Scholia in orationes Ciceronis codicum Cluniacensis 498 et Ambrosiani C 29

digilibLT 2015
Informazioni editoriali

IN CATILINAM I.

33

Statorem. Confirmatorem.

IN CATILINAM II.

1

Furentem. Bene posuit furentem ... enim saepe speciem gerit quae ra ... fulcitur audacia. Ergo qui audacia ... cum effrenatus et praeceps est et rati ... de se seritur sui ruinam impetus constet.

Eiecimus. Metuens ne asperius populus Romanus sumeret eiectum esse Catilinam, posteaquam eiectum dixit, intulit leniorem. "Eicitur" invitus, "emittitur" cupiens.

Comparabitur. Disponitur, praeparatur.

Motus est. Victus est, cessit. Et est metafora <ab> exercitibus in se concurrentibus, quorum ... validior, dum loco cedit, inferiorem se fassus videtur reeusare certamen.

Perdidimus hominem. Perditum fecimus, ut ipse pro Deiotaro "di te perduint, fugitive!"

2

Adflictum et profligatum putatis. Adflictio est in praesenti profligatio. Tenditur ... futurum, ut sit profligatio velud perennis in eo qui ... adficitur cruciatu.

Evomuerit. Metafora ab his qui, dum cruditate opprimuntur, vomitu adsolent liberari.

4

Quem amare in praetexta calumnia coeperat. "Praetextatam" aliqui legunt "calumniam", non "praetextam" et habent rationem: aetas enim habens praetextam "<praetextata> aetas" dicitur, non "aetas praetexta[ta]", ut mulier tunicam habens "tunicata mulier" dicitur, non "tunica mulier". Quod autem dicit "calumniam", hoc ostendit: puerili aetate Tongilium tam certae infamiae tamque aperti fuisse dedecoris, ut, si quis ei adhaeret, etiamsi carere crimine, non carere suspicione cogitur. Tempore Tongilium amare Catilina coepit quo amanti ignominiosa esset cupiditas, quae in aetatem lubricam caperetur. Sed certior intellectus est, si "praetextam calumniam" sumpseris. Toga enim aut pura est aut praetexta, id est aut toga aut praetexta toga. "Praetexta" igitur dixit et, cum "toga" inferre debuerit, paraprosdociam "calumniam" intulit, ut tu <ne cu>m dicturum crederes "praetextam togam", dixerit "praetextam calumniam".

5

Qui fulgent purpura. Qui purpura utuntur, solito purpu ..... da gere ...

IN CATILINAM III.

15

C. Mario, clarissimo viro. Gaius Marius consul cum praecepisset senatui curam gerere consules debere ne quid caperet res publica detrimenti, quamquam de Gaio Glaucia nihil esset nominatim decretum, praetorem tamen eum interemit nec exspectavit ut tunc eum, cum se magistratu abdicaret, occideret.

24

L. Sulla P. Sulpicium oppressit. Publius Sulpicius tribunus plebi legem tulit ut Mitridaticum bellum quod Syllae fuerat destinatum ad Marium transferretur. Quare orta seditio est, in qua Publius Sulpicius a Syllanis occisus est, Marius vero fugatus ex urbe.

IN CATILINAM IIII.

1

Non campus consularibus auspiciis consecratus. Cum enim omnes magistratus auspicato crearentur, tum maxime consules certorum auspiciorum ritu designabantur.

Sella curulis. Omnis magistratus, quicumque patricii essent, curules dicebantur, ut consul et pars praetorum: nam pars de plebeis erat. Aedilis etiam curulis: nam alii itidem plebei erant. Sella igitur dicebatur curulis qua curulis magistratus, id est patricii, utebantur.

4

Ti. Gracchus. Tiberius Gracchus, tribunus plebi seditiosissimus, studio repetendi tribunatum multa commisit audacter eoque penas luit. Set licet alia maiora commisera, delegit orator quod levius erat, ut esset quo coniuratorum spes videretur audacior.

9

Hoc auctore et cognitore. Cognitor, id est defensor et quasi procurator et patronus eius quam laudo sententiae. Cognitor autem procurator erat qui adesset praesenti.

Abesse non neminem. Quosdam significat "adsentatores" coniuratorum. Erant autem Clodius, Piso et Gabinius, qui in senatum venire noluerant, ne quod in coniuratos supplicium depromere cogerentur: quos scilicet "adsentatores" fuisse Catilinae certissimum est.

10

Legem Semproniam. Quam Sempronius tulerat Gracchus: ut ne quis in civem Romanum capitalem sententiam dieeret.

PRO M. MARCELLO.

9

Non timore aliquot. Non quo, inquit, aliquid mihi metuerem aut de clementia tua diffiderem, sed quod amici casum dolerem mei, simul et verecundia retinerer, quod ex consortis mei pena consimilia mereri iudicarer.

In nostro curriculo. Curriculum dicitur spatium per quod aguntur currus, aptus scilicet cursui locus. Sed metaforicos forense quoque officium curriculum dixit, quasi locum aptum probandis atque exercendis ingeniis. Est autem hic sensus: cum in eloquentiae, inquit, curriculo, id est in foro, imitatore uterer M. Marcello, elanguit studium honesti certaminis, emulatione sublata.

13

Non ille hostes induxit in curiam. Cum eos, inquit, G. Caesar, qui contra se pro Pompeio arma ceperant, in senatum introduxit, hostis non fuisse iudicavit: non enim hostem iudicat <quem donat> publici communitate consilii.

17

Causae. Quae fuerit, inquit, in civili bello vel quibus partibus causa dimicandi praelatior, nescio. Illud scio, tuam victoriam Pompei victoriae praeponendam: tu enim in victoria clemens fuisti, qua ille cruentius uteretur.

20

Opinione officii stulta fortasse, certe non inproba. Forte, inquit, stulta fuerat illa opinio, officiosum se quemlibet credere, si non desereret amicum, inproba autem esse non potuit. Et vide qua moderatione temperaverit culpam, ut, si quid etiam delicti habuit, non malitiae fuerit, sed erroris. Ipsam tamen stultitiam, quae, etiamsi certa sit, non habet culpam, dubiam ponit iungendo "fortasse", purgationem vero certissimam: "nam fortasse fuit stultus, certe non inprobus".

31

Arma ab aliis posita. Quos dignos scilicet Caesar sua clementia iudicavit: condemnat enim propositum suum qui voluntate arma deponit.

Ab aliis erepta sunt. In quos scilicet Caesar animadvertit: quibus, etiam fractis et comminutis opibus, inerat tamen pertinacia resistendi.

PRO Q. LIGARIO.

12

At istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnes quos oderat multabat. Syllam significat, qui tantae crudelitatis fuit, ut in Marianae partis viros accusatores commoveret, ad delationem praemiis invitaret: qui perpetuus dictator non alio modo, quam hodie Caesar est, fuit.

21

Tuberonis sors. Cum enim ageretur ab senatu qui esset mittendus in Africam at tutandas Pompei partis, placuit rem sortito gerere. Ergo plurium in urnam coniecta sunt nomina, quae inter Tuberonis etiam fuit, cuique proficisci in Africam sorte venit.

24

In qua rex potentissimus. Iubam significat, Mauritaniae regem,qui Pompeio amicissimus, Caesari vero fuit invisus.

37

Similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Acceptam scilicet populo vel amabilem et plausibilem, omnibus quam maxime diligentibus clementiam.

PRO REGE DEIOTARO.

1

Cum in omnibus causis gravioribus. Status huius orationis coniecturalis.

2

Periculo. Experimento.

A legatorum pedibus. Deiotarus enim, trahens apud Caesarem suspicionem quod ob dolorem amissi regni alieno animo esset affectus, purgandi sui gratia legatos miserat Romam Hieram et Blesamium et Artigonum, quibus servum suum Fidippum medicum adiunxerat: quem a pedibus legatorum criminans regem Castor nepos idemque accusator abduxit.

8

Adflictum illum quibusdam incommodis. Bene minuit iniuriam regni amissionis, cuius eum Caesar parte multaverat: quo, extenuando quod passus est, adimeret in Caesarem regi iusti causam doloris, ex qua insidiae poterant oboriri.

12

Ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. Non est, inquit, mirandum tantum auctoritatis habuisse Pompeium, qui, cum divinis praecelleret ornamentis, etiam tuis <fuit instructus>. Vult autem intelligi quod eum Caesar ob tot exempla virtutis delegerit generum: "oniamenta" igitur "in Pompeium coniata" filia Caesaris intelligenda est.

19

Qualis rex Attalus in P. Africanum fuit. Rex Attalus populo R. artissima fuit societate coniunctus, usque adeo ut eum quoque regni sui heredem fecerit. Idem igitur obpugnanti Numantiam Scipioni non tantum a quibus fulciretur belli necessitas in Hispaniam misit, verum etiam dona pretiosa: quae sumpsit gratulans Africanus. Aemulum igitur regem Deiotarum in Caesarem liberalitatis in Africanum Attali fuisse confirmat.

25

Graves de te rumores. Rumor enim repente ortus falsissimus fuit Caesarem in Africa circumiectu Maurorum cum omnibus copiis occidisse: qua spe ad suscitandas Pompei partis erectus Caecilius videbatur.

26

Admiranda frugalitas. Sordidum enim laudis est genus in regem frugalitatem esse mirandam.

29

Suasor fuissem armorum non ponendorum, sed abiciendorum. Integris, inquit, rebus pacem Pompeio suasi: arma debere deponi; post Farsalicum autem proelium, quo partes Pompei conciderunt, non deponenda arma, sed abicienda esse dixi. Ergo omnium nostrum fractis et comminutis animis solus Castor constantiam retinebat.

IN VERREM ACT. II LIB. II.

1

Aliquo modo. Vel praetermissis praeturae urbane criminibus, si non possum definitis.

2

Viribus quamin tegerrimis. In actione enim magnis opus est viribus, siquidem et motu corporis et magna contentione vocis plurimum iuvetur oratio.

De provinciae dignitate. Id est quam sit digna et quantum illa semper habuerit provincia quamque inter alias excellere merito iudicata est.

Vtilitate. Id est quam Romano utile fuerit semper imperio.

3

Gradus imperii. Quasi quidam ... gendorum vestigiorum ... usque tendendi, id est populum Romanum ad longius constitu ... nationes Sicilia docuit ... ficisci.

4

Sociorum insula. Cum enim socia esset Sicilia, Syracusana urbs et eiusdem amicitiam consectantes populi in armis erant.

5

Cellam penuariam. "Penum" notum est cellarium dici, id est cellam domi constitutam, quam opportunam faciat domino victus cotidiani depromptio. Sed penuaria cella cotidianum praebet alimonium, non redundat ad copiam; hinc intulit postea: "nos vero experti sumus Siciliani nobis Italico bello pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse", id est usque adeo iudicatum est leve quod Cato de Sicilia iudicarit, ut bello sociali, quo nostrum aerarium exhaustum erat, aerarium nobis maximum Sicilia fuerit.

8

Illum annum. Marci scilicet Lepidi, prae ... qui Siciliam vehementer ... adflixerunt.