Adnotationes super Lucanum

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

ARGVMENTVM LIBRI PRIMI.

Primus liber continet causas belli civilis adventumque Caesaris ad Italiam cum exercitu C. Curionis et aliorum tribunorum plebis, qui [a] senatu erant expulsi, adhortationem, ut bello honores repetat Caesar, quos Pompei et Pompeianorum factionibus perdiderat; exhortationem Caesaris ad milites evocatos exercitus, qui per civitates Galliae hibernabat; profectionem Pompei et consulum et senatus et trepidantis propter adventum Caesaris populi fugam; prodigia et haruspicis Arruntis involutam de inminentibus malis interpretationem et mathematici Figuli e signis vaticinationem bellum civile inminere et cum fine eius servitutem; matronae subitum furorem vaticinantis, quibus in locis essent futurae clades bellorum civilium eventu.

LIBER I

1

BELLA PER EMATHIOS hos versus primos VII Seneca dicitur addidisse, ut quidam volunt avunculus Lucani, ut quidam frater.

EMATHIOS Thessaliae.

PLVSQVAM CIVILIA inter generum enim et socerum gerebantur.

2

IVSQVE DATVM SCELERI CANIMVS ‘canimus’ figura hypozeuxis; et in superioribus enim et infra ‘canimus’ subauditur.

3

CONVERSVM id est canimus.

4

COGNATAS ACIES canimus. ET RVPTO FOEDERE occiso scilicet Crasso et extincta Iulia, uxore Pompei, filia Caesaris.

7

PILA M. P. canimus.

8

QVI<S> FVROR O CIVES hinc iam exclamatio poetae est.

9

INVISIS inimicis.

10

BABYLON civitas Parthiae. SPOLIANDA TROPHEIS ut ait Vigilius ‘Parthosque reposcere signa’, hoc est tropaeis Ausoniis spolianda.

12

NVLLOS HABITVRA TRIVMPHOS triumphus enim de bellis civilibus non refertur.

16

DIES MEDIVS meridiem significat.

17

ET QVA BRVMA RIGENS ubi septentrio est constitutus.

AC NESCIA VERE REMITTI ‘remitti’ temperari.

20

ET GENS SI QVA IACET bene ‘si qua’, ut ipse enim tractat in decimo, dubitatio est, unde Nilus oriatur.

NASCENTI C. N. hoc est sub iuga isset.

24

AT NVNC SEMIRVTIS hic hyperbaton longum est. Nam ordo est: quod semirutis tectis pendent moenia, quod lapsis muris ingentia iacent saxa, quod nulla domus custode tenetur, quod rarus antiquis in urbibus errat habitator, quod horrida Hesperia et multos per annos inarata, quod poscentibus terris manus desunt, horum auctor non Pyrrhus vel Hannibal, sed bellum civile.

26

DOMVS CVSTODE id est tecta.

30

NON TV PYRRE FEROX Pyrrum et Hannibalem posuit, quia ambo contra Romanos gravia bella gesserunt, ut ait Tullius ‘Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrri pace agebatur’.

31

PENVS [S]E. Hannibal. NVLLI PENITVS DESCINDERE hoc est usque ad intima pervenire.

34

MAGNOQVE E. P. R. D. magno parantur ut Vergilius e contrario ‘haud illi stabunt Aeneia parvo hospitia’.

35

DEIS etiam deis.

38

HAC MERCEDE PLACENT ut Nero veniat.

39

POENI SATVRENTVR SANGVINE MANES casus hic duo accipi possunt et nominativus pluralis ‘hi Poeni manes’ et genitivus singularis ‘huius Poeni manes’, id est Hannibalis.

41

HIS CAESAR PERVSINA FAMES ὑστεροπρότερον; primo enim Mutinae labores fuerunt, deinde fames Perusina. In Mutina enim obsessus est Brutus ab Antonio. Post Caesar Augustus collectis militibus Antonium Perusiae obsedit et fame compulit ad deditionem.

42

ASPERA C. L. Leucas mons in Epiro iuxta litus. Significat autem Actiacum bellum, ut ait Virgilius ‘totumque instructo Marte videres fervere Leucaten’. Hic sane genere feminino posuit, Virgilius vero masculino.

43

SERVILIA B. S. A. in Sicilia enim Sextus Pompeius piraticam exercuit.

45

TIBI RES ACTA EST in utilitatem tuam, o Nero.

46

ASTRA PETES SERVS bene ‘serus’, ut diu regnet in terris.

PRAELATI satis lati.

49

MVTATO SOLE TIMENTEM propter Phaethontem dictum, qui patris currus male rexit.

55

OBLIQVO SIDERE ROMAM adlusit; strabus enim Nero fuit, ideo ‘obliquo sidere’.

57

SENTIET AXIS O. et hic adlusit; fuit enim corporis pinguis.

60

POSITIS SIBI C. A. cum recipi in caelum coeperis.

61

OMNIS AMET deest se.

62

COMPESCAT LIMINA IANI ut Virgilius ‘centum aerei cludunt vectes aeternaque ferri nec custos abstitit limine Ianus’.

63

SED MIHI IAM NVMEN o Nero, quem ego ut deum sentio. NEC SI TE PECTORE V. A. ordo: nec velim Cirrhaea secreta deum moventem sollicitare.

64

CIRREA VELIM S. nominativus pluralis ‘haec secreta Cirrhaea’.

65

BACHVMQVE AVERTERE NISA ut Virgilius ‘Liber agens Nysi celso de vertice tigres’.

69

INPVLERIT POPVLVM id est fert animus exponere.

EXCVSSERIT eripuerit.

70

INVIDIA FATORVM SERIES exponit, quid pacem orbi excusserit.

77

EXCVTIETQVE FRETVM ut occupet terras, cum extra litus egreditur.

PHOEBE Luna; datum autem hoc pronomen fratris, ut haec soror possit agnosci.

FRATRI id est Soli.

CONTRARIA PHOEBE ut uno tempore ambo videantur.

83

IN POPVLVM <T. P.> QVE P. sensus hic est: semper magna in se occidunt; nam nec fortuna gentes aliquas concitavit in populum terrae et pelagi potentem, hoc est in Romanos. Nec invidiam hostibus commodavit, ut urbem ipsi obprimerent, sed quia in se magna ruunt, ipsos contra se pugnare iussit Romanos et a se deleri.

84

INVIDIAM FORTVNA S. quod invidebat ipsa Romanis.

85

FACTA TRIBVS DOMINIS COMMVNIS ROMA Pompeium, Crassum et Caesarem dicit.

86

IN TVRBAM MISSI quia stare numquam potuerunt foedera, si plures reges facti sunt; dicit autem μοναρχίαν esse debere.

FERALIA FOEDERA quod missi estis in turbam.

89

IN MEDIVM in commune, Virgilius ‘in medium quaerebant’ et alibi ‘consulite in medium’.

DVM TERRA FRETVM T. Q. L. aeternitatem ostendit, ut Virgilius ‘in freta dum fluvii current’.

90

LONGI perpetui.

93

CONSORTIS socii.

GENTIBVS VLLIS CREDITE non hoc peto, ut hoc ita esse credatis, quia gentes aliquae passae sunt, sed quia vos ipsi, id est Romani.

94

CREDITE [vos], o Pompei, Caesar et Crasse.

95

FRATERNO PRIMI MADVERVNT Remi, qui occisus est a Romulo.

97

TVNC ERAT scilicet quod nunc est.

ASYLVM ut Virgilius ‘quem Romulus acer asylum rettulit’.

98

TEMPORIS ANGVSTI inter Caesarem atque Pompeium.

CONCORDIA DISCORS quasi κακόζηλον est. Si discors, quem admodum concors? Sic Virgilius ‘via dividit invia terris’; sic Cicero in Philippicis <I 2, 5> ‘qui illam insepultam sepulturam effecera<n>t’.

100

CRASSVS ERAT BELLI M. M. quod ait supra <4> ‘et rupto foedere regni’.

101

SEPARAT ISTHMOS angustum in mare iter terrae Isthmos dicitur. Hic autem separat Ionium mare et Aegaeum.

102

CONFERRE in unum convenire.

103

AEGEO FRANGAT frangatur aut se frangat.

104

ARMA DVCVM DIRIMENS Pompei et Caesaris.

105

ASSYRIAS ut Virgilius ‘Assyrium vulgo nascetur omomum’.

CARRHAS Parthos dicit, ubi Crassus occisus est.

106

PARTHICA ROMANOS quae populo Romano fecerant Parthi.

FVRORES ROMANOS furores Pompei et Caesaris dixit.

108

ARSACIDAE Parthos dicit, sic a rege Arsaco nominatos.

109

POPVLIQVE POTENTIS id est fortuna huius populi potentis.

113

ABSTVLIT AD MANES PARCARVM IVLIA SAEVA Iulia filia Caesaris, Pompei uxor, periit ante bella civilia.

115

MAIORES IN LVCE MORAS si diutius vixisses.

117

EXCVSSO IVNGERE FERRO et sola poteras.

118

VT GENEROS S. M. I. S. raptis Sabinis Tatius adversus Romanos bella commovit. Romani eas, quas rapuerunt, cum susceptis liberis in medium produxerunt et sic pax reddita est, ut Virgilius ‘post idem i. s. posito c. r. A. I. a. a. p. q. t. S. et caesa iungebant foedera porca’.

119

MORTE TVA o Iulia.

121

TV NOVA NE VETERES OBSCVRENT ACTA TRIVMPHOS nova acta Caesaris, veteres triumphos id est Pompei.

122

PIRATICA L. G. Pompeius enim piratas vicit, Galliam Caesar.

121

TV NOVA o Pompei.

123

MAGNE TIMES ordo: tu, Magne, times.

SERIES continuatio.

124

LOCI FORTVNA S. nam primus esse cupiebat, id est ante Pompeium.

128

VICTRIX CAVSA DEIS PLACVIT ut Cicero pro Ligario <6, 19> ‘nunc melior e<a> causa iudicanda est, quam etiam dii adiuverunt’.

DE[H]IS PLACVIT dicit quis cuius iudex sit.

SED VICTA CATONI id est placuit, a communi.

131

FAMAEQVE PETITOR favorem populi amans, id est Pompeius.

132

POPVLARIBVS AVRIS ab eo quod est ‘ab hac aura’, his auris declinavit, ut Virgilius ‘nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris’.

133

PLAVSVQVE genus favoris, ut Virgilius ‘ingeminant plausu Tyrii Troesque s.’ Cicero ‘animos hominum vehementer offensos plaudit tibi non solere’.

PLAVSVQVE SVI G. T. ipse enim theatrum fecit, quod Pompei dicitur.

137

EXVVIAS V. P. est enim consecrata Iovi ideoque plena donis.

140

TRVNCO septimus casus est, non dativus.

142

TOT CIRCVM SILVAE iterum ‘et quamvis’ accipiamus.

143

TANTVM solum.

145

NON VINCERE BELLO ut erubesceret, si sine proelio, quod cupiebat, implesset, id est vel deditione vel foedere.

146

ACER ET INDOMITVS ipse scilicet Caesar.

147

FERRE MANVM legitur et gradum.

TEMERANDO polluendo, ut Virgilius ‘intemerata fides oro’.

148

FAVORI NVMINIS id est Fortunae.

150

GAVD. Q. F. R. quod supra <145> ait ‘solusque pudor non vincere bello’.

153

RVPITQVE DIEM id est per aerem transit. POPVLOSQVE PAVENTES TERRVIT ut Virgilius ‘ne me terrete timentem’.

155

IN SVA TEMPLA F. ut Caesar in suam urbem furit.

155

NVLLAQVE EXIRE VETANTE MATERIA ferri, saxi vel ceterarum rerum. Nihil enim est, quod venienti fulmini possit obstare.

157

SPARSOSQVE RECOLLIGIT IGNES redire enim dicitur fulmen, unde descenderit.

158

HAE DVCIBVS C. S. quod alter alterum dignitate praevenire cupiebat.

SED PVBLICA BELLI SEMINA ab omnibus iam corruptis rebus.

161

MORES C. S. id est qui boni fuerant.

165

VIX NVRIBVS RAPVERE MARES bene nuribus, non feminis dixit, quia istae ambitio<sio>res vestes habent propter aetatem.

FECVNDA divitiis copiosior.

167

QVO GENS QVEQVE PERIT ut ideo periret, quia habuit aliquid pretiosum; hoc ergo accersitur, quod magnitudine sua civitati fecit exitium.

168

SVLCATA CAMILLI Furius Camillus, qui fuit consul.

174

VILE NEFAS quod non crederetur periculosum.

178

RAPTI F. rapuere, ut etiam contentio sit, quis illis utatur.

175

MENSVRAQVE IVRIS VIS ERAT ut Salustius in pirmo historiae ‘et relatus inconditae olim vitae mos, ut omne ius in viribus esset’.

176

PLEBIS SCITA lex senatus decreto fit et populi voluntate, senatus consultum per senatores fit, plebis scitum a populo.

COACTAE ad leges retulit, non ad plebis scita.

178

PRETIO ambitu.

SECTORQVE F. ‘sector’ venditor, unde qui proscriptorum bona vendunt vel emunt, sectores appellantur.

183

CVRSV cursu posuit ad ἔνφασιν, cum vix in Alpibus ambuletur; sic Virgilius de Hercule ‘aerii cursu petit ardua montis’.

SVPERAVERAT ALPES Alpes montes, quibus Gallia ab Italia separatur, occupati semper vento et nivibus, ideoque gelidi.

185

RVBICONIS AD VNDAM Rubicon fluvius, qui ab eo, quod rubros lapides habet, hoc nomen accepit.

188

TVRRIGERO CANOS canos propter nobilitatem, ut Virgilius ‘cana fides’.

189

NVDISQVE A. I. id est visa.

190

ET GEMITV P. L. id est visa.

192

HVC VSQVE LICET ut veniatis armati; nam civibus licet sine armis ad moenia pervenire.

197

GENTIS IVLIAE bene Iuleae, quia et ipsorum genus ab Aenea et Venere descendit, unde et Caesares, ut ait Virgilius ‘Iulius a magno demissum nomen Iulo’.

ET RAPTI ubique ‘o’ subaudimus: o Phrygii penates, o rapti secreta Quirini et o Iuppiter Latialis et o Vestales foci.

QVIRINI Romulum dicit, qui raptus a palude Caprae deus factus est. Bene autem secreta dixit, quia subito nusquam comparuit.

198

LATIALIS I. A. ut Tullius pro Milone <31, 85> ‘tuque de tuo monte edito, Latialis sancte Iuppiter’.

202

NVNC QVOQVE MILES id est adsum.

CAESAR VBIQVE TVVS LICEAT vult enim deponere potestatem, sed Pompeius prohibet, qui eum non sinit triumphare et esse privatum.

208

STIMVLAVIT bene stimulavit; aculeum enim in cauda habere dicitur.

210

TVNC TORTA LEVIS SI LANCEA M. volunt hic ταπείνωσιν factam, quod ‘levis’ dixit, sed ἐπίθετον Maurorum est, qui leviter armati veloces et celeres habentur.

217

TVNC VIRES P. H. cum Caesar advenit.

219

ET MADIDIS bene madidis, quia ipsi concitant pluvias, ut Virgilius ‘et dum vere madent udo terrae et pluvialibus austris’.

221

EXCEPTVRVS AQVAS id est ut transire possit exercitus.

222

FRACTI F. V. fracti inlisi, id est in equos, ut Virgilius ‘quibus omnis ab alto frangitur’ et alibi ‘frangitur ac fisso transit praecordia ligno’.

224

VETITIS scilicet ab imagine patriae, ut ait supra <191> ‘si iure venitis si ves huc usque licet’.

226

SVNTO sint.

230

ET MISSA PARTHI POST TERGA SAGITTA ut Virgilius ‘fidentemque fuga Parthum versisque sagittis’.

231

INVADIT ARIMINVM ordo: rapit agmina et invadit Ariminum. Ariminum civitas in Italiae finibus constituta.

238

NON PIA CONCINVIT genere neutro numero plurali haec pia, ut sit: non pia classica concinuit.

CVM RAVCO CLASSICA CORNV subaudimus ‘non pia concinuit’. Classica autem genus tubae, ut Vergilius ‘classica namque sonant’.

240

ADFIXA PENATIBVS A. ut Virgilius ‘armaque fixit Troia’; et ut ostendat hoc in pace fieri, addit ‘nunc placida compostus pace quiescit’.

243

ET SCABROS ut Virgilius ‘exesa invenies scabra rubigine pila’. Bene autem hic ‘morsu’ posuit, ut Vigilius ‘exesa’.

246

GELIDOS legitur et gelidus.

242

CVRVATAQVE CVSPIDE P. ἀπὸ κοινοῦ ‘invadunt’.

253

ERRANTISQVE DOMOS Numadas dicit, ut ait Sallustius ‘et quia saepe temptantes <agros> alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Numadas appellaverunt’.

QVAM CLAVSTRA in ultimo enim sunt fine Italiae constituti.

254

SENONVM MOTVS Senones et Cimbri Teutonesque gentes sunt Galliae.

255

ET MARTEM LIBIES bellum Punicum significat, nam per hos Hannibal venit aperta et data per Alpes via.

257

HAC ITER EST BELLIS non dixit exercitibus, sed bellis, ut ipsa patiantur.

260

RVRA SILENT id est tacent.

260

MEDIVSQVE I. S. M. P. stagna enim sunt in fundo et superna tantum maris pars vertitur et movetur. Denique apud Virgilium miratus est ‘Neptunus et imis stagna refusa vadis’.

262

DVBIAEQVE IN PROELIA M. scilicet Caesaris.

264

IVSTOS FORTVNA LABORAT in eo enim quod expulsus est Curio, inventa est causa pugnandi et defensio praeparata est, quia in tribunos vindicabatur hoc bello.

266

EXPVLIT ANCIPITI Lentulus enim et Marcellus, qui tunc consules fuerant, expulerant tribunos plebis.

DISCORDES contra senatum scilicet.

267

VICTO IVRE contra ius. IACTATIS in horum perniciem praedicatis, qui nunc tribuni plebis [ut] paria illis timerent, quae Gracchi pertulerant a senatoribus.

GRACCHIS Gracchi quorum Cicero meminit in invectivis et in Miloniana <6, 27>, qui seditiose in tribunatu agebant, occisi sunt. Hos ergo obicit Lentulus consul praesentibus tribunis dicens: tale decretum de nece vestra laturus sum, quia Caesari favetis, quale in Gracchos est latum.

CVRIA ordo: expulit curia minax.

268

HOS IAM MOTA DVCIS id est tribunos.

269

VENALI de hoc Virgilius posuisse dicitur ‘vendidit hic auro patriam’.

270

VOX QVONDAM POPVLI tribunus plebis enim fuit, qui aliquando Caesari contra Gallos pugnanti per decem annos prorogavit imperium, cum provinciae consulares lege ipsius Caesaris non plus quam biennio obtinerentur.

271

MISCERE POTENTES ‘hos comitatur’ subaudimus in singulis.

273

CONSPEXIT id est Curio.

275

TRAXIMVS per annos scilicet decem.

277

AT POSTQVAM L. B. S. COACTAE ut Cicero ‘silent enim leges inter arma’.

278

PATIMVRQVE VOLENTES ne videantur ad Caesarem necessitate, non favore venisse.

282

PAR LABOR ATQVE METVS P. M. P. sensus est hic: in hoc bello tantus inpendendus est labor et metus, quantus in Gallorum bellis, et post victoriam plus consequeris; ibi enim Gallias subegisti, hic tibi serviet Roma.

283

BELLANTEM GEMINIS TENVIT TE GALLIA LVSTRIS decennio scilicet.

GEMINIS G. L. exponit, quid dixerit ‘par labor atque metus pretio maiore petuntur’.

285

TIBI ROMA SVBEGERIT ORBEM quia orbis ipsius est, quae subigitur.

286

REMEANTEM P. T. ideo pretio maiore.

289

VIX INPVNE FERES id est vix tibi venia datur, subegisti tot gentes. Nam iam reprehenditur victoria, cui triumphus est denegatus.

290

DECRETVM EST GENERO hoc, inquit, iam decrevit Pompeius, ut te pellat imperio. PARTIRI NON POTES ORBEM quia Pompeius non sinit esse te parem.

291

ET IPSI id est Caesari.

294

ELEVS SONIPES ut Virgilius ‘Eliadum palmas Epirus equarum’.

295

IMMINEAT FORIBVS hoc est quamvis currere cupiat, ut dictum de Caesare <291. 292> ‘et ipsi in bellum p. <t. t.> a. i.’.

REPAGVLA repagula id est ianuas, quibus inclusus est.

LAXET legitur et pulset.

296

MANIPLOS maniplus dicitur, qui signa fert. Ante usum enim signorum ante exercitum feni manipulum praeferebant. Sic posuit et Terentius in Eunucho <IV 7, 6> ‘et manipulus furum’. Denique ideo dixit et hic ad signa bellorum.

299

<BELLORVM> O SOCII bene ‘bellorum socii’, quia semper in proelio sunt.

306

IN CLASSEM CADIT OMNE NEMVS ut classes scilicet fiant. Virgiliana autem elocutio ‘excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum’, sic hic ‘in classem cadit’; alibi ‘portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum’.

TERRA MARIQVE ut nusquam liceat iam inpune consistere; sic Virgilius ‘heu quae nunc tellus, inquit, quae me aequora possunt accipere’.

307

IVSSVS CAESAR AGI id est iussus est pelli.

310

MECVM REBVS AGAT <SVPERIQVE A. S. V.> id est secundis mecum rebus agant.

311

VENIAT LONGA DVX PACE SOLVTVS detractio Pompei agens simul ut fortiores sint milites Caesaris, si talis inimicus est.

312

MILITE CVM SVBITO id est tirone, ut hic novitate pugnare non possit; dux autem, quia olim dimicare desivit.

313

MARCELLVSQVE LOQVAX advocatus enim fuit, ut Tullius de M. Marcello <1, 2> ‘illo aemulo atque imitatore studiorum et laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto’.

315

CONTINVO ‘hoc regnum continuum’ declinavit.

316

ILLE REGET CVRRVS puer enim contra Sertorium dimicavit. Currus ergo triumphales dixit. Bene autem ‘reget’ positum, ut dolore Caesar [ab] hoc futurum putet esse, quod factum est.

319

AC IVSSAM SERVIRE FAMEM Pompeius enim omnia frumenta collegit ex agris, ut coacti fame homines sibi obtemperarent.

321

IVDICIVM INSOLITA TREPIDVM CINXERE CORONA ut Tullius pro Milone <1, 1> ‘non enim corona consessus vester cinctus est ut solebat’.

325

SVETVS suetus illi rei dicimus, ut Virgilius ‘ille manum patiens mensaeque adsuetus [h]erili’ et alibi ‘adsuetumque malo Ligurem’. CIVILIBVS ARMIS fuit enim de partibus Syllae.

326

DOCILIS VICISSE M. ut hoc discat, ut vincat.

331

DVRAT MAGNE SITIS o Pompei.

DVRAT perseverat, ut Virgilius ‘durate et vosmet rebus servate secundis’.

335

ILLE TVVS sive cui favisti sive quem imitaris.

336

POST CILICASNE VAGOS hos Pompeius vicit et dedit civitatem. Bene autem ‘vagos’ posuit, simul quia piraticam exercebant et ut ostenderet non magnum proelium, in quo victi sunt errantes.

PONTICA in Ponto gesta regis Mitridatis.

336

LASSI ut ostendat nihil fecisse Pompeium; multi enim ante vincerant Mitridatem, ideo lassi: Sylla, Murena, Lucullus, Glabrio, postea Pompeius.

337

VIX bene, sive quia diu pugnatum est quippe a tot ducibus, sive quia frequenter Mitridates antidotum accipiens digerebat venena.

CONSVMMATA finita.

338

PROVINCIA negotium, officium, ut Terentius ‘o Geta, provinciam cepisti duram’, sive ut Caesarem pro aliqua provincia accipiamus.

CAESAR id est ego.

342

MILES SVB QVOLIBET I. T. ne sibi prodesse videatur hoc bello, facit militum causam, quod triumphare prohibetur; sic Virgilius, ut accendat animos Rutulis, regem dicit patientem esse omnium cavendum

‘ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
succedet fama vivusque per ora feretur;
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis’.

345

QVAE MOENIA FESSIS id est dabuntur, ut Virgilius ‘da moenia fessis’.

346

PIRATAE MAGNE COLONI Cilicas dicit, quia his Pompeius agros et civitatem dedit.

348

VTENDVM EST VIRIBVS Q. F. tot scilicet bellis.

350

NAM NEC PRAEDA MEIS causam reddit, cur numina deesse non possint.

351

SERVIRE PARATAE bene ‘paratae’, quia non resistit ipsa Pompeio.

354

QVAMQVAM C. F. ἀνακόλουθον secundum; ‘quamquam’ praeposuit et non subiunxit ‘tamen’.

355

REVOCANTVR id est ad furorem.

356

DVCTORISQVE METV dum timent Caesarem, bellum recusare non audent.

MVNERA PILI hi primipilares dicuntur.

358

SERVATI CIVIS his qui civem servassent, corona de huius arboris ramis dabatur. Hoc Tullius in Pisone <3, 6> tetigit dicens ‘mihi Quintus Gellius, qui propter te sedet, et civicam coronam decrevit’.

REFERENTEM ipsam quercum referentem praemia Laelius gerebat.

366

VSQVE ADEO M. E. C. V. B. ut hoc pati malis.

CIVILI VINCERE BELLO ut Virgilius ‘usque adeone mori miserum est?’.

367

ET INHOSPITA S. regio in Africa, ut Virgilius ait ‘et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis’.

371

ARCTOO VERTICE septentrionali, sub quo Gallia est constituta.

RHENVM hic est fiuvius Galliae.

374

PER SIGNA DECEM decennio enim tracto dimicatum est.

375

PERQVE TVOS IVRO QVOCVMQVE VOX devoti militis.

377

PLENAEQVE IN V. P. ut in uxore occidam et filium.

378

CONIVGIS hoc subauditur: ‘condere me iubeas’.

378

INVITA bene addidit ‘invita’, ut non timore Caesaris hoc faciat, sed affectu.

380

NVMINA MISCEBIT pro numinum simulacris.

FLAMMA CASTRENSIS militaris.

381

THIBRIDIS VNDAS subaudimus ‘me castra iubeas ponere’.

383

TV QVOSCVMQVE VOLES iam non excipit Romanos.

386

<ROMA> SIT hoc est: illa quae nunc sunt licet penitus tolli et everti; sit autem illa Roma apud nos quamcumque esse iusseris de aliis civitatibus. Alii ita intellegunt, ut ordinem mutent: licet illa Roma sit, quam tu iusseris tolli, hoc est everti penitus, tamen his aries actus disperget saxa lacertis.

387

QVECVMQVE AD BELLA VOCARET etiam ad bella civilia.

389

PINIFERAE legitur et nubiferae. THRACIVS quod illic violentissimus sit; sic et Virgilius ‘ac velut annoso validam cum robore quercum Alpini boreae’, quod in Alpibus saeviores sint.

OSSAE Ossa mons Thraciae, ut Virgilius ‘Ter sunt conati inponere Pelio Ossam’.

390

PRESSAE ipsius Ossae.

CVRVATO ROBORE arboribus scilicet vi ventorum usque ad terram curvatis [; denique hoc ait ‘aut rursus redeuntis’].

391

REDEVNTIS IN AETHERA S. cum iterum quae pressae fuerunt, eriguntur.

AETHERA id est in aera.

SILVAE subauditur ‘quantus est sonus’.

396

LEMANNO Lemannus lacus Galliae prope Liguriam.

CAVO iuxta Virgilium ‘et cava flumina siccis faucibus’.

397

CASTRAQVE id est deseruere.

CASTRAQVE ordo hic est: et castra deseruere, quae ardua supra curvam Vogesi ripam, id est posita, cohibent Lingonas pugnaces armis pictis.

VOGESI mons eiusdem civitatis cum flumine.

398

LINGONAS gens Galliae.

400

PER TAM MVLTA SVO ordo: qui Isara gurgite suo ductus per tam multa, id est loca.

FAMAE M. I. A. [in amnem] in Padum, qui etiam Eridanus vocatur.

401

AD AEQVOREAS id est ad Oceanum mare iam non Isara, sed Eridanus defluebat.

402

SOLVVNTVR FLAVI L. S. R. solvuntur statione, ut iam ab statione discedant custodita per annos decem Caesare dimicante, ideo solvuntur; ut Virgilius ‘Statione relicta Ipse <comes> Niso graditur’.

RVTENI Galliae populi comis flavis.

403

MITIS ATAX Atax fluvius Galliae; ideo autem mitis, quia numquam per illum classis Romana navigat, sed suorum. Nunc autem vexit Romanas naves Caesare dimicante.

403

GAVDET datur sensus fluminibus; Virgilius ‘Pontem indignatus Araxes’.

404

[PROMOTO LIMITE] VARVS fluvius, qui Galliam ab Italia dividit.

PROMOTO LIMITE dum undis occupat terras; subaudimus autem ‘et ipse gaudet non Latias ferre carinas’.

FINIS ‘hic finis’; nominativus est.

405

SACRATVS NOMINE PORTVS portus Monoeci Herculis dicit, ut alibi <III 277. 278>:

‘Quaque fretum torrens Meotidos egerit undas
Pontus et Herculeis aufertur gloria metis’,

id est quo Hercules venit.

406

VRGVET R. C. P. facit enim angustias, ut venientis in arcum maris aestuet magnitudo.

PELAGVS accusativus est casus.

407

IVS HABET ut turbet hunc portum.

SOLVS SVA LITORA T. C. sua, quia in ipsa ius habet.

408

ET TVTA P. S. M. id est nautas. MENOECI et Moeneci utrumque legitur.

409

QVAQVE IACET LITVS Oceanum dicit, quia cum augmentis lunae minuitur et crescit; ideo litus non habet certum.

QVOD TERRA F. Q. nunc enim in ipso litore terra, nunc mare est.

412

VENTVS ordo: sic ventus [sic] volutet.

SIC AXE id est mundo.

413

DESTITVATQVE F. et dum inpellit, faciat angustum in altiora tollendo.

AN SIDERE M. S. id est secundum sidus, ut Virgilius ‘Fluvio cum forte secundo Deflueret’ id est iuxta fluvium iaceret.

414

TETHYOS VNDA VAGAE Tethyos uxoris Oceani; declinavit autem Tethyos; huius meminit Virgilius ‘Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis’.

415

ALENTES [aut] nutrientes, scilicet terras.

417

QVOS AGITAT MVNDI LABOR qui nosse cupitis, quid agatur in mundo.

419

TVNC legitur et tum. NEMETIS regio Galliae.

420

QVI TENET ET RIPAS [S]ATVRI[S] ostenditur fluvius esse de ripis.

421

TARBELLICVS Tarbellicum civem dixit. Est enim Tarbellae civitas in Gallia, quae iuxta ripas Aturi constituta claudit aequor admissum molliter per litus curvum.

422

SIGNA MOVET sive Santonus sive qui rura Nemetis colunt vel ripas [S]aturi tenent.

AMOTO SANTONVS H. id est Caesare.

423

LONGISQVE LEVES S. I. A. ostendit longos homines per arma, quae longa sunt, ut Virgilius ‘Scutis protecti corpora longis’.

424

OPTIMVS E. quia remiges sunt.

425

OPTIMA GENS F. in hac enim provincia equi domantur.

426

MONSTRATI quod ipse monstravit.

BELGA COVINNI genus vehiculi covinnum, hoc etiam essedum dicitur, quod Belgi invenerunt, ut Virgilius ‘Belgica vel molli melius feret esseda collo’.

427

ARVERNIQVE de his Cicero ait in Scauriana ‘Inventi sunt, qui etiam fratres populi Romani nominarentur’.

428

AB ILIACO a Troiano, sed ut ipsi dicunt.

REBELLIS NERVIVS ‘rebellis Nervius’ unum pro populo dixit; hi legatos Caesaris occiderunt Aurunculeium Cottam et Titurium Sabinum. Scripsit Caesar ad populum, ut exercitus mitteretur, sed collecta multitudo apud Pompeium remansit.

430

SARMATA te, o Sarmata.

432

CINGA nomen est fluvii.

435

GENS HABITAT ubique subaudimus ‘gaudet amoto hoste’ et ‘movet signa’.

PENDENTI RVPE GEBENNAS montes sunt cani propter nives dicti.

441

CONVERTI PROELIA ut scilicet in Romanos.

TREVIR gens Galliae et civitas, quam Treveros dicunt.

442

ET NVNC TONSE L. postquam victore Caesare ad Romanos deductus est mores.

LIGVR laetatus est converti proelia.

443

TOTI PRAELATE [TOTI] COMATAE quicumque comatus est; Graece autem posuit cometen.

445

TEVTATES Mercurius sic dicitur, qui a Gallis hominibus caesis placatur.

ESVS Mars sic dictus a Gallis, qui hominum cruore placatur.

446

ET TARANIS ordo: et quibus placatur Taranis diro sanguine laetantur hic converti proelia. TARANIS Iuppiter dictus a Gallis, qui sanguine litatur humano.

448

IN LONGVM VATES poetae, quos vates appellant.

449

SECVRI BARDI Germaniae gens.

SECVRI bene ‘securi’, quia conversa sunt proelia.

CARMINA BARDI hi enim poetas suos habent, qui pereuntibus laudem dicere solent.

450

SINISTRVM perversum.

451

DRVIDAE isti enim inter nemora constituti de sacrorum genere disputare consuerunt; ideoque ‘repetistis’.

452

SOLIS NOSSE DEOS quia tam intente cuncta tractatis.

453

REMOTIS separatis.

454

VOBIS AVCTORIBVS VMBRAE hoc enim disputant animas ad inferos non ire, sed in alio orbe nasci.

457

LONGE CANITIS SI COGNITA VITAE longae vitae cognita, quia per longam vitam didicistis; manifestum est enim senes esse sapientes propter aetatem.

458

MORS M. E. C. P. cum ab hoc orbe ad alium orbem transeunt.

QVOS DESPICIT ARCTOS ipsos druidas dicit.

462

IGNAVVM stultum.

REDITVRAE VITAE ut ipsi disputant.

465

ET APERTVM GENTIBVS O. id est deseritis.

471

ET VELOX P. N. B. licet properet bellum, haec tamen [ante] pronuntiat.

472

FALSA IN PRAECONIA in fabulas, in rumores.

473

MEVANIA regio Italiae fecunda tauris.

474

EXPLICAT aperit, ut Virgilius

‘Sed trudit gemmas et frondes explicat omnis’.

475

ADFERAT ordo est: qui adferat.

476

DISCVRRERE C. A. subauditur ‘est qui adferat’.

480

VICTOQVE INMANIOR H. victo hoste, quia nuper vicerat Gallos, an ut sic accipiamus: inmanior erat quam solet hostis esse, qui iam vicit inimicos.

481

ALPEMQVE IACENTES notandum numero singulari Alpem dictum.

483

PONE SEQVI id est venire post Caesarem.

IVSSAMQVE F. A. G. V. est qui adferat.

488

INVISAQVE BELLI ordo: et invisa belli decreta mandat consulibus fugiens senatus. Est autem decretum, ut curent consules, ne quid res publica detrimenti capiat.

490

ET QVAE M. R. et qua legitur et quae.

TVM legitur et cum.

492

SERIEQVE H. L. tractu.

498

INCONSVLTA R. ordo: sic turba per urbem inconsulta ruit.

505

EVALVIT REVOCARE P. id est filium fletibus nullum iam revocare valuit.

506

DVBIAE incertae, quippe sub bello sive ut semper incerta sit.

507

TENVERE L. id est nullum.

508

EXTREMO TVNC et cum legitur.

FORSITAN bene ‘forsitan’; nec enim scit, qui vel quanti inde redituri sint.

510

EADEMQVE TVERI id est summa, quae dederunt.

513

HVMANI hoc est quae totum genus humanum recipere intra se posset. [CAESARE] PRAEDAM ipsam urbem dixit praedam facilem.

517

ET SVBITVS R. celeritatem ostendit hoc verbo.

519

AVDITO BELLORVM N. R. singula reddit singulis: ibi pressus ab hoste, hic autem audito bellorum nomine; ibi agger et vallum, hic Roma; ibi somni sunt ex noctibus plurimis, hic nec per unam noctem vigiliae tutae.

521

DANDA TAMEN V. MALORVM laborum.

522

TVNC vel tum.

528

CRINEMQVE T. S. ipse est crinis timendi sideris qui et cometae, quod quasi separavit poeta; hoc sidus cum apparuerit, quid portendat, ostendit.

529

MVTANTEM R. C. Campestris scribit cometas quinque esse id est ἵππιον solis, λαμπαδίαν lunae, ξιφίαν Martis, Discaeum Mercurii, Τυφῶνα Saturni; sed quattuor stellas supra scriptas visas esse aliquando, cum regna mutantur, Τυφῶν[α] autem si quando visus fuerat, cuncta interitura.

530

MICVERVNT C. S. ut Virgilius:

‘Non alias caelo ceciderunt plura sereno
Fulgura nec diri totiens arsere cometae’.

531

DENSO legitur et tenso; alii tensum volunt dici, unde et tensae deorum, ut Cicero ‘Ex tensarum orbitis praedari sit ausus’. Alii tentum, ut Virgilius ‘Et siquem extenta plagarum Quattuor’. Nunc illud ostendit quae sint variae formae.

533

TACITVM solet enim fulmen emitti, dum tonat et cum est nubibus caelum obductum. Vtrumque supra posuit <I 151> ‘Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris inpulsi sonitu mundique fragore[m]’.

535

LATIALE CAPVT montem dicit.

539

EXPALLVIT V. ἔκλιψιν dicit.

542

ORBEMQVE TENEBRIS id est suum.

543

DESPERARE D. ut Virgilius ‘Impiaque aeternam t. s. n.’.

545

MVLCIBER Vulcanum dicit, ut Virgilius ‘Et discinctos Mulciber Afros’.

547

IN HESPERIVM CECIDIT L. ut Virgilius

‘Quotiens Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem r. f. Ae’.

548

FVNDO a fundo.

549

RAPTVS perditus.

550

CONFECTAS F. L. Iovi Latiali sacrificia fiunt, unde Latinae feriae nuncupantur. Ergo confectas id est perditas Latinas ostendebat flamma, quae se extis impositis dividebat.

552

THEBANOS I. R. Eteocles et Polinices fratres postquam se mutuis vulneribus occiderunt, inpositi rogo sunt et se divisit flamma, qua cremabantur.

TVNC CARDINE T. ut Sallustius ‘Sed Metello Cordubae hiemanti cum duabus legionibus alione casu an, sapientibus ut placet, venti per cava terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sederunt’.

554

DISCVSSERE N. terrae motu scilicet, ut Virgilius ‘Insolitis tremuerunt montibus Alpes’.

555

HESPERIAM C. S. Q. I. A. nomina montium, quos unda contexit.

557

TESTATOS S. L. ut Virgilius ‘Aeraque sudant’.

558

FOEDASSE VOLVCRES ut Virgilius ‘Inportunaeque volucres’. Ideo foedasse, quia inportunae per diem, insolitae per diem, videbantur [, quae nocte gaudent].

559

ACCIPIMVS ἀπὸ κοινοῦ. Acyrologia; ubique ‘accipimus’ subauditur.

560

MEDIA. P. C. R. ut Virgilius ‘Et altae Per noctem resonare lupis ululantibus urbes’.

561

TVNC PECVDVM ut Virgilius ‘Pecudesque locutae Infandum’.

562

HOMINVM [PECVDVM] P. hominum de feminis dictum, ut Virgilius ‘Nec vox hominem sonat’.

NVMEROQVE MODOQVE magnitudine.

563

MATREMQVE S. C. I. ut quantum terreret alienos.

564

CVMANAE C. V. Sibyllae libri.

567

VLVLARVNT TRISTIA GALLI templo deorum matris sacrati; ulurarunt autem de more sacrorum, unde ut homines accipiamus, admittitur.

569

TVNC FRAGOR A. ut Virgilius ‘Armorum sonitum toto Germania caelo Audiit’.

570

AVDITAE NEMORVM ut Virgilius ‘Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentis Ingens’.

569

MAGNAEQVE PER AVIA VOCES avia sunt, quae non habent viam.

570

COMMINVS VMBRAE id est visae, non auditae.

573

FLAGRANTI V. P. pro face pinum posuit.

574

STRIDENTESQVE COMAS id est excutiens.

THEBANAM Q. A. Agaue mater Penthei, quae ita Liberum contemnendum credidit, ut etiam cum telo ascenderet arborem et Libero insidiaretur; fecit numen praescium interesse Bacchis; quae furore correpta cum ceteris filium vulneravit [caput], resipuit et agnovit.

575

CONTORSIT T. L. Dryantis filium dicit, qui dum vites amputare vult ad iniuriam Liberi, sibi crura succidit; ideo dictum ‘contorsit tela’.

570

COMMINVS contra nos; nam nobiscum ire consuerunt.

578

INSONVERE legitur et <in>tonuere.

579

MISCENTVR id est in bellum miscentur.

VMBRIS legitur et auris.

580

CONSVRGERE C. in campo enim Martio sepultus est Sylla.

583

FRACTO MARIVM FVGERE S. ordo: et tollentem caput Marium fracto sepulchro fugerunt agricolae gelidas Anienis ad undas.

586

MOENIA L. civitas in Tuscia.

588

ERRANTIS IN A. P. ut Virgilius ‘Et praepetis omina pennae’.

589

MONSTRA IVBET id est Arruns.

590

NATVRA RAPI iubet rapi id est ad mortem iubet adduci, quae supra dixerat nata <I 562 sq.> ‘Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum’.

STERILIQVE NEFANDOS quia monstra, non homines genuerat.

591

INFAVSTIS V. F. de lignis myricae mula genuit.

593

PVRGANTES cives ab eo, quod dixit ‘a civibus’.

LVSTRO id est lustratione.

594

POMERIA dicuntur ante muros loca, quasi promoenia.

595

SACRI huius sacri, id est sacrorum.

596

TVRBA MINOR in sacrorum ordine.

598

CVI FAS VIDISSE M. de virginibus Vestae sacerdotem maximam dicit, quae sola palladium videt.

599

TVM QVI FATA DEVM responsa, dicta a fando.

SECRETAQVE C. S. quindecim viros dicit, qui tres libros Sibyllinos et inspiciunt et consulunt.

600

ET LOTAM PARVO REVOCANT dies sacer, lavatio deum matris, quo die in Almonem fluvium brevem a quindecim viris deponitur; dea autem hoc nomine est et in Frygia, unde translatis sacris in urbem vicinus fluvius sic appellatur.

601

AVGVR SERVARE S. proprium augurum verbum, cum de caelo servant.

602

SEPTEMVIRQVE E. hi enim epulum dant.

TITIIQVE SODALES lupercos dicit, ut Cicero ait ‘Fera ista sodilatis . . . germanorum lupercorum’.

603

ET SALIVS hi Martis sacerdotes a Numa facti sunt; nam ante Herculis fuerunt, ut ait Virgilius ‘Tum Salii ad cantus’.

604

ADTOLLENS A. G. V. F. est flamen Dialis, est Quirinalis, est Martialis.

596

GABINO cum praetex[ta]tis, ut Virgilius ‘Ipse Quirinali lituo cinctuque Gabino Insignis’.

607

MESTO C. M. C. colligitur enim fulmen et conditur; est autem in hisdem locis, ubi F. S. C. videris scriptum, id est fulmen sacrum conditum.

608

DATQVE LOCIS N. nam bidental dicitur, ubi fulmen est conditum.

609

ELECTA CERVICE M. ut Virgilius ‘Et intacta[s] totidem cervice iuvencas’.

610

OBLIQVOQVE M. I. C. mos sacrificii, ut Virgilius ‘Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta’.

611

INPATIENSQVE DIV nam nisi stet hostia, non est accepta, unde et Virgilius ait ‘Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum Candentem’.

615

PRO SANGVINE V. id est emicuit.

622

HOSTILI DE P. V. verbum aruspicum e regione.

625

OMENTA LATEBRAS haec omnia signa sunt de extis, unde intellegimus, quod cum fibra pulmonis latet, cum parvus limes vitalia secet et omenta latebras suas produnt, adversa significent.

626

INPVNE A. E. id est quod cum visum est et semper fecit exitium.

628

ALTERIVS CAPITIS auctum vocatur aruspicum verbo, sed hoc in nostra parte bonum est, nunc autem in inimicorum parte apparet.

633

IVPPITER summum Iovem possumus accipere vere Iovem. Hoc sacrificium non tibi fecimus, o Iuppiter, sed diis manibus, sive ut summum Iovem Ditem accipiamus, ut sit: cum tibi non litaverim, Pluto, cur in tauri viscera dii venistis inferni?

635

SED VENIENT M. M. id est maiora quam timemus.

636

ET FIBRIS SIT NVLLA FIDES ut Virgilius ‘Quod ut o potius formidine falsa Ludar’.

637

FINXERIT ISTA T. hoc est qui libros fecit artis aruspicinae.

TVSCVS id est Arruns.

639

AT FIGVLVS Nigidius Figulus qui ideo hoc nomen accepit, quod regressus a Graecia dixit se didicisse orbem ad celeritatem rotae figuli torqueri.

640

AEGYPTIA MEMPHIS apud Aegyptios mathematicis copiosa.

641

NVMERISQVE M. A. quem non aequaret.

644

FATA MOVENT hunc mundum et sidera.

646

TOLLET auferet.

650

EXTREMI nefandi, ultimi. Hoc autem dicit: multorum hominum extremi dies in unum tempus convenere, quippe multi hoc bello sunt perituri.

653

DEVCALIONEOS F. A. I. hic enim cum Pyrra diluvio superfuit. Imbres ergo Deucalioneos dixit, quibus superfuit Deucalion.

655

NEMEVM F. L. sol in leonis signo est.

658

HI CESSANT IGNES solis et Saturni.

659

SCORPION pro Scorpiona.

660

GRADIVE PATER Mars, ut Virgilius ‘Gradivumque patrem’.

MITIS IN ALTO I. hoc contrarium, quod Venus et Iuppiter recesserunt; horum enim benivolae stellae sunt; unde docte Virgilius hos Aeneae deos ostendit, cum iam omnia pericula evasisset; nam sic ait ‘Cum Iuppiter aethere summo Despiciens’ accessit et Venus ‘tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis Alloquitur’.

665

ENSIFERI ut Virgilius ‘Armatumque auro circumspicit Oriona’. Bene autem propter futurum bellum Mars videtur et Orionis latus, ubi est gladius.

668

MVLTOS EXIBIT IN ANNOS post enim et Antonius bellum fecit et filius Pompei piraticam exercuit et Pompeius occisus est.

670

CVM DOMINO P. I. V. perpetui enim imperii Caesar est auctor.

672

EXTRAHE protende, id est ne pax veniat cum domino.

IAM LIBERA BELLO tum tantum libera, cum geris bella civilia.

673

PRAESAGIA P. scilicet verba Nigidii Figuli.

674

VERTICE PINDI Pindus mons Thraciae, ut Virgilius ‘Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi Vlla moram fecere’.

675

EDONIS nomen est bacchae.

LIAEO Libero patre.

676

MATRONA PER VRBEM matrona dicebatur, quae unum virum sciebat; sed hic non matronam fuisse, sed Romanam rem publicam visam debemus accipere.

679

VIDEO PANGEA montes Thraciae proiecti et per Macedoniam atque Thessaliam. VIDEO ostenduntur enim res ipsae deo plenae, ut Virgilius ‘Bella, horrida bella Et Thybrim multo spumantem s. c.’.

680

LATOSQVE HEMI campos dicit Macedoniae, ubi bellum civile gestum est contra Brutum et Cassium a Caesare et Antonio.

684

LAGAEI Lagaeum Nilum dixit a Ptolom<a>eo, rege Alexandriae, nepote Lagi.

GVRGITE NILI Alexandriam dicit, ubi Pompeius occisus est.

686

QVI IACET A. Pompeium dicit.

DVBIAM nunc enim terra, nunc mare est, ut Virgilius ‘Et inhospita Syrtis’.

AEQVORA SYRTEN ordo: dubiam Syrtim arentemque Libyen feror super aequora.

687

ARENTEMQVE F. L. ad hanc enim Cato fugit.

TRTSTIS ERINIS legitur et Enyo.

689

AERIAM PYRENEN hic Caesar in Hispania contra Pompei filium dimicavit.

690

PATRIAE S. R. I. V. cum urbem victor Caesar ingressus est.

691

BELLA SENATV quando in senatu Caesar occisus est.

692

CONSVRGVNT P. a Bruto et Cassio, interfectoribus Caesaris.

694

VIDI IAM P. P. hic enim bis Romani bella gesserunt, ut ait Virgilius ‘Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi’.

695

ET LASSO F. qui lassos faciat; metonimia.

LIBER II.

Periocha libri secundi haec est:

Iustitium et tacitos questus feminarum [ac militum] ac militis senis referentis Marianam trucidationem et Syllanam proscriptionem; Bruti et Catonis conloquium; Marciam repetentem Catonis coniugium mortuo Hortensio; descriptionem Appennini montis fugatosque stationibus duces Pompeianarum partium [erant propositi], datam Domitio veniam fugae ex urbe Corfinio ab Caesare; contionem Magni et metum tironum; Brundisii situm; et praemissum Gn. Pompei filium ad praesidia comparanda per civitates Graeciae ab regibus ad auxilia contrahenda, clusum aggere portum Brundisinum a Caesare interruptumque id opus a Pompeio et tacita nocte inde navigationem; amissis duabus navibus in claustris aggeris evasit Pompeius cum suis.

1

MANIFESTAQVE non occulta.

2

FOEDERA RERVM ordinationem naturae.

4

INDIXITQVE NEFAS denuntiavit mala ventura.

7

SIVE PARENS RERVM providentia naturalis, id est conditor mundi.

INFORMIA REGNA chaos dicit.

8

MATERIAMQVE RVDEM hoc est mundum.

FLAMMA CEDENTE RECEPIT divisa enim flamma elementa se quoque singula separarunt.

9

FIXIT IN AETERNVM CAVSAS secundum Stoicos, qui dicunt fata plurimum posse.

QVA CVNCTA COERCET ordo: lege qua cuncta coercet se quoque tenens.

10

SE QVOQVE LEGE TENENS ut nec ipse possit fata mutare.

TENENTEM legitur et ferentem.

12

POSITVM certum, constitutum. Vtrumque ‘sive’ et ‘seu’ legitur.

SED FORS INCERTA VAGATVR hoc secundum Epicureos, qui agi omnia casibus dicunt.

15

LICEAT SPERARE TIMENTES ut quid futurum sit nescientes sperent et bona posse contingere.

16

QVANTIS SIT CLAVDIBVS O. C. F. id est ne metus in omnibus sacris esse videatur, quae mala orbis passurus sit, intellegunt.

18

IVSTITIVM id est fuit iustitium. Iustitium autem dicitur publicus luctus ab eo, quod ius taceat.

20

QVESTVS T. S. questus sive ‘commercia’ accipimus, ut in hoc luctu nemo consuetum opus fecerat; nam hic mos est iustitii; sive questus ‘querelas’ dixit, ut noluerint propter Caesarem dicere, quod dolerent. Nam hoc exposuit: Magnusque per omnis Erravit sine voce dolor.

21

FVNERE PRIMO in mortis adventu.

23

CONCLAMATA in unum clamata; nam sic plangitur more Romano.

24

EXIGIT AD SEVOS F. B. P. moraliter dictum ‘exigit’; nam servi etiam si non doleant, iubentur, ut plangant.

25

SED CVM MEMBRA id est ipsa mater.

27

NECDVM EST ILLE DOLOR S. I. M. dolor mortui, metus morituri.

29

DELVBRA CATERVAE templa; <catervae> adhuc scilicet pro aegro rogantes.

30

HAE LACRIMIS SPARSERE DEOS Romanae feminae. ‘Sparsere’ perfudere, ut Virgilius ‘Sparsasque manus’, id est perfusas sanguine.

31

LACERAS lacerates.

33

CREBRIS FERIVNT VLVLATIBVS AVRES id est deorum.

38

CONTVNDITE P. M. hoc sic debemus accipere, tamquam in templis omnibus dictum sit; nam ait: Et nullis defuit aris Invidiam factura parens.

42

GAVDENDVM EST quia non licebit flere.

43

NEC NON BELLA V. D. ordo: nec non viri bella diversaque castra petentes.

DIVERSAQVE CASTRA P. alii Caesaris, alii Pompei.

46

CANNARVM alii civitatem Africae accipiunt, alii vicum Apuliae, iuxta quem Hannibal Romanorum delevit exercitum et consulem Paulum.

TREBIAEQVE IVVENTVS Trebiae vicus in Tuscia, iuxta quem Hannibal Flaminium consulem vicit; alii Galliae civitatem accipiunt, quam Treviros dicunt.

49

ACHEMENIIS D. M. SVSIS Persas dicit; nam haec Parthiae regio est Achemenia et oppidum Achemenis, quod aliquando sub Achemenide rege Arabiae et Parthiae fuit.

49

MEDICA Medorum gens in oriente. Virgilius ‘Medi[c]a fert tristis sucos’.

50

MASSAGETEN gens Thraciae.

HISTER autem fluvius Scythiae est, qui per Thraciam tendit.

ALLIGET includat et teneat.

51

SVEBOS gens Germaniae Suebi.

52

ALBIS fluvius Germaniae. RHENI CAPVT id est fundat, fluat.

53

REDDITE NOS P. quippe iam vicerat.

54

HINC DACVS PREMAT gens ultra Danubium.

GETES gentis nomen, quibus victis ad invidiam servi Getae dicti sunt in comediis.

OCCVRRAT HIBERIS Hiberus Hispanus, ut Virgilius ‘Aut impacatos a tergo horrebis Hiberos’, ‘Occurrat’ autem bene, ut adversum nos cum illis veniat, sive alter de Romanis; nam dixit: Ad eoas hic vertat signa pharetras.

59

SAEVE contra nos saeve, non ut epitheton Iovis sit. Virgilius ‘Et me saevus equis oriens adflavit anhelis’.

60

MERVERE FERI ‘meruere’ sive dum innocentes sunt, sive dum nondum pugnaverunt, ut Cicero pro Murena <5, 12> ‘Patre imperatore libentissime meruisse pietatis fuit’.

62

TANTI FVERIT legitur et fuerat. CIVILIA BELLA M. sensus hic est: moventur bella civilia ut victor imperet Romae, cum nec sic quidem civilia bella moveri deberent, si hoc ageretur, ne quis orbi imperaret.

63

VT NEVTER id est urbi imperaret.

PIETAS PERITVRA nam mox obliti huius pietatis in civilia bella venturi sunt.

66

CIVILIBVS A. id est oderunt.

67

ATQVE A. M. unus.

EXEMPLA TIMORI ut diceret se aliquid iam tale perpessum; hinc denique incipit ab exemplis.

68

TVNC et cum legitur.

69

CVM P. T. V. L. Q. T. ὑστεροπρότερον. Prius enim Marius de Libycis triumphavit, inde de Teutonis.

70

EXVL fugerat enim Sylllam, contra quem dimicabat; hic Arpinas fuit civis Ciceronis septimo consul.

VLVA herba in paludibus, ut Virgilius ‘Obscurus in ulva Delitui’.

71

AVIDI SOLI mollis; cito enim haurit, quicquid acceperit.

72

DEPOSITVM F. TVVM pignus; ipsum Marium depositum dixit, quem stagna texerunt.

73

EXEDERE consumpsere.

PEDOR odor corporum pedor dicitur.

LONGVS aut longo squalore conceptus sive diuturnus.

74

FELIX fuit enim septies consul.

75

SCELERVM sceleratorum.

76

FRVSTRAQVE HOSTI C. P. Cimbrum lictorem dicit, cui data est potestas, ut Marium in carcere interimeret.

79

VIDERAT id est Cimber lictor.

80

TERRIBILESQVE DEOS qui admissum terreant scelus.

81

FAS HAEC C. N. E. vox, quam in carcere Cimber audivit.

82

LEGIBVS AEVI totius aetatis annorumque multorum.

83

ANTE SVAM id est mortem.

VANVM DEPONE FVROREM qui vis ferire, quem non licet.

84

SI LIBET VLCISCI vindicare, ut Virgilius ‘Vltus avos Troiae’.

85

HVNC CIMBRI S. S. gesturus est enim bella civilia, quae est vindicta Cimbrorum.

NON ILLE FAVORE id est non ideo servatus est, quia aliquod numen ei favebat, sed quia talis erat, ut Romam posset evertere.

88

IDEM P. D. INIQVO Marius enim a Fannia, cum eidem commissus in fidem esset custodiae, ad fugam dimissus est.

DELATVS INIQVO bene ‘iniquo’, quippe in hostilem delatus est terram.

90

TRIVMPHATI triumphat ille, qui vincit, triumphatur, qui victus per triumphum ducitur, ut imperator regnat, provincia quae est sub potestate regnatur, ut Virgilius ‘Acri quondam regnata Licurgo’.

IACVIT ad humilitatem dictum; iacuit pro ‘mansit’.

91

ET POENOS hoc est Hannibalis.

SOLATIA FATI ut Carthago haberet solatium de Marii malis, rursus Marius de Carthaginis.

92

PARITERQVE I. <I.> D. facti humiles ignovere deis. Diis ignoscere dicitur, quod dii iusserint, ferre patienter, ut Virgilius ‘Nec divum parcimus ulli’; Cicero pro Caelio <11, 25> ‘Ignoscebamus vobis iudices attente audientibus’.

94

FORTVNA REDIT quam oppressus amiserat.

95

ERGASTVLA F. ubi opus inclusi faciunt, quod est ἐργάζειν, locus ergastulum dicitur, ut ait Cicero pro Cluentio <7, 21>: ‘In Quinti Sergi senatoris . . . manus incidit et apud eum fuit in ergastulo’. Conflavit ergo Marius catenas in usum telorum, simul ut solveret alligatos.

100

QVANTOQVE GRADV impetu.

QVANTO NOBILITAS quaerunt, quomodo nobilitas cum plebe pereat, cum Marius pro populo dimicarit. Sed ‘cum plebe’ posuit ‘in modum plebis’, ut nemo in morte quaereret dignitatem. Est ergo [sensus] ‘perit si quemadmodum plebs’.

102

ET A NVLLO REVOCATVM P. F. ut nec aetas nec adfinitas spectaretur.

103

STAT CRVOR IN T. horret, ut Virgilius ‘Stant lumina flamma’, sive dictum ut sanguine natent templa, si iam defluere non potest cruor.

105

NON SENIS EXTREMVM ut parcere debuerit mox quippe perituro.

106

PRAECEPISSE DIEM ante cepisse, ut Virgilius ‘Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi’.

107

NASCENTIA RVMPERE FATA ‘piguit’ subaudimus.

109

SED SATIS E. I. P. M. ut causa occidendi esset, quod erat qui posset occidi.

110

ET VISVM LENTI lenti et ignavi homines putabantur, si in civilibus bellis quaererent meritos, quos necarent.

111

IN NVMERVM P. M. P. id est non quia merebantur, sed ut multi post bellum numerarentur occisi.

114

OSCVLA POLLVTAE F. T. D. Marius hoc signum dederat fugitivis, ut ille servaretur, qui manus osculatus fuisset. Sic autem occidit Euanthium amicum suum, dum ei osculandam non porrigit manum.

116

DEGENER O. P. qui sic vitam mereretur.

LONGA DECORVM ordo: vix decorum.

118

ET VITAM D. S. R. occidit enim eos Sylla, quibus ignoverat Marius.

119

FLERE V. id est flere vacat.

SPARSVM P. V. BAEBI ordo hic est: vix vacat flere coronae membra inter carpentis innumeras manus discerpsisse te, Baebi, sparsum per viscera.

120

INTER CARPENTIS M. C. Terentius histrio circumventus a fugitivis promisit se ostensurum [se] eis inimicum Marii, qui multa in senatu contra Marium decrevisset. Misit ergo ad hunc Baebium fugitivos, quem raptum et discerptum Mario obtulerunt.

INTERCARPENTIS una pars orationis est [intercarpentis].

121

PRAESAGE M. A. Antonius praesagus malorum hic est, qui Metello dixit, ni mature adduxisset exercitum, hoc passurum p. R., quod Senones iam fecerunt; hunc occidi Marius iussit cumque ad eum caput Antoni esset allatum, in mensa poni iussit et occisorem accumbere; postea caput Antonii conto fixum pro rostris posuit.

123

FESTE Kalendis enim Ianuariis agebantur.

RORANTIA MENSAE ut Virgilius ‘Et sparsi rorabant sanguine vepres’.

124

LACERAVIT F. C. Fimbria legatus fuit Marii, cum prope Minturnas civitatem Crassos deprehendisset, occidit eos et capita misit ad Marium.

126

TE QVOQVE NECLECTVM qui contemptus es, postquam exusseras dextram.

VIOLATAE SCAEVOLA DEXTRAE ingressus hic castra Porsennae occidit nescio quem; captus [vero], ut ostenderet, quales Romani essent, super aram manum suam, ut cremaretur, inposuit dixitque omnes huius esse virtutis; sic territo hoste dimissus est.

SCAEVOLA DEXTRAE Lucius Mucius Scaevola, pontifex maximus, sacerdos Vestae, inimicus C. Mario adulescenti fuit, qui cum per Damasippum fugere vellet, a Marianis occisus est in templo Vestae; qui cum manum sanguine inplesset, simulacrum Vestae aspersit, ut maius percussoris crimen esset.

128

PARVVM SED F. S. ‘parvum sangunis’ ac si diceret ‘modicum’.

129

FLAMMISQVE PEPERCIT ne incensas extingueret aras vis sanguinis effluentis.

130

REPETITIS FASCIBVS A. septimo scilicet consulatu.

133

QVAE MELIOR subauditur ‘fortuna potest’.

133

MENSOQVE HOMINIS QVID F. P. ‘menso’ ipsi scilicet Mario, id est quantum boni homo consequi potest vel quantum mali, utrumque expertus est Marius; ipsa enim sunt fata hominis in bono et in adverso.

134

SACRI PORTVM Laurentum dicit, qui sic appellatur; hic Sylla de Asia regressus pugnavit cum Mario adulescente, qui victus Praeneste fugit. Hic est Marius, qui invita matre Iulia adeptus est consulatum, de quo Sallustius meminit.

135

AVT COLLINA TVLIT S. P. Damasippus, Samnitium dux, Marii fautor, apud Collinam portam cum suis conflixit et victus cum militibus suis occubuit.

136

PAENE CAPVT M. id est Roma.

137

MVTAVIT TRANSLATA LOCVM Pontius Telesinus ex partibus G. Marii iunioris iactabat tunc, quod Romanum imperium transferri possit in Galliam.

138

VLTRA CAVDINAS S. V. F. apud Caudinas Furcas fusus fuerat Romanus exercitus et sperabat se Samnis maiora vulnera esse facturum.

139

VLTOR ut Sallustius ait ‘Vt Syllae dominatio, quam ultum ierat, desideraretur’.

140

ILLE potest hic Domitius Ahenobarbus accipi.

RESTABAT supererat, ut Virgilius ‘Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat’.

142

EXCESSIT MEDICINA MODVM μεταφορά. NIMIVMQVE S. E. modum; occidit enim et innoxios cum nocentibus.

145

TVNC et tum legitur.

147

SED FECIT SIBI Q. Q. N. id est omnibus omnia licebant.

VICTOR id est Sylla.

149

EXEGIT FAMVLVS potest generaliter accipi, potest et specialiter, ut de Mario iuniore dictum sit, qui a servo occisus est, cum per cuniculum de Praenestina civitate vellet evadere.

150

CAESA PARENTIS communis scilicet parentis.

152

BVSTA REPLETA F. P. Q. V. S. ut se absconderent in sepulchris.

153

LATEBRAE CEPERE F. id est silvae.

157

VICTORI scilicet Syllae.

RAPVERE ut sua perirent manu, ne essent quos occideret Sylla.

159

DVM LICET O. I. vetabat enim eos Sylla sepeliri.

160

COLLA DVCVM cum congesta essent ad Servilium lacum capita peremptorum, haec iussit Sylla proponi, unde ait Tullius ‘Multos caesos non ad Trasimennum lacum, sed ad Servilium vidimus’.

162

QVICQVID VBIQVE L. S. possumus distinguere et ‘quicquid ubique latet scelerum’ et ‘scelerum non tantum Thracia vidit’.

NON THRACIA TANTVM comparatio a minori, ut Virgilius ‘Non sic aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exit’.

163

BISTONII S. P. T. Diomedem, Thraciae regem, dicit Bistonium a Bistone palude Thraciae. Hic fertur habuisse equas visceribus humanis pasci solitas; quibus cum hospitio receptum Herculem vellet offerre, ipse obiectus et absumptus est. Propter equas ergo dictum est ‘stabulis’.

164

ANT[H]EI LIBIAE Ant[h]eus, Terrae filius, qui cum multos singulari certamine necaret, devictorum capita postibus adfigebat; hunc postea Hercules vicit doctus a Minerva, ne eum in terra elideret.

LIBIE ‘non tantum vidit scelerum’ subaudimus.

165

PISEA FLEVIT IN AVLA Pisa Elidis civitas. Dicit autem Oenomaum, qui fraude Myrtili victus quadrigarum cursu a Pelope et occisus est. Hic enim ut Ippodamiam filiam suam petentibus denegaret, provocatos in equorum cursu victos occidebat.

166

CVM IAM TABE FLVVNT quod ait supra <II 160> ‘colla ducum’.

167

AMISERE NOTAS signa, quibus a suis agnosci possent.

168

SVBDVCIT C. F. a se scilicet.

170

VETITIS Q. id est a Sylla.

174

PLACATOS CATVLI R. Q. Lutatium Catulum tangit, cui cum Marius Gratidianus diem diceret, qui sciebat se non evasurum, fumo se calcis occidit et sic fugit inimicum; post Catuli filius regressus victor ex Asia petit a Sylla, ut sibi Marius daretur ad poenam; quem datum per singula membra cruciavit, ut ait Sallustius ‘Vt in M. Mario cui fracta prius crura brachiaque et oculi effossi, scilicet ut per singulos artus expiraret’.

175

FORSAN NOLENTIBVS VMBRIS scilicet Catuli.

176

PENDIT expendit.

INEXPLETO BVSTO quia singula membra discerpti integra esse non possunt.

PIACVLA autem scelera dixit, quae nec loquenda sint tali facto, ut Virgilius ‘Distulit in seram commissa piacula mortem’.

178

ET TOTO QVAMVIS ordo: et quamvis toto.

179

NIL ANIMAE LETALE D. nullum enim tale vulnus dabatur, quo periret, sed quo cruciaretur.

MOREMQVE NEFANDAE id est vidimus.

180

PARCERE MORTI prior repetitus est sensus.

182

ET MVLTO legitur et muto.

185

SPECTATIS L. M. ut videret se sic membris omnibus caesum.

187

SIC MOLE RVINAE comparatio.

189

INFORMES sine forma.

PONTI legitur et trunci.

192

OSTENSA PLACERET a filio scilicet Catuli ostensa Syllae.

193

AGNOSCENDVS ERAT modo enim confusi vultus minorem gratiam de maiori morte faciebant, quia non agnoscebatur occisus.

COLONOS qui se colant.

194

PRAENESTINA SVOS Marius iunior ad hanc se contulerat civitatem. Sylla commotus iussit octo milia hominum de ea civitate occidi. Fortunam autem colunt, unde Fortunam Praenestinam dixit.

195

VNIVS <P.> PEREVNTEM T. M. tam cito enim omnes perierunt, quasi unus esset occisus.

197

OVILIA ROMAE locus in urbe, quo omnes pastores Romulus convocavit et senatum et populum ad comitia celebranda coniunxit.

200

AVT BELLICA ubique ‘fuit’ accipimus.

201

NVMQVAM POENA FVIT id est genus poenae ut ab aliquo iuberetur.

VIX AGMINA VVLGI ordo: vix movere manum victores.

204

PROCVMBVNT qui occisi sunt.

SED ILLOS viventes.

206

CAEDIS VIVA GRAVES exponit quem admodum peragunt cadavera partem caedis.

207

INTREPIDVS id est Sylla.

210

OMNIA TYRRENVS S. C. G. omnes enim in Tiberim occisos mitti Sylla praeceperat.

211

IN FLVVIVM P. C. sensus hic est: qui primi in Tiberim missi sunt, hi in undas venerunt; nam qui ultimi missi sunt, horum corpora iam supra veniunt, quia fluvium cadavera impleverunt.

212

PRAECIPITES H. R. quae erant post cadavera.

213

INTERRVPTVS AQVAE A. F. id est ut illae undae tantum, quae anta cadavera erant, in mare fluxerint, illae autem, quae post corpora erant, steterint et secutae non sint priores fluctus obstantibus cadaveribus.

210

SYLLANA quae fecerat Sylla.

215

EFFVSA ipsa vis sanguinis.

218

REDDITQVE CADAVERA C. quae acceperat scilicet, revocat in terras, quia multitudine corporum defluere non possunt.

219

TANDEM TYRRHENAS V. E. I V. ordo hic est: alveus Tiberis postquam Tyrrhenas in undas, id est in mare, vix eluctatus exiit, torrenti sanguine caeruleum aequor divisit, id est aquas maris meatu sanguinis separavit.

221

HISNE SALVS RERVM subauditur ‘Sylla meruit vocari?’

222

TVMVLVM SIBI M. T. C. extruere; in campo enim Martio habet Sylla monumentum. PONERE legitur et tollere.

225

[QVAMQVAM A. G.] METVS nominativus casus pluralis ‘hi metus’.

226

IN PROELIA DAMNO ordo: et multo maiore humani generis damno coitur in proelia.

227

EXVLIBVS MARIIS patre et filio.

229

TOLLERE id est evertere et delere Marianos.

230

HOS ALIO FORTVNA Pompeianos et Caesarem.

236

PARS P. L. E. id est non erat; nam ait supra <234> ‘at non’.

NOCTE SOPORA ut Virgilius ‘Vmbrarum hic locus est somni noctisque soporae’, id est, quae soporem adferat.

237

PARRHASIS Arcadica ut Virgilius ‘Parrhasio dictum Panos de more Licaei’.

HELICE CVM V. A. Helicen Calisto[n] dicit, quae a Iove conpressa et in ursam mutata postea in sidus septentrionibus recepta est.

AXES plaustrum enim, quod in septentrione est, esse significat.

238

ATRIA COGNATI soror enim Catonis nupta Bruto maiori fuerat, unde natus est Brutus, cuius Cato avunculus fuit.

NON AMPLA C. quippe philosophi.

239

INSOMNI VOLVENTEM P. C. ordo: invenit virum insomni cura publica fata volventem.

240

CASVSQVE ORBIS legitur et urbis.

CASVSQVE ORBIS id est ‘volventem securum invenit’ subaudimus.

242

EXPVLSAE genitivus est casus.

243

IAM SOLA F. o Cato.

QVAM TVRBINE N. id est virtutem.

248

DVBIO modo scilicet dubio.

250

CIVILE ABSOLVERE B. ‘absolvere’ ‘innocens facere’; [et] est defensio omnium ad haec bella venientum, si idem fecerit Cato.

252

LEGESQVE IN PACE TIMENDAE contra illud ‘Silent enim leges inter arma’.

253

HOS FERRO ubique ‘rapit in proelia’ vel ‘rapiunt’ subaudimus.

FERRO FVGIENDA ut Virgilius ‘Quae prima pericula vito’ adeone minus est interire?

MVNDIQVE R. PERMISCENDA F. ut qui fidem servare noluerint, velint eam penitus extingui cum mundi labe.

254

NVLLVM FVROR E. IN A. sed causa.

255

CASTRA PETVNT MAGNA V. M. mercedem dixit illam causam, qua ducuntur ad bellum, id est dum volunt inpunita esse quae fecerant.

256

PER SE BELLA PLACENT si tamen placuerint, pugnabis non aliqua causa, sed solo amore bellorum civilium, quod est peius.

257

INMVNEM C. M. A. id est te inmunem a moribus corrupti saeculi, scilicet innocentem.

259

ACCIPIENT id est nocentes.

ACCIPIENT ALIOS nam ait supra <251> ‘Quemque suae rapiunt scelerata in proelia’.

FACIENT TE ut ait supra <255. 256> ‘Tibi uni Per se bella placent’.

260

CIVILIBVS legitur et feralibus.

261

HAS ETIAM M. M. non suas, sed Catonis ostendit.

264

SE BELLI FORTVNA TIBI ut omnes tu solus occidas.

266

ET SCELVS ESSE TVVM id est quis nolit tuum scelus esse, quod moritur?

271

EXCIPIVNT legitur et accipiunt.

EXCEDIT OLIMPVS Olympus mons Macedoniae, in quem dicit fulmina non venire, quod extra nubes erectus sit, per quas fulmina deferuntur in terras.

272

LEGE DEVM imperio [vel] voluntate.

MINIMAS RERVM ut dicuntur ‘summae rerum’ sic et ‘rerum minimae’.

DISCORDIA TVRBAT ‘minimas rerum’, quod dixit (270) ‘imaque telluris’, ‘discrodia’, quod ait fulmen.

273

PACEM MAGNA TENENT quod ait <271> ‘excedit Olympus’, sic reddit: permitte bello civili eos turbari, qui infimi sunt; tu qui es altus et magnus, in hac tempestate belli esto securus.

275

NAM PRAELATA id est a te. SVIS hoc est castris.

276

PLACET IPSE CATONI scilicet Caesar.

277

SI BELLVM CIVILE P. quippe quod ipse commovit.

278

ET DVCE PRIVATO Pompeio. CONSVL Lentulus sive Gellius, qui consules tunc fuerunt.

279

SOLLICITANT te scilicet, ut hoc sequaris.

280

LIBER IN ORBE quia ceteri erunt sub iure Pompei.

282

FERRE IVVAT PATRIIS legitur et patriae: ferre iuvat patriae. Si ‘patriis’ ‘legibus’, si ‘patriae’ ‘libertatem’ accipimus.

284

VICTORIS sive Caesaris sive Pompei.

POST BELLVM V. H. innocentiae est, quod bellis non vult interesse civilibus; virtutis est, quod se spondet victoris inimicum.

AT ILLI id est Bruto.

286

CIVILIA BELLA FATEMVR id est esse.

289

SIDERA QVIS M. Q. V. S. C. comparat civile bellum ruinae mundi, ut ille Olympo Catonem.

291

TERRA LABET id est titubet, ut Virgilius ‘Dum trepidant gressique labant vestigia prima’.

292

COMPRESSAS T. M. id est velit.

295

HVNC ARCETE FVROREM hunc furorem dixit nolle furere in periculo civitatis.

296

MOTVRA DAHAS ‘hos Dahas’ et ‘hos Getas’ accusativum posuit.

298

LONGVM PRODVCERE F. quod populi turba prosequitur, producere proprie dixit, ut Virgilius ‘Nec te tua funere mater Produxi’.

299

IGNIBVS ATRIS funeribus.

303

ET INANEM quia solum nomen remansit.

PERSEQVAR in bono posuit, ut Virgilius ‘Quae te sola puer multis e matribus ausa Persequitur’.

304

SIC EAT sic eveniat.

PIACVLA scelera.

305

NVLLO FRAVDEMVS S. B. hoc est nemo desit civilibus proeliis.

306

LICERET adeo vult hoc fieri, quod di iusserunt et fata.

308

DECIVM PRESSERE CATERVAE duo fuerunt Decii Mures, de quibus ait Virgilius ‘quin Decios Drusosque procul’. De his alter Latino se vovit bello, alter Samnitico.

309

GEMINAE et Pompei et Caesaris. BARBARA TELIS id est Galliae populi.

310

PERVIVS HASTIS per quem omnium possint tela transire.

313

PERDERE legitur et pendere.

314

AD IVGA CVR F. P. ad servitutem more captivorum.

316

INANIA IVRA T. quia hoc agone serviat Roma. INANIA sub civilibus scilicet bellis.

317

HIC DABIT H. P. I. sive ideo dicit, ut occidatur, sive quia vere, postquam se apud Vticam occidit, pax effecta est.

MALORVM legitur et laborum.

319

NON OPVS EST B. quippe quia reliqui ad iuga faciles sunt et se servire patiuntur.

322

NON BENE COMPERTVM EST ordo hic est: nec non bene compertum est hunc quoque, si fortuna faveat, totius sibi ius promittere mundi; id est scio quidem et bene compertum habeo hunc quoque id est Pompeium, quem sequor, totius sibi mundi ius promittere, si vicerit; sed ideo me milite vincat, ne sibi se vicisse putet.

323

NE SIBI sed scilicet mihi et per me rei publicae.

327

QVAS SANCTA RELICTO ordo: quas inrupit merens sancta Martia relicto Hortensi busto.

329

MELIORIS IVNCTA MARITI id est Catonis.

330

CONVBIO ut Virgilius ‘Veneris nec praemia noris’.

332

IMPLETVRA DATVR scilicet a Catone.

GEMINAS Catonis et Hortensii.

334

SVPREMOS C. secundi mariti et susceptorum ex eo liberorum.

336

CINERESQVE INGESTA S. ut ipsa missa esset in cineres.

337

SIC MAESTA PROFATVR sive ipsa maesta sive ‘haec maesta’ genere neutro numero plurali.

339

IVSSA CATO id est tua, Hortensi. Martia uxor Catonis fuit. De hac postquam tres filios accepit Cato, tamquam satis fecisset coniugio liberis datis, Hortensio eam iunxit et ipsi liberos procreavit, quibus omnibus mortuis et ipso Hortensio redit, ut recipiatur a Catone.

342

DA NOMEN INANE sine concubitu, ut Virgilius ‘Tempus inane peto’.

344

MARCIA subauditur uxor [Catonis].

NEC DVBIVM L. QVAERATVR IN AEVO sensus hic est: si me non receperis, semper dubium apud omnes erit, utrum Hortensio repudiata a te nupserim an a te tradita.

346

SOCIAM legitur et comitem.

349

CORNELIA uxor Pompei.

353

ADMITTERE TESTES id est admittere placet.

SACRIS TESTES ut Virgilius ‘Et conscius aether conubii’.

IVRA PLACENT quibus matrimonium redderetur.

355

DISCVRRIT C. P. hoc est non discurrit.

356

LEGITIMAEQVE F. id est matrimonium proprie, ut ait Varro ‘Venienti novae nuptae funal praeluceat’.

357

STAT TORVS ubique ‘non’ accipimus, id est non stat, non discriminat.

359

CONTINGERE LIMINA P. hoc in nuptiis sollemnibus est.

361

FLAMMEA VVLTVS genus vestis quod flammeum dicitur. LVTEA enim crocea dixit, ut Virgilius ‘Aurora in roseis fulgebat lutea bigis’.

364

SVPPARA supparum genus est indumenti.

NVDATOS CINGVNT A. L. id est non cingunt.

367

OSSVTA legitur et obsita.

OBSITA mortuo Bruto maiore omnes mulieres eum luxerunt; itum est in consilium de veste mutanda et placuit, ut latitudo clavi purpurei, qui est in muliebribus tunicis, in angustius suta intrinsecus stringeretur.

368

NON SOLITI L. S. solitos sales dixit de nuptiis iocos, qui Fescennini dicuntur, inventi primo ex oppido Sabinorum Fescennino; ideo addidit ‘nec de more Sabino’.

369

EXCEPIT TRISTIS CONVITIA FESTA MARITVS ‘tristis’ ‘severus’; nam gaudere debet in nuptiis.

371

AVSPICE BRVTO qui nuptiis interest, auspex dicitur, ut Cicero ‘Nubit genero socrus nullis auspicibus’.

372

ILLE quia dixit de Martiae habitu, loquitur de Catonis.

373

DIROQVE legitur et duro.

377

STVDIIS <O. Q. C.> Catoni scilicet philosopho.

379

SVNT TEMPTATA TORI id est concubitus.

IVSTO AMORI id est coniugiali.

ROBVR RESTITIT id est virtus, Catonis scilicet.

380

HI MORES id est fuerunt, ab eo quod dicturus est, ‘fuit’.

381

SERVARE MODVM ut Virgilius, ubi reprehendit ‘Et servare modum rebus sublata secundis’. Cicero ubi laudat ‘Tantum in summa potestate rerum omnium modum’.

FINEMQVE TENERE id est rerum exitus et terminos cogitare.

382

NATVRAMQVE SEQVI ut mortem, qui natus fuerat, non timeret.

383

NEC SIBI ut Cicero ‘Si tibi soli viveres aut etiam si tibi soli natus esses’.

384

VICISSE F. subauditur per singula ‘fuit’ aut ‘fuerunt’.

386

HIRTAM hirsutam.

388

PROGENIES ut Venerem scierit sola cupidine liberorum.

388

VRBI PATER EST dixit in utilitatem urbis, ‘patriae maritus’ in utilitatem patriae, hoc est urbi praestitit hoc, quod suscepit liberos et quod duxit uxorem; est ergo ‘huic patriae’ non ‘huius patriae’, ut ait ‘urbi’.

391

SVBREPSIT id est nullam attigit voluptatem.

393

DARDANII COLONI Capuam enim dictam scimus Troiano Capy, ut Virgilius ‘Hinc nomen Campanae dicitur urbi’.

395

SPARSAS EXTENDERE id est placuit.

PARTIS legitur et vires.

399

PORRIGIT legitur et sustulit.

400

INFERNI SVPERIQVE MARIS Adriatici et Tyrrheni.

COERCENT id est finiunt.

401

PISAE nomen est civitatis.

402

ANCON nomen Dalmaticae civitatis. Bene autem ‘obnoxia fluctibus’ quippe vicina.

404

IN GEMINI S. Adriatici et Tyrrheni.

405

IN LEVVM C. L. Appennini scilicet montis.

406

SAPIS ISAVRO haec nomina cuncta fluviorum sunt.

408

QVOQVE M. N. T. id est non habet fluvium terra maiorem.

409

FRACTAS a se scilicet fractas.

410

HVNC FABVLA id est hunc primum esse coepisse.

H. F. P.; deest ‘est’ aut ‘loquitur’.

411

POPVLEA hoc enim genus arboris iuxta flumina solet nasci, ut ait Virgilius ‘Populus in fluviis’.

415

HVNC HABVISSE PARES id est fabula est.

417

NILVS S. H. inde enim creditur Nilus maior, quod per Aegypti plana diffusus stagnum magis est quam flumen.

419

CASVROS IN QVAELIBET A. F. dicit Histrum, ut maior videatur ab Eridano, aliorum amnium fluenta suscipere.

420

NON SOLVS minor ergo esset, si solus exiret.

421

DEXTERIORA P. id est unda.

MONTIS Appennini scilicet.

422

CAVVM DELABITVR INDE Virgilius ‘Et cava flumina crescunt Cum sonitu’.

423

EDITOR creator.

424

MARICAE civitatis est nomen.

425

INPVLSVS adiutus, auctus.

Et hic fluvius est Vestinus.

RADENSQVE SALERNI nomen est civitatis. Ostendit, quid sit Salernum, cum ait ‘tecta’.

426

MACRA ordo est: Macraque, qui vicinae Lunae procurrit in aequora, nullas alnos vado moratus.

MACRA naves enim non potest sustinere et ideo Macra dictus est. Bene autem dixit ‘nullas moratus’, quippe non sustinet alnos, unde breves excavantur naves, ut Virgilius ‘Tunc alnos <primum> fluvii sensere cavatas’.

428

LONGIOR E. Q. S. id est Appenninus.

429

ASPICIT legitur et excipit.

430

DOMITVSQVE S. ipse Appenninus.

SABELLO Sabinorum, ut Virgilius ‘Dentesque Sabellicus exacuit sus’.

431

PINIFERIS ut Virgilius ‘Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus’.

434

LACINIA Iuno Crotoniensis, ut ait Virgilius ‘Attollit se diva Lacinia contra’.

Ideo diva Lacinia dieta propter Iunonem et, ut ostendat Scyllae vicinam, ‘Laciniam’ ait et ‘navifragum Scyllacaeum’.

435

ITALIA ab Italia.

MONTIS legitur et pontus.

437

AT POSTQVAM G. T. E. P. E. Scyllae et Caribdis: nam in una parte Scylla, in altera Carybdis fuit, ut Virgilius ‘Dextrum Scylla latus, levum inplacata Caribdis Obsidet’. Tellus, quae Siciliam iungebat Italiae, ex utroque latere fluctibus caesa dissiluit.

438

PELORO hic gubernatur Hannibalis fuit, qui, dum eum duceret per Siciliae fretum, credidit se ad tales angustias per insidias devocatum, occidit Pelorum; qui cum post agnovisset iter tale esse, tumulum ei construxit et loco nomen dedit.

440

GAVDET ut ait supra <I 150> ‘gaudesque viam fecisse ruina’ et hoc iam crudelitatis est, non virtutis.

441

HESPERIAE F. quod non vacantes fines Hesperiae hoste terat, id est ‘ipse’ et ubique subaudimus ‘gaudet’.

442

PERDAT ITER dum ubique pugnatur.

444

QVAM FREGISSE IVVAT id est nec tam iuvat.

445

QVAM SI FERRO hoc enim tum fit, cum restitit inimicus.

POPVLETVR vastet, ut Virgilius ‘Populatque ingentem farris acervum Curculio’.

446

CIVEMQVE VIDERI id est pudet.

447

VARIOQVE FAVORE quem sequerentur incertae.

448

PRIMO TERRORE RVENTES id est quamquam ad prima bella cessurae sint, tamen muniunt civitates.

450

ET OBDVCTO legitur et abrupto.

ABRVPTO alto, ut Virgilius ‘Fertur in abruptum magno mons inprobus actu’.

451

SVPER de, ut Virgilius ‘haec super arvorum cultu’ et ‘haec super e vallo expectant’.

454

CVM TERRORE F. fides in Pompeio et terror in Caesare.

455

HVNC AEQVORA T. S. id est austrum.

456

LAXATA TRIDENTIS A. ‘hunc Aeolium tridentem’ declinavit. Venti autem ut exeant, terras dicit esse laxatas, ut Virgilius ‘Cavum conversa cuspide montem Inpulit in latus’.

458

ICTA percussa.

NOTO vento, abeo quod dixit ‘ventum tenuere priorem’.

460

VINDICAT V. N. sensus est: licet postmodum coeperit Caesar, qui est violentior, adhuc Pompeio serviunt populi mentes.

NOTVM austrum accipimus, qui prior coeperat flare.

461

TERROR ERAT id est facilis vertebat. Ordo: facilis erat.

DVBIAMQVE F. F. F. Pompei scilicet fortuna dubiam fidem esse faciebat, dum qui eum secuntur, saeva tolerabant.

462

GENS ETRVSCA dixit, qui adventu Caesaris fugerint.

NVDATA LIBONIS Scribonius Libo cum videret Iguvinos, quibus praeerat, in favorem Curionis esse pronos, timens ne Caesari proderetur, fugit. Hoc fecit et Thermus: Spoletium deseruit, civitatem Vmbriae, quam tenebat.

463

IVSQVE SVI ‘ius sui perdidit’, quia iam in Caesaris venerunt potestatem.

465

CAESARIS AVDITO in fuga scilicet.

CONVERSVS N. S. est enim L. Syllae filius, qui civili bello vicit. Hic enim fugit Caesare propinquante.

466

VARVS VT ADMOTAE P. A. A. Attius Varus cum in Piceno cum praesidio esset, adventante Caesare timens civitatem Auximon dereliquit.

ALAE id est Caesaris.

468

QVA SILVE subaudimus ‘erant’.

469

LENTVLVS ASCVLEA nomen est civitatis.

VICTOR CEDENTIBVS INSTAT id est Caesar secutus est et fugatas acies revocavit solo duce Lentulo fugiente cum signis.

471

ET NVLLAS DVCENTIA SIGNA COHORTES post fugam enim Lentulus sola signa Domitio rettulit ad Corfinium civitatem.

SIGNA C. id est fugiunt.

472

COMMISSAE a Pompeio.

473

SCIPIO L. P. Cornelius Scipio cum duas cohortes haberet, quas senatus metu belli Parthici Caesarem iusserat dare Pompeio ad vindicandam mortem Crassi, diffidens adventu Caesaris militibus suis Luceriam deseruit civitatem.

474

IAM legitur et nec.

NEC PRIDEM id est nuper.

475

QVA GALLICA DAMNA id est pube.

476

DVMQVE IPSE AD BELLA VOCARET sensus hic est: supra illa damna, quae fecerant Parthi vel Galli, hoc addidit Magnus, ut dum ipse eandem pubem vocat, a Caesare coeptis bellis civilibus, deleretur.

478

AT TE CORFINI Corfinium nomen est civitatis.

480

OPPOSITVS Q. P. T. MILONI hi enim Pompeiani milites Milonis circumsedere iudicium. Bene autem ‘polluto’ addidit, quippe qui occidit Clodium.

483

CONSPEXIT id est Domitius.

485

MONTANIS V. E. et fontibus legitur.

488

LENTVS segnis, ut Virgilius ‘Qui nunc lenti consedimus arvis’.

TERAT OTIA R. ut Virgilius ‘Libycis teris otia terris’.

490

HIC PRIMVM STANS CAESAR ubique enim venienti cuncta cesserunt.

492

NAM PRIOR quare nequiquam.

AMNE SOLVTO hoc est ponte sublato.

504

HOSTIS COMPELLITVR hic hostis compellitur ad tutas sibi arces a stationibus pulsus a Caesare; est ergo nominativus ‘hic hostis’; nam compelli non potest Caesar.

506

ERIGIT Caesar. VINEA [vinea] genus machinae contra muros.

508

CAPTIVVM D. Domitium.

509

ANTE legitur et alte.

514

EXEMPLVMQVE MEI quod et aliis victis ita sim vitam traditurus.

517

HEV QVANTO verba poetae irascentis, quod Domitio sit vita concessa.

519

POENARVM EXTREMVM C. id est haec est poena vehementior.

521

PREMIT ILLE G. I. id est Domitius.

522

ET SECVM deest ‘sic locutum est’, ut apud Virgilium ‘haec secum’.

525

CAESARIS E. M. quod pepercit invito.

528

IAMQVE SECVTVRO I. ordo hic est: iamque secuturo iussurus classica.

529

RATVS temptandas mo[ri]turi militis adloquitur; qu[a]e ergo superflue posuit, quod ait ‘temptandasque ratus’.

531

O SCELERVM V. a laude coepit oratio. VLTORES ut Virgilius ‘Quos iustus in hostem Fert dolor’.

533

NON PRIVATA D. quia mandatum est contra Caesarem bellum.

BELLVM legitur et pugnam.

534

ARDENT HESPERII ut Salustius ‘Ardebat omnis Hispania citerior’ et Virgilius ‘Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante’.

536

POLLVTOS CAESARIS ENSES innocentior est enim, qui prior accipit iniuriam, ut apud Virgilium hoc Venus tangit: ‘Qui<n> intra portas a. q. i. p. m. A. m. e. i. s. f. Aeneas ignarus abest’.

537

DI MELIVS ordo: melius quod priores.

538

COEPERIT INDE NEFAS a partibus Caesaris.

539

SVPPLICIVM POENAMQVE P. a Caesare.

540

PROELIA I. D. iustum bellum dicitur, cum inter se hostes dimicant, ut Virgilius ‘adveniet iustum pugnae, ne accersite, tempus’ et Cicero de Catilina ‘bellum iustum geremus’.

PATRIAE SED VINDICIS I. id est vocari decet.

541

QVAM CVM CATILINA P. id est quam illud fuit.

542

ARSVRAS IN TECTA F. non ‘in tecta arsuras’, sed ‘paravit in tecta’.

543

EXERTIQVE MANVS V. C. subauditur ‘paravit arsuras in tecta manus’.

544

O RABIES M. D. id est Caesaris.

546

AD CINNAS MARIOSQVE VENIS qui tyranni fuerunt; nam Camilli et Metelli patriae custodes fuerunt.

STERNERE PROFECTO mactaberis, occideris, ut Virgilius ‘Nos animae v. inhumata infletaque turbe Sternamur campis’.

548

PASSVS SICANIO T. ordo: passus Carbo, qui tegitur. Carbonem enim Pompeius occidit in Melita insula. Ideo dictum ‘Sicanio sepulchro’. Hoc Sallustius ait ‘Carbo turpi formidine exercitum atque Italiam deseruit’.

550

QVAMQVAM SI QVA FIDES si quis mihi credit.

551

QVOD ROMA FVRENTI O. id est invideo, quod te ego sim perempturus.

553

ORIS legitur et arvis.

SCYTHICIS CRASS. R. optativum modum de praeterito tempore debemus accipere: utinam remeasset, ut Virgilius ‘fecissentque utinam’.

554

QVA SPARTACVS HOSTIS Spartacus fugitivorum dux victus a Crasso est. Hoc ergo dicit: Si victor et incolumis a Parthis Crassus redisset, ipse te similiter superaret ut hi Spartacum.

557

FERVIDVS HAEC ITERVM C. P. S. ut Virgilius contra de sene ‘sed enim gelidus tardante senecta Sanguis hebet’.

558

DISCES legitur et discent.

NON ESSE AD BELLA F. sensus hic est: scient milites Caesaris non ideo nos proelia[sse] fugituros, quia longam elegimus pacem.

559

QVI PACEM P. P. bene positum ‘pacem pati’, tamquam necessitate in pace fuerit semper paratus ad proelium.

560

DEFECTVMQVE VOCET qui iam defecerit.

562

PERDVCERE LIBER bene ‘liber’, quia hic non adsensit ad regna. [Sic dictum sicut supra <I 311> ‘Veniat dux iam longa pace solutus’.]

563

SVPRAQVE NIHIL supra me scilicet.

NISI REGNA RELIQVI nam hoc nomen p. R. expulerat.

564

NON PRIVATA C. quia hic sola regna reliquit.

566

CAESARNE ad invidiam posuit unum et tot, in Caesare nomen hominis, in senatoribus dignitatem.

SENATVS ‘huius senatus’ genitivus casus.

568

MVLTISNE REBELLIS ut adhuc victa non sit.

570

QVOS FVGIT legitur et fudit, id est Caesar.

571

INCERTI STAGNA PROFVNDI ‘incerti’, quod accedat et recedat; hoc ergo stagnum Caesar Oceanum nominabat.

572

TERRITA QVAESITIS O. T. B. ut fugerit, quos ipse quaerebat.

573

QVOD FAMA F. Caesariani.

574

EXPVLIT ARMATAM bene ‘armatam’, ut sit parata ad bellum gerendum.

A SEDIBVS et e sedibus.

VRBEM posuit pro civibus.

577

ANTE BIS EXACTVM QVAM CYNTHIA CONDERET ORBEM id est suum; dicit ergo ante duos menses.

578

OMNE FRETVM PELAGI METVENS id est me.

579

TERRARVM IN S. P. concessit enim his Pompeius civitatem, in qua consisterent.

581

INDOMITVM id est Mitridatem.

582

SYLLA FELICIOR dimicavit enim contra Mitridatem; sed cum audisset sibi Marium successisse, cum sex legionibus discessit et bellum civile commovit. Ideo ergo ille felicior, quia ille Mitridatem superare non potuit, qui felix Sylla nominabatur.

585

AD PHASIDOS V. fluvius in Colchide positus sub septentrione.

586

MEDIVS legitur et melius.

587

FLECTENTE obliquante, ut fieri solet solis accessu.

SYENE subauditur ‘medius mihi cognitus axis’. Syene regio Aegyptia, in qua homines hora sexta umbras suas sub se habent, non ut nos, quorum umbra iuxta solis cursus in latere torquetur.

588

OCCASVS MEA IVRA TIMENT ‘occasus’ plurali numero posuit, id est occidens.

TETINQVE FVGACEM id est mare rapidum intrat.

589

QVI FERIT HESPERIVS POST O. F. B. hic enim ultimus est subactus et factus Hesperius id est Romanus.

BAETIS fluvius Hispaniae; subaudimus et hic [autem] ‘mea iura timet’.

591

HENIOCHI civitas in Ponto in parte Asiae.

EREPTO VELLERE hinc enim Iason, id est a Colchis, pellem auream arietis Phrixei abstulit, de qua fabula hominibus sunt facti noti.

COLCHI subaudimus ‘me cognoverunt’.

592

CAPPADOCES gens apud Pontum, per quam Alis fluvius fluit.

593

INCERTI IVDEA DEI Iudea, gens in fine orientis constituta est, de qua incertum est, quem deum colat.

MOLLISQVE SOPHENE propter calorem regionis mollis est nominata.

594

TAVROSQVE SVBEGI Taurus mons in Cilicia; pro hominibus autem posuit montis nomen.

596

CLAMORE SECVNTVR contra Virgilius ‘sequitur clamor, caelumque remugit’.

603

EXPLORAT temptat, ut Virgilius ‘et temptat sese’.

606

QVOSLIBET IN SALTVS in quae vult loca.

609

BRVNDISII oppidum situm [est] ad oras Adriatici maris.

610

VRBS EST quae sit Brundisium, dicit ‘Dicteis olim possessa colonis’.

DICTEIS Cretensibus, ut Virgilius ‘Dictea negat tibi I. a.’.

612

CECROPIAE Athenienses; Virgilius ‘Tum pendere poenas Cecropidae iussi’.

612

MENTITIS THESEA VELIS bene ‘mentitis’; iuxta enim placitum patris obliti sunt vela mutare et pater sese praecipitavit in fluctus, dum credit filium esse superatum. Theseus inde loci odio navigavit venitque ad Italiam condiditque Brundisium; ideo profugos eos dixit a Creta. [Nota fabula apud Virgilium].

613

HINC legitur et hanc.

614

HESPERIAE legitur et Italiae.

LINGVAM dixit augustam terram, quae in mare intrat paulatim deficiens.

615

QVAE IN CORNIBVS id est lingua.

621

CONTENTAE FVNE C. ut ancorae non quaererentur.

616

ARTIS FAVCIBVS strictis quippe terrae cornua flectuntur et portum faciunt.

623

CORCYRA TVOS nomen insulae in Adriatico mari.

624

ILLYRIS IONIAS regio Adriatici maris in occidente.

EPIDAMNOS nomen est civitatis Illyricae.

625

HOC FVGA N. C. id est petit; ‘hoc’ autem absolute posuit, hoc est unde loquimur.

ADRIA VIRES id est Adriaticum mare.

626

IN NVBES A. C. Ceraunia montes sunt Epiri. ‘In nubes autem abiere’ dixit, cum nubibus contecti non videntur.

627

SASON oppidum Calabriae ad oram positum eiusdem maris.

628

ERGO VBI NVLLA F. id est nulla fiducia de his ostenditur, quae dimisit.

630

CVM MEDIAE I. causa, cur non licet.

631

NATVM C. F. A. Sextum Pompeium dicit.

633

EVFRATEN N. nominat fluvios pro hominibus.

QVO NOMINIS V. id est quousque.

635

POST ME ROMA D. prior enim ipse scitus est ab his gentibus quam civitas Romanorum sive ut sit: per quas est Roma vulgata, postquam ego dux eius fui; nam ante nesciebatur.

SPARSOS PER R. COLONOS Pompeius his victis civitatem Pompeianopolim dederat; hos ergo nunc ad exercendam piraticam vult redire. ‘Colonos’ ergo dupliciter accipimus, sive sparsos colonos per rura mari redde, sive sparsos per rura colonos mari redde, ut colant mare.

636

PARTHOS legitur et Pharios. PHARIOS Alexandrinos Pharios dicit.

637

TIGRANEMQVE MEVM hic enim Pompeio tradidit Mitridatem, ideo [dicit] meum.

PHARNACIS ARMA R. Pharnax filius Mitridatis, qui ut se Pompeio probaret favere, caput ei patris sui misit. De quo Tullius in Caesarianis ait ‘tecumque in acie contra Pharnacem fuit’.

638

NEC TV POPVLOS id est admoneo; ‘ne relinquas’ ubique accipimus. VTRAQVE VAGANTIS Nomadas dicit, de quibus Salustius ‘quas nox coegerat, sedes habebant’.

640

ET QVAS T. A. DENSO id est manus; ‘densum aequor’ nove dixit, quia stringitur gelu.

641

MEOTICA Meotidem paludem dicit, quae gelu stricta fit iter plaustris.

642

PER ORTVS per totum orientem. ‘Hos ortus’ numero plurali; sic supra <588> ‘occasus mea iura timent’.

644

IN CASTRA TRIVMPHI id est mei; de quibus gentibus triumphavi.

645

SIGNATIS NOMINE F. fasti dicuntur libri, qui annum et acta ipsius anni continent. Has ergo vult venire gentes, quae Latio nomine, id est consulum Romanorum, fastos suos signant, id est quae legibus populi Romani utuntur.

646

BOREAS AGAT id est te, fili, ducat.

650

LONGAEQVE QVIETIS ‘huius segnis’ et ‘huius longae quietis’ genetivus est casus.

652

ADSEQVITVR id est Pompeium.

653

SVFFICERENT ALIIS id est imperatoribus.

654

INFESTE legitur et obsessae.

656

ROMA CAPI id est sufficeret aliis.

FACILIS id est quam facile capere poterat.

657

CVM QVID cum aliquid.

660

COMMVNEM T. E. D. communem secum, quod et Pompeius sit in Italia.

COMMVNEM id est Italiam.

NEC RVRSVS A. scilicet si expellat ab Italia.

662

ET LATVM D. R. A. id est obstruit, ut Pompeius nec Italiam communem habeat positus in litore, nec expulsus aperto mari possit errare.

663

IN INMENSVM C. L. O. id est satis vanus.

666

DEPELLATVR ERYX mons in Sicilia.

667

VERTICE GAVRVS mons in Campania.

668

PENITVS STAGNANTIS A. subauditur ‘nullae tamen aequore rupes emineant’.

670

INNECTERE V. S. ut catenas faciant de trabibus et Pompeium includant.

672

TVMIDVM S. A. XERXEM legitur et Persen.

XERXES Persarum rex fuit; hic inter Seston et Abydon viam fecit.

673

MVLTVM CVM PONTIBVS A. ut diversas iungeret terras.

675

INCESSITQVE F. ordo: et incessit super fretum rapidi Hellesponti. INCESSIT ambulavit.

677

IN MEDIVM D. ATHON Athonem montem intercidit et mare admisit; hic ergo iocatus est poeta dicens plaustris per Abydon ibat ad Seston et ferebat naves ad Athon; quem montem Virgilius ostendit ‘quantus Athus aut quantus Eryx’; sic Salustius ait ‘a privatis conpluribus subversos montes, maria constrata’.

678

ARTANTVR a Caesare scilicet. CASV NEMORVM deiectione silvarum.

680

TELLVRE NOVA ‘nova’, quia mare trabibus constraverat Caesar.

683

ACTAE inpulsae.

685

DISCVSSERE SALO in salum, ut Virgilius ‘praedamque ex unguibus ales Proiecit fluvio’ pro ‘in fluvium’, et alibi ‘inferretque deos Latio’, id est in Latium.

686

BALISTA fundam dicit; et ipsum genus tormenti et is qui mittit, balista dicitur.

687

MVLTIFIDAS alii accipiunt, quod multum fidant ignibus suis. Sed melius accipimus, quod multum fissas iaciunt, ut ait Virgilius ‘ferroque <faces> inspicat acuto’.

IACVLATA FACES subauditur ‘est’ sive ‘fastigia molis discussit salo’.

693

ANCORA V. M. clamorem excivit.

694

AVELLITVR V. H. ut Virgilius ‘unco non alligat ancora morsu’.

703

AEQVORA SVLCIS id est fluctuant.

704

ERGO HOSTES milites Caesaris.

PORTIS id est recepti; nam dicturus est ‘murisque recepti’.

VRBIS Brundisii civitatis exiguae, quia dixerat ‘dolent’.

710

ARTIOR E. Q. C. V. V. artior Euboica unda, quae verberat Chalcida; [id est] Cumas dixit, quae <urbs> condita est ab Eubois sive Chalcidensibus; sic Virgilius ‘talis in Euboico Baiarum litore’.

711

GEMINAE duae; Virgilius ‘geminique minantur In caelum scopuli’.

712

EXCEPERE id est hostium manus, quae cunctis erant navibus praeparatae, hae duae naves, quae haeserant, pertulerunt.

713

NEREVS id est mare.

714

SVMMIS novissimis.

SPOLIATA CARINIS ab illis claustris, quae fecerat Caesar.

715

VT PAGASEA R. Argo navis significatur, quae in Pagasea Thessaliae urbe prima est fabricata.

716

EMISIT IN AEQVORA C. hoc meminit Euripides

εἴθ’ ὤφελ’ Ἀργοῦς μὴ διαπτάσθαι σκάφος
Κόλχων ἐς αἶαν κυανέας Συμπληγάδας

et reliqua in hunc sensum.

719

ET STATVRA R. ipsa Simplegas.

VRGERE instare.

722

ET IAM PLIAS ut Virgilius ‘Pliadas Hyadas’.

723

LANGVENTIA CAELI paulatim deficientia.

725

LVCIFER IPSE DIEM ipse id est qui ductor est lucis.

726

TOTO legitur et victor.

728

DESCIVIT defecit et recessit, postquam multa vicisti.

CONIVGE Cornelia.

731

QVAERITVR INDIGNE id est ubi posset perire Pompeius.

733

MALVERINT deest ‘sed quia’.

PHARIAE HARENAE Phariam harenam dixit Nili fluminis, quia in Alexandria est, sic et su ra ait <636> ‘Pharios hinc concute reges’.

LIBER III

Periocha libri tertii haec est:

intrasse Caesarem Romam cum exercitu, dimisso in Siciliam ac Sardiniam Curione ad devehendum populo frumentum; contentionem contra Caesarem Metelli, tribuni plebis, non permittentis aperiri aerarium, donec a Veturio Cotta, ut aperiretur, conpulsus est; expositionem auxiliorum Pompeio missorum; Massiliensium quoque obsidionem, qui nolebant aperire portas et Decimi Bruti de his navali proelio victoriam.

1

PROPVLIT VT VELIS CLASSEM CEDENTIBVS AVSTER ‘propulit’ id est mox ut propulit. Propulit ‘porro expulit’; ‘pro’ enim ‘porro’ significat.

4

SOLVS AB HESPERIA mos est respicere, unde invitus abscesseris, ut Cicero ‘retorquet oculos saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget’, et Virgilius ‘fluctusque atros aquilone secabat Moenia respiciens’, alibi ‘et stabula aspectans regnis excessit avitis’.

7

DVBIOS CERNIT VANESCERE M. ut iam incertum fiat abscessu, utrum mons sit an nubes.

13

AD STYGIAS INQVIT TENEBRAS contra Elysias sedes ponit Stygias tenebras, contra campum piorum manes nocentes.

14

TENENTIS legitur et furentis.

15

QVATERENT Q. V. L. A. ‘quas’ quales, ut Terentius ‘eunuchum quem dedisti nobis, quas turbas dedit’.

16

ADVSTI nigri.

17

LAXANTVR TARTARA POENAS vacua fiunt, ut Virgilius ‘laxatque foros’, id est vacuos facit, ut ascendat Aeneas. Ostendit tamen excludi illos, qui apud inferos erant, ut accipi possint, qui post bellum civile venturi sunt.

18

DEXTRA PROPERANTE S. id est fata.

19

LASSANT RVMPENTIS celeritate faciendi, sive dum finis est fili, qui mortem significat.

STAMINA PARCAS RVMPENTIS ut Virgilius ‘extremaque Lauso Parcae fila legunt’, alibi ‘talia saecla suis dixerunt c. f. Concordes stabili fatorum numine Parcae’.

21

FORTVNA E. M. T. ‘toris’ cum toris.

22

DETRAHERE IN C. F. D. M. habuit enim ante maritum Crassum, qui occisus est a Parthis.

23

CORNELIA Scipionis Metelli filia.

TEPIDO id est adhuc recenti sive Crassi sive meo, quod maioris invidiae est.

PELLEX non uxor.

25

TIBI legitur et mihi.

29

REGESQVE SILENTVM umbrarum, ut Virgilius ‘di, quibus imperium est animarum umbraeque silentes’.

32

PERQVE MEOS MANES id est beneficio umbrarum et manium meorum, cum a te Iulia non recedit.

33

TVA PIGNORA adfinitatem accipimus, quae inter hos erat.

34

TE FACIET C. M. obscure mortem denuntiat: bellum civile, inquit, agis, ne meus sis; bellum civile faciet, ut meus sis. Nam cum te Caesar occiderit, apud inferos eris mecum.

35

DILAPSA ut Virgilius ‘ter frustra conpressa manus effugit imago’.

36

ILLE Pompeius scilicet.

DEI <M.> sacrificiis quae in primo libro <609> adversa fuisse monstravit.

37

CERTA CVM M. M. qui nosset mala esse ventura, id est nihil sperans.

38

ET QVID AIT ordo: et ‘quid’ ait ‘vani terremur imagine visus ?’.

39

A MORTE et in morte.

A MORTE R. ut Epicurei volunt.

40

AVT MORS IPSA NIHIL subauditur ‘est’, quod supra posuit. In utroque pro se locutus est: si non sentiunt umbrae, vana sunt, quae vidi, et non timenda; si sentiunt, mortem timere non debeo, quia nihil est mors, si habet sensum similiter ut vita.

PRONVS IN VNDAS Oceani scilicet.

41

ORBIS id est sui.

44

LEGERE R. verbum nauticum ‘legere’.

47

ABSCONDITQVE F. ut Virgilius ‘latet sub classibus aequor’.

51

PRAECIPITI FORTVNA V. id est nulla felicitas satis est.

52

VT BELLVM D. E. hoc est: malebat iam dimicare quam vincere. Plus autem dixit ‘ut differret’, ne vel hoc pati posset, quod postea erat pugnaturus, interim victoriam consecutus.

54

CONCIRET conscisceret.

55

ET SVMMA F. ordo: Gnarus trahi et causas irarum et summa momenta favoris annona. Per hanc enim aut irascitur populus, si deest, aut mitis est, si habundet. Declinavit autem ‘hac annona’ septimo casu.

56

ADSERIT VRBES adserere est ‘liberum probare’, adserit ergo ‘liberos probat’, ut Terentius ‘liberali illam adsero causa manu’.

57

EMITVRQVE M. pretium enim, ne timeantur, accipiunt; id est terrorem suum populus vendit potentibus sive divitibus.

59

IVSSVS I. V. a Caesare.

61

AVT SCIDIT hoc enim incertum est, utrum oppresserit terras an ruperit. Virgilius rupisse dixit ‘venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit’.

MADIAS FECIT SIBI LITORA T. ‘media terras’, quae antea mediae fuerant, has sibi fecit mare litora.

65

VTRAQVE FRVGIFERIS et Sardinia et Sicilia.

66

NEC PRIVS HESPERIAM quia ipsae sunt Italiae propinquiores.

LONGINQVIS M. V. extra Italiam natis.

68

VBERE GLEBAE VIX SVPERANT id est has [duas] insulas in frugum copia vix Afri vincunt, cum apud ipsos pluerit et magnae provenerint messes. Superant ergo possumus ‘superantur’ accipere.

CESSANTIBVS AVSTRIS dum cessant, id est quando non spirant.

71

PROVISA DVCI Caesari.

74

ARCTOQVE SVBACTA in hac enim parte caeli Gallia est atque Germania.

76

POTVIT BELLI FACIES id est praemittere.

77

OCEANOQVE DARET triumphantibus enim mos erat, ut picta flumina et provincias, quas vicissent, ante currum praeferrent in tabula; possumus et fluvios victos accipere pro hominibus, qui habitabant.

79

VINCENDO P. T. quia et victoria belli civilis accessit.

80

VADENTEM ut vadentem passibus aequet.

82

ESSE TIMORI[S] subaudimus ‘se’, [sed] quod postea posuit ‘et se’.

83

NON MALLET AMARI ut vi vinceret potius quam favore.

84

SVPERAVERAT transierat, ut Virgilius ‘et inde Exsupero praepingue solum stagnantis Helori’.

ANXYRIS montem Tarracinensem dicit, in quo inberbis Iuppiter colitur, unde hoc nomen accepit ex Graeco; sic Virgilius ‘quis Iuppiter Anxurus arvis Praesidet’.

85

ET QVA POMPTINAS accipimus ‘est’ aut ‘sunt’.

86

SCYTHICAE QVA R. D. Ariciam dicit, ubi Diana colitur.

SCYTHICAE ubi primum culta est; sic Virgilius ‘quem mater Aricia misit’ et mox ait ‘pinguis ubi et placabilis ara Dianae’.

87

ITER EST LATIIS quia consules ad Albanum montem sacrificiorum gratia ire consuerunt.

89

ARCTOI Gallici, quia Gallia sub septentrione est.

TOTO NON VISAM T. B. per decem annos tracto, ut ipse ait <I 300> ‘decimo iam vincitis anno’.

92

PRO QVA P. V. si tu desereris a civibus tuis.

93

EOVS IN ORAS orientalis, ut Virgilius ‘eoasque acies’.

94

NEC IVNCTO S. V. subaudimus ‘incubuit’.

95

PANNONIO singulos pro gentibus posuit.

96

IAM PAVIDVM TIBI R. D. id est Pompeium.

98

ATTONITAM T. S. ‘subit’ intrat, ut Virgilius ‘illa subit mediaeque minans iniabitur urbi’, hoc est subterit.

99

VT CAPTAE quasi captae.

100

SPARSVRVSQVE DEOS id est de templis simulacra deiecturus in publicum.

FVIT HAEC M. T. id est timorem suum sic metiebantur, ut crederent Caesarem facturum esse, quid posset. Est ergo mensura dicta pro modo.

102

NON et nec legitur.

SIMVLARE T. subauditur ‘vacat’.

103

VIX ODISSE VACAT id est etiam ipsa odia libere exercere prae timore non poterant, sive ut adventu subito Caesaris trepidi tempus vacuum nec odio reperirent.

PHOEBEA P. C. per prolempsin; nam illo tempore haec non erat sedes. Ergo Phoebea palatia, quae postea Phoebea sunt dicta; nam haec postea constituit Augustus; sic Virgilius ‘Laviniaque venit litora' nunc Lavinia; nam cum venit Aeneas, Lavinia non fuerunt.

104

IVRE legitur et more.

NVLLO C. I. S. nam privatus Caesar senatum vocabat, cum consules soleant.

105

NON CONSVLE S. quia cum Pompeio erant consules.

106

PROXIMA L. P. post consules scilicet.

107

VACVAEQVE LOCO C. C. aediles curules patricios dicit, qui et ipsi habent potestatem convocandi senatus; ergo nunc loco suo cesserunt, quippe non aderant.

108

PRIVATAE C. V. id est Caesaris, qui non erat consul.

112

TAMEN EXIT I. I. id est Roma. Significat autem unum ex Romanis.

114

PVGNAXQVE METELLVS hic tum tribunus plebis fuit.

115

VT VIDET postea quam videt.

SATVRNIA TEMPLA REVELLI ubi aerarium publicum est constitutum.

118

VSQVE ADEO SOLVS <F. M. Q. T. A. N. A.> verba poetae; ut Virgilius ‘quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames’.

124

FERES auferes.

SANGVINE SACRO sancti enim erant ante tribuni plebis, quippe his resistere aliquem non licebat.

125

VIOLATA P. potestas tribunicia.

126

INVENIT DEOS scilicet defensores.

127

SAEVA TRIBVNITIAE Gaius Ateius cum diceret Crasso servare se de caelo et eum proficisci vetaret ad proelium, ille contempsit; neglectus tribunus plebis diras imprecatus est. Quo bello Crassus occubuit.

DIRAE ‘huic tribuniciae dirae’ declinavit. Dictae sunt autem dirae velut deorum irae. Sed hic ultrices significant vel vindicatrices, id est defenstrices tribuni.

130

E NOSTRO de eo, quod est nostrum.

132

NON COGIT E. id est te.

136

DIGNVM TE C. I. id est numquam eris tanto honore sublimis, ut dignus sis, cui debeat Caesar irasci.

140

SERVANTVR et serventur.

SERVANTVR LEGES id est plus habent doloris, si eas Metellus servet, quam si Caesar evertat.

143

OBLITVS S. T. sic enim venerat ut pacatus; nam ait supra <III 71, 72> ‘tunc agmina victor Non armata trahens, sed pacis habentia vultum’.

TVM COTTA METELLVM et hic tribunus plebis fuit.

145

QVEM REGNA COERCENT id est populum.

146

LIBERTATE PERIT ut libertas sit causa pereundi, cum se adversum potentem libere aliquis sit ausus erigere. ‘Libertate’ ergo dixit ‘dum liber est et resistit’.

149

NIL IAM legitur et nullam.

149

NVLLAM id est rem, ab eo quod ait supra <147. 148> ‘tot rebus iniquis paruimus’. Alii legunt ‘nil iam’.

152

NON SIBI SED DOMINO G. E. Q. S. E. cum hi, qui serviunt, inopes sunt, non sibi graves sunt, sed domino suo, cui serviunt inopes.

153

ABDVCTO id est Cotta.

155

TESTATVR STRIDORE FORES hoc post Gallorum inruptionem factum est, qui Capitolium latenter ingressi sunt, id est ut fores ferro maiore premerentur, ne quis cum silentio Capitolium posset aperire.

157

ROMANI CENSVS P. tributum enim, qui censebantur, aerario conferebant; ubi erant et quae victae gentes populo Romano praestabant.

QVEM PVNICA BELLA Hannibalis, quem Scipio superavit.

158

QVEM DEDERAT PERSES hunc Paulus vicit.

QVEM VICTI PREDA P. rex Macedoniae.

QVEM legitur et quod.

159

PIRRHVS rex Epirotarum fuit, ut ait de hoc Tullius ‘Hannibal credo erat ad portas aut etiam de Pyrri pace agebatur’.

TREPIDANTE RELIQVIT ut tolleres.

160

QVOD TE FABRICIVS R. N. <V. A.> id est Roma.

FABRICIVS REGI NON V. A. rex Pyrrhus Fabricio aurum obtulit, ut sibi proderet Romam, de quo Virgilius ‘parvoque potentem Fabricium’; sed post victus Pyrrhus omne aurum perdidit, unde Fabricium corrumpere voluit.

163

MINOIA CRETA METELLO unde Metellus Creticus appellatus est. ‘Minoia’ autem dixit a rege Minoe.

164

QVOD CATO hic rogatione Claudii missus est Cyprum, ut cerneret hereditatem regis Ptolomei, qui defunctus vita populum Romanum heredem fecerat. Meminit huius Salustius in principio libri primi historiae.

LONGINQVA V. S. A. C. ‘longinqua Cypro’ id est longe posita.

165

TVNC ORIENTIS OPES id est egeruntur e templo.

166

PRAELATA EST G. T. ante triumphum enim victores omnia praeferebant, ut fecit Pompeius, qui vicit Orientem.

171

PROXIMA VICINO V. D. G. quae iuxta Italiam Massilia Graecorum dicitur.

172

PHOCAICAS AMPHISA regionis Phocidos, quae est i Graecia. Amphisa civitas est, sic et <I 64, 65> ‘Cirrhea velim secreta m. s.’.

173

PARNASOSQVE Parnasus, mons Arc[h]adiae, biceps est, quorum unum <iugum> Apollini, unum Libero consecratum est, Helicon et Cytheron. Nunc ergo iugo utroque desertus est, quia incolas suos misit ad proelia.

MISIT id est manus.

174

BOEOTII COIERE DVCES qui Boeotiam possidebant.

175

FATIDICA C. A. quia hic fluvius ex oraculo Delphico oritur id est de monte Parnaso.

CADMEAQVE DIRC[A]E Dirce fons apud Thebas, quas condidit Cadmus, ideo Cadmea. Vbique autem pro fluminibus aut montibus incolas eorum debemus accipere.

176

PISAEAEQVE MANVS urbs Elidis.

177

SICANIIS A. A. Alfeus de Elide usque ad Siciliam venit amore Arethusae.

TVNC MENALA LIQVIT mons Arcadiae, de quo Virgilius ‘Menalus argutumque nemus p. q. l. s. b.’ et alibi ‘tua s<i> tibi Menala curae’.

178

TRACHINIVS O. quia videtur in Oeta monte arsisse Hercules, ideo Herculea. TRACHINIVS id est de Trachinia, ut Arcas de Arc[h]adia.

179

DRIOPESQVE R. hi accolae sunt montis Parnasi.

QVERCVSQVE SILENTES quercus enim Iovi fuerant consecratae, quae dabant responsa mortalibus. Has postea Lacedemonii subruerunt; ideo ait silentes; Virgilius ‘Chaoniam pingui glandem mutavit arista’.

180

VERTICE SELOE nomen est populi.

181

QVAMVIS DILECTVS ATHENA<S> sensus hic est: quamvis dilectus sit, ut milites eligantur, omnes tamen venerunt favore Pompei. Nam cum dilectus est, plurimi relinquuntur, quod modo mirum est in dilectu habito neminem remansisse.

182

EXIGVAE P. [PVPPES] TENENT id est quia omnes Pompeium secuntur, modo paucae naves in Phoebeis navalibus remanserunt. Sunt autem navalia loca, ubi naves stant, ut Virgilius ‘diripientque rates alii navalibus? Ite!’

182

PHOEBEA T. N. P. portum Piraeum dicit, ubi Apollinis templum est; sic Terentius ‘heri aliquot adulescentuli coimus in Pireum’.

183

TRESQVE PETVNT V. C. S. C. duae sunt Salaminae, una in Graecia, unde pulsus est Teucer, alia in Cypro, quam modo dicit. Horatius [ut] ‘ambiguam tellure nova Salamina futuram’. Sensus ergo hic est: veniunt et de Salamina tres naves petentes, ut credatur ipsa esse vera Salamina, unde ipsae venerunt, quae Pompeio faveat.

184

IAM DILECTA legitur et tunc.

CENTENIS VENIT I. A. ut Virgilius ‘Creta Iovis magni’ et mox addidit ‘centum urbes habitant magnas’.

185

CRETA VETVS bene ‘vetus’, quippe in qua nutritus est Iuppiter.

186

NEC EOIS PEIOR ‘nec peior’ id est talis sagittis venit in arma.

187

TVNC QVI DARDANIAM T. ORICON hanc enim civitatem condiderant Troiani.

189

ENCHELIAE ubique accipimus ‘in arma venerunt’.

VERSI TESTANTES F. C. Cadmus in hac civitate cum uxore sua Armonia versus est in dracones, unde civitas hoc nomen accepit. ‘Encheloe’ enim ‘dracones’ dicuntur a Graecis; ideo ergo dixit ‘testantes’.

190

COLCHIS civitas est ad oram maris Pontici, unde pellem Iason tulit arietis auream.

190

ABSYRTOS IN VNDAS iuxta hoc oppidum fugiens Medea patrem [suum] Aeetam fratris sui Absyrti membra dispersit, unde testis est Tullius de imperio Gn. Pompei <9, 22>.

192

THESSALVS id est Thessalorum.

IOLCON Iolcos civitas Thessaliae in Hemo monte.

193

INDE LACESSITVM id est provocatum, ut notesceret.

INDE scilicet ab Iolco.

194

MISCVIT navigandi usu.

196

CONPOSVIT M. GENVS commisit, comparavit, ut Virgilius ‘sic parvis conponere magna solebam’.

197

ACCESSIT M. V. R. id est genus mortis, ut homines etiam naufragio perirent.

198

POPVLVM P. M. B. F. illic enim nati dicuntur esse Centauri. ‘Mentita’ autem ideo dixit, quia volunt ipsos primos equis usos ad sedendum et de longinquo visos creditos esse Centauros.

199

STRYMON flumen Thraciae per Bistoniam paludem fluens; Virgilius ‘Strymoniaeque grues’. Has ergo hic dicit Bistonias aves.

200

BARBARA CONE regio in ultimis Europae partibus et apud Sarmatas.

201

SARMATICAS VBI PERDIT AQVAS bene ‘perdit’, quia diffunditur per paludes; alii dicunt sorberi ibi fluvium et ire sub terras.

SPARSAMQVE PROFVNDO perfusam id est quam adluat flumen.

202

MVLTIFIDI PEVCEN oppidum Europae in fine Ponti, quod alluit unum caput Histri ex septem [capitibus]. Nam ora habet septem. Ideoque multifidi caput alluit.

VNVM CAPVT HISTRI id est alluit.

203

CAICO Mysiae fluvius est Caicus.

204

IDALIS ET A. haec oppida in Mysia sunt.

205

QVIQVE COLVNT P. Pitane civitas Lydiae, ubi pinus plurimae nascuntur; nam Graece πίτυς pinus dicitur.

ET QVAE TVA M. PALLAS id est tibias.

206

CELAENAE civitas Lydorum, ubi victus in certamine tibiarum Marsias ab Appolline poenas dedit. [Fabula haec velut nota praetermittitur.]

207

MARSYA RIPIS ERRANTEM MEANDRON ADIT Meandrus fluvius in Mileto flexuosus; ideo dicit ‘errantem’.

MIXTVSQVE REFERTVR et redit Meandro commixtus est [id est ipse Marsias; de sanguine autem Marsiae hic fluvius factus dicitur].

209

AB AVRIFERIS T. quae ferant aurum.

210

NON VILIOR HERMVS quia et ipse aureus fluit, ut Virgilius ‘atque auro turbidus Hermus’.

212

OMINIBVS quia ipsi iam perdiderant civitatem ominibus, ideo sequebantur Pompeium ipsum quoque periturum.

FABEVLA TRIAE nam si historiam Troianae originis respicias, Caesarem magis quam Pompeium sequi debuerant, quia ipse natus est ab Iulo, ut ait Virgilius ‘Iulius magno d. m. n. I. [u. d.]’.

214

DESERTVS ORONTES fluvius Syriae nunc desertus.

215

SIC FAMA NINOS civitas Syriae regionis, felix dicta, quod post victoriam de finitimis [gentibus] actam rex Indorum eam condiderit ibique victoriae titulos consecrarit.

VENTOSA DAMASCOS Damascos civitas regionis Syriae, obiecta ventis, quippe campestris est; ‘ventosa’ autem sic posuit ut Virgilius ‘palmosa Selinus’.

216

GAZAQVE civitas Syriae, in qua Cambyses, rex Persarum, divitias condidit.

IDVME civitas Iudeae; ubi multae arbores palmarum nascuntur. ‘Dives’ ergo accipimus talibus pomis.

217

TYROS INSTABILIS sive propter fallaciam, ut Virgilius ‘Tyriosque bilingues’, sive quia terrae motu laborat.

MVRICE SIDON purpurae genere nobilis.

218

NON FLEXO LIMITE PONTI ut non sit ullus circuitus.

219

DVXIT CYNOSVRA C. septentriones duo sunt, Helice et Cynosura. Hoc ergo dicit: qui inde navigant, ducem habent Cynosuram, quae nullis est dux certior quam his, qui inde navigant.

220

PHOENICES id est accedunt ab eo, quod supra <214> ‘accedunt Syriae populi’.

221

RVDIBVS VOCEM SIGNARE F. primi enim Phoenices litterarum usum invenisse dicuntur et ante quam litterae invenirentur, per imagines ferarum atque signorum verba ponebant.

222

MEMPHIS CONTEXERE BIBLOS N. Memphis urbs Aegypti, quae papyro libros fieri instituit. Ideo dixit ‘flumineas’, quod illic papyrus nascitur. ‘Biblos’ autem, unde et bibliothecam dicimus.

224

MAGICAS hoc est verba Phoenicum.

225

TAVRIQVE NEMVS mons in Cilicia.

PERSEAQVE TARSOS Tarsos civitas, quam Perseus condidit, Iovis et Danaae filius.

226

CORICIVMQVE P. Corycium antrum Ciliciae; ideo patens, unde Virgilius ait ‘Coricium vidisse senem’.

227

MALLOS urbs Ciliciae sive regio, quae nunc Antiochia nominatur.

NAVALIBVS AEGAE Aegae civitas est, quam significat vicinam mari, cum dixit ‘resonant navalibus Aegae’. Haec Neptuno est consecrata, ut ait Virgilius ‘et Neptuno Aegeo’.

228

IVSTA ideo iusta, quia iam non pirata.

230

QVA COLITVR GANGES fluvius <Indiae>, qui a septentrione oritur, coli autem ideo hunc dicit, quia fecundas facit, quas alluit terras.

233

HIC VBI PELLEVS Pella civitas Macedoniae, ubi Alexander Macedo natus est, quem nunc Pelleum dicit poeta ductorem. Hic cum fontem Nili fluminis quaereret, primo usque ad Thermon Nilum venit, inde ad tenebras; voce deinde divina territus, quod nimis periculosa temptaret, discessit a coepto. Ideo dixit ‘hic ubi constitit’. Vbi autem Pella sit, Virgilius ostendit ‘nam qua Pellei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum’.

236

VASTIS INDVS AQVIS fluvius Indorum.

HYDASPEN Medorum fluvium.

237

AB HARVNDINE SVCOS Agroetes significantur Indiae ulterioris populi, qui cannarum viridium caudicibus tunsis sive tritis dicuntur exprimere [id est] sucos. De his ait Varro

‘Indica non magna minor <arbore> crescit harundo
* * * * * * * * * * * * * * * *
dulcia cui nequeant suco contendere mella’.

239

ADSTRINGVNT C. G. Agroetes significantur, quos dicunt pro purpura clavos habere de discoloribus gemmis.

240

QVIQVE SVAS STRVXERE PYRAS Bragmannos dicit, Indiae populos barbaros, qui sponte se cremant igni, cum his visum fuerit, quod diu vixerint.

VIVIQVE CALENTES ταπείνωσις [est], debuit enim dicere ‘ardentes’ sive ‘flammatos’.

244

CAPPADOCES Cappadociae populos dicit.

AMANNVS autem mons est ipsorum, quem ideo dixit non coli, sive quia durus est, sive quia isti semper hostibus occupati sunt, ut ait Tullius ad Atticum in epistola quarta ‘inde mons Amannus, qui plenus est hostium sempiternorum’ et accipiemus hic duri non ‘sterilis’, sed ‘qui semper resistant inimicis’.

245

TENENS V. SAXA N. ‘tenens’ possidens.

NIPHATEN Armeniae fluvium.

246

COATRAE Indiae ulterioris populi, de quibus ait Virgilius ‘aut quos Oceano propior gerit Ind. l. e. s. o. u. a. v. s. a. h. u. i. p. s.’.

248

VMBRAS MIRATI NEMORVM N. I. S. Aethiopas dicit, qui inferioribus signis iuxta Oceanum et zodiacum circulum sunt; hi umbras pro qualitate terrae in sinistram partem mittunt, nos in dexteram. Hoc ergo mirati sunt in nostris terris non ire sinistras umbras, ut in suis eant.

249

ORESTAS gentes in ultima barbaria.

250

CARMANOS gentes supra mare rubrum Persidi ad promunturium usque proiectae a Carmano rege, terrae filio, nominatae.

252

LVCET ET EXIGVA V. N. B. cito enim dies ibi redditur, cum inter orientem et occidentem non multum interest spatium.

253

AETHIOPVMQVE SOLVM subauditur ‘Romanus commovit furor’.

QVOD NON PREMERETVR AB VLLA negat Aethiopas sub zodiaco circulo futuros, nisi signum Tauri processu unius pedis usque in eorum provinciam tenderetur; omnes enim sub signis XII sumus.

257

EVFRATES duo Persidos flumina, Eufrates et Tigris, inter quos posita Mesopotamia terra nominatur.

257

DIVERSIS FONTIBVS EDIT ambo flumina unum habent ortum, quae dividit terra et nomina dat duobus. Quod si non Mesopotamia separaret, esset incertum, utrum Eufrates diceretur an Tigris.

260

PHARIAE VNDE id est Nili, ab Aegypti civitate.

VICE FVNGITVR VNDAE FERTILIS qui ita ut Nilus inrigat terras et fertiles facit. Ideo autem dicitur ‘vice fungitur’.

261

AT TIGRIM S. T. A. H. de hoc ait in primo libro Nero

‘quique pererratam subductus Persida Tigris
deserit et longo terrarum tractus hiatu
reddit quaesitas iam non quaerentibus undas’.

264

DIVERSAQVE SIGNA id est Pompei.

266

CONTENTI FECISSE DVOS scilicet e tribus; iam enim occiderunt Crassum.

TINXERE SAGITTAS id est veneno.

267

ERRANTES S. P. sedes enim non habent certas et proprias, sed errant semper in Ponto.

QVOS GVRGITE BACTROS Scithiae fluvius per Bactra, civitatem Parthiae, frigidissimus transit.

268

HYRCANIA regio silvestris in Scythia, unde ait Virgilius ‘Hircanaeque admorunt ubera tigres’.

SILVIS id est includit.

270

ENIOCHI gens Asiae superioris in ore Ponti, qui ideo Eniochi dicti sunt, quod ad regendos equos sint doctissimi.

270

SARMATA ubique accipimus ‘tinxere sagittas’ [id est rapuerunt].

MOSCHIS et hae vicinae sunt regiones in Europae parte prope Germanos.

271

RVRA SECAT id est radit et transit aut dividit, ut Virgilius ‘ego sum, pleno quem gurgite cernis stringentem ripas e. p. c. secantem’.

DITISSIMA RVRA ‘ditissima rura’ Colchorum, sive propter felicitatem accipimus, sive propter pellem arietis inauratam, quae apud Colchos inventa a Phrixo in templo Martis est consecrata.

PHASIS fluvius est Colchorum; meminit eius Virgilius ‘Phasimque Lycumque’.

272

QVA CROESO FATALIS HALYS Halys fluvius Asiae interioris [,qui] Croesi regnum et Cyri medius terminabat. Erat autem Cyrus rex Persarum, Croesus Lydorum. Cum inter hos certamen de imperio ageretur, Croesus consuluit Apollinem, cui hoc responsum est

‘Κροῖσος Ἅλυν διαβὰς μεγάλην ἀρχὴν καταλύσει’

et Sallustius hoc tetigit in historiae libro III ‘per hos <Halys> fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persicis’.

273

TANAIS fluvius est Scithiae, qui Asiam Europamque disterminat’.

DIVERSA NOMINA MVNDI haec enim ripa Asiae est, illa Europae.

276

QVA FLECTITVR A. O. ampliorem facit; notandum, nam ampliare ‘differre’ significat.

AMPLIAT ORBEM id est partem orbis vel Asiam vel Europam facit maiorem, alteram, cum in alteram flectit.

278

ET HERCVLEIS A. G. M. huc usque enim Hercules venit ibique portum Herculis Monoeci condidit.

279

GADES nomen est insularum.

281

SVBSTRINGENS A. C. gens in Ponto, quae deauratis bratteolis ornamenti vice comas ambit.

HINC FORTIS ARIVS Hispaniae populus.

282

SARMATICI SOLVENS IEIVNIA B. <M. Q. F. E. V. G.> gentes sunt in ultima Germania Massagetes et Gelonus, ut ait Virgilius ‘acerque Gelonus, cum fugit in Rhodopen atque in d. G. et lac c. <c.> s. p. e.’ hinc est ‘ieiunia’ hic dictum.

283

QVO FVGIT EQVO in quem locum equo fugit.

VOLVCRESQVE G. id est quo fugerunt, homines tinxere sagittas.

284

NON CVM MEMNONIIS comparatio a minori fit. Dicit autem: non tot cum illo fuerunt, quot nunc sunt cum Pompeio. MEMNONIIS a Memnone, Aurorae filio, id est orientalibus.

285

CYRVS Cyrum cum magnus sequeretur exercitus, ut numerum omnium sciret, iussit macerias fieri, id est loca, quae certum numerum militum ferrent. In haec mittebantur, quanti introire potuissent; sic ex maceriarum numero ad stipendium dandum et quantitatem colligebat.

285

ET EFFVSIS N. M. T. consuetudinem dicit Persarum hanc fuisse, ut procedentes ad bellum singulas sagittas extra urbem loco certo dirigerent omnes, post finitum proelium redirent et singuli singulas tollerent, ut ex his, quae remansisset, occisorum numerus inveniretur.

286

DESCENDIT P. id est non sic descendit.

FRATERNIQVE V. A. Agamemnonem dicit, qui mille naves duxit ad Troiam propter Helenam, Menelai fratris sui uxorem.

287

AEQVORA ordo: non cum tantis classibus percussit aequora.

VNVM id est Pompeium.

292

EXEQVIAS non auxilia.

NON CORNIGER H. Iuppiter, qui apud Libyam cum arietinis cornibus colitur, de quo Virgilius ‘hic Ammone satus’.

293

MARMARICAS Marmarica gens in ultimis Africae finibus constituta.

294

AB OCCIDVIS in occidente positis.

295

VSQVE subauditur ‘non cessavit mittere catervas in arma’.

PARAETONIAS ab oppido, quod iuxta Syrtes est, quae sunt prope Catabathmon, qui locus Africam dividit ab Aegypto.

297

PHARSALIA campi Macedoniae.

PRAESTITIT cum Pompeio mittit auxilia.

298

ILLE VBI D. T. MOENIA ROMAE id est Caesar.

299

SVPEREVOLAT A. data celeritate, ut Virgilius ‘illa vel intactae segetis per summa volaret gramina’.

301

PHOCAIS civitas Graeciae, unde profugi Graeci alii delati sunt in Italiam, alii in Massiliam civitatem, in qua haec iuventus est, de qua loquitur.

IN DVBIIS in his, quae erant dubia, ut Virgilius ‘in dubiis responsa petunt’.

302

NON GRAIA L. F. ut Cicero ait ‘aut levium Graecorum aut inmanium barbarorum’. SIGNATAQVE PVRA id est leges.

303

CAVSAS NON FATA non qui vinceret, sed qui iustius dimicaret.

NON FATA S. id est ‘ausa est’ subaudimus.

304

INDOMITVM D. V. id est Caesaris.

306

CECROPIAE FRONDE id est olivae ramo.

CECROPIAE Atheniensis, quas condidit Cecrops. Cecropiae autem ideo, quia hanc sibi Minerva exceperat civitatem, ut ait Virgilius ‘Pallas quas condidit arces i. c.’.

307

SEMPER IN EXTERNIS posita in principiis praeteritae vitae purgatio. Bene autem addidit ‘in externis’, ut civilibus auxilium ferre non debeant.

307

IN EXTERNIS ordo hic est: semper in externis bellis vestro populo fata communia tulisse Massiliam testatur aetas, quae conprehensa est annalibus.

309

LATIIS [autem] Romanis. ANNALES autem libri sunt, qui actus continent singulorum annorum, ut Virgilius ‘et vacet annales nostrorum audire laborum’.

315

SACRA MANV id est nostra, quae vobis est copulata.

316

TERRIGENAE hic terrigena huius terrigenae facit, ut Virgilius ‘Troiugena, interpres divum’.

321

ADDE QVOD INNVMERAE primo dixit, quod non habeant dimicare, modo dicit, quod etiam si dimicent, nihil prosint.

323

VT GLADIIS EGEANT id est nec tam innocentes sunt homines, ut civilibus bellis desint, qui cupiant dimicare.

COACTIS collectis sive ut cogi debeant, qui sponte non dimicant de his, qui ad bellum civile venerunt.

328

COMMITTITIS VLLIS id est si eos vultis dimicare tantum, quibus non licet, id est nobis.

329

SVMMA PRECANDI hoc solum scilicet postulamus.

332

EXCLVDIQVE id est nobis.

333

SIT LOCVS E. S. in quo scelus non sit admissum.

336

MARTIS HIBERI Hispania enim ipsis temporibus arma commoverat.

337

QVID RAPIDVM D. I. in media oratione sensum finivit. Nam cum dixerit ‘vel, cum tanta vocent discrimina Martis Hiberi’, sequebantur, ut diceret ‘quid vos civilia bella suscipitis’; sed convertit se subito ad Caesarem, quod factum ostenditur, cum dicit ‘quid rapidum deflectis iter’, ut Virgilius ostendit Didonem fugisse, cum dicit Aeneas ‘siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro’.

NON PONDERA RERVM non, si nos ceperis, omnes vicisti, ut Virgilius ‘non hic victoria Teucrum vertitur aut anima una dabit discrimina tanta’.

338

NVMQVAM FELICIBVS ARMIS terret Caesarem iuventus, ut nolit sibi infelices iungi.

340

TRANSLATAS PHOCIDOS ARCES hanc habuerunt antea civitatem, unde profugi Massiliam condiderunt civitatem; ideo dixit ‘translatas arces’.

342

INLVSTRAT inlustres facit et nobilitat.

FIDES scilicet quarti p<opulo> R<omano> deserimus.

344

ET TELA PARATI id est sumus.

346

LAMBERE TERRAM ubique subaudimus ‘parati sumus’.

347

HORRIDA CERNI quae horrere faciunt, si cernantur.

348

FOEDAQVE CONTINGI quae foeda sint, si tangantur. CONTINGI adtingere.

MORSV id est parati sumus.

350

OBSESSVM POENO G. Q. M. SAGVNTVM oppidum Hispaniae, quod bello Punico secundo obsessum ab Hannibale inbellem occidit aetatem. Hoc ergo dicunt ‘possumus et nos haec subire pro libertate, quae fecit Saguntum obsessum bello Punico’.

352

VBERA SICCA FAME ostendit nec matres habuisse, quae darent.

353

VXOR E. A. C. P. S. F. M. ut iam crimen non sit occidere, si rogatur, ut feriat.

355

HOC POTIVS C. G. inter se scilicet, cum suos obsessi perimunt.

357

TESTATA EST VOCE DOLOREM futurae orationis sensum ante demonstrat, ut Virgilius ‘et sic accensa profatur’; alibi ‘placido sic pectore coepit’.

358

NOSTRI FIDVCIA C. ut ideo nos contemnant, quia festinare nos credunt.

359

QVAMVIS HESPERIVM M. P. A. <A.> ‘Hesperium axem’ id est septentrionalem, ubi est Hesperos.

362

ROBORA D. quid sit ‘robora’ exponit, id est densae silvae, dictae casu nominativo. Possumus et genitivum accipere ‘huius silvae robora’.

367

SED SI SOLVS EAM dixerat enim supra <330. 331> ‘terribiles aquilas infestaque signa relinquas urbe procul nostrisque velis te credere muris’.

370

DIRA FVGANT CONTAGIA a se scilicet expellunt; supra enim. dixerat <333> ‘sit locus exceptus sceleri’.

368

IAM NON EXCLVDERE TANTVM id est non sufficit, quia excludere me ausi sunt, iam hoc agunt, ut includant.

373

HAVD TREPIDAM C. I. quippe quae restitit.

381

STATVRA constatura, ut Virgilius ‘haud illi stabunt Aeneia parvo hospitia’.

386

DENSAS TOLLENTIA ordo: tollentia brachia densas pinnas caespitibus extruit et cruda terra. PINNAS ut Virgilius ‘pinnis atque aggere cingit’. Nam munimenti genus est.

387

CRVDAQVE sola, sine calce et sine reliquis inpensis.

390

STRATA M. T demorata est; sic mox <392> ponit, ‘quantum est, quod fata tenentur’.

392

VINCITVR VNA MORA subaudimus ‘urbs Graia’.

VNA MORA per moras.

QVANTVM EST QVOD FATA TENENTVR ‘quantum est’ cum admiratione accipitur, id est multum est.

395

ET SPOLIANTVR ROBORE SILVAE Virgilius econtrario ‘atque olea magnum vestire Taburnum’.

399

LONGO NVMQVAM V. AB A. non ab aevo numquam violatus, sed ab hominibus numquam violatus per longum aevum.

VIOLATVS AB AEVO poeta hoc ideo de religione silvae dixit, ut videatur Caesar admisisse sacrilegium, ut Cicero in Verrinis ‘negas vel Persas hostes ausos fuisse Appollinem Delium tangere, quem violaverit Verres’.

401

SOLIBVS VMBRAS id est cingens.

405

OMNISQVE H. L. C. A ubique ‘tenet’ subaudimus ab eo, quod ait supra <403> ‘Nimphaeque tenent’.

406

SI QVA FIDEM ‘si qua’ pro ‘si’ posuit, id est si meruit fidem vetustas mirata superos, ut Virgilius ‘Anthea siquem’ et alibi ‘diu, res siqua diu mortalibus ulla est’, id est si ulla est.

410

FVLGVRA id est non incubuerunt.

PRAEBENTIBVS AVRIS ordo hic est: suus inest horror arboribus non praesentibus frondem, id est suam ullis auris. Ostendit ergo ventum eiusdem silvae folia non movere.

413

ARTE CARENT non enim decore sunt aere aut marmoribus fabricata.

414

IAM ROBORE PALLOR ligno, unde [facta] sunt.

415

ATTONITOS id est deos; attonitos hic accipimus ‘horrendos, tristiores’.

VVLGATIS S. F. ‘vulgatis figuris’ scimus enim , quod vultu dii singuli simulacra mereantur; illos ergo deos colimus, quorum certum novimus vultum.

416

NVMINA SIC <M.> horrescunt.

TANTVM tam multum.

417

QVOS TIMEANT N. N. D. et hoc ipsum terrorem addat, quia timent et quos timent nesciunt, cum hos deos magis debeamus timere, quos scimus.

419

ET PROCVMBENTIS utrumque miraculum est: et quod procumbunt sponte et quod rursus exsurgunt.

420

FVLGERE INCENDIA S. subaudimus ‘iam fama ferebat’.

422

NON ILLVM id est lucum.

423

MEDIO CVM PHOEBVS IN AXE die scilicet medio.

424

IPSE SACERDOS ‘ipse’ cui secreta commissa sunt.

425

DEPREHENDERE L. huius luci, id est numen.

426

HANC IVBET scilicet Caesar.

429

MOTIQVE V. id est milites, non manus.

431

IN SVA ut Lycurgus est passus a Libero.

435

MERSO bene ‘merso’; ne quis dissuaderet, percussit, antequam loqueretur ad militem.

437

CREDITE ME FECISSE NEFAS nam si nefas est, ego solus dabo poenas, qui feci et qui vos iubeo facere.

439

SVPERORVM ET CAESARIS IRA hoc est quod magis nocere posset contemptus Caesar quam dii violati.

441

SILVAQVE DODONES quercus dicit, quas consecratas habuit Iuppiter Dodoneus.

ET FLVCTIBVS APTIOR A. ut Virgilius ‘tunc alnos primum fluvii sensere cavatas’; alibi ‘nec non <et> torrentem undam levis innatat alnus’.

442

ET NON PLEBEIOS LVCTVS TESTATA C. hinc enim incestata familia ostendebatur, ut Virgilius ‘et feralis ante cupressos constituit’, alibi ‘et fronde coronat funerea’. Bene autem dixit ‘non plebeios luctus’; neque enim haec curantur in funere egentium vel ignobilium.

443

TVNC PRIMVM P. C. posuere omnes illae arbores, quas supra dixit.

TVNC PRIMVM supra enim dixit <399> ‘longo numquam violatus ab aevo’.

445

SVSTINVIT SE SILVA CADENS cum arbor supra arborem ruit, factum est, ut quae supra venerant, stare viderentur.

454

VERSVS AD HISPANAS ACIES hinc incipiunt principia libri quarti, in quibus <IV 1> dicturus est ‘At procul extremis terrarum Caesar in oris Martem saevus agit’.

455

IVSSIT BELLA GERI tamquam ipsam necesse sit vincere.

456

GEMINASQVE AEQVANTIS M. T. pari cum moenibus summitate.

457

ACCIPIT ipse agger.

462

ILLINC id est de turribus.

465

TVRBINE RAPTA ipsa lancea.

466

HAVD VNVM CONTENTA L. ordo: haud quiescit.

468

SVPEREST TELO POST V. C. ut Virgilius ‘protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem’.

471

ABSCIDIT legitur et abstulit.

472

FRANGIT C. R. ordo: at saxum frangit cuncta ruens.

474

VT TAMEN HOSTILES ut tamen ‘postquam tamen’; Virgilius ‘ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error’.

475

TECTA SVBIT V. ipsa tecta virtus scilicet Romanorum.

476

EXTENSVS legitur et extentus.

477

EX LONGO NOCVERVNT M. R. quia iam adpropinquabant Romanae acies.

482

DVM FVIT ARMORVM S. seriem armorum dixit continuationem iunctorum supra milites clipeorum.

VT GRANDINE TECTA ordo: ut innocua percussa s.

483

INNOCVA id est tectis, nam nocet terris, ut Virgilius ait ‘cum multa in tectis crepitans sonat horrida grando’.

484

RESPVIT reiecit ipsa scilicet series.

POSTQVAM VIRTVS INCERTA V. dubia, vacillans.

INCERTA legitur et incensa.

485

PERPETVAM longam, ut Virgilius ‘perpetuis soliti patres considere mensis’, alibi ‘perpetuo tergo bovis et lustralibus extis’.

487

PROCEDIT VINEA T. quia iam non poterant testudine muros evertere.

488

PLVTEIS munitionibus tectis.

489

MOLIRI adgredi.

492

INPOSITIS VNVM id est saxum subducere saxis; cum enim de pariete qui constructus est saxis lapis unus evertitur, omnes sequuntur incussum.

493

<SVPER> desuper, ut Virgilius ‘haec super e vallo prospectant Troes’.

497

STARENT VT MOENIA VOTI id est sua moenia ne perirent.

499

NOCTVRNI TEXERE F. id est per noctem.

501

TELVM FLAMMA FVIT id est flammis pro gladiis utebantur.

502

PER ROMANA T. ipsa incendia.

504

IGNIS A. V. ordo: nec lentas ignis agit vires.

509

SPES VICTIS TELLVRIS ABIT id est Romanis.

511

ORNATAS DECVIT hoc est honestavit.

514

ET IAM TVRRIGERAM ut Virgilius ‘tanta mole viri turritis puppibus instant’.

515

VENERAT IN FLVCTVS Brutus enim per Rhodanum Galliae venerat flumen.

516

STOECHADOS ARVA TENENS civitas Galliae, cum qua Massiliam Graeci profugi condiderunt.

518

MIXTIS ARMAVIT EPHEBIS ut his mixti sint senes, qui et ipsi pugnare non debent.

520

NAVALIBVS e navalibus, id est etiam illas naves viris implent, quae propter longum laborem subductae fuerant veluti militia iam solutae.

522

FREGIT AQVIS RADIOS omnia enim, quae in aqua apparent, fracta et veluti intorta cernuntur. NVBIBVS AETHER subauditur ‘fuit’ aut ‘fregit aquis radios’.

523

ET POSITO BOREA id est quieto, non flante, ut Virgilius ‘cum venti posuere omnisque repente residit Flatus’.

524

SERVATVM BELLO IACVIT MARE ad hoc paratum, ut bella gererentur.

526

HINC GRAIO REMIGE C. naves ergo Graiorum classes vocavit.

527

INPVLSAE TONSIS T. C. ‘tonsis’ ‘remis’, ut Virgilius ‘et in lento luctantur marmore tonsae’. TREMVERE ut Virgilius ‘vastis tremit ictibus aerea puppis’.

528

VERBERA PVPPES non puppes convellunt, sed verbera.

530

EXTRVCTI R. O. id est quadriremes.

531

QVAE MERGVNT A. P. id est quae habent maiorem numerum remorum.

533

LVNATA CLASSE supra enim dixerat <514> ‘et iam turrigeram Bruti comitata carinam’.

537

INVEHIT inducit. SVMMIS altis.

538

VT TANTVM postquam tantum.

541

REMORVMQVE SONVS P. ut strepitu hominum sonantes remos nullus audiret.

CLAMORE id est hominum.

543

ATQVE IN TRANSTRA CADVNT hoc enim impetu remigant, ut cum residunt, cecidisse credantur.

543

ET REMIS P. P. id est sua.

545

IN PVPPIM REDIERE RATES id est retrorsum, ut, ubi ante puppis fuerat, ibi staret ratis mutuo revocata inpulsu.

546

VACVVMQVE C. P. id est texerunt.

547

EXTENDVNT C. P. ut in sinum suum recipiant hostes.

548

LAXATA CLASSE R. id est postqum illi classis cornua tetenderunt.

DIVERSAEQVE RATES id est hostium receptae sunt, quia illi classem longius laxaverunt.

RECEPTAE id est sunt.

550

HVC ABEVNT F. I. M. id est abit.

553

PVGNAMQVE C. P. id est erant.

555

CEDERE legitur et credere.

557

CERTIOR firmior.

BELLANTIBVS VSVM id est praebere certior erat.

558

TVNC IN SIGNIFERA erat enim praetoria, ut ait supra <535> ‘celsior at cunctis Bruti praetoria puppis’.

560

ARTIBVS id est piraticis fraudibus.

562

PARVIT scilicet gubernator.

566

TECTO STETIT A. B. ut Virgilius ‘latet sub classibus aequor’.

REMI legitur et remis.

569

MISCENTVRQVE M. sed manus miscent.

NAVALI PLVRIMA BELLO id est plurima agit gladius, nihil hasta, quia vicini sibi missilia tela non quaerunt.

571

MVLTI legitur et nulli.

572

IN RATIBVS C. S. id est non cecidere in suis ratibus, sed in hostium, quae coniunctae sunt.

573

CONCRETO stricto, ut Virgilius ‘concrevit frigore sanguis’, id est in unum crevit; alibi ‘concrescunt subitae currenti in flumine crustae’.

FLVCTVS id est spumant.

580

INRITA TELA SVAS P. IN G. C. cum missa ceciderunt; nam iam non sunt inrita, quae influctibus vulnus inveniunt.

584

ROBORE DIDVCTO separata multitudine virorum fortium.

585

CVIVS id est ratis.

586

APLVSTRE alii ornamentum navis accipiunt, alii genus gubernaculi [accipiunt], multi genus remi.

RETENTAT adversam enim navem voluit occupare.

588

MEDIO CONCVRRIT ex utraque enim parte tela directa sunt.

589

QVO VVLNERE SANGVIS sive per pectus sive per dorsum.

593

QVA id est dextera.

594

AVDIVERE MANVM ut Virgilius ‘neque audit currus habenas’, id est cui consentit.

[SEV PHOEBVM VIDEAT] NEC LVX EST NOTIOR VLLI subauditur ‘quam est illi’ sive lunam seu viderit solem adveniente flatu.

596

<CARBASA> vela.

COMPONERE id est notum est.

597

HIC LATIAE ROSTRO suae scilicet navis Romanam solverat ratem.

599

DEXTRA MAGISTRI id est cum adhuc moriens gubernaculum teneat.

599

AVERTITQVE R. cuius rostro solvere Romanam obvius temptaverat classem; sic Virgilius ‘semianimesque micant digiti ferrumque retractant’. Adeo et hic gubernaculum tenebat.

605

DISCREVIT MORS S. VIROS ut Virgilius ‘tunc dura dedit vobis discrimina Pallas’.

607

AETERNIS CAVSAM LACRIMIS illum scilicet, quem agnoverunt.

614

CREVIT IN ADVERSIS VIRTVS id est fortior factus est, cum periret.

615

INSTAVRAT renovat.

616

RAPTVRVSQVE SVAM non quia prodesset, si fuisset inventa, sed cupiditatem dolentis expressit, qui dextram sibi aestimat necessariam.

617

HAEC QVOQVE CVM TOTO M. EST A. L. id est laeva.

614

PLVS NOBILIS IRAE ordo: nobilis truncus plus habet irae.

619

<PECTORE NVDO> ARMA TEGENS qui hoc obicit, ut quid tegat, cum armis soleat tegi nudum pectus.

620

PERSTAT perseverat.

621

TELAQVE MVLTORVM et tela tot.

TELAQVE M. id est et tela, quibus alii occidi possent, ipse excipit.

622

IAM MORTE EMERITA quippe tam saepe confixus.

621

SVORVM legitur et virorum.

632

AEQVORA DISCEDVNT dividuntur, ut Sallustius ‘atque omnis Italia animis discessit’. Virgilius ‘medium video discedere caelum’.

633

INQVE LOCVM PVPPIS CECIDIT MARE quod navis occupare consueverat spatium, hoc unda complevit.

635

FERREA facta de ferro.

640

DISCVRSVS<QVE> ANIMAE ut Virgilius ‘et magno se corpore miscet’.

641

INTERCEPTVS A. hoc est inter aquas receptus est.

642

EST TANTA D. V. ‘tanta via’ per angustum enim vulnus anima solet exire, nunc diviso corpore iter maius invenit.

PARS VLTIMA qua pedes sunt.

643

VACVOS VITALIBVS vitalia enim vicina sunt cordi.

646

TVLERVNT id est fata.

652

SED CLAVSO PERIERE MARI ‘clauso’ intra navem scilicet, qua tegebantur.

TVNC VNICA DIRI ‘unica’ qualis alia non est.

655

DISCESSIT MEDIVM separatum est, id est foratum.

656

NEC PROHIBERE V. id est quamvis utraque rostra sint in unius corpus inlisa, perforato tamen pectore sic utriusque rostri aera sonuerunt, tamquam nulli artus venientibus obstitissent.

OBTRITIS OSSIBVS sunt ergo et ossa contrita et idcirco non prohibent.

658

VISCERE si ‘viscere *’ * *, si ‘viscera permixtus’, id est permixta viscera habens.

659

INHIBENT R. verbum proprium nautarum.

RECEDVNT legitur et reducunt.

664

PRENSARENT A. V. mensura manus, id est incipit manus, ut Virgilius ‘tris pateat caeli spatium non amplius ulnas’.

668

A MANIBVS CECIDERE SVI ut non ipsi remitterent manus, sed remitterentur a manibus.

NON A. V. ‘non amplius’ id est quam pendebant in navibus.

671

INVENIT A. F. ut Virgilius ‘telum ira facit’.

672

TOTVM legitur et tortum.

673

EXPVLSO R. S. transtra.

674

SIDENTIA PESSVM id est in profundum cadentia retinent corpora mortuorum.

678

OPPRESSERE MANV[S] id est ubi vulnus acceperant.

679

ET HOSTILEM bene ‘hostilem’, ipsam enim misit hastam, unde fuerat vulneratus.

EXEAT HASTAM ipse scilicet sanguis.

681

QVAM PELAGO DIVERSA L. ignem dicit, quem scimus aquis esse contrarium.

683

PRAEBERE A. C. id est quae facile praebent.

684

LIQVIDA liquefacta.

685

NEC FLAMMAS S. V. scilicet quae extinguant.

687

AEQVORE FLAMMAS scilicet quae ardebant.

689

MILLE MODOS INTER LETI sensus hic est: cum mille genera mortis instent, quisque hanc metuit, qua mori coepit, id est si mergi poterat, festinabat ad flammas; si poterat cremari, se fluctibus obruebat. Ita patiebatur alteram mortem, dum alteram fugit.

690

QVA[E] COEPERE MORI id est singuli.

691

RATIBVSQVE M. non ratibus sed his, qui in ratibus erant.

694

VTVNTVR PELAGO exponit, quid sit ‘utuntur pelago’, id est se invicem mergunt.

696

MERGENTESQVE M. id est dum moriuntur, occidere.

MERGENTESQVE M. id est gaudent.

697

EXIMIVS PHOCEVS hic esse de Graecorum parte cognoscitur, cum a Phocaicis de patria nomen accepit.

698

SCRVTARIQVE F. ordo: et scrutari id est eximius, si quid fretum harenis mersisset. MERSISSET HARENIS ubique ‘eximius’ subaudimus aut ‘doctus’.

705

IECERVNT vel legerunt.

BRACHIA REMOS scilicet dum natant, supra hostiles remos iecerunt brachia, ut inpeditis remis cursum navium retardarent.

706

NON PERDERE LETVM MAXIMA CVRA FVIT id est hoc agebant, ne ita morerentur, ut nihil agerent in morte, sed aut alios secum mergerent aut fugam navis tenerent, remis dum natant inpeditis.

707

MVLTVS SVA V. singularitas pro pluralitate accipienda est, id est multi.

708

ET ROSTRIS A. I. cum ipse infixus est rostris, non sic percussa sonuerunt, ut solent nuda.

712

EXPVLSI legitur et exclusi.

715

SENSIT id est Tyrrhenus.

721

VIVENTIS hunc dixit ingentem usum militis, si loco potest viventis occidi.

FERIERE LOCO fungere.

723

EXCIPIT H. I. miseratio de duabus facta rebus, da aetate et de genere, quia et iuvenis et nobilis.

724

QVA IAM NON MEDIVS plus ergo quam medius.

DESCENDIT legitur et discedit.

727

ILLE IVVENTE id est si iuvenis tunc fuisset.

730

EXEMPLVM N. M. militis.

734

DISTENTIS patefactis.

747

ET ADHVC POTES ESSE SVPERSTES si ego me, antequam moriaris, occidam.

748

MISSI legitur et mersi.

751

MORTI N. C. V. quia se post vulnera praecipitavit in fluctus.

752

INCLINANT IAM FATA D. Pompei, ut vinceretur, Caesaris, ut superaret.

755

VICTORES VEXERE SVOS id est Romanos.

LIBER IV

PERIOCHA LIBRI QVARTI HAEC EST:

pugnam inter Caesarem et Petreium atque Atranium circa Ilerdam et inundatione ac fame vexatum exercitum Caesaris, prohibitosque Pompeianae partis duces petere bellicosas gentes ab equitatu Caesaris et interclusis fluminibus ac fontibus postquam non dabant hostes pugnandi copiam, ad deditionem siti conpulsos inpetrasse veniam, quamvis ipsi velut in pace permixtos intra castra exercitui ipsorum Caesarianos occidissent, captam a Pompeianis in litore Illyrico de exercitu Caesaris, quae sub Antonio erat cohortem, sed furtim traicientem ratem et hortatu exemploque Vultei praefecti mutuis ad internecionem concursisse vulneribus; descriptionem victi ab Hercule Antei et victum [quoque] a Curione in Africa Varum, deinde a Iuba per insidias Curionem superatum.

1

AT PROCVL EXTREMIS TERRARVM CAESAR IN ORIS Hispaniae scilicet finibus.

2

NON MVLTA C. N. ipsum scilicet Martem.

3

SED FATI DVCIBVS M. D. id est ut, si vicisset in Hispania Caesar, et Pompeium ipse superaret in civili bello.

4

IVRE PARI aequali potestate.

5

AC PETREIVS ERAT hi a Pompeio in Hispania relicti fuerunt, qui praeessent.

CONCORDIA duorum scilicet ducum.

7

PERVIGIL id est paret tutela pervigilans.

ALTERNO modo Afranii, nunc Petrei.

8

HIS Petreio et Afranio.

ERAT INPIGER A. ‘Astur’ unum pro gente posuit. Nam hi quos dicit, Hispani sunt.

9

VETTONESQVE L. ‘leves’ qui equis vehi periti sunt.

10

MISCENTES NOMEN H. Celtae, gens Galliae mixta Hiberis, qui sunt Hispaniae, unde Celtiberia [mixtum vel] iunctum nomen accepit.

13

SVRGIT ILERDA nomen est oppidi.

PLACIDIS P. V. ipsam Ilerdam.

15

SAXEVS INGENTI QVEM P. A. ARCV arcu[m] hic pro fornice posuit, quod est notandum; nam Cicero ait ‘videt ad ipsum fornicem Fabianum’. ‘Arcum’ autem nemo posuit nisi sagittarum aut Iris.

16

HIBERNAS P. AQVAS hunc enim pontem Sicoris supergreditur, cum per hiemem fluvius inundarit.

18

CASTRA L. ‘levat’, quia in colle ponuntur.

DIRIMIT separat.

20

VIX OCVLO PRENDENTE M. ut prope amplius sit quam possumus intueri.

21

CINGA RAPAX Cinga dictus a cingendo, quod hos circuit campos. Is autem non perseverat usque ad Oceanum, sed in Hiberum flumen cadit.

VETITVS ergo est ab Hibero flumine, qui eum excipit, aquis suis Oceanum inpellere et incitare.

22

OCEANI ordo: suo cursu Oceani fluctus et litora vetitus pepulisse.

TVO legitur et suo.

21

CINGA fluvii nomen Hispaniae.

22

PEPVLISSE inpulisse.

23

QVI PRAESTAT TERRIS ‘nomen’ bis accipimus, id est Hiberus tibi nomen aufert, qui terris nomen praestat; ab hoc enim Hispania Hiberia<e> nomen accepit.

24

CESSAVIT MARTE id est a Marte.

28

DONAVERE DIEM unum [diem], quo a caede cessatum est.

29

CIRCVMDEDIT A. F. castra sua circumdedit vallo.

30

DVM PRIMAE PRAESTANT A. Caesar noctis exordio primam aciem hostibus opposuit, quae resisteret. Ipse autem PROPE OBDVXIT, id est ut expediret ambitum ipsius fossae, dispositis manipulis, ut starent supra aggerem fossae, paene castra contexit.

31

OBDVXIT CASTRA MANIPLIS a Romulo coepit hoc signum, ut faeni manipulus praeferretur, unde et manipulares dicuntur, quod est militiae genus.

33

QVI MEDIVS TVTAM CASTRIS DIRIMEBAT quia separabat a Caesaris castris et tutam esse faciebat.

34

HVNC HOSTEM id est Pompeianos.

TERRORQVE PVDOR ‘terror’, ne periclitarentur, si Caesar occuparet hunc collem, ‘pudor’, ne erubescerent, si amitterent locum.

36

HIS VIRTVS Caesaris militibus. AT ILLIS Pompeianis militibus.

43

CAEDVNT ENSE VIAM subauditur ‘nulli telum vibrare vacacabat’.

44

AGMINA DVX id est Caesar.

45

MVNITVMQVE LATVS quod clipeo tegebatur.

LATVS id est suorum.

46

SIC PEDES id est Caesaris milites. EX FACILI sine labore.

VRGVENTE RECEPTVS subauditur ‘est’.

47

IRRITVS ET VICTOR id est Pompeianus miles inritus pependit, postquam receptus est Caesaris pedes.

51

CONSTRICTO sicco scilicet.

52

VREBANT M. NIVES ‘montana’, quae sunt in montibus loca.

53

NON DVRATVRAE C. S. P. pruinae de sereno caelo fiunt, nubes de pluvia. ‘Non duraturas’ dixit, quia mox solvuntur sole conspecto.

54

MERGENTI id est quae in occidente est; dicta autem Hispania <est>, quae illic sita est.

56

SED POSTQVAM VERNVS ordo: portitor vernus, id est vere cum sole est.

56

VERNVS CALIDVM TITANA R. postquam coepit sol in arietis signo esse. Dicit autem Idus Martias, quando initium est veris, tunc sol de piscibus transit in arietem.

57

DELAPSAE PORTITOR H. ‘portitor’ vector. Helle enim ariete devehebatur, unde in mare delapsa <est, quod ab ea> Hellespontiacum dicitur fretum. Vecta est autem cum Frixo fratre.

58

ATQVE ITERVM duo enim sunt aequinoctia, librae et arietis; hic illud dicit, quod est octavo Kal. Apriles.

59

TEMPORIBVS V. D. id est noctis spatium transierunt.

TVNC SOLE RELICTO quia cum sole oritur, id est de eo signo, in quo sol fuerit.

60

DVBITANDA ut Virgilius ‘aut videt aut vidisse putat per nubila lunam’.

62

ILLE SVO id est eurus.

INVENIT IN AXE id est in oriente.

63

TORSIT IN OCCIDVVM in occidentem ac per hoc in Hispaniam.

NABATE regio Orientis, unde eurus nascitur.

66

FVSCATOR EOI corus enim ab occidente fiat et nubes inpellit in orientem.

67

DEFENDERAT INDOS id est protexerat a solis ardore.

INDOS subauditur ‘torsit in occiduum’.

68

.INCENDERE DIEM id est ut sol ardentior nasceretur.

ORIENTE R. ab oriente.

69

NEC MEDIO POTVERE GRAVES I. M. ubi meridiana pars mundi est.

70

ARCTOS septentrio.

71

ET NOTVS id est oriens.

CALPEN [Calpen] mons [est] Hispaniae; adeo nec oriens nec septentrio nec meridies habebat imbres, sed solus occidens.

72

ZEPHYRI FINES id est tenent.

ET SVMMVS OLYMPI post Calpen enim Oceanus est, quo quasi orbis limite cuncta cohibentur. Hoc ergo dcit: postquam venerunt ad Calpen nubes, ubi et venti habent finem, et Olympi cardo non fuit, quo nubes longius tenderentur.

73

TRANSCVRRERE id est nubes.

74

CONGESTVM ipsam congeriem et involutionem ‘congestum’ dixit.

77

NEC SERVANT nec tenent.

79

HINC dehinc.

81

OCEANVMQVE BIBIT ut Virgilius ‘et bibit ingens arcus’; de Oceano enim dicitur bibere.

82

ET CAELO id est de caelo fusum aequor reddidit, quod ante biberat.

83

PYRENE mons in Hispania.

84

FLVXERE NIVES et aqua enim et sole solvuntur.

86

OMNIS legitur et amnis.

87

A RIPIS ACCEPIT inundatae enim terrae dabant fluminibus undas; sic fiebat, ut acciperent a ripis undas <alvei>, qui ripis dare consueverant.

89

ALTO RESTAGNANT F. supergressa est enim unda fossas castrorum, quas fecerat Caesar.

92

FALLITVR OCCVLTIS ut, quo debeat redire, non norit.

95

TOTO CENSV omni patrimonio ‘non prodigus emit’, qui prodigus non esset.

97

PROLATO IEIVNVS id est qui paratus sit esse ieiunus.

99

CONDIDIT VNA PALVS tota enim Hispania palus erat facta, quae flumina contegebat.

100

ABSORPSIT notandum absorpsit, cum absorbui declinetur.

101

ATQVE IPSAS id est feras.

102

AQVAS legitur et equos.

ET REPPVLIT AESTVS cum solitus esset Oceanus ultra ripas suas exire, repulsus est de aquis terram influentibus.

104

RERVM D. M. ut Virgilius ‘et rebus nox abstulit atra colorem’.

105

IVNCTAEQVE TENEBRAE continuae, id est rerum discrimina miscent.

107

NON SIDERA CAELO aut in caelo aut ipsius caeli.

109

TEMPERAT IGNES quia media corusco semper sole rubet. Istae extremae glaciales, quas intra se habent, temperant, dum ipsae dant frigus, media calorem.

112

ET TV PERPETVIS o Iuppiter, id est summe parens mundi. Petit a singulis poeta, quod in eorum est potestate.

113

TV REMEARE VETES o Neptune.

115

SED PELAGI R. A. ut his occurrat mare, et dum in se ingredi prohibet, terras eos faciat inundare.

116

LAXET ITER FLVVIIS id est omnis ripa solvatur.

117

OBLIQVENT ne vias suas habeant, sed contorto meatu in se invicem cadant et paludem unam commixti faciant.

118

RIPHEAS HIC SOLVE N. Scythicas, ut Virgilius ‘mundus ut ad Scithiam Ripheasque arduus arces’.

119

VBICVMQVE etiam de altera parte terrarum.

120

BELLIS CIVILIBVS ostendit, cur illud optaverit.

121

FORTVNA VIRI id est Caesaris.

122

PLENA REDIT id est felicitate plenissima.

SOLITOQVE M. id est amplius quam solebant.

123

ET VENIAM MERVERE DEI diis veniam dare est: ea, quae dii iusserint, patienter ferre, ut ipse supra <II 92. 93> ait ‘pariterque iacentes deis’; sic Virgilius ‘nec divum parcimus ulli’. Potest tamen hic accipi ‘veniam meruere’: dum modo amplius solito dii favent, meruerunt veniam eius facti, quod contra Caesarem fecerunt.

124

PAR PHOEBVS AQVIS ante enim inpar, cum siccare non poterat.

IN VELLERA NVBES ut Virgilius ‘tenuia nec lanae per caelum vellera ferri’.

126

AB ASTRIS in astris enim locus flammae est.

129

VISOQVE DIE ut supra <53> ‘non duraturae conspecto sole pruinae’.

VALLES subaudimus ‘incipiunt’.

130

VTQVE et ut primum habuit.

132

INDVCTA IVVENCO tauri tergo tecta.

134

SIC VENETVS S. P. Venetia regio in Gallia Cisalpina trans Padum, quae nunc Italia censetur.

136

CONSERITVR BIBVLA ‘papirum bibulam’ declinavit genere feminino.

MEMPHITIS Alexandriae.

138

FEROCIS minacis.

140

MEDIOS P. D. I. A. ut pons a mediis agris inciperet, ne iter deesset, si iterum fluvius inundaret.

142

SPARGITVR ipse Sicoris spargitur.

IN SVLCOS fossas dicit factas, in quas fluvii impetus verteretur.

SICCO legitur et scisso.

GVRGITE RIVIS id est per rivos.

143

DAT POENAS M. A. id est detrimenta perpetitur sui gurgitis in sulcos divisus, quia nuper aquis ingentibus aestuavit.

144

CAESARIS IRE VIDET fatis Caesaris, id est quae Caesari favent.

146

INDOMITOS barbaros dicit, qui sunt in Hispania ultra Oceanum.

152

QVOD FVGIENS TIMVISSET ITER qui non nataret armatus, nec si bella fugerentur.

154

RESTITVVNT ARTVS ut incalescant, currere iubentur a Caesare.

DONEC DECRESCERET V. accessu enim solis omnium rerum umbra contrahitur.

156

PVGNAEQVE TENENTVR ipsi equites, qui per agmen incedunt.

157

ATTOLLVNT CAMPO G. I. S. R. τοπογραφία.

158

VALLE CAVA MEDIA in ipsa media.

159

TVTAE QVOS INTER id est colles.

162

INQVE FERAS GENTES id est videt Caesar, quod si angustias istas Pompeiani milites occupassent, Mars emitteretur in terrarum devia et in feras gentes, id est ad barbaros, ad quos si pervenisset hostis superari non posset a Caesare.

166

EXCIPIANT RECTO hoc ita fieri potest, si fugientibus Pompeianis Caesaris miles occurrat.

169

POSTQVAM SPATIO LANGVENTIA N. id est quae non languescerent propinqua cernendo.

170

MVTVA ut viderentur pariter et viderent.

173

ORA METV id est dum timent duces.

176

TENDERE PALMAS id est audent.

177

VOCAT ILLE PROPINQVVM ἀπὸ κοινοῦ ‘nomen’ accipimus.

182

QVE POTVIT F. T. ut suos invicem trucidarent.

QVID PECTORA PVLSAS verba poetae milites increpantis.

183

TIME[N]S legitur et gemis.

185

QVEM TV FACIS IPSE TIMENDVM id est Pompeium, a quo si recedat exercitus, non timebit; item in altera parte sic de Caesare accipitur.

187

CIVILIS ERINYS quae et civilia bella commovit.

188

ET CAESAR GENERVM ‘privatum’ et generum subaudimus. Nam hoc vult poeta, ut ab utroque recedat exercitus.

192

VENTVRI DISCRIMEN HABENT de eo, quod venturum est; nam se iam non poterunt ignoratione defendere, cum modo agnoverint, quos sunt perempturi.

194

PRO NVMINE ordo: pro fata.

SINISTRO contrario.

199

LVXERE TORI legitur et duxere chori.

GRAMINEI in gramine constituti, ut Virgilius ‘aras gramineas’, factas scilicet de gramine.

200

EXTRAHIT ducit, ut si diceret ‘protrahit’.

204

EST MISERIS RENOVATA F. amicitiae scilicet et pristinae caritatis.

205

CREVIT AMORE NEFAS cum eum, quem amasset, occideret.

207

FAMVLAS DEXTRAS hoc est: servos omnes armat in proelium.

208

INERMIS hostes inermis.

211

DEXTRAS legitur et voces.

212

INMEMOR O PATRIAE facit enim fortiores esse memoria affectuum suorum, ut Virgilius ‘nunc coniugis esto quisque suae tectique memor’.

213

HOC CAVSAE id est tuae.

PRAESTARE SENATVS A. quia senatum defendis in libertatem; verbum iuris, ut Terentius ‘nam ego hanc liberali adsero causa manu’. Bene autem senatus adsertorem militem dicit, quia et senatus in parte Pompei est et maior invidia est, si dicat eos copia[e] ordinem decepisse.

215

VT VINCARE P. qui enim vincitur, non se dedit, sed liber occumbit, quae in bello secunda fortuna est.

VT VINCARE P. subauditur ‘causae praestare’.

INCERTAQVE FATA adhuc dubia, dum nemo superarit.

218

DISCRIMINE periculo.

219

EXORANDVS rogat enim, quisquis se dedit. ‘Exorandus’ autem invidiosius dixit, id est tamdiu, quamdiu concedat, orandus.

DVCIBVS QVOQVE VITA PETITA EST ‘ducibus’ id est nobis, ‘petita est’ id est a Caesare. Hoc per ironiam dicit milites egisse.

222

TRAHIMVR SVB NOMINE P. pacem ideo accepisse videmur, ut et peiora patiamur nec repugnare possimus pace iam facta.

223

FVGIENTE M. id est interiora terrarum.

225

NON SONIPES IN B. F. id est iret.

226

PELAGO SPARSVRA C. scilicet classis.

227

SI BENE LIBERTAS VMQVAM P. P. D. ergo non detur pro pace libertas. Nam qui accipit pacem, accipit servitutem. Hoc ergo dicit: non bene datur a nobis nostra libertas, ut pacem possimus accipere, et ideo dimicandum est.

231

ET VENIAM SPERARE LICET ut vobis victor ignoscat, quia causa aequissima dimicatis; illi autem ideo pertinacius pugnant, quia secuti pessimam causam victi veniam non merentur.

229

SACRAMENTA TENENT sensus hic est: hostes nostri, quamvis malam causam habeant, tamen in fide eadem perseverant, vos contra, qui causam meliorem habetis, a proposito recessistis ea scilicet spe, quod tam iustam causam habetis, ut qui eam secuti estis, victis vobis possit ignosci.

234

SOLLICITAS REGES scilicet ad auxilia destinanda.

CVM FORSAN F. N. bene, ut maiorem faciat indignationis invidiam, et se iungit ad crimen, ut Virgilius ‘dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis’, quomodo et ipse lentus est, qui bella persuadet.

235

IAM TIBI SIT P. S. a Caesare, cui se milites dederunt.

236

SCELERVM AMOREM coeperat enim esse pietas.

242

VIX ABSTINET IRA MAGISTRO aut se abstinet aut abstinetur, ut Virgilius ‘insinuat pavor’.

243

ET QVAE F. DEORVM ordo hic est: et fecit monstra fides, quae tulisset fortuna [in] caeca bellorum nocte invidia deorum, id est ea quae fortuna attulisset incerto excitata bello invidia deorum. Nam sic deputaretur quicquid esset admissum, si se uterque non agnovisset exercitus. Modo iam monstra sunt, quae secuntur, quia se milites recognoscunt iterum pugnaturi.

244

NOCTE ‘noctem’ dixit dubium exitum fato bellorum.

TVLISSET fecisset.

245

FECIT MONSTRA FIDES ‘fidem’ dixit repetitam ab exercitu caritatem.

248

IVSTI GLADIVS D. A. H. definivit, quid sit gladius in manibus eorum: iusti dissuasor, id est qui non patiatur eos servare iustitiam.

250

CONFIRMANT ICTV ut ideo in multos ira saeviret, quia iam vel unus videbatur occisus, quod aeque fuerat criminosum.

252

AC VELVT O. et quasi pereat scelus, id est tamquam minus scelus sit, si nefas, quod admiserunt, celent.

253

IN FACIEM POSVERE DIEM vel ducum, id est suorum, ut videantur a ducibus.

255

AGNOSCIS SVPEROS id est agnoscis tuos esse fautores.

256

EMATHIIS in campis Philippis, id est in Macedonia.

NEC FOCIDOS VNDIS in Gallia Massilienses, quos nuper vicit Brutus navali proelio.

257

MASSILIAE subauditur ‘maior tibi fortuna fuit’.

257

PHARIO NEC TANTVM E. A. G. in Aegypto. Hoc autem modo iam comparat, quod post futurum est.

258

CIVILIS CRIMINE BELLI quod priores Pompeiani foedera resciderunt.

259

POLLVTA NEFANDA ordo: polluta agmina nefanda caede.

260

AGMINA CAEDE DVCES ‘duces’ scilicet partis Pompeianae, Afranius et Petreius.

COMMITTERE credere.

262

EQVES OBVIVS obviam his venerunt equites Caesaris, ut ad Ilerdam pervenire non possent, et hos in colle obsidere coeperunt.

263

ABSTVLIT dum ipse occupat, illis abstulit.

265

CAESAR AVET avide cupit, ut saepe Lucretius ponit.

NE<C> CASTRA PATI Pompeiana scilicet.

CONTINGERE RIPAS utrumque convenit ad intellectum, quod amphibolon posuit, sive ne ripae castra, sive ne castra ripas contingant.

266

BRACHIA FONTES castrorum scilicet ambitus, ne quos includeret fontes.

268

NON VTILE CLAVSIS exponit, quae sit ira praeceps.

270

DAMNARE FVGAM acute dictum; ille enim fugam damnare non debet, qui spem habet, sed isti, quia et desperabant et equos occidebant, ideo spe posita damnare dicti sunt fugam.

271

DECVRRERE PASSV passus dicitur spatium, quod inter pedes est ambulantis, ut Virgilius ‘sequiturque patrem non passibus aequis’.

274

SVBTRAHE incruentem vult tenere victoriam.

NON VLLO CONSTET MIHI SANGVINE BELLVM sive illorum seu nostro; illi enim, qui morituri venerant, * * * aliquos trucidare.

275

HAVT GRATIS id est non gratuito; aliquid enim et ipse facturus est.

277

IAM DAMNO PERITVRA M. quia cum ipsa desideret mori, non sibi, sed Caesari moritur, quippe victoris est; sive quia, dum libens moritur, aliquos occisura est milites Caesaris.

278

SANGVINE FVSO id est suo.

279

DESERAT HIC FERVOR M. hostium scilicet.

281

LANGVESCERE BELLO subauditur ‘est’.

283

MISCENDI legitur et miscendae, Martis et mortis.

285

SAVCIA MAIORES A. haec metaphora a gladiatoribus translata est, a quibus dicitur ‘longe a saucio’.

288

ADDVXERE CVTEM dum spiritus perseverat; nam post mortem ad ossa cutis haeret et trahitur.

CONSCIVS ENSIS qui sentiat vulnerasse.

289

TENVITQVE MANVS eius scilicet, quem vulneravit, manus tenet, donec ira torpescat.

296

MONTIS AD INRIGVI qui inrigari possit.

296

FASTIGIA CAMPI fastigia et de fundo dicimus et de culminis summitate, ut Virgilius de culmine ‘summa ad fastigia vento volvitur’, de fundo ‘forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras’.

298

MERSERAT ASSIRII regio, in qua sunt metalla. Bene autem ‘pallidum’ dixit, hoc enim colore sunt, qui metalla exercent.

299

AVT TECTIS <S.> C. A. ut adhuc amplius foderent spe vicinae aquae.

303

SVPER insuper.

306

QVAESITAE FECISTIS A. quia post sudorem siti maiore succensi sunt.

308

AVXILIVM FECERE F. ut minus sitirent, dum a cibis abstinent.

312

MORIENSQVE R. bibit.

313

QVAS NOLLET VICTVRVSQVE AQVAS sensus hic est: moriturus siti eas aquas hausit, quas [alius] nollet haurire, etiam si esset inde victurus.

309

MANVS VTRAQVE ordo: pinguis glebas utraque manus exprimit.

318

PRESSERE MEDVLLA id est eos destringunt.

319

FVGIENS QVOS B. H. aut Iubam dicit Maurum, qui cum fugeret Aethiopas, fontibus eorum venena commiscuit et sic eos peremit, aut Aquillium dicit ducem Romanorum, aut Eurylochum. Et hi enim venena hostium miscuerunt fontibus, sed alter mortis, alter soporis. Possumus autem barbarum hostem Romanum accipere; nam praeter Graecos omnes barbari dicuntur.

323

ACONITA P. herba [est] venenis plena, ut Virgilius ‘nec miseros fallunt aconita legentes’.

PALAM ut etiam cum mixta viderint, bibant.

324

NON DECEPTA BIBET id est beneficium se dicit accipere, etiam si venena potaverit.

328

RESCISSOQVE NOCENT ardore sitis.

329

NOCTVRNVMQVE A. C. qui habet roris humorem.

333

SVPER ARENTEM ut maior inpatientiae causa sit, quod habent flumina vicina sitientes.

334

QVA NVDI GARAMANTES ‘nudos’ posuit sive fortes, ut Virgilius ‘at Chalybes nudi ferrum’, et ut Plautus in Amphitrione ‘quattuor nudos’ propter solis ardorem.

337

IAM DOMITI C. D. Afranius et Petreius.

345

RAPIENDO D. L. ut me ipse trucidarem.

347

DIGNVM DONANDA id est propter hoc solum rogo, quia scio te dignum esse, qui praestes.

348

NON PARTIS STVDIIS A. purgatio.

350

INVENIT C. D. adeo non facit.

351

SERVATA FIDES subauditur ‘est’.

SERVATA F. ne proditor videretur.

NIL FATA MORAMVR quae tibi scilicet favere festinant.

352

APERIMVS EOAS ut ad orientem liber accedas.

353

SECVRVMQVE O. P. et patimur, ut nihil timeas, quod totum orbem post terga reliquisti, dum vis ire ad orientem. Semper enim a dorso veremur insidias. Bene autem posuit ‘illius rei securum’, ut Virgilius ‘securus amorum germanae’.

355

LASSAEQVE M. subauditur ‘tibi bella peregerunt’.

356

QVOD VINCAS IGNOSCE TVIS id est non ideo nobis ignosce, quia contra te pugnavimus – nam negat factum - sed ideo, quia fuimus, quos vinceres.

360

MISCERI DAMNATA DECET subtiliter vacationem petit dicens dignum se non esse, qui vincat.

DAMNATA id est arma.

PARTEMQVE TRIVMPHI subauditur ʻnec enim decetʼ.

364

VSVM BELLI POENAMQVE REMITTIT nec pro se postmodum pugnent; ʻpoenam remittitʼ dat veniam, quod adversum se paulo ante pugnaverant.

369

AERA N. P. id est multis non passus.

372

SIBI CEPIT AQVAS ipse morbus. Dicit autem sitim, quae talis erat, ut ipsa non satiaretur, cum viscera essent cuncta satiata.

374

CONTENTA PARATIS ordo: numquam contenta parvo paratis, id est parvo emptis; nam ʻemereʼ dicitur comparare.

376

AMBITIOSA FAMES famem dicit edendi cupiditatem.

ET LAVTAE purae, mundae.

GLORIA MENSAE ubique subaudimus ʻoʼ fames, ʻoʼ gloria.

378

ET QVANTVM NATVRA POTEST scilicet ad vivendum.

NON ERIGIT A. id est relevat a languore.

380

GEMMAQVE legitur et murrave.

NON AVRO GEMMAQVE B. murra genus ligni, quod dat odores, ut Virgilius ʻmurraque madentisʼ. Hic ergo ʻmurramʼ poculi genus accipimus de hoc ligno facti, et quod dixit ʻnon murra, non auroʼ, aureum poculum intellegimus.

387

TOLERASSE SITIM subaudimus ʻo quantum paenituitʼ.

FRVSTRAQVE ROGASSE ʻfrustra rogasseʼ sive quia non inpetraverunt, ideo frustra, sive quia eandem habent victi pacem quam habere cupiebant victores.

388

PROSPERA BELLA D. ʻquantum paenitetʼ subaudimus.

390

VT NVMQVAM F. L. concedit illud, quod et ipsi possint aliquando superari.

391

VINCENDVM TOTIENS quotiens iam vicerunt.

393

FELIX QVI POTVIT de illis dicit, qui cunctis pugnantibus se dederunt et securi sunt, sed hoc per similitudinem dicit.

394

QVO IACEAT I. S. L. cum enim adhuc inpendet ruina mundi, incertum est, ubi iacebit unus quisque post casum. Sed hic accipimus dictum felicem eum esse, qui ancipiti omnium statu iam scit, in quo loco eius fortuna consistat.

396

NATIQVE RVDES nuper nati. ET SORDIDA TECTA id est suos recipiunt.

397

ET NON DEDVCTOS mos enim erat, ut cum aliquis victor agros cepisset hostiles, in eas terras novos induceret colonos. Bene ergo hos deductos colonos esse non dixit, quia ad suas patrias revertuntur.

399

SOLLICITVS M. Q. A. E. <F.> positi enim extra bellum nulli de partibus favent, quia obnoxii sunt utrique.

400

AVCTOR id est Caesar.

DVX ILLE FVIT id est Pompeius.

402

NON EADEM B. T. F. P. O. ut Caesar ubique superaret.

403

CONSTITIT IN PARTES id est adversum partes.

404

QVA ubi.

405

IADER nomen fluminis.

406

CVRICTVM gens Illyrica.

407

QVOS ALIT id est Curictas.

ADRIATICO T. C. P. insula iuxta Illyriam.

408

EXTREMA et extremis. ORA et oris.

409

CAVTVS AB INCVRSV B. tutus atque munitus.

416

ET BASILVM unus de partibus Caesaris.

420

CVPAE et puppes.

SVSTENTANT VNDIQVE C. cupas in ordinem collocarunt et superpositis materiis ratem stravere.

423

NEC GERIT E. ad quod telis esset occursus.

426

NEC APERTAS extrinsecus enim aliae cupae sunt, quae summitatibus ad navem hinc inde religantur et in occulto remiges sunt, qui inclusum mare verberant remis.

427

TVNC FESTA SERVANTVR id est observantur.

DECLINIBVS et declivibus.

429

IAMQVE RELABENTI dum recedente unda harenae nudantur.

431

ET GEMINAE C. rates aliae, unde ostenditur tres fuisse.

432

EMINET id est ratis ardua super cunctas eminet turres.

TABVLATA id est supra cunctas eminent turres.

MINANTIA P. pinnae proprie sunt murorum, ut Virgilius ʻpinnis atque aggere cingitʼ. Sed hic quia navis pinnas dixerat, addidit ʻtremulisʼ.

433

OCTAVIVS in mediterraneo est dux militum Magni.

VNDE similiter et orae.

434

CELERESQVE C. id est suas.

437

PACE MARIS dum mare ipse non occupat.

FORMIDINE genus retis.

438

METVENTIS ipsos cervos.

METVENTIS AERA PINNAE auram.

439

VARIS furcae sunt, quibus retia subriguntur.

440

CLAMOSA MOLOSSI canis, ut Vergilius ʻacremque Molossumʼ.

444

LAXASSE legitur et monstrasse.

446

INSVLA DESERITVR R. a militibus scilicet Caesaris.

QVO TEMPORE ordo: tempore quo.

448

AT POMPEIANVS et Pompei partium accipimus Pompeianum et a Pompeio victum.

449

ANTIQVA P. A. C. ut ante consueverat, nam ipsi sunt piratae.

452

NEC ILLA id est prima.

453

QVAE SEQVITVR T. R. subaudimus ʻest molesʼ. Non enim dicere potest navem; sic et supra posuit <445> ʻnec mora, conplentur molesʼ.

455

IMPENDENT C. S. M. descriptio loci.

456

STAT MIRVM MOLES ʻmirumʼ, quia stat semperque ruitura est.

461

TAVROMENITANAM id est Tauromenitanae civitati.

462

OPITERGINIS oppidum Illyriae. ONERATA COLONIS ratem dicit, quae Opiterginos vehebat, fautores Caesaris contra Pompeium.

466

DVX ERAT ILLE RATIS ostendit, quid sit Vulteius.

467

SPE PROELIA NVLLA ordo: spe nulla poscit proelia.

468

INCERTVS QVA[E] T. D. id est bello.

QVA[E] PECTORA BELLO id est daret.

470

MILIA isti de parte Pompei sunt.

471

ET PLENAM VIX INDE C. ʻindeʼ de rate, id est de parte Caesaris. Pauci enim erant et vix numerum unius cohortis impleverant.

475

VOCE COHORTEM ut supra ait <471> ʻet plenam vix inde cohortemʼ.

476

QVAM NOCTE nam cum lucis ortu erant bella reditura.

478

VITA BREVIS NVLLI SVPEREST sensus hic est: non est putanda brevis iam vita superesse, quae habet spatium, quo unus quisque sibi quaeret exitium, id est multum vitae superest, si habemus tempus, ut mortem nobis singuli requiramus.

480

INFERIOR IVVENES id est nec minus laudis in morte est, si vicinae morti anima fortis occurrat.

484

ACCERSAS D. <F.> M. sensus hic est: cum apud omnes incertum sit, quis quousque victurus sit, aequalis laus est <et multos vitae annos contemnere> morte voluntaria et paucos, dum modo ipsi nobis ultima fata faciamus.

NON COGITVR VLLVS id est dum nullus cogi possit, ut mori velit, laudetur necesse est, si sponte moriatur.

487

ET METVS O. A. non erit enim, quod timere possitis morte delecta.

PLACEAT legitur et cupias.

488

BELLORVM NVBE CADENDVM EST solatium quaesitum de genere mortis, ut Virgilius ʻat non, Euandre, pudendis vulneribus pulsum aspiciesʼ.

490

<INVOLVVNT> se nocte circumtegunt.

491

IN MEDIVM in commune, ut Virgilius ʻin medium quaerebantʼ.

492

NON IN C. S. H. Q. C. socios eos dicit, qui evaserunt in ratibus duabus, hostes, qui inminent captis.

494

DABIT INSVLA S. id est testes.

495

DIVERSO L. P. de insula et de terra magna, de insula Caesaris pars, de terra Pompei.

499

MILITIAE PIETAS id est sacramenta militiae.

PIETAS id est quaecumque per aevum exhibuit monimenta.

TRANSIBIT id est haec transibit.

500

INCVMBERE CAESAR ut ipsi nos tui amore feriamus.

503

LAVDI legitur et laudis.

505

INDOMITOS SCIAT ESSE VIROS ubique ‘hostis’ accipimus.

506

ET MORTI FACILES qui facile patiamur interitum.

510

PROMITTANT VENIAM ut etiam veniam contemnant perire cupientes.

511

VALIDO et calido.

512

MERENDVM EST id est hoc promerendum, ut hoc damnum clademque vocet; nam si fortes agnoverit, tum dolebit.

514

DENT FATA R. occasionem fugae.

517

FVROR EST in animo meo, sive quem patior.

518

FATI et leti.

519

VICTVROSQVE DEI quibus adhuc fata victa debentur.

520

FELIX ESSE MORI ipsum mori felix [esse]. Sensus hic est: solis his, qui morituri sunt, permissum est agnoscere mori felix esse. Victuros autem ideo di celant felix esse mori, ut velint vivere; nam si agnoverint felicitatem mortis, perire properabunt et ita in orbe nemo remanebit. Ordo ergo est: solis his quos iam tangit vicinia fati, permissum est agnoscere felix esse mori, victuros autem, ut velint vivere, di celant, id est felix esse mori.

522

OCVLIS HVMENTIBVS id est flentes.

523

FLEXOQVE VRSAE T. P. vicino die tantum septentrionis flectitur sidus.

524

PRAECEPTA SVBISSENT scilicet ducis.

525

VERGERE PONTO hoc est: nox non erat longa, sed celeriter finiebatur; tempus enim erat aestatis.

VERGERE legitur et mergere.

526

NAM SOL LEDEA TENEBAT tunc sol in Geminis erat ad signum Cancri transiturus. Significat autem Iulium mensem. Si ‘Ledaea’ legimus, Pollucem et Castorem consecratum, si ‘Id<a>ea’, Herculem et Apolinnem significat. Alter enim evertit Idam, alter Idea.

527

CVM LVX ALTISSIMA altius enim sol fertur, cum tempus aestatis est.

528

NOX CVM THESSALICAS V. P. S. ‘nox cum Thessalica sagitta’ Sagittarum dicit, qui est Chiro Thessalus, quod signum contrarium est Geminis. Cum enim sol in Geminis est ortus, Sagittarius occidit per diem et oritur per noctem.

530

LIBERNOS nomen est gentis.

LIBERNOS id est deserit.

531

TEMPTAVERE P. S. V. B. ordo: temptavere suspenso bello prius vincere foederibus.

532

SI DVLCIOR IPSA id est ipsa mora mortis.

533

VITA MORA si dum differunt mortem, possent vivendi cupidatate retineri, ne optarent perire.

535

SIBI FINE MANV scilicet sua.

536

AD SVMMA P. id est ad extrema.

520

FELIX ESSE secundum Graecam elocutionem dixit, ut est ‘donat habere viro’.

537

INNVMERASQVE Pompeianorum.

PAVCI Caesaris milites.

538

TANTA EST ut possit haec fieri, id est ut pauci plurimos sustinerent.

540

VERSVS AB H. F. ut semet occiderent.

544

TESTETVR SE V. M. legis est enim militaris, ut, quicumque ducem occiderit, ipse feriatur.

546

QVI VVLNERA PRIMA qui eum primus percusserat.

548

IN PARTIBVS VNIS ‘in unis partibus’ id est Caesaris, et se enim occidunt et ipsi tantum moriuntur.

550

EMICVIT DIRCAEA ‘Dircaea’ Thebana, a fonte Dircaeo, qui est apud Thebas. Eos autem dixit, qui seminatis hydrae dentibus nati sunt, ut ait Virgilius ‘satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis’.

551

THEBANIS FRATRIBVS Et[h]eocli et Polinici; et ipsi enim se mutuis vulneribus occiderunt.

552

PHASIDOS hos dentes Iason servisse perhibetur in Phaside, ultra quam Colchi sunt.

INSOMNI DENTE CREATI pervigil enim fuisse dicitur serpens.

554

COGNATO id est mutuo; de uno enim semine sunt creati.

556

SIC MVLTA PACTI ipsi iuvenes pacti.

558

MORS VIRTVTIS HABET sensus hic est: in virorum morte ius integrum et potestatem mors ipsa non habuit, quippe contempta est, cum singuli sponte periere, non fato.

561

DEBETVR GLADIIS ut solet fieri, cum percutiuntur inviti.

562

ET IVGVLIS P. M. ferientis alterius.

566

NON REPETISSE hoc est: hoc tantum pie faciebant, si uno occiderent vulnere, quos ferissent.

567

TRAXERE FORIS e foris, qui navium sunt, ut ait Vergilius ‘laxatque foros’.

572

VICTORES DVCIBVS id est ipsi duces mirabantur, quod apud aliquem tanti haberentur, ut pro his cuperent interire milites [eiusdem], ut factum videbant esse pro Caesare.

576

PERCIPIENT GENTES solae scilicet fortes gentes hoc facile possunt agnoscere arduam non esse virtutem, si quis servitium morte devitet; nam apud ignavos difficillimum iudicatur.

577

SERVITIVM F. M. servitium est dictum pro servitute. Nam servitus ipsa condicio est, servitium turba servorum; sic Virgilius posuit ‘iuvenemque superbum servitio enixae tulimus’.

SED REGNA TIMENTVR id est non ferrum timetur, sed regnum victoris, ne servire cogat.

578

OB FERRVM id est pro ferro.

QVAERITVR legitur et uritur.

579

IGNORATQVE DATOS sive ut accepisse se nesciat gladios, quibus persequatur inimicum, sed ipse se feriat; sive ‘ignorat datos enses’, id est ne serviat; vulneratum se esse non sentit.

580

MORS VTINAM PAVIDOS id est esses grata semper mors voluntaria, nisi hoc facere et timidi possent, sed soli facerent viri fortes.

581

NON SEGNIOR ILLO qui gestus est in Hispania.

584

CVRIO hic est, de quo volunt dixisse Virgilium ‘vendidit hic auro patriam’.

585

INTER S. M. C. A. Punico scilicet bello.

588

SICCAE S. H. unde et Virgilius ‘sitientis ibimus Afros’.

591

CVPIENTEM N. C. sive Curionem sive quemcumque.

595

MAGNA legitur et iusta.

PYTHON legitur et Typhon.

597

PHLEGREIS regionibus Macedoniae, in qua Terra Gigantas procreavit.

605

IN NVDA TELLVRE I. quippe supra matrem.

612

ILLE CLEONAEI Cleonae regio iuxta Nemeam, ubi interemit leonem Hercules, ut ait Virgilius ‘et vastum Nemeae sub rupe leonem’.

613

ANTEVS LIBYCO PERFVNDIT M. L. id est harenis pro olivo usus est, ut vires terra firmaret.

614

HOSPES OLYMPIACAE id est Hercules.

615

ILLE PARVM FIDENS P. id est cui non sufficeret ad fiduciam terram tantum pedibus contigisse.

620

HABVISSE PAREM id est ambo mirantur iuventum esse, qui contra dimicet.

622

EXHAVSITQVE VIRVM fatigavit et lassavit.

QVOD CREBER A. I. Herculi scilicet prodidit fatigatum Antaeum eiusdem sudor et anhelitus.

624

LASSATA Q<VATI> subaudimus ‘coepit’.

629

EXPLICVIT extendit.

630

SVDOREM id est iacentis Antaei.

636

TELLVRIS VIRIBVS I. Antaeus.

637

ILLE SVIS Hercules.

SAEVAE SPERARE NOVERCAE id est Iunoni, novercae Herculis.

639

CERVICEMQVE VIRI subaudimus ‘videt exhaustam sudore’.

627

ALLIGAT artat.

639

SICCAM id est ipsam cervicem eo scilicet tempore, quando Olympum sustinuit. Satis autem constat Herculem polum cervice sustinuisse ita ut Atlantem.

644

EGERITVR legitur et erigitur.

646

ALCIDES SENSIT dissimulat poeta hoc Minervam invenisse consilium, ut Hercules fecit.

650

NITENTEM IN T. cadere cupientem in terram.

657

POENVM Hannibalem.

658

LIBYCA T. <P.> id est Scipioni.

661

TAMQVAM F. LOCORVM B. G. id est tamquam loco debeatur, ut in eo Romani superent, qui ad eum venerint, et amittat eundem, qui tenebat.

663

NON FAVSTA quippe superatus est.

664

INDVLSIT CASTRIS id est lata castra posuit, ut est in Virgilio ‘indulge hospitio’: abundantius praebe.

COLLIBVS ABSTVLIT O. id est felicitatem locorum sua, quia illic victus est, infelicitate subvertit.

665

NON AEQVIS V. H. id est ipse inpar.

667

TVNC VARI SVB IVRE F. hic procunsul fuit, de quo ait Tullius ‘Varus imperium se habere dicebat, fasces certe habebat’.

668

REGIS TAMEN V. V. Iubae scilicet, qui Maurorum rex erat.

670

SVVM C. I. subaudimus ‘sunt’.

671

QVA et quae.

672

GADIBVS insulae in Oceano.

674

PLAGA FERVIDA R. quam κεκαυμένην dicunt.

675

EXVSTA C. ‘haec exusta’ genere neutro numero plurali.

676

SVFFICIVNT SPATIO id est in spatium cedunt. Vult ergo, ut haec pars ad Iubae regna pertineat. Ergo si spatio sufficiunt, ‘satis sunt’ accipimus, si spatium sufficiunt, ‘subministrant’, ut Virgilius ‘sufficit humorem’.

677

AVTOLOLES N. Q. V. S. P. gentium nomina.

679

INOPS NASAMON regio infecunda, ideo dicta est inops.

681

MISSILE MATAX ‘hoc missile’ et ‘haec missilia’ declinatur[, id est tela]. Hic ergo iactum hastae velocitati comparat sagittarum.

682

MASSILIA D. de his Vergilius ‘Massylique ruunt equites’.

683

NESCIA id est gens.

685

SIMVL FIDVCIA N. EST ‘simul non est’ id est mox ut defuerit.

684

SOLITVS leones operire; ‘solitus’ ergo bis accipimus.

685

NON EST similiter et nulla est.

689

POLLVIT ANNO quando tribunus plebis fuit Curio.

690

SOLIO DEPELLERE A. ut iniuriam probet, regna maiorum fuisse testatur.

691

CVRIO TEMPTARAT id est cum tribunus fuisset, tulit legem, ut pelleretur Iuba [a] regno, quod a maioribus optinebat.

LIBYAMQVE AVFERRE TYRANNO regi, ut Virgilius ‘pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni’.

692

DVM REGNVM TE R. F. sensus hic est: temptabat Africam tollere regi, cum te ipsam, o Roma, sub regnum mittit alienum, id est Caesaris, cui Curio faverat.

693

FRVCTVM P. E. R. ut se vindicet passus iniuriam.

695

ET QVOD CAESAREIS N. D. I. alia haec causa, cur metuat: quod Pompeiani fuissent milites, quos habebat.

696

NEC RENI M. I. V. et cum Caesar in Gallia dimicaret.

697

CORFINI CAPTVS IN A. hi sunt, qui Corfinii civitatis Domitium ducem dedidere productum et ad Caesarem transierunt, quod ipse meminit in secundo <508>.

699

FAS VTRVMQVE P. ut sic deserat Caesarem, quem admodum ante Pompeium.

700

MVNIA legitur et munera. Nocturna officia munia dicuntur.

701

TREPIDA SIC M. P. id est Curio.

702

AVDENDO MAGNVS T. TIMOR sensus hic est: licet timeas, tamen, si te audacem simules, tegitur illa formido, quam pateris.

704

DANT OTIA M. hoc est: qui in otio sunt, possunt diversa sentire. Nam pugnantes inpedit pugna, ne aliud velint.

706

GALEAE T. PVDOREM hoc est: qui armatus est, omnem verecundiam expellit; est enim tectus et quod facit, non erubescit.

707

QVIS MEMINIT C. id est cum iam coeperit dimicare.

PENDERE ponderare.

708

QVA STETIT I. F. gladiator[i]um ponit exemplum; fatalem ergo harenam dixit, quod fiant illic fata pugnantibus.

VELVTI FATALIS H. M. id est in quacumque parte steterit, ipsam putat esse meliorem, qui pugnat.

714

VETVERVNT C. id est quamdiu a castris Varum includeret.

716

LAETVS QVOD GLORIA B. ut victis subveniret et victores superaret.

718

OBSCVRATAQVE SVAM id est ut eum nemo iudicet esse venturum.

719

INCAVTO AB H. T. timebat se timeri ab incauto hoste, id est Curione, id est ne metu ille cautior fieret, si venturum Iubam ante timuisset.

721

ELICIATQVE M. producat, invitet.

NVMIDIS A REGE S. id est a Iuba.

SECVNDVS id est potestate; nam praefectus Iubae erat Sabbura.

722

VT SIBI id est quasi sibi.

723

IPSE Iuba.

724

ASPIDAS VT FARIAS de Alexandria.

SOLLERTIOR urbanior, ingeniosior. HOSTIS id est quem vulgo ichneumonem dicunt.

727

TVTO MORSV ut illud mordeat, ubi venena non sunt.

GVTTVRA MORSV ubi venena non habet serpens.

728

LETIFERAM <SANIEM> id est venenum.

729

PEREVNTE id est nihil nocituro.

734

PRIMOS EXCEDERE MOTVS AVRORAE id est incipiente luce, ut Virgilius posuit accusativo casu ‘prima sub lumina solis et ortus’.

737

PVNICA B. DOLIS ἀπὸ κοινοῦ subaudimus ‘ut metuat’.

738

TRADIDERAT F. IVVENEM id est Curionem.

741

CONSPECTI a Curione.

742

FRAVDE SVA CESSERE P. Sabburae milites dicit, qui se fugere simularant, ut insequentem Curionem illuc deducerent, ubi erat Iubae occultus exercitus; hoc est ergo ‘fraude sua cesssere parum’: per dolum sic recesserunt, ut fugere viderentur.

745

VT VICTOR quasi victor.

746

NVMIDAEQVE FVGACES ut dictum est de illo ‘ut victor’, sic de his ‘fugaces’ quasi fugaces.

749

NON TIMIDI PETIERE FVGAM id est quia omnes obstipuerunt.

750

QVIPPE VBI NON SONIPES M. C. T. hoc vult dicere: etiam equos timore percussos.

752

[SPARGIT] SPARGITQVE IVBAS hoc est: nec iubas spargit.

753

STARE legitur et stante.

755

PROIECTA et porrecta.

758

LVPATIS aeque et palatis.

761

VVLNERIBVS COGVNTVR EQVI id est vulnerant equos, ut dolore compulsi celerius ambulent, quia cogi calcaribus et verberibus non possunt.

764

ET SPATIVM I. O. V. D. id est dum occurrit hosti et de proximo vulneratur, donat iaculis spatium, hoc est ne ad se longius dirigantur.

765

AT VAGVS AFER E. ‘vagus’ quia Numida; Afrum autem Iubam accipimus.

766

TERRAQVE SOLVTA id est in pulverem est redacta.

767

BISTONIO Thracio.

770

NVLLO DVBII D. M. id est non utrique parti fuit casus Martis in dubio, sed soli isti pedites interempti sunt, id est milites Curionis.

771

SED TEMPORA PVGNAE id est non pugnant, sed occiduntur, sive etiam diu pugnant, donec omnes occidantur.

776

PERITVRA legitur et pereunt. Si ‘pereunt’, ipsi iuvenes accipimus, si ‘peritura’, id est iuventus.

PONDERE FERRI id est non vulnerantur plurimi, sed obruuntur pondere tot hastarum.

778

CORREPSIT ab eo, quod est correpo, correpis, correpit.

779

CONVERTITVR ENSES id est quia tanta acies erat.

777

PARVVM SPISSANTVR IN ORBEM * * *

780

QVANTVM PEDE PRIMA R. id est tantum densatur, quantum eos acies constriuxerat retro cedens, ut ait Virgilius ‘ille pedem referens et inutilis inque ligatus cedebat’.

785

QVAM FORTVNA DABAT hoc est: non tantum videbat Maurus, quantum Romani patiebantur; nam omnes moriebantur, nec tamen hoc spectantibus Mauris.

787

CORPORA id est non videt Maurus.

788

EXCITET INVISAS cum indignatione hoc dictum est. Haec quae passi sunt Romani, melius pro Hannibale fierent, qui fuit hostis, quam pro Pompeio, qui et ipse Romanus est.

789

INFERIIS FORTVNA N. quod tot pariter occiderunt.

790

TAM DIRA PIACVLA id est ferat piacula; expiationes, ut Vergilius ‘ea prima piacula sunto’.

791

LIBYCA TELLVRE id est in Libyca.

792

VOTISQVE S. id est nefas est prodesse; non vult autem hoc, quod Curio passu est, Pompeio prodesse vel senatui.

793

AFRICA NOS POTIVS VINCAT SIBI ‘sibi’ bene; nam modo Pompeianos dicit.

795

COMPRESSVS S. P. id est quem commotum ab exercitu suorum sanguis extinxerat.

798

VIRTVTE COACTA id est desperatione.

800

VNDE TRIBVNICIA ipsa rostra arcem tribuniciam nominavit.

802

CONCVRRERE IVSSI id est a te iussi; subaudimus autem ‘quid prosunt’.

803

PHARSALIA CONFERT id est antequam committat atque conlidat. Nam hoc exposuit ‘spectandumque tibi bellum civile negatum est’.

805

HAS VRBI id est Romae.

SANGVINE POENAS id est ut illa vobis cadentibus puniatur.

806

LVITIS IVGVLO SIC A. P. ‘arma luitis’ ut Vergilius ‘magna luis commissa’. Hoc est sic luitis, quod arma sumpsistis.

808

SI LIBERTATIS SVPERIS TAM C. P. hoc est: si sic libertatem integram tuerentur, quem admodum nunc vindicant laesam.

810

PASCIT AVES ut Vergilius ‘canibus date praeda Latinis alitibusque iaces’.

CVRIO BVSTO exposuit, quid sit corpus nobile.

811

AT TIBI o Curio.

QVANDO quoniam, ut Vergilius ‘quando haec te cura remordet’.

811

ISTA SILERE quae passus es.

812

A QVIBVS OMNE AEVI SENIVM SVA FAMA REPELLIT id est poetae, quos numquam obscurat antiquitatis, in ore omnium et memoria constitutos. Est et alter sensus: at tibi nos digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae, quoniam quidem silere ista non proderit, a quibus omne aevi s. <s. f.> r., id est, si taceamus, obscurari tamen ista, quae passus es, ulla aetate non poterunt; sunt enim famosa.

816

NOCVERVNT SAECVLA vult vitium temporis esse, non hominis.

818

TRANSVERSO id est velut quodam torrente transverso.

819

MOMENTVMQVE FVIT ‘momentum rerum’ id est: ut cum ipso cuncta mutata sint. Sic de contrario Cicero ‘cum sis post vitam sine momento futurus’, id est nullius momenti.

820

GALLORVM CAPTVS S. ET C. A. decies enim sestertium ei dederat Caesar, ut ad se transiret, quod ipse adquisierat victor in Gallia.

824

EMERE OMNES quos supra dixit.

HIC VENDIDIT VRBEM id est Curio, de quo hoc volunt dixisse Vergilium ‘vendidit hic auro patriam dominumque potentem’.

V

ARGVMENTVM LIBRI V.

Habitum a consulibus in Epiro senatum, Lentuli orationem de duce Pompeio eligendo. Delphis ambiguo responso Apollinis persuasionem Appii deceptam, qui speraverat se in Euboea regnaturum, in qua sepultus est. Seditionem exercitus Caesaris contione ipsius oppressam et occisos auctores eius. Ipsum praemisso exercitu Brundisium Romam petisse et dictatorem atque consulem creatum Latinas ferias consummasse in monte Albano, traiecisse deinde exercitus in Epirum. Tempestatis descriptionem, qua vexatus est Caesar, cum furtim noctu naviculam solus dissuadente nauta conscendisset ad accersendas reliquas copias, quae sub Antonio Brundisii erant. Ablegatam a Pompeio Corneliam Lesbon.

1

SIC ALTERNA DVCES BELLORVM VVLNERA PASSI vicerat enim supra Massilienses Caesar; nunc Pompeianus Iuba superavit Curionem.

2

IN MACETVM Macedoniam dicit.

3

HAEMO nomen montis.

4

GELIDOQVE C. id est sparserat nives.

ATLANTIS OLYMPO mensem Novembrem et Decembrem dicit, quando vergiliae occidunt. Declinavit ergo ‘haec Atlantis’ casu nominativo numero singulari.

5

NOVA NOMINA F. Kalendas Ianuarias dicit, cum consules novi procreantur.

7

EMERITI expleti. IVRIS EMERITI id est potestatis expletae. Mensis enim Novembris agebatur, in quo apud consules iam pars est ultima dignitatis.

8

CONSVL VTERQVE Lentulus et Marcellus.

VAGOS BELLI PER M. P. id est dispersos per provincias ad exercitum colligendum. Hoc est ‘belli per munia’, hoc est per officia.

10

SECRETAQVE RERVM id est ceperunt.

12

NAM QVIS CASTRA VOCET id est non curiam.

STRICTAS legitur et scriptas.

14

NON MAGNI PARTES id est non senatum in partibus esse Pompei, sed in senatus partibus esse Pompeium, quippe plus vult curiam esse quam Magnum.

18

NON QVA T. C. id est non ubi positi sumus; vel ab urbe quam longe. TELLVRE COACTI deest sedeamus.

22

LIQVET probatum est.

23

HYPERBOREAE septentrionalem plagam loquitur et australem.

25

NEC INIQVOS id est cum noctibus [non] aequales.

CRESCERE SOLES ubi semper aequinoctium est.

26

SI FORTVNA FERAT ordo: nam si fortuna ferat.

28

VEIOSQVE HABITANTE C. illic enim Camillus exulavit.

29

ILLIC ROMA F. id est apud Veios.

33

ILLA VIDET PATRES sensus hic est: curia nos solos et videt et memint senatores, licet alios sibi nunc fecerit Caesar.

34

QVISQVIS NON EXVLAT HIC EST exilium in urbe Roma esse dicit, unde fugati sunt senatores.

36

SPARSIT dissipavit.

38

HESPERIAM P. S. id est ut nos totum orbem possideamus, pro eo quod amisimus Italiam; sic dii metiuntur.

IACET HOSTIS IN V. Vulteius de Caesaris parte.

40

CVRIO id est iacet. CAESAREI CECIDIT PARS M. S. scilicet Vulteius et Curio pro magna Caesarei senatus parte ponuntur occisi.

42

SPEM VESTRAM P. D. id est quia dii vobis praestitere victoriam, ipsis debetis, ut speretis cuncta meliora.

44

CAVSA DABAT tunc enim cum fugeremus, [id est] spem evadendi habebamus, quod nos iustiores partes secuti esse videbamur, nunc ideo speremus, quia et ultores sumus. EXHAVSTO IVS C. A. finiunt enim, quem nunc habent consulatum.

47

LAETO NOMEN id est Magni.

50

SPARSVS HONOR id est collaudati sunt omnes, qui pro Magni parte faciebant.

PELAGIQVE POTENS Rhodii enim plurimum in navali robore valuerunt, quique Romanorum navales socii sunt appellati[; his enim missa sunt dona]. PHOEBEIA DONIS ibi enim Sol maxime colitur.

51

EXORNATA RHODOS [de] his missa sunt munera.

GELIDIQVE INCVLTA IVVENTVS id est tristis; Lacones enim rigidi sunt; subaudimus ergo aut ‘laudatur’ aut ‘donis exornatur’.

53

LIBERA PHOCIS erepta scilicet Caesari, cum ab hoc esset obsessa.

54

TVNC SADALAM Sadala rex Ponticorum, Cotys Thraciae.

FIDVMQVE PER A. ‘fidum per arma’ id est dum mittit auxilia.

55

DEIOTARVM regem Cappadociae et Gallograeciae. RHASCIPOLIN ORAE et hic rex Thraciae fuit, quam bene gelidam nominavit.

57

SCEPTRIFERO PARERE I. ut et ipse rex diceretur.

58

ET TIBI NON FIDAE G. D. R. ordo hic est: et tibi permissum est cingere crines Pellaeo diademate, non degnissime regno fidae gentis, id est Romanae, o Ptolomaee.

59

FORTVNAE P. P. exclamatio: Ptolomaee, qui fortunae pudor es et crimen deorum.

60

PELLEVS Alexander fuit, qui Alexandriam constituit, cuius hic nunc accepit imperium, sic Vergilius ‘nam qua Pellaei gens fortunata Canopi a. c.’

62

DONATA EST REGIA LAGI hic est, qui ante Ptolomaeum in Alexandria regnavit.

63

ACCESSIT MAGNI IVGVLVS ipse enim Pompeium peremit. REGNVMQVE SORORI eripuit, id est suae; nam ea exclusa est imperio.

64

SOCEROQVE NEFAS ‘socero nefas eripuit’, id est Caesari, ut Pompeium occideret ipse, non Caesar.

SOLVTO COETV id est dimisso, ut ait Homerus ‘λῦσαν δ’ ἀγορήν’.

65

QVAE CVM P. Q. D. Q. id est arma.

69

MVLTOSQVE OBD. P. A. diu enim oracula iam non reddebantur.

71

HESPERIO TANTVM hic enim mons in medio orbe est constitutus.

72

AERA et aethera.

73

CVI NVMINE M. ‘cui’ id est monti. NVMINE Apollinis et Liberi.

74

DELFICA THEBANAE Delfica Apollinis sacra sunt.

TRIETERICA B. Liberi, ut ait Vergilius ‘trieterica Baccho orgia’.

75

HOC SOLVM FLVCTV cum diluvium fuit.

76

EMICVIT legitur et eminuit.

PONTOQVE FVIT hic enim medius fuit aquae et caelo; nam et ista inter se mixta essent. DISCRIMEN separatio.

78

VNOQVE IVGO PARNASSE LATEBAS dixit enim <72> ‘gemino petit aethera colle’.

79

VLTOR Apollinem dicit vindicem matris.

IBI et ubi.

80

MATRIS id est Latonae.

PAEAN Apollo.

81

EXPLICVIT extendit.

CVM REGNA THEMIS dea est, quae tunc nondum nato Apolline dabat futura response mortalibus.

85

INCVBVITQVE A. V. ipse enim loquitur, non sacerdos.

86

QVIS LATET HIC SVPERVM ἐκφώνησις poetae admirantis hanc sedem.

87

INCLVSVM HABITARE C. illam rem habitare, ut Vergilius ‘atque humiles habitare casas’.

89

AETERNI SECRETA T. ipse scilicet deus.

91

CONTACTVMQVE qui non indignetur in aures hominis introire vel pectus, cum vatem numen inpleverit.

92

SIVE CANIT FATVM ut apud Vergilium ‘dine hunc ardorem mentibus addunt, Euriale, an sua cuique deus fit dira cupido?’

93

INSERTA providentiam divinam dicit, quod adsignat Iovi.

96

AETHERIO TRAHITVR id est de caelo, cum conexa sit Iovi, scilicet et ipsa pars Iovis.

99

SOLVIT ut Vergilius ‘et fatis ora resolvit’.

100

VNDAT APEX undare facit.

101

CONDITVS INARIMES τῆς Ἰναρίμης sic Vergilius ‘Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo’.

104

MALA VOTA SVSVRRO illic tantum futura audias, non alicui preceris adversa.

107

SAEPE DEDIT SEDEM ut Cadmus accepit iussus bovem sequi et ubi consedisset, ibi conderet civitatem.

108

VT TYRIIS DEDIT ILLE M. I. B. ipsos Salaminienses dicit, quibus Tyrus iuncta est, iussos esse minas belli impellere, quod factum meminit mare Salaminiacum.

109

VT SALAMINIACVM MEMINIT MARE hic enim Themistocli, Atheniensium duci, respondit, ut navali bello potius dimicaret victoriam ibidem recepturus; ait autem sic muros ligneos necessarios, id est naves; tunc apud Salamina pugnavit.

110

TELLVRIS STERILIS nam in fame remedium concessit oraculo.

111

AERA TABIFICVM id est luem.

112

DEVM pro deorum.

113

POSTQVAM REGES TIMVERE F. hic Nero tangitur, qui cum consuluisset oraculum, respondit huic numen ‘parricidis non respondeo’. Nero enim matrem suam occiderat; hoc confusus dicto oraculum consuli vetuit, ne quis imperatorum inquireret fatum et his insidiaretur.

115

TEMPLIQVE FRVVNTVR id est nec fruuntur.

117

MORS IMMATVRA sensus hic est: ex quo non consuluntur Delphica oracula, si aliquis deum coeperit pati, aut moritur ut poenam det numinis recepti, aut pro pretio moritur, ut, quia sentire deum meruit, hoc morte emerit. Alii sic intellegunt, quod si quid vates adversi denuntiaverint, occidantur. Ergo haec ipsa mors aut poenam dat aut pretium divinitatis, quod solus futura cognovit et idcirco moriatur, divinam invicem scientiam consecutus, sed mihi videtur pretium pro poena positum, ut Terentius ‘pretium ob stultitiam fero’.

MORS INMATVRA R. ordo: mors inmatura numinis recepti aut poena est aut pretium.

A. P. M. I. A. pretium: interdum enim sic implentur, ut etiam exanimentur, nam hoc exposuit ‘quippe stimulo fluctuque furoris compages humana labat’; poena autem est, si sic impletus deo moritur, ut nemo adsequi <possit, ut> futura cognoscat; pretium, si moriturus dat tamen praesentibus fida responsa.

119

CONPAGES HVMANA LABAT sunt enim vates, qui accepto numine cadunt.

118

FLVCTVQVE FVRORIS mantice in duo[bus] divisa est: in artem et furorem.

120

CONCVTIVNT FRAGILES dicit causam, unde moriantur.

124

ANTISTES antistes dicitur, quod ante numen stet.

125

CASTALIOS CIRCVM LATICES fontem illum dicit, de quo divinus spiritus concipiebatur, ut Vergilius ‘qua nulla priorum Castaliam molli divertitur orbita clivo’.

128

METVENS post multos enim annos oracula ista repetuntur, et ideo metuit, ne et ipsa moriatur, ut ait supra <117. 118> ‘numinis aut poena est mors inmatura recepti aut pretium’.

PHOEBAS a deo nomen accepit.

129

NOSCENDI ARDORE FVTVRA id est ne ardeat ad futura noscenda.

130

CASSA FRAVDE P. nec enim Appius hac voce terretur.

133

DESTITVIT FAVCES quattuor causas posuit, quibus Apollo tacere videatur: quod aut casu factum est, ut terris infusum numen abscederet; aut templi incendio clausa caverna sit, qua loquebatur oraculum (nam hoc Brennus incendit); vel quod possunt sufficere Romanis ad scientiam futurorum, quae Sibylla praedixit; vel quod nunc tam scelerati sunt homines, ut nihil a diis mereantur audire.

133

FAVCES scilicet templi.

134

SEV BARBARICA id est Brenni. Est autem ordo: seu cum arsit Python lampade barbarica.

136

ET PHOEBI TENVERE V. qua egrediebatur oraculum.

137

FATIQVE SAT EST id est sufficit esse commissa.

138

CARMINE LONGAEVO et carmina longaevae.

139

SOLITVS TEMPLIS A. N. dixerat enim Neroni ‘ego parricidis non respondeo’.

140

NOSTRO nullus enim nostrum innocens est.

138

CARMINA LONGEVE Sibyllinos libros dicit.

142

METVS IPSE FIDEM sensus hic est: quoniam trepida et pavens hoc dicebat, prodidit se esse mentitam. Nam figmento suo fidem faceret, si hoc secura dixisset. Fecit ergo fidem esse illic nomina, quae haec negabat, loquentis virginis timor.

PRIORES legitur et vagantes.

144

CANDIDA PHOCAIC[H]A Graeca, ubi hoc agitur.

147

FATIDICVM id est adire.

151

HAVD AEQVE L. D. id est non tantum laedebat Appium, cui falsa dicebat, quantum Appollinem, cuius se numen habere simulabat.

154

SVFFICIENS ut Vergilius ‘ostia centum, unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae’.

155

EXCVSSAE L. supra, enim dixerat <143. 144> ‘crinesque in terga solutos candida Phocaica complectitur infula lauro’.

TEMPLI ut ait Vergilius ‘tremere omnia visa repente liminaque laurusque dei’.

156

VERITAM SE C. P. id est haec omnes res, quae non fiebant, prodiderant virginem, quod verita esset se Apollini commettere.

161

DESINIS IPSA LOQVI id est nisi desinis. Bene ‘ipsa loqui’; numen enim loquens vult audire, non virginem.

TANDEM C. V. tamquam coeperit Appium plus timere quam Apollinem.

162

ABDVCTA CAVERNIS id est a divino spiritu rapta.

164

QVOD NON id est numen.

EXHAVSTAE vacuatae, responsis frequentibus scilicet.

165

SPIRITVS I. V. diu enim oraculum hoc tacuit, et nunc totius silentium futuri iuge in huius virginis pectus intraverat.

172

ANCIPITI incerta, instabili.

SPARGITQVE VAGANTI ut, dum discurrit, deiceret tripodas, quae vaganti virgini videbantur obstare.

174

IRATVM TE PHOEBE FERENS supra enim <150> plenam se Phoebo simulabat.

SOLVM et solo.

175

VTERIS o Phoebe.

177

QVANTVM SCIRE L. plus enim novit quam Appius expetit, ut loquatur.

178

CONGERIEM id est in unum locum coeuntem [colligitur].

TOT SAECVLA PECTVS quibus oracula Nerone iubente tacuerunt.

179

SERIES tractus.

180

NITITVR IN LVCEM id est ut canatur futurum quicquid. Omnia haec vates poterat respondere, cum fureret; non deerat ergo scientiae eius.

183

TALIS IN E. V. C. R. comparatio.

185

STRAGE id est moltitudine vel confusione.

186

ROMANA id est fata.

MANV sensus hoc est: sic Sibylla, cum aegre ferret se furere, ut omnibus futura praediceret, de tot fatorum diversitate et multitudine superba manu excerpsit fata Romana, id est libros Sibyllinos scripsit ad solos Romanos pertinentes.

187

DVM TE CONSVLTOR OPERTI id est dum tua fata disquirit, id est ‘dum te vix invenit, Appi’, qui consulis deum opertum tellure Castalia.

189

MAGNA sive omnium sive Romana.

190

SPVMEA TVNC PRIMVM cum vere deum pati coepit.

192

VASTIS resonis.

193

DOMITA ut Vergilius de Sibylla ‘tanto magis ille fatigat os rabidum fera corda domans’.

195

SOLVSQVE QVIETEM obscure mortem ei denuntiat, nam in Euboea iste periturus est, id est in civitate Calcide, quae est iuxta Carystum.

198

CVSTODES TRIPODES FATORVM ἀποστροφή.

200

A SVPERIS CELATE D. tu celate, id est quem nullum diem di celaverint de futuris.

204

DECREVERE NEFAS an adhuc non di constituerunt, ut talia Roma patiatur, et ideo ista non nosti.

DVBITANTIBVS ASTRIS secundum mathematicos, qui volunt fata hominum in sideribus constituta [esse].

205

TOT FATA TENENTVR id est incerta sunt atque suspensa.

206

AN GLADII FACINVS ordo: an ut peragat fortuna, taces?

VINDICIS AN G. F. Caesar positus in senatu auctore Bruto et Cassio occisus est a patribus; hunc gladium dicit vindicem, Pompei scilicet mortis. [Et] FVRORVM et furoris.

207

REGNAQVE AD VLTORES I. R. B. cuius Tullius in Philippicis <I 6, 13> meminit. Brutus Tarquinium expulit et post quingentos annos fere hic Brutus de illius Bruti stirpe ortus est, qui Caesarem peremit. Ideo dictum ‘ad ultores iterum’.

210

NEC CVNCTA LOCVTA scilicet quae sciebat.

211

ILLE FEROCES id est deus.

213

LVMINA id est torquet.

NVNC [NON] TORVA MINACI id est vultu nunc pavido, nunc minaci.

216

TERRIBILIS SED P. id est qui terreat. Pallor enim duobus modis fit, timore et furore.

QVIESCVNT ut Vergilius ‘et rabie fera corda tument’.

218

RAVCA GEMIT ut Vergilius ‘cunctatur et amnis rauca sonans’.

220

AD VVLGARE IVBAR id est ad solem, qui vulget omnia, dum exit ex templo, passa est tenebras.

222

TVNC PECTORE V. quicquid noverat verum.

223

REDIERE FVTVRA id est non sunt prodita hominibus.

225

FRVSTRATVM deceptum.

226

IVRE SED INCERTO M. S. R. sensus hic est: cum adhuc esset incertum, quis in terris habiturus esset imperium totius orbis, hoc est ‘iure incerto mundi subsistere’, Appius Calcida[m] regno possidere cupiebat.

225

AMBIGVIS incertis, obscuris, ut ait supra <195. 196> ‘solusque quietem Euboici vasta lateris convalle tenebis’.

230

EXCEPTA QVIS MORTE P. sensus hic est: cum tibi soli quietem in civili bello pollicerentur oracula, intellegere debuisti te esse moriturum; nam in tot omnium malis ut aliquis quietus sit, deorum nemo, sed sola mors praestat.

232

CARISTOS insula iuxta Euboeam.

233

TVMIDIS legitur et timidis.

TVMIDIS INFESTA COLIT Nemesis illic colitur, quae tumentes et superbos deicit, timidis non favet; ergo et ‘tumidis’ legamus et ‘timidis’.

RHAMNVS civitatis nomen est, ut ait Terentius ‘Rhamnusium se <aiebat> esse’.

234

ARTATVS R. F. Q. G. P. angustum mare, quod Euboeam separat a Boe<o>tia.

235

EVRIPVSQVE angustia in mari Euripus dicitur, ut ait Cicero ‘quod enim fretum [aut] quem Euripum tot motus’, sed Euripus dicitur et reciprocus cursus aquae, qui accedit et recedit in angustis locis.

MVTANTIBVS V. accessus enim ibi sunt et recessus.

236

AD INIQVAM ‘iniquam’ bene; ibi enim periclitatae naves Graecorum esse dicuntur.

238

ALIVM L. I. O. in Pharsaliam.

239

CVM PROPE ordo: cum prope avertere.

249

HAVD MAGIS EXPERTVS id est numquam sicut nunc Caesar expertus est, quia non erat firmum eius imperium, sed vacillans.

252

TOT RAPTIS a se alienatis.

TRVNCVS perdito exercitu truncus sine manibus.

253

PAENE SVO quid enim solus auderet?

254

SCIT NON ESSE DVCIS id est intellexit omnem imperii potestatem non in duce, sed in ipso milite constitutam.

256

CONSTRINGERE refrenare, revocare.

257

DVM QVISQVE P. Q. I. T. sensus hic est: dubias militum mentes, quae solet causa revocare, nunc non revocat; duae sunt autem causae, quae revocant, dum timet miles imperatorem suum, a quo ipse metuendus est, et cum unus quisque solum se iniusto gravari credit imperio et queri aliis tacentibus erubescit. Hic ergo haec causa non retinet milites; simul enim queruntur universi.

259

HAVD RETINET ordo: nam quae dubias constringere mentes causa solet, haud retinet.

265

DIRIS HISPANIA B. id est eripuit.

268

QVID IVVAT ARCTOIS decem enim amnis pugnavit in Gallia.

SVBACTO vel <sub>actis.

273

PAVPERTATE PII ita enim inopes sumus, ut putemur nihil armis fecisse crudeliter, cum omnia fecerimus.

276

VSVS ABIT VITAE hoc est: omne tempus, quo vita uti poteramus, absumptum est; mors sola iam superest.

278

NON DVRO LICEAT M. C. M. id est mori volumus, sed non in proelio, immo in penatibus nostris; liceat ergo membra ponere non in duro cespite.

279

FVGIENTE FERIRE hoc est: more palpitantis elidere.

281

CONIVGIS INLAVI L. id est liceat.

VNIQVE PARATVM nam in bello non uni rogus fit, sed confuse, ut ait Vergilius ‘confusaeque ingentem caedis acervum’.

286

NESCIMVS C. SCELERIS sensus hic est: nec nos ignoramus in armis civilibus tunc nos praemium mereri, si quid impie fecerimus. Id est hoc nobis pro mercede bella civilia reddiderunt, ut liceat nobis iam facere, si quid crudeliter egerit unus quisque de nobis; ergo et <te> poterimus occidere.

287

SI NOND. C. I. id est Caesar.

288

NE<C> FAS NEC V. I. ut Vergilius divina et humana posuit ‘fas et iura sinunt’.

289

HOC AVDERE VETANT obscure mortem Caesari mina[n]tur, cum ei ducis nomen eripit et se iam semel dicit scelere esse pollutum.

292

QVICQVID G. FORTVNA VOCATVR id est Caesaris felicitas nominatur, ut ait Cicero ‘quin etiam illa[m] ipsa[m] rerum humanarum domina[m], Fortuna[m], <in> istius societate<m> gloriae <se> non offert’; nam in bellis sic fieri consuevit.

293

NOS FATVM SCIAT ESSE SVVM id est intellegat Caesar fatum suum in nobis esse, qui vincimus.

294

OBSEQVIVM SPERES invidiose dictum ‘obsequium speres deorum’, ut Tullius de Pompeio ‘venti tempestatesque obsecundarent’.

295

PAX ERIT acute dictum ‘pax erit’, quam scilicet esse non vis tu; nam iratus miles bellum debuit comminari.

HAEC FATVS id est unus pro omnibus sive omnis exercitus.

297

SIC EAT sic agatur.

QVANDO quoniam, ut Vergilius ‘quando haec te cura remordet’.

298

MORESQVE M. S. id est quando pacem nobis non pietas aut iustitia, sed sola scelera pollicentur, scilicet si Caesarem occidit exercitus.

303

VENIT id est qui fugere debuisset, nisi fortunam suam in difficultatibus soleret exercere.

307

PASSVRASQVE I. N. scilicet non negasset.

309

TANTVM MENS SANA T. id est hoc solum in indomito milite suo Caesar horrescit, ne habere sanam mentem incipiat et respuat bella civilia.

311

IAM MANIBVS D. S. ab his scilicet, qui eadem gerebant, id est milites tui.

312

HIS FERRI GRAVE I. id est militiam.

313

LASSARE modus imperativus est, [et] lassare: lasseris.

314

POSSE PATI hoc est: et disce esse sine bello, ut Vergilius ait ‘inter spelea ferarum malle pati’.

SIBI legitur et tibi.

321

HIC FVGE ordo: si belli finis placet, fuge hic ense relicto.

324

AC DVCIS INVICTI <L.> id est Caesaris felicitatibus fatigata.

LASSATA SECVNDIS subauditur ‘detegit inbelles animas’.

326

VOBISQVE REPVLSIS tamquam ipse eos proiciat ab armis, quia segnes sunt, non quasi sponte discedant bellum civile fugientes.

329

NOBIS VICTORIA TVRBAM ut ego habeam multitudinem victor, ut habet ille, qui victus est.

330

INPVLSI exacti.

QVAE id est turba.

PREMIA BELLI id est ut non comitetur.

332

LAVRIFEROS CVRRVS [cum] ob hoc solum perget ad bellum turba, ut auferat praemia et laboris vestri mercedem nullo vulnere consequatur.

334

IAM PLEBS ROMANA TRIVMPHOS non enim milites dicemini, qui signa deseritis, sed vulgus et populus.

338

ABLATIS VMQVAM DESCENDERIT A. ‘descenderit’ minuetur, id est quem admodum nunc confluentibus fluminibus nihil sumit augmenti, sic nec tunc minui poterit, si flumina recedant.

339

MOMENTA PVTATIS id est aliquod emolumentum.

341

SE PREMIT inplicat.

342

FATA VACENT sensus hic est: non quia ego vos habui, ideo vici, sed mea vos felicitate superastis. Nam vult omnia, quae maiora sunt, fatis regi, minora fatis iuncta esse potiorum. Nam hoc exponit ‘procerum motus haec cuncta sequuntur’.

343

HVMANVM PAVCIS VIVIT GENVS id est ad fata paucorum omne genus hominum revocatur et unus potior reliquis de se efficit fatum.

344

HORROR id est orbis Hiberi.

ET ARCTOI qui horror fuisti sub me duce, Pompeium victum utique reliquisses.

345

POMPEIO CERTE FVGERES D. quippe superatus; adeo vobis imperator vester facit fatum, et hoc sic probat dicens: Labienum, qui sub se fortis fuerit, segnem esse sub Magno; nam ad eum transivit a Caesare.

347

CVM DVCE PRAELATO Pompeio, quem praetulit mihi.

348

NEC MELIOR MIHI V. F. id est quam Labieni.

349

NEC DVCE ME GERITIS ‘nec hoste’: nam fugietis; ‘nec duce’: nam nunc pugnare non vultis; ergo fidi mihi esse non potestis, qui numquam habebitis cupidinem dimicandi.

351

HIC NVMQVAM VVLT ESSE MEVS nam qui nunc cum Pompeio sunt, cum vicero, mei milites erunt; hi autem mei esse non poterunt, qui nunc fuerint desertores.

353

NON NISI MVTATO id est ideo vobis dant dii animum a proelio recedendi, quia estis inbelles, ut ego in tam magno certamine eligam fortiores.

355

AMOLITVR ONVS ‘amolitur’ tollit. Onus dicit felicitatis, id est magnam felicitatem, quam iam ferre non poteratis, a vobis fortuna aufert.

356

QVIBVS HIC NON S. O. id est permittitur vobis, ut exarmetis dextras vestras, quibus terram subiugasse non sufficit.

358

QVIRITES non milites.

360

NON CAESAR SED POENA T. id est sed paucos de vobis seditionis principes hic iubeo remanere, quos non ego detineo, sed poena, quam sentient.

PROCVMBITE T. vult hic principes seditionis extinguere.

361

TENDITE COLLA id est ad vulnera praeparate.

363

ET DISCE FERIRE id est sub hoc exemplo ferire disce inbelles.

364

DISCE MORI si et tu fueris inbellis.

366

PRIVATVM FACTVRA T. id est si cum deserere voluisset.

VELVT ENSIBVS id est quasi possit aliquis occidi, si ad occidendum de militibus nullus obtemperaret.

369

AD SCELVS HOC CAESAR sensus hic est: etiam ipse Caesar metuit, ne cum scelus hoc iubere coeperit, ut milites priores suos interficiant, nemo pareat imperatis.

VICIT PATIENTIA SEVI patientia, inquit, militum vicit saevi spem ducis; aliud enim Caesar sperabat futurum, aliud evenit. Nam cum crederet, quod parituri non essent milites , si quos iussisset occidi, non solum illos occiderunt, sed etiam Caesari obtulerunt, ut interficerentur. Est ergo ordo: et iugulos praestitit, non enses tantum.

371

NIL MAGIS ADSVETAS SCELERI nihil, inquit, magis timet Caesar quam, ne consuetae mentes ad scelera perpetrandum desinant aliquid crudele committere. Gaudet ergo, quia illi occidere, quos iusserat.

372

TAM DIRI FEDERIS ICTV ut Verglius ‘ictum iam foedus’ et Cicero ‘cum tu amorum turpissimorum cotidie foedera aperires’.

374

BRVNDISIVM DECVMIS hunc illis laborem celeritatis imposuit, ut die decimo Brundisium pervenirent, hoc est decimis castris. In expeditione enim militum certo itinere confecto cotidie castra metantur.

HANC ATTINGERE C. ‘hanc’ id est iuventutem. Vult autem a se separare milites.

375

ET CVNCTAS REVOCARE R. id est a Brundisio.

376

<SECRETAQVE L.> LEVCAE id est recipiunt.

377

SVBDITA subiecta.

379

OBNOXIVS obiectus, ut Vergilius ‘nec fratris radiis noxia surgere Luna’.

380

GARGANVS mons in Apulia, tortus in flexum.

381

TVTVS hos enim removerat, quos videbat infidos.

384

SE CONSVLE F. nomen anno dedit consul effectus.

386

MENTIMVR D. ut eos, qui imperant, dominos nominemus. Si ‘dominis mentimur’ legimus, id est his adulamur.

387

QVA id est aetate.

388

AVSONIAS V. G. M. S. ut secures haberet in fascibus.

390

IMPERII RAPIENS id est consulatum; non enim illic erat imperium iam situm, sed in Caesaris potestate.

392

CONSVLE NOTVS ERIT id est quam ipso Caesare, qui tunc gessit bella civilia.

392

FINGIT SOLLEMNIA C. id est sic omnia aguntur in comitiis, quasi Caesari dederint consulatum ac non ipse sibimet vindicarit.

393

DIRIMIT S. P. id est interrumpit ita, quasi missa plebs videretur tulisse suffragia.

394

DECANTATQVE T. ipse campus, id est comitia.

VANA legitur et vacua.

VERSAT IN VRNA id est tribus istae sunt, quae praerogativae appellantur.

395

NEC CAELVM SERVARE LICET proprie augures, cum comitia sunt, dicuntur servare de caelo.

TONAT AVGVRE SVRDO id est quia, <quod> tonat, ad eum non pertinet.

396

BVBONE SINISTRO adverso; nec hoc tum augures curant.

397

INDE PERIT id est ex illo. Ideo tantum creantur consules, ut dent annis nomina, non ut aliquam habeant potestatem.

399

MENSTRVVS IN F. ‘menstruus consul’, qui solo mense Ianuario dignitate consulis uteretur, sive de suffectis consulibus dicit, qui per menses singulos procreantur.

400

QVOD PRAESIDET ALBAE Vestam dicit, ignem aeternum, et Iovem Latialem, ubi per novem dies solebant haec sacrificia celebrari.

401

HAVD MERITVM id est quod non meretur sacra sollemnia, quia civilibus bellis Caesarem superare permittit.

402

CONFECTAS NOCTE LATINAS sensus hic est: vidit Iuppiter conpletas Latinas ferias, quae per noctem in Albano monte flammis declarantur, tunc cum illic ludi luduntur a consule; hoc ergo accipiamus: haec sacra Caesarem sollemniter celebrasse, cum adeptus est dictaturam et consulatum.

403

INDE RAPIT id est Caesar.

405

OCIOR ET C. F. fulmine.

406

MINOIA TECTA quippe a Cretensibus Brundisium constitutum est.

408

ET PAVIDAS H. S. C. ut Vergilius ‘quin etiam hiberno moliris sidere classem?’

411

TVTVM legitur et totum.

DVM NON FELICIBVS A. id est Pompeianis, qui fugiunt navigantes. Cum illis ergo tutum mare pateat, qui infelices sunt, sibi putat tutius fore, qui est felix.

413

FORTIVS HIBERNI F. hoc dicit: per hiemem velocius navigari, quia vehementiores sunt venti. Nam veris tempore crebro pluviae concitantur, ut ait Vergilius ‘ruit imbriferum ver’.

414

QVAM QVOS INCVMBERE C. id est flatus.

417

SOLOQVE AQVILONE S. ‘sunt’ subaudimus.

418

HIC id est aquilo.

CARCHESIA MALI ornamenta dicit, quae summitati arboris infiguntur in navi.

419

GRAIA AD MOENIA PERFLET [ad] Epirum, ut Vergilius ‘protinus aerias Phaeacum abscondimus arces litoraque Epiri legimus’.

421

LANGVIDA CARBASA * * *.

423

IAM DVDVM NVBES vult videri, quod in tempestate prosit velocius navigare.

426

TOTOSQVE R. hi rudentes totos sinus laxaverant.

428

OBLIQVAT PEDE LEVO CARBASA ut Vergilius ‘una omnes fecere pedem’; hic funis est, qui vela retinet.

429

SIPARA VELORVM velum in navibus sic appellatur.

431

MOX REDDITA M. revocata ad malum recedente vento et rursus inflata.

433

PVPPES QVAE V. A. id est velocior est navis impetus quam venti.

435

HAESERE PALVDIBVS V. id est maris undae pigriores coeperunt esse quam paludes.

436

BOSPHOROS VNDAS hic enim congelascit.

437

NON INPVLIT HISTER hoc est: cum et ipse Hister glacie strictus fretum cessat impellere.

438

INMENSVMQVE G. T. M. non quod Hister mare sit, sed mari magnitudine comparatur, ut ait Vergilius ‘it mare proruptum’.

COMPRIMIT VNDA tenet, alligat.

440

FLVCTVQVE LATENTE SONANTEM ut supra glacie stricta subtersonet unda, quae currit.

441

ORBITA ordo: et latente fluctu sonantem Meotida scindit orbita migrantis Bessi; ‘migrantis’ a regione scilicet ad regionem aliam. Nam Bessi in Scythia sunt.

MEOTIDA τὴν Μαιώτιδα sonantem.

442

MESTO legitur et vasto. IGNAVA PROFVNDO id est quae stagna congelascentium fluminum segniora sunt vasto ponto; non enim omne in mari spatium altitudinis vertitur, sed quae ima sunt, non moventur.

445

SERVARE VICES vel tempestatis scilicet vel quietis.

447

FIXAE PATVERE C. id est ad omnes expositae sunt casus, postquam haerere coeperunt.

448

ILLIC INFESTAE CLASSES id est tunc coeperunt timere, ne hos remis comprehenderent Pompeianae classes, cum hi haererent in fluctibus pigris.

ET INERTIA TONSIS quae remis inpellerent ignavas undas.

449

LANGVORE PROFVNDI hoc est maris.

450

NOVA VOTA TIMORI tempestatem enim optare coeperunt.

451

SVNT INVENTA NOVO sive repentino, sive vere novo, quod obsidebantur a fluctibus.

455

NAVFRAGII SPES OMNIS ABIT hoc enim cupiebant.

456

LAESVM NVBE DIEM hoc est nube contectum, ut ait Vergilius ‘ille ubi nascentem maculis variaverit ortum conditus in nubem’.

SENSIM leviter atque paulatim.

457

CONCVSSIT id est iubar.

MOVITQVE C. N. ordo: et ima pelagi Ceraunia senism nautis concussit et movit. Ceraunia aut montes dicit Illyricos, ut inde flare coeperit ventus (nam insulae sunt, ideo ‘pelagi Ceraunia’), aut illos pretiosos lapides accipimus in imo mari ventis esse commotos.

459

QVAE IAM VENTO id est classis.

460

PALESTINAS Palestina Epiri regio est; huius ergo harenas uncis confixit, hoc est anc[h]oris.

461

PRIMA DVCES dicit Pompeium et Caesarem.

462

Flumina duo Genusus et Hapsus.

464

CAVSA PALVS id est ut naves perferre possit, efficit palus, quae illum reddidit leniorem.

LENI QVAM id est paludem.

FALLENS EGERIT VNDA videtur enim inmobilis, dum leniter fluit.

466

LONGO SE G. L. id est uterque fluvius non per longas labitur terras, sed mox miscetur marinis undis.

467

VICINO LITORE N. scilicet maris.

469

CONPOSVIT collocavit, ut Vergilius ‘aurea conposuit sponda mediam’.

471

ADMOTVM vicinum et proximum. NAM CERNERE VVLTVS utriusque partis exercitus.

474

SANGVINIS INFAVSTI quia non perseveravit adfinitas.

SVBOLEM id est et filium Pompei, qui obiit adhuc infans cum matre Iulia, qui certe nepos Caesaris fuit.

475

TE NISI N. P. N. V. H. ordo: dilectus tibi, Magne, socer te nisi Niliaca harena propius non vidit, hoc est: numquam te tam de propinquo vidit, quam cum esses in Epiro.

476

CAESARIS ATTONITAM sensus hic est: Caesar cupiens dimicare, ideo moras sui sceleris perferebant, quia in Italia relictam partem exercitus cum Antonio duce opperiebatur; haec erat causa proelii differendi.

477

PARTES IVSSERE R. id est exercitus sui.

479

IAM TVM CIVILI M. id est qui disceret gerere bella civilia. Apud Leucada enim ipse et Cleopatra contra Augustum postea dimicavit.

480

ILLVM SAEPE M. <C.> P. Q. M. id est per litteras et rogat, ut veniat, et minatur.

484

TE POSCIT F. M. hoc est illum, quem ducis, poscit exercitum.

485

NOS DIVIDIT AESTV sed exiguus traiectus est a Brundisio in Dirrachium, ubi erat Caesar.

487

IGNAVE VENIRE id est iubet, ut ad socios venias, non, ut ad hostes eas.

489

PERCVSSI sive ancoris sive vestigiis pressi.

491

IN VENTOS I. VOTA ut Vergilius ‘sed aurae omnia discerpunt’ et alibi ‘montibus et silvis studio iactabat inani’.

FRETV<M>QVE id est in fretum.

492

NE RETINE D. C. I. PER A. vult ad invidiam hunc iter differre, non milites; ideo ait ‘cupientes ne retine’.

493

SI BENE N. M. E. A. C. A. I. ordo: si bene mihi nota est iuventus, naufragio volet ad arma Caesaris pervenire.

496

TOTVSQVE SENATVS id est Pompeianae partes, quae ibi sunt.

501

TEMERARIA id est quae temptarat temere.

502

EXPERTVS <C.> feliciter evenisse.

503

CLASSIBVS id est ubi etiam navigia maiora periclitantur.

505

PARVA QVIES M. quia plurimum laborabant, somnus hic non sufficiebat fatigatis ad refectionem.

506

DAT VIRES F. M. sensus hic est: haec quies miseris et labore confectis erat parva. Hominibus enim egentibus et in fortuna humili positis securior est somnus atque continuus; hos autem, qui maiore statu sunt, id est reges, propter sollicitudinem animi necesse est vigilias sustinere.

507

COMMOVERAT H. S. ternas enim <post> horas quarto vigiles commutantur in nocte.

509

VIX FAMVLIS A. P. id est quae nec servi aliquando fecissent.

512

QVESTVS T. Q. F. P. id est intra se reprehendens sic dormire vigiles, ut his ignaris possit abscedere.

513

LITORA CVRVA L. praeterit, transit, ut Vergilius ‘legimus freta concita terris’.

515

RECTOREM DOMINVMQVE R. ipse erat navis gubernatur et dominus.

517

CANNA notandum ‘canna’, cum omnes ‘harundinem’ dicant, hic ‘cannam’ ait, sed secutus est Varronis exemplum.

518

PHASELO ‘phaselus’ genus navis, ut ait Plautus ‘phaselus ille, quem videtis, hospites’ et Vergilius ‘et circum pictis vehitur sua rura phaselis’.

524

AGGERE IAM TEPIDE ordo: ab alto aggere iam tepidae favillae sublato fune scintillam tenuem commotos pavit <in> ignes.

527

O VITAE TVTA F. laus pauperum.

528

O MVNERA NONDVM I. D. ut Vergilius ‘o fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas’.

531

CAESAREA PVLSANTE M. qua solebat muros et templa turbare.

532

VOTIS MAIORA M. ‘vota modesta’ dixit non festinantia, sed dilatione contenta.

533

LAXA differ.

534

ME VEHIS <H.> in <Hesperiam>.

535

DVXISSE S. id est duxisse debebis.

539

INDOCILIS PRIVATA LOQVI hoc: est licet plebeius sit habitu, tamen loqui Caesar privata non potuit.

TVM PAVPER AMYCLAS id est fatur.

540

MVLTA QVIDEM signa colligit futurae tempestatis.

542

CONCORDESQVE T. R. id est non concordes abstulit radios, ut ait Vergilius ‘aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii’.

ALTERA PHOEBI id est pars.

543

DIDVCTA LVCE ut divideretur.

544

EXHAVSTVS id est concavus, ut ait Vergilius ‘medioque refugerit orbe’.

545

SPECTANTIS OCVLOS id est qui passus fuerat ab omnibus se videri, dum habet lumen infirmum.

547

EXESA RECESSVS id est surrexit.

549

VENTORVMQVE NOTAM id est unde futuri venti notantur, ut ait Vergilius ‘at si virgineum suffuderit ore ruborem ventus erit’.

LVRIDA ore incerto et pallido colore suffusa.

551

SED MIHI NEC MOTVS N. ut Vergilius ‘atque aridus altis montibus audiri fragor, et resonantia longe litora misceri et nemorum increbescere murmur’.

NEC LITORIS ICTVS id est placet.

552

QVI PROVOCAT A. D. qui tempestatem movent, cum videntur in pelago.

553

AVT SICCVM Q. M. A. quod contra consuetudinem fit, ideo significat tempestatem. Nam siccum non amat mergus; haec autem avis est.

QVOD MERGVS AMAT id est nec mihi placet.

QVODQVE AVSA VOLARE ut Vergilius ‘atque altam supra volat ardea nubem’.

554

CONFISA NATANTI id est confidens pennae, qua natare consuevit.

555

VELVT OCCVPET I. cum impetu enim se mergit in fluctus.

556

INSTABILI G. M. ut Vergilius ‘et sola in sicca secum spatiatur arena’.

557

SED SI MAGNARVM P. id est manus.

559

FLATVSQVE NEGABVNT sensus hic est: parebo voluntati tuae; nam aut ad litora iussa veniemus, aut si fieri non potuerit, non ego tibi hoc, sed tempestas et maria denegabunt.

561

AD QVORVM M. id est velorum, quae carbasa dixit.

562

TRAXERE C. S. ut Vergilius ‘flammarum a tergo longos albescere tractus’.

566

FLATVSQVE I. F. ‘incerta’ numero plurali accipimus genere neutro, ipsa incerta futuri flatus aequora testantur.

570

VNDIQVE quasi omnes venti sint excitati.

571

NVBIBVS ET CAELO N. E. caelum, inquit, auster tenet, mare corus.

573

NEC NAVFRAGVS ORAS id est in tanta tempestate nec navis ad Italiam perveniet nec nostra corpora, si naufragaverimus.

574

DESPERARE VIAM ET V. id est haec sola salus est, si non petamus, a qua prohibemur, Italiam.

CONVERTERE ut Vergilius ‘quaque vocat, vertamus iter’.

575

LICEAT VEXATA L. P. illa reprehendere, id est puppe vexata.

576

NEC LONGE NIMIVM S. P. T. hoc est: ne terra, quam vicinam habemus, fiat longior, revertamur, dum ad Italiam ire contendimus.

579

TRADE SINVM id est velum.

580

ME PETE id est si ideo Italiam non petis, quia dissuadet caelum, ideo pete, quia ego suadeo.

581

VECTOREM N. N. T. ideo tantum videris timere, quia nescis, quem vehas navi.

583

CVM POST VOTA VENIT sensus hic est: offendit me in hoc fortuna, si tunc venerit prospera, postquam optavero, ut veniat, id est non optante me necesse est mihi prius secunda contingere ultra deferente fortuna.

584

TVTELA SECVRE M. quod te ego tuear.

585

NON PVPPIS NOSTRAE LABOR EST id est ista tempestas ideo orta est, ut mare et caelum fatiget nihil nostro offutura navigio.

585

CAESARE PRESSAM oneratam.

586

A FLVCTV DEFENDET ONVS id est quia me vehit, non poterit fluctibus obrui.

589

CALABRO Italico.

590

CVM IAM NON P. P. tunc, inquit, crede ad Italiam pervenisse, cum iam ad aliam non poteris ire regionem.

593

QVOD PRAESTET FORTVNA MIHI id est ideo est orta tempestas, ut habeat, quod mihi possit praestare fortuna, si me ex tantis periculis liberarit.

594

AVVLSIT pro avellit.

597

CONCITA ab eo quod est concio, concis, concit, ut Vergilius ‘excitum ruit ad portus’.

599

IAM TE TOLLENTE F. sive ipsum pontum sive undas, quas dicturus est.

601

REVVLSIT legitur et retundit.

REVVLSIT ut adversi se frangerent fluctus.

604

VADA FECIT ARENAS expulit mare ultra litus, et ubi remotae erant harenae, vadum fecit, cum unda easdem deiectans exisset.

607

AEQVORA S. E. C. V. sensus hic est: tantus erat impetus maris conlisis inter se fluctibus, ut si omnium ventorum flatus subito conquiesceret, nihilominus undae se invicem litigarent atque concurrerent.

608

NON EVRI CESSASSE M. id est crediderim.

612

SIC PELAGVS M. L. hoc est: cum ex omni parte omnes venti saeviunt, sic factum est, ut mare a litore suo longius non posset exire, quia impulsum ab altero vento ventus alius repellebat. Subaudimus ergo ‘sic pelagus in suo loco mansisse crediderim’.

613

AEGEAS T. I. V. id est mare Tyrrhenum transit in Aegaeum.

614

VAGVS ADRIA PONTO id est ad Ionium mare transit Adriaticum. ‘Vagus’ autem sive quia per multas tenditur terras, sive modo vagus, cum transit in Ionium.

615

FRVSTRA PVLSATOS A. M. id est qui frequenter ante frustra pulsati sunt, illo die obruti sunt a fluctibus.

616

PESSVM DEDIT pressit, evertit.

617

ILLO legitur et ullo.

LITORE SVRGVNT ubi navigabant Caesar et Amiclas.

619

A MAGNO VENERE M. ab Oceano.

COERCENS includens.

621

CVSPIDE FRATERNA hoc est Neptuni tridente usus Iuppiter adiuvit fulmen suum, quod longa fuerat aetate lassatum.

622

REGNOQVE A. T. S. ‘secundo’ id est mari; tria enim sant regna: caelum, mare, terra. Nunc ergo confusa tempestatibus terra ad regnum maris est copulata, ut iam unum eius esset imperium.

623

CVM MARE CONVOLVIT G. cum diluvium fuit et evadente Pyrra et Deucalione terra sub maris coepit esse imperio.

626

PRESSISSET N. V. hoc est: tum diluvium fuisset, nisi Iuppiter infundisset pluvias. Sedatur enim tempestas maris imbre demisso.

629

DEPRIMITVR aer ipse.

629

ACCIPIT IMBREM sensus hic est: fluctus sic erigebantur ad caelum, ut vicini nubibus vel occurrerent pluviis et ibi easdem acciperent altius processuri.

630

LVX ETIAM id est nec curuscat.

631

SED OBSCVRVM N. D. A. id est hoc, quod coruscat, obscurum est.

DISSILIT autem crepat accipimus, ut Vergilius ‘aeraque dissiliunt vulgo’.

632

ATQVE ARDVVS AXIS ut Virgilius ‘nudoque sub aetheris axe’.

633

INTONVIT MVTAQVE et insonuit.

COMPAGE LABORANT si ‘laborant’, ipsi poli laborant; si ‘laborat’, axis laborat huius poli mota compagine.

635

CONCORDES E. M. ‘moras concordes’ id est vincula, quibus elementa inter se conexa in concordia permanebant.

RVRSVSQVE REDIRE id est videtur.

636

NOX MANES M. D. luci tenebras, inferos caelo.

637

NONDVM PERIRE R. hinc tantum spes supererat salutis, quod in tanta mundi ruina adhuc vivebat. Nam si esset fortuna pereundi, olim perire potuerunt, cum est orta tempestas.

638

QVANTVM LEVCADIO P. D. <V.> P. hoc dixit: quantum de monte Leucate mare despicitur, tantum et his navigantibus videbatur, cum altius tollerentur.

641

RVRSVS HIANT V. id est cum iterum se unda subducit, vix mali cacumen apparet, ut Vergilius ‘tollimur in caelum curvato gurgite et i. <s.> a. <m. i.> d. unda’.

642

NVBILA TANGVNTVR VELIS cum eriguntur.

ET TERRA CARINA id est tangitur, ut Vergilius ‘terram inter fluctus aperit’.

ET TERRA CARINA cum resident.

643

NAM PELAGVS Q. P. S. sensus hic est: imum mare, quod quietum esse consuevit, arenas suas, quae sunt in fundo, non celat, sed eas erigit; ab imis enim sedibus commovetur in cumulos, et omnis aqua, quae in mari est, necesse est, ut fiat fluctus, id est ut commota ventis in superiori parte videatur.

646

QVAM FRANGAT id est aquam.

DISCORDIA PONTI pugnantibus enim inter se ventis utramque navis partem fluctus erigebat, ideoque everti non poterat, cum esset elisa.

649

ARDVA erecta, sublimis.

650

NON HVMILEM bene ‘humilem’, altior enim erat navis erecta fluctibus quam insula erat, sive ‘planam’ humilem, ut Virgilius ‘humilemque videmus Italiam’, id est sub fluctu iacentem. ‘Humilem vadis’ accipimus, [id est] ubi alta non sint litora ad navis accessus.

SASONA insula Calabriae.

652

AMBRAC[H]IAE PORTVS ‘portus malignos’ dixit sive quia saxosi sunt, sive quia illic Terentius perisse dicitur.

653

SVMMA TIMENT ne illorum montium summitati possit navis inlidi.

CREDIT IAM DIGNA P. C. hoc est: aestimat haec facta esse discrimina, ut in his mereatur Caesaris perisse fortuna; id est: tantum hoc esse periculum, quod digne periculitentur fata maiora, credit Caesar. Ideo factum.

656

PETIERE aggressi sunt.

657

BELLISQVE N. ut illic potius occumbant.

659

ABRVPERIT A. id est meos.

660

SAT MAGNA PEREGI ut Virgilius ‘urbem praeclaram statui, mea moenia v. u. virum’.

661

ARCTOAS D. G. Galliam dicit.

662

MAGNVM MIHI R. S. id est superavi etiam Pompeium et factus est merito post me secundus.

663

IVSSA PLEBE TVLI id est fasces tuli negatos mihi per bella a plebe iussa, id est quae iusserit mihi. Decem enim annis in bello Galliae occupatus fui.

665

NESCIET HOC QVISQVAM sensus et ordo hic est: nesciet quisquam me privatum mori nisi tu, Fortuna, quae sola scis, quid desiderem. Nam affectabat [ad] regnum. Sive ideo privatum mori dixit, quia solus sine exercitu periturus est. Hoc ergo ait: quamvis honorum plenus et consul moriar atque dictator, tu tamen scis sola, Fortuna, me privatum mori, quae nosti, quid optaverim, id est regnum.

NISI TV o Fortuna.

666

QVAMVIS PENVS HONORVM διὰ μέσου.

671

DVM METVAR SEMPER nam si corpus fuerit eius eiectum, agnoscetur mortuus et desinet iam timeri. Si in fluctibus fuerit, timebitur ab omnibus, dum credit unus quisque adesse venturum.

672

DECVMVS id est magnus, qui decies crevit et sic erexit navem.

674

AGGERE DEIECIT P. id est fluctuum cumulo.

675

SCRVPOSIS asperis, ut Virgilius ‘scrupea tuta lacu’.

676

INPOSVIT TERRAE rursus ad Epirum delatus est, unde superius navigarat.

677

FORTVNAMQVE SVAM id est cum attigit terram, rediere ad eum et dignitas et potestas; hoc est: rursus factus est imperator.

678

SED NON TAM R. C. IAM LVCE P. id est non eos modo sic revertens fefellit, quem admodum, cum abierit. Nunc enim propinqua iam luce conspectus est.

680

CIRCVMFVSA DVCI ordo: circumfusa turba flevit et suorum gemitus duci incessit non ingratis querelis; nam gratum erat Caesari, ut quererentur hunc milites recessisse.

682

QVO TE DVRE verba omnium militum.

683

VILES ANIMAS ipsos nos viles animas.

686

PENDEAT ut Cicero ‘ex unius tua vita pendere omnium ?’ CAPVT quo extincto necesse est, ut omnia membra moriantur.

687

SAEVITIA EST VOLVISSE MORI tot enim populos decepturus es, ut ait Cicero, cum idem Caesar satis vixisse diceret ‘sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut etiam si tibi soli natus esses’.

688

EMERVIT COMITVM nemo fuit de comitibus tuis, qui mereretur, ut crederes eum tibi superstitem esse non posse, id est quem tibi ad mortem socium duceres bene de eodem sentiendo.

691

HAEC FVIT HESPERIAE hoc est: ideo tu ipse ad Italiam ire maluisti, quia putabas in tali tempestate aliquem mittere esse crudele.

693

PRONA in mortem vergentia.

694

PRAECIPITARE SOLET sensus hic est: cum homines ad casus dubios et ad pericula praecipitare solet adversa fortuna, te in haec praecipitavit sola felicitas; id est alii ideo volunt perire, quia miseri sunt, tu ideo, quia felix es.

695

PERMISISSE M. id est ipsum te tantum.

QVID N. L. hoc est: quid tantum numina fatigas, dum vis probare, quam felix sis.

696

SVFFICIT AD FATVM <B.> FAVOR ISTE LABORQVE id est satis nobis probavit fortuna, qui bellorum civilium futurus sit exitus, cum te a tanto periculo liberavit.

697

QVO TE N. id est labore vel favore.

698

VSVS PLACVERE DEVM hoc est: sic uteris diis tuis?

699

NON et nec.

SED FELIX NAVFRAGVS hoc amplius credidisti, si felix esses naufragus, quam si rector orbis et dominus.

701

OPPRESSIT CVM SOLE DIES silere fecit.

704

VT VIDERE DVCES de Antonio dicit et reliquis, quos in Italia exercitus parti praefecerat Caesar; ideo dixit ‘Hesperios’.

705

FRACTVRVM PELAGVS qui maria mitigaret.

706

MODERAMINE DEXTRAE [qui maria mitigaret].

707

PERMIXTAS iunctas.

708

VT TERRESTRE COIT id est coniunctis puppibus; ita omnes simul erant, quasi per terram venirent. Hoc aliter posuit Virgilius ‘latet sub classibus aequor’.

710

EXCVSSIT separavit.

713

CASV bene ‘casu’, non enim novere rationem.

701

FESSVMQVE T. ordo: et fessum pelagus composuit tumentes undas patientibus ventis.

713

MONSTRANTE FIGVRAS id est litterarum, quas volatus sui ordine faciunt.

717

VIOLENTIOR AER ventus.

719

LITORA LISSI Lissus portus Epiri; hunc tenere cupientes praetergressi sunt vento non sinente.

720

NIMPHEVM portum Epiri dicit.

NVDAS expositas.

721

IAM PORTVM FECERAT AVSTER hic portus aquilone flante turbatur, placidus fit austro. Auster ergo boreae succedens, qui est aquilo, hunc fecerat portum, id est ut tutus esset et placidus, cum ingrederetur classis Antonii.

727

OCCVLERE id est decrevit.

DOMINATVR IN AEQVAS id est in eas mentes, quae sunt aequae.

730

FORTVNAE QVO MVNDVS ERAT hoc est: in civili bello, sub quo erat mundus, stare nolebas.

731

CONIVNX SOLA FVIT propter hanc detractabat bella civilia. Ergo in uxore tantum tua Romana fata pendebant, ut civilia bella non essent.

IAM VERBA PARATAM paratus, quid uxori suaderet, sermone deficitur.

732

BLANDAEQVE IVVAT ordo: et blandae morae iuvat indulgere trahentem ventura, id est quae futura sunt differentem.

733

ET TEMPVS SVBDVCERE F. id est iuvat, scilicet ut esset diutius cum uxore quam fata permittunt.

737

VMENTIS MIRATA G. flebat scilicet Magnus.

737

PERCVSSAQVE CECO nescit enim, quae causa sit lacrimis, sive ‘caecum vulnus’ dixit, cum timore animus vulneratur.

740

LETO SED TEMPORE CONIVNX id est dulcior.

741

VENIT MESTA DIES ‘nimum’, si instantia fata consideres, ‘parum’, si vitae intuearis affectum.

742

IAM TOTVS ‘totus’, quia venit Antonius.

745

IAM MIHI id est sine ratione me rogas; ego enim ipse a me iam impetrare non potui, ut tenerem; hoc dicit: propositum suum non posse convelli.

NON LONGOS A ME P. E id est non diu aberimus a nobis.

747

SVMMA CADVNT id est ego.

749

SI SPECTARE POTES deceptus, inquit, sum, qui te amavi ut circa me piam , si tu potes videre bella civilia; nam innocens non es, si desideras interesse.

752

SVRREXISSE SINV hoc est pudet.

753

NVLLO T. COMMITTERE D. erubesco, inquit, sic ad bella civilia descendere, ut non ante factus sim tristis damni alicuius incursu, id est non decet ad civile proelium aliquem venire gaudentem.

755

REGE LATE in Lesbo scilicet.

POSITAMQVE PROCVL ut longius te positam adversa mea fortuna non opprimat.

757

IMPVLERINT A. everterint et deiecerint. PARS OPTIMA MAGNI id est tu, quae uxor es Magni.

759

QVO FVGISSE V. hoc est: ubi tu manebis.

760

ATTONITO C. P. S. magna enim quae sunt, sustineri mente non possunt.

761

PERFERRE Q. id est vix potuit querelas suas sermone perferre, hoc est prosequi.

762

SVPERISQVE et de superis.

763

NON RVMPIT F. A. id est separamur a nobis, cum adhuc ambo vivamus.

764

SED S. FREQVENTI hoc est: quod vulgo fit et quod ignobilibus contingit: repudio a te recedo.

767

PLACEMVS S. id est Caesarem placemus repudio nostro, quod post eius filiam habes alteram coniugem.

SIC ESTO legitur et tibi.

769

NON OLIM C. P. A. V. hoc est: ex quo in coniugii iura pervenimus; est ergo confirmatio: nonne olim convenimus?

771

ABSENTEM P. C. nam ego pereo absens, cum tu perieris.

772

SORS TIBI CVM FACIAS sensus hic est: videtur haec tibi sors esse secura, ut sine te sim, cum vota mea perire nunc facias? Nam cum ego semper optaverim te esse coniugem et aut ante eum aut cum eo perire, tu facis, ut cum mala aequo animo non potuero sustinere, post te moriar, quae superstes esse non debeo.

774

FERIAT DVM MESTA REMOTAS certe, inquit, dum ad me tam procul remotam cladis tuae pervenerit fama, victura sum.

776

ADDE QVOD A. F. id est quod me hac re adsuescis, ut fata valeam sustinere, cum coeperint non separare; ergo ‘assuescis’ accipimus [id est] his assuefacis fatis.

777

CRVDELIS ME FERRE DOCES ut abesse et sine te esse consuescam.

778

POSSE PATI TIMEO timeo, si credis me posse hoc aequo animo sustinere, ut tibi supervivam, cum tu hoc ferre me doces.

778

QVOD SI SVNT VOTA D. Q. A. hoc est: sin autem vota mea a numinibus audiuntur et tu victoriam fueris consecutus, ego, tua uxor, postrema hoc sum cognitura, quam primam decebat audire.

DEISQVE [EGO] AVDIOR ‘et a diis audior’ accipimus.

780

SOLLICITAM RVPES deserta scilicet montium, quippe in exilio constitutam.

781

TAM LAESTA TIMEBO id est timebo, ne hostilis sit navis, nesciens eam tuam adferre victoriam.

783

A CAESARE POSSIM etiam si te victorem audiero, timere non desinam; sola enim et deserta capi possum a Caesare, etiam cum victus aufugerit.

785

NOMINIS EXILIO id est incipiet Lesbos omnibus esse comperta, cum illic audient exulasse Corneliam.

786

QVIS MITILENEAS ipsius Lesbi, ubi est Mitylene.

788

TVTIVS ARMA F. si victa arma nihil tibi relinquent tutius prater fugam.

790

LITORIBVS QVERERE M. hoc ait: cum fugere volueris, noli illo venire, ubi ego sum, sed alias pete terras. Omnes enim putantes, quod ad me veneris, illic, ubi ego sum, te requirent; tu interim sic evades.

791

TORMENTAQVE NVLLA id est poenam, quam patitur, quod recessura est, differre iam non vult.

793

SVSTINET id est tenere.

NON COLLA TENERE id est sustinet.

797

NVLLA FVIT TAM MESTA DIES scilicet Corneliae et Pompeio.

799

LABITVR INFELIX dolor expressus est feminarum, quo corruunt et labuntur, ut Virgilius

‘illam incendentem luctus Ideus et Actor
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
corripiunt interque manus sub tecta reponunt’.

Item alibi ‘suscipiunt famulae conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt’.

802

PATRIAM PORTVSQVE RELIQVIT sensus hic est: non sic discessit de Italia quem admodum de Epiro; hoc est: cum tanto dolore.

803

PREMERENT legitur et tremerent et fugerent.

805

POMPEIVMQVE F. hoc est: qui eam iussit expelli; hoc iuxta Virgilium dictum est ‘nos patriam fugimus’.

809

DECEPTIS dum Pompeium se credit amplecti.

811

VIRENTE sic; et urgente. TACITAS tectas.

813

SERVATVR PARS ILLA THORI deest tamen.

814

TAM et tum.

815

MAGNVM QVAE REDDERET H. mox enim ad eam venturus est fugiens.

VI

ARGVMENTVM LIBRI VI.

Dyrrachii situm, pestilentia vexatum Pompei exercitum, fame Caesaris. Opus quod Caesar per ingens spatium ad includendum Pompeium duxerat, expugnatum a Pompeio. Scaevae centurionis a parte Caesaris nobilem pugnam. Omissam a Pompeio in plenum vincendi occasionem et melius visum persequi Caesarem quam Romam reverti. Descriptionem Thessaliae et fluminum, quae ibi oriuntur, rerumque, quae ibi natae sint, necromantiam factam a Sexto Pompeio de belli eventu.

1

PVGNAE IAM MENTE P. id est cum voluntate pugnandi.

3

PARQVE SVVM V. D. Pompeium et Caesarem.

4

MENIA G. S. id est ne a civili bello impediretur his actibus. MARTEMQVE SECVNDVM hoc est: non vult sibi fata alias praestare victorias, quae sibi a fortuna imputentur, sed solum vult superare Pompeium.

6

PETIT OMNIBVS HORAM qua inter se confligant.

7

PLACET ALEA FATI in ludo aleae unus vincitur; sic in bello hoc Caesar expectat a fatis, id est quemcumque casum.

9

ET SIGNA MINANTIA P. id est explicuit.

10

LATIAE SE DE[E]SSE RVINAE hoc est: probat se paratum semper, ut evertat Italiam, dum civilia bella cupit.

IN PVGNAM GENERVM id est Pompeium.

14

DYRRACHI P. RAPIENDAS T. A. A. hoc est: ad Dyrrachium ex Epiri regione proficiscitur.

15

PRECEPIT ante cepit, ut Virgilius ‘omnia praecepi atque animo mecum ante peregi’.

LIMITE MAGNVS id est prior Pompeius ad Dyrrachium venit per iter navigans maris.

16

TAVLANTIVS nomen gentis in eadem regione.

17

EPYREAQVE M. S. Dyrrachii, quod est a Corinthiis constitutum, ut ait Virgilius ‘Ep<h>yreiaque aera’, id est Corinthia.

18

VEL SOLIS etiam solis.

20

HVMANVSQVE LABOR id est non tuetur.

FACILIS LICET ARDVA TOLLAT quia humanus labor facile cedit et vincitur, etiamsi sunt magna, ut Cicero ‘nihil est enim opere et manu factum, quod non conficiat et consumat vetustas’.

23

PROFVNDO <V.> PRAECIPITI alto mari.

25

EXIGVO DEBET QVO NON EST I. C. nam esset insula, nisi haberet angustum collem, qui eam continuae iungeret terrae.

26

SVSTENTANT MOENIA CAVTES quae semper timentur a navibus.

30

DIFFVSVM vult Pompeianos in illa regione dispersos vallo circumcludere nescientes.

31

PROCVL longe.

32

METATVR TERRAS O. ut tantum cingat aggere, quantum potest oculis intueri.

34

AVVLSAQVE SAXA METALLIS hic fuisse lapidicinas debemus accipere.

36

IMPELLERE S. id est queat.

37

QVOD NON VLLA QVEAT id est impellere.

38

PLANVMQVE PER ARDVA C. id est ea, quae sunt ardua, consternit, ut opus per plana ducatur.

39

PANDIT aperit, extendit.

35

DIREPTAQVE M. T. id est aedificia diruit, ut saxa portet ad muros.

41

TESQVA legitur et tecta. Tesqua loca inculta.

42

INDAGINE CLAVDIT verbum venatorum, ut Virgilius ‘saltusque indagine cingunt’.

43

NON DESVNT PABVLA MAGNO tantum, inquit, spatii vallo Caesar ambiit, ut nihil Pompeio deesset nec se sentiret inclusum abundans clausus omnibus rebus.

44

CIRCVMDATVS A. M. quod facere non solent clausi.

45

FLVMINA TOT id est multi fontes et flumina de his fossis orta nec egressa ultra fossas impetum sui cursus longinquitate spatii perdiderunt.

46

ILLIC MERSA SVOS ordo: cursus suos fatigant illic orta et illic mersa.

47

DEFESSVS CAESAR M. INTERMANET A. hoc est: Caesar ut opus videat omne, totum non potest circuire, sed in medio manet. Bene autem addidit ‘defessus’, ut constet eum et ambulasse plurimum et pervenire non potuisse.

48

NVNC VETVS ILIACOS comparat muros et Troianorum (Iliacos) et Parthorum (Babylonios) cum Caesaris opere.

ATTOLLAT laudet.

49

ADSCRIBATQVE DEIS Neptuno et Apollini, qui eos fecisse dicuntur, ut Virgilius ‘Neptunia Troia’.

FRAGILI CIRCVMDATA T. cocto lapide, quem ordinarium dicunt.

50

REFVGI quia post se sagittas in bello iaciunt fugientes.

52

ASSYRIIS QVANTVM P. T. E. ad ἔνφασιν; tantum dicunt Caesarem inclusisse aggere, quantum Tigris et Orontes ambiunt et quantum sufficit Assyriis, ut tam magnum esse dicant spatium, ut amplius nolint.

54

RAPTVM acceleratum.

CLAVSIT OPVS tantum opus clausit, quod Caesar extruxit.

55

AVT IVNGERE SESTON ABIDO quod fecit Xerxes, ut alibi <II 674> ait ‘Sestonque admovit Abydo’.

57

AVT PELOPIS L. EPHIREN hoc est Corinthum a Peloponneso separare, id est Isthmon intercidere.

56

PHRIXEVM ELIDERE PONTVM Hellespontum dicit, in quem Helle cecidit, cuius frater est Frixus. Hoc mare inmissa terra sublatum est, quod ait Salustius ‘a privatis conpluribus subversos montes, maria constrata esse’.

60

COIT AREA BELLI spatium illud, quod Caesar inclusit, belli aream nominavit.

62

LIBYCAEQVE TENENTVR propter Catonem et Scipionem, qui in his occisi sunt locis.

63

AESTVAT ANGVSTA RABIES angusta τῶν πρός τι positum, id est pro orbis magnitudine haec videbatur angusta.

64

STRVCTVRA FEFELLIT hoc est: celavit, ut fieri ista nesciret.

65

VELVT<I> MEDIAE comparatio.

67

RVTVPINA promunctorium est Britanniae.

68

CALEDONIOS Caledonia gens Britannorum est in mediterraneo constituta.

69

SEPTAS VIDET A. T. id est Pompeius.

70

DEDVCENS AGMINA PETRA bene autem ait ‘tuta’; hic enim collis est, ut ait supra <III 16> ‘quemque vocat collem Taulantius incola Petram’.

72

ET EFFVSO C. hoc ait: Caesarem claudentem se ut possit expellere, hoc facit: milites suos diversa et longiora loca imperat occupare, ut Caesarem ab illo aggere excludat suo milite ulterius exeunte[, id est suo].

74

PARVA MYCENEAE quae apud Mycenas colitur propter Orestem, qui de Mycenis fuit; nam eam in Italiam ipse vexit.

SACRATA DIANAE haec Dianae est consacrata, ut ait Virgilius ‘quem mater Aricia misit’ et mox ait ‘pinguis ubi et placabilis ara Dianae’.

75

DISTAT AB EXCELSA id est inclusus tantum loci occupavit, ut sedecim milia teneret. Tantum enim Aricia distat a Roma.

NEMORALIS nemoribus occupata.

76

QVOQVE MODO in quantum.

77

SI NVSQVAM TORQVEAT A. a Roma dicit ad Ostiam civitatem; et ipsa enim tantum abesset, nisi Tiberis torqueretur.

79

ET FIT SEPE NEFAS dum exercentur armis, cives proximos interficiunt.

81

POMPEIVM EXHAVSTAE causa, cur non dimicet Magnus: quia pabula cuncta perierunt.

PREBENDA AD GRAMINA T. id est cura abstrahit.

84

DEFESSVS legitur et diffusus.

86

ORE NOVAS P. non enim delectatur aridis culmis, qui in praesepiis abundant.

MORIBVNDVS moriens, ut Virgilius ‘cui me moribundam deseris, hospes?’

87

ABRVMPIT P. G. hoc est: non perfert integros cursus.

88

DIGERIT A. absumit.

90

NESSIS insula iuxta Campaniam sulphureos vapores spirans.

91

STIGIVM AERA id est pestiferum, ut ait Virgilius ‘nec sevior ulla pestis et ira deum Stigiis se<se> extulit undis’.

NEBVLOSIS nebula completis.

92

LETIFERI sive quod ipse ferat mortem, sive quod aliis afferat, cum evomit morbos.

TYPHONIS ANHELANT in ipsa insula Typhon, unus de Gigantibus, premitur.

93

INDE LABANT POPVLI labuntur et pereunt.

CAELOQVE PARATIOR VNDA id est quod facilius aqua ad se morbi contagionem trahat quam aer. Est ergo paratior quam caelum.

94

OMNE PATI VIRVS DVRAVIT VISCERA C. id est hominum membra constrinxit.

96

ET SACRO F. M. nomen est morbi, ut ait Virgilius ‘contactos artus sacer ignis edebat’.

99

NEC MEDII DIRIMVNT M. id est nullum intervallum est aegritudinis inter vitam et mortem, sed ut coeperint languere, mox pereunt.

100

CADENTVM morientium.

101

INCONDITA non sepulta.

103

SPARGERE FVNVS ERAT civibus, inquit, occisis hoc pro sepultura dabant, ut eos extra tentoria abicerent. Vt enim tot humarent, non sufficiebant. Ex his ergo cadaveribus lues maior increvit.

104

PVLSVSQVE AQVILONIBVS AER ut Salustius ‘quia prominens aquilonibus minus gravescit quam cetera’. Sedavit ergo ex parte morbos vicinura mare et flatus aquilonis.

105

PEREGRINA MESSE advecticia frumenta dicit; nam quae ibi nata sunt, ea pestis infecerat.

CARINAE id est hos minuere labores.

106

SPATIOSIS COLLIBVS H. de Caesarianis incipit dicere, quod famem patiuntur, cum ipsi liberi sint extra aggerem constituti.

109

TVRGENTIBVS legitur et surgentibus.

110

CERNIT id est Caesar.

111

IN PECVDVM CECIDISSE C. ut herbis pascerentur in terram proni.

112

LE[C]TVMQVE MINANTES venena gestantes.

114

QVAE FRANGERE MORSV subaudimus ‘haec miles diripiens’.

117

OBSIDET HOSTEM id est Pompeianum militem frugibus omnibus abundantem.

121

ET RAPTVM FVRTO S. ut latenter exeat, id est Caesare nesciente.

122

LATIS EXIRE RVINIS id est palam et dimicans.

124

ET QVA VIA CAEDE PARANDA EST id est hac quaerit exire.

126

QVA MINICI CASTELLA V. per illam, inquid, partem Pompeius egressus est, qua castellum Minici constitutum est.

CONFRAGA confragosa.

128

MOENIA illum aggerem dixit, quem extruxit miles Caesaris * * * obsidebat.

129

LACIAE FVLSERE V. ‘volucres’ accipimus aquilas, quae feruntur in pilis.

130

NEQVID VICTORIA F. sensus hic est: ne Pompeius videretur vicisse per vulnera, Caesaris milites solo timore vincuntur; hoc est: non restiterunt.

132

QVOD SOLVM VALVIT V. prima virtus est acceptum locum tueri, secunda eundem locum etiam corpore possidere prostrato, ut ait Salustius milites laudans ‘quem quisque locum vivus pugnando ceperat, eum amissa anima corpore tegebat’. Isti ergo hoc solum fortiter fecerunt, quod in eodem loco ceciderunt, ubi stare debuerant; hoc est, quod fugati non sunt.

IACVERE PEREMPTI Caesaris milites.

134

ET NIMBVS telorum densitatem nimbum appellavit.

134

PERIBAT quippe deerant, qui vulnus exciperent, omnibus interemptis.

136

LAPSVMQVE M. ‘lapsum’ id est ruinam.

139

IAM MVNDI IVRA PATEBANT hoc est: pristinum imperium receperunt, ut regnarent in orbe toto, quod perdiderant nuper inclusi.

PATEBANT legitur et tenebant.

140

NEC CAESARE TOTO id est si ipse cum suo adesset exercitu et hunc locum conaretur auferre, non posset.

141

VNVS id est Sc<a>eva.

144

SCAEVA V. NOMEN dicit, quis sit hic unus vir, cui nomen est Scaeva.

CASTRORVM IN PLEBE M. miles gregarius militabat, ut ait Cicero ‘meruisse [se] vero in eo bello, quod tum p<opulus> R<omanus>’, id est militasse; ante ergo gregarius centurio factus est in bello Gallico Scaeva.

146

LONGO GERIT ORDINE V. insigne centurionis.

148

QVAM MAGNVM VIRTVS id est [et] qui nesciret crimen magnum esse, si quis in civili bello fortissimus probaretur.

150

TVTA FVGAE CERNIT id est postquam videt eos deseruisse pugnam et fugae tuta captare.

153

TERGA DATIS MORTI ut nec fuga sit profutura.

CVMVLO VOS DE[E]SSE VIRORVM id est pleno numero vivorum deesse vos non pudet, sed quaeri inter sepulcra latentes et corpora mortuorum?

154

INTERQVE C. QVAERI non pudet?

155

PIETATE REMOTA hoc est pietatem indignatione removete.

158

ISTA DIES IERIT hoc est: non sine Pompei poena hic dies transigetur.

159

CAESARIS IN VVLTV si praesens esset Caesar, cum ego me morti offero, felicius interirem; nunc enim in alia parte est.

TESTEM HVNC FORTVNA N. Caesarem.

161

PECTORIS INPVLSV hoc est: cum sponte itis in mortem, tela confringite.

INPVLSV legitur et incursu.

IVGVLIS id est vestris.

162

SONITVSQVE RVINAE pulvis, inquit, et sonitus deiecti aggeris eo usque pervenit, ubi Caesar est constitutus.

167

ATQVE AVIDI S. id est cupientes videre quid faciat.

169

AN PLVS QVAM MORTEM V. D. sensus hic est: multi iuvenes secuti Scaevam intellecturi tunc, an virtus, quae a multitudine et in locis teneretur adversis aliquid amplius posset praestare quam mortem, id est an et servare posset homines, cum et hostes essent plurimi et locus esset adversus.

ILLE RVENTI Scaeva.

172

TOTAEQVE VIRO DANT T. R. nam pro telis saxa contorsit de aggere dissipato.

173

HOSTI id est minatur. SEQVE IPSE MINATVR id est quod et se ipsum super ipsos praecipitet.

174

CONTRARIA P. hostilia.

176

AMPVTAT ENSE MANVS hostium ascendentium.

177

AC MALE DEFENSVM non defensum, quippe iam fragili, ut Virgilius ‘et statio male fida carinis’.

181

ADMOVERE SOLO hoc est: postquam talis cadaverum cumulus excrevit, ut altitudine iunctus ad muros eosdem cum solo aequaret et sterneret.

182

SVPER desuper.

183

QVAM PER SVMMA RAPIT id est quem admodum rapit.

RAPIT scilicet saltus.

185

VINCIT QVEM RESPICIT H. hoc est: quacumque se contorquet, occidit inimicum.

186

NON ASPER S. M. ‘asper’ acutus, ut Virgilius ‘inprovisum asp[e]ris veluti qui sentibus anguem’.

187

FRANGIT NON V. H. sensus hic est: sic adsiduitate occidendi acies Scaevae mucronis hebetata est et coepit impetu percutientis adversos hostes frangere potius, quia obtunsa non poterat vulnerare. Et est ordo: mucro Scaevae frangit percussum hostem, non vulnerat.

189

ILLVM OMNIA TELA id est premunt.

190

NON LANCEA FELIX nulla non felix; quotienscumque, inquit, telum Scaeva contorsit, totiens vulneravit.

191

BELLVM id est totum exercitum, per quem est bellum.

192

ATQVE VIRVM id est Scaevam.

195

IN SVMMIS id est intimis.

OSSIBVS HASTAS patefacta, inquit, vitalia ideo non effundebantur, quia hastae in ossibus fixae eadem exire prohibebant; non ergo obstabant membra vitalibus, ne exirent, quippe perfossa, sed sola tela, quae fixa ossibus adhaeserunt.

196

QVID NVNC VESANI ἀποστροφή poetae ad Pompei milites facta.

199

MVRALIA quibus muri extruuntur, ut solidi sint, dum saxa gravia conlocantur.

PONDERA SAXI id est obruant.

200

FERRO et bello.

BALISTAQVE hoc est: a bello et a limine portarum repellebat.

LIMINE legitur et limite.

203

LEVAQVE VACASSE id est noluit se clipeo tegere, ut libera manu laeva etiam eadem dimicaret.

204

AVT CVLPA VIXISSE nullum, inquit, vitavit periculum Scaeva, ne si evasisset, hoc crimen incurreret, ut videretur per ignaviam liberatus; hoc est, quod Didoni excusat Aeneas ‘testor in occasu vestro nec tela nec ullas vitavisse vices Danaum’.

SVA id est veritus.

205

SOLVS OBIT circumit, tamquam ipse his occurrat.

IN PECTORE SILVAM ‘silvam’ hastarum multitudinem dixit, quae pectori eius adfixae sunt.

206

IAM GRADIBVS F. id est gressu.

ELIGIT HOSTEM ut scilicet pondere suo premens interficiat.

207

PELAGI MONSTRIS ipse elephas.

208

SIC LIBICVS et Getulus.

209

SQVALENTI nigro.

211

CITRAQVE CRVOREM confixae ferae stant tela, quia viscera penitus latent, ad quae hasta non pervenit.

212

FACTA et iacta.

217

NERVORVM VINCVLA venas oculi dicit.

221

AMMENTAVIT proprie dictum.

223

IMPETIT id est petit; compositum pro simplici posuit.

224

PERDIDERAT VVLTVM amisso uno oculo Scaeva.

226

VICTORVM Pompeianorum.

226

E[T] SANGVINE PARVO id est quam sunt e parvo sanguine effecta.

227

CONSPECTVM IN CAESARE VVLNVS id est non sic exultarent Pompeiani, si vidissent ipsum Caesarem vulneratum, ut nunc gaudent, cum parvus Scaevae sanguis effusus est.

229

ET A VVLTV P. V. R. ut in vultu humilis videretur.

230

PARCITE haec omnia simulate loquitur, ut Pompeianos decipiat.

CIVES quippe Romani.

232

NON EGET ipsa mors.

SED VVLSIS P. T. sensus hic est: nihil adiuvat celeritatem mortis, si adhuc in me tela mittatis. Tanta enim iam infixa sunt, ut si me mori vultis, ipsa meo corpore vellenda sint quam alia ingerenda. Nam cum hastas coeperitis educere, mors sequetur.

234

HOC VESTRO P. D. ut adhuc viventem me videat imperator, id est Pompeius; et dicit, quem admodum profuturum sit.

235

CAESARIS EXEMPLVM P. in castris, inquit, me locate Pompei, ut aliis sociis meis non exemplo sim ad honestam mortem, sed ad Caesarem deserendum.

237

RECTO GLADIVM id est Scaevae.

238

PARITER L. amplexus est enim Scaevum, ut quasi captivum ferret in castris.

240

INCALVIT V. Scaevae.

243

SVMMITTAT C. S. id est sua.

244

SEGNEMQVE AD F. P. deest me, qui mortem metuerem, ut vos timetis.

246

QVAM MIHI MORTIS AMOR id est ego magis amo mortem gloriosam quam vos Pompeium et causam senatus.

248

DEDECVS H. B. id est Caesar.

CRIMENQVE R. adventu Caesaris magnam infamiam Pompeius evasit. Videtur enim nunc non solum Scaevam fugisse Magnus, sed exercitum Caesaris, qui cum eo venit.

250

SVBDVCTO QVI M. R. nam postquam recesserunt Pompeiani, tu peristi.

SANGVINE F. id est tuo.

256

EXORNANTQVE DEOS valde ornant, ut Cicero ‘exornat ample magnificeque triclinium’.

257

ARMIS S. T. id est exornant.

258

SI TIBI DVRVS HIBER id est si adversus externos hostes ita fecisses.

HIBER Hiberus.

259

CANTABER E. hoc est: si te fugisset aut Cantaber, qui habet arma exigua, aut Teutonus, qui longa, ut ait Virgilius, ‘scutis protecti corpora longis’.

261

TEMPLA POTES quia triumphum non habent bella civilia.

VLVLARE T. clamore sollemnibus vocibus in triumpho.

262

DOMINVM VIRTVTE P. dominum urbi Romae, id est Caesarem tu fortiter pugnando quaesisti.

263

NEC MAGIS ordo: nec magis quievit quam fluctus, qui inliditur scopulo, conquiescit.

265

TOLLENTIBVS commoventibus, ut Vergilius ‘et tantas audetis tollere moles’.

266

AVT LATVS deest ‘cum’: aut cum latus alti montis adest.

268

CASTELLA PROFVNDO proxima mari.

269

GEMINI M. R. equestri et pedestri proelio.

ARMAQVE LATE milites suos.

270

LAXAT TENTORIA at non tentoria distendit, sed milites, qui sunt intra tentoria. Per metonimiam dictum ab eo, quod continet, id quod contenetur.

271

MVTANDAEQVE IVVAT et delectat eum castra mutare.

272

SVPER AGGERE T. ordo: super ripas excurrit tutas aggere.

274

SI QVA sicubi, ut Virgilius ‘si qua possent tectam aciem perrumpere’.

276

TRANSIT id est Padus.

277

ILLOS TERRA F D. cum enim rivos suos intorserit et meatus, aliis adimit agros, aliis confert; adimit qua vadit, confert unde discedit.

279

QVAE PRODIDIT id est proelia.

281

ET VETERIS quasi olim factae.

282

ACCENDIT P. I. L. id est ducem Caesarem.

283

ET VICTO CAESARE SOMNVS nam ita securi erant et remissi, tamquam Caesarem vicissent.

285

TORQVATO hic dux erat in Pompei castris.

RVIT INDE MINAX Caesar.

QVI CESARIS ARMA Torquatus.

286

QVAM MALO N. T. sensus hic est: tam celeriter Torquatus Caesaris agnovit adventum, quam celeriter tremente malo commoveri Circeam tempestatem nauta cognoscens procellae eius omnia vela subducit.

288

MVRO BREVIORE RECEPIT supra <269> enim dixerat ‘armaque late spargit’.

289

VT PARVA ut in minore circulo spissiores milites collocaret.

291

CVM SVPER desuper, id est a tergo.

293

HABITANS IN VALLIBVS id est quicumque de hominibus ibi commanens.

294

ENCELADO SPIRANTE N. et ‘notum horret’ accipimus ‘spirante Encelado’ et ‘spirantem noto horret Enceladum’.

295

ET TORRENS IN C. D. A. sensus hic est: non sic habitans aliquis in Aet[h]naeis vallibus noto spirante horret Enceladum, nec sic ardens Aet[h]na per cavernas omnes resolutus decurrit in campos, quem admodum aut Pompeiani confluxerunt ad Caesaris milites opprimendos aut hi timuere venientes.

297

ANTE ACIEM ut eum vicerit pulvis glomeratus ante aciem sive ut pulvis eum ante vicerit quam acies Pompei.

CAECI TREPIDVS ut pulverem vidit, ab expugnatione cessavit et se convertit in fugam incurrens in hostes, quos a tergo Pompeius immiserat.

298

HOSTIBVS OCCVRRIT F. qui a tergo instabant, qua in fugam versus erat Caesaris miles.

300

VSQVE VEL IN P. P. C. id est potuerant tanti occidi, ut nullus remaneret, qui resisteret, et iam pax inter civilia bella poneretur.

VSQVE VEL IN PACEM etiam usque in pacem.

301

DVX TENVIT G. Pompeius non permisit occidi.

RERVM legitur et regum.

303

SI TIBI SYLLA LOCO id est quia omnes occideret, dum nescit ignoscere.

304

PRODEST TIBI S. T. dolet, inquit, mihi Lucano, o Caesar, quod magnitudo sceleris tui tibi prodest; nam cum ideo merearis occidi, quod adversum pium generum bella sumpsisti, ideo non occisus es, quia pius est, contra quem dimicas.

306

NON VTICAE L. C. id est non flesset postea, si tu nunc perisses; nam Cato ibi occiditur.

HISPANIA MVNDAE in hac enim civitate Caesar pugnavit postea contra Pompei filium.

307

ET INFANDO P. S. N. ipsius Pompei sanguine.

308

NOBILIVS P. id est non gestasset Pompei cadaver Nilus, quod cadaver nobilius ipso rege Ptolom<a>eo erat.

309

NEC IVBA M. Iuba, rex Maurorum, Pompei socius fuit, qui victo Pompeio occisus est a Caesare in Africa. ‘Nudum’ ergo dixit inhumatum.

310

PLACASSET S. F. nec placasset Scipio. Scipio enim Africanus fuit, qui vicit Hannibalem, ex cuius genere hic Scipio in Africa est interemptus.

311

SANCTO C. V. C. quasi vita Catonem perdiderit, non Cato vitam.

312

VLTIMVS ESSE D. si Pompeius Caesari non pepercisset.

313

EXIRE evadere.

314

AVERSO NVMINE ubi non prospera sibi fortuna est.

315

LACERO lacerato.

316

FVGASSET fugam ipse ferisse, id est Caesar.

318

HORTATV P. S. ATQVE H. C. cum enim Pompeius fugientem Caesarem semper insequi praepararet, temptaverunt ei milites sui persuadere, ut Romam potius contenderet.

320

EXEMPLO REDDAM P. Caesar emin supra cum exercitu ingressus est Romam. ‘Caesaris’ ergo ‘exemplo’ ‘ut fecit Caesar’ accipimus.

321

NISI DIMISSO id est privatum.

322

MOTV S<VRGENTE> vel urgente. Cum primum bella civilia commota sunt.

324

DVM BELLA RELEGEM eam, inquit, usque in ultimam Scythiam, dum tamen procul ab urbe Roma bella submoveam.

328

A POTIVS NE QVID B. ordo est: a ne quid potius bello patiaris in isto, suam potius esse te putet Caesar, ut Vergilius ‘a te ne frigo<ra> laedant’.

NE QVID BELLO id est melius, ut, cum ego ab urbe absum, aestimet eam esse suam Caesar, quam ut me et exercitu ingresso sentiat Roma bella gesta esse civilia.

330

CONVERTIT et condixit.

331

CANDAVIA mons Macedoniae.

333

THESSALIAM id est in Thessalia, qua parte diem attollit Titan horis brumalibus.

334

RVPES OSSEA COERCET id est ipsum Titana.

333

BRVMALIBVS HORIS hiemalem dicit orientem.

334

RVPES OSSEA dicit hiemali soli in his locis Ossam esse oppositum, aestivo Pelion solstitiali tempore.

338

OTHRI<S> hi omnes montes sunt, ut ait Vergilius ‘ter sunt conati inponere Pelio Ossam’; alibi ‘Othrynque nivalem’.

335

ALTIOR AESTAS aestivum dicit orientem.

337

AT MEDIOS IGNES meridianum, inquit, solem, cum in leonis signo solstitium est, Othrys summovet.

339

ET IAPYGA nomen venti, ut Vergilius ‘undis et iapige ferri’.

PINDVS et hic mons est.

340

ET MATVRATO P. hoc est: praecidit legitimum lucis occasum; nam mox ut sol post ipsum montem ierit, hic omnia magnitudine sua inumbrat et cito mittit in noctem.

341

IMI BOREAN HABITATOR O. qui, inquit, sub monte Olympo et in radicibus eius habitant, nec a septentrione verberantur nec ipsius ursae sidus aspiciunt, quod sidus integra in caelo nocte resplendet.

345

NEC PERVIA TEMPE Graece pluraliter declinavit, ut Vergilius ‘frigida Tempe’.

346

IMPLENTIBVS hoc est fluminibus.

VNVM legitur et undis.

347

CRESCERE CVRSVS ERAT hic, inquit, fluminibus erat cursus, ut stagnum inplerent et altius facerent. Nam intra ipsos montes nemoraque pervia aquae omnes cohibebantur et in mare exitus non habebant.

POSTQVAM DISCESSIT hunc enim montem Hercules fregit. ‘Discessit’ ergo separata est, ut Salustius ‘atque omnis Italia animis discessit’.

OLYMPO hoc est: postquam ab Olympo Ossa est separata.

348

SVBITAEQVE RVINAM quod in mare tot fontes et flumina pariter cucurrerunt.

350

EMATHIS PHARSALOS nomen est civitatis dictum nominativo casu numero singulari.

350

AEQVOREI a Thetide matre, quae nympha est; ideo ergo melius sub undis mansura, quia regnum est aequorei Achillis.

351

RHOETEIA Troiana.

352

QVAE TETIGIT PHILACE id est eminet. Phylace civitas est. Hinc fuit navis Protesilai, quae prima tetigit litora Troianorum.

PTELEOSQVE civitas Pharsaliae.

ET DORION IRA apud Dorion provocatae Musae a Tamira ad cantandum sunt, quae victum caecum reddiderunt, ut meminit Homerus in catalogo libri secundi <595>.

DORION eminet.

353

<FLEBILE> factum. Nobile Pieridum flebile et nobile utrumque legitur.

TRACIM hoc Trachin accipimus, id est eminet.

354

LAMPADOS H. multi enim volunt, quod hic est Hercules concrematus.

355

OLIM ATQVE L. P hinc enim Achilles fuit, ut Vergilius ‘Larisseus Achilles’.

VBI NOBILE Q. ordo: ubi nunc super nobile quondam Argos arant. Argos autem Thessalicum accipimus, non Gr<a>ecum esse.

357

MONSTRAT ECHIONIAS a conditore nomen adiecit.

PENTEOS E. τοῦ Πενθέος declinavit.

358

COLLA CAPVTQVE P. ordo: exul parens. Agaue exul facta est, postquam facinus sanata cognovit.

359

QVESTA QVOD H. S. haec una de Bacchis filio caput exsecuit furore correpta. Postea resipuit et concrematum rogo caput eius tradidit sepulturae. Ergo questa est, quod non plus rapuerit de filii membris, ut modo plus humaret.

361

PVRVS [FLVIT] IN OCCASVS id est in occidentis partes.

AEAS nomen est fluminis.

362

IONIO id est in Ionium mare.

363

AVECTAE PATER ISIDIS Inachum fluvium dicit cuius Io filia in Isidem conversa est. Ergo nec fortior labitur et ipse, inquit, parvo gurgite fluit ut Aeas.

364

PAENE GENER Acheloum dicit, qui concertavit cum Hercule, qui Penei filiam Deianiram haberet uxorem; ideo dictum ‘paene gener’.

OBLIMAT E. V. ‘oblimat’ harenas cogens limo implet.

ECHINADAS autem nomen loci accipimus.

365

ET MELEAGREAM id est et Meleagream Calydona Euenos secat.

MACVLATVS NESSI SANGVINE ibi enim Hercules Nessum Centaurum interfecit.

366

EVENOS nomen est fluminis.

367

SPERCHIOS V. fluvius, ut Vergilius ‘ubi campi Sperchiusque’.

368

INRIGAT AMPHRYSOS iuxta enim hoc flumen pecus Admeti Apollo pavit, ideo dictum ‘famulantis’; sic Virgilius ‘pastor ab Amphryso’.

370

AERA NEC TENVES hoc ideo mirum est, quia contra naturam est. Nam omnes fluvii et nebulas de se fundunt et aerem humidum et auras tenues, quod solus hic non facit.

ANAVROS nomen est fluminis.

372

PENEO DONAVIT A. nam multi fluvii in hunc intrant et ad maria cum suo nomine non veniunt, sed iam Penei: [h]is inmixto secum alio quocumque flumine.

374

PHOENIXQVE MELASQVE nominativi sunt singulares: hic Asopos, hic Phoenix, hic Melas.

375

CVM VENERIT V. id est in Penei.

377

SICCIS et scissis.

ARVIS et undis.

PRO SICCIS V. A. ‘pro siccis undis’ id est ita per media undas Penei vadit neque ei confunditur, tamquam per terram influat habens suas ripas.

379

ET CAPITIS MEMOREM et originis memorem, quam ducit ab Styge, Penei undis velut levioribus nolle misceri.

380

SVPERVMQVE SIBI quia per Stygem dii iurare dicuntur; ‘superum’ ergo ‘superorum’, scilicet ne incipiat ab his contemni, si Penei fluctibus misceatur.

TIMOREM ‘fama est’ subauditur.

381

PATVERVNT A. A. quae antea paludibus tegebantur.

382

BEBRICIO Bebrycia gens est, ut ait Virgilius ‘qui se Bebrycia v. <A.> d. <g.> f.’.

DISCESSIT separatus est et divisus.

385

ET MAGNETES EQVIS id est cogniti, ἀπὸ κοινοῦ. GENS COGNITA R. ab his enim Argonautae orti sunt.

386

IXIONIDAS de Ixione procreatos.

387

PELITHRONIIS Thessaliae regio est.

NVBES quae pro Iunone subposita est.

388

PHOLOES Pholoe mons Thessaliae est.

MONICE Centauri nomen est.

389

SVB OETEO nomen est montis.

392

LERNEAS quibus hydra est interempta.

VECTOR Nessum Centaurum dicit, qui cum Deianiram, amatam Herculis, per fluvium transportaret, inmodestius eam contrectare ausus est. Ob hoc iratus Hercules eundem interemit. Bene ergo ‘improbus per amnem’ dictus est vector.

393

GELIDO QVI SIDERE F. quia hic est sagittarius in signifero circulo, quod est sidus hiemale.

394

IMPETIS petis; scilicet maiorem scorpion, id est tu arcu petis; maiorem autem ob hoc dixit, quia extentis cornibus plus spatii tenet quam reliqua signa.

396

PRIMVS AB AEQVOREA CVSPIDE a tridente Neptuni. Equum dicit, qui tunc natus est Sciphius, ut ait Vergilius ‘cui prima frementem fudit equum magnam t. p. t. N.’.

397

THESSALICVS natus in Thessalia.

399

LAPITHAE ut ait Vergilius ‘frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi d.’.

400

PINVS Argo navem dicit.

402

IONOS nomen est regis.

407

DIVICIAS N. D. E. in auro vel argento.

408

ARVA legitur et antra.

409

AD PYTHIA L. hoc pro argumento attulit, quod Pythius serpens de Thessalia fuerit, quia ad certamen Pythium laurus Thessaliae perferuntur.

410

ALOEVS Oti et Ephialti pater.

411

PROPE paene.

412

TRANSCVRRENS ut libero meatu transcurrere astra non possent, cum ea premeret et artaret mons Ossa coniunctus Pelio; hoc est, quod Virgilius ait ‘ter sunt conati inponere Pelio Ossam’.

ABSTVLIT id est prope abstulit.

413

FATIS T. L. id est a fatis, dum in ea bella civilia gerentur.

414

CASTRA DVCES Pompeius et Caesar.

416

ADVENTARE PALAM EST id est intellegunt omnes.

417

PEIORAQVE V. id est metu peiora cogitant quam futura sunt.

419

TVRBAE SED MIXTVS I. et hic de timentium numero erat Pompei filius, Sextus Pompeius.

416

PROP[R]IVS IAM F. M. iuxta fata, inquit, iam vicina trepidant degeneres se animi commovere, hoc est amplius metuunt quam vident ultimam <putantes> adesse fortunam.

422

AEQVOREOS S. P. T. postea enim piraticam exercuit et vastavit Siculum mare. Adversus hunc navale proelium gessit Agrippa. Polluit ergo hic aequoreos triumphos, id est patris sui, quando hic pirata est, cum piratas ille superarit.

424

VENTVRISQV[A]E OMNIBVS AEGER id est ad omnia ventura sollicitus.

425

NON CINTHIA C. A. de exitu scilicet civilis belli.

426

ALTRIX primum enim illic homines cibos ex glande sumpserunt; glandes ergo primae sunt fruges, id est ante frumenta iuventae.

427

AERE IOVIS D. S. quid aere sonet Iovis Dodona. Ollae enim illic esse dicuntur, per quas responsa accipiuntur; ex his si unam ora percutias, omnes sonant.

DODONA SONET id est non eum consulit, qui aut aruspex sit aut augur aut mathematicus aut aliquid tale quod secretum est, at tamen licitum.

QVI NOSCERE[T] id est non libet hoc quaesisse.

429

ET ASSYRIA Assyrios dicit in astrologia peritos.

430

ILLE SVPERNIS id est Sextus.

433

VMBRARVM D. Q. F. per quas umbrae vera dicere cogebantur vel quae faciebant, ut vera inferi dicere viderentur.

434

SCIRE PARVM S. cum enim futura per umbras sacrificia inferni disquireret, constabat apud eum deos superos haec cuncta non nosse, quae a manibus malebat audire.

435

ADIVVAT IPSE L. hic enim sunt Thessalae mulieres magica arte doctissimae.

437

QVICQVID NON C. ARS EST ordo: quarum ars est, quicquid non creditur; hoc enim facere sciunt, quod nemo sit crediturus.

439

INGENVIT ingeneravit in rupibus.

SENSVRAQVE SAXA C. magnetem lapidem dicit, qui sentire possit magos, cum canunt ferale archanum.

436

QVAS NVLLA L. MONSTRI quibus licet fingere quaecumque portenta sunt aut quae faciunt monstra, quae fingi possunt.

441

VIM FACTVRA DEIS quae factura vim sunt, ibi multa nascuntur.

HOSPITIA COLCHIS Medea, quae Iasonem secuta est.

443

IMPIA TOT POPVLIS sensus hic est: impia carmina dirae gentis surdas caelicolum aures tot populis et tot gentibus convertunt, id est ut ipsa audiantur a diis, cum alter nullus hominum soleat audiri.

444

CARMINA GENTIS ordo: et impia carmina dirae gentis.

445

VOX ILLA RECESSVS magorum incantatio, quae usque ad eos pervenit.

447

QVOD id est numen.

NON CVRA POLI deos nulla res sic revocat ab hominibus quem admodum poli cura, sed hanc derelinquunt, cum magae Thessalae incantare coeperint.

CAELIQVE VOLVBILIS V. id est cura, quae numquam finitur, sed in se ipsam redit.

449

PERSEA L. ubi Perseus est educatus.

MEMPHIS civitas est Aegypti.

450

SOLVAT ordo: licet solvat alienis Thessalis aris. Hoc dicit: sive eodem tempore et in aliis regionibus magi deos traducent, vincit tamen Thessalis mulier carmine suo, ut intermissis reliquis hanc dii sequantur.

452

CARMINE THESSALIDVM exaggeratio magicae potestatis, ut ait Virgilius ‘carmina vel caelo possunt deducere lunam’.

454

INLICITIS ARSERE SENES ut turpi amore filias amare cogantur. Vides, quanta congessit, quod senes, quod severos, quod inlicito amore compellunt.

NEC NOXIA TANTVM hoc dixit: minus nocent venena quam carmina.

456

FRONTIS AMATVRE S. P. F. ut Virgilius ‘et matri praereptus amor’. Est autem ordo: aut cum subducunt amaturae fetae frontis pignora suco turgentia.

458

EXCANTATA PERIT per canuts, non per potionem pervertitur.

460

TRAXERVNT TORTI hunc traxerunt; illum scilicet, quem incantant.

VERTIGINE FILI ut Virgilius amorem incutiens hoc fieri iubet ‘necte tribus noctis ternos, Amarilli, colores’.

461

CESSAVERE VICES eum magica exerceri coepta est.

466

PRAEDVCVNT N. P. praeducunt nubila id est solem nube texerunt.

469

EXCVSSERE COMIS velut comas enim habent nimbi; hos nunc erigunt magati quasi comas solutas habentes.

469

VENTIS CESSANTIBVS AE. iterum intumuit hoc iubentibus magis, quamvis non flatibus curvaretur.

472

IN VENTVM TVMVERE cum enim ea parte inflari vela solent, qua est ventus, et exterius tumescere, nunc arte magica contra ventum inflantur et intrinsecus sinus revocant vento non obstante, qui occurrit a tergo.

DE RVPE PE<PE>NDIT omnia facta dicit contra naturam, cum pendens fluvius non decurreret et aquae rursus agerentur in alta, non [quaque] proclivia, id est retrorsum, unde descenderant, reverterentur.

NON EXTVLIT AESTAS per aestatem enim inundare <Nilus> Aegyptum solet; hoc modo negat factum.

‘Extulit’ ergo accipimus effudit, eiecit.

475

MEANDER DIREXIT A. tortuosus est enim, ut Virgilius ‘Meandro duplici Meliboea cucurrit’ et hic alibi <III 208> ‘errante<m> Meandro<n>’ ait; nunc ergo per carmina rectis coepit manare gurgitibus.

RHODANVMQVE M. contraria posuit; nam Arar mitis est, Rhodanus violentus; nunc Arari Rhodanum dicit inpulsum.

477

EXPLICVERE IVGVM ut campi de montibus fierent.

NVBES SVSPEXIT OLYMPVS cum despicere soleat.

479

DIMADVERE N. dissolutas nubes dicit esse per brumam et hoc in Scithia, ubi nec aestate solvuntur.

480

DEFENSO LITTORE C. ne Oceanus illud inrumperet.

479

INPVLSAM id est vel solis vel lunae; et per diem enim et per noctem accedit et recedit Oceanus. Hunc ergo aestum Hemonidum carmina represserunt.

482

NISVS IN ORBEM ‘nisus’ axis scilicet; terrae motum hic dicit effectum.

483

VOCE RECESSIT id est magica.

484

PERSPECTVM Q. D. C. L. O. dedit visum Olympi circumlabentis; nam terra aere cingitur, quae nunc aerem proditum dedit aspectibus.

485

OMNE POTENS A. L. hoc est: quod alicuius leti habeat potestatem et quod genitum sit ad nocendum animal, has mulieres timet et has instruit mortibus suis.

486

PAVET et cavet.

INSTRVIT A. id est pavet artem, quam exercet, et vim eius auget mortibus plurimorum.

487

HAS scilicet magas.

489

PRVINOSO cum in frigido loco colligere se angues soleant, nunc se extendunt carminum potestate.

490

VIPEREI C. id est incisa anguium membra in corpus iterum revertuntur.

491

HVMANOQVE C. magica verba venenum dixit humanum.

492

QVIS LABOR HIC SVPERIS vel quis hic labor est, ut sequantur, vel quis timor est, ut non repugnent, id est carminibus et herbis.

494

OBSTRICTOS HABVERE D. quale inter eos fuit pactum, ut dii carminibus obsecundent?

494

PARERE NECESSE EST utrum coguntur his dii obsequi, an [in] ipsos delectat obsequium?

495

IGNOTA TANTVM P. M. ‘ignota’ nova et mirabili pietate an per magicae artis minas hoc a diis obsequium promerentur?

497

AN HABENT HAEC C. et hoc poeta quaerit, an haec carmina omnibus diis imperent an vero uni imperent semper, sed tali, qui omnes cogat quicquid facere fuerit ipse conpulsus.

502

ET NIGRIS obscuris, non ita fulgentibus ut caelestes.

503

QVAM SI ordo: non aliter quam si prohiberet i. t., ut terra intercederet et obstaret, ne posset lunae facies orbem solis aspicere. Ἔκλιψις dicitur lunae. Constat autem lucem a sole mutuari, quod ait Virgilius ‘nec fratris radiis obnoxia surgere luna’.

504

SVAS id est tellus.

505

DEPRESSA in terram deducta.

508

EFFERA DAMNARAT haec maga est, quae ut peiora et crudeliora auderet, haec omnia non magna et pia esse dicebat; hoc est ‘nimiae pietatis damnarat’.

510

VRBIS SVMMITTERE T. in civitate, inquit, manere non poterat, sed hoc pro inclito habebat.

512

VMBRIS et urnis.

515

NON SVPERI NON V. V. non enim viventium esse solet inferna scire secreta.

TENET ORA P. sacris quidem dedita erat, sed factis contra superos; ideo dictum ‘profanae’.

519

SVBDVCVNT ab aspectibus subtrahunt.

TVNC THESSALA hoc dixerat supra <516> ‘caeloque ignota sereno’.

THESSALA ipsa Erichtho maga.

520

EGREDITVR BVSTIS quod ait supra <512> ‘tumulos expulsis optinet umbris’.

522

SPIRANDO id est aerem corrupit halitu sipiritus sui.

524

AVXILIARE VOCAT quod portet auxilium.

NEC FIBRAS I. L. quibus dis litamus.

527

IAM VOCE PRECANTIS quicquid, inquit, petit, licet sceleratum sit, tamen a diis prima ei voce conceditur, ne iteret carmen infaustum.

531

MORS INVITA quippe ante tempus indicta.

SVBIT succedit, ut Virgilius ‘subeunt equites’, id est ingrediuntur.

532

RETTVLIT A TVMVLIS ideo perversa pompa, quia ferri magis ad tumulos consuerunt.

534

E MEDIIS R. I. R. ipsa cadavera.

535

QVAM TENVERE F. id est rapit.

538

AST VBI SER. S. urnas dicit, quibus membra conduntur, ipsae enim faciunt cadavera tabe dissolvi.

539

TABE M. huius medullae tabe detracta corpora durescunt.

543

EXCREMENTA M. ungues dicit extremos.

LAQVEVM N. Q. haec omnia ad usum colligit magicae artis, sicubi aut aliquis laqueo obiit aut cruce, haec membra conquirit.

546

ET INCOCTAS id est valde coctas.

547

INSERTVM MANIBVS CALYBEM id est ferrum; nam clavi eorum, qui crucifixi sunt, manibus inseruntur. Ab his enim, qui ferrum invenerunt, ferro nomen imposuit, ut Virgilius ‘at Chalibes nudi ferrum’; hoc tractum est a Vergilio ‘striduntque cavernis stricturae Chalibum’.

548

COACTVM congelatum.

549

MORSVS RETINENTE P. ipsa Erichtho pependit, dum nervum morsu non potest amputare.

551

ANTE FERAS VOLVCRESQVE S. id est ipsum cadaver prima obsidet.

553

EXPECTAT SICCIS ut difficilius possit auferre esurientes, addidit lupos, quod ait Virgilius ‘collecta fatigat edendi ex longo rabies et siccae sanguine fauces’.

554

VIVO sic effuso.

556

VIVVM viventium. VIVVM legitur et fusum cruorem, id est poscunt.

558

VVLNERE SI VENTRIS id est ‘si opus est’ subaudimus.

NON QVA NATVRA ut puer enim inciso ventre effundatur, quod iter nascentium non est, ut per uterum procreentur.

561

IPSA FACIT M. dum occidit, quos elegerit immolandos.

MORS OMNIS IN VSV EST et qui sponte moriuntur suo fato et quicumque alia vi occiduntur et quos maga immolat, eorum omnium mors huic artificio necessaria est.

564

COGNATO IN FVNERE id est adfinium vel propinquorum funeri adhaerentes invasit haec maga.

568

MVRMVRA LABRIS ut mox umbra loqueretur.

569

ARCANVMQVE NEFAS id est quod ad umbras perferret occisus.

570

POMPEIO Sexto Pompeio, Pompei filio.

572

SVB NOSTRA T. D. id est quando sol est apud antipodas, ut ait Virgilius ‘aut redit a nobis aurora diemque reducit’; tunc enim apud eos est dies medius, cum apud nos media nox.

573

SVETIQVE M. Sexti Pompei; qui ad hoc nefas comites sunt electi.

575

IN CAVTE S. Erichto scilicet magam.

576

PORRIGIT HAEMVS nomen est montis.

577

ILLA MAGIS et ipsis hominibus scientibus magicam et diis eorum.

579

NE MARS ALIVM hoc est: ne transferrentur de Pharsalia ad locum alterum bella civilia.

582

PHILIPPI ut ait Virgilius ‘paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi’.

583

SVAS sibi scilicet ad artem magicam necessarias.

585

AVERTERE sibimet vindicare.

586

MANES id est sperat.

587

HIC ARDOR S. Q. L. hoc solum desiderat et hoc cogitat.

591

QVAEQVE SVO <V.> P. D. C. sive ‘suo cursu ventura’ accipimus, sive ‘suo cursu devertere’, id est a suo.

593

NON VLTIMA TVRBAE id est ego, qui te rogo, non sum extremus in populo Romanorum, sed Pompei filius, qui aut rerum ero dominus aut heres huius funeris, quod facit pater per bella civilia.

596

MENS DVBIIS P. PAVET hoc dicit: quia incertus futuri nunc spero, nunc timeo, hanc periculis et casibus eripe potestatem, ut subiti in me venire non possint, postquam a te futura ego cognovero.

598

VEL NVMINA T. hoc est: aut extorque superos deos, ut prodant omnia, quae futura sunt, aut his parce et ab inferis haec require.

601

QVOS PETAT E NOBIS quasi corporalem deum inducit mortem, sive maga hoc possit facere, ut det corpus et morti.

602

QVOD QVAERERE C. id est non levis labor est, unde ‘dignum’; id est merito solliciti sumus: etiam tu hoc ut quaeras, non sine labore fiet.

603

VEL TIBI etiam tibi.

ALEA incertus eventus.

604

VVLGATAE hoc est, quod ab omnibus iam sciatur.

605

ET CONTRA id est sic elocuta est.

SI FATA M. si de unius, inquit, tua salute consuleres, facile tibi succurrere possem; haec dicit ‘minora fata’. Nam cum fit, ut de uno aliquis consulatur, facile potest et maturare interitum et differre.

606

PRONVM vel promptum.

PRONVM facile.

607

INVITOS vel infernos.

INVITOS si ‘invitos’ legimus, erit ‘quamvis invitos’.

608

VNAM MORTEM id est hominis unius.

609

OMNIS συναστρίαν dicit.

610

STELLA SENEM id est et si hoc stellae eius decreverint, ut usque ad senectutem vivat, nos acceleramus occasum.

612

CAVSARVM S. causa conexa causae, haec est, quae εἱμαρμένη appellatur.

611

AT SIMVL deest ‘cum’, quod supra posuit, id est ‘at cum simul descendit causarum series’.

612

FATA LABORANT id est ut, si aliquid volueris commovere, cuncta moveantur. Nam iam causae series coniuncta descendit.

614

THESSALA T. F. omnes scilicet magae fatemur. Omnes posuit, ne ipsa parum posse vel nosse videatur.

616

CONTENTVS sufficiens; deest ‘es’.

617

AD VERVM ut tibi explicem, quod futurum est.

619

SED PRONVM consequens [est].

NOVAE SIT C. cum tanti nuper occisi sunt.

607

PRAEBERE D. id est magicae huius.

621

VT MODO DEFVNCTI nuper occisi.

622

SOLE PERVSTIS nec sicca cadavera. <INCERTVM> quod non bene loqui possit.

623

AVRIBVS INCERTVM quod intellegere non possit auditus.

624

GEMINATIS ARTE TENEBRIS ut geminarentur terrore, non ut esset obscurior.

626

PROIECTA id est insepulta.

627

CONTINVO F. L. a cadaveribus scilicet.

FVGERE R. a cadaveribus abstractis unguibus.

628

IMPASTAE bene addidit ‘inpastae’, ut magam et fames timeat.

631

VOCEM quae sibi futura respondeat.

632

PENDENT I. M. sensus hic est: nulla, inquit, fata ponderabant, quem illa de peremptis viris revocaret ad vitam, sed quemcumque voluisset maga, de occisis ipse surgebat.

635

MONSTROQVE P. ab Erichtho.

640

VICTVRVM cum si quis ex viventibus sic traheretur, periret, hic dixit sic tractum, ut viveret.

QVEM TRISTIS E. id est montem.

641

DAMNARAT S. quippe magicis.

643

SVBSEDIT H. quae humus subsedit tantum, ut vicina esse inferis crederetur.

PRONIS pronae comae arborurum sunt, quae non eriguntur extantibus ramis, sed demissae contra solum crescunt.

644

NVLLO VERTICE demittit enim, non erigit ramos.

645

PHOEBO NON PERVIA quae numquam receperit solem.

648

NON TENAREIS et in Tenaro enim fertur ad inferos esse descensus, ut ait Virgilius ‘Tenarias etiam fauces, alta ostia Ditis’.

649

MAESTVM M. CONFINE LATENTIS AC NOSTRI id est mundi, ubi fines inferorum sunt iuncti atque superorum confine. Hoc confine et haec confinia.

650

QVO NON METVANT E. M. nam adhuc paene hic locus sit inferorum.

652

DVBIVM EST deest ‘tamen’.

QVOD TRAXERIT ILLVC sensus hic est: tanta huius loci est altitudo et sic inferis proxima, ut licet arte sua Erichtho evocet manes, incertum tamen sit, utrum umbras ideo videat, quod eas illuc evocavit, an quod ipsa descendit ad eum locum, iuxta quem sunt inferi constituti.

654

<FVRI>ALIS C. A. umbram describit, quae vocatur occisi.

655

APERITVR nudatur.

657

IPSVMQVE T. qui hoc fieri postularat.

658

CONSPICIT Erichtho.

661

LOQVENTEM hoc est: animam, quam evocat maga, tunc audient, et qui nunc timent.

663

IGNIBVS Phlegethontis, ut Virgilius ‘qua<e> rapidus flammis <ambit> torrentibus amnis Tartareus Phlegethon’.

OSTENDAM hoc dicit: si haec ostenderem, merito timeretis.

SI ME PRAESENTE V. saeviores enim fiunt, cum Erichtho coepit instare.

664

VILLOSAQVE legitur et aspera.

666

IGNAVI o ignavi.

METVENTES id est qui mecum estis.

667

FERVENTI qualem viventes habent.

668

VVLNERIBVS L. N. quae nuper aperuerat acceptum vulnus in proelio. Volunt hanc ipsam aperuisse defuncti pectus, ut ei sanguis possit inmitti.

669

ABLVIT ne qua tabes in medullis interioribus permaneret, purgat has maga et abluit tabo.

VIRVS LVNARE spumam dicit, quam luna effundit, cum vocatur in terras.

670

HVC cum spuma lunae vel cum sanguine.

SINISTRO adverso atque nocituro.

671

NON SPVMA C. id est defuit.

QVIBVS VNDA T. E. rabidi canis spumam dicit esse conmixtam; nam canis rabidi morsus medicinam habet, si accipiat mox potum in frigida [convalescunt]; moritur autem, si post moras unda contingatur. His ergo canibus timori est unda, quia per eam necantur.

672

NODVS id est spina.

673

MEDVLLAE subaudi ‘non defuerunt’.

674

RVDENTES velorum funes.

675

ECHENAIS piscis est nomen, qui cum venti navem promoveant, hic eam detinet morsu, et quod naves habeat et teneat, echinais dicitur Graece, Latine remiligio dicitur, quod liget remos.

OCVLIQVE D. id est non defuerunt.

676

TEPEFACTA SVB A. S. ubi aquila nidum facit, ibi intra lapidem sonare dicunt.

677

NON ARABVM V. S. illic volantes serpentes sunt, qui tura custodiunt.

678

AEQVORIBVS <C. P. V. C.> margaritas hae in mari rubro custodire dicuntur.

679

CERASTAE cerastes serpens; hic cum cornibus est; ideo cerastes dicitur ἀπὸ τοῦ κέρατος. VIVENTIS ergo membranum pellis dicit exuvias.

680

EOA orientali; haec autem avis vicina solis ortui dicitur semper ardere et rursus de cineribus suis nasci.

681

ET HABENTIS N. P. ad haec, inquit, et alia contulit, quae habent nomina et, licet facile inveniantur, generant tamen similem potestatem vel pestem.

683

OS DIRVM ipsius magae.

683

HERBAS vel herbis. INSPVIT si ‘herbas’ legimus, addidit et frondes, addidit et herbas, ‘quibus nascentibus os dirum inspuit’ accipimus; si ‘herbis’, est sensus: addidit frondes et quibus os dirum nascentibus herbis inspuit, et herbas addidit.

685

TVNC VOX LETHAEOS C. P. H. quae infernos deos magis movere possint quam quaevis herbae.

686

EXCANTARE devocare cantando.

687

DISCORDIA id est murmura. DISCORDIA autem pro discordantia, ut Virgilius ‘atque ora sono discordia signant’.

688

LATRATVS HABET ILLA CANVM id est vox, quod supra posuit.

689

QVOD TREPIDVS BVBO hic masculino genere posuit ut Virgilius feminino ‘solaque culminibus ferali carmine bubo’.

691

EXPRIMIT vox magae.

692

TONITRVA NVBIS id est exprimit.

693

TOT RERVM VOX VNA FVIT quam Erichtho fundebat imitata rerum omnium voces.

694

PENETRATQV[A]E IN TARTARA L. ingreditur, sed loquendo.

696

ET CHAOS INNVMEROS multi enim esse dicuntur, quos chaos miscere desiderat.

697

ET RECTOR TERRAE Ditem patrem dicit. Hic negat deos semper perseverare, sed etiam eos quandoque perituros; nihil enim volunt esse perpetuum Epicurei, quos poeta nunc sequitur.

697

TORQVET cruciat, quia dilata est.

698

MORS DILATA DEVM adeo ventura est, si est dilata in longa saecula.

STYX verbum magae.

699

THESSALIS E. subaudimus ‘Elysii’. Omnes enim magae sunt et inter nocentes umbras recipiuntur, non inter Elysium.

MATREMQVE PEROSA Proserpinam dicit, quae superos contempsit et matrem; bene ergo perosa, ut ait Virgilius ‘nec repetita sequi curet Proserpina matrem’.

700

PARS VLTIMA hoc dictum secundum peritiam magorum: partem ultimam hominis esse finem Ἑκάτην.

701

TACITAE C. L. ut nobiscum invicem loquamur.

702

LAXAE spatiosae, sive vacuae, ut Virgilius ‘laxatque foros’.

703

REPETITAQVE FILA quia dum umbras evocat, iterum his fata redonantur, sive quia semper, ut trahuntur fila, repetuntur.

SORORES Parcas dicit.

705

IAM LASSATE SENEX saepe et iterum enim transvehit, cum ad Erichtho magam umbrae veniunt evocatae, ideo ergo ‘lassate’, sive quia senex, ideo ‘lassate’, et erit alius sensus: Iam ad me redeuntibus umbris, exaudite preces.

706

VOS SATIS O. N. tamquam aliter impetrare non possit.

707

SI NVMQVAM H. C. F. haec enumerat, quibus sceleste factis inferi gratulantur.

709

LAVI id est si lavi.

PROSECTA et proiecta.

711

IMPOSVIT non qui imposuit, sed cui inposita sunt.

PARETE et cum rogat, cogit obsequium.

712

NON IN TARTAREO ipsam petit animam, quae adhuc Tartarum non sit ingressa.

713

MODO L. F. sensus hic est: non latitantem in Tartareo antro poscimus animam nec assuetam diu tenebris , sed modo descendentem fugata luce, id est recens mortuam.

715

LICET permittitur, ut Virgilius ‘casta licet patrui servet Proserpina limen’.

HAS EXAVDIAT H. id est anima.

716

AD MANES V. S. ut transvehatur; nihil ergo impedit, si ad me exeat evocata, cum semel sit transvehenda, quod necdum factum est, quia nuper defuncta non descendit.

DVCIS O. N. ordo est: omnia canat ducis nato Pompeiana umbra militis nunc nostri; nam nunc meus est miles, postquam evocatur, cum fuerit ante Pompei.

718

SI BENE DE VOBIS quae tantos interimunt, quot vos delectat, o inferi.

720

ASTANTEM venire nolentem, sed longius stantem.

PROIECTI <C.> quod iaceret.

721

INVISA CLAVSTRA id est corpus.

723

FIBRAS subaudimus ‘pavet ire’.

724

A MISER o tu, cuius umbra revocata est.

726

HAS FATIS L. M. quod non mox corpus ingressa est.

728

EGIT id est quas potestate carminum perforavit.

729

RVMPIT irrumpit.

730

SECVRA MEGERA hoc cum indignatione dicit, quod vocem suam Megaera audiat et sit secura, ut Virgilius ‘securi pelagi atque mei’.

732

INFELICEM bene ‘infelicem’, quia redire horret ad vitam.

NOMINE VERO quod magica ars scit; nam haec in usu sunt: Tisiphone, Megaera, Allecto.

736

ALIO PROCEDERE VVLTV haec omnia ad magorum peritiam pertinent.

738

OSTENDAM ordo: teque deis ostendam.

740

CONTINEANT H. D. Hennaeam appellavit [aut] Proserpinam, quia in hac Siciliae regione a Dite sublata est.

DAPES autem mala Punica accipimus, quae ieiuna absumpsisse dicitur, ut desiderium matris amitteret.

741

QVAE TE CONTAGIA P. stupri scilicet.

742

NOLVERIT R. C. et hoc indignata dicit, quod noluerit revocare, cum omnes illam sciant filiam reliquisse, sive hoc magae sciunt, quod nos ignoramus.

743

ARBITER iudex, Dis pater.

RVPTIS TITANA CAVERNIS ut Virgilius ‘trepidant inmisso lumine manes’.

744

PARETIS sic quaerit, ut cogat. AN ILLE deus maior, quem magi noscunt.

746

NON EXCVSSA T. ordo: quo vocato terra excussa numquam non tremit.

QVI GORGONA quam alii dii non viderunt; hic ergo plus omnibus potest.

746

APERTAM in aspectu suo positam et proditam.

747

VERBERIBVSQVE S. ‘suis’ ipsius Erinys, quibus castigare ipsa consuevit, his caeditur.

748

INDESPECTA T. V. Q. T. id est qui his locis regnat, quae nec vos despicere valetis; vult ergo ipsum esse sub inferis. Nam hoc exponit ‘cuius vos estis superi’.

749

STYGIAS QVI PEIERAT V. hic peierat, quia omnibus potior est et non timet Stygiam ut dii alii, ut Virgilius ‘di cuius iurare timent et fallere numen’.

750

ASTRICTVS qui ante fuisset astrictus.

752

EXCVSSAE et percussae.

754

MISCETVR M. id est priori.

PALPITAT ARTVS et nominativus potest accipi singularis ‘omnis hic artus palpitat’ et accusativus pluralis ‘hanc rem palpitat’, id est omnes artus.

756

TERRAQVE R. EST id est a terra.

757

DISTENTO L. R. oris diductio rictus dicitur, ut ait Cicero ‘ut rictum eius ac mentum esset attritius’.

758

VIVENTIS IN ILLO non enim interna vita remeabat.

760

INLATV<S> M. luci iterum datus.

762

RESPONSVRA DATVR ut nihil prior ipsa loqueretur, nisi Erichtho ante quaesisset.

THESSALA Erichtho ait.

763

NAM VERA L. hanc ei mercedem promittit, ut si vera dixerit, faciat haec maga, ne aliquando iam ab aliis inquietari possit haec umbra.

764

IMMVNEM otiosum, vacantem.

768

SIT TANTI V. I. id est in hoc tibi proderit, quod iterum revixisti, ut aeternam a me quietem et otium consequaris.

769

LETHES τῆς Λήθης.

771

SORS OBSCVRA D. vix intellegenda responsa.

772

DVRAEQVE ORACVLA M. hoc est: et quisquis adit fortis mortis oracula, certus ab umbris discedat.

773

DA NOMINA R. et quae futura sunt et ubi fient.

774

CVNCTA vel fata.

775

ADDIDIT ET C. et incantavit, ut divinum spiritum umbra conciperet.

QVO QVICQVID C. V. maga enim carmine suo facit, ut sciat umbra, quod haec posset videre.

776

MAESTVM F. M. C. id est dixit, quod postea sequitur.

778

REVOCATVS AB A. R. a maga scilicet revocatus.

780

EFFERA nimis fera.

ROMANOS A. D. M. Romanorum ducum umbras dicit, qui ante perierunt.

783

DIVERSI L. D. cedunt, inquit, umbrae de sedibus suis, quia post civile bellum noxia illuc turba ventura est.

784

HI FECERE P. duces, qui apud inferos constituti sunt.

785

DECIOS Decii, qui se pro exercitu devoverunt.

786

LVSTRALES gloriosas, inlustres; hoc est per quorum mortem sit lustratus exercitus; vel ‘lustrales’ devotas.

787

FORTVNA cum tanta ei praestiteris, ut felix Sylla diceretur.

QVERENTEM quia filius eius, Sylla Faustus, periturus est in parte Pompei.

788

DEPLORAT L. P. S. Scipio enim in Africa periit, qui fuit e familia Scipionis Africani.

790

MAERET CATO F. N. id est Catonis, qui se apud Vticam occidit; ideo ‘non servituri’ dictum.

792

BRVTE PIAS I. G. V. V. hic est, qui Tarquinios eiecit et primus consul est factus. Merito ergo gaudens videtur, quia Brutus, qui de familia eius est, occisurus est Caesarem.

793

ABRVPTIS C. M. hi gaudent, quia et ipsi fuerunt contra rem publicam.

794

MARIIQVE T. id est axultant.

NVDIQVE C. exerto enim brachio fuit Cethegus, ut ait alibi <II 543> ‘exertique manus vesana Cethegi’.

795

[ET] POPVLARIA N. D. quia et hi seditiosi fuerunt.

796

IMMODICOS inmoderatos, id est qui leges plurimas promulgassent.

AVSOSQVE I. G. sic de Gracchis et Salustius ‘et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit’.

798

PLAVSERE plausum dedere.

799

POSCIT T. N. quia nacentiores ad Tartara sunt post bella venturi; his ergo dat locum.

REGNI P. I. PALLENTIS APERIT pandit et efficit ampliores, ut capere possint venientium multitudinem noxiorum.

800

ABRVPTAQVE S. in altum demissa, ut Virgilius ‘fertur in abruptum magno mons inprobus actu’.

801

ET DVRVM V. A. ‘asperat’ subaudimus; est hoc autem lapidis genus, ut ait Virgilius ‘solidoque adamante columnae’.

803

O IVVENIS Sexte Pompei.

PLACIDO M. P. <Q.> D. Q. hoc est: scias Pompeium apud inferos poenam non esse passurum; quod enim vincitur, innocens aestimatur.

804

REGNIQVE IN P. S. in Elysiis campis.

805

POMPEIO S. L. ipsos manes locum servare Pomepio.

NEC GLORIA P. hoc est: nec eum angat Caesaris gloria, quae non multo tempore permanebit.

806

VENIET Q. M. O. quoniam occidetur et Caesar.

807

MAGNOQVE SVPERBI ordo: et magno animo superbi descendite.

808

QVAMVIS E PARVIS BVSTIS parvis ideo, quia non sunt honeste sepulti Pompeius et filius.

DESCENDITE B. id est ad manes.

809

ET ROMANORVM M. C. D. hoc propter Caesarem dictum, qui occisus in deorum numero est relatus.

810

QVEM TVMVLVM N. quaeritur, inquit, quem tumulum Nili unda abluat; Pompeium dicit, cuius corpus iuxta Nilum est conditum.

QVEM TYBRIDIS ABLVAT VNDA Caesaris dicit, qui discerptus a Bruto et Cassio missus in Tiberim est.

811

TANTVM D. F. P. qui subito moriatur, inde contendunt; nam uterque morituri sunt.

814

IPSE C. S. G. P. I. A. mox enim in Sicilia hic somniaturus est patrem suum Pompeium ad se venientem et suadantem sibi, ut fugiat; unde fatum, quod sibi immineat, recognoscet.

815

ILLE QVOQVE id est Pompeius.

817

LIBYAMQVE A. Q. TIMETE in his enim locis Pompeius cum filiis occisus est.

818

VESTRIS FORTVNA T. ibi enim singuli occisi sunt, ubi ante superarant.

819

O MISERANDA D. familia.

820

TVTIVS E. victus est enim illic et non illic occisus est.

PEREGIT explicavit.

824

CONSVMPTO IAM I. S. nunc enim in eam non habent potestatem, quia arte magae renata est, non lege naturae.

825

EXTRVIT ILLA R. Erichtho.

VENIT D. A. I. qui consuevit afferri.

827

AD CASTRA P. Pompei.

828

LVCIS D. C. albescente iam die.

830

IVSSA ab Erichtho maga.

TENERE D. remorari.

VII

ARGVMENTVM LIBRI SEPTIMI.

Pompei somnium, querelam exercitus, quod traheret bellum, prodigia in partibus Pompei, adlocutiones ducum in pugna Pharsalica, fugam victi Pompei Larissam, non sepultos a Caesare, qui in acie ceciderunt.

1

SEGNIOR OCEANO QVAM LVX AETERNA V. ‘segnior’ magis segnis, ut ait Virgilius ‘haud illo segnior ibat Aeneas’.

OCEANO ab Oceano.

2

AETHERA CONTRA contra orientem enim currit, sed orbis vertigine rapitur, ut cum eo ire videatur, hinc Virgilius ait ‘solisque labores’.

4

DEFECTVS ἔκλιψιν lucis, id est pati voluit.

5

NON PABVLA F. dicunt enim philosophi ex nubibus flagrantiam solis accendi.

7

PARS VLTIMA VITAE bene ‘pars ultima felicis vitae’; hoc die enim amissurus est victoriam et iturus ad Aegyptum.

9

NAM POMPEIANI quod in urbe construxit.

14

PRIMIQVE AETATE TRIVMPHI primo enim de Afris triumphavit, inde de Hispanis; ‘primi’ ergo ‘triumphi aetate’ id est Africani.

15

HIBERVS fluvius in Hispania, unde Hiberi sunt dicti.

16

SERTORIVS IMPVLIT A. subaudimus ‘post domitas gentes’.

17

VESPERE PACATO occidente, ubi sunt Hispani.

PVRA VENERABILIS AE. in toga pura, cum in senatu sederet, sicut in toga picta, cum triumpharet.

19

SEDIT ADHVC R. E. cum enim adhuc eques Romanus esset, iussus est triumphare.

SEV FINE BONORVM trino intellectu causa interpretatur huius somnii.

20

AD TEMPORA LAETA aut ideo hoc somniavit, quia quies sub honorum fine venturis malis tristis ad ea confugit tempora, quae felicia Pompeius exegit, aut consuetis ambagibus aliud ostendit quies, cum esset factura contrarium, aut fortuna sic per somnium dedit urbis aspectum, cum eam Pompeio iam cernere non liceret.

REFVGIT id est quies.

22

MAGNI ingentis.

26

CRASTINA D. Q. sensus hic est: nolite, inquit, hos somnos abrumpere, in quibus urbis optata moenia contuetur; crastina enim quies erit dira. Nam erunt bella et quod passus erit per diem, hoc cogitur in somnis videre per noctem.

MAESTA DIVRNA quae per diem fuerit.

28

VNDE P. S. sensus hic est: quando tales habebunt populi somnos aut tam beatam noctem, ut habuisti tu, Magne? Nam tu illos vel per somnium vidisti, illi te vel per somnium videre non potuerunt.

29

VEL SIC per somnium saltem.

31

QVO F. C. V. Q. ut et tu et Roma sciret te periturum.

32

TANTI F. ut vos per somnium invicem videretis.

33

TV VELVT A. V. M. I. <V.> nunc uterque fallitur, et Pompeius et Roma. Tu enim sic profectus es, tamquam rediturus incolumis esses et posses in urbe mori. Illa autem, id est Roma, quae te sciret semper habuisse effectum voti quod circa te gessit, non credidit hoc scelus placere fatis, ut tu et vincaris et pereas et Roma etiam tumulum tuum perdat.

34

ILLA Roma.

37

FLESSET si in urbe interisses.

38

INIVSSVSQVE P. cui iuberi lacrimae non possent, sed qui sponte plangeret.

39

CEV BRVTI F. V. publice enim a feminis defletus est, cum perisset; hic enim Tarquinium expulit pudicitiae direptorem.

40

VICTORIS INIQVI Caesaris.

41

FLEBVNT SED DVM TVRA FERVNT dum haec pro victoria Caesaris faciunt, sed coacti, te tunc tamen flebunt.

43

O MISERI Q. G. decretum enim est, ut mortem Pompei flere libere non liceret; hos ergo miseros dicit, qui tacite gemunt, non plangunt.

EDERE absumpserunt.

45

VICERAT A. I. id est ortus dies fuerat.

47

SIGNA PETIT P. id est turba.

48

NON TOTVM VISVRA DIEM id est peritura, antequam dies finiretur.

49

DVCIS Pompei.

50

ADMOVET inpellit horas, id est dimicandi cupidine accelerant sibi fata postrema.

54

INDVLGENS R. id est qui orbem diutius cuperet obtinere, et bellum ideo differret.

55

PACEMQVE TIMERET ne privatus fieret post triumphum.

57

PATRIAQVE P. T. T. se teneri sive bella; de longinquis enim regionibus venerant Pompeio auxilia conferentes.

58

HOC PLACET O SVPERI ἀποστροφή ad deos.

59

NOSTRIS E. A. C. ut quod perimus, nobis imputetur, non fatis, quia ad pugnam venire properamus.

PROPOSITVM id est si cladibus irruimus, id est in clades sponte properamus.

61

PHARSALIA C. ibi enim habebant pugnandi votum, ubi eos manebat exitium, hoc est, quod fieri poeta conqueritur.

65

PERTVLIT I. ordo: cunctorum voces Tullius pertulit, id est pro omnibus est locutus motus bellis. Sensus hic est: Tullius ad Pompeium locutus est, ut proelium sumeret; irascebatur enim bellis, quod cum hic perorare vellet in pace, tam belli longo tempore tacere compulsus est.

66

MILES ipse Tullius miles; in Pompeianis enim castris militavit.

67

ROBVR FACVNDIA C. levem, inquit, causam Ciceronis exaggeravit oratio.

68

HOC Fortuna hoc solum precatur, <ut> uti se velis, id est ut felicitatem non spernas, quam tibi offert.

71

ADFVSI genibus advoluti.

72

HVMANI G. hoc est: omne hominum genus ideo tam diu dimicabit, ut unum Caesarem vincat.

73

POMPEIVM V. L. sensus hic est: merito omnes gentes aegre ferre, quod tarde Caesar opprimitur; cum enim eas transcurrens et transiens subegeris, nunc in solo Caesare tuam victoriam demoraris.

74

TRANSCVRRENTI id est Pompeio.

75

FIDVCIA FATI id est abit fiducia.

79

SI DVCE T. hoc dicit: si nos te esse voluimus iustissimum ducem, cur non obtemperas voluntati nostrae? Cur non senatui summum ius concedis, qui te ducem fecit, si quod pugnas, nobis erit profuturum?

IVSSO et hic ‘bella geruntur’ accipimus.

80

SIT IVRIS habeam in potestate.

84

AVET cupit et avide vult.

MILES TE MAGNE S. hoc dixit: scire vult senatus, cuius neglegis voluntatem, utrum sub te militet et sub tuo iure sit constitutus, an vero ipse tecum sui iuris participaverit potestatem.

85

INGEMVIT RECTOR Pompeius.

87

SI MILITE M. si hoc necessarium est tantum, ut vobiscum pugnem, non ut imperem vobis, quid facere debeatis.

88

NON DVCE T. E. ut Virgilius ‘nec defensoribus istis tempus eget’.

88

NON et nil.

<FATA> dei et hominum.

90

SITQVE <HOMINVM> M. L. I. N. P. id est si<t> et hic ultimus dies magnae hominum parti, id est Pompeianis.

91

MAGNVM Q. C. P. aut ‘magnum diem accepisse’ intellegimus, id est ut sit magnus dies illi, quo cuncta peritura sunt, aut ‘accepisse Magnum’, id est Pompeium, ‘accepisse diem’. Ad proelium enim non cogo, sed cogor.

94

VIOLATAE TRADERE P. labor scilicet belli.

97

ABSTVLIMVS T. id est Caesari.

EXCLVSIMVS A. TOTO de duobus elementis dicit exclusum Caesarem, in quibus homo potest esse, ut Virgilius de mari ‘rerum pars altera adempta est; terra autem in nostris manibus’, sic alibi ‘quae nunc tellus, inquit, [aut] quae me aequora possunt accipere’, et quia perdidit, ubi sunt homines, ‘aut quid iam misero mihi denique restat’.

98

AD PRAEMATVRAS S. I. ante tempus maturatas, id est cum seges plena non esset.

99

AGMINA COMPVLIMVS supra hoc dixit fame obsidentem exercitum Caesaris laborasse.

100

VT MALLET S. G. ne fame cruciaretur.

102

HIS QVIBVS EFFECTVM EST subaudimus ‘rebus’ aut ‘his hominibus’, qui hoc effecerunt, ne tiro metueret.

101

BELLI PARS MAGNA PERACTA EST * * *.

102

NE PVGNAM T. P. tirones habet Pompeius in exercitu suo; unde hoc tempore, quo dilatum a se bellum est, in hoc dicitur perfecisse, ut institueret novos milites, ne timerent. Sed hoc a poeta per sententiam dictum, quia tironem docuerit non pavere; his pars magna belli est iam peracta.

104

MVLTOS IN SVMMA P. M. hoc est desperatio, ut, quoniam metuit id quod metuit, velit citius experiri.

106

QVI PROMPTVS paratus.

SI COMMINVS INSTENT ipsa metuenda.

107

ET DIFFERRE POTEST illum dicit esse fortissimum, qui et paratus est omnia metuenda ferre, cum venerint, et tamen laborat, ut differat.

108

TRADERE FORTVNAE ut quae iam prospera contigerunt, rursus in dubios revocentur eventus.

109

PVGNARE D. Q. V. M. si enim modo bellum gerimus, pugnamus, si differimus, vincimus,

111

ACCIPE MAIORES id est a me factas.

112

NEC CRIMEN ERIT NEC G. B. ‘crimen’, si vincimini, ‘gloria’, si vincitis. Bene autem negat ad se belli exitum pertinere, quia fortunae reddidit res Romanas.

113

VINCIS APVD S. V. M. C. I. id est di citius te exaudient, Caesar, iniqua poscentem quam me aequa; nam pugnatur, quod tu vis, pax non est, quod ego opto.

116

IBIT ENIPEVS fluvius Thessaliae, ut ait Virgilius ‘et caput, unde altus primum se rumpit Enipeus’.

118

PARTISQVE RVINA id est si ex morte mea nullum discrimen est habitura res publica nec pars quam secutus sum, cupio primus occidi. Et est ordo: prima lancea funesti belli caput hoc feriat.

120

LAECIOR quam est mors.

HAC CLADE PERACTA sensus hic est: hodie, inquit, hac clade peracta Pompeius aut invisum erit populis nomen aut miserabile. ‘Invisum’ ergo, si post me pax fuerit, me omnes occisum execrabuntur veluti causam belli civilis, ‘miserabile’, si nihilo minus erunt bella me perempto, cum sine causa occisus sim nihil paci omnium profuturus.

122

QVOD SORS FERET V. R. hoc ait: quicquid victus mali in ultima sorte pertulerit, hoc totum ad victoris crimina conferetur, quippe in socios sunt saevituri.

127

PVPPIS ONVS T. ipsum gubernatorem, cum cedens vento reliquit officium gubernandi, appellavit ignavum onus puppis, quia iam tantum vehitur, non gubernat.

TRAHITVR sic, inquit, remisit Pompeius imperium suum furentium militum voluntati.

130

ET MORS VENTVRA EST ipsum pallorem venturam mortem dixit, in hoc enim signa sunt mortis, ut ait Virgilius ‘et pallida morte futura’.

SIMILLIMA FATO quo inpendet interitus.

131

ADVENISSE D. ‘palam est’ subaudimus.

132

CONDERET constitueret.

QVAERI R. QVID ESSET utrum imperaretur huic an ipse regnaret.

134

ATTONITVS MAIORE M. quod de omnibus suis periculis cogitabat.

137

TOT RERVM FINEM ubique ‘cernens’ subaudimus.

138

VRBI pro urbe et Pompeio.

131

FATVM REBVS IN AEVVM constat, inquit, diem advenisse, qui in aevum humanis rebus daret fatum; hoc enim die Caesar victoriam consecutus primus factus est imperator, quae res perpetua facta est, ut res omnes humanae fatum habeant serviendi.

140

EXARSIT MVCRO cum enim acuitur, incalescit.

LANCEA SAXO id est apposita saxo, ut curva non sit, inprimitur.

141

TENDVNT NERVIS M. A. quam ante tendebant.

143

AVGET EQVES S. calcaria.

ARTAT H. legitur et aptat.

145

PHLEGRA locus Thessaliae, ubi sunt Gigantes proceati, sive mons, ubi cum diis bella gesserunt.

146

MARCIVS qui Marti fiebat.

SICVLVS INCVDIBVS nam iuxta Siciliam Vulcania est, ubi est officina Vulcani, ut ait Virgilius ‘insula Sicanium iuxta latus A. q. e. L. fumantibus a. s. quam s. s. et C. e c. a. A. tonant’.

147

ITERVM iam enim rubuerat, cum primum est fabricata.

148

PITHONE de quibus ante serpentem Pythonem vulneravit.

150

PALLENEA IOVI a Pallene, civitate Thessaliae, ut ait Virgilius ‘patriamque revisit Pallenem’; ibi Iovi a Cyclopibus sunt fulmina fabricata.

153

CVM PETERENT Pompei milites.

143

<ARTAT H.> ‘artat’ melius, nam pugnaturi signum est, cum sciamus econtrario habenas laxare, qui fugiunt.

155

ADVERSASQVE F. id est detulit.

IGNE COLVMNAS ut magnitudo ignis trabes faceret et columnas.

156

TIPHONAS AQVARVM tiphones ignes sunt caelestes in modum serpentium tortuosi, qui quo ceciderint universa consumunt; hos ideo aquarum avidos dixit, quia in mare saepe labuntur.

159

PERFVDIT GLADIIS id est ipso ferro perfudit capulos, quod de gladiis liquescebat.

PILA LIQVAVIT liquefecit.

161

COOPERTA EX. apum examine tunc dicit signa contecta, quod omen adversum est.

162

VIXQVE R. S. ut Virgilius ‘cum primum vellere signa annuerint superi’.

163

SIGNIFERI MERSERE C. ut et qui eadem signa portabant, eis graviora solito viderentur nec ferre sufficerent.

164

PVBLICA SIGNA deest ‘venerunt’. Dicit autem deorum simulacra flevisse, sic factum ut Virgilius ait ‘maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant’. Potest autem et hic nihil deesse, ut sit ordo: nec non [et] innumero cooperta examine signa vixque revulsa solo maiori pondere pressum signiferi mersere caput. Et sequitur repetitio: signa Romana et publica rorantia fletu usque ad Thessaliam.

166

EMATHIOS legitur et Emathiae.

168

AT TV hinc factus ad Caesarem transitus.

171

TAM SAEVE adverbium est.

172

IAM DVBIVM subaudimus erat.

168

QVAS R. VOCASTI E. ut hoc noverit, quomodo dii colantur mali.

172

MONSTRISNE DEVM incertum, inquit, erat, utrum vere dii haec ostenderent, quae dicturus est, monstra, an illi timore hoc crederent se videre.

174

CONVALLIBVS HEMVS ut per hiatum terrae Haemus subduceretur, Pindus autem Olympo iungeretur et unus fieret ex duobus.

175

PHARSALIA multis visa.

176

BOEBEIDA SANGVIS Boebeis palus in Thessalia iuxta montem Ossam, ut ait Ovidius in Metamorphoseos septimo <231> ‘iuncosaque litora Boebes’. Est ergo ordo: ire visus est rapidus sanguis per Osseam Boebeida.

177

INQVE VICEM invicemque mirantur.

OPERTOS in tenebris se invicem contuentur Pompei scilicet et Caesaris milites.

178

ET PALLERE DIEM mirantur.

179

DEFVNCTOSQVE PATRES legitur et defunctos volitare patres.

ET SANGVINIS VMBRAS adfinium.

184

ATQVE O. SCELERVM id est hoc subito furore dari sibi omen existimant, quia se putant circa suos scelera esse facturos.

186

LYMPHATO T. M. fanatico atque furioso, per quem videri sibi talia videbantur.

187

TYRIIS QVI GADIBVS Hispanis; sed cum illuc Tyrii pervenissent, posita civitate Gades lingua sua appellaverunt.

HOSPES id est Romanus.

188

ADIACET vicinus est.

ARMENIVMQVE B. R. A. quisquis bibit. Hoc vult dicere: non solum illos, qui in bello perituri erant hoc passos, verum omnes Romanos, qui ubicumque terrarum remota tenuerunt, praesagasse hoc malum, cum ignorarent, an essent bella civilia.

189

QVOCVMQVE EST S. M. id est Romanus est hospes.

191

CORRIPIT castigat, inquit, dolentem animum suum, quod tristis est, cum nulla sit causa, nam nescit.

192

EVGANEO Euganus mons in Venetia.

193

VBI FVMIFER EXIT aquas enim calidas habet.

194

ANTENOREI quem Antenor transiit, ut ait Virgilius ‘Antenor potuit mediis elapsus Achivis Il. p. s. a. i. t. r. L. et fontem superare Timavi’. Iuxta hunc enim condidit civitatem, ut hic, tamen ille urbem Patavi.

DISPERGITVR VNDA T. ora enim novem habet, ut Virgilius ‘unde per ora novem’.

195

VENIT S. ordo: augur dixit ‘venit summa dies’.

SVMMA DIES verba auguris.

197

SEV TONITRVS AC T. I. poetae verba dicentis, unde hoc augur invenerit.

197

SEV TONITRVS hoc tonitru est generis neutri, hic masculinum posuit et non quasi monoptoton declinavit.

201

DISSIMILEM C. C. id est diebus.

203

AVGVRE MENS HOMINVM hoc dixit: si essent periti homines, dum augures docent bellum, quod gerebatur, Pharsalia spectari potuisset in caelo.

205

O SVMMOS HOMINVM Pompeium dicit et Caesarem primos inter homines, ut Virgilius ‘Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus’.

207

HAEC ET APVD SERAS G. posteros dicit, ut ait Virgilius ‘seris factura nepotibus umbram’.

209

SIVE ALIQVID MAGNIS sive per se erunt famosa, sive per meum carmen, si quid tamen nos possumus addere perennitatis his rebus; verecunde dubitat ut Virgilius ‘si qua fidem tanto est operi latura vetustas’.

210

CVM BELLA ordo: haec apud seras gentes cum bella legentur, spes et peritura vota movebunt.

211

SPESQVE METVSQVE SIMVL dicit in caelo nullius tunc nisi Pompei et Caesaris fata tractata, quorum fortuna fatum faciebat universis; nam totum caelum obscuratum est et in monstra commotum [est] dimicantibus his duobus.

SPESQVE METVSQVE SIMVL etiam posteris vestris haec bella hunc affectum movebunt, quo nunc vos venitis ad proelia, id est sic magnitudine sua in animis adhaerescunt, ut videantur affectu velut belli praesentis divagari.

211

PERITVRAQVE VOTA sive generaliter omnium vota dixit peritura, sive haec tunc peritura, quia non erunt tunc bella, cum haec vota sumentur in cassum.

212

VELVTI VENIENTIA F. quasi futura haec sint bella, non fuerint.

213

ADHVC cum iam et victus sit et occisus.

MAGNE FAVEBVNT innocentiorem enim qui victus est iudicabunt.

214

MILES AVT ADVERSO PHOEBI Pompei acies describitur.

215

LVMINE COLLES armorum scilicet lumine adverso sole lucentium.

217

CORNVS TIBI C. S. et hoc nomen cornu, cum sit monoptoton, sic declinat ut sollemniter [ut supra] de tonitru fecit.

218

LENTVLE CVM PRIMA primam ergo regit et quartam.

220

AVERSO DOMITI D. F. T. M. bene ‘averso numine’, id est sinistro et irato, ut Virgilius ‘diva solo fixos oculos aversa tenebat’. Hic est autem Domitius, qui apud Corfinium civitatem positus deditus est Caesari a militibus suis ab eoque dimissus.

223

LIBYCO DVX PRIMVS IN ORBE hoc dixit: Cilicum agmina tenebat Scipio, qui in hoc orbe Pharsaliae nunc erat miles, futurus dux postea in orbe Libyco; nam dux factus contra Caesarem in Africa dimicavit.

SCIPIO MILES IN HOC id est orbe Pharsalico accipimus.

225

ET LARGVS HABENAE qui currentibus equis laxiores habenas largiatur, ipse doctus equitandi.

226

SICCI SED P. C. id est iuxta fluvium erant Cappadoces, sed sicci campi reges et tetrarchae plurima occuparant et implerant.

227

MAGNIQVE TYRANNI sub quibus reges sunt et tetrarchae.

228

ATQVE O. L. Q. S. quae servit et paret victa Romanis tenet plurima sicci campi.

PVRPVRA id est reges.

229

ILLVC ET LYBIE N. Graece declinavit ἡ Λιβύη

230

ITYREIS C F. I. S. de Pharsalia, inquit, Ityreae sagittae cucurrerunt. Haec gens Syrorum est, de quibus ait Virgilius ‘Ityreos taxi torquentur in arcus’.

231

SOLITVM P. IN H. id est Caesarem, qui contra vos et ante pugnavit bello scilicet Gallicano.

233

ERIPE VICTORI G. occidantur, inquit, omnes, ne sint, quibus victor imperet Caesar.

234

TOTOS CONSVME TRIVMPHOS id est quos habiturus est Caesar.

236

AD SEGETVM R. ad frumenta rapienda.

238

MILLE PETITVM quod semper optaverat.

240

AEGER QVIPPE MORAE qui moras ferre non posset, ut ait Virgilius ‘oditque moras’.

241

COEPERAT et quae non olim coeperant trahi, id est paulo ante suscepta.

242

VT LENTVM D. NEFAS hoc dixit: cum Caesar odisset moras et festinaret ad regnum, bella civilia, quae paulatim trahebantur, condemnabat hactenus et esse ea lentum facinus iudicabat.

244

NVTARE RVINAM id est omnium rerum. Hoc dicit: etiam Caesarem, qui audacissimus erat, adventu civilis belli subito horrore trepidasse.

247

MENS STETIT IN DVBIO sensus hic est: mens Caesaris, quae sibi prospera omnia promittebat, tunc in dubio stetit, ut nec timeret nec speraret; non sperabat, quia Pompeium noverat in aliis bellis fuisse felicem, non timebat, quia et sibi semper evenisse sciebat optata.

QVAM NEC SVA F. T. id est mentem.

249

PROSILIT HORTANDO MELIOR F. quae melior est ad vulgus hortandum.

253

QVANTVS SIT C. H. in potestate vestra est, ut Caesar aut omnibus imperet aut fiat extremus.

256

IN QVAM DISTVLIMVS id est diem.

VETITOS REMEARE TRIVMPHOS ut modo triumpharemus, qui post victoriam Gallorum non sumus triumphare permissi.

259

HAEC FATO id est dies haec est.

260

SVMPSERIT ut ait Cicero in Caesarianis ‘nunc melior <e>a iudicanda est, quam etiam dii adiuverunt’.

262

GLADIOSQVE E. C. hoc est: vincendo probate iuste vos arma sumpsisse.

263

NVLLA MANVS B. sensus hic est: nos quidem probamus factum, quod bella suscepimus, sed damnabitur hoc factum, si de nobis non nos, sed alter coeperit iudicare, id est Pompeius ultor; nam si ego victor probabo quod factum est, purus ero et innocens.

267

PLEBEIAQVE TOGA ex equestri enim ordine fuit.

267

MODICVM cum modo viventem, ut ait Sallustius ‘modico quoque et eleganti imperio percarus fuit’.

268

NIHIL IPSE RECVSO quasi cogatur, ut dux sit illis dum imperium conferre desiderat.

269

INVIDIA REGNATE MEA ut dum omnes in me invidiam conferunt, quod affectaverim regnum, vos teneatis imperium, id est quod pugnatis, mihi imputetur, et vobis, quod vincitis, prosit.

NEC SANGVINE M. nec multis laboratis, ut mundum occupare possitis; ignavos enim habemus inimicos.

271

IGNAVA PALESTRAE quae propter studium palestrae usum nesciat proeliorum; sed ingeniose dictum, ut per palestram ignavi sint, cum inde fortes esse deberent.

273

NON ILLA id est turba.

TVBAS id est suas latura.

275

BELLA MANVS F. pauci enim cives nostri sunt, ceteri peregrini.

PVGNAE PARS MAGNA L. ut multitudinem populi minuat, quia orbis hic praegravatur. ‘Levabit’ ergo leviorem faciet accipimus exitio plurimorum.

276

ROMANVMQVE O. H. sive ‘Romanum hostem’ Pompei militem accipimus, sive ‘Romanum hostem’, id est Romanorum; nam in hoc civili bello multi extranei morientur, qui poterant contra Romanos bella suscipere sive sumpserunt.

277

FAMOSA famosa sunt malae famae.

279

QVAS TOT id est gentes.

279

DVXIT POMPEIVS IN V. hoc, inquit, probate: gentes istas, quas multis triumphis in urbem Pompeius induxit, ita esse exiguas [et ignavas], ut omnes collectae unum triumphum plenum facere non possint, id est semel de omnibus triumphare non debuit, de quibus singulis totiens triumphavit.

281

ROMANA P. CVIVS pertinebit, inquit, aliquando ad Armenios, qui dux Romanorum totam habeat potestatem, id est ego an Pompeius. Negat ergo fieri posse, ut pertineat.

282

EMPTVM MAGNVM id est redemptum, ne ipse moriatur.

SANGVINE QVISQVAM ut parvo suo sanguine et minimo Pompeium omnium Romanorum rebus faciat imperare, et hoc negat quemquam barbarorum esse facturum.

284

ROMANOS ODERE OMNES ac per hoc nec Pompeium, qui Romanus est, fideliter adiuvabunt.

285

QVOS NOVERE MAGIS eos, inquit, dominos gravius ferunt, quos noverunt, id est Pompeium, qui subactis his imperavit. Interim hoc egit, ut primum utrumque odissent exterae gentes et Pompeium et Caesarem, nunc facit, ut Pompeium magis videantur odisse.

286

QVARVM manuum.

QVARVM vel quorum.

289

DICERE NON FALLAR hoc est certum dicam.

290

VESTRVM id est me.

291

FACIESQVE TRVCES dicit se in vultibus torvis eorum videre eos futuros esse victores.

292

VIDEOR F. SPECTARE ac si diceret: videor videre.

294

CORPVS quasi unum corpus sit senatus universus.

295

SED MEA FATA M. id est haec videre iam videor et vos loquendo detineo.

297

SPE TREPIDO id est facit me spes ipsa trepidare, quia magna est.

298

TAM PROPE ME S. numquam, inquit, vidi superos tam prope me, id est aut ad quorum usque ego felicitatem pervenerim, aut qui ad me proximo steterint adiuvandum, ut Virgilius optavit ‘et propius res aspice nostras’.

299

ABSVMVS A VOTIS id est a victoria hic brevis nos separat campus, ubi hostes sunt constituti.

300

QVAE POPVLI R. Q. T. promittit hic praemia.

302

THESSALICAE TANTVM S. ut fatum de exitu belli populo Romano ipsa constituat.

303

AVT MERCES HODIE B. id est hodie aut hic victoriam comparamus aut vincimur, quod nobis in Thessalia praeparatur.

304

CAESAREAS S. C. quibus potest Caesarem hostis infigere.

306

SEPTORVMQVE NEFAS hoc dicit: videte, quid de me facturus est Pompeius et ipsa respicite; nam Pompeius, quia de Syllae partibus fuit, haec quae fecit Sylla, facturus est, et quae fecerit dicit, quod hic imitabitur. Septa in urbe locus est, ubi inclusas sex legiones Sylla iussit occidi.

ET CLAVSI PRELIA C. hoc nefas est septorum.

308

VESTRI CVRA M. pro vobis, inquit, timeo.

310

QVI NONDVM id est de vobis.

RESPEXERIT HOSTE sensus hic est: si quis nondum victo hoste respexerit, id est ut se in fugam det retrorsum aspiciens, videbit quem admodum me ipsum occido dolens, quod ille qui respicit, non fit intentus in proelium.

311

DI QVORVM C. A. AB A. T. id est qui cum de caelo tantum cogitare debeatis propter Romanorum laborem, eadem cogitatione dimissa sollicitudinem de terrenis habere coepistis.

313

NON PVTAT IN VICTOS ille, inquit, vincat, qui pius est animi, ut victis debere credat ignosci. Hanc clementiam Caesari in Caesarianis adsignat et Tullius.

315

NON CREDIT F. N. ut ait Cicero ‘scelus tu illud vocas, Tubero? Cur? Isto nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem’, et hic ergo sentit sic, quod scelus non debeat nominari.

N. [D. N.] C. F. N. id est vincat.

317

CVM TENVIT hoc est: cum nos oppresserit Pompeius virtutem vestram movere se prohibens, quanta facturus est. ‘Cum tenuit’ ergo ‘quando tenuerit’ accipimus; possumus et hoc accipere: scitis quanta crudelia supra fecerit, cum vos Pompeius oppresserit.

QVANTO S. S. F. id suum.

319

HOSTIS T. VELIT hoc ait: fugientem nullus occidat, sed qui fugerit, civis habeatur.

QVI FVGERIT ESTO id est adversorum hostium.

322

VERENDOS quibus reverentiam debeatis, hoc est parentum.

325

IGNOTI ordo: ignoti hostis.

IVGVLVM TAMQVAM S. I. H. sensus hic est: sive qui interficiet parentem suum sive extraneum, mortem extranei sic mihi imputet quasi parentis, tamquam maiora his daturus sit praemia, qui parentes peremerint. Potest sic accipi: ignoti iugulum tamquam scelus inputet hostis, sive ille, qui parentem perimit, vel ille qui extraneum, sic habeat, tamquam scelus sit ignoti hostis iugulum ferire; hortatur ergo, ut in parentes suos s<a>eviant magis.

328

PARCITE NE CASTRIS id est etiam castra diruite; ibi enim tentoria facietis vobis, unde nunc periturus venit Pompeianus exercitus.

TENDETIS tentoria habebitis, ut Virgilius ‘hic saevus tendebat Achilles’.

331

SVMPTA CERES et frumentum singuli et arma portarunt.

PRAESAGIA BELLI id est a se incipiunt; nam castra subvertunt.

332

ORDINE NVLLO id est non structa acie.

334

SI TOTIDEM quot milites habet.

SI TOTIDEM MAGNI SOCEROS sensus hic est: si Caesar tales in aciem locasset, ut sic in Magnum saevirent, tamquam omnes eius soceri essent, id est ut contra ipsum animo Caesaris dimicarent, non tam animosi nec tam audaces ad bella venissent.

334

TOTIDEMQVE P. qui singuli sibi hoc bello imperium urbis expectarent, ut nunc facit Caesar.

337

VIDIT ordo: ut vidit in rectum contra se.

338

BELLO legitur et fato.

339

SED SVPERIS P. DIEM quo omnia perderentur.

GELATO ut Virgilius ‘coit in praecordia sanguis’.

340

SIC ARMA TIMERE quia timebat bella Pompeius, vir tantus ac talis, pro omine erat eum perditurum esse victoriam.

341

PREMIT INDE M. se timere dissimulat.

343

VESTRA DIEM id est hic dies adest.

345

EXTREMVM F. SVPEREST O. fortiter, inquit, hodie dimicate, quia hodie iam finis est dimicandi.

346

PENATES et nepotes.

347

AC THALAMOS ut Virgilius ‘coniugis esto quisque suae tectique memor’.

348

MEDIO P. D. O. C. ut Virgilius ‘illo quaeratur coniunx Lavinia campo’.

349

CAVSA IVBET M. quia bonam causam habemus, ideo sperare prosperum debemus eventum.

350

REGENT et gerent.

IPSI TELA id est superi.

351

HOC SANGVINE L. ut firmitatem Romanae leges Caesaris sanguine consequantur.

353

PRAECIPITARE M. F. P. S. ut morbis perissem et nunc solus superesset Caesare ad regnum.

354

MEORVM legitur et deorum.

355

POMPEIVM SERVARE DVCEM ordo est: non est iratorum deorum urbi et populis servare ducem. Nam irascerentur, olim me perisse iussissent, ut omnia Caesar invaderet.

356

OMNIA CONTVLIMVS id est ad apparatum militarem nihil deest.

SVBIERE PERICVLA supra dixit, quod dii sibi faverent, dicit nunc, quod et praeclarum ducat exercitum, et fit duplex causa victoriae.

CLARI id est senatores, qui hunc secuntur.

357

ANTIQVVS IMAGINE M. veteranos suos dicit, qui iam emeriti et accepta missione sub Pompeio iterum militabant.

MILES id est subire.

358

REDVCESQVE C. non modo reduces, sed tunc post exilium, ut ait Virgilius ‘et referentem signa Camillum’.

359

FATALE VOLENTIS nam ambo se pro victoria Romanorum ad mortem obtulerunt, cum sic iussisset oraculum.

360

HINC STARENT id est in nostris partibus etiam ipsi essent, nam fuere de partibus; sic Virgilius ‘Iuppiter hac stat’.

PRIMO ORIENTE id est de prima parte orientis.

362

EXCIVERE MANVS ordo est: primo oriente gentes coactae et urbes innumerae excivere manus ad proelia quantas.

361

NVMQVAM id est antea.

363

QVICQVID ordo: quicquid hominum sumus, id est quanti homines sumus.

SIGNIFERI omnes enim zonae, sub quibus homines sunt, sub zodiaco circulo constitutae sunt.

364

IN et sub; utrumque.

366

PAVCAS VICTORIA D. hoc est: non multi sunt necessarii de vobis ad conficiendam victoriam; pauci enim sunt, quos occidamus, inimici, cetera caterva voce tantum pugnabit.

368

NON SVFFICIT A. id est non est tantus in numero, ut illum omnis noster debellet exercitus.

370

HORTARI IN P. M. id est vos hortari, ut fortiter dimicetis.

371

VETITVMQVE AETATE S. illos credite vobis supplicare de patribus, quos aetas vetuit his proeliis interesse.

372

SACROS PEDIBVS id est vestris.

PROSTERNERE C. ordo: credite prosternere.

373

ATQVE IPSA<M> DOMINI scilicet Caesaris, qui urbi desiderat imperare. Generaliter accipimus Romam omnem dominum extimescere, quia ipsa sit domina constituta.

374

POPVLVMQVE P. id est qui postea nascetur, liber nasci vult.

376

HAEC VVLT T. M. quia dixit ‘qui nunc est populus populumque futurum’. Est ergo talis elocutio: haec libera mori, haec libera nasci, id est turba vult.

POST PIGNERA TANTA post eos, quos dicit, militibus supplicare.

377

POMPEIO LOCVS EST scilicet ad rogandum.

379

MAGNVS id est ego Pompeius.

380

LVDIBRIVM S. id est ut a Caesare ludibrio habeatur, sicut Virgilius de foliis ait ‘ne turbata volent rapidis ludibria ventis’.

381

EXTREMI C. A. id est testor.

384

PLACVITQVE M. id est et placuit omnibus mori, si vera erant, quae Pompeius dixerat se timere.

386

IRARVM METVS HOS id est Pompeianos, qui iras Caesaris extimescebant.

SPES EXCITAT ILLOS Caesarianos.

387

HAEC FACIENT DEXTRAE id est tantum hominum peribit hoc proelio, quantum non possint saecula multa reparare.

388

NEC HVMANVM R. G. hoc est: tanti peribunt, ut omne genus hominum omnibus saeculis reparare non possit, etiam si alia bella non habeat, quibus aliquas possit amittere gentes.

389

MARS ISTE FVTVRAS nam istis occisis non erit, unde alii procreentur.

390

AEVI IN O. βεβιασμένως dictum, id est et populos aetatis in orbem venturae auferet eripiens his natalem, scilicet ut pereant ante quam nati sunt.

391

TVNC OMNE LATINVM quia extinguetur omnis posteritas, et si quis audierit Latinos fuisse, fictum credet ut fabulam, quoniam eorum subolem non videbit.

392

GABIOS V. Q. C. Q. nomina civitatum.

393

PVLVERE VIX TECTAE festinant, inquit, ruinae, ut has civitates demonstrent scilicet post occasum earum, quae quidem ruinae vixerunt tectae. Nam et ipsae sunt occasurae et non erit, quo tegantur, cum nec populus sit remansurus.

394

ALBANOSQVE L. id est properant monstrare ruinae, hae urbes Alba et Laurentum sacra Romana custodiunt.

LAVRENTINOSQVE P. id est properant monstrare ruinae.

395

RVS VACVVM quae civitates post ruinam suam quid erunt? Rus vacuum, id est desertum.

NOCTE COACTA mittebantur enim in Laurentum et in Albanum senatores, ut per noctem illic sacrificia celebrarent, quae Numa primus instituit. In hoc ergo rure non habitabit nisi per coactam noctem senatus invitus.

397

NON AETAS sed bellum civile.

398

PVTRIA DESTITVIT id est non destituit.

399

TOT VACVAS VRBES haec enim omnia oppida post bellum civile perierunt.

402

VRBS NOS VNA C. Roma.

CAPIT ergo intra se recipit. Cum ea peramus, cum tanti sumus, ut nos nec agros nec muros possimus implere ipsi scilicet et pluriores.

VINCTO sive propter servos compeditos hoc dixit, sive quod propter cultorum inopiam vinculati de ergastulis exire cogantur, ut colant Italiam.

404

IN NVLLOS RVITVRA D. quippe illic interemptis omnibus post bella civilia iam nullus habitabat.

405

MVNDI FECE externis et ignobilibus, qui in orbe ultimo velut mundi feces remanserant.

406

CLADIS EO DEDIMVS ad id cladis adduximus.

407

IAM POSSET C. G. perierunt enim omnes et Roma non habet cives.

PHARSALIA TANTI hic enim est dimicatum.

408

FERALIA NOMINA vult illic minora belli fuisse discrimina, ideo dictum: cedant Cannae, quae sunt nomina feralia et damnata diu, id est in perpetuum, sive nunc usque, donec in Pharsalia pugnaretur.

ROMANIS A. F. isti enim dies funebres in annalibus continentur, quando pugnatum est; sic Virgilius ‘quosque secans infaustum intulerit Allia nomen’.

410

TEMPORA S. nam illos nominavit funebres dies, hunc praetermisit.

411

QVO TRISTIA FATA ubique accipimus ‘hi possunt explere viri’.

414

MOENIAQVE IN PRAECEPS ordo est: timorem, qui in praeceps aufert moenia plena, scilicet cum timentes deducent, moenia plena decipiunt.

415

HI POSSVNT E. V. hoc vult dicere: istos omnes, qui uno die pereunt, tantos fuisse, ut per infinitas clades, si diversi perirent, satiarent fata, dum multi sunt; potuerunt ergo sufficere morbis et satis esse sic pesti, sic incendio, sic deditioni, qui nunc semel pereunt.

417

EXPLICAT ERIPIENS AEVI dum ea quae diu praestitit, dinumerat, sic universa consumit, id est dum probare vult omnibus, quam magnam fecerit Romam, quae sic casura est.

418

CONSTITVIT id est dum constituit.

419

QVAE LATIVS O. id est Roma.

420

CITIVS PER PROSPERA FATA C. id est Roma ut cunctis gentibus imperaret, diu factum est et longo tempore. Quod postea quam consecuta est, celeriter fata felicia cuncurrerunt, id est transacta sunt, ut ad eius exitium citius veniretur; ac si diceret: tarde coepit esse felix et non diu fuit.

421

OMNE TIBI BELLVM GENTES id est subiugavit.

422

PROCEDERE V. I. A. ‘in axem geminum’: exire de oriente et occidentem possidere.

423

HAVD MVLTVM TERRAE Indiam dicit.

424

VT TIBI NOX o Roma. TIBI CVRRERET AXIS nam modo et his gentibus currit, quae non sunt sub potestate Romana.

425

OMNIAQVE E. S. R. V. septem planetas dicit, quarum nomina dies habent; has scimus errare.

426

SVA legitur et tua.

PAR OMNIBVS A. hoc dixit: in peiorem partem, id est retrorsum, abstulit fata sua dies Emathiae funesta, cum illic bellum civile pugnatum est, quae quidem dies par est omnibus. Populi enim, qui tot saeculis collecti sunt et instituti, hac una die funditus occiderunt.

427

HAC LVCE id est die.

428

LATIOS NON H. I. F. id est Romanos duces non timeat, occisis omnibus, sed quia vult, ut fama libera vagaretur.

429

NEC VETITOS E. D. id est nec Dahas includat in moenia, quos nos vetabamus errare, sed iam quo volunt, eant non timentes.

Ordo: nec ducat in moenia Dahas. Nomen est gentis.

430

SARMATICVMQVE id est nec premat. Nam solebat ante consul ad subiugatam gentem coloniam deducere et aratro signare spatium civitatis.

431

QVOD SEMPER S. D. T. P. P. hoc est hac luce cruenta effectum est, ut semper tibi Parthia debeat poenas. Nam necdum te, o Roma, ex his vindicaras occiso Crasso et Romanis signis direptis.

434

VAGATVR a nobis recedit ac deserit Romam.

435

SCYTHICVMQVE BONVM nam apud eos perseverat libertas, a nobis fugata est. Ergo ‘Germanum bonum’ ipsa libertas.

436

VELLEM POPVLIS I. N. id est utinam libertatem Roma nescisset, ne cum tanto dolore eam nunc perderemus.

437

VVLTVRIS VT PRIMVM vulture enim Romulus captavit augurium.

LAEVO et laeto.

438

INFAMI CONPLEVIT MOENIA L. id est conplevit populo, quem adducebat ad lucum. LVCO cum adhuc raritas esset et inopia civium, Romulus omnes nocentes et criminosos in eundem lucum inducebat ibique eos crimine liberatos in numerum civium conferebat, ut ait Virgilius ‘hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum rettulit’.

439

VSQVE adusque ad hoc bellum, quod in Thessalia civile gessisti.

SERVISSES R. R. id est vellem.

440

DE BRVTI<S> F. Q. quia libertatem protexerunt, quam nunc sumus perdituri.

QVID TEMPORA L. hoc est: cur in legibus viximus?

441

A CONSVLE N. H. quando non sunt inpositi imperatores, sed consules.

443

FATA TIRANNI<S> illi enim quia semper serviunt, poenam non putant servitutem.

445

SVNT NOBIS NVLLA N. deos dicit non esse.

448

TENEAT CVM FVLMINA C. vindicaret quippe tantum nefas, si, ut dicimus, fulmine Iuppiter uteretur.

449

SCILICET IPSE P. PHOLOEN irascitur poeta, quia montes fulminantur et non homines, qui gerunt bella civilia.

450

MINANTIS in caelum erectas, id est altas, ut ait Virgilius ‘minaeque murorum ingentes’.

451

ASTRA THYESTAE cum sol fugiat a Thebis et nox continuata pro die sit.

453

TOT SIMILES FRATRVM cum illic duo fuerint tantum, Eteocles et Polynices, [et] tamen amiserunt diem.

454

DABIT ILLE DIEM id est Iuppiter.

455

SVNT CVRATA DEO geminam opinionem tetigit, primo deos non esse; deinde si sint, non curare mortalia.

456

VINDICTAM QVANTAM hoc dixit: haec nobis clades vindictam de se dabit tantam, quantam fas est, ut dii hominibus exolvant; nam pares hoc bello fient caelestibus superi, id est homines. Hoc propter Caesarem dictum, qui consecratus et divus est factus.

458

FVLMINIBVS MANES habitu enim Iovis in templo Caesar est constitutus; accepit et radios, ut Solis esset simulacrum.

ORNAVIT ET ASTRIS id est Roma.

459

IVRABIT ROMA PER VMBRAS hoc in contumeliam numinum dictum, ut in omnibus templis, non in Caesaris solum, per manes Caesaris iurarent.

461

CONSVMPSERE L. hoc dixit: postquam celeri cursu ad se venientes illum locum, qui eos medius prohibebat a bello, consumpserunt, id est cursu mutuo transmiserunt.

462

TEMPVS QVO N. POSSENT facturi, inquit, tempus commisso proelio, quo invicem cognoscerent, quanta essent ipsis portenta.

465

FRATERNAQVE C. A. id est viderunt.

466

NEC LIBVIT MVTARE LOCVM cum acies ita esset composita, ut concurrentes parentes filiis adversi essent, fratribus fratres, neminem delectavit locum mutare, scilicet de eodem loco ad aliam aciem transire, ut unus quisque parenti suo aut fratri non staret adversus.

470

QVAE CVNCTIS POENA P. id est mors, quae omnibus poena communis est.

471

SED SENSVS POST FATA S. ad longiora tormenta tardior interitus.

CRASTINE MORTI proprium nomen est ‘Crastine’ eius militis, qui primus tela iaculatus est, ut ait Titus Livius ‘primus hostem percussit nuper pilo sumpto Gaius Crastinus’.

475

INVENTA EST PRIOR VLLA M. quae tela dirigeret antequam Caesar.

476

ELISVS L. et tuba exclusus, ut ait Virgilius ‘elisos oculos’.

477

TVNC AETHERA TENDIT id est in aethera tendit fragor.

478

EXTREMIQVE F. id est summi. IRRVPIT OLIMPI mons Macedoniae.

479

VNDE PROCVL NVBES sensus hic est: ad Olympum montem sonitus tubarum perveniebat, ad quem tonitrua pervenire non possunt, cum sint procul nubes, quibus tonitrua concitantur.

PROCVL autem ‘iuxta’ dixit, ut Virgilius ‘serta procul, tantum capiti dilapsa, iacebant’.

DVRANT possunt contendere et pervenire.

481

GEMINARE vel resonare.

476

CONCEPTA simul capta, hoc est ut signum darent; et cornua et classica sunt pariter comprehensa. Classica autem genus est tubae, ut ait Virgilius ‘classica [sunt] iamque sonant’.

492

POMPEI DENSIS A. S. C. hucusque generaliter de utroque narravit, nunc specialiter [ille pedum melior motu].

493

IVNXERAT IN SERIEM in unum tractum et ordinem, ut Vixgilius ‘series longissima rerum per tot ducta viros’.

494

VIXQVE HABITVRA L. propter densitatem iunctorum militum.

495

GLADIOSQVE SVOS ne iuncti nimium se invicem vulnerarent.

496

PRAECIPITI CVRSV illos constitisse dixit, hos currere.

497

IN DENSOS A. C. id est in Pompei.

500

HAC QVOQVE ‘hac’ scilicet per loricam.

501

EXTREMVM EST QVOD QVISQVE FERIT transfigebantur enim et arma, cum corpus esset solum, quod unius cuiusque vulneribus petebatur.

502

VNA ACIES P. G. A. patitur Pompei, gerit Caesaris; haec enim vincit, illa superatur.

FRIGIDVS INDE a Pompei parte, quae non gerit.

504

RERVM TOT PONDERA V. id est non est morata fortuna in evertendis tot rerum ponderibus.

505

TORRENTE praecipiti.

506

VT PRIMVM TOTO DEDVXIT C. C. quia Pompeius multitudine fidit exercitus, id agit, ut includat militem Caesaris pauciorem, sed casu factum est, ut invadatur ipse, postquam spargendo rarum suum agmen effecit.

507

FVDIT aut ‘fusa est’ aut ‘se fudit’ accipimus, ut ait Virgilius ‘insinuat pavor’. Belli autem ultima fallaciam dixit; nam si ense comminus nihil egissent, tunc debuerant fraude pugnare. Possumus autem et hic distinguere: bellique per ultima fudit, id est fudit eques cornua, et qui sequitur versus, separatim legendus est.

509

INSEQVITVR id est ipsa fortuna, quam supra dixit.

510

ILLIC QVIPPE S. quippe diversa sunt arma diversis gentibus.

511

ROMANVS CVNCTIS P. C. hoc dicit: Caesariani de auxiliis non laborant, sed tantum Romanos, Pompei socios, interficiunt; sive ut hoc intellegamus: diversae quidem gentes mittunt tela diversa, sed hoc agunt, ut Romanos interficiant.

<INDE> SAGITTAE a Pompeio.

512

INDE FACES a Caesare.

SPACIOQVE SOLVTAE assidua enim vertigo plumbum incendit et solvit.

513

GLANDES id est volant.

514

ARABESQVE S. qui sine imperatore sunt liberi.

515

ARCV TVRBA M. quae omnes gentes in dirigendis sagittis meruere doctrinam.

NVSQVAM REXERE SAGITTAS id est non in aliquem mittuntur hostem, sed tantum in aeris altitudinem diriguntur et inde casurae vulnus inveniunt.

517

INDE CADVNT M. non tela, sed certus interitus.

518

EXTERNVM M. CHALIBEM quia Romani non erant, ferrum suum externum, quippe innoxium, id est sine crimine, adversariorum sanguine polluebant.

518

COACTVM collectum.

519

CIRCA PILA NEFAS hi enim erant Romani, qui pila gestabant et hi tantum cum sceleris crimine dimicabant.

SVBTEXITVR AETER ut Virgilius ‘aetheraque obscurant pennis’.

521

PRIMA LABARET Caesar hic molitur insidias, sed ita statutis in fronte signis et quietis latera aciei suae proponit emittere, ut falsi hostes quiete eorum, qui in primo agmine constiterant, nihil timentes sub aliquo agmine caederentur.

523

HOSTIS AGEBAT miles Pompei.

525

IMMEMORES PVGNAE barbari qui cum Pompeio fuerant.

NVLLOQVE PVDORE T. qui non erubescerent se timere.

526

PRAECIPITES FECERE P. C. B. hi, inquit, externi, qui auxilium tulere Pompeio, pugnae inmemores derepente et nullo timoris pudore fugientes palam fecerunt non rite commissa barbaricis catervis bella civilia.

528

PECTORA et * * *.

529

MEMBRA REGENTES rectoris sui.

530

GLOMERATAQVE N. ‘nubem glomeratam’ collectam equitum multitudinem nominavit.

532

PERDIDIT INDE MODVM ex illo omnes sine modo caesi sunt.

533

PVGNA id est non fuit post certamen [aliquando], quia Pompeiani in fugam versi sunt.

IVGVLIS de Pompei parte, quae caeditur.

FERRO de parte Caesaris, quae occidit.

534

NEC VALET HAEC A. T. P. Q. id est tanta erat Pompeianorum turba, quae occidi fugiens poterat, ut ad occidendum Caesaris non duraret exercitus.

537

NON ALIO M. S. F. adhuc enim Pompeiani pereunt, sed barbari, non Romani, quos hic optat iam non occidi, si potest Pharsalia barbarorum cruore satiari.

538

HIC NVMERVS scilicet barbarorum.

540

ISTIS PARCE PRECOR o Pharsalia.

542

NAM POST CIVILIA BELLA si vis, inquit, Romanorum, o Pharsalia, sanguine compleri, istis gentibus parce, quae extraneae sunt. Nam post bella civilia ipsi incipient esse Romani, quia hi, qui nunc sunt, funditus interibunt.

543

SEMEL ORTVS IN O. id est in Pompeianos.

544

ET FATIS DATVS EST id est ut fatorum cursus ad felicitatem Caesaris duceretur, sive ut cum deberet laborare Caesar, pro illo sua fata certarent.

545

VENTVM ERAT AD R. M. ubi imperator esse consuevit.

546

QVOD id est robur.

548

COLLECTA IVVENTVS id est ibi iam non auxilia pugnabant, sed ipsi Romani de parte Pompei.

549

MOVERE ROGATAE id est non illic movere ferrum manus rogatae scilicet, quarum Pompeius rogarat auxilium.

550

ILLE PARENTES id est habuit.

551

TVA CRIMINA CAESAR nam hic a te Romanus miles occiditur.

552

TENEBRIS dum videre detrectas.

553

DISCAT ME VATE M. ordo est: nullaque aetas discat.

555

A POTIVS PEREANT L. dicente enim me, quae gesta sunt, quisquis audiet, flebit; tacente nulla erit causa lacrimarum.

557

HIC CAESAR RABIES definit, quid sit Caesar: rabies populi stimulusque furorum.

558

NE QVA PARTE SVI ne alicubi geri a militibus suis bellum civile cessaverit.

559

ATQVE IGNES A. F. A. quod ait Cicero ‘currentem, ut dicitur, occupavit’.

560

TOTI SANGVINE MADENT id est quia multos occiderint.

561

QVI NITEANT qui nunc primum coeperint vulnerare.

563

QVIS CONTENTA F. ‘contenta’ districta, dictum a contendendo.

IVBENTI id est sibi.

564

QVEM IVVET id est delectet etiam Caesare non iubente.

QVIS VVLTVM C. P. id est tristis efficiatur cive prostrato.

565

MVTET ubique ‘inspicit’ subaudimus.

PROIECTA C. C. id est suorum.

569

BISTONAS Thracas dicit, quorum deus Mars est.

571

NOX INGENS SCELERVM EST ingens * * *

572

GEMITVS definit gemitus quid sit: magnitudo et exemplum vocis inmensae.

574

SVBICIT si ‘subicit’ ministrat, si ‘subigit’ exacuit, ut Virgilius ‘subiguntque in cote secures’.

575

ADVERSOSQVE IVBET id est Caesar.

578

MONSTRATQVE SENATVM hoc est: non plebeios iubet interfici, sed senatores.

579

SCIT CRVOR IMPERII ubi sanguis imperii sit, ubi membra rerum, scilicet in senatu.

RERVM id est sint.

581

PERMIXTA S. id est cum equitibus tunc Romanis iuncta nobilitas.

582

ORDINE NOBILITAS id est urguetur.

583

CAEDVNT LEPIDOS hoc est posteros.

585

SAEPE DVCES hoc est: qui frequenter eis imperarant.

SVMMOSQVE id est caedunt.

TE MAGNE REMOTO hoc est: qui omnium eras summus; te remoto, id est tui conparatione. Nam tu omnium primus es, ut ait Virgilius ‘excepto Laurentis corpore Turni’.

588

O DECVS laus Bruti.

589

PER SECVLA N. hic Brutus ab illo Bruto originem duxit, qui propter Lucretiam expulit urbe Tarquinios. Ideo autem dictum ‘extremum nomen per saecula’, quia post quingentos annos hic natus est Brutus et Caesarem occidit, ut ait Tullius ‘fuerit ille [licet] Brutus, qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et . . . stirpem . . . prope . . . quingentesimum annum propagavit’.

591

NEC TIBI FATALES ADMOVERIS A. P. postea enim cum Macedoniam optineret, quae est in Thessalia, ab Augusto superatus est et occisus in Philippis.

592

THESSALIA P. T. in Thessalia, inquit, periture tunc tua; nam illic optinebit imperium.

594

HVMANVM COLVMEN id est culmen.

REGVNTVR et premuntur.

595

EGRESSVS MERVIT id est nondum egressus est et nondum meruit.

TAM vel iam.

597

HIC PATRIAE redit rursus ad descriptionem belli.

598

PLEBE CADAVER istos enim solos supra Caesar iussit occidi.

601

NVSQVAM MAGNI hoc est: ubicumque victus est Magnus, et Domitius pariter vincebatur.

602

VICTVS TOTIENS nam et supra victus in Corfinio a suis deditus est. Non rogavit et est dimissus a Caesare.

604

SECVNDA supra enim ei Caesar ignovit.

605

VERSANTEM SANGVINE M. ut ait Virgilius ‘moriensque suo se in sanguine vertit’.

607

SVCCENSOR qui eadem arma succendebat ad bella civilia, ecce etiam sine te dimicatur.

608

SVFFECIT sive ‘satis fuit’ sive ‘duravit’, ut ait Virgilius ‘nec sufficit umbo [tot] ictibus’.

609

ORA RESOLVIT locutus est, ut ait Virgilius ‘tum fatis ora resolvit’.

610

MERCEDE POTITVM sensus hic est: non te iam victorem aspiciens morior, sed adhuc in exitu dubio constitutum et Pompeio adhuc minorem.

612

STYGIAS vel patrias. PATRIAS ubi sunt parentes.

615

CVM vel dum.

617

INPENDISSE P. hoc ex persona sua poeta dicit, quod se pudeat exequi universa, quae gesta sunt, cum sint tam crudelia.

IN FVNERE MVNDI hic ‘in hac re’ dixit ‘inpendere’, alibi <V 491> ‘in hanc rem’: ‘in ventos inpendo vota fretumque’.

619

QVAERERE id est pudet.

623

DVM MEMBRA id est dum pars corruit, quae vulnus accepit.

624

TRANSMITIT ut ait alibi <III 468> ‘superest telo post vulnera cursus’.

626

QVIS PECTORA F. id est quaerere pudet.

628

ABSCISVM LONGE M. C. ideo abscidit caput, ut non sit tale crimen, si nesciatur, an fratris sit, cum hoc spoliat. Ideo et ‘longe mittat’, ne de proximo, cuius fuerit, appareat.

630

QVEM IVGVLAT NON ESSE P. acute dictum; nam licet pater sit, quem occidit, persuadet tamen patrem non esse, dum illum tam crudeliter occidit.

NVLLA QVERELA id est acerbiores fuerunt mortes quam querelae harum acerbitatem possint lugere.

631

VACAMVS id est digne aliquem lugere non possumus.

633

QVAS ALIAE id est provinciae. ILLIC id est sunt.

635

MORS HIC GENTIS ERAT maiores, inquit, sunt in Pharsalia pugnae partes quam in aliis provinciis; nam alibi singuli milites occiduntur, hic populi [parte] prostrati sunt.

FLVXIT ACHEVS Graecus ab Achaia.

636

HAERERE C. hoc dixit: illarum gentium sanguinem vetabat in campis stare sanguis amplior Romanorum, qui <eum> inpellens faciebat in morem fluminis undare.

638

QVAM QVOD SVA SAECVLA F. id est a Caesaris exercitu maiora vulnera acceperunt populi quam quanta eis inferre potuerunt ea saecula, quibus idem populi esse coeperunt, hoc est plus uno die perierunt quam omnibus saeculis.

639

QVAM VITA SALVS quia plures de omnibus populis periere quam remanserunt.

640

IN TOTVM MVNDI PROSTERNIMVR AEVVM id est pereuntibus tantis non erit, unde alii procreentur, sive ut hoc repetierit.

641

VINCITVR HIC GLADIIS OMNIS QVI SERVIET AETAS in perpetuum enim aevum prosternimur, quia his victis omnes sunt posteri servituri et ita erit ac si superati sint.

642

PROXIMA Q. S. filios dicit.

643

IN REGNVM NASCI id est ut servire cogantur.

645

IN NOSTRA id est qui post bella nascentur. Nam cum alii oppressi sint, etiam cervices nostrae iugum accipient servitutis.

647

IAM MAGNVS TRANS[S]ISSE DEOS id est ad Caesarem, ut Virgilius ‘ferus omnia Iuppiter Argos transtulit’ et alibi ‘excessere omnes aditis arisque relictis di[i], quibus imperium hoc steterat’.

648

TOTA VIX CLADE C. ac si diceretur: vix potuit de nota felicitate diffidere.

651

QVAE BELLO O. L. non enim apparebat, quantus numerus militum occidisset, cum adhuc dimicaret exercitus. Ideo ergo conscendit aggerem, ut posset videre, qui pereunt.

653

AC SE TAM M. P. S. V. nam exercitus corpus est imperatoris, ut ait Virgilius ‘toto certatum est corpore regni’.

654

NEC SICVT MOS EST M. id est nec cum delectabat id, quod miseros delectare consuevit, ut cura his cuncta moriantur, ut ait Cicero ‘aut cur minore dolore perituros se cum multis, quam soli pereant, arbitrabantur’ [posse post exercitum suum].

657

SVSTINVIT DIGNOS id est passus est, inquit, deos dignos etiam nunc suis votis committere, hoc est cum iam contra eum dii essent, dignos habuit, quos suis committeret votis.

658

SOLACIA quae sunt solacia, si solus occumbat?

662

PIGNORA FATIS in quae saeviant, si meo sanguine delectantur.

664

EXIGVAE C. per interrogationem pronuntiandum, ac si diceret ‘parumne est me cum stirpe procumbere, si orbis removeatur exitium?’

666

IAM NIHIL EST F. M. facta sunt enim cuncta victoris scilicet Caesaris.

669

SEQVE NEGAT T. ut hoc diceret: non sum ego tanti, ut pro me omnes perire debeatis.

671

SED TIMVIT S. M. causas fugae, ne segnis videretur esse Pompeius, duas posuit; tertiam addidit de uxore.

NE CORPORE MAGNI haec prima illum causa ire coegit, ne exercitus se offerret exitio.

675

PRAESTANDVM EST V. C. ut sit maior invidia, si ipso praesente moriaris.

677

TE PRAESENTE MORI in Lesbo enim erat Cornelia, cum in Aegypto Pompeius occiditur. Fuit ergo et haec maior fugae causa, quod mori te praesente cupiebat, quod quidem negabatur a fatis.

CONCITVS AVFERT id est equo fugit.

678

TELA PAVENTEM id est Magnum non paventem, idcirco non timebat, ne se a tergo aliquis vulneraret.

682

INPARE diverso; impare autem pro impari, ut Virgilius ‘numero deus impare gaudet’.

684

PROSPERA VIDERVNT aliquando, cum vinceres.

685

PER TRES TRIVMPHOS fuit infida fortuna, quippe quae nunc eum deseruit et oppressit. Sic misero Pompeio minor fuit ipsa fortuna, id est in malis suis intra se habens fortunam despiciebat atque calcabat.

687

DEPOSITO S. A. onus enim fati bella civilia sustinebat et imperium suum, ut ait Cicero ‘quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur’. NVNC T. L. RESPEXISSE V. quae ante duxisti.

688

NVMQVAM IMPLENDA quae numquam possit impleri.

689

QVID FVERIS NVNC S. L. nam quando in eadem potestate iam non es, nunc potes intellegere, quod fuisti.

691

IAM TIBI MAGNE MORI hoc iam non est pro te sanguinem fundere, qui proelia reliquisti.

CEV FLEBILIS quem admodum, inquit, in illis et in illis locis post mortem tuam bellum non tua voluntate commissum est, sic iam non in hoc loco tuum est, quod tanti te fugiente moriuntur.

AFRICA DAMNIS id est quae semper damna sua fletura sit; et hic autem post Pompei mortem dimicatum est.

692

ET CEV MVNDA N. in hac civitate adversus Pompei filium dimicatum est.

695

SED PAR QVOD SEMPER H. par hoc vult esse, ut contra Caesarem libertas dimicet, non Pompeius.

696

TEQVE INDE F. a Pharsalia.

698

ISTAC et istuc.

699

PERSPECTASSE N. sive perspexisse sive usque ad finem spectasse.

701

MISERERE TVI miseri quia vincit.

702

FELICIOR ISTIS id est Roma.

708

TAM MALA POMPEI et adversa, inquit, tua venerentur, ut prospera consuerunt.

710

ASPICE S. V. id est quas tu ante possederas.

DONATAQVE REGNA id est possessa regna aspice, quae ipse donaras. Dicit autem Pharnacem, cui Mitridatis patris eiusdem donavit imperium.

712

VIDIT PRIMA iter narrat Pompei fugientis.

LARISSA civitas, unde Achilles fuit.

713

OMNIBVS ILLA ‘illa’ id est Larissa, quae eidem optulit auxilium totius civitatis.

715

OMNIA vel obvia.

718

TEQVE MINOR SOLO id est qui tantum a te minor factus es, tamen maior a Caesare.

719

RVRSVSQVE IN F. R. id est priora; nam ait supra <686. 687> ‘iam pondere fati deposito secures abis’.

720

SED QVID OPVS VICTO POPVLIS AVT VRBIBVS [VICTORI] praestare fidem.

722

CEDIS ADHVC CVMVLO ‘huius caedis cumulo’ declinavit.

724

GEMITVS Lariseorum scilicet.

725

CONVICIA id est secuntur.

727

FELIX SE NESCIT AMARI cum felix, inquit, esses, felicitati offerri obsequium putabas solere, non Magno. At nunc miser factus, quod te omnes dilexerint, recognoscis; sed hoc poeta generaliter dixit.

729

MANIBVSQVE SVORVM et hic dum parcit, expressa est crudelitas: si ideo ignoscit, quia non vult suos in occidendo diutius laborare, non quia miseretur inimicis.

731

FVGATOS id est Pompeianos.

732

NOCTVRNA PAVORE ne Pompeiani in castra redeuntes nocte interposita timere desinant.

733

SVCCEDERE V. id est ut ipse occuparet hostium castra.

734

DVM FORTVNA C. dum recens et hic vicit et illi sunt victi.

735

NON VERITVS G. N. F. hoc dixit: Caesar iussurus militi suo, ut Pompeianorum invaderet castra, non verebatur, ne iam milites fessi graviter ferrent hoc sibimet imperari. Nam gratum hoc erat illis futurum, quia mittebantur in praedam.

SVBACTIS id est fatigatis sive ipsis Caesarianis sive cum iam Pompeiani subacti proelio viderentur.

739

QVAM MONSTRARE MEVM id est Pompeianos, quos fugavisti sequens; transi scilicet, ut prior ingrediaris in castra.

745

PHARSALIA id est in qua vicisti.

749

QVAE FOSSA id est nulla res valet retinere properantes, sed cuncta perrumpunt.

751

SCIRE RVVNT id est festinant nosse propter quas opes gesserint bella civilia.

753

BELLORVM IN SVMPTVS quae Pompeius collegerat ad belli auxilia necessaria.

755

TAGVS Hispaniae fluvius, ubi aurum nascitur vel solet inveniri.

EXTVLIT aut expulit.

756

ARIMASPVS hi barbari sunt, qui fragmenta auri colligunt, qui singulos oculos habere dicuntur.

757

VT RAPIANT ut haec, inquit, omnia rapiant, parvo se credunt sua scelera vendidisse.

760

DECIPITVR id est in fraudem se existimat incidisse.

761

CESPITE P. S. id est in his locis quiescunt Caesariani milites, in quibus intra castra requiescere Pompeiani consueverant senatores.

CAESVM vel cassum. ‘Cassum’ vacuum,

765

THESSALICAM MISERIS si ‘miseri’, ipsi versant, si ‘miseris’, his quies versatur.

766

INVIGILAT C. hoc enim in somnis vident, quod per diem admisere crudeliter.

769

INSPIRASSE ANIMAS id est occisorum animas ad superos remeasse, quae ex[er]citarent eos, a quibus fuerant interemptae.

770

FORMIDINE[M] NOCTEM subaudimus ‘infectam putem’.

772

SIBILAQVE ET F. scilicet ut agitari furiis crederentur.

776

OMNES IN CAESARE M. singuli, inquit, singulos videbant, Caesar universos.

MANES id est sunt.

777

SCITHICA IN ARA Orestes furens in Taurica regione a sorore Iphigenia, Dianae Scythicae sacerdote, sanatus adseritur. Nam illo Iphigenia translata est, cum in locum eius esset cerva subposita.

780

AVT CVM D. A. acute dictum ‘cum desisset’; maior enim furor est, cum resipuit, quia tunc se parricidium fecisse cognovit.

781

HVNC O. G. Caesarem.

782

AVT VLTRIX V. DIES subaudimus ‘est.’

STRINGENTE SENATV diem illum dicit, quo in senatu occisus est a Bruto et Cassio et reliquis multis senatoribus.

784

MENS CONSCIA nam ipsa est, quae efficit insanire, ut ait Cicero pro Roscio <24, 67> ‘suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent. Hae sunt impiis assiduae domesticaeque Furiae’.

786

POMPEIO VIVENTE V. nam peiora pateretur, si ad eum et Pompei umbra venisset.

TAMEN OMNIA P. id est Caesare.

788

NVLLA L. F. R. hoc est: Caesar cum crudele spectaculum videret, non horrebat.

791

SEDENTIS IN TABEM putrescentis.

792

ET MAGNI N. P. in cadaveribus scilicet.

794

NON vel nunc.

NON CERNERE TERRAM si ‘non cernere’ legimus, id est ut videri terra non possit, cum sit tecta corporibus; hoc sequenti versu est executus.

797

PERDAT[I] id est Caesar.

799

INGERIT EMATHIAM ut sidera videant crimen admissum de morte tantorum.

POENVS HVMATOR Poeni licet hostes essent, sepelierunt tamen cadavera principum Romanorum, id est Pauli consulis, qui Punico bello occisus ab hostibus est sepultus.

800

CONSVLIS ET LIBICA S. L. C. Tiberius Gracchus consul in Lucania interfectus a Poenis, ab Hannibale est sepultus, cum adhuc eiusdem Gracchi armatus staret exercitus. Hic autem a Flavio quodam Lucano hospite suo per colloquium est proditus Poenis.

801

COMPELLVNT ordo: non illum compellunt.

803

CIVES ESSE ut haec causa sit non donandae sepulturae, quod scit eos cives suos fuisse, non hostes.

805

INTERPOSITIS separatis.

806

AVT GENERI S. P. I. Pompei scilicet.

809

NIL AGIS HAC IRA [per haec intra] tanto cruciatu afficiatur corpus, cum iacuit insepultum.

808

AB AEQVORE F. ut haec sit poena Pompei, si in longinquo positus videat suos concremari.

811

FINEMQVE S. S. C. D. hoc est: postquam interempta fuerint, nihil requirunt, an ipsa sibi finem afferunt, cum tabescunt.

814

COMMVNIS M. S. E. R. ἐνπύρωσιν dicit futuram orbis et caeli.

815

QVOCVMQVE id est animam.

FORTVNA V. hoc dicit: in morte nulla discretio est, sed omnes animae simili sorte retinetur; unde et tibi omnes pares scito, Caesar, futuras esse post mortem.

818

LIBERA F. M. a fortuna; hoc est: fortunae mors non est obnoxia, cunctis est quippe communis. Nam vita fortunae, a qua regitur, mancipata est.

823

TABENTES et labentes.

824

VICTORE FVGATO feras enim fugiunt, quae ad cadavera consumenda venerunt.

825

HAEMONII Thessalici.

826

BISTONII VENERE L. Thracii, quia Mars illic colitur, in cuius tutela sunt lupi[, ursae, ursi].

828

LATEBRAS id est deseruerunt.

OBSCENI ut Virgilius ‘obscenique canes’.

832

VOS Q. N. M. S. ordo: vos aves, quae Nilo mutare soletis. Grues dicit, quae initio hiemis a Thracia in Libyam veniunt, quae Libya non longe a Nilo et Aegypto separata est.

833

AD MOLLEM S. A. dum praedam de cadaveribus exposcitis.

837

STILLAVIT R. A. ut Vergilius ‘spargit rapida ungula rores sanguineos’.

840

DEIECIT vel proiecit.

841

SI QVOQVE N. O. P. id est cum ab avibus manderetur.

842

INQVE FERAS D. A. sic quoque non abit.

NON INTIMA CVRANT id est ferae.

845

FASTIDITA IACET invidiose dictum, ut fastidiant canes et aves cadavera Romanorum, nec sic tamen accipiant sepulturam.

QVAM SOL LONGIOR aestivus scilicet.

847

THESSALIA I. ad vicem epilogi finit querelis.

TELLVS ordo: Thessalia tellus.

851

QVEM SEGES INFECTA S. quippe de tabe vel sanguine.

853

ANTE NOVAE V. A. quam aut vetustas tibi haec belli damna caedat aut seges non infecta nascatur, novae venient acies; postea enim apud Philippos in Macedonia bellum civile gesserunt Brutus et Cassius, ut ait Virgilius ‘bis sanguine nostro Emathiam et latos H. p. c.’.

856

RADICE id est quos natae arbores dissiparunt.

858

PLVS CINERVM H. hoc dicit: plus cineris quam terrae habere coepit Thessalia. Et est ordo: plus Haemoniae sulcis cineris aratur quam telluris. Aut sic accipimus: Haemoniae telluris plus cineris aratur quam sunt aut possunt urnae habere maiorum.

859

DENTIBVS id est aratris.

860

NVLLVS σύγχυσις. LITORE FVNEM totus pendet hic sensus usque ad illum versum <868> ‘si non prima nefas belli, sed sola tulisses’.

862

ROMANI B. P. ipsam terram bustum Romani dixit populi.

865

VELLERE eripere.

866

VEL SOLIS INIQVI διὰ κεκαυμένην; dicit plagam, quae est inhabitabilis, aut illas duas frigidas, quae et ipsae inhabitabiles asseruntur. Talis, inquit, haberetur et Thessalia, si sola civili esset maculata certamine.

868

SI NON P. N. B. S. S. T. ordo est: nullus ad te accessisset aut arasset nullus et reliqua nullus fecisset, nisi de hoc minus fugienda videreris, quia non te solam macularant bella civilia, sed primam.

869

ODISSE NOCENTES nam vos omnes nocentes facitis, ut omnes non possimus odisse.

870

QVOD TOTVM ABSOLVITIS dum enim totum orbem nocentem facitis, crimen eius absolvitis, quia ubique pollutus est.

871

FLEBILIS V. P. in Sicilia enim adversum Sextum Pompeium, Pompei filium, dimicatum est.

872

ET MVTINA haec civitas in Italia, ubi adversum Gn. Pompeium, Pompei filium, dimicatum est. ET LEVCAS in Actiaco adversus Antonium.

PVROS FECERE societate sui scilicet criminis copulata.

VIII

ARGVMENTVM LIBRI OCTAVI.

Etiam Pompeio fugiente ad Corneliam confluxisse magnam partem copiarum cum navigatione; dimissum Deiotarum ad petenda Parthorum auxilia; habitum consilium de deligenda fide rerum; sententia Lentuli suadentis, ut Aegyptum confugeret, victum Magni propositum Parthos volentis petere; auctoribus Pothino et Achilla occisum Pompeium iussu Ptolomei et caput eius abscisum; sepulturae furtim datum truncum.

1

IAM SVPER HERCVLEAS FAVCES fauces inter montes dicit Ossam et Pindum, quos Hercules [aperuit vel] separavit.

3

STIMVLISQVE N. id est cursum etiam stimulis urguentibus negantem.

5

PAVET ILLE id est Magnus.

6

MOTORVM V. N. ut ait Virgilius ‘nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum’. COMITVMQVE SVORVM pavet fragorem.

7

QVI POST TERGA id est fragor. REDIT et venit.

LATERIQVE TIMENTEM id est fragor Pompeium exanimat.

9

NONDVM VILE SVI P. scit adhuc pro gloria ab hostibus accipi, si iam miser factus Pompeius tamen esset occisus.

10

SEQVE MEMOR F. cuius fuit ante bella civilia.

13

NON PATITVR T. id est quia erat omnibus notus, latere non poterat.

14

CLARA vel nota.

15

CVM PETERENT nescientes adhuc Pompeium esse superatum.

17

VIX IPSE FIDELIS cum ipse fugiens videretur, vix ei credebatur fugisse Pompeium; adeo miraculo excluserat veritatem.

18

MAGNO QVICVMQLE M. pudorem incutit Magno, quicumque novit Pompeium esse, qui ista patiatur.

21

LONGI FORTVNA F. tantum ei fortuna nocuit adversa, quantum secunda praestiterit.

22

QVAE T. P. F. quod nobilem hominem gravius consuevit affligere.

23

VRGET ut sibi aequet miseriam felicitas antecedens.

24

NVNC FESTINATOS quos puer meruit, ut ad felicitatem citius perveniret.

NIMIVM S. nam de Domitio et Clupianis fugitivis annos natus decem et octo triumphavit: ideo dictum est ‘festinatos nimium’.

25

LAVRIFERAE D. S. I. in Syllanis enim castris fuit, ut ipse in primo <326> ait ‘et docilis Syllam scelerum vicisse magistrum’.

26

NVNC ET CORYCIAS C. in Coryc[i]o enim civitate piratas, quos illic vicerat, colere rura praecepit.

ET PONTICA SIGNA id est Mitridatem, Ponti regem, quem iste superavit.

27

PIGET et pudet.

28

ET VITA SVPERSTES ut fecit in Magno.

29

FINE BONORVM ut unus quisque tunc pereat, cum huius felicitas terminatur.

30

ET CELERI P. T. L. ‘praevertit’ antevenit, ut ait Virgilius ‘cursuque pedum praevertere ventos’.

31

DEDECORI EST F. P. maior enim est pudor a summis ad extrema venire.

32

NISI MORTE PARATA id est nemo fortunatus debet dici, nisi postquam perierit. Nam viventibus fortunatis possunt adversa contingere et incipiunt non esse felices.

33

LITORA CONTIGERAT scilicet Magnus.

35

TREPIDVM legitur et Magnum. IMPAR id est brevis.

36

FLVMINEIS V. T. V. quae etiam in vadosis locis propter brevitatem suam tuta vix esset.

38

LEVCADII montis Epiri.

CILICVM DOMINVS id est Pompeius, qui eos vicerat.

40

CONSCIA CVRARVM id est ubi uxor eius erat constituta Cornelia. Ordo est: qua tellure tunc latebas, Cornelia, m<a>estior quam si in mediis campis Emathiae stares.

43

PRAESAGIA ut ait Virgilius ‘praesaga mali mens’.

45

THESSALIAM id est per totam noctem bellum Thessaliae contuebatur.

49

QVAERERE NEC QVICQVAM id est ne contraria nuntientur.

51

SVMMA finis.

54

CVM POSSIS IAM FLERE T. timor enim de incertis est malis, luctus vero de certis.

55

PROSILVIT id est Cornelia.

NOTAVIT circum aspexit, ut ait Cicero ‘notat et designat oculis’, hoc autem dixit ‘aspexit crudele crimen deorum’.

CRIMENQVE D. C. id est Pompeium tam humilem revertentem.

56

DEFORMEM P. D. ‘notavit’ in omnibus subaudimus.

VVLTVSQVE PREMENTEM aut ipsum prementem vultum canitie accipimus, quod notavit, aut canitiem notavit, quae vultus premebat.

58

OBVIA NOX caliginem enim animi repentino dolore toleravit.

61

SPE MORTIS DECEPTA I. putabat enim se perire, quod exanimata est.

IACET vel tacet.

63

QVEM POSTQVAM FAMVLAE iam exanimata domina videre non poterat.

64

NON VLTRA GEMITVS T. hoc dixit: famulae sibi non amplius permisere de fatis queri quam tacito gemitu. Flere enim idcirco nolunt, ne dolentem dominam vehementer affligant.

INCESSERE pulsare, invadere, ut Virgilius ‘incessi muros, ignes ad tecta volare’ [duodecimo <596>].

FATVR et factum.

68

COEPERAT IN SVMMVM id est coeperat sanguis Corneliae ad extrema usque membra revocatus Pompei sentire contactus. Nam sanguis se timore ad interiora collegerat, ut ait Virgilius ‘frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis’.

71

IMMODICOS sine modo.

74

FRANGIS ordo: cur nobile corpus frangis?

ADITVM et habitum. ‘Habitum’ id est speciem, ac si diceret ‘genus’, ut Virgilius ‘habitusque locorum’.

75

LAVDIS IN HOC SEXV sensus hic est: habes, unde in perpetua laude verseris: coniugem miserum. Nam in femina non armis aut legibus custoditis gloria comparatur, quia sexus infirmus est, sed tantum si maritum dilexerit, cum sit factus infelix.

77

ET TVA CVM F. P. D. ut videar paene non victus, si in eodem apud te quo semper fui amore duravero.

78

QVOD SVM V. A. sive quia cito ad te redii, sive quia amorem mereor ex miseratione maiorem.

NVNC SVM TIBI G. M. ipsum se maiorem gloriam dixit uxoris, quod eum sit sola secutura ab omnibus derelictum.

81

DEFORMIS A. V. M. hoc cum indignatione dictum est: cum adhuc maritus vivat, tu maeres et squales.

82

SVMMVS ET AVGERI V. D. hoc est a te vetitus. Nam cum summus ille sit dolor, cum maritus amittitur, tu sic modo doles me vivente, ut nihil addere ad maerorem valeas, cum fuero interemptus.

83

ESSE FIDES LVGERE V. id est tunc vir lugendus est, cum iam nihil aliud possit accidere, scilicet cum perisse constiterit, non, cum adhuc sit incertum.

85

QVOD DEFLES I. A. id est si me vivente, sed misero non desinis lugere, Cornelia; constat ergo te nunc usque non Pompeium amasse, sed fortunam meam, quam nunc plangis afflictam.

86

CORREPTA castigata.

88

INVISI CAESARIS ISSEM non quo Pompeio Caesarem praeferat, sed ei idcirco nupsisse vult, quia infelix ipsa Caesari posset talem fortunam adferre.

89

ET NVLLI LAETA MARITO primo enim in matrimonio Crassi fuerat, qui occisus est apud Parthos.

90

BIS NOCVI MVNDO bis ex meo fato orbis haec patitur semel morte Crassi, nunc Pompei fuga.

PRONVBA DVCIT E. ut Virgilius ‘et Bellona manet te pronuba’.

94

A CAVSA M. a Pompeio, qui iustius dimicabat propter me cuncta numina recesserunt.

95

INDIGNE MEIS ‘indigne’ sic accipimus, non quod haec melior sit, sed quod Pompeius indignus sit in tantum eius fato venire discrimen.

96

IN TANTVM FORTVNA C. id est in te, ut per me fleres infelix.

98

QVO SIT TIBI M. A. me, inquit, occide, ut omnia iam prospera consequaris.

99

TOTVSQVE P. ORBIS id est quo sit tibi.

100

SPARGE MARI C. id est me.

101

DEPENDISSE C. ut tunc perissem, cum adhuc eras felix et in eadem felicitate nunc esses.

LV<S>TRA expia scilicet me perempta.

104

PLACATAQVE P. C. [IVLIA C.] ad satisfactionem Iuliae hoc posuit, quod se negat uxorem fuisse, sed p<a>elicem.

108

LESBOS hoc est: qui non flevit in Thessalia, flevit in Lesbo.

111

TANTI PIGNVS S. M. quod illic Corneliam incolumem custodivimus.

113

DIGNERE VEL VNA ‘dignere’ id est dignos habeas nos, in quibus vel una nocte remoreris. Alii sic distinguunt ‘vel una nocte tua fac, Magne, locum, quem cuncta revisant saecula’.

116

MOENIA id est quam nostra.

118

HAEC IAM CRIMEN HABENT hoc dixit: omnes aliae civitates infidae sunt, quae adhuc possunt veniam promereri; haec ideo tibi fida est, quia offendit Caesarem et tam apud eum est criminosa; nam et coniugem tuam suscepit et te.

QVID QVOD [ut quid quod] ab oportunitate loci sumpta persuasio.

120

CERTA LOCI id est multi ad te principes revertentur, cum te in his locis, quae sciunt, esse cognoverint.

NOTO REPARANDVM EST L. F. ubicumque fueris, potest sciri et ideo ad te libenter accurrent.

122

ACCIPE id est iuventutem securus apud nos coniugem tuam relinquendo.

128

MVNDI NOMINE id est pro omnibus hominibus laetabatur fidem servare motalium aliquos, quod iam in terris difficile videbatur.

131

HAC OBSIDE Cornelia.

132

CARI et sacri.

134

CVM CAESARIS IRAM sensus hic est: uxorem vobis fugiens dereliqui, ob hoc iratus est vobis Caesar. Tantum ergo confido de vobis, ut ad vos venire maluerim, cum possetis hodie me occiso iram Caesaris mentemque placare.

135

CONIVGE mea scilicet.

137

NOCENTIS cum uxorem commendavi, feci, ut vos noxios Caesar iudicaret; hoc fecisse sufficiat. Nunc ad vos venire non debeo, ne nocentiores faciam me recepto.

138

AGITANDA P. O. omnium populorum animos explorare vult circa se quales sint.

140

REGESQVE ADMITTERE M. in utroque, inquit, es gloriosa, sive me sola recipis, sive et aliis das exemplum, ut me suscipiant.

141

QVAERERE CERTVM ut explorem.

142

FAS Q. IN TERRIS id est ibi adhuc iustitia perseveret, ubi fuerit ipse susceptus, ibi scelus, ubi ad Caesarem se contulerint civitates.

146

NON EXIRE VETENT nam intrare etiam inimici patiuntur, ut capiant.

150

POMPEIVMQVE M. subaudimus ‘ingemuit populus’, quod postea dicturus est.

151

AST ILLAM Corneliam scilicet.

156

OS PVDOR Corneliae scilicet.

157

NVLLI MINVS hoc est omnibus hospitalis.

158

QVASI CONIVGE VICTO Cornelia, cum adhuc Pomepio fortuna esset incolumis, tam humilis omnibus obsecuta est, quasi iam maritus eiusdem superatus esset a Caesare.

160

NEC QVIBVS ABSCONDIT sensus hic est: iam sol occidens medius erat maris in fluctu, sed nec apud nos erat totus, quibus occidebat, nec apud antipodas, quibus nascebatur, quippe absconditus orbis eius medius apparebat.

NEC SI QVIBVS E. O. bene ‘si’ addidi; est enim in dubio, an mare habeat antipodas. Est autem sensus: nec totus erat, quibus exerit orbem, si tamen <sunt, quibus> exerit.

162

FOEDERIS VRBES haec omnia sibi Pompei fingit animus dispositione curarum.

163

IMPIA et invia.

164

ARVA ‘adeunt’ subaudimus. AVSTRVMQVE IACENTIS id est mundi.

165

SAEPE LABOR M. id est desinit cogitare et interdum cuncta remittit labor, quem Pompeius est passus, qui labor semper ad curas maestus est et odit omnia, quae futura sunt.

167

DE CVNCTIS CONSVLIT A. ipse Pompeius.

168

MENSVRA S. unde futurum mare cognoscat prosperum.

170

AVT QVOTVS IN PLAVSTRO L. id est quae stella in septentrione cursum navium mittat ad Libyam.

171

TACITI SERVATOR O. ‘taciti’ magni, ut Virgilius ‘luminibus tacitis’; alibi ‘tacitae per amica silentia lunae’, item alibi ‘tacitumque obsedit limen Amatae’.

173

NVMQVAM S. P. septem enim stellae sunt, quae motu axis feruntur errantes; has nauta non sequitur.

TACITOS et miseros.

175

AXIS INOCCIDVVS qui numquam occidit.

GEMINA CLARISSIMVS A. Helicen dicit et Cynosuram.

176

ILLE axis scilicet.

HIC MIHI SEMPER IN A. ut non casu, sed ratione contingat.

177

CERVCHIS antemnae curnua sic vocantur.

179

AB ARBORE SVMMA id est a navis arbore descendere videtur in fluctus, cum inferior efficitur.

180

ARCTOPHILAX ipse est ab arcturus dictus ideo, quod ab arcto non recedat, sed eum custodiat.

181

INDE CANOPOS nomen [est] stellae in austro positae.

182

CAELO CONTENTA V. quoniam in australi parte posita non accedit ad borean, ideo et timens dicta est. Non enim a nobis videtur.

183

PERGE SINISTRA id est si per sinistram illius pergas stellae, ad hanc regionem venies.

185

QVO NVNC PEDE funis in navi, ut Virgilius ‘una omnes fecere pedem’.

188

LONGIVS ORIS nec ad Emathiam vult ire, ubi Caesar et bellum est, nec ad Italiam, quia pudet venire superatum.

190

CETERA DA VENTIS id est cetera sic age, ut te ventorum facile flatus impellat.

COMITEM Corneliam dicit.

191

DEPOSITVM pignus, ut alibi <II 72> ‘depositum, Fortuna, tuum’.

QVAE LITORA VELLEM hoc est: cum ad Lesbon Corneliae amore properabam.

195

QVAS ASINE C. Asine castellum est Spartanorum.

199

MVTAVERE SONVM id est aequora conversione navis aliter sonare coeperunt.

201

INOFFENSAE C. A. M. ‘huic rei’ accedere declinavit.

202

ET SIDERA TEXIT maiore luce operuit.

203

QVICVMQVE PROCELLA id est de parte Pompei.

205

OCCVRRIT NATVS Sextus Pompeius, filius Magni.

FIDELIS id est occurrit.

207

MINISTROS aut faventes.

209

IVBET IRE IN DEVIA M. id est Pompeius.

210

DEIOTARVM Gallograeciae regem.

QVI SPARSA DVCIS V. L. ne miremur, unde in his terris Deiotarum invenerit, hoc poeta disseruit dicens ‘qui sparsa ducis vestigia legit’, id est qui inter ceteros fugientes vestigia Pompei est consecutus.

211

QVANDO quoniam, ut Virgilius ‘quando haec te cura remordet’.

212

QVA ROMANVS ERAT quoniam quidem per Emathias clades amisimus totum orbem, qui erat sub ditione Romana.

213

POPVLOSQVE Parthos dicit et ceteras orientis partes.

BIBENTIS ut Virgilius ‘qui Tiberim Fabarimque bibunt’.

214

SECVRVM A CAESARE T. qui nondum Caesaris sentit iniurias.

215

MAGNO QVERENTEM id est te Pompeio fata quaerentem.

217

MVTARE DIEM [diem] id est caelum.

218

ARSACIDAE hic Arsacus rex Parthorum est, ut ait supra <I 108. 109> ‘plus illa vobis acie, quam creditis, actum est, Arsacidae’.

SI FOEDERA NOBIS ostendit se cum his societatem inisse.

219

MIHI PER LATIVM I. TONANTEM id est in quibus firmandis ego per Latialem Iovem iuravi; vobis autem sunt astricta per magos vestros. Dicit autem Chaldeos, qui in Parthia sunt, hos ideo daemonas dicunt.

222

SI VOS O PARTHI ordo est: si vos, o Parthi, inquietare nolui, cum vexarem Alanos et claustra Caspia, nunc mihi vicem reddite auxilia dirigendo.

CASPIA CLAVSTRA Armeniae fines, ut ait Virgilius ‘iam nunc et Caspia regna responsis horrent divum’.

223

AETERNI MARTIS ALANOS gens in Ponto, quae perpetuis proeliis inquieta est.

224

ACHEMENII CAMPI ab Achaemene, rege Persarum, sunt dicti.

227

NISEVS HYDASPES fluvius ex Nysa, Indiae monte, descendens.

228

ACCEDVNT P. ad pelagus iter tendunt.

PHOEBI S. AB I. id est orientis solis flammis ego eram propinquior quam Persae, qui iuncti sunt.

230

SVSTINVI passus sum.

232

EX AEQVO ME P. A. quippe non victus aequlias est mihi.

233

STANT SEMEL ARSACIDAE hoc est: nec semel tantum meo sunt Parthi beneficio liberati.

QVIS ENIM POST V. C. quae nos illic passi sumus, non quae vos pertulistis.

234

IVSTAS LATII C. I. hoc dixit: mortem Crassorum, quae in Parthia facta est, senatus voluit vindicare, sed Pompeius obstitit.

237

PELLEVM Magnus Alexander Macedo Pellaeus victis Parthis finem posuit, quem numquam excederet, et Euphraten fluvium et civitatem Zeugma, quae in eius est ripis.

238

VINCI ROMA VOLET id est optabit a vobis vinci, si mihi victoriam comparatis.

REGEM Deiotarum.

IVBENTI vel volenti.

239

AVLA domus regia, ut Virgilius ‘illos porticibus rex accipiebat in amplis aulai [in] medio’ et ‘illa se iactet in aula <A>eolus’.

241

TYRANNVM regem, quod nunc Deiotarus fecit.

243

<VERVS> PAVPER nam ille simulatus est.

DIMISSO IN LITTORE R. id est Deiotaro.

247

AVRA FLVENS id est exiens.

248

TELMESSIDOS in Asiatico mari sinus nomen.

249

COMPENSAT M. hoc est: flexum illum non circuit sinus tanti, sed per altum recto itinere contendit habiturus grande compendium ipse Pompeius scilicet. PVPPI vel mundi.

251

PARVA causa [est], quare non timeat.

PHASELIS civitas Pamphiliae.

253

MAIORQVE CARINAE scilicet plures fuerunt in nave Pompei quam in tuis moenibus erat civium multitudo.

255

IAM TAVRVM et mons et fluvius in Cilicia.

256

HOC vel hanc.

255

DIPSANTA C. nomen est fluvii veluti ab undis sitientibus appellatum; hic autem de Tauro monte profluit aut in fluvium Taurum decurrit.

257

ET SIBI CONSVLTVM quando, inquit, credere posset hoc Magnus, quod pacem undis commisit et ad nullam voluit accedere civitatem, etiam sibimet profuturum? Nam populis proderat ad victoris iram, quod Pompeium nemo susceperat, et huic tamen proderat, quod erat tutus in fluctibus.

259

SINEDRIS locus in Cilicia, ubi consilium Pompeius habiturus est.

260

QVO PORTV id est ad quem portum.

263

ATQVE INSTAR PATRIAE id est qui de vobis magnitudinem civitatis affertis.

264

NVLLIS CIRCVMDATVS ARMIS nullum habens exercitum.

265

MEIS et novis.

266

INGENTIS PRAESTATE A. praeposuit ‘quamvis’ et non subiunxit ‘tamen’; est hoc secundum anacoluthon.

269

EXCVTERE id est a me summovere.

AN LIBYCAE cum apud Carthaginem latuit.

270

PLENIS R. F. fuit enim septies consul; ideo plenis fastis, hoc est ipsius nomine signatis.

271

ME PVLSVM LEVIORE M. hoc est: ut in tantum non possim erigere; ‘hanc fortunae leviorem manum’ dixit, id est validam ad sublevandum.

273

SPARSIT non enim obruit, sed fugavit.

274

IVVARE vel tueri.

276

ET NOMEN Magni; hoc potuerit me tueri.

277

VIRIBVS ATQVE FIDE his enim duobus [modis] aestimantur imperia; id est vos pendite, an adhuc regnum meum integrum sit, cum et vires nobis det Libya, Parthi et Pharos, et fidem integram custodiant, quam mihi debent.

277

PHARONQVE ‘Pharon’ Alexandriam dicit, quod ibi primun Alexander pharum fecit, dictum ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι.

278

SVCCVRRERE id est hoc pendite.

280

QVO PONDERE V. id est in quam partem mea sit inclinata sententia.

281

AETAS N. <N.> S. T. E. Ptolomei, qui adhuc puer est regis Alexandriae.

282

ARDVA QVIPPE F. sive quae semper difficilis est, sive quae vix servatur in rebus adversis.

283

SOLLERTIA MAVRI Iubae regis Mauretaniae, qui semper infidus est astutia fraudulenta.

284

NAMQVE MEMOR G. Iubam dicit, qui de sorore est natus Hannibalis.

285

VANO id est Iubae.

286

OBLIQVO SANGVINE qui a sorore descenderat. Nam rectus ille est, qui exit a viris.

287

ET NVMIDAS CONTINGIT A. id est et maiores Numidarum cognatione contingit.

IAM SVPLICE VARO Varus, qui in hoc bello Africam tenuit, ut ait Cicero ‘Varus imperium se habere dicebat; fasces certe habebat’.

288

INTVMVIT ipse Iuba etiam.

VIDITQVE LOCO ROMANA SECVNDO quia, inquit, habuit supplicem Varum, intellexit esse se potiorem et esse secunda omnia, quae sunt Romana.

289

COMITES PROPEREMVS IN ORBEM primo dissuasit, nunc iam persuadet.

291

CASPIAQVE INMENSOS S. C. R. Choatraei et Panedri montes sunt, qui orbem nostrum claudunt ad Oceanum, ubi est Caspium mare; haec dicit claustra Capsia.

293

ABRVPTVM EST absolute dictum est ‘abruptum’, id est divisum mare a nostro mari.

DISCOLOR VNDA mare. ‘Vnda discolor’ hoc est, quod mare rubrum appellatur.

297

ET A NVLLA MORS EST vel senis vel pueri.

298

SARISAS PELLEAS Macedonicas. Sarisae autem hastae sunt Macedonicae.

299

BACTRAQVE MEDORVM Bactra nomen est civitatis. Subaudimus autem ‘primi fregerunt’.

MVRISQVE SVPERBAM muros enim de testa coctili habuit.

300

BABILONA DOMVS definit, quid sit Babylon: Assyriae domus.

301

AVDENTQVE IN BELLA VENIRE id est et ideo audent, quia experti sunt sagittas suas nocuisse Romanis.

305

PARVA NOCENT id est etiam parva. IN SANGVINE SVMMO EST qui iuxta cutem est, ipsum sanguinem dixit ‘sanguinem summum’.

307

AEMVLA NOSTRIS id est qui similes sunt Romanis fortuna non dispari.

308

IN GENTE DEORVM EST sunt enim religiosi per Chaldeos circa sacrificia celebranda.

309

POPVLOS ALIA TELLVRE id est Medos.

310

SVIS id est ipsorum.

310

INMITTAM hoc dicit: aut ‘inmittam ortus suis sedibus excitos’, id est Mediam, quae in oriente est, excitabo, aut ‘hos excitos inmittam suis sedibus’, ut ipsi adversus orientem veniant, qui de ipso oriente venerunt.

312

SVPRA id est ultra.

COMMERCIA MVNDI illo, inquit, naufragium meum fortuna compellat, ubi me nullus agnoscet. ‘Vltra commercia vulgati mundi’ supra eam partem, qua mercatores ire consuerunt perviis regionibus et cognitis.

313

NAVFRAGIVM meum scilicet.

314

QVAE FECI quae victor dedi.

315

HAEC IN MEMBRA hoc, inquit, habebo solacium, si in orbe alio iacuero, ne crudeliter aliquid in me facere potuerit Caesar nec pie, nec percendi nec puniendi in me habeat potestatem.

318

ORBIS PARTE id est in Roma, ad quam non accedo superatus.

QVANTVS id est quantus ego fui in oriente.

321

NOMEN ABIT id est vadit.

REDIT MAIORE id est nostrum nomen.

324

GENTEM id est Parthiam, ut et ipsa pariter opprimatur.

326

AVT ME FORTVNA VINDICET me, si vicerint Caesarem Parthi, vindicet Crassos, si victi a Caesare fuerint Parthi; dabunt enim poenas, quod Crassos in eorum regione perdidimus.

327

SENTIT vel sensit.

329

DOLENDI plus enim ceteris doluit hanc Pompei suamque fortunam.

330

MODO CONSVLE VOCES modo dignas. Nam fuit postmodum in republica plurimum turbulentus.

331

MENTEM id est tuam.

332

SECVNDVM EMATHIAM pro Emathia.

333

LIS TANTA DATVR ‘litem dare’ praetor dicitur, pro quo sententiam profert; sed hic allegoricos dictum: totumne Emathiae crimen ascribatur, cum tu sis ubique superatus?

335

PEDES id est a quibus opem supplices interim. Ad invidiam commovendam humile verbum posuit, pedes scilicet, quos amplexus est petens auxilium.

QVID TRANSFVGA MVNDI invidiose dictum, quod in ultimas ire vult terras mundi transfuga, tamquam a mundo fugere possit, cum futurus sit intra mundum.

339

FAMVLVS vel famulas.

340

QVID DECIPIS ORBEM decipis, inquit, orbem, cum eum vis liberum facere dimicando, si iam ille servire contentus est.

341

QVI vel quem.

342

HORRVIT id est Parthus. AVDITV quid si vidisset?

343

AB HYRCANIS ardo: ab Hyrcanis silvis et ab Indo litore.

345

VESANVS qui tam inpossibilia speraturus est.

346

MENSVS ut speret se posse Italiam possidere, cum te sibi supplice metiatur se Romanis esse potiorem.

348

IGNORANS LATIAE hoc est: non poteris apud eos tale aliquid loqui, id quod eis dignum sit. Nam cum illi Latinam nesciant linguam, necesse est te solas lacrimas deferre, quibus possint intellegere se rogari.

350

CLADES VT PARTHIA quas Pompeius inflixit.

351

ROMA SVAS ‘suas’ id est de Parthis, ubi perdidit Crassos.

352

ELEGIT id est Roma.

354

PARTHOS TRANSIRE DOCES id est ut ultra Parthos eant clades nostrae, quas antea nec ipsi Parthi scire consueverant.

355

ADMITTERE REGES habere, inquit posset Roma hoc in hac calamitate solacium, quod non ab exteris regionibus occupata est, sed civi suo servit, id est Caesari. Hoc tu eripis excitando populos tam remotos contra Romam.

356

IVVAT IRE PER ORBEM id est te iuvat ire.

358

CAPTA SEQVENTEM id est quae fuerint ante Romana.

359

SOLVS vel populus.

CELANTE FAVOREM sensus hic est: populus ille, qui solus non venit in Emathiam celante fato regum favorem, id est dum eos celant fata geri bella civilia, ut nulli Parthi reges faventes auxilia declinarent, hic iam venturus est contra victorem, id est contra Caesarem.

362

TECVM id est cum victo.

FIDVTIA G. E. negat hos habere virtutem et hoc exequitur.

363

IN ARCTOIS POPVLVS in septenptrionali plaga.

364

AMATOR aut ‘est’ subaudimus aut ‘nascitur’.

365

TRACTVS MVNDI ubi sunt Parthi, quos dicit ignavos.

368

VIDES PARTHVS sive tu videbis sive ‘vides’ ad personam Pompei dictum est, sed more narrantium.

369

PLANO id est in planum locum effusa.

370

SVPERABILIS a nemine ille vinci potest libertate fugiendi, quia et patentia ibi et plana sunt loca, sed ubi colles fuerint, non potest dimicare, sed vincitur.

373

INCERTO bene ‘incerto’, cuius ictus incertus est, quippe fugientis ut Virgilius ‘fidentemque fuga Parthum’.

DEBILIS detractatio Parthorum.

374

VIOLENTI VERTICIS AMNEM ypallage pro amnis violenti verticem, ut ait Virgilius ‘<Eliadum> palmas Epiros equarum’ pro ‘Epirotarum equarum Elis palmas’.

376

EXIGET AESTIVVM id est toto die non potest dimicare.

378

SEQVENTI sequente.

380

FVGAX sic enim pugnant, ut fugere iudicentur, ut ait Virgilius ‘et missa Parthi post terga sagitta’.

381

CESSISSE LOCO non enim hoc agit, ut loco pellat inimicum, sed ut suum deserat locum et versus in fugam tutius dimicet, ut ait Virgilius ‘fidentemque f. P.’.

382

INLITA TELA DOLIS ‘inlita tela’ sagittas enim inficiunt de venenis.

384

QVO FERRE VELINT id est ipsi venti, ut in illum vulnera veniant, in quem venti perferre voluerint.

385

ENSIS HABET VIRES quo Parthi timent uti, quia habent robur.

387

EXARMANT sagittis enim iactis, quas gerebant, inermes fiunt in prima parte certaminis.

IVBENT id est Medos. Bene autem additum ‘iubent’, ut necesse sit his redire de proelio, antequam finiatur.

388

ILLIS id est huius manus illis nulla fiducia est.

390

CVM FERRO ferro enim adiungitur [et] venenum.

391

TANTI EST cum invidia pronuntiandum ‘tanti est’: adeo cupis pudendum tibi auxilium rogari Parthorum, ut illic debeas mori toto a tua terra orbe divisus?

394

INVIDIOSA TAMEN ut Virgilius ‘et tibi magna satis, quamvis lapsis omnia nudus’.

Crassus autem ibi iacuit insepultus; nam missus est in Euphraten.

395

MELIOR QVONIAM id est quam uxoris tuae Corneliae sors.

Vel pari.

MORS VLTIMA POENA EST id est mors, quam patieris, tibi haec erit ultima poena, quae quidem mors aut pars est ultima viventium aut certe sors ultima.

397

SVB REGE scilicet et sub rege Parthorum.

402

AVDET vel audit.

AVDET id est licere sibi credit et filias et sorores stuprasse, quod lege prohibetur. Si ‘audit’, sic intellegimus: id est non audit, si ‘audet’, audet etiam inclitos concubitus, qui apud se nullis excepti sunt legibus.

406

SPONTE PERACTI quia per ignorantiam Oedipus cum Iocasta matre concubuit, in fabulas missus est, cum hoc non fecerit voluntate.

407

INFELIX †excepit infelix, id est quas excepit.

409

CVI FAS qui, inquit, hoc sibi licere aestimat, quod putaturus sit non licere?

IMPLERE PARENTEM gravidare.

410

CLARA METELLI hoc est Cornelia. Ideo autem novissima, quia post ceteras venit.

411

STABIT BARBARICO hoc iam non uxoris est stare, sed pellicis.

412

REGIA MAGNE hoc ad dolorem Pompei pertinet, quod dicat: cum ipsa prima regem esse concubiturum.

413

VENVS ordo est: regia Venus non ulli plus vacabit stimulata saevitia.

TITVLISQVE VIRORVM ut hinc libido eius plus ardescat, cum considerat eam tam potentium virorum tenuisse matrimonia.

VIRORVM Pompei et Crassi, quos habuit haec maritos.

416

ASSYRIIS Assyriae.

VETVSTAE quam prior maritus Crassus excepit. Sic ergo trahitur, tamquam olim iam [his] esset debita.

422

VINDICTA PERIT nam cum ferre auxilium tibi coeperint Parthi, iam de his Crassorum mors non poterit vindicari et hoc nefas est, ut, cum arma vos geratis, inulti sint Crassi.

425

SVSA Parthorum vel Persarum civitas.

LATVS sensus hic est: tanti erat auferre exercitum, qui nunc Dacos prohibet, nudare his latus imperii nostri, dum tamen omnes ad expugnandos Parthos colligerentur.

426

DVCVM vel virum.

427

PACI FINEM ut in Parthia, inquit, bella moveantur, hoc petimus.

428

BELLVM CIVILE id est et si in Thessalia iam civilia bella completa sunt contra Parthos, veniat movens bella victor scilicet Caesar.

429

VNICA MVNDI EST ‘unica’ sola.

430

TRIVMPHIS hoc est: Parthiam opto vincat et Caesar.

432

SENIS id est Crassi.

436

MONIMENTA TIBI ante oculos tuos versabuntur cuncta, quae gesta sunt.

TRVNCI ‘hac re’ trunci, id est cervice.

439

ISTAS id est terras.

440

SI POTES IN MEDIA adeo nec potest fieri, ut places Caesarem videntem in Pharsalia, quae commisit, nec illud, ut eas per terras apertas pacatus et amicus; quo si ire poteris, facilius impetrabis a Caesare.

441

QVIN RESPICIS ut Virgilius ‘quin potius pacem aeternam pactosque hymeneos exercemus?’ sic et hic ait ‘quin respicis orbem?’ Persuasum est, ne iret ad Parthos, nunc persuadetur, ne eat ad Africam, sed ad Aegyptum.

445

SEPTENO Nilum dicit, cuius ora septena dicuntur.

SVMMOVET separat.

446

TERRA S. Aegyptum dicit.

MERCIS ut nihil illuc advehatur, sed omnibus haec abundet.

447

AVT IOVIS id est pluviae, ut ait Virgilius ‘etiam maturis metueudus Iuppiter uvis’.

448

PVER PTOLOMEVS vult hoc probare prodesse Pompeio, quod puer est imperator.

449

TVTELAE C. T. post mortem enim patris Ptolomei Pompeius obtinuit hoc regnum, donec huic imperium traderetur.

NOMINIS VMBRAM id est tui.

450

INNOCVA EST AETAS id est puerilis.

451

VETERIS SPERAVERIS A. hoc dixit: ne speraveris esse iura et fidem et respectum deorum in regibus veteribus. Hi enim diuturnitate regnandi cuncta sine pudore committunt.

452

MITISSIMA SORS EST necesse est placidi sint et mites, qui primum coeperint imperare.

454

ANIMOS id est Pompei.

QVANTVM SPES VLTIMA id est etiam Lentulus Pompeio imperavit, quid faceret, quia in ultimis rebus omnis [homo] liber est ad loquendum. ‘Quantum’ cum admirarione est pronuntiandum.

456

CYPRO insula est iuxta Syriam.

457

CVI PRAETVLIT ARAS duplex sensus est: aut in timore fugae dicit non sacrificasse ante Pompeium et sic ad Cyprum venisse. Et sic legimus: ‘nullas cui praetulit aras undae diva memor Paphiae’, id est de Cypro, aut sic ‘nullas cui praetulit aras undae diva memor Paphiae’, quam sedem omnibus Paphiae preatulit templis.

458

MEMOR huius undae id est, quod in mari nata hanc insulam diligebat, ut ait Virgilius ‘quam Iuno fertur terris magis o. u. posthabita c. Samo’.

459

COEPISSE DEORVM ‘coepisse’ id est non semper fuisse. Nam si coepit, et desinet.

461

CYPRI SCOPVLOS <Q.> EXIT IN AVSTRVM id est ad Aegyptios.

463

GRATVM legitur et cassum.

NOCTVRNO LVMINE id est lunae.

464

INFIMA extrema.

465

QVA DIVIDVI ‘dividuus’ qui dividatur.

466

SEPTIMVS AMNIS haec est Nili pars maxima, septimus fluvius.

467

QVO LIBRA PARES aequinoctium autumnale significat, sic Virgilius ‘libra die somnique pares ubi fecerit horas’.

468

NON VNO PLVS AEQVA DIE NOCTI omne enim aequinoctium uno die est. Nam aut maior est, qui antecessit et erit brevior, qui sequitur, aut si minor ante fuerat, maior incipit. Est ergo non plus uno die aequa.

469

HIBERNAE VERNI ut quod spatii vere perdidit, hoc compenset autumno.

470

VT REGEM Ptolomeum.

471

NEC CARBASA LANGVENT id est fatigata non sunt. Diem describit non dum exactum esse, cum adhuc nec sol nec vela sunt labore lassata.

474

MONSTRA primores omnes monstra Pelleae domus dixit.

476

SENIO senior.

478

MEMPHIS Memphis regio Aegypti, per quam Nilus fluit; inde ‘custos Nili crescentis’ est dicta, qui ab eadem continetur.

VANA SACRIS quia plurima colunt monstra.

ILLO CVLTORE DEORVM Achoreo.

479

LVSTRA SVAE incertum est, an cubilia accipiamus, an quinquennia an liberationes. PHEBES haec sacra Lunae celebrantur. APIS taurus est, qui annis singulis immolatur, cum in grege fuerit alter inventus. Sed nunc hoc dicit: hunc Achoreum tam religiosum fuisse, ut non tunc unus Apis esset in templo, sed multi.

480

VOX PRIMA FVIT Achoreus, inquit, vox fuit prima consilii; nam prior est hic locutus.

MERITVMQVE FIDEMQVE dixit meritum et fidem Pompei, quae cum Ptolomei patre foedera comparasset, et suasit, ut reciperetur.

482

SVADERE MALIS id est qui malis hominibus doctus esset nefaria persuadere et qui sciret regum animos ad scelera proniores, haec dixit.

484

IVS ET FAS MVLTOS FACIVNT si fuerit, inquit, ius et fas servatum, ut recipiamus Pompeium, qui nobis est familiaris, apud offensum Caesarem habebimur pro nocentibus.

485

LAVDATA FIDES ipsum sensum repetit, quod, si laudari fidem suam voluerint recipiendo Pompeium, sint a Caesare puniendi.

SVSTINET INQVIT id est cum eos fides sustentat, quos fortuna iam deprimit.

486

ACCEDE DEISQVE ut hoc ames, quod di adiuvent, ut ait Tullius ‘nunc melior <e>a iudicanda e<s>t, quam etiam di adiuverunt’.

487

MISEROS FVGE non dixit persequere, sed desiste comitari.

488

SIC VTILE RECTO id est sic distat utilitas ab honestate nec potest esse coniuncta.

492

MODVS GLADIIS ut sine modo saeviat, hinc dicit regna fieri firmiora.

OMNIA SAEVE crudeliter aliquid facere numquam licebit, nisi semper feceris.

495

SAEVA PVDEBVNT id est facere.

HAEC SAEVA genere neutro declinavit numero plurali.

497

NEC VICTOS ARCERE id est se, qui est victus.

498

HOSPES id est Pompeius.

499

PIGNORA SVNT PROPIORA TIBI id est soror.

500

REDDE SORORI Cleopatrae, ut ait supra <V 63. 64> ‘regnumque sorori ereptum’.

502

NON FVERIT MAGNI quicquid nunc ad Pompei visum fuerit partem pertinere, necesse est post victoriam occupetur a Caesare.

507

CVIVS THESSALICAS senatus.

VOLVCRES quorum cadaveribus aves ad cibos usae sunt.

508

GENTES QVAS VNO illas dicit, quae Pompeio auxilia contulerunt.

513

SEPOSITAM quasi ad praesentem Pompeium loqui coepit.

514

ARMAQVE legitur et arva.

515

VICTORI Caesari.

518

PVRGANDVM GLADIO Pompeius prior egit hac causa, ut huic traderetur imperium post patris mortem, postea Cicero, quae oratio <in>scribitur de rege Alexandrino. Hoc ergo dicit: gladio hoc crimen purgare debemus, ne videamur huic aliquando favisse, quod nobis hoc suadente senatus imperium dedit.

519

FOVIMVS dicit etiam se gratiam reddidisse.

522

SOCERI id est Caesaris.

RAPIMVR Q. C. F. hoc est: favere cogimur, cui universa sunt subiugata.

525

POPVLVM N. C. I. vult se invalidum contineri, dum huius non speret Magnus auxilium.

526

REFVGO ordo: vix fodientem arva mollia Nilo refugo. Ideo ‘Nilo refugo’, quia exit in arva Nilus in se iterum reversurus.

527

METIRI S. R. id est unus quisque debet cogitare, quid possit.

528

T<V> P. P. per interrogationem pronuntiandum.

FVLCIRE sustentare et regere.

531

NVLLIS A. A. neque Pompei neque Caesaris nos partibus applicavimus.

533

COGNITA FATA id est Caesaris.

534

SED LAETA SECVTOS hunc iustum est, inquit, non deesse alicui in adversis, sed si sunt laeta et prospera secutura, hoc est tunc pro aliquo decet inire discrimen, si eum respicere potest secunda fortuna. Nam si spes omnis abscisa est, quid prodest ad adversa properare?

538

SCELERI D. A. qui Pompeium occideret.

541

MONSTRI GLADIIS legitur et monstra cladis.

544

HOS ANIMOS ‘habent’ subaudimus et est indignantis ἀποσιώπησις.

545

ROMANA IACENT id est fata, ut hos animos habeant barbarae nationes, quae semper fuerunt inbecillae.

548

COGNATAS P. M. ut in civili bello solus dimicet ille, qui civis est.

549

CLARO N. M. C. E. N. sensus hoc est: si Pompeius nominis sui magnitudine hoc consecutus est, ut victus a Caesare eundem faceret criminosum, tu non times tantae exitium dignitatis, ne tibi obsit, cum sit et victori Caesari nociturum?

551

CAELOQVE T. contra auguria.

552

SEMIVIR quippe mollis ex generis qualitate.

553

NON legitur et ne.

555

VICTORISQVE G. tamquam et hinc habeat dignitatem, cum sit ipse superatus.

556

VISCERA N. id est Romanorum.

QVOD POTERAT R. E. hoc apud Ptolomeum satis esset ad metum, quod erat Magnus Romanus, licet esset victus.

559

NILI S. T. potes, inquit, nunc Aegypti tenere imperium. Non enim omnino teneris iure, cum Pompeius, qui tibi illud tradidit, oppressus est et victus

560

VENTO V. N. quae deposuerat litoribus adpropinquans.

563

APPVLERAT aut se appulerat aut fuerat adpulsa.

565

IN PARVAM ideo in parvam, ne locus esset, ut simul aut uxor aut aliquis de filiis cum eo tolleretur.

LITVSQVE M. dicit Pompei navem non posse ad litora pervenire loci natura prohibente, quo facilius ei persuadeat, ut ascendat in scapham.

567

QVI VETET id est aestus.

568

NISI FATORVM LEGES id est potuit hoc malum aliquis praesagare, nisi fatorum voluntate mors veniens hunc sensum omnibus abstulisset.

573

SCEPTORVM AVCTORI qui Ptolomeo tradidit regnum.

574

CVM CLASSE TYRANNVM potuerunt, inquit, intellegere Magno insidias praeparari, quod ei unus occurrit. Nam si vera fide susceptus esset, ipse ei Ptolomeus cum omni gente obviam venisset.

576

LETVMQVE I. P. T. id est mavult occidi, ne timere videatur.

578

IMPATIENS EGRESSO ideo, inquit, vult cum eo ire, quia suspicatur eum adversa passurum.

580

ET TV NATE P. ‘remane’ subaudimus.

581

CERVICE TYRANNI id est quod de me fecerit, hoc sciatis vos esse passuros.

585

THESSALICIS S. M. cum ad Lesbon missa est a marito.

586

POTERAS N. F. P. hoc dixit: quid erat necesse, ut me a Lesbo auferres, si non eram tecum ad aliam ventura regionem?

587

CVM FVGERES A. non enim ad Lesbon ideo veneras, ut ibi maneres, sed ut me auferres.

589

IN FLVCTVS P. C. ut tecum in mari sim, non in terra.

591

NEC QVOQVAM AV. A. unum faciebat pro desiderio, alterum pro dolore, quod navigantem sine se videre non poterat.

592

STETIT A. C. expectans, quid Pompeius aut pateretur aut ageret.

597

ARMA SATELLES hic cum Romanus miles fuisset, contulit se ad Ptolomeum et satelles ipsius factus depositis Romanis armis gestare coepit arma barbarica.

600

QVIS NON FORTVNA P. sensus hic est: omnes crederent te, Fortuna, iam parcere velle Romanis, quae tam crudelem Septimium longius removisses a proelio; sed tu ideo facis, ut cum hic Pompeium, cum a pugna sit absens, occiderit, gesta videantur in toto orbe bella civilia.

601

HEC DEXTRA Septimii.

604

HEV FACINVS CIVILE TIBI aut [tibi], o Septimi, aut [tibi], o Fortuna.

606

ROMANVS R. S. P. E. ‘Romanus’ id est Septimius.

SIC PARVIT id est ut occideret principem Romanorum.

608

MAGNE TVO vel Romano vel quia ipse dedit regna Ptolomaeo.

QVA POSTERITAS ipsa posteritas nata post bellum.

609

FAMA ordo: qua fama.

QVO NOMINE D. sensus hic est: posteri quid vocabunt, quod Pompeium Septimius occidit, cum illud scelus vocent, quod Caesarem tyrannidem et regnum adfectantem in sanatu Brutus occidit?

612

PERDIDERAT I. I. S. id est Pompeius coepit in alterius esse potestate.

618

FVNESTVS ACHILLAS notandum, quod hic Pompeius occiditur ab Achilla.

621

SEQVE P. M. hoc est: virtutem suam, dum moritur, explorat.

622

NVMQVAM T. L. hoc dicit: nunc me respiciunt, quae futura sunt saecula, et quid patiar intuentur, semper eadem locutura. Consulamus ergo famae, ne quid faciamus invalidum, quod aetas omnis agnoscat.

624

RATEM legitur et meam.

CONSVLE FAMAE o Pompei. Ipse enim secum loquitur.

625

FATA TIBI L. F. P. V. sensus hic est: semper felix fui et vitam sine erumnis egi. Non fuit ergo, ubi possem hominibus meam in adversis probare virtutem, nisi nunc, si me patiar fortiter occidi.

627

AN SCIERIS ADVERSA PATI sic possumus accipere, id est ignorant populi, an scieris adversa pati, si non in morte probaris.

628

AVCTOREMQVE D. F. id est ne dole.

QVACVMQVE F. id est manu.

631

HOC AVFERRE DEO auferre id mihi non potest deus aliquis, quod sim felix.

MVTANTVR PROSPERA VITAE manifestus est sensus: is qui felix est, potest miser fieri, si vivat. Nam si pereat, dici vel fieri non potest miser, quia tamdiu vixit, donec fuit felix.

633

POMPEIVSQVE M. id est filius eiusdem.

634

CLAVDE D. G. id est nati et uxoris; nam non gemit ipse Pompeius.

635

SI MIRANTVR A. faciunt enim me plurimum gloriosum, si mors mea miranda est, non dolenda.

TALIS C. M. id est sic retinebat animos, ne doleret.

637

AT NON TAM PATIENS C. C. S. id est non tam patiens erat coniugem tam crudeliter pati videre quam si haec ipsa pateretur.

640

AVIA LESBOS ad quam ipse ab itinere deflectatur.

641

ET PRIOR I. N. P. L. dum tu, inquit, ad me auferendam moraris, occupavit Caesar prior Aegyptum. Hoc autem ideo putat factum, quod illuc veniens Pompeius occisus est.

642

NAM CV<I> IVS SCELERIS id est quam Caesaris scilicet, ut Pompeium auderet occidere.

SED QVISQVIS IN ISTVD deest ‘es’.

SED QVISQVIS IN ISTVD nunc ad illum loquitur, qui Pompeium occidit, ut semet interimat.

643

CAPVT id est Pompei.

CAESARIS IRE PROSPICIENS ne ille occidat socerum et sceleratus habeatur, tu Pompeium interficis, aut tibi prospiciens, ne si susceperis Magnum, animos victoris offendas.

646

QVA VOTVM EST hoc est per semet ipsum.

POENAS N. M. M. sive ‘non minores [a] morte pendat poenas’, dum me aspicit interemptam, sive ‘non pendat poenas’ moriendo breviores, quod me incolumem derelinquit.

647

CVLPA LIBERA id est sum.

650

VICTVM Q. R. E. T. R. ipsum Pompeium victum ad me recepi, quod facere etiam reges timuerunt, ut nunc Ptolomeus, qui eum suscipere timens noluit.

651

INTVTA P. non tuta; una pars orationis est ‘intuta’.

652

PERFIDE P. id est omnia pro me facere te dicebas.

653

MORIAR NEC M. R. scilicet etiam non iubente Ptolomeo.

655

AVT LAQVEVM C. id est artate laqueum collo.

<COLLO> legitur et collum.

ARTARE legitur et aptare.

ARTARE RVDENTES ‘permittite’ subaudimus.

657

POMPEIO PRAESTARE P. Q. C. A. I. sensus hic est: qui me occiderit, duplicem gratiam consequetur; Pompeio enim praestat, quod simul uxorem eius interficit, et potest hoc Caesari imputare beneficium, quod manu sua uxorem peremit inimici.

658

O SEVI hyperbaton est: o Magne.

659

CORNELIA N. E. I. M. S. id est adhuc tu, o Pompei, vivis, etiam ego sum in aliena potestate.

661

SERVOR VICTORI id est servor Caesari, ut ipse me puniat.

663

ET PECTORA FERRO ut scribit Paterculus <II 53, 3> de Pompeio ‘duodesexagesimum annum agentis pridie natalem ipsius vitae fuit exitus’.

664

SACRAE V. F. ubique subaudimus ‘fatentur, qui lacerum videre caput’.

667

NAM SAEVVS IN IPSO ordo: in ipso sceleris actu Septimius scelus maius invenit.

673

NONDVM ARTIS E. C. E. R. hoc est: adhuc illo tempore nesciebant semel amputare caput a cervice.

675

VINDICAT HOC F. D. G. S. id est Achillas sibi vindicat, ut ipse gestaret.

676

DEGENER invectio in Septimium.

OPERAE M. R. S. id est qui sub alio agis alterius imperio obsequens. Hanc secundam operam appellavit.

679

ILLA VERENDA illa coma comprehensa est.

680

HIRTA COMA ordo est: ut Magnum nosset puer impius regibus illa veneranda hirta coma et generosa caesaries decora fronte manu est comprehensa.

684

<SVF>FIXVM CAPVT EST QVO NVMQVAM B. I. ordo: iubente bella pax numquam fuit. IVBENTE potestatem, quam habuit Pompeius, expressit, ut maior ei facta esset indignitas.

685

HOC L. C. Q. E. R. M. caput scilicet.

687

TYRANNO Ptolomeo.

688

SCELERI S. E. F. id est superstitem esse, ut fides perpetua permaneret.

692

VLTIMA L. invectio in Ptolomeum. Et est sensus hic: o Ptolomaee, qui es Lagi proles ultima atque peritura. A Lago enim nati sunt Ptolomei, quorum hunc iam dicit esse extremum.

694

SERVETVR IN ANTRO Alexandrum dicit illic sepultum.

697

PYRAMIDES pyramis dicitur fabrica sepulcrorum, quae sic struitur, ut ab imo lata in acumen tenue ex omnibus angulis colligatur. Alii pyramides volunt esse in Alexandria civitates.

INDIGNAQVE id est quibus non merebantur ornari.

MAVSOLEA sepulcra ingentia.

699

MOLESTA T. C. F. S. ordo: totum cadaver socero servare adeone molesta fuit cura?

704

QVIBVS id est cladibus.

706

FELIX N. T. D. hoc dixit: Pompei vita non sic fuit, ut nunc floreret, nunc vacuaretur; sed quamdiu fuit felix, beatudinem eius deorum nemo turbavit; cum miser factus est, numinum nemo miseratus est.

708

DILATA quam longa felicitate distulerat.

710

LVDIBRIVM PELAGI unde mare ludat.

NVLLAQVE M. F. omnia, inquit, membra confusa in hoc tantum notam habent, ubi caput est amputatum.

711

IACTVRA damnum, amissio.

716

CYNIREAE LITORE ‘Cinyreae’ a rege Cinyra, qui cum Myrra filia concubuit, ex quibus Adon est procreatus.

718

VICTVM PIETATE T. id est miserans Pompei fata postposuit formidinem, quam gerebat.

721

MAESTA P. P. D. C. N. P. ordo: lucis parum praebebat per densas nubes maesta Cynthia.

725

EXPECTAT FLVCTVS ut ab ipsis elevetur oppressus.

727

INCVBVIT MAGNO id est supra Magnum.

730

FORTVNA o Foruna.

732

GESTENT PIA COLLA hoc dicit: qui feretrum humeris subeunt, cum exequiae celebrantur.

PARENT<EM> ubique subaudimus ‘non hoc petit Pompeius tuus’.

737

SICCOS EFFVNDAT IN IGNES sine ture: hoc est quod supra <VIII 729> ait ‘non pretiosa petit cumulato ture sepulchra’.

738

ROBORA ligna.

740

COMPLEXA MARITVM id est volens pariter concremari.

741

IMPERAT id est quod non imperat.

742

NEC ADHVC A LITORE LONGE EST ut possit interesse funeri, si tu, o Fortuna, patereris.

744

NVLLO CVSTODE CREMANTES id est ignes, qui nescio cuius cadaver urebant nullo iam adsistente custode.

746

SVBDVCENS legitur et subducit.

QVAECVMQVE ES AIT NECLECTA quippe desertum est hoc cadaver.

747

CARA TVO <SED> POMPEIO FELICIOR <V.> nam utcumque iam adepta est sepulturam.

748

VIOLAT MANVS id est mea.

749

RELICTVS legitur et relictum est.

750

PATERISQVE H. D. S. quippe Pompeium inde gratulatur exuri.

752

PLENOS legitur et plenus.

PLENOSQVE SINVS hoc est plenum sinum habens.

753

PERVOLAT legitur et pervenit.

756

EXIGVA T. P. S. hic scrobem feminino genere posuit, Plautus masculino ‘scrobes saxagenos fodi in die’ in Amphitrione.

758

ADMOTVS non enim erat aliud, quod cremaret praeter corpus, ideo non subiectus, sed admotus.

759

ILLE id est Cordus.

761

IACTATV PELAGI hac re tristior.

IACTATV id est iactatione.

SI FVNERE NVLLO sensus hic est: si iniuriose accipis, quod tam indigne sepeliris, et magis velis iactari fluctibus quam sic cremari, averte manes tuos ab officio meo et cum te sepeliens invoco, audire noli.

761

NVLLO legitur et nudo.

763

INIVRIA FATI indignum quidem et paene inclitum est, quod sic humaris; sed necessitas fati, quae te in has adduxit angustias, facit, ut haec sepultura non debeat displicere.

765

NE VOLVCRES N. S. C. I. bene post feras omnes ultimus Caesar adsecutus est.

767

ROMANA S. M. id est mea, ut hoc habeat satis esse solatio.

FORTVNA RECVRSVS id est si mihi in Italiam redire contigerit.

778

TABE F. B. dum enim destillat tabe sua, nutrit incendium.

781

QVAM METVIS invenctio in Cordum, quod metuat deprehendi.

CRIMINE quod putat crimen esse; nam laus est.

782

QVO TE id est crimine.

784

FASSVSQVE S. P. C. confessus, quod Pompeium sepelieris, exige caput eius, ut pariter cum corpore contegatur.

785

INPONERE F. id est ut sepultura, quae a te coepta est, terminetur.

791

BVSTVM semiustum.

792

INSCRIBIT S. S. S. N. id est de carbone inscripsit.

794

QVO CONDI M. I. Q. T. C. S. ut maior apud Caesarem vindicta videatur, quod sic sepultus est, quam si iaceat insepultus.

796

CVR OBICIS propter metrum ‘o’ brevis est et est figura συστολή.

797

SITVS EST repetit cum indignatione, quod ille inscripsit ‘hic situs et Magnus’.

798

ROMANVM NOMEN tantum mereri tumulum Pompeium dicit, quantum patent terrae et quousque Romanum nomen extenditur; quem nunc dolet uno litore contineri.

800

CRIMINE P. D. quod sic Pompeium iacere perpessi sunt.

TOTA EST HERCVLIS OETE Oeta mons in Thessalia, ubi crematus est Hercules et sepultus.

801

BROMIO a nutrice Bromia sic dictus est Liber.

NYSEIA mons Nysa in India, ubi Liberi tumulus esse perhibetur.

802

OMNIA LAGI A. T. P. id est totam Aegyptum tenebis et dicit, quem admodum fiat, dum nos, ubi sis, ignoramus.

804

ERREMVS P. id est ubi sis, nesciamus.

805

MAGNE M. N. N. C. H. timentes, ne ibi nescientes tua ossa calcemus.

806

TVNC SACRO DIGNARIS dignum iudicas, ut Virgilius ‘haud equidem tali me dignor honore’. ‘Dignaris’ o Pompei vel tu Corde.

808

TRVCES L. M. quos Pompeius oppressit.

809

REVOCATO Quinto Metello, Numidici filio.

810

CVRRVS triumphum.

810

COMMERTIA quod p[l]acato de piratis mari mercandi usus est restitutus.

COMMERCIA id est adde.

811

PAVIDOS CILICAS M. acute dictum: [sic] Pompeius effecit, ut timerent maria piratae, in quibus ipsi grassabantur.

812

GENTESQVE V. Numadas dicit. ET QVICQVID IN EVRO id est adde.

814

CIVILEM R. T. quod post omnia bella, quae gerebat, elegerit se privatum.

815

CONTENTVM M. P. D. T. dum contemnit frequentius triumphare.

818

SOLITVMQVE L. id est nomen.

819

ARCVS ‘arcus’ hic pro fornice posuit.

820

HAVD PROCVL E. I. P. id est scriptum est iuxta terram.

821

NON LEGAT ADVENA R. parvitatem tumuli ostendit, ad quem necesse sit se incurvare lecturum.

822

QVOD NISI MONSTRATVM scilicet nomen.

826

HESPERIVS MILES in libris enim Sibyllinis est cautum, ne quis ad Aegyptum miles Romanus accedat, eo quod non expediret Italiae.

TVMENTIS tunc enim inrigat Nilus has terras, cum minor pro tempore esse deberet.

827

PRECER PRO TANTO ‘precer’ pro inprecer posuit.

828

VERTAT AQVAS NILVS ‘vertat’ id est retorqueat a meatu solito rediturus illo, unde descendit.

832

SEMIDEOSQVE CANES deos.

833

PLANGENS hi enim in flumine Osirim, filium Isidis, quaerunt, quem alii fratrem et coniugem eius accipiunt.

HOMINEM ex eo enim quod plangitur, perisse monstratur; ex eo quod perit, homo fuisse cognoscitur.

834

MANES divos, Pompeium scilicet.

835

TV QVOQVE o Roma.

TEMPLA TYRANNO Caesari scilicet.

836

NONDVM de hoc enim tempore loquitur, quo Lucanus est, non quo fuerunt bella civilia. Nam postmodum Caesar occisus in deorum numero constitutus est.

837

PRIMA tunc cum recens vicerat Caesar.

840

IN TELLVRE id est in Aegypto. TIMEBIT subauditur ‘movere’.

<BVSTA> Pompei.

842

ET VELIT V. N. R. S. id est utinam velit uti Pompeius nostro sinu, o Roma.

843

VLTIMVM nimium.

845

AVSONIAM id est in Ausoniam.

VIOLARE SEPVLCHRVM id est si mihi contingat.

846

AVT SVLCO STERILI dicit signa, per quae iubebunt superi Pompei in urbem ossa revocari, aut famem dicit futuram aut nimios aestus aut ventos turbidos aut terrae motum.

847

AVT ROMA VOLET ordo est: forsitan cum aut sulco sterili finem a superis poscere volet Roma aut austris feralibus aut ignibus nimiis aut terrae moventi tecta, consilio iussuque deorum in urbem tuam, Magne, transibis.

848

MOVENTI cum poscere volet finem.

849

CONSILIO IVSSVQVE DEVM ut persuaderi possit et cogi.

850

SVMMVSQVE FERET pontificem maximum dicit.

851

SYENEN Syene civitas in meridiana regione.

852

IBIT ET VMBRIFERA umbriferas.

857

AVERTET ut ad te ire contendat, qui alio properat, [illo] pervenire iuvabit.

858

PREFERRE IOVI Osirim dicit, qui in Casio monte colitur.

859

AVROQVE SEPVLTVS hoc dixit: si in templo esses positus, quia minor eras hoc honore, qui diis debetur, pro umbra accipereris. Nunc autem deus haberis in hoc tumulo positus, a quo amplius merebaris et quo es ipse pretiosior.

861

AVGVSTIVS ARIS hoc dixit: sacratior est lapis, qui te tegit, quam sunt templa, quae Caesar accepit.

863

TARPEIS QVI SAEPE DEIS probat quem admodum possit sacratius Pompei saxum esse quam Caesaris templum. Plerumque, inquit, qui in Capitolio numquam voluerunt sacrificia celebrare, venerantur et colunt saxum, in quo fulmen a Tuscis fuerit inclusum.

864

TVSCO VENERANTVR haec enim gens sacrorum peritissima est.

865

PRODERIT HOC OLIM dicit beneficium Pompeio datum, quod non fuerant ei perpetua busta constructa.

MANSVRA FVTVRIS conficiuntur enim haec omnia vetustate, id est quae futuris et posteris ventura non queant permanere.

867

LONGA VETVSTAS id est intra paucos annos tumulus dissipabitur.

868

PERIBVNT id est probari non poteris in Aegypto esse sepultus, posteri cum tuum tumulum non videbunt et idcirco inter deos te esse iudicabunt.

869

ARGVMENTA signa, ut Virgilius ‘argumentum ingens’.

870

QVA SIT NVLLA FIDES quia nemo credat antiqua referentibus.

872

TVMVLO QVAM CRETA ut ita credatur a nullo, quod Pompeius in Aegypto sit sepultus, quem admodum Iuppiter in Creta tumulum habere non credatur, sed hoc gentes istae sibi usurpasse iudicabuntur.

IX

ARGVMENTVM LIBRI NONI.

Advectam Vticam Corneliam cum Sexto filio; cognitum Catoni et Gnaeo Pompeio fatum Magni; discessum Tarchondimoti et aliorum sociorum: Catonis in fugam eorum convicia; Cyrenas expugnatas a Catone; naufragium in Syrtibus exercitus Catonis et iter per harenas petentis Iubae regnum; non inpetrasse Labienum, ut Cato consuleret Hammona de belli eventu; descriptionem Gorgonis occisae et sanguine eius nata omnia genera serpentum et vim uniuscuiusque et Psyllorum adversus eas potentiam naturalem; et adventum Caesaris in Aegyptum conspectoque Magni capite lacrimasse exitum tanti viri.

1

AT NON IN PHARIA MANES id est in Alexandria.

3

BVSTO vult hic ἀποθέωσιν facere poeta Pompeio.

4

DEGENEREM ROGVM se non dignum, non quo rogus aliquando degeneret.

5

AXIBVS AER hunc dicit, qui vicinus est terris. Nam usque ad lunarem circulum turbidus est aer.

6

TERRAS INTER LVNAEQVE sapientes ita volunt: spatium, quod inter terram et caelum est, possidere animas nobilium defunctorum, inde verum de Anchisa ‘aeris in campis latis’.

8

AETHERIS IMI ‘imi’ summi, ut Terentius ‘pro supreme Iuppiter’.

9

COLLEGIT IN ORBES id est suscepit.

11

VERO puro.

12

IMPLEBIT id est anima Pompei.

13

SVB NOCTE IACERET illic enim maius lumen invenit.

14

TRVNCI vanitatem scilicet sepulchri risit, cum ipse esset receptus in caelum.

16

SPARSAS VOLITAVIT hoc est: super sparsas classes in aere hic volitavit.

17

BRVTI hic enim postea in senatu Caesarem interfecit.

18

ET INVICTI POSVIT numquam victi.

MENTE CATONIS hic enim post Magnum duxit exercitum.

19

ILLE VBI PENDEBANT ‘ille’ id est Cato.

VBI PENDEBANT id est quando pendebant.

20

MVNDI FACERENT illud tempus dicit, quo adhuc non erat Pompeius occisus.

22

SENATVS quod ipsum potius sequeretur, non Pompeium.

24

TVTORE CARENTEM id est defensore Pompeio. Potest hoc translatum a minoribus accipi, qui a tutoribus gubernantur.

27

REGNVM CVPIENS ostendit Catonem nihil pro se facere, sed omnia pro senatu, si nec ideo vult vincere, ut ipse regnet, nec ideo superari non vult, quia metuit servire victori.

30

QVAS scilicet partes.

31

ACTV inpulsu.

32

CORCYRE SECRETA Corcyra insula in Ionio mari, quae antea Phaeacia fuit, ad quam delatus est Vlixes.

33

FRAGMENTA RVINAE id est reliquias.

35

ARTASSE CARINAS ut cluderetur mare navium multitudine, ne conspici posset unda, quod dixit Vergilius ‘latet sub classibus aequor’. Potest et sic accipi: quod a mari artatae sint naves, id est sibi admodum iunctae, eo quod tantum numerum capere pelagi latitudo non posset.

36

DORIDA TVNC MALEAN civitas in promuntorio Maleo, ut Vergilius ‘Maleaque sequacibus undis’. Declinavit autem τὴν Δωρίδα. TAENARON VMBRIS hic enim ingressus est inferni, ut Vergilius ‘Taenarias etiam fauces a. h. D.’.

38

CRETA FVGIT id est a Creta navigat, ut ait Vergilius ‘fugimus spumantibus u.’.

LEGIT CEDENTIBVS transit, ut Vergilius ‘legimus freta concita terris’.

39

TVNC AVSVM id est Phycunta.

40

IMPVLIT id est removit obstacula.

PHICVNTA Phycuns civitas Graeciae iuxta Asiam. Haec obstitit classi, ne portum ingrederetur, et victa est.

RAPINAS id est qui non meretur nisi crudelis naves recipere, id est Caesaris, sive qui meruit excitare contra se classem, ut in eius exitium exclusa saeviret.

41

SPARSIT id est reiecit et reppulit.

42

PALINVRE TVVM portus est.

43

AVSONIO MONVMENTA ubi sepultus [est,] loco nomen inposuit, ut ait Vergilius ‘aeternumque locus Palinuri nomen habebit’.

44

PHRVGIO id est Palinuro Troiano gubernatori. PLACVISSE MAGISTRO ubi cum Aeneae classibus stetit Palinurus, portus est nominatus.

45

TENDENTES VELA CARINAE hoc dicit: adventantes de longinquo naves eos, qui erant cum Catone, terrebant. Cornelia enim in his ratibus navigabat et hi esse Caesarem suspicati sunt, dum suos venire non credunt.

47

PRAECEPS FACIT id est Caesar, qui erat turbidus, faciebat, ut essent cuncta metuenda. Est ergo ordo: praeceps victor facit omne timendum.

48

ESSE CARINA ipse Caesar.

50

VEL DVRI LACRIMAS ‘vel’ etiam, ut Vergilius ‘vel Priamo miseranda manus’.

52

PRIVIGNIQVE F. Sexti Pompei, qui filius fuit Pompei et Iuliae prioris uxoris.

53

LITORIBVS PHARIIS ideo voluerat morari, si forte in maria revocatum Pompeium posset auferre. Et hoc inpetrare non potuit; nam maritum vidit ardentem.

54

OSTENDITQVE ROGVM Corneliae scilicet.

NON IVSTI iusto.

NON IVSTI quia erat tumulus humilis et indignus.

SEPVLCRI sepulcro.

55

FORTVNA o Fortuna.

57

INCVBVISSE VIRO hoc de more plangentium, ut Virgilius ‘incubuit super atque haeret lacrimansque gemit’, item alibi ‘semianimemque sinu germanam amplexa fovebat’.

CRINES subaudimus ‘indigna fui’.

58

DISPERSI PELAGO quem unda disperserat adsidue fluctibus verberatum.

60

FAVILLA subaudimus ‘ergo indigna <fui>’.

64

O BENE NVDI insepulti. Potest legi et nulli; non enim sunt concremati.

66

MAIORE DEVM de hoc enim diis maior debet fieri invidia, quod talem tumulum Pompeius accepit, quam quod Crassi non habent ullum.

67

IVSTA LICEBIT ‘iusta’ funus, ut ait Cicero ‘qui nondum omnia paterno funeri iusta solvisset’.

68

CONIVGIBVS nec Crassum enim potuit sepelire nec Magnum.

PLENAS PLANGEMVS moris enim erat, ut si corpora suorum non haberent, [ut] simularent funus et facerent sepulturam, quod et hanc in duorum morte coniugum credo fecisse. Hoc est, quod Virgilius ait ‘viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras’.

70

INSTRVMENTA DOLOR quibus instruaris et crescas. Nam tumulus instrumentum doloris est, quotiens videtur.

71

INPIA POMPEIVM o Cornelia.

72

VICTVRA SVPERSTES illa, inquit, debet exigere, ut marito tumulus extruatur, quae post eum victura est, ut sit, quo possit ire cum lacrimis, quod ego, quae morior, procurare non debeo.

73

MALIGNA exigua, ut Vergilius ‘quale per incertam lunam sub luce maligna’.

75

OSTENDIT ordo: adhuc surgens aliquid ostendit.

76

VANESCIT incipiente enim sole desinit conspici, quia flammam lux maior obscurat.

77

TENDENT MIHI ut longius ducta fumum videre non possim.

83

SI QVA FIDES PELVSIA difficile enim creditur, quod mulier solum hostile non timeat.

78

NON TELLVS subaudimus ‘gratior est’.

79

NON ALTA TERENS CAPITOLIA C. quod ter in Capitolium ductus a Magno iter triverit adsidue transeundo.

80

DE PECTORE MAGNVS non iam, inquit, diligo, quod fuit felix, sed quod nunc miser est; hoc enim supra <VIII 77. 78> dixerat Magnus ‘et ipsum, quod sum victus, ama’.

82

NON HAERERE QVEROR id est queror, quod non sum pariter concremata.

CRIMEN COMMENDAT HARENAS terram; quam ideo ait amare, quod Magnum illic perdidit. Ob hanc causam ipsam diligo, quod illic Pompeius occisus est; nam cum eo esse desidero.

86

CONDITA CVRA quae nunc usque ego in memoria reservavi.

88

EXCIPITE a me missum suscipite. EXCIPITE verba Corneliae referentis ad filios verba Pompei.

90

CAESARIBVS REGNARE VACET quicumque de Caesaris gente fuerit, Caesares nominavit [omnes].

91

NOMINIS FAMA aut mei nominis, ut Pompei filiis auxilia subministrarem, aut Caesaris nominis, ut auxilia inde mereamini, cum vos contra Caesarem dicitis dimicare.

93

QVISQVIS POMPEIVS ambo enim filii eius Pompei dicti sunt, Sextus et Gnaeus. Possumus tamen de omnibus dictum accipere, qui fuerunt aliquando Pompei.

97

LIBERTATE CATONI ut non ipse bellum susciperet, sed libertas et Caesar; tunc vos Catoni convenit oboedire.

98

EXSOLVI TIBI haec iam Cornelia suo nomine loquitur, quod pertulit mandata Pompei.

99

INSIDIAE PATVERE TVAE ut viverem, dum volo tua iussa complere.

PATVERE valuere.

100

AVFER<R>EM PERFIDA VOCES ideo, inquit, me non occidi, ut possim filiis tuis dicere, quae mandasti.

102

QVAM LONGO sensus hic est: incertum est, quando moritura sim, sed dum vivo, ab anima mea exigam poenas, quae, te cum perire conspiceret, non mox fugit in mortem. Ergo sic cruciabitur, ut maerore lacrimisque consumpta adceleret mihi fata tardantia.

103

AB IPSA id est anima.

104

ANTE FERAM id est accipiam, antequam moriar.

107

PER INANIA IACTVS id est per aerem, ut Vergilius ait ‘magnum per inane’.

108

TVRPE MORI POST TE SOLO turpe est, inquit, post te mori solo dolore non posse, id est maerendo consumi; nam illae mortes, quas dixi, eripiunt dolorem, et videor sic perisse, ne doleam, non quia dolebam.

110

PVPPISQVE CAVERNIS cavernas dixit interiores puppis angustias.

114

CLAMOR commotus adveniente discrimine Corneliam non movebat.

115

FACIENS ipsa Cornelia inprecabatur adversa iam timentibus nautis.

116

COMPOSITA IN MORTEM ut quem admodum perire vellet, sic iam membra componeret.

FAVITQVE PROCELLIS ‘favit procellis’ id est optavit, ut crescerent.

118

INDE TENENS PELAGVS ‘tenens pelagus’ id est inde descendens et navigans.

TENENS tenet.

121

PHARIOS vel patrios.

<PHARIOS> COMITES a litore Phario.

PATRIOS COMITES Romanos scilicet, sed qui ad Aexandriam cum Pompeio principe navigassent.

121

MAGNVS Pompei filius hic est Gneus Pompeius, qui fuerat cum Catone.

122

ET FRATREM Sextum Pompeium.

124

ROMANAQVE MAGNVS ‘Romana’ id est quae fuerunt Romanorum.

127

NEFAS AVDIS nam ego vidi.

131

HOSPITIIS FRETVS SVPERIS potest iunctum <esse> ‘hospitiis fretus superis’, id est diis hospitalibus fretus; dicimus autem et ‘illa re’ et ‘illius rei fretus’.

MVNERE TANTO quod regnum dederat ipse Ptolomeo.

132

IN PROAVOS CECIDIT hoc est: Ptolomei est proavis immolatus, vel quia domuerat regnum vel quia donaverat.

135

SOCERVM id est socerum illic esse credidi et ab ipso patrem esse prostratum.

136

NEC SANGVIS id est nec tantum sanguis.

139

FAMA EST hoc, inquit, homines loquebantur: servari caput Magni, ut advenienti Caesari possit ostendi.

140

QVAESISSE TYRANNVM ut crederetur, quod Pompeium ipse mactasset.

143

QVAECVMQVE INIVRIA FATI has omnes supra dixerat iniurias: aves, canes ignemque furtivum.

145

DE PARTE de capite.

MAGNVS abusus est patris nomine; nam hic Gneus Pompeius erat, non tamen Magnus.

149

REMIGE VENTOS id est per remiges.

151

MERCES hanc mercedem bellorum maximam dicit, si et patrem sepeliat et Ptolomeum interficiat.

152

SANGVINE id est et sanguine.

MAGNVM id est ipsum Pompeium.

154

MAREOTIDE MERGAM Mareotis palus Aegypti, unde sunt uvae dictae a Vergilio, quod illic iuxta tales nascantur ‘sunt et Mareotides albae’.

155

AMASIS rex Aegypti potentissimus.

157

NVDO TIBI id est insepulto.

160

APIS bos est Isidi consecratus.

161

DEIS VRAM CAPVT Pompei scilicet caput, quod reservatum est, sic uram: subter flammis deorum simulacra subponam.

164

SVPERISQVE FVGATIS nam deos se sparsurum esse minitatus est.

GENITOR o Pompei.

166

LAVDATAM IVVENIS et ipse laudavit et ipse conpescuit.

170

POTENTIS ‘potentis’ id est Pompei regis, ut ait Vergilius ‘nimborumque facis tempestatumque potentem’.

171

SOLVTAS potest legi et ‘lacrimis exhausta solutis’.

174

VT PRIMVM IN SOCIAE ubi Cato et unus ex filiis Magni.

177

PICTASQVE TOGAS triumphales dicit, quae palmatae appellantur.

178

TER CONSPECTA IOVI ter enim constat triumphasse Pompeium, ut Paterculus scribit <II 40, 4> dicens ‘huius viri fastigium tantis actibus fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Hispania triumpharet et, quot partes terrae sunt, totidem faceret monumenta victoriae suae’.

178

IOVI ad Capitolium enim ire consueverant cum triumpho.

179

MAGNI CINIS quasi de corpore ipsius collectus esset; Cornelia sic habebat.

180

EXEMPLVM PIETAS a Cornelia enim didicerunt sepelire suos, quorum corpora non haberent.

181

REDDENTIA MANIBVS IGNES ut illos, quos in Thessalia perdiderunt, similiter humarent vestibus concrematis, ut fecit Cornelia de marito.

183

APVLVS HERBAS pro regione posuit Apulum.

184

IGNE FOVET TERRAS ut Vergilius ‘saepe etiam steriles incendere profuit agros’.

185

LVCENT BVCETA hic autem omnes montes appellavit, ubi boves sunt infiniti.

187

QVOD IN SVPEROS ordo: quod audet omne vulgus.

188

DEIS OBICIT ‘obicit’ prima syllaba metri necessitate corripitur.

189

VERI id est veritatis.

190

MVLTVM MAIORIBVS hoc dicit: perit Pompeius ita ut ante maiores.

191

MODVM modum potestatis suae ponere, sed in hoc ipso profuit rei publicae, quod numquam veritus est aequitatem; nam calcasset rem publicam Caesar, nisi furori suo ad resistendum aliquem repperisset.

192

CVI quod.

193

PLEBE PARATA ordo est: et solus privatus parata sibi plebe servire.

195

REGNANTIS ERAT ut senatui imperare vellet, sed cum senatum ipsum regnare petisset.

IVRE POPOSCIT per vim atque victoriam.

196

VOLVIT SIBI POSSE NEGARI sensus hic est: volebat ipse difficilia et magna praestare, quae si sibi poscenti propter magnitudinem negarentur, aequo animo sustineret.

197

INMODICAS sine modo.

SED P. R. maiora intulit bona quam ipse retinebat. ‘Plura’ ergo ‘retentis’ accipimus ‘a retentis’.

202

FORTVNA felicitate.

204

OLIM VERA FIDES sensus hic est: cum recepti in urbem sunt Sylla et Marius, libertas vera succubuit. Nam Pompeio perempto etiam umbra libertatis, quae remansisse videbatur, ablata est. Ergo illorum vita rei publicae nocuit, huius interitus.

205

REBVS ADEMPTO id est humanis rebus sublato scilicet interempto.

206

NVNC ET FICTA P. subaudimus ‘fides libertatis’.

PVDEBIT id est quemcumque de civibus.

207

NEC COLOR IMPERII EST ut dicat se rei publicae velle consulere, cum aliquis affectat [ad] regnum.

FRONS SENATVS est, si cum ipse imperet, senatus nomen apponat, cui se dicat omnem potentiam reddidisse.

208

OBVIA VICTO id est Pompeio, cui victo occurrit interitus.

209

QVAERENDOS PHARIVM ut mortem, quam quaerere superatus omni studio debuisset, ei offerret nefas, quod Ptolomeus admisit.

210

VIVERE REGNO scilicet quae esset infamia.

211

SORS PRIMA VIRIS prima felicitas, si victi sponte moriantur, secunda, si coacti. Pompeio ergo dat secundam sortem, qui cactus occubuit.

213

DA SIMILEM FORTVNA IVBAM fatalem.

DA SIMILEM F. I. si ‘fatalem’ legimus, subaudimus ‘da, o’ Fortuna, ut, quem admodum Pompeium Ptolomeus occidit, sic me Iuba interficiat.

NON DEPRECOR non recuso.

HOSTI Caesari.

214

CERVICE RECISA ut Pompeius est reservatus.

217

MORTIS HONOS ordo: maior mortis honos.

219

TARCHONDIMOTVS hic dux fuit piratarum, qui a Catone abduxit exercitum.

SIGNA CATONIS id est dedit signa, quibus Catonem milites derelinquant.

225

APERTA id est non dissimulans, quod abire cupiebat.

227

POMPEI id est amor.

228

FAVORI id est non nostra causa, sed studio, quod alii praestabamus.

229

PRAETVLIT ORBIS pro quo bella suscepimus.

230

NOSTRA PERIT sensus hic est: postquam Pompeius occisus est, propter quem totus orbis ad bella convenit, et causa nostra, qua dimicabamus, extincta est; erat enim causa Pompeius.

232

PVGNAE ordo: nam quis erit pugnae finis, si nec Pompeius erit nec Pharsalia, id est finis.

233

TEMPORA VITAE si, inquit, vitam et eius fructum per bella perdidimus, saltem in quiete moriamur, quoniam iam dari otium non potest vitae, quae paene finita est.

234

IVSTAS sibi meritas et dignas.

236

VIX DVCIBVS P. P. scilicet quia Pompeius est insepultus.

BARBARA VICTOS tractat, an debeat timere, si vincitur.

238

SVB IVRA TOGATI CIVIS EO leve facit imperium, si est civis est et togati.

239

QVISQVIS MAGNO V. S. deest fuit.

240

HIC MIHI Caesarem dicit, quem post Pompeium meritum fuisse non dubium est.

SACRIS Pompei scilicet.

241

DOMINVM Q. C. nam si eligeret, Pompeio inrogaret iniuriam, nunc autem inponitur Caesar dominus, non optatur.

242

DVCEM legitur et ducum; <ducem> id est secutus.

245

SPARSIT dissipavit.

246

CLAVSA FIDES MISERIS hoc dicit: vires desunt, quia Emathium certamen totum fugavit exercitum. Fides iam nulla blanditur, quia a sociis nostris est Pompeius occisus; ergo cedamus.

TOTO S. I. O. E. id est Caesar.

248

POMPEIO S. E. B. C. P. sensus hic est: nunc post mortem Pompei si geramus bella civilia, [nunc] scelus vocabitur, quae cum illo vivente geremus, fides nominabatur. Videbamur enim ideo dimicare, dum Pompeio fidem voluimus exhibere.

251

QVE CONSVL H. id est Caesar: nam supra ingressus urbem sibi dederat consulatum.

257

TV QVOQVE P. D. ut ille se pro Pompeio pugnasse confessus est, cuius orationem supra est executus.

258

NON IN R. L. id est ideo tibi displicet bellum, quia iam tuo labore alteri regna facturus es, sed pro te dimicabis.

260

TIBI V. T. E. quia dominum neminem facies. Nam hactenus non tibi vixisti, sed ducibus.

261

VACANTI NESCIS S. R. P. absoluta locutio ‘nescis pati pati sine rege’, id est aut vitam pati nescis aut nescis esse sine rege, ut ait Vergilius ‘certum est in silvis, inter spelea ferarum malle pati’.

262

NVNC C. P. D. hoc dicit: nunc iustius laboratis et quaecumque sunt subeunda discrimina, digne in hoc tempore perferuntur. Iam enim vobis vincendo non alii proderitis.

263

POMPEIVS ABVTI valde uti, ut Cicero ‘quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?’

265

PROPE L. deest sit.

266

TRIBVS E. D. de Caesare, Pompeio et Crasso solus est relictus.

266

PLVS R. N. C. I. L. hi enim Pompeium, illi Crassum percusserunt, quod libertati et legibus prodest dominis duobus ablatis.

269

STERNITE legitur et spernite. Vnum significat spernite et sternite.

Id est plus facite quam videtur fecisse Ptolomeus. Offerte victori Caesari uxorem Pompei et filios eius et me ipsum. Ptolomei autem munus dicit Magni caput, quod Caesari pro munere praeparavit.

VESTRAS V. P. E. N. C. M. sensus hoc est: cum vos dedistis, timere nolite. Ita enim estis ignavi, ut nemo vobis credat in civili bello aliquem vulnerasse, quod quidem viris est criminosum, si innocentes putentur a caede, cum gesta sunt bella civilia.

275

MAIORA MERERI hoc est: ut libertatem potius vincendo mereamini.

277

PROLESQVE ipsa Cornelia.

278

POMPEIOS filios Magni.

PTOLOMEI hoc supra dixit <268> ‘Ptolomei munus et arma spernite’.

280

SCIAT ISTA IVVENTVS sensus hic est: intellegetis fuisse dignum, quem sequeretur exercitus. Dum pro cervicibus meis plura vobis Caesar dona largietur, probabit tantum me fuisse, quem optaret occidi.

282

MAGNA MERITVM id est nos occidendo vobis ingens meritum comparate.

283

SCELVS EST TANTVM F. id est sola fuga, nisi et nostrum interitum iunxeritis; quod fugitis crimen ignavum est.

285

EXAMINA apes.

287

AMARVM hominibus, non apibus, ut Vergilius ‘et salices carpetis amaras’.

288

PHRYGII SONVS I. A. ut ait Vergilius ‘matris quate cymbala circum: ipsae consident medicatis sedibus’. Sic ergo Cato fugientes milites sua voce revocavit, ut errantes apes aeris sono retinentur.

292

DIVITIAS S. C. id est apes.

295

CONSTITVIT id est Cato constituit, et erit ordo: iamque mentes actu belli et serie laborum quietem ferre non doctas agitare constituit.

SERIE diuturno actu.

298

LABOR EXCLVSVS haec enim sine proelio transierunt.

299

POENAQVE DEVICTIS S. E. V. C. hoc est: sufficiebat Catoni ad vindictam, quod superabat, poenam nullam ulterius exigebat a victis.

300

CONTERMINA confinialia, vicinos terminos habentia.

302

HANC AVDAX id est naturam.

304

IN DVBIO T. P. ut neque mare esset neque terra; hoc est: in dubio reliquit.

305

NEQVE SVBSEDIT ut mare esset.

306

NEC SE DEFENDIT ut altior facta imaginem terrae possideret.

307

AMBIGVA SED LEGE L. ‘ambigua loci lege’, ut terra accipi posset et mare. Hoc supra dixit <304> ‘in dubio pelagi terraeque reliquit’.

308

AEQVORA id est iacent.

309

LITORA legitur et litore.

PROIECTI LITORA FLVCTVS ‘litora’ posuit dorsa stagni, quae inter fiuctus apparebant, ubi tantum percussa unda, resonabat.

310

NVLLOSQVE E. I. V. non est terrae usus et mari<s> in Syrtibus. Loca sunt otiosa.

313

SED RAPIDVS T. P. S. N. P. hoc dicit: quod ante Syrtes ipsae sic plenae fuerint undis, ut sint maria; sed per saecula infinita sol inde exhauriens aquas, quibus ignem suum nutrire perhibetur, loca illa paene siccarit. Sic ipse alibi ait <VII 5> ‘et attraxit nubes, non pabula flammae’.

314

ZONAE V. P. quod illic maior sit ignis de caelo; inde siccantur Syrtes, immo minuuntur.

316

DAMNOSVM per quod cuncta dispereunt.

317

TELLVS S. E. id est quae nunc Syrtis est, tunc erit tellus. Vult autem accessu temporis eam posse siccari.

BREVIS V. S. ‘superne’ desuper, ut Oratius ‘facie[m] formosa superne’.

321

IN SVA R. F. id est in mare, ubi optinet potestatem.

TEMPTATVM CLASSIBVS A. quod classis Catonis ingressa est.

322

TVRBINE D. ipse auster defendit, scilicet ut temptari a classibus non posset.

323

ET INLATO potest sic accipi ‘in lato’, ut duae partes orationis sint, [potest et ut una sit], et sit hic sensus: longeque a Syrtibus undas egit, id est de longinquo a Syrtibus undas impulit in Syrtes scilicet et in lato confregit litore pontum. Ipsas Syrtes latum litus accipimus, ubi fluctum dispersum ventus infregit. Et ‘inlato’, quod fluctus a Syrtibus in mare traxerit eosdemque fregerit in litore. ‘Inlato’ ergo una pars orationis est, ut ad fluctum admoveretur litus, non veniret fluctus ad litus; hoc ad celeritatem posuit exprimendam.

324

TVNC QVARVM id est navium.

RECTO id est erecto.

326

VELA N. N. id est et cum vellent quidem vela deponere, sic inflata sunt vento, ut extra spatium navis exirent.

SPATIVM V. C. ipsa vela vicerunt carinae spatium.

327

OMNIA SI QVIS dicit et illos victos, qui adhuc vela erecta habebant, et illos, qui deponere coeperant.

330

SORS MELIOR C. Q. F. I. A. in mari enim medio non est de tempestate discrimen.

331

CERTO I. M. quia iuxta litus in vadis incertum mare est, quoniam altitudo eius ignota est.

332

FLATVM E. F. id est quae carentes velis vim venti adversantis evaserant.

334

VICTOR ipse aestus maris.

335

HAS VADA D. scilicet naves. INTERRVPTA P. T. F. P. non continua, sed in loca diversa collecta; dicit autem harenas.

336

DVBIA utrum mergatur an haereat.

338

INPACTIS B. M. naves enim violenter inlisae commotam terram altius erexerunt et sic magis vadosum mare habere coeperunt.

339

OBVIA CONSVRGENS subaudimus ‘et terra tunc magis obvia consurgens’.

340

SAEPE T. C. F. N. V. H. dicit maiores harenarum cumulos et aggeres fuisse quam fluctuum.

341

PROCVL O. A. id est longius, quam quaecumque sunt arva, sublatus est, hoc est: in modum montis erigitur et eminet omnibus terris.

344

LITORA N. V. in medio enim mari haec vult contigisse.

SIC PARTEM id est ratium.

345

REGIMEN C. Q. S. E. hoc dicit: divisam esse navem et haesisse mediam, mediam navigasse.

346

TVTA F. ipsa pars ratium navigatione tutissima.

347

TRITONOS ubi Minerva nata Tritonis nominata est.

348

DEVS QVEM id est amat; deum autem Tritonem dicit, quod nomen convenit ad paludem.

351

TERRARVM P. L. ordo: terrarum primam Libyen tetigit; διὰ μέσου, nam proxima caelo est, ut probat ipse calor.

353

VVLTVS V. A. id est suos, cum ad tibias cecinit.

354

ET SE D. T. ordo: et ab unda dilecta Tritonida se dixit.

TRITONIDA τὴν Τριτωνίδα declinavit.

355

QVAM IVXTA legitur et quem. Si ‘quem’ legimus, id est locum, si ‘quam’, id est paludem Tritonida.

TACITVS id est magnus, ut Vergilius ‘tacitumque obsedit limen A.’.

356

VENIS legitur et ripis.

357

INSOPITI QVONDAM id est iuxta Lethum horti Atlantis, cuius sunt Hesperides filiae, a quibus Hercules aurea mala diripuit; hoc Virgilius sic ait ‘Hesperidum templi custos epulasque draconi quae dabat et sacros servabat in arbore ramos’.

TVTELA quem ipsa tueretur.

358

PAVPER S. F. H. ‘pauper’ postquam arbori poma sublata sunt.

359

INVIDVS ANNOSO Q. F. D. id est hortus ipse, dum quae tunc habuit mala, nunc non habet, facit, ne quis credat umquam mala aurea procreata.

360

VATES AD VERA VOCAT id est poetas facit fabulosa non scribere, cum probat se numquam generasse, quod non habet, et eorum dicta falsa esse profitetur.

361

ET FVLVO GERMINE R. id est graves.

364

ROBORA ipsam arborem cingens.

365

NEMORIQVE L. tamquam in ferendis his malis aut nemus pondere laboraret aut ibi labor esset, ut gigneret.

366

PASSVSQVE I. S. P. R. utrumque reddidit, quod ait ‘arboribus abstulit pretium’; passusque inopes, quod ait ‘nemorique laborem sine pondere ramos’.

367

ARGOLICO F. P. T. Eurystheo, ut Virgilius ‘rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerat’.

369

SYRTIBVS id est a Syrtibus.

370

SED DVCE P. L. M. I. O. hoc dicit: unam militum partem cum Pompei filio adpulsam ad Libyam, cum Catone vero aliam remansisse.

371

MANSIT id est classis.

373

TERRA[E] CINGERE S. circumire per terram.

TERRA CINGERE S. id est audet.

374

HOC legitur et haec.

CLAVSERAT AEQVOR id est quae homines a navigatione prohibebat.

375

ET SPES IMBER ERAT ut aestus timeri non posset sperato imbre de tempore.

377

HINC BRVMA T. A. dicit, quem admodum iter possit et a frigore nimio et ab aestibus temperari. Ne frigus, inquit, sentirent, faciebat aestus, ne paterentur solis ardorem, praestabat tempus hibernum.

378

INGRESSVRVS id est Cato.

379

QVIBVS VNA S. P. hanc salutem dicit superesse, si in libertate moriantur.

382

EXVSTAQVE ‘haec exusta’ genere neutro plurali numero declinavit.

383

QVA NIMIVS T. E. <R. I.> F. V. duo laboriosa: sol torridus et unda difficilis.

385

DVRVM ITER AD L. P. Q. R. A. sensus hic est: euntibus, inquit, ad libertatem et ad amorem patriae iter durum est atque difficile; nam ad dominum [qui vult] ire perfacile est.

387

EVADERE VOTO id est qui non optant evadere.

388

SI QVIBVS I. S. E. si quibus hoc quod eunt sufficit nec curant, quod possit accidere.

389

TECTOQVE M. P. V. ego, inquit, nihil vobis prosperi spondeo, ut iter hoc possit timentibus persuaderi.

391

VEL QVAE TRISTISSIMA hoc est: etiam quae sunt tristissima.

392

AT QVI SPONSORE S. ille autem, qui [ut ea] vult sibi vitam ante promitti, eat meliore via, id est ad dominum, id est ad Caesarem. Nam illa via durior est, qua itur ad leges.

397

FATOQVE V. P. [M.] hoc est: quod me primum pati videritis, hoc et vos passuros esse promittite.

398

SITIAT QVI C. Q. B. V. id est me bibentem.

399

QVICVMQVE P. id est me petentem viderit.

400

AVT EQVITEM P. P. T. subauditur ‘quicumque me viderit’.

401

SI QVO FVERIT D. N. D. A. M. E. sic, inquit, omnia vobiscum aeque sustinebo, ut nemo intellegat, utrum sim imperator an miles.

403

GAVDET PATIENTIA D. id est quicumque patientes sunt, gaudeant sibi gravia contigisse, quae tolerent.

404

LAETIVS EST Q. M. S. C. H. sensus hic est: plus gratiae laus habet, quotiens difficilius comparatur.

405

SOLA POTEST L. T. P. M. ‘turbam malorum’ id est turbationem, ut quae mala sunt, confundatur inter recta. Nescitur enim an turpe sit fugisse, cum sit per invia isse virtutis.

406

CALENTIS legitur et paventis.

408

INREDVCEMQVE VIAM per quam non erat ipse rediturus.

409

CLAVSVRA S. hic enim periturus est Cato.

410

SECVRI FATA C. nihil timentis aliquando.

411

TERTIA PARS RERVM LIBYE subaudi ‘est’.

412

AT SI VENTOS CAELVMQVE SEQVARIS PARS ERIT EVROPAE nam cum Asia habeat totum eurum, boreae latus sinistrum, noti dextrum, Africa vero et Europa simul habent zephyrum, boreae latus dextrum, sinistrum noti, cum partitio sit aequa ventorum, si duas partes orbis accipimus, erit Africa potius in Europa.

413

NEQVE ENIM PLVS LITORA N. id est cum longior sit pars a Tanai ad Gades quam a Nilo ad Gades, non est Africa pars orbis, sed potius Europae.

414

PRIMIS A GADIBVS ABSVNT ordo: neque enim plus litora Nili absunt a primis Gadibus quam Scythicus Tanais.

415

VNDE EVROPA F. id est a Gadibus.

416

FECERE LOCVM qua intrat ad Gades.

417

ORBIS ABIT A. id est maior pars orbis se in Asiam separavit.

COMMVNITER ISTAE id est Africa et Europa.

418

ILLA SINISTRVM id est Asia.

419

IN ORTVS in orientem.

421

IN OCCASVS in occidentem.

423

ET NOSTRIS R. S. R. S. id est cum apud Italiam serenitas iugis est, illuc imbres aguntur; ex Italia enim sublatae vento nubes deferuntur ad Africam.

424

IN NVLLAS V. O. id est non habet metalla, quibus terra corrumpitur.

425

CRIMINE DIVES ‘crimine’ causa, ut Vergilius ‘et crimine ab uno disce omnis’ et ‘crimine caedis’ et alibi ‘crimen, Amor, vestrum’.

426

ET PENITVS T. E. id est vere terra est; nam non habet aes nec aurum.

427

ROBORA D. arbores dicit citri.

429

IN NEMVS I. N. V. S. id est luxuria Romanorum prima fecit hinc cibos. Alii sic accipiunt dictum: etiam ad illam regionem nos misimus magistratus.

432

SVB NIMIO P. D. id est sub sole torrenti.

VICINA P. ipsa ora.

434

ET NVLLA PVTRIS R. T. ipsa ora non est putris et ideo sementa non alligat.

TENETVR legitur et tuetur.

435

NVLLA SVB I. C. I. T. E. ordo est: et sub illa terra nulla est Iovis cura.

437

IMMOTIS inaratis.

440

NVDVS R. T. ipse Nasamon, quem pro gente posuit.

QVEM <M.> BARBARA DAMNIS ‘damnum mundi’ Syrtem ideo dixit, quia accedendo iam per multas vadit regiones et orbis est damnum, sive ipsa Syrtis ideo damnum mundi est, quod nullus in orbe aestus † ibat aut terrae aut pelagi mancipata. Potest ‘mundi damnis’ naufragiis accipi; commune enim mundi damnum est, cum extinguuntur animantes.

443

NOVIT OPES non enim navigant, ut mercentur, sed colligunt, quae alii perferebant.

COMMERCIA MVNDO omnia enim illic inveniuntur, quae de diversis solent gentibus comparari.

447

LITORE SICCO id est maiorem ventum e litore Syrtis accipit quam de mari.

449

ILLE NOCENS id est auster.

451

DISSIPAT id est non dissipat; est enim ubique planities.

453

LASSATVR id est nec lassatur, quippe non habet obvium nemus.

454

HARENIS haben<i>s; ‘harenis’ id est totos flatus, quos habet, effundit.

457

RESOLVTO VERTICE P. dicit globum, qui erigitur vento iugiter flante, non cadere.

460

DETECTO GARAMANTE C. id est nudato.

ALTIVS IGNIS quam ventus hic tulit.

462

ET VIOLARE DIEM id est fuscare.

TANTVS tantum.

463

TVNC tum.

467

SI SOLIDA LIBYE si illum intrinsecus contineret inter scopulos et saxa conceptum.

470

LVCTANDO SVMMA FVGIT spargitur ideo, quoniam subter est tellus; est firma nec titubat, quia superior vento cedens impetum eius fundit.

473

INTENTVSQVE TVLIT ab intendendo dixit ‘intentum’, id est qui in altum ire contenderet.

474

IN EXTREMA FORSAN LONGEQVE R. hoc dicit: quod arma ista, quae ventus abstulerit, in aliam partem delapsa sint orbis et putaverint hi, ad quos venerunt missa esse de caelo, quod prodigium crederetur.

476

GENTES HOMINVM scilicet ad quos eadem arma venerunt.

478

NVMAE hic enim cerimoniarum omnium habetur inventor.

LECTA IVVENTVS Salios dicit.

480

ANCILIA NOSTRA quasi non sua arma, sed iam ancilia nostra portarent.

481

SIC ORBEM TORQVENTE NOTO quem admodum tunc ancilia sunt lapsa de caelo.

482

TIMVITQVE RAPI ne raperetur a ventis.

484

SED NISV IACVIT ut conatu addito unus quisque gravior redderetur.

VIX SIC IMMOBILIS qui haec faceret.

492

QVI NVLLAS V. D. V. R. illo enim saxa perlata sunt, ut nemo sciret, unde decidissent.

493

IAMQVE ITER O. L. id est semita cuncta contecta est.

496

OSTENDIT L. F. C. O. australem axem circulum dixit, qui est sub nobis, et quoniam depressus est, illuc sub terras non omnia iam ostendit signa his, qui sunt sub eo caelo, id est qui in ima parte sunt axis, omnes stellas videre non possunt.

497

MVLTAQVE D. T. M. C. notandum, quod ‘margine’ dixit genere masculino. Dicit autem marginem extremitatem orbis.

498

QVEM TORSERAT A. V. contra solutum tortum posuit; nam stringitur frigore, quod calore dissolvitur.

499

INCENSVSQVE DIES subaudimus aut ‘est’ aut ‘solvitur’, quod torserat ventus.

500

MALIGNA exigua, ut Virgilius ‘collesque maligni’.

502

CONFVDIT quippe cum pulvere.

505

INVIDIOSVS ERAT hoc est: cum Cato parum aquae nescio quid accepisset, grandi tamen invidia laborabat.

506

MILES ad illum loquitur, qui aquam obtulit.

510

<SVFFECIT O. V.> nulli defuit.

512

SORTIGER qui sortes gerat, vel corniger, ut est armiger.

516

DONARIA altaria.

519

PAVPER A. D. E. hoc scilicet templo, ubi nulla sunt ornamenta.

NVLLIS VIOLATA PER AEVVM quae accedente aetate numerum adiectione polluta sunt.

520

MORVMQVE PRIORVM quod sit veteri frugalitate contentum.

521

ROMANO <T.> D. A. A. quod Romani concupiscentes multa templa violarunt.

524

BERENICIDA civitas [est] Africae iuxta hortos Hesperidum. Est autem ordo: ardentem Berenicida tepida Lepti separat.

525

SOLVS N. A. H. quasi unus habeat locus, quod omnis regio habere deberet.

526

SILVARVM F. C. L. [est] ordo: loco huic causa silvarum fons est.

529

TRVNCVM V. P. A. hoc est: umbra arboris vix stipitem suum vestit, quippe omnis umbra colligitur.

531

DEPRENSVM EST H. E. P. ‘polum’ zonam κεκαυμένην, quae est inhabitabilis propter nimios solis ardores. Illo enim usque sol perveniens rursus redit.

533

NON OBLIQVA M. id est signa; sic Vergilius ‘obliquus qua se signorum verteret ordo’.

NEC TAVRO S. E. hic enim apud nos rectius exit Scorpios quam Taurus. Scorpios enim rectis cornibus nascitur, Taurus vero ad ima depressis. Hoc autem illic pro zonae qualitate mutatur.

534

DONAT SVA T. L. quae tempora faciunt, ut et in Libra sit aequinoctium, quem admodum est in Ariete; hic enim, apud nos, aequinoctia in istis duobus signis sunt, illic vero perpetuo.

535

AVT ASTREA IVBET L. D. P. Astraea virgo, Astraei et Aurorae filia. Sunt autem hae virgines duae, quae apud nos cum oriuntur, occidunt Pisces; hoc in illa regione non fit.

536

PAR GEMINIS nam cum simul apparere non debeant, sed alterni, in illa regione pariter oriuntur.

CHIRON id est Sagittarius.

CARCINVS A. id est cancer. Mirantur uno tempore duo signa apparere diversa, Cancrum, qui est siccus, et Capricornum, qui est humidus.

537

LEO TOLLITVR V. apud nos leo altioribus circulis fertur quam Aquarius, quod negat in illa regione contingere.

538

AT TIBI QVAECVMQVE E. L. summa descriptionis huc spectat, ut omnia signa, quae videmus, dicat hic propter extremitatem loci aliter apparere.

539

IN NOT[H]ON id est in austrum.

540

TE SEGNIS legitur et signis, id est cum signis.

TE SEGNIS C. S. hoc est: tu septentrionem nasci putas cum signis reliquis, quem constat numquam occidere.

SICCA quam semper siccam esse manifestum est.

542

SIDVS H. I. M. omnes, inquit, stellae apud te occidunt, quia nullum habes sidus in medio.

PROCVL AXIS VTERQVE tam longe a te abest septentrio quantum et auster.

543

RAPIT OMNIA C. id est signa.

544

ANTE FORES templi Hammonis Iovis.

MISERAT EOS ‘haec eos’ Graeca declinatio.

546

SED LATIO C. D. Catoni omnes ad oracula petenda cesserunt.

548

DE FAMA T L. I. probet an verum sit, quod olim dicitur hic Iovem dare certa responsa.

549

SCRVTANDI VOCE D. E. huius eventus scrutandi.

550

FORS legitur et sors.

552

TANTO DVCE scilicet Iove.

554

NAM CVI ordo: nam cui magis.

556

SECRETA separata.

557

SEQVERISQVE DEVM id est quae sunt divina, philosophiae arte persequeris.

558

INQVIRE IN FATA N. C. quaere, inquit, quid contingat Caesari, quid sit passura res publica.

560

LEGVMQVE id est iure.

561

AN BELLVM CIVILE P. id est an sine causa gestum est, si post illud libertatem non sumus recepturi.

562

DVRAE SALTEM VIRTVTIS A. ordo est: saltem quaere, quid est virtus, durae virtutis amator.

563

POSCE EXEMPLAR HONESTI hic ‘exemplar’ posuit, Lucretius ‘exemplare’. Nos in usu exemplum dicimus, adeo omnia sunt Latina. Posce ergo exemplum, quod et nos debeamus imitari.

564

ILLE Cato scilicet.

565

DIGNAS ADYTIS id est sacratas.

567

POTIVS QVAM REGNA VIDERE tamquam haec sola Catonis poena sit, si alios videat servientes; nam ipse non potest subiugari.

568

AN SIT VITA N. S. L. A. D. A. an aliquid intersit parum vixisse vel plurimum.

569

FORTVNAQVE PERDAT an occurrente virtute fortuna adversa vincatur.

570

OPPOSITA sibi scilicet.

571

NVMQVAM SVCCESSV C. H. an numquam crescat successu, quod est honestum. Honestum enin per se magnum est nec augeri umquam potest, si id prospepra subsequantur.

572

NON ALTIVS scilicet quam nunc habemus.

573

HAEREMVS C. S. id est diis sumus curae.

574

NEC VOCIBVS VLLIS N. E. id est nec iam necessarium est, ut loquatur numen, quia, quae licet scire, nascentibus tradiderunt numina.

575

AVCTOR scilicet deus, quo auctore nos nascimur.

576

QVICQVID SCIRE L. quae sunt illa, quae licet scire? Moriendum potius quam serviendum, nihil esse, quod vivimus, nihil posse honestum, prosperis non augeri, fortunam virtuti nocere non posse, sufficere laudanda voluisse, etsi non fueris consecutus.

STERILES NEC LEGIT H. dicit iam deum in his locis esse non posse.

578

NISI TERRA id est omnis terra manet; haec terra est [et] virtus, hanc virtutem ultimam posuit deum sedem, ut persuadeat hanc esse sequendam.

579

SVPEROS Q. Q. V. id est alibi.

581

EGEANT DVBII S. id est illi vatum responsa desiderent, qui, quid futurum sit, semper incerti sunt.

583

CERTA FACIT id est non promissa, sed data facit, id est certum.

PAVIDO FORTIQVE ‘forti’ propter gloriam, ‘pavido’ propter infamiam.

585

SERVATAQVE FIDE TEMPLI[S] non ut exploraret, an vera praediceret, quod populi fieri loquebantur. Ergo servavit hanc fidem.

588

MILITIS ORA PEDES id est ante hos vadit.

588

MONSTRAT [monstrat] dum ipse perfert.

589

NON IVBET qui ipse non patitur. CERVICE SVPINVS ‘cervice’ deest equi.

SVPINVS id est cervice.

590

CARPENTOQVE SEDENS id est nec in equo vehitur nec in carpento.

SOMNI PARCISSIMVS I. E. id est ipse minus omnibus dormit.

591

<VLTIMVS HAVSTOR A.> ipse ultimus bibit.

592

COGATVR LATICIS victa iam siti.

593

STAT DVM LIXA BIBAT id est Cato.

594

REMOTO ut fortunam nemo respiciat.

596

MAIORVM FORTVNA FVIT omnes, inquit, maiores, qui sunt gloriosi, non virtute ad hoc pervenere, sed fato, si vere velimus inspicere bonum quid sit aut virtus.

597

POPVLORVM quos ipse fudisset.

598

HVNC EGO PER SYRTIS quem nunc Cato ducit laude patientiae atque virtute triumphum. Acute dictum ‘per Syrtes’; sic mavult triumphare ut Cato quam per Romam, ut ante Pompeius, transire, ne loci celebritate moveatur.

602

IVRARE PVDEBIT vult hunc divum fieri, ut per Catonem iuraretur a populo.

603

SI STETERIS VMQVAM nunc olim aut nunc postmodum.

605

NVLLAM SVPERI id est plagam.

606

A MEDIO FECERE DIE a meridiana scilicet plaga.

608

LARGVS AQVAE illius rei largus, ut Vergilius ‘largus opum’.

609

VIX CAPIENTE LOCO ut tanta esset moltitudo serpentum, quam capere fontis spatia non valerent.

610

DIPSADES VNDIS nomen a siti.

611

PERITVROS FONTE RELICTO siti scilicet perituros, si bibere noluissent.

614

ADMIXTO SANGVINE cum sanguine hominum morsu venena miscuerint [serpentes, tunc nocent].

615

DVBIVMQVE VENENVM quod esset incertum, an veneni potentiam obtineret hoc poculum.

618

DE QVO PRIMVS SIBI supra enim ultimus bibit, ut ait ipse <593> ‘stat dum lixa bibat’. Hic autem ideo primus hausit, ut timentibus formidinem periculi derogaret praelato suae virtutis exemplo.

619

EXVDET PESTIBVS AER ut Vergilius ‘exudat inutilis umor’.

624

LIBYES τῆς Λιβύης.

625

DEMISSO SOLE id est in se merso.

626

PHORCYNIDOS ipsa est Gorgona, Phorci filia.

627

PROTECTA COMA ipsa arva.

628

DOMINAE VVLTV C. A. S. saxa anim fecerat Medusa, quicquid aspexit.

632

FEMINEAE CVI M. C. ‘huius comae femineae’ genetivus est casus.

632

SOLVTI id est angues.

636

HOC HABET INFELIX ʻhocʼ id est venenum, quod in crinibus habet; nam angues in dorsa labuntur, quae inpune conspecta sunt, quia, qui nocet vultus, aversus est.

638

QVIS TIMVIT acute dictum [est] neminem timuisse. Ante<quam> enim inceperat timere, quod viderat, in lapidem mutabatur.

QVEM ordo: quem passa Medusa mori est?

[ET] LVMINE VIDIT ipsam Medusam quis vidit in faciem?

640

RETENTA in lapidem enim mutata intra se animam perdiderunt.

641

VMBRAE indifferenter umbras pro spiritu animae collocavit.

642

EVMENIDVM comparatio.

SOLOS MOVERE FVRORES nam non extinguunt, sed terrorem iniciunt.

643

ORPHEO[S] LENIVIT sed Orpheo cantu sibila lenivit.

644

AMPHITRIONIADES Hercules.

645

GENITOR id est Iuppiter.

NVMENQVE SECVNDVM id est Neptunus, qui secundus in regno est.

646

PHORCYS AQVIS CETOQVE P. Phorcys deus maris, qui aquarum parens est omnium.

CETOQVE P. I. Q. S. [monita crimen est] ʻhunc ergo timuisseʼ subaudimus.

SORORES ut ait Vergilius ʻGorgones Arpyaequeʼ.

646

Ergo non una Gorgona, sed talis una.

647

HOC POTVIT id est monstrum.

648

SOLITVM TORPOREM id est quem habuerant, antequam chaos fuit et omnia pigra iacuerunt.

649

SVBITO CVM PONDERE quippe in saxa mutatae.

650

HAESERE FERAE hoc est: ubi steterant, ibi fixae sunt.

654

ILLA Gorgona.

TITANA COLVMNIS de quo nunc columnae fiunt, sive ʻcolumnas Hesperiasʼ pro regione posuit, ut Virgilius ʻAtrides Prot<e>i Menelaus adusque columnas exulatʼ.

655

ATLANTA DEDIT ordo: Titana Atlanta. Vnus enim ex Titanis fuit, quem Gorgona vertit in montem.

658

PECTORE GORGON hanc enim Minerva gestat in pectore.

659

DIVITE NIMBO imbre aureo.

660

P[H]ARASIAE VEXERVNT ʻParrhasiae pennaeʼ a Parrhasia civitate, ubi natus Mercurius colitur; quibus pennis utitur et Perseus.

661

ARC[H]ADOS exponit, cuius pennae, id est Mercurii.

662

PRAEPES CYLLENIDA SVSTVLIT velox, ut Vergilius ʻpraepetibus pennis ausus se credere caeloʼ. Subitus ergo Perseus; nam volabat ante Mercurius.

HARPEN CYLLENIDA id est Mercurii gladium, qui Graece sic appellatur.

663

MONSTRI IAM CAEDE R. Argum enim occiderat Mercurius, qui centum oculos habens Io virginem custodiebat, ut ait Virgilius ʻet custos virginis Argusʼ.

665

INNVBA FRATRI ʻinnubaʼ id est virgo.

FRATRI VOLVCRI Perseo, quia et ipsa filia Iovis est, ut ille de Iove est.

668

VOLATV meatu.

670

SPECTARE id est Perseum spectare praecepit in clipeo.

674

PARS IACET IN MEDIOS id est comarum.

OCVLIQVE TENEBRAS hoc est: in oculi tenebras iacet pars comarum.

680

MORTIS quantum mortis; hoc iam amplius est quam venenum.

681

SPECTARE P. horrore, non metu.

GELASSENT hoc est: in lapidem se durassent.

682

PERSEOS AVERSI hic iam maior vis est, si et ille mutari poterat in saxum, qui stabat aversus. ʻAversiʼ ergo ʻetiam aversiʼ accipimus.

683

ORA COLVBRIS ipsius Medusae.

685

PENSABAT ITER metiebatur, inquit, iter suum et si per mediam ire voluisset Europam, non longius circuisset, sed hoc Minerva non sivit.

688

ET PARCI POPVLIS ne omnes verterentur in saxa.

689

RESPICERET non dixit ʻGorgonamʼ, sed ʻaetheraʼ, ut nescientes, quid vitare deberent, omnes conspicerent et perirent.

689

ZEPHYRO id est in zephyrum.

691

PREMIT ʻpremitʼ quia vicina est. ORBITA SOLIS currus.

692

VLLA in illa regione dumtaxat.

693

NOX CADIT IN CAELVM hoc dicit: ita illic devexum vertitur caelum, ut umbrae de montibus missae in caelum, quod veluti super est, venire videantur.

MEATIBVS OBSTAT quippe vicina caelo terra integros cursus lunae ire non patitur, sive ipsa nox obstat; nam cum non de caelo, sed in caelum cadat, necesse est, ut lumen lunae penitus obscuret.

694

SIC FLEXVS id est umbra, quae per momenta torquetur.

701

SOMNIFERAM sic enim occidit, ut in somnos ante compellat, quemque percusserit.

703

COACTVM id est venenum.

705

SPONTE SVA bene additum ʻsponte suaʼ. Capi enim potest et quocumque transduci.

NILOQVE TENVS METITVR id est ultra non vadit.

707

HVC LYBICAE MORTES ʻindeʼ de Lybra, ʻhucʼ in Italiam.

701

ASPIDA τὴν ἀσπίδα.

708

NON STARE SVVM ʻsuumʼ ipsorum hominum, non serpentes accipimus. Dicta autem hemorrois, quod sanguinis profluvio, quos percussit, occidat.

710

AMBIGVAE COLERET ‘ambiguae’ neque enim est terra neque mare. Hic ergo habitat hic serpens, unde et hoc nomen accepit; nam χέρσον Graeci terram dicunt, ὕδωρ aquam. Quod ergo in commixtis hic sit elementis, chersydros nominatur.

711

FVMANTE CHELIDRI nam quacumque labatur, vi veneni dicitur terra fumare.

712

RECTO LAPSVRVS de contrario cerastes semper est flexus, cenchris semper est rectus.

CENCHRIS cenchron Graece milium dicitur, unde hic ex notarum multitudine nomen accepit.

714

MACVLIS THEBANVS OPHITES Thebae caput Aegypti; illic marmor maculosum <est>, quod ophites vocatur; huic similem dicit esse serpentem.

715

INDISCRETVS HARENIS ut non intellegas, utrum serpentem videas an harenam.

716

SPINAQVE VAGI dicunt Helenam, cum raperetur a Paride, hunc calcasse et ei spinam fregisse, unde in flexum dicitur ambulare.

717

PRVINIS nam ponunt ceterae per aestatem.

718

DIPSAS a siti nomen inpositum.

719

CAPVT AMPHISBENA quia ex utraque parte ambulat (nam in utraque parte caput habet et quavis dirigit gressum), amphisbaena dicitur; βαίνειν enim Graece ambulare dicitur.

720

ET NATRIX VIOLATOR AQVAE nam ceteri non violant, ut ait supra <614> ‘noxia serpentum est admixto sanguine pestis’. Hic et aquam, quam contigerit, inficit de venenis.

721

ITER CAVDA <S.> nam ceteri ventre consuerunt.

722

SPVMANTIA fumantia.

723

TABIFICVS SEPS ‘seps’ Graecum nomen ab eo, quod putria membra consumat, ἀπὸ τοῦ σήπεσθαι.

724

SIBILAQVE EFFVNDENS id est basiliscus.

726

VVLGVS id est serpentum.

727

INNOXIA NVMINA TERRIS nam quasi numina sic habentur dracones.

729

PESTIFEROS ARDENS id est qui ubique estis innoxii, hic nocetis.

732

NEC TVTVS SPATIO id est magnitudine sua.

ELEPHANS in India dracones nascuntur ingentes, qui amplexi elephantos post aurem eos mordere dicuntur. Illi se dolore in humum proiciunt; [et] sic ambo pereunt, draco pondere, elephans, dum instringitur et teneretur.

740

FRONS CARET INVIDIA parvum enim vulnus et exiguum non videbatur mortem esse facturum, nec habebat facies mortis invidiam, id est vulmus.

741

CARPIT serpit.

743

EBIBIT VMOREM ideo et dipsas dicitur.

752

BIBENS videns.

753

ACCESSIT MORTI LYBI[A]E terra Africae. Causam addidit morti. Nam cum siti ille moriatur, credit eum siti perire, quia Libya non habet fontes.

754

[FAMAM DIPSAS HABET] FATISQVE MINOREM FAMAM DIPSAS HABET, ut diceretur occidere sola non posse, nisi virus eius terrae ariditas adiuvaret, unde <757> ‘<Aequoreusque placet, sed non et sufficit> umor’.

760

SVSTINVIT VENAS passus est.

762

HOC POSSE SITIM id est neminem Cato scrutari passus est, utrum Aulus siti moreretur an veneno. Possumus tamen ‘hoc posse sitim’ ipsum serpente accipere, ut Graece διψάς Latine sitis appelletur.

ILLO id est Aulo.

766

PARVA MODO SERPENS ‘modo’ corporis quantitate. SED QV[I]A NON VLLA CRVENTAE id est serpentum.

772

LIQVITVR defluit, ut Vergilius ‘canis cum montibus humor liquitur’.

773

VTERVM MEMBRANA uterum pro ventre. Nam illud congruit feminis, ut uterus dicatur ipsarum.

774

NEC QVANTVS TOTO DE CORPORE ipse moriens quantus debet esse, cum moritur, tunc non fuit.

779

PROFANA profanam mortem dicit, quod naturae secreta patefecerit.

780

MANANT defluunt.

782

NEC SOLEM CERA SEQVETVR id est non ocius cera solvetur calore solis.

783

PARVA LOQVOR ipse se poeta reprehendit.

785

HAEC id est ossa.

786

VESTIGIA FATI ut non apparentibus membris, an perierit aliquis, nesciatur.

787

CINYPHIAS INTER PESTES nomen datum de regione serpentibus, ubi plurimi procreantur, ut Vergilius ‘Cinyphhii tondent hirci’.

788

CADAVER nam et membra consumis, qua Sabellus perit, cum totus effluxit.

790

MARSI id est de regione Marsorum.

793

MISCENS legitur et miscent.

MISCENS CVNCTA TVMOR oculi [et] nares et cetera liniamenta sua perdidere per tumorem.

TOTO IAM CORPORE M. ut non sola facies tumescat, sed corpus universum.

795

LATE T<OLLENTE> legitur et pollente: plurimum praevalente.

797

NEC LORICA TENET D. C. A. augmentum dicit crescentibus membris: et loricam esse divisam.

800

CVRVAVERE SINVS ut corpus eius intumuit. TVMIDOS IAM NON CAPIT ARTVS id est informis globus. Tam diu vult membra crevisse, donec ad ultimum rumperentur.

801

CONFVSO PONDERE TRVNCVS ‘truncus’ est sine vultu corpus. Bene ergo, licet integro capite sit, truncus dicitur, quia non apparent signa faciei.

802

INTACTVM V. R. id est cadaver.

EPVLASQVE DATVRVM H. I. F. quia, si gustassent, paterentur interitum.

804

NONDVM STANTE M. C. F. C. per magnitudinem corporis, per momenta cumulati, cadaver humare non poterant.

807

MIRATORIQVE CATONIS id est qui Catonem miraretur et eum vellet imitari, ut ait Virgilius ‘tua cernere facta adsuescat primis et te miretur ab annis’.

808

VTQVE SOLET PARITER T. S. E. S. unde crocum intellegitur exiturum.

809

CORYCII PRESSVRA C. Corycus mons Ciliciae, sub quo Gigas premitur; de eius cruore dicitur flumen exire, in quo crocum gignitur. Potest ergo his locis comparatus esse ille sanguis ex omni parte prorumpens. Alii <‘pressura’> accipiunt, quam in amphitheatro fieri scimus, cum ex omnibus locis hoc iaculatur unguentum.

811

QVAECVMQVE FORAMINA N. id est quacumque potest humor exire.

813

SVDOR RVBET id est sanguis [est].

814

TOTVM EST PRO V. C. tamquam vulnus unum sit totum corpus, sic undique sanguis effusus est.

815

LAEVE nomen est militis.

817

TESTATVR legitur et testator.

818

ET SOCIAS SOMNO D. A. <V.> ut Vergilius ‘et consanguineus Leti Sopor’.

820

STIPITE QVAE DIRO V. M. S. in Arabia, ubi tus nascitur, sunt et aliae virgae, quae tureae dicuntur, sed haec venenum gignunt, quod toxicum dicitur. Dicit ergo toxicum non ita cito se miscere poculis, ut hoc venenum omnia membra perrupit.

821

FATILEGI quia fata in illis virgulis legunt.

820

SAITAE gens in oriente.

823

IMMISIT serpens, quem iaculum vocat Africa.

826

DEPRENSVM EST intellectum.

827

QVAM SEGNIS SCITHIAE S. H. A. nam hic serpens violentior est, qui tanta velocitate prosternit, ut ait ‘rapuit cum vulnere fatum’; hoc autem funda et sagitta non faciunt.

830

RETECTO nudato.

831

DEMITTIT[E] legitur et dimisit.

832

EXEMPLVM legitur et exemplar.

EXEMPLVMQVE S. ut in manu agnosceret, quem admodum fuisset ipse periturus, nisi eandem decidi a se properasset.

833

PVTAVIT legitur et putaret.

834

MATVRAE MORTIS quia brevis est.

835

RECTO VERBERE id est cauda.

836

VICTI DECVS ORIONIS quia eundem percussit et inter sidera collocatus est.

837

QVIS CALCARE T. M. nam brevis es, ideo non timebaris plurimum nocitura.

SALPVTA legitur et salpiga.

838

SVA FILA SORORES ut facias hominibus fata, dum vulneras.

839

QVIETEM id est militibus Catonis.

843

EXPOSITI VOLVVNTVR H. ‘fatis expositi’ id est ad serpentium morsus, unde poterant interire.

CALIDOQVE VAPORE ut ad anhelitus eorum serpentes frigidi convenirent.

845

RICTVS serpentum scilicet.

TORPENTE VELENO per frigus scilicet.

849

PATIMVR CVR SEGNIA FATA id est cur morimur tam segniter, qui nos gladiorum periculis voverimus?

854

CAELOQVE MORI id est non serpentibus, sed hoc caelo, quod me venientem vicino igne prosternat.

856

GENTIBVS ABLATVM D. S. O. id est viam nobis separaveras, qua nos voluimus pervenire.

860

COMMERCIA transitus.

863

TVI RECESSVS genitivus est singularis.

864

ET ARCANI MILES T. C. O. ‘tibi’ id est tecum conscius, quod sit mundus ab hominibus separatus.

865

MAIORA S. ‘maiora’ id est quam sostinuimus, patiemur fortasse graviora, quod secretum orbem sumus ingressi.

867

ISTINC legitur et ista.

869

QVAEREMVS FORSITAN tanta patiemur, ut dari nobis istas terras incipiamus optare, quas nunc seprentibus horremus inpletas.

870

HABET HOC SOLATIA ordo est: hoc caelum habet solacia, quia hic vel serpentes vivant. Dicit autem ultra nihil vivere.

872

ALIOS SOLES id est videntem; nam Europa occidens est, Asia oriens.

ASIAMQVE VIDENTEM id est alios soles.

874

CYRENIS Cyrene civitas Libyae, quae Pentapolis nominatur. ‘Cyrenis’ ergo hominibus accipimus a Cyrene.

875

LEGEM CONVERTIMVS A. hic enim ignis et calor est.

876

EVOLVIMVR ORBE hoc est: extra orbe egredimur exiguum.

877

TERGA DAMVS FERIENDA N. et venimus ad septentrionem, quod contra rationem est.

879

HAEC PETIMVS dicit, quae sint solacia: ut se illic persequatur inimicus.

881

EXONERAT eicit et effundit.

883

FORTVNAM PROVOCAT H. hoc est: non cedit adversis.

884

VNVS id est Cato.

MISERIS vel fato.

886

CONTVLIT IN LETVM VIRES hoc est: vires, quibus uti deberet ad vitam, his Cato utebatur ad mortem, quod meritum plus apud eum quam salus ipsa constabat.

PVDVITQVE G. I. T. M. quemcumque.

887

ILLO TESTE id est Catone.

887

QVOD IVS H. IN I. sensus hic est: periculum, quod ipse poterat sustinere, hoc alio patiente calcabat; non ergo securitate, sed virtute vincebat contemnere alterum iubens quicquid erat et ipse passurus.

IN IPSVM scilicet in Catonem.

888

CASVS genitivus casus est: huius casus.

890

LASSATA PERICLO ut Vergilius ‘at, credo, mea numina tandem fessa iacent’. Sic et hic lassatam dicit fortunam [in] inferendo discrimina.

891

VNICA sola.

892

INNOXIA MORSV cui noceri non possit.

893

PAR LINGVA P. H. id est quorum verba et incantatio sic prosit ut herbae potentes vel quae contra venena de herbis lecta valeant repugnare.

894

IPSE C. T. id est non nocet, etiamsi illum serpentis morsus effuderit.

895

VEL CANTV C. P. venena, inquit, non valet admittere in vitalia, etiamsi de Psyllis nullus incantet, ut his etiam prosit.

NATVRA non verba.

898

PAX ILLIS CVM M. D. EST hoc dixit: quia inter media sunt venena, ideo de his nemo moritur, id est pax data est cum illa morte, quae fit scilicet a venenis. Nam si in aliis essent terris, ubi non omnia sunt venena, morerentur [illi] Psylli, quod aliis gentibus videmus accidere. Ergo habent beneficium naturale, quo tuti sunt.

FIDVCIA TANTA EST sic venena non metuunt.

900

EXTERNAE VENERIS ne sit de adulterio procreatus.

902

IOVIS VOLVCER id est aquila.

903

INPLVMIS vel in lucem.

905

SERVANTVR IN VSVS id est ad volatum.

906

QVI PHO<E>BO C. I. proiciuntur, ut pereant.

911

PSYLLVS ADEST P. id est etiam aliis tribuit incantatione medicinam.

912

IVSSIS aut iussit.

<SIMVL> mox ubi iussit statui Cato tentoria, Psyllus hoc fecit.

DVCTOR id est Cato.

914

EXPVRGAT et expugnat.

916

HIC EBVLVM STRIDIT genus harbae, ut Vergilius ‘sanguineis ebuli bacis minioque rubentem’.

917

ET TAMARIX NON LAETA C. in pauperum enim tumulis tamaricium consecratur ut cupressus in divitum.

COMAS vel comis.

918

ET PANACEA POTENS ut Vergilius ‘et odoriferam panaceam’.

919

ERICINAQVE THAPSOS de Eryce, Siciliae monte, collecta.

920

ET LARICES id est sonant flammis.

921

ET LONGE N. C. C. sive quod diu vivat, et ideo quasi olim natum dicat, sive quod in illa regione nasci non soleat.

922

SIC NOX TVTA VIRIS cum haec fiunt.

AT SI QVIS P. DIVRNA at si aliquis de militibus olim a serpente percussus est.

924

PVGNA VENENI ut contra se venenum pugnet et carmen.

926

COHIBET includit nec ultra permittit accedere, ut Vergilius ‘at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris’.

RETINETQVE IN V. P. in eo scilicet loco, ubi fuerat vulneratus.

928

NEC DAT SVSPIRIA CVRSVS non licet, inquit, nec vacuum est, ut respirare possint, qui incantabat. Tanta enim celeritate vulnus currit in cuncta viscera, ut nisi iugi incantatione retineri non queat.

CVRSVS nominativus est casus.

929

TACERE vel taceri.

930

NIGRIS INSERTA MEDVLLIS quae nigrae fiunt per venenum, si his sit insertum.

932

ELICITVM ab eliciendo dixit elicitum.

933

INCVMBENS Psyllus.

936

SVPERAVERIT [sicut] ipse Psyllus, quem vicerit de serpentibus suo cantu.

ET CVIVS MORSVS S. A. hoc est: qui serpens eundem vulneraverit, quem hic curat, de veneni sapore iam novit.

940

BIS POSITIS PHOEBE F. hoc dixit: duobus mensibus Catonem per haec loca esse progressum.

BIS LVCE R. hoc Vergilius semel complexus est ‘tertia iam lunae se cornua lumine conplent’.

941

SVRGENS FVGIENSQVE hoc et per singulas noctes fit, cum oritur et occidit, et per singulos menses, cum minuitur et augetur.

943

ET IN TERRAM LYBI[A]E S. R. ante enim resoluta in pulverem videbatur.

945

NON TECTA MAPALIA CVLMO inde enim tecta cooperiuntur, id est de culmis, ut Vergilius ‘Romuleoque recens horrebat regia culmo’.

949

NIMBIS F. Q. C. aere scilicet temperatum.

952

VESTIGIA FRVSTRA quia per terram non fugerat, sed per undas.

955

HEROAS TVRRES ubi Hero Leandri amore flagravit.

956

NEFELEIAS nomen a gente.

ABSTVLIT HELLE Hellespontum dicit, ubi cum Frixo fratre sedens in ariete Helle in mare decidit et ei nomen inposuit, ut Hellespontium diceretur, quem admodum ab Icaro Icarium mare nominatur.

957

NON ASIAM B. A. in nulla, inquit, regione mare angustius invenitur, quod Asiam separat ab Europa, quam est Hellesponti fretum.

BREVIORIS AQVAE ordo: brevioris aquae fluctus non usquam Asiam disterminat ab Europa.

958

BYZANTION ARTO ordo: arto cursu, id est angusto meatu.

960

EVXINVM post dictum est, cum antea Axinum diceretur, hoc est ἄτην τῶν ξένων, hoc est, ubi hospites esse non possent. Hoc Sallustius ait ‘mari nomen inhospitali[a] quaesierant’. Hoc autem ideo sic dicitur propter iniurias Iasonis, propter Medeam et pellem auream et propter Achillem, qui illuc praedatum venit ex Ilio. PROPONTIS sinus ante Pontum, qui admodum parvus navigia fert ad Euxinum.

962

GRAIO NOBILE B. Achillis scilicet.

963

VATIBVS VMBRAS poetis scilicet propter quos earum memoria perseverat.

965

PHOEBEI Q. V. M. quem Troianis Apollo sollicite fabricatus est.

968

LASSA RADICE T. id est putres trunci.

969

PERIERE ipsa enim vestigia civitatis conlapsa sunt.

970

HESIONES ubi fuerat alligata.

SILVASQVE L. ut ait Vergilius ‘et magis atque magis q. s. p. A. d. a. o. recessit’. Sic et hic ‘latentes silvas’ thalamos dicit Anchisae.

971

IVDEX Paris, qui de malo aureo inter numina iudicavit.

972

VNDE PVER RAPTVS C. Ganimedem dicit, quem raptum scimus a Iove.

QVO VERTICE in quo colle.

973

OENONE autem uxor Paridis est, quae primo nais fuit nympha.

974

SERPENTEM segniter fluentem.

975

TRANSIERAT scilicet Caesar.

976

PHRYX INCOLA M. id est Troianus et Phrygius.

979

HERCEAS MONSTRATOR id est qui ostenderat aram Herceam Iovis, quae in Ilio fuit, iuxta quam Priamus occisus est.

980

O SACER ‘sacer’ consecrate, ut Vergilius ‘Iunoni infernae dictus sacer’.

ET MAGNVS V. L. id est propter quem laboraturi sunt poetae, ut tua gesta describant.

981

ET POPVLIS D. M A. sensus hic est: noli famam ultimam nostris casibus invidere, equi gestis in perenni memoria; in aevum haec gentium opinio perseveret, hoc est ‘donas populis mortalibus aevum’.

983

PROMITTERE M. ut aut ipsae de sese aut nos nobis promitteremus ex ipsis.

984

SMYRNEI VATIS Homeri scilicet, qui inde ortus dicitur.

985

ME TEQVE LEGENT hoc dixit: sine ratione nostrae invides famae, cum per carmina poetarum sic te nostri posteri legent quem admodum nos, qui ante pugnavimus.

PHARSALIA NOSTRA Pharsaliam suam illa loca dicit, in quibus contra Graeciam dimicavit.

986

TENEBRIS D. A. oblivione.

988

CONGESTV congerie.

993

IGNIS ADHVC FRIGIVS est enim perpetuus, cum a Troianis sit institutum.

996

IN SEDE PRIORI id est ubi ante diem ultimum translati estis Romam.

998

GRATA VICE M. R. vos enim prius dedistis Italis, nunc ab his accipietis.

1001

AVIDVSQVE V. P. id est contentus per turbida maria navigare voluit, ut eum procella velocius auferret, ne moras in litore transitus sustineret, cum iam illic esset aliquamdiu demoratus.

1006

NOCTVRNAM L. scilicet lunam.

1007

QVAM TVTAS I. A. id est portum in litore.

1011

REGIS D. F. Ptolomei.

1016

BELLI P. Q. L. id est Pompeium, propter quem et in bello et in mari est laboratum.

1019

THESSALICAS Q. M. R. R. ne metu eum occidisse videatur, iterum dicitur auxilia voluisse comparare.

1021

EMINVS id est ut ideo iam noster sis, quia a nobis Pompeius occisus est.

1023

NILIACI IVS G. id est etiam fluctuum potestatem.

1024

PRO MAGNI CERVICE D. hoc est: quae tu largiri velles pro morte Pompei, nos tibi offerimus, cum a nobis sit Magnus occisus.

1030

VEL FAMA C. MVNDI id est interroga, quid de hoc facto aestimat orbis universus.

1031

SI SCELVS EST scilicet quod occidimus Magnum.

1036

AVERTITQVE O. id est non avertit.

1043

QVAM DEBERE CAPVT damnat, inquit, Caesar Ptolomei factum; vult enim dolere magis, quod occisus est Magnus, quam pro eius capite debere beneficium.

1036

VVLTVS DVM CREDERET H. aut ‘hoc vultus haesit’ accipimus, id est fixit obtutus, aut ‘hic vultus haesit’, id est Caesaris, donec crederet ipsum esse Pompeium.

1042

DESTRVIT Ptolomei, inquit, munus accusat.

1049

NEC NATA IVBET MERERE NEPOSQVE Iulia et Pompeius, Pompei filius.

1050

CREDIS APVD POPVLOS sensus hic est: non te, o Caesar, cognatio cogit ad lacrimas, sed quod sic aestimas omnes tibi conciliare posse nationes, si eum lugeas, quem orbis amabat universus.

1051

FORTASSE TYRANNI id est Ptolomeo invides, quod Pompeium ipse prostravit.

1054

E IVRE S. V. Caesaris potestate.

1058

NECVBI SVPPRESSVS P. G. idcirco, inquit, universas circuis terras, necubi absconsus tibique subtractus Pompeius occumbat; immo ideo circuis, ne possit evadere. Cur ergo lugere te simulas?

1059

ARBITRIO potestati atque iudicio.

REMISIT indulsit, ut Cicero ‘omnia . . . remittam atque concedam’.

1062

AVDET id est Caesar.

1063

SIMVLATI F. D. ut vere lugere videatur. Et est ordo: fidem fronte adquirit simulati doloris.

1065

PEIVS DE CESARE V. plus ergo, inquit, offensus sum et laesus, cui putasti Pompei mortem esse placituram, quam ipse Magnus, qui est occisus a vobis?

1066

VNICA B. P. C. in bello, inquit, civili nihil praemii est, nisi ut victis dones salutem; hoc vobis praemium Ptolomeus eripuit occidendo Pompeium.

1069

POTVISSEM R. REGI ut ego invicem sororem eius occiderem, nisi Ptolomeus eius morte gauderet.

1074

IVS GLADIO hoc est: ut et vobis Romanos liceat occidere.

1080

FAMAE CVRA VETAT subauditur ‘sed’; recederem, inquit, a vobis, nisi metuerem, ne fugisse me dicant, cum ego vos velim meo condemnare discessu.

1081

NE FALLERE VOSMET ordo: ne credite.

1083

NEC SI MEA C. G. ut nunc Pompei.

1084

THESSALIAE F. F. id est et me occidissetis, nisi ad vos sic venirem, ut iam essem in Thessalia victoriam consecutus.

1087

POENA FVGAE P. ERAT hoc est: qui non timebatur, hic nunc occidit eos, qui fugiunt.

SED PARCIMVS ANNIS puer est quippe Ptolomeus.

1089

NIL VENIA PLVS POSSE D. hoc est premium maximum, quod ignosco.

1094

VOCESQVE Q. querimonias afferentis.

1095

DVM NOBIS O. P. id est dum mihi cuncta praeponit.

1096

DVM VITAM scilicet suam.

1096

PHARIO M. D. C. id est Ptolomeo, qui Pompei cliens nunc dicitur, quod regnum beneficio eius accepit.

1097

LAETA DIES R. E. P. cum eramus in gratiam reversuri.

1100

VITAMQVE R. M. T. ut viveres.

1103

VICTVS POSSES IGNOSCERE DIVIS tu fatis ignoscere victus, quia superatum te parem mihi fueram ubique facturus, mihi Roma ignosceret, scilicet quia eramus in gratiam reversuri et leniebatur eius ira, quod ego bella suscepi.

IGNOSCERE DIVIS ‘divis ignoscere’ est patienter ferre, quae iubent, ut ait supra <II 93. 94> ‘pariterque iacentes ignovere deis’.

1104

METS et mihi.

VT ROMA MIHI id est posses ignoscere.

NEC TALIA FATVS ordo: nec invenit fletus sui comitem haec locutus.

1105

NEC TVRBA LOQVENTI C. timent enim, ne explorandi causa animos eorum misericordia fingatur a Caesare.

1108

AVDENT id est spectare.

X

PERIOCHA LIBRI DECIMI

hoc continet: seditionem Alexandrinorum inlatis signis et fascibus Caesaris; corpus Alexandri inspectum a Caesare; preces Cleopatrae et captum forma eius Caesarem; apparatum regium epularum; quaerit quoque Caesar ab Acoreo causas, cur ignotus sit Nili fons et aestate tantum crescat; pugnam Pothini et Achillae adversus Caesarem et illis occisis [rursus] substituitur Alexandrinis Ganymedes dux, qui et ipse interficitur.

3

FORTVNA DVCIS id est Caesaris. FATVMQVE Ptolomei.

4

REGNVM[QVE] LAGI Lagus, a quo Ptolomei originem ducunt, quem primo in Aegypto Alexander Magnus constituit.

ROMANA SVB ARMA sensus hic est: diu utriusque fortuna pugnavit, Ptolomei et Caesaris, utrum hic regnum eius sub Romana iura revocaret an ille Caesaris caput ut Pompei nuper auferret.

9

INDE PARET[H]ONIAM a monte Paretonio, qui est in Aegypti parte qua Syrtes [sunt].

10

PIGNORE T. S. S. scilicet quia Pompeius occisus est.

14

NON SIBI id est sensit non sibi; non enim pro Caesare nunc laborant nec ei favent, qui occidere Pompeium.

18

NON MOENIBVS VRBIS id est captus.

19

EFFOSSVM TVMVLIS C. D. I. A. id est in Alexandri sepulchrum.

20

PELLAEI Pella vicus Alexandri patria.

PROLES VESANA PHILIPPI Alexandrum Magnum dicit, qui filius fuit Philippi.

21

FELIX PRAEDO IACET omnes enim domuit nationes.

24

REGNI DVRAVIT A. V. F. hoc dicit: quod si libertas ad eos redisset, quos Alexander oppresserat, membra eius sparsissent ad ludibrium saeviendi. Sed nunc fatum regni eius integrum ad extrema usque permansit; idcirco non est erutus a sepulchro.

27

EDITVS natus.

28

LATEBRASQVE SVORVM D. Alexander enim regnum suum amicis donavit et sibi aliud constituit.

29

VICTASQVE PATRI id est aut quas pater vicerit, aut quas ipse in commodum patris.

33

INDORVM SANGVINE ‘miscuit’ subaudimus.

34

FATALE MALVM ipse Alexander.

35

ET SIDVS INIQVVM sidus est tempestatis ortus, ut Vergilius ‘Quid tempestates autumni et sidera dicam?’

36

OCEANO CLASSES INFERRE PARABAT Alexander voluit per Oceanum navigare aestimans se eo transito ad caelum esse venturum, sed divinitus ei responsum est: μέχρι τούτου; Alexander [et] sic restitit. Ideo ergo ‘parabat’ dixit, non enim navigavit.

37

EXTERIORE MARI quod ultra terram est.

38

SYRTICVS OBSTITIT HAMMON id est harena, quae Graece sic appellatur.

40

AMBISSETQVE POLOS quibus orbem constat ambiri.

41

OCCVRRIT SVPREMA D. qua perit Alexander facere ista disponens.

45

LACERANDAS PRAEBVIT VRBES id est ut unus quisque sibimet urbes singulas vindicaret.

46

SED CECIDIT BABYLONE SVA de morte Alexandri haec opinio est, quod cum tantum epularum accepisset in convivio, ut mirum omnibus videretur, conatus surgere non poterat, et hoc moriens dixerit: οὐ δύναμαι. Ideo ergo dictum hoc accipi potest ‘se cecidit’.

PARTHOQVE VERENDVS ‘cecidit’ subaudimus. PARTHOQVE VERENDVS et his enim ad religionem est consecratus.

47

SARISSAS tela Macedonica.

48

POPVLI id est eoi populi.

51

NON FELIX ordo: non fuit felix.

55

OBSIDE Ptolomeo scilicet.

56

CVM SE PARVA CLEOPATRA B. ordo est: cum se intulit Cleopatra parva biremi corrupto custode; nam a fratre Ptolomeo erat in custodiis derelicta; haec nunc ad interpellandum Caesarem latenter aufugit.

58

EMATHIIS IGNARO CAESARE T. nove ‘Emathia tecta’ Romana appellavit, scilicet in quibus Caesar et Aegyptia coniunx.

60

ROMANO NON C. M. venit enim in cuncubitus Cesaris et Antonii.

61

SPARTANA id est Helena.

63

SI FAS scilicet est dicere.

64

ET ROMANA P. id est signa.

CANOPO unam pro gente posuit, ut Vergilius ‘gens fortunata Canopi Accolit effuso stagnantem flumine Nilum’.

65

CESARE CAPTIVO P. D. T. nam amore cepit Caesarem et paene ipsa de Pompei interitu triumphavit.

67

NE NOSTRA QVIDEM M. T. cum sit turpitudo, quod mulier addidit etiam.

76

QVOD NON EX CONIVGE id est admisit.

PARTVS legitur et raptus.

77

TIBI IVLIA FRATRES O. D. M. D. Caesarionem nomine susceperat de Cleopatra, quem victo Antonio minor Caesar requiri iusserat et occidi.

78

PARTESQVE FVGATAS id est Catonem et Scipionem Metellum, socerum Pompei.

80

TEMPORA NILIACO [E.] D. id est Cleopatrae.

84

QVA DECVIT id est in quantum decuit.

90

SIDVS id est numen et deus.

NON VRBES PRIMA TENEBO F. N. ne feminae negetur imperium, dicit hunc sexum solere regnare.

91

NVLLO DISCRIMINE S. hoc dicit: non aliquid inter sexum distat aut interest, sed Aegyptii sic reginis obsequuntur ut regibus.

92

LEGE SVMMA PEREMPTI V. P. testamentum scilicet patris offert.

94

ET TALAMI CVM F. D. voluit enim, ut fratres in matrimonio iungerentur; ideo et supra hanc dicit incestam.

PVER IPSE SOROREM S. M. L. A. dicit Ptolomeum in sua potestate non esse; nam amaret sororem, si non alii obsequeretur. Est ergo in Pothini locatus arbitrio; hic est, qui Pompeium peremit; interim terret et Caesarem, si facturus est Ptolomeus, quicquid Pothinus exegerit.

96

AFFECTVS ENSESQVE S. ut aliquem aut persequatur aut diligat.

98

REMOVE FVNESTA S. hoc solum petit, ut Pothinus intereat.

99

ET REGEM R. I. Ptolomeum scilicet, non Pothinum.

101

IAM TIBI ordo: iam tibi minatur [facinus].

103

MERITVMQVE F. P. quod ait Vergilius ‘Nec Drances potius, sive est haec ira deorum, Morte luat, sive est virtus et gloria, tollat’ sic et haec dolet in morte Pompei vel facinus Pothini esse vel laudem.

106

EXIGIT sive facies incesta seu Caesar.

108

TANTARVM legitur et positarum.

109

EXPLICVIT disposuit, ordinavit; id est luxus.

111

TEMPLI QVOD VIX CORRVPTIOR AETAS E. id est cum magna luxuria est, tale templum non potest fabricari.

114

NEC SVMMIS primis et exterius conlocatis.

115

STABATQVE SIBI N. S. A. ‘sibi stabat’ ad firmitatem scilicet positus, non ad ornatum; nam segnis tunc est, cum parietes vestit, non cum ipse fit paries.

115

ACHATES autem nomen est marmoris.

116

PVRPVREVS πορφυρίτην dicit.

119

AVXILIVM NON FORMA DOMVS ut magnitudine sua sustentaret domum potius quam ornaret.

120

SVFFECTA M. sive ‘suffecta’ infecta, sive supposita.

122

ET IASPIDE F. S. id est toros fulcit.

123

STRATA MICANT TYRIO <FVCO> legitur et suco.

124

VIRVS NON VNO D. A. hoc est: non semel tinguitur, sed saepius.

DVXIT legitur et traxit.

125

PLVMATA in plumae speciem diverso colore distinctum.

131

PAR<S> SANGVINIS VSTI Mauros dicit.

133

FERRO MOLLITA IVVENTVS eunuchos dicit.

137

INMODICE sine modo.

139

PLENA MARIS R. S. in mari enim rubro sunt conchae, in quibus margaritae nascuntur.

140

CVLTVQVE LABORAT onus enim facit magnitudo gemmarum.

141

PERLVCENS legitur et perlucent.

PERLVCENS FILO stolam dicit.

142

QVOD NILOTIS ACVS acu enim haec fila solvuntur.

143

STAMINA VELO non enim tunicas, sed vela texit more Gallorum.

147

AMBITIONE FVROR id est Cleopatrae.

CIVILIA BELLA G. potest enim et has invadere, qui talis est, ut gerat bella civilia.

149

NON SIT LICET ILLE PARATVS hoc est: qui nunc est paratus; non enim hoc de Caesare, sed de alio dicitur.

152

CVRIOSQVE G. ut Vergilius ‘parvoque potentem Fabricium’.

153

ABDVCTVS CONSVL ARATRIS Attilius Serranus, ut Vergilius ‘et te sulco, Serrane, serentem’.

154

OPTAVIT PATRIAE T. D. T. ut, si non est hic avaritiae, cupido sit gloriae.

158

VOLVCRESQVE F. Q. id est quibus nunc Cleopatra ad epulas utebatur, haec deorum merito cultae fuerant ab Aegyptiis.

161

MAREOTIDOS V. N. ut Vergilius ‘sunt et Mareotides albae’.

162

NOBILE id est merum.

SENIVM senectutem. In Meroen vina ideo deferuntur, ut nimio sole cocta, licet multorum annorum non sint, tamen vetustissima iudicentur.

163

SPVMARE FALERNVM quippe dum decoquit.

164

ACCIPIVNT SERTAS participium est hoc ‘sertas coronas’; nam proprie sertae ex floribus fiunt, coronae vero de frondibus.

165

ET NVMQVAM F. ROSA quae omni tempore procreatur.

167

CIN<N>AMON EXTERNA hoc dicit: illic melius olere cinnamon; nam cum defertur ad alias terras, aeris mutatione vanescit.

167

TERRAE et terra.

PERDIDIT A. T. si ‘terrae’, id est suae, si ‘terra’ id est in terra aliena, ad quam defertur.

169

SPOLIATI P. MVNDI id est ut per luxuriam cuncta consumat.

175

LINIGERVM id est habentem vittas, id est sacerdotem.

176

ARGVIT AETAS ‘arguit’ prodit, ostendit; quicquid enim arguimus, prodimus [hoc]. Dicit autem hoc: aetas haec tua, qua senex esse meruisti, probat te ad curam numinum pertinere.

180

NOSCIQVE VOLENTES hoc est: qui deos esse se ab onmibus volunt sciri.

181

SI CECROPIVM S. <S.> P. Plato Atheniensis cum vellet causas et originem Nili fluminis cognoscere, sacra Aegyptia accepit.

183

MVNDIQVE CAPATIOR id est quam ego sum.

HOSPES sive ‘hospes capacior’, qui magis mundum in se recipere valeret, sive ‘quis fuit capacior mundi’, id est docilior hospes?

185

SED TAMEN ET VESTRI fama me duxit.

187

NEC MEVS EVDOXI Eudoxus enim ad cursum suum post octo annos solem reverti dixit et esse annum magnum, Gaius vero Caesar post quinquennium, quo peracto bissextum esse praecepit, et melius annum visus est computasse.

FASTIBVS ANNVM fastus * * * dicuntur, ubi menses et dierum ordo conscriptus est.

191

IGNOTVMQVE id est agnoscere.

195

AD HOC AEVI id est usque ad hoc tempus et hanc aetatem.

196

SIT PIETAS id est religio.

199

QVAE SOLA F. M. O. physici dicunt septem stellas, quarum nomina dies continent, contra caelum niti; quae si non occurrerent, universa raperet et praecipitaret tanta vertigo.

203

MORATVR id est impedit.

205

FRIGIDA SATVRNO ut Vergilius ‘frigida Saturni sese quo stella receptet’.

206

CESSIT id est in ipsius est tradita potestatem.

209

ARBITER dominus et iudex.

210

QVA MIXTA LEONIS eo scilicet tempore, quo sol in istis est signis, tunc est et Mercurius; nam simul ambulant difficile uno signo; aut antecedit aut remanet.

213

AEGOCERON C. Q. T. posito sole in Cancri sidere necesse est, ut nox in diametro sit, id est in Capricorno. Ideo ergo haec duo signa iunxit, quorum unum dies tenet, alterum nox.

CVI SVBDITA NILI id est Cancro.

214

QVE CVM DOMINVS P. A. nisi cum ventum fuerit ad VIII Kal. Octobrium, cum aequinoctium autumnale est.

215

SVPER desuper.

221

MONTIBVS AVT B. argumentum sumit de Aethiopia non venire in Nilum nives, quia illic semper calidus aer sit nec nives admittat, quod de colore Aethiopiorum hominum comprobatur; semper eos solis calore torreri.

222

CALIDIQVE V. AVSTRI subaudimus ‘ipse testis est color’.

223

ADDE QVOD OMNE C. aliud incipit argumentum.

225

NILVS NE Q. S. VNDAS adeo quia vere non crescit [non] de nivibus, quae semper sole solvuntur.

227

ANTE PAREM NOCTI LIBRAM id est ante diem VIII Kalendarum Octobrium.

229

NEC LONGE SOLE REMOTO scilicet ad partem austri.

230

OFFICIIS CARET VNDA SVIS hoc est: cum extra alveum egreditur et vagatur, cursus sui dimittit officia.

INIQVO id est nimio eius ardore.

234

CANCROQVE S. T. S. ut ait alibi <II 587> ‘atque umbras numquam flectente Syene’; hic anim sol semper in medio est.

237

EXTENDAT MEROE[N] aestate enim umbrae ei intra corpus sunt; paulatim vero tenduntur in latus, cum iam tempus autumni est.

240

STAT<A> TEMPORA id est qui certo tempore flant; declinavit autem ‘huius flatus’.

241

LONGA POTESTAS ‘longa’ non diutina, sed post longum tempus reddita; certo enim tempore vel incipiunt flare vel desinunt.

243

FLVVIO <C.> scilicet venti, fluctus vel flatus.

250

FRIGORE AB AR<C>TOO a septentrione ad austrum reducta.

252

ILLVC scilicet ad Meroen.

DVCIT AQVAS Ennius hoc de Nilo ait, quod per aestatem sol ab inferioribus aquam supra revocet et hinc eo tempore Nilus increscat.

253

PER TACITVM MVNDI hoc est per cavernas latentes.

255

RVMOR subauditur ‘est’.

257

LONGO MITESCERE TRACTV ne in praescriptionem veniret, quod, cum Oceani aqua salsa sit, dulcis est Nili, dicit longitudine sui saporem mitescere.

259

HVNC id est Oceanum.

262

SOLVERE LITEM contentionem de Nili origine.

263

QVASDAM C. AQVAS hoc dicit: post diluvium aliquas aquas passum erumpere coepisse, aliquas cum ipso orbe natas, unde fit, ut Nilus augeatur ex illis, quae passim erumpant.

POST MVNDI S. P. post diluvium.

266

CVM TOTO C. R. cum summa omnium rerum, id est cum universi orbis semine.

269

PERSISQVE FVIT id est cupido.

270

CONFERRE FVTVRIS id est aetatibus vel posteris suis.

276

SISOSTRIS rex Aegypti.

280

CAMBYSES rex Persarum, Cyri filius, qui motae fuit mentis, ideo vesanus est nominatus.

LONGI POPVLOS P. AD <A.> id est in orientem, ubi homines diu vivunt.

283

AVSA LOQVI ut, ubi esset origo Nili, vel falsa fabula comprobaretur.

285

VT NILO SIT L. S. nam cum ignoratur fons eius apud quos sit, fluvius paene nullius est.

289

IS id est vadis.

MEDIVMQVE BOOTEM in medium Booten.

290

CVRSVS IN OCCASVS in orientem scilicet et in occidentem.

291

ARABVM POPVLIS in oriente.

LIBYCIS in occidente.

293

ALIENO GVRGITE id est peregrino.

297

SITVS vel sinus.

299

SOLSTITIIS VIII Kal. Iulias hunc diem dicit.

ALIENA CRESCERE BRVMA dies aliena. Tunc scilicet crescere, cum bruma non est.

300

ATQVE HIEMES A. T. subaudimus ‘tibi ius est’.

301

PER VTROSQVE POLOS austri et septentrionalis.

QVERITVR ORTVS in austro, occasus in septentrione.

304

QVE QVAMVIS Meroe scilicet aestatem.

305

NVLLA SIBI M. V. ibi enim semper super eam sol est, unde umbram habere non posset.

306

FERIT ILLA LEONEM signum Leonis; sub quo Meroe est constituta.

308

METIRIS HARENAS id est longe vagaris.

313

REGNI CLAVSTRA PHILAE urbs prima Aegypti Aethiopiae contermina, apud quam diu tractis bellis Aethiopes et Aegyptii arma posuerunt in amicitiam revertentes, inde civitas ἀπὸ τῆς φιλίας hoc nome accepit.

314

NOSTRVM tunc cum ad nos veneris nostrum.

RVBRO vel rubri.

321

CVNCTA TREMVNT id est aquae tremunt. Legitur et premunt.

322

CANESCIT legitur et tabescit.

324

PERCVSSA legitur et perculsa.

325

ET SCOPVLI id est sentiunt.

QVOS DICERE VENA<S> hoc est scopulos.

328

QVOS INTER TACENS Memphis scilicet.

334

SACRA detestabilis, ut Vergilius ‘auri sacra fames’; Pompei autem dicit interitum.

338

DIGNATVR dignas iudicat, ut Vergilius ‘haud equidem tali me dignor honore’.

339

QVO FORTVNA PARAT sensus hic est: Pothinus etiam Caesaris sanguine dignas putat dextras suorum, cuius sanguine victos senatores parabat fortuna perfundere. Nam postea in senatu est Caesar occisus.

340

POENAQVE CIVILIS BELLI mors scilicet Caesaris.

343

POENA TYRANNI hoc dixit: ascribetur sceleri Aegyptiorum, cum Romanus tyrannus occisus sit, a Pothino.

344

<EXEMPLVMQVE PERIT> hoc est: extinguetur et amittetur exemplum sumendi poenam de tyrannis, si a nobis non fuerit occisus, qui dignus est morte.

351

QVEM PVER INBELLIS Ptolomeus.

353

TV MOLLIBVS INQVIT verba Pothini ad Achillam.

358

NAM LATIO IAM NVPTA DVCI id est Caesari.

360

EXPVGNARE SENEM scilicet Caesarem.

361

CREDE MISER PVERO id est puero crede, cum senem expugnatum esse cognoscas.

QVEM NOX VNA legit<ur> et tua.

363

[AVSERIT OBSCENVM] TITVLO <P.> ut amorem, quem incestu<i> praestat, sorori deferre videatur.

365

OSCVLA DONAVIT Cleopatrae Ptolomeus.

368

TAM SAEVA IVDICE SONTES Cleopatra scilicet. Hoc dixit: apud Cleopatram omnis nocentissimus existimatur, quisquis eius non est mixtus amplexibus, scilicet ut et nos erimus.

370

VNA pariter.

371

PERDIDIMVS NEFAS nemo enim probat, quod Pompeius occisus est.

375

CVM QVOCVMQVE VIRO sive cum Ptolomeo sive cum Caesare.

AVSIS id est a conatibus nostris.

377

INPOSVITQVE ORBI legitur et urbi.

378

NOS QVOQVE nam nos occidimus, quem Caesar vicit.

382

PAR HVIVS ERAT Pompei Caesar.

NON SANGVINE CLARI ipse sibi opponit, quod sint ignobiles, et hoc purgat ‘ad scelus’.

384

INGENTIS F. S. id est nobiles.

387

HAVSTVS percussus, ut Vergilius ‘latus haurit apertum’.

389

QVID et quod.

NOMINA TANTA exercitus numerum.

395

HOC REGI si non occidimus Caesarem, Ptolomeo proderit; si Romani occiderint, ipsi[s] proderit Romana sibi iuventus.

408

PROXIMA MERCES id est hoc sibi licere credebant, ubi erat lucrum aliquod consitutum.

409

AERE MERENT militant, ut ipse alibi <VI 144> ‘Scaeva viro nomen; castrorum in plebe merebat’.

410

NON SIBI DANT ‘sed pretio’ subaudimus.

412

THESSALIE SVBDVCTA id est et illi, qui erant in Aegypto constituti, ut a bellis civilibus separati, Romano more saeviebant.

415

DEXTERA QVOD DEBET id est ut et civili sanguine polluatur.

VACARE et vagari.

413

QVID PLVS TE MAGNE R. si, inquit, te Aegyptii hospitio recepissent, nihil plus auderent, quam nunc audent, id est ut Caesarem interficerent.

421

MATVRVS citus.

422

ET DESTRICTA occupata, devincta.

424

INCVMBERE CERVIX id est Caesarea.

419

IN PARTEM ROMANI in locum scilicet Gnei Pompei.

427

TANTA EST FIDVTIA F. ut etiam rex possit occidi.

428

SVMMI CONTEMPTA FIDES id est mortem Caesaris distulerunt.

429

REPARABILE DAMNVM quod sarciri possit.

446

RAPIDOS et rabidos.

447

NON SECVS non aliter.

TVA FLAMMA o Vulcane.

448

MVLCIBER Vulcanus, ut Vergilius ‘hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros’.

451

CAVSA SPERARE V. peiore enim causa erat Caesar, qui prior bella susceperat, ex cuius causae merito sperare prospera vetabatur.

452

PROMISIT INIQVVM id est victoriam civilium proeliorum.

455

NON FIXO QVI LVDIT ad crudelitatis exercitium studiosius vulnera renovabant, cum hospites interimunt.

459

IN LIMINE CLAVSO si fores claudat.

461

NON SINE R. T. scilicet non sine Ptolomeo.

462

ET GRATA P. M. id est suae morti expiationem Ptolomei caede facturus.

464

SIC BARBARA C. Medeam dicit, quae, ut Aeetam patrem evaderet, fratris Absyrti viscera dissipavit, quae senex colligens filiam persequi non valeret, ut Cicero ait ‘ut ex eodem loco Medea quondam fugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in his locis, qua se parens persequeretur, dissipavisse, ut eorum collectio dispersa maerorque patris sui celeritatem persequendi retardaret’.

471

SED NEQVE IVS MVNDI legatos, quos rex miserat duo fuerunt, Dioscorides et Serapio, quorum alter occisus est, ut Titus Livius meminit libro quarto.

FOEDERA SANCTA legatorum enim nomen sacrosanctum est omnibus gentibus.

472

SEQVESTER sponsor.

473

ESTIMAT INNVMEROS id est mors legati, quae indigne facta est, sic ponderat et metitur, ut et hoc inter tua debeat scelera computari.

478

DELICIAE FECERE[T] TVAE id est luxuria, quae ibi innata est.

479

INQVE DOMVM IAM ut Vergilius ‘et spicula castris Densa cadunt mediis’.

482

MANDATVR committitur, traditur.

485

FATA VETANT id est et sic Caesarem fortuna defendit, tamquam si esset tutus in muris.

491

EXPVGNANTIS O. hoc dixit: tam constanter Caesar hostibus resistebat, ut cum ipse expugnaretur, expugnare alios crederetur.

VNGVINE unguento, ut Vergilius ‘et pinguis unguineceras’.

500

ET CLADEM F. ‘noti’ nominativus pluralis, non genitivus singularis.

503

MATERIAQV[A]E CARENS id est ligni.

505

CLADIS legitur et clausus.

506

SED CECA CARINIS id est in carinas; integrum autem est, cum pr<a>epositio non additur, ut Vergilius ‘proiecit fluvio’.

509

TVM et nunc.

511

PROTEOS τοῦ Πρωτέος.

512

GEMINOS terrae ac maris.

517

RAPVIT legitur et patuit.

519

MAGNI M<O>RT<E> P. id est quem admodum Magnus.

520

PERVENIT AD H. id est ad Achillam.

521

CAESARIS ARSINOE soror Ptolomei fuit; hanc Ganymedes quidam, spado puellae acceptissimus, in castra Achillae perduxit, cuius iussu Achillas occisus est et exercitui Ganymedes praepositus. Hanc postea Caesar victis Aegyptiis in triumphum duxit, ut meminit Livius in libro quarto civilis belli.

522

VT PROLES tamquam proles; erat enim Ptolomei soror, ideoque regnavit.

523

IVSSE[QVE] et iusso.

524

ALTERA supra enim Pothinus occisus est, non ipse Ptolomeus.

530

SVBLATO Achilla [scilicet] vel Pothino.

531

EVNT et agunt.

AVSPICIIS G. T. aut se agunt aut aguntur.

532

SVMMO et nullo.

537

PRETEXVNT L. C. ut Vergilius ‘et litora curvae pr<a>etexunt puppes’.

Id est celant.

539

MORTIS HONESTAE id est ut congrediendo moretur.

545

AD CAMPVS EPIDAMNE TVOS sensus hic est: Caesar respexit ad Scaevam, id est ad campos tuos, Epidamne, et haec cogitans gesta fortiter dimicavit.