemini. Pedes autem agitatoris tauri cornibus iunguntur, cuius haeduli desuper obtinent locum septentrionis. Namque minoris in ultimum pedem Cepheus trianguli ordine continetur, cycnum manu dextera adprehendens, sub cuius ala equus extendit pedem. Ad cuius equi medium pisces conlocati sunt. Constituta ante Cepheum Cassiepia et dorso agitatoris Persei pedibus supponiti Andromedae caput equo conexum. Ipsi autem equo cycnus stella. Inter cycnum igitur et eum qui in genuculo stat lyra constituitur. In quorum medio ad orientem delphinus agnoseitur. Et super equi caput aquarius extollitur, iuxta quem capricornus est, cuius caudae haeret. Delphinus est super telo aquilae in proximo habentis serpentarium et coronam.

Iam quia de aquilonio circulo dictum est, nunc ad australem ordinem properemus. Sub aculeo scorpionis sacrarium constitutum est, sub corpore eius anteriora Centauri uidentur, in quo est bestia. Conspicitur et sagittarii pes summus sub australi circulo, ubi australis piscis et aquaria sub ipsa uirgine leoneque medio apud cancrum obtinetur. retro <cauda> autem Centaurus est. Prope Centauri membra urna et coruus. A sinistris iugula et fluuius. Sub pedibus Orionis, qui et iugula dicitur, lepus splendidam iugulam fugiens aspicitur. Canis uero retrorsis pedibus fulgida stella resplendet. Ad tauri pedem protendit manum Orion magnus. Geminis adpropinquat antecanis, arieti et piscibus cetus. Conexio uero piscium eommunem habet stellam.

Porro duodecim signorum ordo hic est. Primum arietis signum in caeli regione locatur, ad quod sol XV kal. April. Accedit, in cuius quarta et ut quidam uolunt octaua parte aequinoctium uernale facit. Post hoc tauri signum constitutum est, ad cuius sidera sol XV kal. Mai. Peruenit, inde geminorum, quod XV kal. Iun. lustrare incipit. Post hoc cancri, ad quod XV kal. Iul. Accedit et in octaua signi parte solistitium aestiuum facit. Inde ordine seguente leonis, quod XV kal. Aug. Sol adgreditur, prope quod uirginis signum locatum est, quod XV kal. Septembr. Solis cursus adtingit. Post hoc librae constitutum est, quod sol XV kal. Octobr. Ingreditur. In cuius quarta et ut plerique putant octaua parte aequinoctium autumnale facit. Inde scorpii, quod XV kal.

Nouembr. Solis rota incipit perlustrare. Post hoc sagittari, quod XV kal. Decembr. Adgreditur. Cui adhaeret capricornus, cuius sidera sol XV kal. Ian. Pertingit et in cuius octaua parte solistitium hiemale constituit. Cui signo haeret aquariii signum, quod sol xv kal. Febr. adgreditur. cui iunctum est piscium signum, quod a sole XIII kal. Mart. Contingitur.

Sicque adimpletur zodiaci ambitus, tot signorum quasi gemmarum ordinibus ornatus, qui habet signa XII, horas XXIII, punctos CCXX, partes trecentas sexaginta et quinque in longitudine, in latitudine uero duodecim, per cuius circuli obliquitatem septem errantes stellae feruntur id est Saturnus Iouis Mars sol Venus Mercurius luna.

Cum sole et luna septem astra numerantur, quae non sunt fixa in caelo ut cetera sidera, sed in acre feruntur. Quae graece planetae, latine autem errantia sidera nuncupantur, non quod ipsa errent, quae cursus suos secundum diuini impera dispensationem peragunt, sed quod nos errare in sui motus inuestigatione faciunt. Cum interdum in austrum, interdum in septentrionem, plerumque contra mundum, nonnumquam cum mundo feruntur. Sed ex his duorum maximorum siderum ratione ad tempus dilata ceterorum quinque cursus et nomina et ordines explicemus.

Summum igitur planetarum Saturni sidus est, qui graece Phaethon dicitur, colore candidum natura gelidum, triginta annis zodiacum peragens, cuius absides altissima in scorpione est. Iude Iouis temperatura quod Graeci Phaenon uocant, quod est colore clarum. Cuius absides altissima in uirgine est. Et duodecim annis signiferum percurrit. Hinc Martis, quod graece Pyrois uocatur, colore igneum, natura feruidum, cuius absides altissima in signo leonis est, et duobus annis signiferi ambitum lustrare dicitur. Infra solem namque Venus, quae graece Phosphoros uocatur. Quae, cum solem praecedit, lucifer, cum uero sequitur, uesper appellatur. Et cum lucifer est, colorem habet candentem, cum uesper, fulgentem, CCCXLVIII diebus signiferum discurrens, a sole numquam absistens longius partibus XLVI. Proximum illi Mercurii sidus colore radians, cuius absides altissima in capricorno est, nouem diebus ociore ambitu, modo ante solis exortum modo post occasum, numquam ab eo remotior uiginti duabus partibus. Immorantur igitur in coitu solis et non comparent in caelo Saturni sidus et Martis cum plurimum diebus CLXX, Iouis XXXVI aut cum minimum denis detractis diebus, Veneris CLXVIII aut cum minimum LII, Mercurii XIII aut cum plurimum XVIII. oecultantur uero meantes cum sole partibus nonnumquam amplius undenis, interdum et a septenis partibus erumpunt.

Iam uero quia eorum ordines siue cursus sub breuitate perstrinximus, restat ut quid de his gentilium ridiculosissima nanitas senserit explicemus. Saturnum namque, a quo se tarditatem accipere opinabantur, Phaethonta Solis et Clymenes filium esse dixerunt, qui cum patemos currus affectans sibi atque mundo concremationis detrimenta conflauerit ab Ioue fulmine percussus in Eridanum deciderit et a Sole patre inter sidera sit conlocatus. Stellam Iouis, a qua se accipere temperantiam autumabant, dixerunt quendam hominem fuisse, conditum a Prometheo, cunctis forma praestantiorem. Quem cum Ioui ut ceteros reddere nollet, idem Phaenon a Mercurio persuasus †ut† inmortalitatem perciperet esse dicitur ut ad Iouem ueniret. Ad quem ueniens et proprio nomine honoratus et inter astra conlocatus iuxta eorum uanitatem est. Martis autem stella, quam quidam illorum Herculis esse dixerunt, Veneris sequax ab illis fuisse putabatur. Nam cum Vulcauus Venerem duxisset uxorem et propter eius obseruantiam Marti copia non fieret nihilque adsequi uideretur, a Venere coitum impetrauit et quia uehementer amor eum incenderit, Pyrois stella est appellata, a qua etiam se feruorem accipere credebant. Veneris nero stellam, quam nonnulli Iunonis esse opinabantur, dixerunt fuisse Hesperum Aurorae et Cephali filium et ob pulaitudinem cum Venere certasse et idcirco inter astra conlocatum esse et Veneris nomen accepisse eo quod ui quadam nonnumquam oriente sole nonnumquam occidente uideatur. Ab hac enim stella se uoluptatem accipere profitebantur. Porro Mercurii stella, a qua se linguam et sapientiam percipere arbitrabantur, idcirco Mercurio data existimatur, quom primus menses secundum illorum ineptiam instituerit et siderum cursus. A quibusdam uero sidera a Venere condita et Mercurio demonstrata esse credebantur.

Lacteus circulus, quem Graeci galaxian uocant, est per medium caeli uerticem a septentrione consurgens in austrum deuexus. Quem nonnulli idcirco candidiorem putaut eo quod solis cursum per eum fieri arbitrentur. Quae opinatio <in eo> falsa esse conuincitur, quoniam non in eo solis cursus est, nisi in ea parte qua a signifero contingitur. Qui uidelicet dum sint utrique obliqui et alternatim inuicem sibi paene exaduerso conueniant; in aestiuo circulo in geminis, in hiemali in sagittario tantum se contingunt.

Zodiacus uel signifer est cireulus duodecim signis constans id est ariete tauro geminis cancro leone uirgine libra scorpione sagittario capricorno aquario piscibus. Quorum signorum tempora et ordines, siue quae unoquoque signo oriente signa oriantur uel occidente occidant, in superiore parte libelli exsecuti sumus. Nunc quod restat domino adiuuante breuiter exponemus. Est ergo zodiacus circulus obliquus, cuius obliquitas solis cursum modo ad hiemalem circulum uergit, modo ad aestiuum adtollit, modo ad aequinoctialem bis in anno id est euntem et redeuntem admittit.

Vnde fit ut cum ad hiemalem deuexus fuerit maiora sint spatia noctis quam diei et terra eo a se longius discurrente hiemis rigores sustineat et cum se ad aestiuum extulerit maiora sint spatia diei quam noctis et terra eo supra se propius cursum faciente calefacta semina quaeque concepta matura reddere cogatur et cum se aequinoctiali dederit aequalia sint spatia dierum ac noctium et terra uernales siue autumnales temperies aut eo a brumali ueniente aut ab aestiuo redeunte suscipiat. Quae omnia ut praefati sumus eiusdem signiferi obliquitas facit. Qui si recta linea ab oriente in occidentem discurreret semper aequales dies et noctes existerent et nulla temporum uarietas mundum ornaret. Nam, ut philosophi aiunt, non aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet. Reliqua autem a polis squalent, a septentrionali uidelicet, qui appellatur boreus et numquam occidit, et ab australi, qui appellatur austronotius et numquam uidetur. De quibus in libro beati Iob scribitur: qui facit arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri. est igitur per eundem signiferum septem stellarum errantium cursus. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus. luna quoque per totam eius latitudinem uagatur, sed omnino non excedit eum. Ab bis Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus, tot sunt enim latitudines, non amplius octonas pererret neque has aequaliter, sed duas medio eius et supra quatuor et infra duas. Sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconunr meatu inaequalis, Martis stella quatuor mediis, Iouis media et super eam duabus, Saturni duabus ut sol.