no previous next

Scholia in Germanici Aratea Strozziana

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Caelum quinque circulis distinguunt, quorum duo extremi maxime frigidi, australis humillimus et aquilonius excelsissimus. His utrimque proximi duo παράλληλοι vocantur ut ita dixerim aeque distantes, idem tropici, idem solstitiales; alter hibernus, per quem sol transiens et tenens octavam partem capricorni solstitium hibernum facit, alter aestivus, per quem sol <transiens et tenens> octavam [p. 106 Breysig] partem cancri solstitium aestivum facit. Medius est aequinoctialis, qui octava parte arietis aequinoctium vernum, octava librae autumnale constituit.

Vt circuli in caelo, ita in terra zonae vocantur. Inhabitabilis infra frigidos circulos ob rigorem, quod ab his longissime sol abest, <item medius aequinoctialis, quod sub vertice solis est>. Sub quo quidam habitari putant †cydropie et Aethiopiae maximam partem, item plurimas insulas maris rubri aliosque vertices eminentiasque terrarum nostris ampliores. Sub tropicis habitari nulli dubium est. Noster solstitialis aestivus est excelsus atque arduus. Divisi a nobis circulo aequinoctiali antichthones nominantur. Videntur humiles atque depressi quibusque antipodes infra sunt. Quod ut posse videatur, efficiunt flexus obliquitatesque terrarum. Antichthones et antistoechoe et antiscioe nominantur. Incipit signifer non ab extremo circulo nec ad extremum pertenditur, sed ab intimo tropico australi brumalique eodem per [p. 107 Breysig] aequinoctialem ad summum solstitialem eundemque aestivalem per medium longitudinis latitudinisque porrectus obliquus. Circuli signiferi partes CCCLX, signa XII, partium singula tricenarum, quorum quaedam minora quaedam ampliora et †poplocanaphora dicunt, sed conpensatio quinque partes creditur adplicare, ut sint omnes signiferi partes CCCLXV. Horum incipientia ab ariete alterna sunt masculorum natalibus, alterna feminarum <convenientia>. Item quartum quodque eorum aut tropicum aut solidum aut biforme. Incipiet dinumeratio ab ariete, quod signum <tropicum> est. Tropicorum duo sunt aequinoctialia aries et libra, duo solstitialia capricornus et cancer, tropicis proxima solida, anteposita his biformia.

Hic est stellarum ordo utrorumque circulorum. Septentriones duplices ad austrum vertuntur. Figurantur aversis caudis invicem sibi adversantes, inter quos obliquus dilabitur draco. Sub unius namque pedibus est serpentarius, cuius [p. 108 Breysig] serpentarii pedes attingunt frontem scorpionis; alteri autem retro stat custos, sub pedibus quidem eius virgo habens igneam in manibus spicam. Retrorsis vero vestigiis adiacet leo, mediis aestivis solstitiis cancer et gemini. Genua autem agitatoris [capud] gemini attingunt. Pedes autem eius tauri cornibus iunguntur. Cuius haeduli desuper obtinent locum septentrionis. Habet autem septentrio a dextris iuxta coronam, desuper serpentem in manibus serpentarii et eum qui in geniculo stat et sinistro pede septentrionalis draconis verticem calcans, unum brachium lyrae, alterum dans coronae. Namque a minori septentrione ultimus pes Cephei continetur, cygnum manu dextra apprehendentis, super cuius alas equus extendit pedem, et super equum aquarius extollitur, iuxta quem capricornus est. Sub aquarii pedibus piscis magnus austrinus. Constituta ante Cepheum Cassiepia: et a dorso agitatoris Perseus pedes extendit. Super Persei capud Cassiepiae pedibus propinquare videtur. Inter cygnum igitur et eum qui in geniculo stat Iyra constituitur, in quorum medio desuper ad orientem delphinus agnoscitur, sub cuius cauda est aquila in proximo habens serpentarium.

Iam quia de aquilonio circulo dictum est, nunc ad australem ordinem properemus. Sub aculeo scorpionis sacrarium constitutum est, sub corpore eius anteriora centauri videntur, in quo est bestia. Conspicitur et sagittarii pes summus et ex alia parte sub australi circulo prope centauri [p. 109 Breysig] membra hydri cauda et corvus. Ad genua virginis urna est posita. A sinistris Orionis, qui et iugula <dicitur>, fluvius, qui et Eridanus nec non et Padus. Sub pedibus Orionis [qui et iugula dicitur] lepus, splendidam iugulam fugiens aspicitur. Retrorsis vero pedibus eius canis fulgida stella resplendet. Post cuius caudam navis constituta est. Ad tauri pedem protendit manus Orion, pedibus geminis appropinquat anticanis. Super capud arietis non longe ab Andromedae pedibus triangulus positus est. Sub ariete et piscibus cetus, conexio vero piscium communem habet stellam.

Ab Iove principium]

Quaeritur quare a Iove coepit et non a Musis ut Homerus? Conveniens magis hoc existimavit principium phaenomenis, uti Iovem invocaret, quoniam et ipsarum Camenarum est origo Iupiter. Non solus autem ita coepisse videtur Aratus, sed et Crates comicus a Vesta incipiens et† profari carmina et Sophron in mimo qui nuntius inscribitur [a Vesta incipiens] ‘omnes invoco, Iovem omnium principem.’ Et quaeritur cuius Iovis meminerit utrumne fabulosi an naturalis. Et philosophi quidem plurimi naturalis aiunt eum Iovis meminisse. Socrates autem Iovem dictum caelum, invocatum [p. 110 Breysig] vero merito aerem et aetherem quod in his sint sidera et Homerum Iovem dixisse in aliqua parte caelum

ὡς δ’ ὅτε ταρφεῖαι νεφέλαι Διὸς ἐκποτέονται

et ipse Aratus

αὐτὰρ ὁ Ἵππος
ἐν Διὸς εἱλεῖται.

Cum dicit Herodotus Iovem dictum aerem, et Crates eiusdem opinionis est testemque esse Philemonem comicum dicit

ὃν οὐδὲ εἷς λέληθεν οὐδὲ ἓν ποιῶν
οὔτε κακὸν οὔτ’ ἄρ’ ἐσθλὸν, οὗτός εἰμ’ ἐγὼ
Ἀήρ’, ὃν ἄν τις ὀνομάσειε καὶ Δία.

Hoc autem constat et ipsum Aratum dicere

τὸν οὐδέποτ’ ἄνδρες ἐῶμεν
ἄρρητον.

Namque quia nihil aliud est vox quam percussus aer, videtur convenienter dixisse auctoritatemque rei praestat ‘plenas Iove vias’ referens et ‘omnis hominum conventus’. Nihil eorum quae in terra sint sine aere est. Ratione etiam ‘omnis Iovis usum desideramus.’ nam cuncti mortales ostendunt [p. 111 Breysig] usum suspirio et per quem vivimus aere indigemus. At quod ait dextra monstra, ad auguria pertinent avium. Propter quod et Stoici Iovem esse adfirmant, qui per materiam manat spiritus. Et similis nostra anima. Zenodotus autem Aetolus et Diodorus aiunt, nec fabuloso Iovi sufficere eius modi oppinionem, esse enim talem causam Iovem et convenire omnes vias eo confertas, quas tamquam loco eius describit. Dicendo autem ‘nos etiam genus’ ostendit animae inmortalitatem. Bene praeterea quod ‘lenem’, noverat enim virtuti aliquid aemulum futurum. Deum igitur adversus delicta lenem. Sed quoniam omnium in totum bonorum causa est, rationabiliter et omnium parens affirmatur et non solum hominum sed etiam deorum.

Cetera quae toto]

Vertices extremos, circa quos sphaera caeli volvitur, polos Graeci nuncupaverunt. E quibus unus est australis, qui terrae obiectu a nobis numquam videtur, alter septentrionalis, qui boreus vocatur et numquam occidit, duos <habens> arcturos, quorum maiorem vocant Helicen, minorem canis caudam. Alterutra quidem horum capita deorsum, alterutra [p. 112 Breysig] sursum aspiciunt. Altera namque Helice est, quae apparet prima nocte, altera pusilla quidem, sed a navigantibus observatur. Maria enim conturbat.

Helicen autem dicit Hesiodus Callisto Lycaonis regis filiam fuisse, quae in Arcadia solita cum Diana venari et in montibus vagari et ab Iove oppressa rem celaret Dianae. Quam gravidam nudam lavantem cum aspexisset Diana, in [p. 113 Breysig] lavacro partum accelerans, irata dea, quia factum celavit, bestia fieri iussa est. Et dum esset ursa Arctum enixa est, quem Arcadem vocant. Amphis comicus poeta refert, Iovem Dianae effigie transfiguratum in venatione Callisto oppressisse. Tempore partus pleno cum vexaretur, Dianae culpam indicasse et iratam Dianam in ursam transfigurasse. Quae dum in montibus vagaretur, a quibusdam pastoribus apprehensa cum puero perducta est ad Lycaonem. Post tempus in Lycaei Iovis templo confugiens, cum eam Arcas filius sequeretur, ubi eam nefas erat intrare, ab Arcadibus utrique interfecti. Iuppiter autem utrosque caeli astris intulit ursamque eam nominavit. Ovidius ab Iunone in bestiam conversam scribit. Habet autem stellas in capite VII, in singulis humeris singulas obscuras, in armo duas, in pectore unam, [p. 114 Breysig] in pede priore claras II, in summa cauda claram I, in ventre claram I, in spina I, in crure posteriori II, in extremo pede II, super caudam III. Fiunt omnes XXIIII.

Porro arcturus minor qui a pluribus Phoenice, a Graecis arctophylax, a nonnullis canis cauda vocatur. Quam Sidones [p. 116 Breysig] aspicientes continuo navigant. Dicitur a Iove inter astra collocatus, ut duplex honor Helices monstraretur. Aglaosthenes quidem in Naxiacis carminibus Cynosuram dicit Iovis fuisse nutricem, unam ex Idaeis nymphis. A qua in Cretae oppido Istoe, quod Nicostratus constituit, portus et circa eum locum Cynosura appellaretur. Et ipsam Naxon Cynosuran appellatam. Haec Cynosura fuit cum Telchiniis, qui dicuntur Curetes Idaei. Aratus Cynosuran et Helicen Cretensis Iovis nutrices fuisse dicit, ob quod sunt caelesti donatae honore. Habet autem stellas in humero splendidam I, in pectore claram I, in spina claram I, in ventre claram I, super caudam claras III. Fiunt omnes VII. Supra alias †X quae praecedunt et dicuntur ludentes, et maxima altera, quae vocatur polus, in quo a quibusdam putatur totus orbis circumverti.

[p. 116 Breysig] Inter ambas ergo arctos maximus [flexuoso corpore] adiacens dracon, qui utramque arcturum flexuoso corpore semicingit, Helices supervolvit capud, Phoenicen circumcingit [p. 117 Breysig] cauda. Hunc Pherecydes dicit inter astra collocatum beneficio Iunonis eo quod, cum nuberetur a Iove Iuno, deis offerentibus munera Terra quoque obtulerat aurea mala cum ramis, quae Iuno in hortis suis, qui erant apud Atlantem, inseri iussit et Hesperidas, Atlantis filias, custodes posuit. Quae cum a filiabus Atlantis mala subtraherentur et saepe vexarentur, Iuno custodem horti draconem pervigilem arbori implicuit. Quem Hercules occidit et illa astris intulit. Hunc alii Iovem astris intulisse dicunt ob memoriam virtutis Herculis †Minervae obiectum, quem illa contortum caelo inmiserit et inter septentriones locaverit. Habet stellas in capite splendidas III, in corpore vero usque ad caudam XII ab invicem distantes. Sunt omnes XV.

Haud procul effigies]

[p. 118 Breysig] Draco inmensae magnitudinis hortorum custos insomnisque fuisse dicitur, a Iunone ad custodiendum aurea mala [esset] constitutus. Hercules <eum>, cum ad mala aurea profectus esset, ut refert Panuasis Heracleas, fertur peremisse et idcirco inter astra Iovis hunc laborem memoriae dignum honoravit et utrosque sideribus intulit ita ut in certamine fuere eorum habitus, serpentis capud iam defectum. Qui ideo in genu stans manibus sursum extensis, dextro pede [p. 119 Breysig] contra draconem porrecto pingitur, ut certaminis labore significetur. Ideo pellem leonis in sinistra manu habere fingitur, ut insignis virtute monstretur, quia leonem inermis interfecisse narratur. Habet autem stellas in capite I, in singulis humeris singulas splendidas, in sinistro cubito I, in eadem manu I et in eodem bracchio I, in sinistro femore I, in dextra parte femoris II, in dextra coxa II, in genu dextro I, in eadem tibia I, ἐπὶ γόνατος I et in crure II, in dextro pede I, in eodem pede unam, in dextra manu I et in clava, quam tenet in eadem manu I, in leonina pelle quatuor. Sunt omnes XXIIII.

Tum fessi subter]

Haec corona dicitur esse Ariadnes, quam, Liber astris intulisse dicitur, cum eius nuptias dii in insula Creta celebrarent, [p. 120 Breysig] cogitans praeclaram facere. [Pro] qua primum nova nupta coronata est. Sed qui Cretica conscripsit refert, cum Liber ad Minoem regem venisset, ut Ariadnen eius filiam uxorem duceret, coronam donum Ariadnae dedisse, Vulcani opere factam ex auro et gemmis pretiosis. Et tali fulgore fuit, ut Thesea ex labyrintho liberaret. Quae post astris affixa, cum in Naxo utrique venissent. Signum amoris eius crines ostendunt stellaeque fulgent sub cauda leonis. Habet corona stellas VIIII in circuitu positas, quarum tres sunt splendidae ad capud serpentis arcturi.

Hac ophiuchus erit]

Hic est serpentarius, qui supra scorpionem stat tenens utraque manu serpentem. Ab astrologis dicitur fuisse Asclepius, [p. 121 Breysig] Apollinis filius. Qui dum medicinae arte uteretur, mortuos fertur suscitasse. Quam ob rem iratus in eum Iovis domum eius cum ipso fulminis ictu percussit. Rogatu Apollinis patris Iuppiter †eum arte sua rursus post obitum defunctis animam restituere ad vitam et inter astra constituisse putatur. Habet autem stellas in capite claram I, in singulis humeris singulas claras, in sinistra manu III, in dextra quatuor, ex his duas claras. In singulis lumbis singulas, in singulis genibus singulas, in dextra tibia claram I, in singulis pedibus singulas claras. Sunt omnes XVII. Serpens, quem tenet in manibus, habet stellas in orificio duas et in flexura capitis spissas quatuor, in manu Asclepii II clariores, in prima flexura VIII, in secunda, quam tenet in dextera manu, alias VIII, in tertia usque ad caudam VI. Fiunt omnes serpentis XXX.

[p. 122 Breysig] Scorpius sane ideo inter astra a Iove inlatus est [pro eo] quod ferunt ex terra ortum summissumque, qui Oriona interficeret ob eius loquacitatem, quod ex venatione nullam se feram relinquere ὀφιοῦχος diceret. Isque Oriona percussit et occidit σκορπίος et inde ab Iove astris illatus, ut eius naturam futuri homines intelligerent. Nigidius ita dicit: scorpionem ad perniciem Orionis in insula Chio in monte †chelippio ortum voluntate atque opera Dianae. Nam cum in monte †celcinio venaretur irridens Dianam contemnebat eius opera, quae in monte constituebat. Itaque Dianam misisse scorpionem, qui Orionem vita privaret, <et> postea ab Iove inpetrasse, ut scorpio in XII signorum memoria constitueretur. Hic ob magnitudinem in duo domicilia partitur, etenim aliud adtendunt bracchia eius, aliud corpus et cauda ad aculeum. Habet autem stellas in unoquoque cornu duas, in [p. 123 Breysig] ore unam claram, in fronte duas, in dorso tres claras, in ventre II, in cauda V, in aculeo II, sunt omnes XVIIII. Ex his quatuor, quae sunt in cornibus eius, duae priores clarae et duae obscurae, librae assignantur, quae chelae graece dicuntur.

Ipsam Helicen]

Bootes, qui et arcturus, fertur esse custos plaustri eo quod plaustrum sequitur id est septentriones et quasi subcinctus sit septentrionibus. Hunc dicunt Archadem esse Iovis et Callisto filium, de cuius post nomine Archadia dicta est. Quem Lycaon Pelasgi filius, cum Iovem hospitio recepisset, infantem membratim laceravit cum exitio Iovique in epulis posuit, temptans Iovem, utrum deus esset. Cumque [p. 124 Breysig] Iovis domum Lycaonis fulmine incendisset – eoque loco civitas est constructa, quae Trapezos appellata est – Lycaonem vero convertit in lupum, Archadem autem conpactis membris ad vitam reduxit et cuidam caprario dedit nutriendum. Qui cum adulta aetate venisset, matri inscius vim ferre voluit. Quos utrosque incolae Lycaei montis eum occidere vellent, Iuppiter [utrosque] liberans astris intulit. Qui ut res gesta est ita manent. Illa ursae natura et ille in eam inpetum faciens. Quem Bootem Homerus vocat. Habet autem stellas in dextra manu quatuor, quae non occidunt, in capite claram I, in singulis humeris singulas, in singulis mamillis singulas, in dextra parte corporis sub mamilla obscuram I, in dextro cubito claram I, inter genua utraque claram et magnam I, quae est arcturus, in singulis pedibus singulas. Fiunt omnes numero XIIII.

Virginis inde subest]

[p. 125 Breysig] Ad aspectum autem Bootis virgo constituta est, quae Erigone dicta est. Quae inter leonem et libram in zodiaco locum tenet. Hanc Hesiodus Iovis et Themidis filiam esse dicit, nomine Iustitiam. Hunc secutus Aratus dicit, quod, cum esset inmortalis, in terris morabatur et a virorum aspectu se subtrahere solita cum feminis consueta ludere et conversari videbatur et ab eis Iustitia vocabatur, nondum inter homines nequitiam neque navigationem fuisse, sed †illam in terra moratam vitam alere aequitatemque eis praestitisse eo seculo, quod aureum dicebatur. Sed postquam minuti homines a veritate quiescerent, et illam cum eis minime conversatam. Postquam vero hominum mores in deterius versi, in toto se e terris abstulit et in ea parte caeli habitavit, qua et nunc moratur. Nonnulli aiunt eam esse Cererem, quod spicas teneat, alii Atargatin, quidam vero Fortunam pro eo [p. 126 Breysig] quod sine capite astris refertur. Nigidius de virgine ita refert. Virginem Iustitiam dici sive aequitatem, quae ab hominibus recesserit et ad inmortales merito pervenerit. Nam cum inter mortales conveniret omnibus locis conciliabulisque solitam consistere et praecipere hominibus, ne temere ab aequitate et iustitia discederent; quamdiu mortales monitis suis obedissent, tamdiu vitam sine cura ac sollicitudine facturos. Sed cum negligentius aequitatem observarent in insidiasque se declinassent, cupiditate et avaritia alter alterum deciperet, ab hominibus discessisse et digna caelesti numero inmortale praemium pietatis possedit. Habet autem stellas in capite obscuram nimis I παρθένος, in singulis humeris singulas, in unaquaque ala duas obscuras. Vna ex his, quae est in dextera ala a parte humeri, est clara [una] et vocatur προτρυγητήρ. In singulis cubitis singulas, in singulis manibus singulas. Illa, quae in dextera est, clarior est et vocatur spica. In tunica stellae obscurae VI. In singulis pedibus singulas. Sunt omnes XVIIII. [p. 127 Breysig]

Qua media est Helice]

Hi dicuntur Castor et Pollux fratres gemini maxima concordia iuncti. Ex quibus cum unus excidisset in pugna, quam adversus Athenienses gerebant, alter inmortalitatem accepit. Quos Iuppiter utrosque caelo intulit sideribusque. Geminos nominavit, qui salutares sunt appellati. Nam et horum stellae ita se habent, ut occidente una oriatur altera. Alii volunt Zetum et Amphionem esse. Ideo unus zonam alter lyram habent. Nigidius deos Samothracas dicit, quorum argumentum nefas sit enuntiare praeter eos, qui mysteriis praesunt. Item dicit Castorem et Pollucem Tyndaridas geminorum honore decoratos, quod hi principes dicantur pacationis, quod mare totum praedonibus maleficiisque pacatum reddidissent. Et quo in tempore navigaverint cum Iasone atque Hercule ad pellem inauratam auferendam multis laboribus tempestatibusque conflicti periculorum atque animarum experti inpendio laboribus liberare studuerunt [auxilium ferre precantibus instituerunt]. Itaque cum a Iove sint elati, petierunt a patre, ut sibi liceret in eo caelo constitui, unde [p. 128 Breysig] mortalibus auxiliantes prospicere possent. Quamobrem eis concessum est inmortali memoria locoque constitui, ut plerisque mortalibus [auxiliantes] gratiam conspectus exhibeant. Quorum prior habet stellas in capite claram I, in singulis humeris singulas claras, in dextro cubito I, in eadem manu I, in singulis genibus singulas, in singulis pedibus singulas. Sunt omnes VIIII. Alter, qui propus appellatur – is qui iuxta cancrum est – habet stellas in capite claram I, in singulis mamillis singulas, in sinistro cubito II, in eadem manu I, in sinistro genu I, in singulis pedibus singulas, in sinistro pede ultimam distantem I, quae vocatur πρόπους. Fiunt insimul X. Hi sunt inter XII signa zodiaci circuIi. Sed in medio circulo aequinoctiali tropici hiemalis, qui australis appellatur, sita sunt. Cancer astris positus esse dicitur beneficio Iunonis, quia, cum Hercules cum hydra ad fontem Lernaeum depugnaret, hic cancer Herculis pedem morsu deprehendit, ut Panyasis [p. 129 Breysig] auctor dicit. Quem iratus Hercules calcatum contrivit. Beneficioque Iunonis magnis honoribus decoratus XII signorum numero annumeratur. Sunt in hoc signo aliae stellae, quas Graeci ὄνους dicunt, quod cum Liber a Iunone insania obiecta fugeret ad occasus <ut in> Dodonaei Iovis templo responsa peteret, ut Philiscus refert, magnis imbribus cum grandine ortis ea parte, qua transiturus erat inundata, detinuerunt <iter eius> asini ex contrario transeuntes per aquas. In uno ex his insidens transvectus est sine periculo et ab insania liberatus. Vno ex his fecisse dicitur, ut voce humana [p. 130 Breysig] loqueretur. Et post paucum tempus cum Priapo contendere coepit de membro naturali. Priapus conprehensum asinum occidit. [Quem] Iovis beneficio suo utrosque inmortali honore donatos astris intulit. Est et altera origo quae infertur ab aliis. Cum adversus gigantes dii bellum agerent, Liber et Vulcanus et satyri asinis insidentes profecti ad pugnam. Quod genus visu tumultus diro cum murmure rugissent, gigantes eorum voce territi fugerunt et confestim dii de gigantibus triumphaverunt. Et idcirco una cum praesepio suo astris sunt illati et in signo notabilis cancri positi, cuius cursus ad occasum tendit. Habet autem stellas in cornibus anterioribus duas claras et duas obscuras, quae ὄνοι appellantur. [p. 131 Breysig] Nubilum, quod circa eum videtur, praesepium dicitur. In ore unam, in dextris pedibus singulas. Fiunt quattuor obscurae. In sinistris priore claras II, in secundo II, in tertio I, in extremo minore I, in testa II. Sunt omnes XVI.

Horrentisque iubas]

Leonem beneficio Iovis inter astra collocatum dicunt eo quod virtute ceteras bestias praecellat. Periandrus Rhodius refert, eum ob primos labores Herculis memoriae causa honorifice astris inlatum. Nigidius refert, hunc leonem nutritum apud Lunam iussu Iunonis et in terram Arcadiam in regionem Nemeae in speluncam, <quae> Amphidymon nomine fuerit, quam quidam †amphyriso dicunt [et iussu Iunonis] ad Herculis exitium dimissum. Quem Hercules iussu Eurysthei interfecit cum Molorcho hospite suo, cuius clavam [quam] viribus tributam <tum> principio est adeptus, cum qua leonem interfecit. Itaque postea clava pro gladio, pelle pro scuto in reliquo tempore uti coepit et apud omnes mortales gratus [p. 132 Breysig] ob virtutem haberi coepit. Iunoni porro magis in odio pervenerat. Quapropter leonem caelesti memoria dignari voluntate Iunonis arbitrantur. Hic notabilis et maximus inter signa est. Plerique [volunt] Nemeae gymnicos ludos ab hoc arbitrantur leone institutum. Hic totus figuratur. Habet stellas in capite tres, in collo duas, in pectore claram I, in spina III, in cauda media unam, in ultima cauda claram unam, sub pectore duas, in priori pede claram unam, sub ventre claram unam, in medio ventre unam, in ἰσχίῳ unam, in posteriori genu unam ἐπὶ πρόποδος claram unam. Fiunt omnes XVIIII. Videntur aliae stellae obscurae VII iuxta caudam eius, quae vocantur crines Berenices et Εὐεργέτιδος dicuntur. Et sunt earum virginum, quae Lesbo perierunt. Illa autem, quae in pectore eius est, clara et magna appellatur <regia> Tuberoni.

Est etiam aurigae]

Hic agitator Erictonius dicitur fuisse Vulcani et Minervae [p. 133 Breysig] filius. Qui Vulcanus cum Iovi fulmina efficeret, ab Iove promissum accepit, ut quicquid vellet praesumeret. Ille Minervam in coniugium petivit. Iuppiter imperavit, ut Minerva armis virginitatem defenderet. Dumque cubiculum introirent, certando Vulcanus semen in pavimentum iecit, unde natus est Erictonius, quem Minerva in cistam abscondit draconeque custode opposito duabus sororibus Aglauro et Pandroso commendavit. Qui primus currum inter homines docuit equis albis iungere et solis quadrigae similem facere primumque Panathenaea constituisse, arcem templumque aedificasse dicitur. Quem Iovis miratus astris receptum memoriae tradidit. In hoc signo et capra est, quam in humero portat, quae Iovem nutrivit, itemque haedi eius filii, quos auriga in bracchio portat. Fluctus significare noscuntur. Musaeus de capra hoc refert: datur Iovis infans nutriendus Themidi et Amaltheae, quae fuit domina caprae. Quae ex ea Iovem nutrivit. Esse autem hanc capellam Solis filiam dicunt, cuius aspectus tam atrox fuisse dicitur, ut Titanes eam timerent rogarentque [p. 134 Breysig] matrem Terram, ut eam abderet. Terra eam in antro clausam Amaltheae tradidit custodiendam ibique Iovem infantem cum cura Amaltheae educasse. Qui cum esset iuvenis et [ille] contra Titanas inermis vellet pugnare, eius pellem dicitur adreptam, pro scuto usum ea, quod semper Titanis agitata timori fuerit et dicebatur media pelle Gorgoneum capud habere. Eo tutus tegimento illius caprae terga alia pelle tecta restituit. Vita et inmortalitate donavit caelique astris intulit et eius pellem αἰγιόχου appellavit. Aliis placet agitatorem Myrtilum esse, Mercurii filium, Oenomai aurigam, et a patre Mercurio astris illatum. Cuius capud non multum distat ab Helice, genua apponuntur geminis, pedes iuxta tauri cornua. Habet autem stellas in capite I, in singulis humeris singulas, sed ea est clarior, quae sinistro humero est et appellatur capra. In singulis genibus singulas, in dextra [p. 135 Breysig] manu unam, in sinistra II. Hi vocantur haedi ἡνιόχου. Sunt omnes VIII.

Aurigae pedibus]

Porro taurum inter astra quidam putant positum propter Iovem, quod in bovem sit fabulose conversus. Nigidius hunc Iovem a Neptuno fratre per gratiam dicit abduxisse, qui figuram tauri, sensum humanum haberet. Quem Iovis Sidonem misit, ut Europam, Agenoris filiam, ad se portaret. Is per pelagus Sidoniam venit ibique Europam inter aequales suas luedentem in templo Aesculapii cospexit eamque repentino arreptu in dorso collocatam suo devexit ad Iovem in insulam Cretam. Ob hanc igitur causam Iuppiter sideribus taurum dignatus est †inmortali memoria sublevari Eratosthenes [p. 136 Breysig] dicit bovem esse, quae fuit Pasiphae. Cuius priores partes parent, reliquum corpus non apparet propter femineum sexum. Spectat autem orientem, ob id ab Iove honoratus. In signo autem tauri frons et facies Hyades vocantur, quas Pherecydes Athenaeus nutrices Liberi dicit, quae Dodonides nymphae vocantur. Quae cum a Lycurgo captivitatem timentes fugerent Thebas, subito, ne a Iunone aliquid paterentur, Iovis caelo inlatas sideribus honoravit Hyadasque appellavit, quod nascente Libero eas invenerit. Temporis signum posuit, vel quod sint pluviales, ὕειν enim pluere est, quia earum ortus imbres concitat, vel quia in modum <Y> litterae positae sunt. Musaeus ita refert: Hya ex Atlante XII filias procreavit et filium †yonem. Quem dicunt ab apro vel leone occisum. Sorores omnes nimis dilexere, quae flentes eum abierunt. E quibus V stellis figuratas Hyadas appellarunt, septem autem Pliadas. Myrtilus autem V filias Cadmi [p. 137 Breysig] esse dicit. Habet stellas taurus in capite V, quae Hyades appellantur, id est in cornibus singulas, in fronte II, in naribus I. Haec sunt Hyades. In singulis genibus singulas, in ungula anteriori duas, in palearibus II, in collo I, in dorso III, e quibus novissima splendida est, in ventre splendidam I, in pectore I, in †paio I. Sunt omnes XVIII. Ab abscisione tauri usque ad id quod vocatur ῥάχις septem stellae sunt, quas Pliades dicunt. Quae non videntur simul, eo quod septima sit obscura.

Iasides etiam]

Cepheus in ordine quarto loco situs. Quem septentrionalis circulus occupat a pedibus usque ad pectus. Reliquus medius est inter arctici et aestivi tropici circulos. Fuit ergo, sicut Euripides dicit, Aethiopum rex, Andromedae pater, [p. 138 Breysig] qui filiam suam ad cetum dicitur apposuisse. Quam Perseus salvavit. Eiusque causa et ipse pater beneficio Minervae est astris inlatus. Habet Κηφεύς quidem stellas in capite splendidas duas, in singulis humeris singulas, in singulis manibus claras singulas [Κηφεύς], in singulis cubitis obscuras singulas, in zona tres obliquatas, in dextra coxa I, in sinistro genu II, supra pedes quattuor, in ultimo pede I. Fiunt omnes XVIIII.

Qua latus ad flexum]

Cassiepia †in terra, ut refert Sophocles, carminum vates, dicitur praeposuisse formam suam Nereidibus. Ob quod [p. 139 Breysig] ira Neptuni ceto transmisso vastabatur eorum terra. Expostulatamque Andromedam et ceto propositam. Ob quam rem longe habitus eorum diversus est. Ita est autem Cassiepia in sella ἀνακλίτῳ sedens. Habet in capite stellam claram I, in singulis humeris singulas claras, in dextra mamilla claram I, in dextra manu claram et magnam I, in sinistra manu claram I, in umbilico claram et magnam unam, in sinistro femore II, in eodem genu claram I, in unoquoque angolo sellae, in qua sedet, claras singulas. Sunt omnes XIIII.

Nec procul Andromede]

Andromeda filia fuit Cephei et Cassiepiae, quae adamata est a Cupidine, et datum est responsum, ut traderetur [p. 140 Breysig] cetui ad devorandum. Quae suspensa inter duos montes et exposita cetui cum omnibus ornamentis. A Perseo autem liberata est et ob id Perseo addicta beneficioque Minervae sideribus recepta est. Euripides namque dicit inter astra collocatam esse, ut labor Persei aeternus pareret manibusque eius expansis, quemadmodum cetui opposita est. Quae cum a Perseo esset liberata, neque patri neque matri voluit commorari, sed continuo cum Perseo est Argis profecta. Habet stellas in capite claram I, in singulis humeris singulas, in singulis cubitis singulas claras, in dextra manu claram I, in eodem brachio claras II, in zona III, sub zona quattuor, in singulis genibus claras singulas, in dextro pede II, in sinistro unam. Sunt omnes XX.

Andromedae capiti sonipes]

Equus praeterea dimidius est priore parte parens ad [p. 141 Breysig] umbilicum. Aratus dicit super †geniculatorem situm et in astris illatum, eo quod a celsitudine Heliconis montis percusso pede dextro aquam produxerit, quem liquorem Hippocrenem dicunt; quidam pro eo quod Iovis eo usus fuerit; nonnulli vero Pegasum putantes, qui ad astra post Bellorofontis interitum evolaverit. Euripides dicit Melanippen, Chironis filiam, esse. Namque [cum] ab Aeolo compressa gravida profugit ob pudorem Pelio monte. Et cum a patre comprehendi timeret advenienti, deorum misericordia conversa in equum miseratione patris et Dianae ad astra conscendit. Cuius posterioris corporis partes propter feminei sexus pudorem non apparent. Habet autem stellas in facie [p. 142 Breysig] claras II, in capite claram I, in singulis auribus singulas claras, in maxilla I, in ala proxima capiti unam claram, in humero alae dextrae <proximo> unam, in media ala unam, in extremis pennis unam, in armo I, in pectore I, in spina I, in umbilico claram I, in singulis genibus singulas, in singulis unguibus singulas. Sunt omnes XVIII.

Inde subest aries]

Arietem namque, ut Hesiodus et Pherecydes dicunt, inter astra collocatum propter Phrixum et Hellen, Athamantis et Nebulae filios. Qui cum novercam suam occidere vellent, insani a Libero dicuntur effecti. Qui dum in silva errarent, [p. 143 Breysig] mater eis arietem aurata pelle fertur adduxisse. Qui cum navigare vellent, in mare proiecti sunt, quod pelagus ab Helles nomine Hellespontus vocatur. Hellen namque aiunt a Neptuno salvatam. Et ex ea puerum Paeonem genuit. Phrixum autem sedentem <in> praefato ariete Colchos advectum ad Aeetam regem ibique arietem Marti inmolasse eique suam auream pellem concessisse, antequam inter astra processisset, quam draco custodivit. Genitum autem hunc arietem dicunt ex Neptuno et Theophane Busaltidis filia. Quam cum adamasset in insulam Crumissam transduxisse inque ovem convertisse. Cum qua in arietem mutatus concubuit, ex qua aries chrysomallus natus est. Nigidius hunc arietem dicit ducem et principem esse signorum zodiaci circuli, inmortali autem honore dignatum, quod, cum Liber [p. 144 Breysig] exercitum in Africam duceret et aquae inopiam pateretur, subito aries ex arena exisset et Liberum cum suo exercitu ad aquam perduxisset divinitus. Hoc facto Liber eum arietem Iovem Ammonem appellavit eique fanum magnificum fecit in eo loco, quo reperta est aqua, et abest ab Alexandria iter dierum IX. Locus arenosus et serpentium plenus est multitudine [et] qui ab harena Ammon est nominatus. Igitur propterea aries dux aquae inmortalis mutatus est et caeli sidera consecutus est. Convertit autem capud ad taurum, ipse autem signis adsignatur. Habet autem stellas in capite I, in naribus III, in collo II, in summitate de singulis pedibus anterioribus singulas, in dorso quattuor, in cauda I, in ventre III, in summitate de singulis pedibus posterioribus singulas. Sunt omnes XVIII.

Est etiam propiore]

Super capud quippe arietis non longe ab Andromedae pedibus adiacet signum, quod Graeci ob similitudinem deltae [p. 145 Breysig] litterae deltoton vocant, Latini autem ob proprietatem formae triangulum dicunt. Quod quidam ab Iove per Mercurium inter astra positum dicunt super capud arietis, pro eo quod obscurum esse dicitur. Quidam vero dicunt Aegypti esse effigiem stellis figuratam in tribus angulis, id est in trigone, et Nilum talem ambitum facere. Habet stellas tres, in singulis angulis singulas, e quibus una est clarior ceteris.

Inter lanigeri tergum]

Pisces hi sunt maioris piscis ἔκγονοι. Nigidius hos pisces dicit in Eufrate flumine fuisse et ibi ovum invenisse mirae magnitudinis. Et volventes ovum eiecerunt in terram. Atque ita columbam insedisse et post aliquot dies exclusisse deam Syriae, quae vocatur Venus maximeque misericors ad homines pertinebat, quae multa [quaeque ad utilitatem hominibus uterentur ea] dicitur invenisse. Quae quoniam Iovis saepius a Mercurio laudari nominarique audiret, quod esset in deos religiosa, in hominibus officiosa diligenter fuerit [p. 146 Breysig] rogata ab Iove, quid sibi optati tribui postularet, illa ait, pisces qui suam originem servassent, ut inmortali praemio afficerentur. Iuppiter in XII signis pisces siderum splendore decoravit, unde hodieque Syri neque hos pisces edunt et columbas deorum potestate decorant. Horum autem unus aquilonius est, alter australis, ex adverso caudis utrimque positis. Habent inter se alligamentum continens usque ad priores pedes arietis. Andromedae autem humerus dexter piscis est signum. Habet quidem aquilonius stellas XII, australis quindecim. Alligamentum autem, quo continentur, in partem borei habet stellas III, in partem notii tres, ad orientem III, ad occidentem III. Fiunt simul omnes XXXVIIII.

Tantus ubique micat]

[p. 147 Breysig] Perseus quidem ex Iove et Danae natus. Iuppiter autem in similitudinem aurei imbris se transformans delusit Danaen, Acrisii regis Argivorum filiam. Quam pater postquam a Iove vitiatam cognovit, inter arcam includens praecipitavit in mare. Quae delata ad Italiam inventa est a quodam piscatore et oblata regi, qui eam sibi fecit uxorem, una cum Perseo, quem enixa est in mari. Qui missus a Polydecte, rege insulae Seriphi, accepit a Mercurio talaria et a Vulcano arpen adamantinam. Per aera iter faciens ad Gorgones Forci filias venisse perhibetur, quae angues pro crinibus dicuntur habuisse, quos qui vidisset in lapidem verteretur. Gorgonas fertur tres sorores fuisse uno oculo, una pulcritudine inter se communicantes, quarum nomina [p. 148 Breysig] putantur prima Σθενώ, secunda Εἰρυάλη, tertia Μέδουσα. A quibusdam vero a Minerva missum dicitur et ei clipeum vitreum dedisse, per quem videre nec videri ab eis posset. Qui eum Gorgones dormientes invenisset, capud Medusae abscidit et Minervae tradidit, quod illa in suo pectore aptavit, ut in bello terribilior esset, Perseum autem inter sidera collocavit. Habet autem stellas in capite I, in singulis humeris claras singulas, in manu dextra claram I, in eiusdem cubito I, in manu sinistra I, in dextra parte lumborum claram I, in sinistro femore claram I, in singulis genibus singulas, in singulis tibiis singulas, in singulis pedibus singulas, in caput Gorgonis circumquaque tres, in arpen I. Fiunt omnes XVIII. Caput autem et arpe absque astris sunt et per caliginem vix videntur. [p. 149 Breysig]

Sidera communem]

Quas Graeci a pluralitate Pliades vocant, Latini ab eo, quod vere exoriantur; Vergilias vocant. Dicit autem Pherecydes Athenaeus VII sorores fuisse, Lycurgi filias ex Naxo insula et pro eo, quod Liberum educaverint, a Iove inter sidera sunt relatae. Harum nomina putantur Electra Alcyone Celaeno Merope Asterope Taygete Maia. Quarum septima, ut ait Aratus, vix intueri potest, quam quidam prae timore Orionis fugisse putant. Quidam a Sole persecutam arbitrantur vocatamque Electram, quae non sustinens videre casus pronepotum fugerit. Vnde et illam dissolutis crinibus propter luctum ire asserunt et propter comas quidam Cometen appellant. Nonnulli vero Meropen esse autumant, quae nupta [p. 150 Breysig] a quodam viro nominata sit Hippodamia. Musaeus autem refert filias Atlantis fuisse VII, ex quibus VI clarae sunt, una obscura. Cum diis concubuerunt: tres cum Iove. [Id est] ex Electra Dardanum <natum>, ex Maia Mercurium, ex Taygete Lacedaemona. Cum Neptuno duae: Alcyone, ex qua Hyrieus, Celaeno, ex qua Lycus. Cum Marte Asterope, ex qua Oenomaus. Merope cum Sisypho. Magnam apud homines dignitatem habent, quod omnibus horis significant.

Tempora laeva premit]

Lyram denique inter astra collocatam dicunt propter honorem Mercurii, qui eam condidit ex testudinis similitudine et de Apollinis boum cornibus intenditque cordis VII Atlantidum numero. Regrediente igitur Nilo ad suos meatus [p. 151 Breysig] inter cetera animalia relicta etiam testudo est, quae cum putrefacta fuisset et nervi eius extensi inter corium remansissent, percussa a Mercurio sonitum dedit, in cuius similitudinem Mercurius lyram fecit. Quam postea Apollini datam, alii Orpheo dicunt [claram], eo quod esset unius ex Musis, id est Calliopae, filius. Fecit autem cordas IX iuxta numerum Musarum. Tantae namque dicitur dulcedinis in modulando fuisse, ut arbores saxa bestias atque inferos commoverit. Ob coniugis Eurydices desiderium ad inferos descendisse putatur. Qui cum Apollinem maximum deorum honoraret, Liberum autem patrem, a quo fuerat glorificatus, minime glorificaret, sedens in Pangaeo monte expectans solis ortum, [p. 152 Breysig] unde surgeret, Liber indignatus misit Bacchas, ut Aeschylus scribit, quae eum membratim discerpserunt. Collectisque membris <Musae eum> sepelierunt in †Lesbiis montibus eiusque lyram Musaeo dederunt Iovemque rogaverunt, ut eius memoriam astris inferret. Habet autem stellas in utrisque pectinibus singulas, in cacumine cordarum singulas, in utrisque humeris singulas, in fundo I, in modulo I, in tympano claram atque candidam I. Sunt omnes VIIII.

Aut medii fulgoris]

Cygnum dicunt inter astra constitutum, eo quod Iuppiter in cygnum transfiguratus evolaverit in Ramnunta Atticae regionis. Ibique compressisse Nemesin, quae et Leda, ut refert †Crates, tragoediarum scriptor, eamque edidisse ovum, [p. 153 Breysig] unde nata sit Helena. Sed quoniam Iuppiter rursus in caelum in cygnum transfiguratus se receperat, ut fuit pennis tensus, simulacrum eius sideribus relictum. Habet stellas in capite claram unam, in dextra ala quinque, unam claram, quae est erga collum, in sinistra ala quinque, in pectore unam, in cauda unam, quae est amplissima. Sunt omnes XIII.

Oceano mersus]

Porro aquarius nomen accepisse dicitur, quod eius exortu imbres plurimi fiant. Quidam volunt Ganymedem eum esse, Troili et Callirrhoes filium. Qui cum in Ida monte venaretur, ob nimiam pulcritudinem a Iove adamatus et per aquilam raptus et inter astra collocatus. Dehinc aquarius dictus ut aquas funderet, a diis iudicatum. Quem Iovi [p. 154 Breysig] prius vina fudisse testatur. Nigidius hydrochoon sive aquarium existimat esse Deucalionem Thessalum, qui maximo cataclismo fertur relictus cum uxore Pyrrha in monte Aetna, qui est altissimus in Sicilia, et posteaquam se et uxorem suam in terra relictos sensit orbitatisque et vastitatis miseratus ab Iove precari coepit, ut aut et ipsi interirent aut hominum genus restituerent. Iuppiter respondit et per sortem indicavit, ut lapides, quos ante se reperissent, post se iactarent. Reversi itaque. Quosquos Deucalion misit, viri fiebant, quos Pyrrha, feminae. Quo facto rursus hominum genus esse natum. Ob quam rem λαός graece populus dicitur, quia lapis antiquitus graece λάας appellabatur. Ab antiquis quidem dicitur Aristaeum Apollinis filium fuisse, quem Apollo fertur ex Cyrena procreasse, quam compressit in monte Orpheo, qui Cyrenis est appellatus. Aristaeus dicitur omnibus modis artibusque doctus fuisse, quibus artibus ceteros homines ad bonas fruges utilitatemque perducebat. Isque cum caniculae signum pestiferum oriretur et statim praesentes fructus lacerarentur et interciderent homines diuturnis morbis aut pestilentia, res divinas fecit [factum est ut a diis impetrari possit] maxime Neptuno Iovi parenti aliis, tempestatibus et ventis, summa diligentia precans [faceret], [p. 155 Breysig] ne paterentur genus hominum affici indignis calamitatibus. <Factum est ut a diis impetrari possit>. Itaque venia data constitutum est a deis, ut post caniculae stellae exortus venti perflarent circiter dies XL eiusque pestilentiae vim absciderent. Quapropter a diis Aristaeus inter astra est collocatus. Habet autem stellas aquarius in capite obscuras II, in singulis humeris singulas amplas, in sinistro cubito claram I, in dextro cubito I, in singulis manibus singulas, in singulis mamillis singulas, subtus mamillas singulas, in dextro lumbo I, in singulis genibus singulas, in dextra tibia unam, in singulis pedibus singulas. Sunt omnes XVIII. Effusio autem aquae dextra laevaque fit ex stellis XXXI, in qua duae splendidae sunt, ceterae vero obscurae.

Capricornus sane similitudinem habet Aegipanos, sic autem est factus. Habet autem posteriorem partem piscis, priorem capricorni. Hunc honorem assecutus dicitur, quod cum Iove esset nutritus. Epimenides dicit, in Ida utrosque nutritos et ad Titanorum bellum cum Iove profectum. Victorque [p. 156 Breysig] Iuppiter astris eum intulisse <dicitur>, quod eius opera dii armati essent, item matrem eius capram. Et quod cochlon invenisset in mari, ideo piscis cauda esse notatum. Nigidius de capricorno sic refert: inmortali honore donatum, quo in tempore Typhon in monte Tauro speluncam haberet et Aegyptum incoleret. At Iovem consessum habuisse, quem ad modum dii possent obsistere, cum eis consilium Pan daret, si neque terras relinquere vellent neque Typhonis inmanitati resistere dii possent, ut consulte figuras inmutarent, in quam quis vellet seu bestiam seu volucrem seu piscem pecudemve. Pana se in capram transmutasse. Itaque inmortales figuris ignotis Typhonis ante oculos crebro versabantur. Vnde adhuc maxime multas bestias pro diis observant coluntque Aegyptii. Eo convenit Typhon, neminem deorum sibi videt adversari, vacuam terram cognovit dominantibus. [p. 157 Breysig] Arbitratus deos se veritos fuisse propter metum dominabatur et imperitus fortunae varietatis et periculi instantis magnitudinis. Nam post decem et octo dies, ut dicitur, consilium de eo repentino a diis factum, ut interficeretur. Ob id quoque usque hodie in Aegypto hos dies XVIII festos perpetuos <quot>annis instituerunt. In quibus diebus qui nascitur, amplius quam eos dies non vivit. Typhon autem fulmine interficitur ab Apolline [fulmine] in templo Aegypti Memphi, ubi mos fuit solio regio decorari reges, qui regna ineunt. Ibi enim sacris initiantur. Primum, [ὑδροχόος] ut dicitur, reges satis religiose tunicatum [αἰγόκερως] tauro, quem Apim appellant, iugum portant, quem deum maximum Aegypti existimant. Et eum per vicum unum <quemque> perducentes, †ut labore periti existimentur humanae necessitatis, ut et crudelius quae sub eis sunt abutantur, deducunturque a sacerdote Isidis in locum, qui nominatur adytos et iureiurando adiguntur, neque mensem neque diem intercalaturos se neque festum diem inmutaturos, sed CCCLXV dies peracturos, sicut institutum sit ab antiquis. Sed ut illo [p. 158 Breysig] revertamur unde digressi sumus, igitur dii posteaquam Typhonem poena affecerunt, quamquam consilio sine turba tumultuque interfecerunt, <Pana> sancta astrorum memoria decoraverunt et ei nomen Aegyptii Aegipana inposuerunt, quod cum ceteri dii se in bestias convertissent, Pan se in capram transfiguravit, oppidumque magnificum in Aegypto aedificaverunt, quod Panopolim nominaverunt. Habet autem stellas in singulis cornibus II, in naribus claram I, in capite II, sub collo I, in pectore II, in anteriori pede I, in summitate ipsius pedis I, in dorso VII, in ventre V, in caudae extremo claras II. Sunt omnes XXVI.

Belligeri Titan]

Porro sagittarius scorpione oriente ascendit, quo ascendente occidit Orion totus et Cepheus a vertice et humeris cum manibus. In cuius signi regione zodiacus circulus humillimus est propter equina crura. Quidam negant dicentes, nunquam centauros ullis sagittis usos fuisse, quidam autem dicunt, quod quadrupes esse non videatur, sed stans bipes [non] sagittetur. Hic autem homo equinis pedibus est et caudam [p. 159 Breysig] habet veluti satyri. Sositheus autem, tragoediarum scriptor, illum affirmat esse Crotum, Euschemus, Musarum nutricis, filium et inhabitasse Helicona, qui sagittis et venatu vitam exigeret. Et inter Musas saepius moratus plausu cantus earum distinguebat, id est ad pedem manibus plaudebat, †quem alii timerent. Hunc Musae beneficio Iovis astris intulere. Cuius artes, id est plausus et sagittae inter mortales mansere. Nigidius de Croto eadem dicit, sed non conversatum cum Musis, sed dum illae cantus chorosque celebrarent, hunc procul abditum repentino plausu ad pedem ferientem oblectare canentes. Ob hoc eum ab Iove inmortali memoria earum rogatu donatum, quod [et] esset nutricis earum filius, id est Oceani nepos. Habet autem stellas in capite II, in arcu II, in acumine sagittae II, in dextro cubito I, in eadem manu I, in ventre claram I, in spina II, sub cauda II, in anterioribus genibus singulas. Sunt omnes XV. Reliquae vero VII sub cruribus similes quidem sunt posteriobus, quae non ostenduntur, quod centaurus duplex sit. Iaculum autem est, quo dicunt omnes cygnos ab Apolline interfectos, [p. 160 Breysig] qui Iovis fulmina furati fuerant. Quod absconditum ferunt ad aquilonem et peracta ac potius sedata lite adsumptum et ad pedes sagittarii inter astra collocatum. Habet autem stellas tres, in summo I, in medio obscuram I, in pennis II. Vna splendidior alia.

Vnguibus innocuis]

Aquilam sane inter astra collocatam dicunt propter Ganymedem, Iovis ministrum, quem rapuit in caelum. Est enim ea et signum Iovis, quod, cum dii omnes volucres inter se dividerent, eam in portione sortitus sit Iovis. Propter quod altius cunctis volatilibus evolet et paene inter omnes principatum tenet, et quod sola avium solis radiis non terreatur, namque ita est spectans ad orientem pennis tensis. Aglaosthenes dicit, Iovem in aquilam transfiguratum [p. 161 Breysig] Naxiam regionem, ubi nutritus fuerit, petisse et regnum accepisse. Egressus vero de Naxo cum adversus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret, aquilam ei in auspicio apparuisse et fulmina ministrasse. Quam bono animo acceptam tutelae suae subiecisse. Habet autem stellas in capite claram I, in humeris singulis alarum singulas, in pectore obscuram I. Sunt omnes IIII. Sagitta autem, quam aquila tenet in pedibus, dicitur sagitta Apollinis fuisse, cum qua Cyclopes interfecit eos, qui Iovis fulmen fecerunt, quod eo telo Aesculapius, filius eius, a Iove esset interfectus. Quam sagittam astris illatam memoriam virtutis suae reliquisse. Habet autem stellas IIII, in summo I, in medio I, in pennis sagittae duas.

Sidera quae mundi]

Neptunus, ut Artemidorus refert, Amphitriten voluit in coniugium accipere. Quae cum ob verecundiae magnitudinem et virginitatis observantiam ad Atlantidem confugisset, Neptunus [p. 162 Breysig] post eam multos misit, qui eam peterent. Inter quos et delphinum misit, qui eam peteret. Qui cum circa insulas Atlantidis rimaretur, repperit eam nuntiavitque Neptuno, quam ille persuasionibus ad suam perduxit voluptatem delphinoque maximos honores in mari tribuit, quem et astris intulit et consecravit et in manu sua habere instituit. Habet autem stellas VIIII et ideo musicum signum dicitur [eo] quod in numero Musarum stellas habet: in ore I, in lophia duas, in pennulis ventris III, in dorso I, in cauda II. Sunt omnes VIIII. Delphinus autem non supercurrit multum capricorno.

Tale caput]

Orion, qui et iugula dicitur, ante tauri vestigia fulget. Hic dicitur Orion ab urina, id est ab inundatione aquarum. Tempore enim hiemis habet ortum, mare et terras aquis ac [p. 163 Breysig] tempestatibus turbat. Hunc Latini iugulam vocant, quod sit armatus ut gladius stellarum luce terribilis atque clarissimus. Qui si fulget, serenitatem portendit, si obscuratur, tempestatem innuit inminere. Hunc Hesiodus dicit Neptuni et Euryales filium, cui donum datum est a Neptuno, ut supra fluctus ambularet velud supra terram. Qui cum Chium venisset, Meropen, Oenopionis filiam, compressit. Quem Oenopion ob iniuriam excaecavit et e finibus suis expulit. Ipse cum Lemnum venisset, Vulcani auxilio usus. Dedit ei †caballum qui eum ferret. Qui cum ad ortus Solis venisset, a [p. 164 Breysig] Sole dicuntur ei lumina restituta. Versus ad Oenopionem. Qui, cum a civibus absconderetur Oenopion desperata eius inventione Creta est profectus. Ibi cum inmodico venaretur et ab Diana corriperetur, ait se nullam feram in terris relicturum. Tellus indignata scorpionem extulit inmani magnitudine, qui poenas magniloquentiae eius exigeret. Iovis autem Orionem ob virtutem astris intulit. Idem rogatu Dianae scorpionem caelo inter astra duodecim collocavit. Quorum contra magnitudinem stellae quoque eorum amplissimae sunt. Aristomachus autem dicit †Caubrisa quendam Thebis voto petisse, ut filium haberet. Ad quem Iovis et Mercurius et Neptunus in hospitio devenerunt. Qui eis hostiam inmolavit, ut filius nasceretur. Cuius [bovis] pelle detracta dii in eam urinam fecere iussuque Mercurii terra obruta est, unde puer supra dictus sit natus, quem Oriona appellaverunt et [p. 165 Breysig] astris intulerunt. Quidam autem dicunt esse Arionem Methymnaeum. Et cum esset arte citharae potens, rex Corinthorum, †Pyrantus nomine, eum dilexit. Qui cum a rege petiisset, ut civitates arte sua illustraret, et magnum patrimonium acquisisset, consenserunt famuli cum nautis, ut eum interficerent. Quem cum vellent interficere, petit ab eis, ut ante decantaret. Cum autem citharae sonus cum voce eius audiretur, delphini circa navem venerunt. Ille super unum ex his se praecipitavit, qui eum sublatum Corintho ad regem Pyrantum detulit. Delphinus subductis per aestum aquis exanimatus est. Qui cum casus suos Pyranto narrasset, iussit rex delphinum sepeliri et ei monumentum fieri. Post aliquantum temporis navis, qua Arion vectus fuerat, Corinthum delata est. Quos cum adduci ad se imperasset rex et de Arione inquireret, dixerunt eum obisse. Quibus ille, ‘crastino, inquid, die ad delphini monumentum iurabitis’ eosque custodiri mandavit. Atque Arionem ita ornatum, quomodo se praecipitaverat, in monumento delphini delitescere. Cum autem adducti [et] per delphini monumentum iurarent Arionem [p. 166 Breysig] abisse, Arion de monumento prodiit. Quem illi videntes obmutuerunt ibique regis imperio cruci affixi sunt. Dehinc Iovis miseratione dicitur [quod] Arion cum delphino inter sidera positus [sit]. Nigidius autem refert †quodam tempore memorat is Iovem cum ceteris diis apud Niseum, regem Bisthoniorum, hospitio dapsili copiosoque affectu praeditos hilaritate constitisse et in corio tauri, qui tunc eis inmolatus fuerat, minxisse eoque loco [in] corium terra obrutum, ex quo natus sit Orion. Quo ex facto adolescens digna deorum forma atque egregia virtute incitatus inmortali memoria obtemperabat, quibus ortus dicebatur. Nam cum in monte †celecinio venaretur, irridens Dianam contemnebat eius opera, quae in monte constituebat. Itaque Dianam misisse scorpionem, qui Orionem vita privaret. Orion vita privatus sideribus constituitur. Habet autem stellas in capite claras III, e quibus media est splendidior ceteris, in singulis humeris singulas claras, in dextro cubito obscuram I, in eadem manu I et in zona III, in gladio quem tenet in manu III, in singulis genibus singulas, in singulis pedibus singulas. Sunt stellae decem et septem, decem ex his obscuriores. Balteus eius et gladius aeternae esse existimantur.

Cum tetigit solis]

Sirius stella est in medio centro caeli, ad quam cum [p. 167 Breysig] sol ascenderit, duplicatur calor ipsius et languore afficiuntur corpora humana. Sirium illam vocatam putant propter flammae candorem, Latini autem illam caniculam vocant, unde et dies caniculares dicuntur, quia, sol quamdiu in ipsa est, pestifera est. Sed pro qualitate adiacentium commutatur, nam aut vincitur aut morbosis utitur viribus. Hinc est, quod, cum certo tempore oritur, non semper est noxia. Quidam vero dicunt eam canem fuisse. Quem Europae cum dracone custodem datum. Quae postea Minos utraque accepit. Eadem postea ob medicinae causam Procridi in munere datam, quae postea Cephalus utraque possederit, vir Procridis. [p. 168 Breysig] Quem cum Thebas adduxisset ad vulpem, quae Thebanorum agros infestabat – huic enim cani fuit fatum, ne ab ullo posset interfici, item fuit et vulpi – Iuppiter [autem] vulpem in lapidem convertit, canem vero in astris intulit. Amphianus, tragoediarum scriptor, refert, quod, cum subito hominibus segetes delinquerent, illico missus est legatus canis ad Oporam. Cum vidit eo tempore tempestivam esse, adamavit. Qui cum flagraret amore nec posset frui, magis asperius urebatur. At homines calamitate accepta deos adiutores invocare coeperunt. Tunc Aquilo misit filios suos adolescentes, qui Oporam cani traderent, et ipse flatu suo canis ardorem sedavit. Qui flatus etesiae dicuntur. Amoris autem memoria remansit. Sunt qui aliter memorent. Icarus a Libero hospitio receptus est, qui ei in munere utrem vino plenum contribuit iussitque, ut in reliquas terras propagaret. Icarus dehinc Athenaeus, cum in terram Atticam ad pastores devenisset, eis genus hoc suavitatis ostendit. Pastores, cum inmoderatius biberent, ebrii facti conciderunt. Qui arbitrantes Icarum sibi malum medicamentum dedisse, eum fustibus interfecerunt. Icarum autem occisum canis, qui cum eo fuerat, Maera nomine, ululans Erigonae eius [p. 169 Breysig] filiae monstravit, ubi pater insepultus iaceret. Quae cum venisset, eius corpus sepelivit ipsaque se in Hymetto monte contulit ibique sibi laqueo mortem ascivit. Tunc dicitur Liber a Iove petisse, ut Erigonem et Icarum astris inferret. Iovis autem audita eius petitione Erigonen signum virginis nominavit, Icarum autem patrem eius Arcturum [nominavit]. Quae cum exoritur spurcissimas tempestates mari terraeque efficit. Cumque Athenas pestilentia opprimeret, ex oraculo eis responsum est, cessaturam pestilentiam, si per annos singulos de frugibus et vindemia Icaro et Erigonae primum delibaretur. Quod factum est ab Atheniensibus. Dies festos institutos aeorasque constituerunt, ideo quia illam pendentem conspexerunt, quod est apud Graecos φέρεθαι. Εx quo factum est, ut soli oscillo iactarentur homines. Canis autem Icari, qui ululans ante pedem pendentis virginis mortuus est, astrum cyon nominatur, quam nos canis stellam dicimus. Qui ob eandem causam, quando exoritur, summam pestilentiam mortalibus facit. Habet autem stellas in capite I, quae Isis dicitur, claram, in lingua unam, quam Sirium vel canem vocant, magna quidem est et splendida, in collo II, in singulis humeris singulas obscuras, in pectore II, in anteriori pede sinistro III, in dextro I claram, in extremo supra dorsum III, in ventre II, in sinistro femore I, in posteriori pede sinistro I, in summitate caudae I. Fiunt insimul XX. Situm [p. 170 Breysig] signum inter hiemalem tropicum et arcticon subterraneum, qui australis vocatur.

Sic utrumque oritur]

Sub pedibus namque anticanis sub Orione lepus constitutus est. Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam cum, ut opportebat eum venatorem finxissent, voluerunt etiam <hoc> significare aliqua de causa. Itaque leporem ei ad pedes fugientem finxerunt. Quidam negant, tam nobilem tamque magnum venatorem, de quo ante in scorpionis signo diximus et postea in ipsius figura dicemus, oportere leporem venari. Callimachus quoque accusatur, quod cum Dianae scriberet laudes, [dicit] eum leporino sanguine gaudere et eos venari dixerit. Nonnulli a Mercurio inter astra collocatum dicunt propter nimiam velocitatem, sive quod inter quadrupedes solus plus pariat et quosdam foetus pariat, quosdam vero in ventre [habeat], sicut Aristoteles philosophus [p. 171 Breysig] ait [qui] de animalium ratione, retineat. Antiquitus autem, ita dicebatur, in insula Lero nullum leporem fuisse. Sed ex eorum civitate adolescens quidam studio generis ab exteris [terris] finibus leporem feminam praegnantem adduxit et ad eius partum diligentissime, quae opus essent, administravit. Itaque cum peperisset, [et] complures eius civitatis ad <idem> incidisse et partem pretio partem beneficio mercatos esse. Omnes lepores alere coeperunt. Et non longo intervallo tantam multitudinem leporum procreatam, ut insula ab eis occupata videretur. Quibus cum nil daretur ad manducandum, impetu facto omnia comederunt. Quo facto insulam calamitas afflixit. Itaque postea leporis figuram in astris constituisse, ut homines meminissent nil <esse tam> his exoptandum in vita, <quin> si insolenter utantur <ex eo> plus doloris, quam laetitiae capere posterius cogantur. Habet stellas in singulis auribus singulas, in pectore duas, in dorso nitidam unam, in posterioribus pedibus singulas. Sunt omnes septem.

Vt cum decurrens]

[p. 171 Breysig] Post canis igitur magni caudam secundum stellarum ordinem navis constituta est, quam quidam benificio Minervae inter astra collocatam dicunt, quaeque prima navis ab ea fabricata dicitur et mare, quod antea invium fuerat, hominibus pervium vocali ingenio fecisse. Quam non totam in caelo figuravit, sed a gubernaculis usque ad malum. Nonnulli dicunt, quod Danaus Beli filius ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuit, frater autem eius Aegyptus totidem filios. Danaum autem et filias eius interficere voluit, ut regnum paternum solus obtineret. Eas filiis suis uxores a fratre poposcit. Danaus vero cognita malitia Minervam poposcit adiutricem. Tunc primum dicitur Minerva navim fecisse, quae Argos appellata sit, cum qua Danaus ex Africa Argos profugit. Aegyptus filios suos ad persequendum fratrem misit, qui, postquam Argos venerunt, inpugnare patruum coeperunt. Danaus, ut vidit se eis obsistere non [p. 173 Breysig] posse, dedit eis filias suas, quae patris iussu una nocte viros suos interfecerunt. Sola Hypermestra Lynceum servavit. Ob id fanum illis factum est. Ceterae vero dicuntur apud inferos in dolio pertuso aquam ingerere. Navis autem habet stellas in puppe quatuor, in catastroma quattuor, in malo summo III, in singulis temonibus V, sub carina V. Sunt omnes XXVI.

Diverso posita]

Porro sub ariete et piscibus super fluvium cetus in caeli regione collocatus est. Dicitur a Neptuno missus ad Cepheum propter invidiam Nereidis, qua contra Cassiepiam et Andromedam exardescebat propter nimiam pulcritudinem. Et huic cetui Andromeda proposita erat, quem Perseus interfecit. Et a Iove astris illatus, ut memoria actus maneret. Habet autem stellas in caudae extremum claras duas, a cauda usque ad gibbum eius sex. Sub ventre sex. Fiunt omnes XIIII. [p. 174 Breysig]

Planxere ignotis]

Fluvius, ut superius diximus, subter cetum collocatus in caeli regione cernitur, ad quem sinister Orionis pes extenditur. Ab Arato vel Pherecyde Eridanus, qui et Padus, esse putatur. Ideo inter astra collocatum ferunt, quod a meridianis partibus cursum dirigere ad mare cernitur. Hesiodus autem dicit inter astra collocatum propter Phaethonta, Solis et Clymenes filium, qui clam dicitur currum patris ascendisse cumque a terra altius levaretur, prae timore in Eridanum fluvium, qui et Padus, cecidisse, eumque percussum fulmine a Iove. Omnia ardere coepisse causaque extinguendi universos amnes inmissos esse omneque mortalium genus interisse praeter Pyrram et Deucalionem. Sorores quoque Phaethontis flentes in arbores populos versae fuisse, [p. 175 Breysig] lacrimae quoque earum in electrum duratae dicuntur, Beliadesque appellatae. Ipsae autem nomina habuisse Merope Belie Aegle Lampetie Phoebe Aetherie Dioxippe. Cygnus quoque, rex Liguriae, Phaethonti propinquus, dum defleret, et ille in cygnum conversus. Is quoque moriens flebile canit. A quibusdam vero Nilus, qui et Geon, existimatur. Ideo inter sidera collocatum, quod et ille a meridianis partibus cursum dirigat. Est autem sidus multarum stellarum luce exornatum et subiacet ei stella, quae vocatur Canopus seu Ptolomaeon splendens tangitque temonem navis. Apparet enim humillima, eo quod circa terram esse existimatur et nullum sidus inferius paret, ob quod terrestris vocatur. Habet [p. 176 Breysig] autem stellas in primo flexu quattuor, in secundo III, in tertio III usque ad novissimam VII, quas dicunt in ore Nili fluvii esse. Sunt omnes XVIII.

Sunt aliae stellae]

Piscis ergo magnus, cuius nepotes dicuntur pisces, qui in zodiaco circulo constituti sunt. Dicitur inter astra collocatus, eo quod decidens in †boecinice stagno quodam †facetis filia Veneris [et] in piscem sit transfigurata, quam Syri deam nominarunt. Quidam autem dicunt, quod de stagno filiam Veneris salvaverit, unde usque hodie Syri pisces argenteos in templo sacraverunt. Est autem signum in parte australi, quod piscibus orientibus oritur. Quem dicunt aquarii urnae effusionem bibere. Habet quidem stellas duodecim, e quibus una fertur esse subter pedes aquarii et tres in branchiis eius. Ipsae autem clariores esse ceteris noscuntur, [inter haec sunt astra sive signa, quae planetae appellantur.] [p. 177 Breysig]

Oceanum occasu tangit]

Sacrarium namque est signum navigantibus percontrarium, quod sequitur scorpionis caudam. Quod quidam inter astra collocatum dicunt, quod in eo dii primum mutuo coniurationem fecerunt, cum Iovis contra Saturnum fecit. †quod memoriae non solum astris illatum, sed etiam hominibus hoc habere instituerunt, quod et in agonibus et in ludis quinquennalibus coronae habentur ut foederis testem adhiberent. Itemque vates per quos per ignem futura responderent et his ymposis domibus consecraverunt et idem Iuppiter igneum sibi velamen, ne eius fulminum potentia deprehenderetur, adhibuit. Habet antem stellas quattuor. Duae in superficie, in qua prunae fuisse dicuntur, et duae in base eius. [p. 178 Breysig]

Inde per ingentis]

Centaurus dicitur Saturni et Philyrae filius, quia Saturnus, cum Iovem filium quaereret, in Thracia cum Philyra, Oceani filia, in equum versus dicitur concubuisse et ex ea Chironem Centaurum natum, artis medicinae inventorem, ipsamque in arborem philyram, hoc est tiliam, esse versam. Et habitasse Chironem Pelium montem inter homines aequissimum, a quo Aesculapius medicinam, Achilles citharam, †in astrologiam, Hercules litteras didicissent. Cuius hospitio Hercules usus, sicut Antisthenes dicit, e pharetra sagitta lapsa dicitur pedem eius vulnerasse. Acceptoque vulnere animam exhalasse et ab Iove astris inlatus. Est autem signum ad aspectum sacrarii, unde et eodem sacrario sacrare [p. 179 Breysig] videtur. Habet stellas in capite obscuras tres, in singulis humeris singulas claras, in dextero cubito unam, in eadem manu unam, in medio pectore unam, in spina duas, in ventre splendidas duas, in dextro lumbo claram unam, in cauda tres, in singulis genibus retrorsis duas, in utroque armo unam, in utrisque pedibus anterioribus singulas. Fiunt XXIIII. A quibusdam arbitratur tenere in sinistra manu arma et leporem, in dextra vero bestiolam, quae therion appellatur, et βύρσαν id est utrem vini aceti, ex quo libaret diis in sacrario. Habet autem stellas bestiola in capite I, in spina claram I, in cauda II, in summo pede posteriori I claram, in anteriori pede claram unam. †thyrsum autem habet III. Fiunt omnes simul XXXIII.

Huic primos tortus]

Ydra, super cuius caudam corvum sedere dicunt et in medio urnam asserunt, est signum in parte australi, capud [p. 180 Breysig] videlicet deflexum habens ad cancrum. Cuius sinuosi corporis medietas est convexa sub leone. Cauda vero extenditur ad Centaurum, super quam sedet corvus. Qui corvus ideo inter astra collocatus dicitur, eo quod fuerit in tutela Apollinis et ab eo missus ad fontem quendam, quod fuit castum antequam vinum ostenderetur, ut diis ad libandum aquam deferret. Qui cum vidisset arbores grossos ficus habentes volans, consedit in eis, donec maturae fierent, et aquam deferre distulit. Post paucos autem dies peracto sacrificio et ille ficus comedit. Cum sensisset se diis peccasse, denuo ad fontem, ut aquam hauriret, rediit et ab ydra exterritus vas vacuum reportavit, dicens excidisse aquam, quae [p. 181 Breysig] fuerit in fonte. Re cognita ab Apolline sibi corvum peccasse, inhibitum ei ab Apolline fuit, ut aquam eo tempore ad paucum tempus non bibat – ut Aristoteles dicit in eo libro, qui de bestiis scribitur, item Isidorus in naturalibus id est physicis memoriae tradidit – ut ipse peccatis poenas daret. Quem postea astris intulit. Cratera autem medio posuit angue, caudam autem anguis corvum rostro appetentem neque posse iuxta accedere, ut bibat. Habet anguis stellas in capite III claras, in prima flexura VI, unam obscuram ex eis ad ultimum, in secunda flexura III, in tertia quattuor, <in quarta duas>, in quinta usque ad caudam octo claras. Fiunt XXVI. Paululum sub prima flexura crater situs est, inclinatus ad genua virginis. Habet stellas in labris obscuras II, per singula latera tres, in fundo duas. Fiunt X. Corvus autem, qui est ad ultimam eius caudam spectans occasum, habet stellas in capite claram unam, in ala duas, in cauda duas, in pedibus singulas ab unguibus. Fiunt VII. Omnes insimul fiunt XLIII.

Sub geminis Procyon]

Antecanis, quem graece procyona, eo quod ante maiorem [p. 182 Breysig] canem exoriri videatur, appellant, est signum in lacteo circulo defixum pertingens aequinoctialem circulum, tendens ad occasum sub geminis. Oritur enim cum leone, occidit exorto capricorno. Dicitur enim inter astra collocatum, eo quod canis fuerit Orionis et ad capiendum lepores sive in omni studio venandi exercitatus extiterit. Habet stellas in collo splendidam unam, in pectore claram unam, in humeris claram unam. Fiunt tres. Vna splendidior ceteris.

Post has sunt stellae ob signorum circulum, quem sol perambulat in XII mensibus, quod et ipsa XII sint.

Quinque aliae stellae]

Cum sole et luna septem astra numerantur, quae non sunt fixa in caelo, ut cetera sidera, sed in aere feruntur quae graece planetae, latine autem errantia sidera nuncupantur, non quod ipsa errent, quae cursus suos secundum divini imperii dispensationem peragunt, sed quod nos errare [p. 183 Breysig] in sui motus investigatione faciunt, cum interdum in austrum, interdum in septentrionem, plerumque contra mundum, nonnumquam cum mundo feruntur. Sed ex his duorum maximorum siderum rationibus ad tempus dilatis ceterorum quinque cursus et nomina et ordines explicemus.

Summum igitur planetarum Saturni sidus est, quod graece Phaenon, id est apparens igneus, dicitur, colore candidum, natura gelidum. Ideo tricenis mensibus singulis signis recurrit, per triginta annos signiferum pertransit. Frigida et sterilis, infecunda terris, nascentibus non salutaris, facit adversa diuturna nec subita. Quam quidam philosophorum dicunt ingressam nil nocere, retrogradam esse periculosam et inde dicunt, habere Saturnum falcem in tutela, quia falce protenta nil valet, retro vero acta quicquid ei occurrerit secat.

Iovis stella, quae graece Phaethon, id est †veniens, dicitur, in singulis signis anno manet, signifero duodecim annis evadit, salutaris et temperata et universis euntibus prospera.

Martis stella, quae graece Pyrois, id est igneus, non eodem spatio signis singulis haeret. Signiferum novem fere annis pervagatur. Ignea intemperata et in adversis et in mortalibus subita vel ferit repentinis morbis vel ferro punit.

Venus stella, quae graece Phosphoron dicitur, id est lucem ferens vel †sedis lucis. Cum solem praecedit, lucifer, cum vero sequitur, vesper appellatur et cum lucifer est, [p. 184 Breysig] colorem habet candentem, cum vesper fulgentem. Trecentis quadraginta octo diebus signiferum discurrens, a sole numquam absistens longius partibus quadraginta sex. Genitalis et roscida et prospera et salutaris.

Proximum illi Mercurii sidus, quod graece Stilbon, id est splendidus, dicitur. Colore radiat ei similis Venus. Genitalis roscida et prospera et salutaris, cuius apsides ultima in capricorno est, novem diebus ociore ambitu signiferum percurrens, modo ante solis exortus modo post occasus, numquam ab eo† remotior.

Igitur viginti duabus partibus morantur in coitu solis et non comparent caelo. Saturni sidus et Martis cum plurimum diebus centum septuaginta, Iovis triginta sex aut cum minimum denis detractis diebus, Veneris centum sexaginta octo aut cum minimum quinquaginta duo, Mercurii tredecim aut cum plurimum decem et octo. Occultantur vero meantes cum sole partibus non numquam amplius undenis, interdum et a septenis partibus erumpunt.

Multum tamen refert, cuius quaeque stella domus, alienae an ipsius sit. Domus solis leo, lunae cancer, Mercurii virgo et gemini, Veneris libra et taurus, Martis scorpio et aries, Iovis sagittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius. Nocturnis originibus favent luna Mars Venus, plus die possunt sol Saturnus Iuppiter, Mercurius varie et quomodo consentit aut visus est.

[p. 185 Breysig] Iam vero quia eorum ordinem sive cursus sub brevitate perstrinximus, restat ut quod de his gentiles senserint explicemus. Saturni namque sidus, a quo se tarditatem accipere opinabantur, Phaethontem Solis et Clymenes filium esse dixerunt et quia paternos cursus affectans sibi atque mundo concremationis detrimenta conflixerit <et> a Iove fulmine percussus in Eridanum deciderit fluvium – sic Hesiodus refert – et a Sole patre inter sidera collocatus. Iovis stellam, a qua se accipere temperantiam autumabant, Heraclides Ponticus refert quendam hominem fuisse conditum a Prometheo cuntis forma praestantiorem. Quem <cum> occulisset et Cupido Iovi indicasset, a Iove Mercurius missus dicitur, qui eum tamquam ad inmortalitatem vocaret. Qui non ante annuit quam a Iove potione accepta, dum eum proprio nomine honoraret. Caelo receptus et Iovis stella est honoratus. Martis autem stella, quam quidam Herculis esse dixerunt, Veneris sequax a nonnullis fuisse putatur. Nam cum Vulcanus Venerem duxisset uxorem et propter eius observantiam Marti copia non fieret nihilque assequi videretur a Venere, coitum inpetravit. Et quia vehementer amor eum incenderit, Pyrois est appellata, a qua etiam se fervorem accipere dicebant. Veneris vero stellam, quam non nulli Iunonis esse [p. 186 Breysig] oppinabantur, dicunt fuisse Hesperum Aurorae et Cephali filium et ob pulcritudinem cum Venere certasse in coitu. Et idcirco Phosphorus et Hesperus vocatur. Ab hac enim se voluptatem habere credebant. Porro Mercurii stellam, a qua se linguam et sapientiam percipere arbitrantur, idcirco Mercurio datam existimabant, quoniam primus menses instituerit et ordinem caeli et cursus siderum et stellarum et horarum. Et Stilbo vocatur hac ex causa†. Non nulli vero sidera a Venere condita et Mercurio demonstrata esse credebant. Qui tanta celeritate inter omnibus planetis habere dicitur, ut novem diebus suos permeet circulos, quod Saturnus triginta annis et Iuppiter duodecim possint, unde etiam Lucanus ait

motuque celer Cyllenius haeret.

Plinius namque Secundus dicit stellas cometas fieri ex quinque planetis, unde interdum bona, interdum pessima significant. Nam si de Venere aut Iove fiant, optima pronuntiant, si de Marte aut Saturno, deteriora. Nam Mercurialis talis est semper, qualis ille, cui cohaeret. Hinc et minister deorum fingitur. Duo genera eorum lampades vocant, planetas faces, planetas bolidas. Faces autem vestigia longa facit priore ardente parte et signat regni mutationem, bolis vero perpetua ardens longiorem limitem facit et signat pestilentiam.

Annosasque vias]

Lacteus circulus, qui graece galaxeas dicitur, eo quod [p. 187 Breysig] lactis colorem habeat et albis nubibus denotetur, est per medium caeli verticem a septentrione consurgens in austrum devexus. Veterum varia est oppinio. Quidam enim dicunt, quod Iovis natum Herculem Iunoni dormienti supposuit, ut sugeret lac divinum et proficeret ei in virtutem. Quod cum Iuno evigilans deprehendisset, non esse suum, subtraxit mammam et lac respersum est per caelum. Quidam vero dicunt, per Saturnum factum cum Opis lapidem pro Iove attulit ei dicens, hoc esse quod peperisset. Quia ob naturam Saturnus non crederet, eam peperisse, mammillis elatis expressisse et ostendisse lac iratam. Effusum est et circuli albi species facta est. Quidam autem verius dicunt, quod ibi iunguntur duo caeli hemisphaeria, nonnulli vero stellas dicunt esse minutissimas, quae pro sui parvitate non possunt discerni. Alii econtra dicunt, idcirco candidiorem fieri, eo quod solis cursum per eum fieri arbitrentur. Quae oppinatio [in eo] falsa esse convincitur, quoniam non in eo solis cursus <est> nisi in ea parte, qua a signifero contingitur. Qui videlicet dum sint utrique oblique et alternatim invicem sibi paene ex adverso conveniant, in aestivo circulo in geminis, in hiemali in sagittario tamen se contingant.

Aurigae plantamque]

Zodiacus vel signifer est circulus duodecim signis constans, id est ariete tauro geminis cancro leone virgine libra scorpione sagittario capricorno aquario piscibus. Libram autem Caldaei dicunt non esse principaliter signum, sed partem esse scorpionis. Aegyptii vero, qui hac scientia ceteris gentibus eminent, eam principaliter pro signo accipiunt. Est [p. 188 Breysig] ergo zodiacus circulus obliquus sicut et lacteus secundum Aristotelem, quamvis physici contra dicant utrosque directos. Cuius obliquitas id est zodiaci circuli solis cursum modo ad hiemalem circulum vergit, modo ad aestivum attollit, modo ad aequinoctialem bis in anno id est euntem <et redeuntem> admittit. Vnde fit ut, cum hiemalis devexus fuerit, maiora sunt spatia noctis quam diei et terra eo a se longius discurrente hiemis rigores sustineat et, cum se ad aestivum extulerit, maiora sint spatia diei quam noctis et terra eo supera se propius cursum faciente calefacta semina quoque concepta matura reddere cogatur et cum se aequinoctiali dederit aequalia sint spatia dierum ac noctium et terra vernales sive autumpnales temperies aut eo a brumali veniente ad aestivum redeunte suscipiat. Quae omnia, ut supra fati sumus, eiusdem signiferi obliquitas facit. Qui si recta linea ab oriente in occidentem discurreret, ut physici dicunt, semper aequales dies et noctes existerent et nulla temporum varietas mundum ornaret. Igitur per eundem signiferum septem stellarum errantium circuli feruntur id est Saturnus Iovis Mars Sol Venus Mercurius luna.

Sopito vigile incesto]

Dubium enim non est triginta quinque signis omne splendescere caelum, nisi forte velit quis eorum gestamina sociare ut capram, quae eniocho superposita, aut haedos, qui eius humero sustinentur, vel serpentem, quem ophiucus [p. 189 Breysig] tenet, aut pantheram, quam centaurus gestat. Quae sidera velud partes habendae sunt potiorum. Haec igitur quinque et triginta signa circuli interiacentis ambitu discernuntur, nam alia sunt aquilonia, alia austrina. Regione vero zodiaci quae septentriones versus depicta sunt, aquilonia perhibentur, interius autem numerantur austrina. Aquilonis igitur habent partem utraque septentrio, draco, qui inter utramque flexuosus illabitur, arcturus, quem alii booten appellant, corona Ariadnes nixusque, quem alii engonasin dicunt, lyra, cygnus, Cepheus, Cassiepia, Perseus, deltoton, eniochus, Andromeda, Pegasus, ophiuchus, delphinus, aquila, sagitta. Austrina autem haec sunt: hydrus, crater, corvus, procyon, Orion, canicula, lepus, Eridanus, qui ab Orionis pede defluit, cetus, Centaurus, navis Argo, piscis austrinus, caelulum, ara id est sacrarium. Nam et aquam, quae ex cratere aquarii defluit, melius partem signi credimus et stellam, quam quidam Canopon, quidam Ptolomeon appellant, quae superioribus inconspicua in confinio Alexandriae incipit apparere, ut partem Eridani fluminis aestimabo. Haec discernit zodiacus circulus, qui quidem aequales duodecim signorum integrat portiones, sed undecim habet signa. Scorpius enim tam suum spatium corpore quam chelis occupat librae, cuius superiorem partem pedes virginis occuparunt, maiorem vero partem scorpii; denique chelas, quam libram <dicimus>, quidam dixere Grai. Horum ergo signorum duodecim nomina, quod vulgo nota sunt, praetermitto.

[p. 190 Breysig] Intelligo ordinis hoc fuisse, ut quo circulo spatiove quae signa sint demonstrarem. Sed et magnam partem astructionis exquirit contra propositum brevitatis et mediatenus tertiave parte quaedam signa defixa circulis diversis sua membra discrepant, hanc obscuram caliginem derelinquo. Quippe ut cetera transeamus [Cephei] manus interior id est sinistra arcturi intra septentrionalem circulum ponitur reliquumque corpus parti alteri deputatur. Cephei corpus mediatenus torace partito†septentrionali cetero tanto diversis circulis distributo. Nixus vero sinistro pede septentrionalis draconis verticem calcans capite solstitialem circulum ascendit, unum brachium lyrae, alterum dans coronae. Et alia huius modi non minus insuavia quam morosa.

Illud potius attendendum, quibus surgentibus signis quae ortum faciant occidantque. Nam oriente cancro occidunt corona Ariadnes et austrini piscis pars dimidia, ophiuchus a pedibus usque ad humeros et serpens, quem detinet, praeter fauces capudque totum bootis usque ad medietatem; oriuntur vero Orion totus Eridanique principium et in lingua caniculae lucida stella. Cum autem leo oritur, coronae reliqua conteguntur austrinusque piscis et ophiuchi serpentis bootisque partes itemque aquila nixique pars dextra; oriuntur vero hydri capud lepus et procyon caniculaeque pars prima. Oriente autem virgine occidunt lyra, delphinus et sagitta cygnique pars potior Eridanique pars ultima et capud cervixque Pegasi, oriuntur autem ydri pars prior usque ad crateram caniculaque tota et navis Argonis puppis. Libra [p. 191 Breysig] surgente occidunt Pegasi et cygni reliquae portiones Andromedaeque caput Cepheique humeri, cetus et flexus fluminis Eridani; oriuntur coronae medietas, nixi dexter pes et bootes et hydri reliquum praeter ultimam caudam centaurique pes, qui in equi speciem figuratur. Scorpione autem nascente occidunt Andromedae pars reliqua, item Cephei pars, quae extra septentrionalem circulum posita, et Cassiepia et Orionis pars. Eodem tempore oriuntur Ariadnes corona tota et capud eniochi, nixi corpus omne praeter sinistram manum, ydri cauda ultima et centaurus totus praeter priores pedes. Sagittario nascente mergitur Orion et canicula et eniochi pedes, oriuntur vero totus ophiuchus et nixi sinistra manus et lyra tota Cepheique capud et humeri et centauri priores pedes. Capricorno oriente occidunt eniochus totus eiusque capra et haedi, Persei pars sinistra et Argonis puppis et procyon; oriuntur vero cygnus et aquila et sagitta et altarium, id est turibulum. Aquario oriente occidunt centauri pars equina, ydri capud, oritur et equus Pegasus. Piscibus ortis occidunt ydrus totus et centauri pars reliqua et crater, praeterea oriuntur Andromedae pars dextera et piscis austrinus. Arietis signo surgente occidunt pedes Centauri et altarium, oriuntur vero Andromedae sinistra pars et Persei capud usque ad alvum et deltoton. Tauri signo oriente occidunt bootis pedes, ophiuchus a pedibus usque ad genua, oriuntur autem ceti pars reliqua et sinister Orionis pes. Geminis [p. 192 Breysig] orientibus occidit serpentarius usque ad genicula, oriuntur enim fluvius et cetus et Orion.

Temporum quoque ipsorum, quibus oriuntur aut occidunt, habenda distantia. Nam quae transversa oriuntur et recta occidunt, celeriores ortus habent quam occasus, contra autem, qua recta oriuntur et transversa conduntur, tardius oriuntur quam occidunt. Nam cancri signum recte oritur inclinatumque versatur, licet hoc in capricorno parva inflexione curvetur. Oritur duabus horis et duodecima parte horae et hora occidit ac deunce. Minima in isto distantia. Leo autemoritur duabus horis et tertia parte horae, occidit vero hora semis et sexta parte horae. Virgo oritur duabus et dimidia et sexta parte horae*. At scorpius diminuitur ortu et auget occasum. Oritur enim horis duabus et tertia parte horae, occidit hora semis et sexta parte horae. At sagittarius oritur horis duabus et duodecima parte horae, occidit hora et deunce horae. At invicem quae transversa oriuntur et recta occidunt, breviores ortus occupant quam occasus. Denique ex his est signum capricorni, quod oritur hora et deunce, occidit duabus horis et duodecima parte horae. Aquarii vero proximum signum oritur hora et dimidia et sexta parte horae, occidit horis duabus et tertia parte horae. Sequens piscium signum oritur hora et tertia parte horae. Eandem mensuram aries utriusque temporis servat. Taurus oritur hora et dimidia et sexta parte horae, occidit duabus horis et tertia parte horae. At gemini oriuntut hora et deunce, occidunt duabus horis et duodecima parte horae. Haec est inaequalitas, quae dierum spatia noctiumque discriminat. Nam cum solis lumen eorum [p. 193 Breysig] signorum principium, quae tardius oriuntur, ingreditur, dum sequentia signa nascuntur, diei prolixitas procreatur. Vbi vero haec intrat, quae cito ortu et tardius demersantur, diebus exiguis noctes efficit grandiores.

Solem per se ipsum moveri, non cum mundo verti, sed in zodiaci circuli obliquitate cursum peragere paulo superius diximus. Qui dum per trecentos sexaginta quinque dies et quadrantem zodiaci ambitum lustret et singula signa tricenis diebus denisque horis ac semisse id est dimidia hora transcurrat, incremento dimidiarum horarum quarto anno unum diem conplet, quem bissextum nuncupant, qui dies conficitur ex quadrantibus. Nam cum duodecies semis sex horae integrae fiant et sex integrae quadrans et hic quadrans quater ductus viginti quatuor horas perficiat, unus dies cum nocte sua conpletur, qui quarto anno bissextum, ut praefati sumus, efficiet. <Sunt namque, qui quadrantem non sex, sed tres horas putant, dicentes, in unoquoque anno super trecentos LX quinque dies tres tantum horas adcrescere. Quae tres quater ductae duodecim horas id est unum diem efficiunt. A quibus [p. 194 Breysig] quaerendum est, qualiter ille dies duodecim horarum sine nocte sua anno possit inseri.> Sol natura dum igneus sit, prae nimio motu conversionis suae amplius incalescit. Cuius ignem dicunt philosophi aqua nutriri et e contrario elemento virtutem luminis et caloris accipere, unde videmus eum saepius madidum atque rorantem. Hic autem eclipsim patitur, quotiens luna tricesima ad eandem lineam, qua sol vehitur, pervenit eique se obiciens eum obscurat. Vnde deficere nobis videtur, cum ei orbis lunae opponitur. Signa autem in eo tempestatis vel serenitatis hoc modo sapientes mundi cognoscenda esse dixerunt. Virgilius namque ait, si sol in ortu suo maculosus sit atque sub nube latens aut si dimidia parte eius apparuerit, imbres futuros. Item Varro ait, si exoriens concavus videatur, ita ut e medio fulgeat et radios faciat partim ad aquilonem partim ad austrum, tempestatem humidam et ventosam futuram. Item si sol, inquit, in occasu suo rubeat, sincerus dies [p. 195 Breysig] erit; si palleat, tempestatem significat. Nigidius quoque ait: si pallidus sol in nigras nubes occidit, aquilonem ventum significat.

Hunc idem gentiles Apollinem dici voluerunt, a quo se spiritum accipere arbitrantur. Apollon enim graece perdens dicitur, quod fervore suo omnem sucum virentium perdat decoquendo herbarum. Hunc etiam divinationis deum voluerunt sive quod sol omnia obscura manifestat in lucem seu quod in suo processu et occasu eius orbita multimodis significationum monstret effectus. Sol vero dictus aut ex eo, quod solus sit aut quod solite per dies surgat et occidat. Hunc etiam sine barba pingunt, qui occidendo et renascendo semper est iuvenior sive quod numquam in sua virtute deficiat, ut luna, quae crescit aut minuitur. Huic quoque quadrigam scribunt illam ob causam, quod aut quadripertitis temporum varietatibus anni circulum peragat, [id est verni aestatis autumpni et hiemi], aut quod quadrifido limite diei metiatur spatium. Vnde et ipsis equis condigna huic nomina [p. 196 Breysig] posuerunt, id est Erythreus Actaeon Lampros et Philogaeus. Erythreus graece rubeus dicitur, quod a matutino roseo lumine rubicundus exurgat, Actaeon splendens dicitur, quod tertiae horae momentis insistens lucidior fulgeat, Lampros vero lucens vel ardens dicitur, [quod] dum ad umbilicum diei centratum conscenderit circulum, Philogaeus graece terram amans dicitur, quod hora nona proclivior vergens occasibus pronus incumbat.

[p. 197 Breysig] Luna terris vicinior quam sol sive cetera errantia sidera, unde et breviori orbe celerius peragit cursum suum. Nam id, quod sol in trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis peragit, luna in viginti septem diebus et octo horis percurrit. Singula vero signa sol tricenis diebus et denis horis ac semisse, luna autem binis diebus et senis horis ac bisse unius horae perlabitur. Vnde fit, ut quantum spatii in zodiaco una die luna percurrat, tantum sol in tredecim diebus expleat. Hanc enim quidam philosophorum dicunt proprium lumen habere globique eius unam partem esse lucifluam, [p. 198 Breysig] aliam vero obscuram et paulatim se vertendo diversas formas efficere. Alii econtra aiunt, lunam globum suum habere, sed ignem a sole concipere et quantum percutitur ardescere. Quantum igitur a sole discedit, augetur; cum vero contra steterit, toto feritur adverso et velut speculum non vim, sed imaginem reddit. Vnde defectum patitur, si inter ipsam et solem umbra terrae interveniat. Hac enim universa gignentia crescente pubescunt, tenuescente tenuantur. Humor etiam et spiritus omnis augescit, tumescit oceanus, denique cum ipsius fulgore considit. Diversi ergo caeli et vagantium stellarum cursu quod† temperatur utrimque deteritur et infra fluit, id excipit luna et soli tradit, quo et animalia vigescunt et humus quodam modo animatur genitali calore, ut ita dixerim vivo. Plurimum in originibus valent quae in ortu sunt, languent in occasu. Ortum facit stella quam sol praeterit, deinde stationem matutinam, cum a quinto loco solis steterit. In eodem manet signo, donec ab eodem sole moveatur. Quae contraria est soli, mane occidit, oritur simul nocte et vocatur acronychos, deinde rursus altero latere a quinto signo deprehensa postmeridianam stationem facit, donec ingresso sole idem signum ut sub radiis eius delitescat et in totum occidat. Aspiciunt inter se stellae ex tertio signo, [p. 199 Breysig] quod dicitur trigonum, et habent maxime consensionem. Item a quarto, quod dicitur tetragonon et centron vocatur, et in alterutrum maximum praestant effectum. Item ex contrario, quod est septimum signum et diametron vocatur estque maxime adversum. Cetera dissident vel leviter aspiciunt, ut sextum quodque, quod dicitur hexagonon. Signa tropica peregrinationibus praesunt et omnino motibus et in consiliis subinde variant atque permutant. Biformia geminatione rerum omnium repetitionem significant et interim dilationem. Solida vehementer et instanter efficiunt et ad exitum vel prospera vel adversa perducunt, sicut aspiciuntur a stellis vel faventibus vel repugnantibus.

Iam vero quia de eius cursu vel ordine sub brevitate diximus, restat ut quid de ea gentiles senserint edicamus. Lunam autem gentiles Dianam germanam Solis, quem Apollinem nuncupabant, fuisse et sicut a sole spiritum ita se a luna corpus accipere arbitrantur. Dicebant enim eam viarum praesidem et virginem, eo quod via nihil pariat. Idcirco igitur quidam ambo sagittas habere dicunt, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terram emittant. Ideo faces, quia luna illuminat, sol et illuminat et exurit. Ideo luna bigam habere dicitur sive propter velocitatem sive pro eo quod [p. 200 Breysig] die et nocte apparet. Idcirco quidam unum equum album et alium nigrum habere dicunt, sive quod hieme et aestate plus luceat quam vere et autumno. Diana autem luna dicta est quasi Duana, eo quod die et nocte appareat, ipsa et Lucina, eo quod luceat et Trivia, eo quod tribus fungatur figuris. De qua Virgilius

tria virginis ora Dianae,

quia eadem luna eadem Diana eadem Proserpina vocabatur id est caelestis terrestris et infernalis. De qua quidam

denique cum luna est, sublustris splendet amictu,
cum subcincta iacet calamis, Latonia virgo est,
<cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx>.

Lunam ideo ipsam voluerunt etiam apud inferos Proserpinam, seu quod nocte luceat sive quod humilior currat et terris praesit, unde quidam bigam boum habere dicunt. Illo videlicet pacto quod detrimenta eius et augumenta non solum terra, sed et lapides vel cerebra animantium et, quod magis incredibile sit, etiam laetamina sentiunt, quae in lunae crementis eiecta vermiculos parturiant. [p. 201 Breysig] Ipsam et Dianam dictam in nemoribus volunt simili modo, quod arborum ac fructicum suco augmenta inculcet. Denique crementis lunae abscissa ligna furfuraceis tinearum terebraminibus fistulescunt. Nemoribus quoque adesse dicitur, quod omnis venatio plus nocte pascatur dieque dormiat. Endymionem vero pastorem amasse dicitur duplo scilicet modo, seu quod primus hominum Endymion cursum lunae invenerit, unde et triginta annos dormisse dicitur, quia nihil aliud in vita sua nisi huic repertioni studuit, sicut Mnaseas in primo libro de Europa scribens tradidit, sive quod pastorem Endymionem amasse fertur, quod nocturni roris humor, quem aporia siderum atque ipsius lunae animandis herbarum sucis insudat, pastoralibus prosunt successibus. Praeterea signa antiqui tempestatis vel serenitatis in ea videri posse dixerunt. Nigidius ait, luna si summo in corniculo maculas nigras habuerit in primis partibus mensis, imbres fore; si in media, tunc cum plena sint in ea cornicula, serenitatem. [p. 202 Breysig] Certe si rubet quasi aurum, ventos ostendit. Fit enim ventus ex aeris densitate. Densitate obducta sol et luna rubescunt. Item si cornua eius tecta fuerint nebula, tempestas futura est. Aratus autem dicit, si aquilonium cornu lunae est porrectius, aquilonem inminere; item si cornu australe sit erectius, notum inminere. Quarta autem luna index futurarum certissima habetur aurarum. Vnde et Virgilius

sin ortu quarto namque is certissimus auctor.

[p. 203 Breysig]

Ex libro XVIII Plinii Secundi.

A bruma in favonium Caesari nobilia signa significant, III kal. Ianuarii matutino canis occidens, quo die Atticae et finitimis regionibus aquila vesperi occidere traditur. Pridie nonas Ianuarias Caesari delphinus matutino exoritur et postero die exoritur fidicula, quo Aegypto sagitta vesperi occidit. Item ad VI idus Ianuar. eiusdem delphini vespertinus occasus et continui dies hiemant ltaliae, cum sol in aquarium sentiatur transire, quod fere XVII kal. Februarii evenit, octavo kal. Februarii stella regia appellata Tuberoni in pectore leonis occidit matutina et pridie non. Febr. fidicula vesperi occidit.

[p. 204 Breysig] A favonio in aequinoctium Caesari significant XIIII kal. Mart. quatriduum varie et VIII kal. Mart. hirundinis visu et postero die arcturi exortu vespertino, item tertio non. Mart. Caesar cancri exortu id fieri observavit. Octavo idus Mart. aquilonii piscis exortu et postero die Orionis exortu in Attica milvum apparere servatur. Idus Mart. Caesar feralis sibi notavit scorpionis occasu, XV kal. April. Italiae milvum ostendi, XII kal. Aprilis equum occidere matutino.

Aequinoctium vernum a. d. VIII kal. April. peragi videtur. Ab eo ad vergiliarum exortum matutinum Caesari significant <...> III nonas April. In Attica vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie non. April. In Boeotia <...> et Chaldaeis Orion et gladius eius incipiunt abscondi. Caesari VI idus April. significat imbrem librae occasu. XIIII kal. Mai. Aegypto suculae occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbidum, XVI kal. Maii in Attica occidunt [p. 205 Breysig] vesperi, Caesari XV kal. Mai., quatriduum significant, XII kal. Mai. Assyriae suculae occidunt vesperi. Quod vulgo appellatur sidus Parilicium, quoniam XI kal. Mai. Vrbis Romae natalis habetur, quo fere serenitas redditur; claritatem observationi dedit, nimborum argumento yadas appellantibus Graecis eas stellas, quod† nostri a similitudine cognominis propter sues inpositum arbitrantes inperitia appellavere suculas. Caesari et VIII kal. Mai. notatur dies. VII kal. Mai. Aegypto haedi exoriuntur, VI kal. Mai. Boeotiae et Atticae canis vesperi occultatur et fidicula mane oritur. V kal. Mai. Assyriae Orion totus absconditur, IIII autem canis. VI nonas Mai. Caesari suculae matutino exoriuntur et VIII idus Mai. capella pluvialis, Aegypto autem eodem die canis vespere occultatur. Sic fere in VI idus Mai., qui est vergiliarum exortus, decurrunt sidera.

A Vergiliarum exortu significant Caesari postridie idus Mai. arcturi occasus matutinus, III idus Mai. fidiculae exortus, [p. 206 Breysig] XII kal. Iunias capella vesperi occidens et in Attica canis. XI. kal. Iun. Caesari Orionis gladius occidere incipit, †III nonas Iun. Caesari <et> Assyriae aquila vesperi oritur. VII idus Iun. arcturus matutino occidit Italiae, IIII idus Iun. delphinus vesperi exoritur. XVII kal. Iul. gladius Orionis exoritur, quod in Aegypto <post quatriduum>. XI kaI. Iul. eiusdem Orionis gladius Caesari occidere incipit. VIII kal. vero Iul. longissimus dies totius anni et nox brevissima solstitium conficiunt.

A solstitio ad fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari Orion exoritur, zona autem eius Assyriae IIII non. Iul., Aegypto vero eadem die procyon aestuosus matutino oritur, quod sidus apud Romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intelligi, hoc est minorem canem, [sane] ut in astris pingitur, ad aestum magnopere pertinens, sicut paulo mox docebimus. IIII non. Iul. Caldaeis corona occidit matutino, Atticae Orion totus eodem die oritur. Pridie idus Iul. Aegypto Orion desinit exoriri, XV kal. Augusti Assyriae [p. 207 Breysig] procyon exoritur, deinde post triduum fere ubique confessum inter omnes sidus indicans, quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso. Hoc fit <post> solstitium XXIII die. Sentiunt id maria vero et terrae, multae et ferae, ut suis locis diximus. Non est minor ei veneratio quam descriptis in deos stellis accenditque solem et magnam aestus optinet causam. †XVII kal. Aug. Aegypto aquila occidit matutina etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar X kal. Aug. sentire Italiam existimavit. <...> aquila Atticae matutino occidit, III kal. Aug. regia in pectore leonis stella matutino Caesari evenit, VIII idus Aug. arcturus medius occidit. III idus Aug. fidicula occasu suo autumpnum incohat, ut is annotat. Sed vera ratio id fieri invenit VI idus. Aug.

<Significant> pridie idus Aug. <Atticae> equus oriens vespero [p. 208 Breysig] et Caesari Aegypto delphinus occidens. XI kal. Septembr. Caesari <et> Assyriae stella, quae antevindemiator appellatur, exoriri mane incipit, vindemiae maturitatem promittens. Eiusdem argumentum erunt acini colore mutati. Et Assyriae V kal. Septembr. sagitta occidit etesiaeque desinunt. Antevindemiator Aegypto non. Septembr. oritur, Atticae arcturus matutino et sagitta occidit mane. V idus Septembr. Caesari capella oritur vesperi, arcturus vero pridie idus Septembr. imbres vehementissimos significat terra marique per dies quinque. Ratio eius haec traditur: si delphino occidente imbres fuerint, non defuturos per arcturum. Signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus, namque deprehensae intereunt. XVI kal. Octobr. Aegypto spica, quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. Caesari XI kal. Octobr. commissura piscium occidit ipsumque †equi sidus VIII kal. Octobr.

[p. 209 Breysig] III kal. Octobr. haedi oriuntur. Kal. Octobr. capella matutino exoritur. VI nonas Octobr. Atticae corona exoritur mane. V non. heniochus occidit matutino. III non. Caesari corona exoriri incipit et pridie non. occidunt haedi vesperi. VIII idus Octobr. Caesari fulgens in corona stella exoritur et †III idus vergiliae vesperi oriuntur, XVI kal. Novembr. suculae vesperi exoriuntur. Pridie kal. Novembr. Caesari arcturus occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII nonas Novembr. arcturus occidit vesperi, VII idus Novembr. Atticae vergiliae occasu suo hiemes incohant. V idus gladius Orionis occidere incipit, dein III idus vergiliae occidunt. Occasum matutinum vergiliarum Hesiodus, nam huius quoque nomine <exstat> astrologia, tradidit fieri, cum aequinoctium autumni conficeretur, quod Thales vicesima quinta die ab aequinoctio, Anaximander XXXI, Euctemon XLVIII. Nos sequimur observationem Caesaris †XLV die ab aequinoctio. [p. 210 Breysig]

Eiusdem.

Ante omnia autem duo genera esse caelestis iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vocamus, in quibus grandines procellae ceteraque similia intelliguntur, quae cum [plenilunio] acciderint vis maior appellatur. Haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, veluti arcturo Orione haedis. Alia sunt illa quae silente caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente, nisi cum facta sunt publica. Et magnae differentiae a prioribus, aliis robiginem aliis uredinem aliis carbunculum appellantibus, omnibus vero sterilitatem. De his nunc dicemus a nullo ante nos prodita priusque causas reddemus.

Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli locis constant. Namque vergiliae privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem conplectente. Est praeterea in caelo qui vocatur lacteus circulus, etiam visu facilis. Huius defluvio velud ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt, duorum siderum observatione notabilis, aquilae in septentrionali parte et in austrina caniculae, [p. 211 Breysig] cuius mentionem suo loco fecimus. Ipse circulus fertur per sagittarium atque geminos solis centro †in aequinoctialem circulum secans commissuras eorum obtinente hinc aquila illinc canicula. Ideo effectus utriusque ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terraeque centra congruunt. Itaque horum siderum diebus si purus atque mitis aer genitalem illum lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adolescunt sata. Si luna qua dictum est ratione roscidum frigus adspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat. Modos in terras huius iniuriae. Quem fecit in quacumque convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter in toto orbe sentitur ut nec dies. Aquilam diximus in Italia exoriri a. d. XIII kal. Ianuar. nec patitur ratio naturae quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. Si vero interlunium incidat, omnis hibernos fructus et praecoces laedi necesse est. Rudis fuit priscorum vita atque sine litteris. Non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem apparebit, quam nunc est ratio. Tria namque tempora fructus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos Robigalia Floralia Vinalia. Robigalia [p. 212 Breysig] Numa constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur <a. d. VII kal. Mai.> quoniam tunc fere segetes robigo occupat. Hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem decimam obtinente, sicut tunc ferebat ratio. Sed vera causa est quod post dies XX ab aequinoctio verno per id quatriduum varia gentium observatione in IIII kal. Mai. Canis occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere caniculam necesse sit. Itaque idem Floralia IIII kal. easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent. Hunc diem Varro determinat sole tauri partem quartam decimam obtinente. Ergo si in hoc quatriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia quae florebunt laedi necesse erit. Vinalia priora, quae ante hos dies sunt id est †VIII kal. Mart. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent nec quae adhuc ut diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus ab exortu vergiliarum incipit id est a. d. VI id. Mai., ut supra docuimus. Aliud hoc quatriduum est, quod neque rore sordere velim, exhaurit enim frigidum sidus arcturi [p. 213 Breysig] postridie occidens, et multo minus plenilunium incidere. III nonas Iun. iterum aquila exoritur vesperi decretorio die florentibus oleis vitibusque, si plenilunium in eum incidat. Equidem et solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et canis ortum post dies a solstitio viginti tres, sed interlunio accidente, quoniam vapore constat culpa acinique praecoquuntur in callum. Rursum plenilunium nocet a. d. IIII nonas Iul., cum Aegypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum Italiae oritur, item XIII kal. Aug., cum aquila occidit usque in X kal. eiusdem. Extra has causas sunt Vinalia altera quae aguntur a. d. XIIII kal. Septembr. Varro ea fidicula incipiente occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse et hunc diem festum tempestatibus inhibendis institutum. Nunc fidiculam occidere a. d. VI idus Aug. servatur. Intra haec constat caelestis sterilitas neque negaverim [p. 214 Breysig] posse eam permutare algentium locorum <et> aestuantium naturas et a nobis rationem demonstratam esse satis est, reliqua observatione cuiusque constabunt. Alterutrum quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium, non erit dubium. Et in hoc mirabilem admirari benignitatem naturae succurrit, iam primum hanc iniuriam omnibus annis accidere non posse propter statos siderum cursus nec nisi paucis noctibus anni idque quando sit futurum facile nosci ac ne per omnes menses timeretur, earum lege divisum aestate interlunia praeterquam biduo secura esse, hieme plenilunia, nec nisi aestivis brevissimisque noctibus metui, diebus non idem valere. Praeterea tam facile intelligi, ut formica minimum animal interlunio quiescat, plenilunio operetur etiam noctibus, avem parram oriente Sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diverso chlorionem prodire ipso die solstitii. Neutrum vero lunae statum noxium esse ne noctibus quidem nisi serenis et omni aura quiescente, quoniam neque [p. 215 Breysig] in nube neque in flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio.

Sarmenta aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque per vineas camposque, cum timebis, incendito, fumus medebitur. Hic e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi nebulae nocent. Quidam tres cancros vivos cremari iubent in arbustis, ut carbunculus non noceat. Alii siluri carnem leniter uri a vento, ut per totam vineam fumus dispergatur. Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est initium autumni, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriae regem scripsit, si fictili novo obruatur rubeta rana in media segete, non esse noxias tempestates.

Plinii Secundi ex eodem libro.

Primumque a sole capiemus praesagia. Purus oriens atque non fervens, serenum diem nuntiat, at hibernam pallidus grandinem. Si et occidit pridie serenus et oritur, tanto certiorem fidem serenitatis ostendit. Concavos oriens pluvias praedicit, idem ventos, cum ante exorientem eum nubes rubescunt, quod si et nigrae rubentibus intervenerint et pluvias; [p. 216 Breysig] cum occidentis aut orientis radii videntur coire, pluvias. Si circa occidentem rubescunt nubes, serenitatem futuri diei spondent. Si in exortu spargentur radii partim ad austrum partim ad aquilonem, pura circa eum serenitas sit licet, pluviam tamen ventosque significabunt; si in ortu aut in occasu contracti cernuntur radii, imbrem. Si in occasu eius pluet aut radii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tempestatem significabunt. Cum oriente radii non illustres eminebunt, quamvis circumdatae nubes non sint, pluviam portendent. Si ante exortum nubes globabuntur, hiemem asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occasum abibunt, serenitatem. Si nubes solem circumcludent, quanto minus luminis relinquent, tanto turbidior tempestas erit, si vero etiam duplex fuerit orbis, eo atrocior. Quod si in exortu aut in occasu fiet ita ut rubescant nubes, maxima ostendetur tempestas. Si non ambibunt sed incumbent, a quocumque vento fuerint, eum portendent. Si exoriens cingetur orbe, ex qua parte is se ruperit, expectetur ventus. Si totus defluxerit aequaliter, serenitatem dabit. Si in exortu longe radios per nubes porriget et medius erit inanis, pluviam significabit. Si ante ortum radii se ostendunt, aquam et ventum significant.

[p. 217 Breysig] Proxima intuere lunae praesagia. Quartam eam maxime observat Aegyptus. Si exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendere, creditur. †usque in quinta decima cornua eius obtusa, pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta tamen maxime. Cornu eius septentrionale acuminatum atque rigidum illum praesagit ventum, inferius austrum, utraque recta noctem ventosam. Si quartam <orbis> rutilus cinget, et ventos et imbres praemonebit. Apud Varronem ita est: ‘si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet, nisi si coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non [est] ante plenam lunam hiematurum ostendit. Si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit [...]. Si caligo orbis nubem incluserit, ventos, qua se ruperit; si gemini orbes cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres erunt [...]. Nascens luna si cornu superiore obatrato surget, pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. Si plena circa se habebit orbem, ex qua parte <is> maxime splendebit, ex ea ventum ostendet. Si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. Si ante quartam non apparuerit, vento favonio flante, hiemalis toto mense erit. Si sexta decima vehementius flammea apparuerit, asperam [p. 218 Breysig] tempestatem preasagiet.’ Sunt et ipsius lunae octo arcticuli, quotiens in angulos <solis> accidit, plerisque inter eos tantum observantibus praesagia eius haec: III. VII. XI. XV. XVIIII. XXIII. XXVII. et interlunium.

Eiusdem

Tertio loco stellarum observationem esse oportet. Discurrere <eae> videntur interdum ventique protinus secuntur, in quorum parte ita praesagiere. Caelum cum aequaliter totum erit splendidum [...] et repente stellarum fulgor obscuratur, <ut id> neque nubilo neque caligine <fiat>, pluvia aut graves denuntiantur tempestates. Si volitare plures stellae videbuntur [et], quo ferentur albescentes ventos ex his partibus nuntiabunt [...] si stellas errantium aliquas orbis incluserint, imbrem significant. Sunt in signo cancri duae stellae parvae aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente nubecula quam astrologi praesepium appellant. Haec cum caelo sereno apparere desierit, atrox hiems sequitur; sin alteram earum aquiloniam caligo abstulit, auster saevit; si austrinam, aquilo.

Existunt stellae et in mari terrisque. Vidi nocturnis militum [p. 219 Breysig] vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea et antemnis navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono insistunt ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes; geminae autem salutares et prosperos cursus nuntiantes, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen assignant eosque in mari invocant. Hominum quoque capita vespertinis magno praesagio circumfulgent. Omnia incerta ratione et in naturae maiestate abdita.

Eiusdem.

Arcus cum sunt duplices, pluvias nuntiant, a pluviis serenitatem non perinde certam. Cum aestate vehementius tonuit quam fulsit, ventos ex ea parte denuntiat, contra si minus tonuit, imbrem. Cum sereno caelo fulgurat, <pluviae> erunt et tonitrua, aut hiemabit, atrocissime autem, cum ex omnibus quattuor partibus caeli fulgurabit. Cum ab aquilone autem, in posterum diem aquam portendet, cum a septentrione, ventum eum. Cum ab austro vel coro aut favonio nocte serena fulgurabit, ventum et imbrem ex eisdem regionibus demonstrabit. Cum ab aquilone fulget et ab euro intonat, tempestatem significat. Tonitrua matutina ventum significant, imbrem meridiana. Si nubes ut vellera lanae spargentur ab oriente, aquam in triduum praesagient.

[p. 220 Breysig] Mare si tranquillum in portu cursitabit et murmurabit intra se, ventum praedicit, si <idem> in hieme, imbrem. Mari tranquillo littora ripaeque <si> sonabunt, asperam tempestatem significant. <Mutatio tempestatis expectanda est in asperius>, cum <in> nocturna navigatione aqua ad remos et ad gubernacula scintillat. Auster imminet, cum luligines hirundinesve volant aut cum delphini totos se saltibus ostendunt aut caudis aquam feriunt, nam semper inde ventus oritur, quo illi feruntur. Nec mirum est, muta animalia divinare sub gurgite, semper enim incipientis aurae motu aquae inclinantur. Quam permutationem maris primi undarum incolae sentiunt. Itaque propter impetum pugnant sive metu, ne deferantur in littora, sive natura, ne aversorum cervices undae praecipitent. Quid ergo? Delphini tantum hanc iniuriam timent? Immo et ceteri pisces. Sed hi tantum apparent, quia exiliunt, ceteri in ima gurgitis descendunt.


no previous next