no previous next

Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138

digilibLT 2016
Informazioni editoriali

< IN CATILINAM LIB. I.>

9

Hic, hic sunt nostro in numero. Id est in curia.

<LIB. I FINIT.>

<INCIPIT> II.

2

Afflictus ponebatur aliquando pro "flatu fulminis tactus"; profligatus "subversus".

5

Decoctores sunt qui simulata paupertate partem debiti solvunt et in totum acceptilatione per fraudem deliberantur et infames efficiuntur; ideo decoctores, quod summam debiti decoquunt; aurum enim cum coquitur, minuitur; ergo quasi decoquitur debitum negatione debitoris.

7

Nepa dicitur scorpius qui facit filios ducentos: qui omnes se consumunt, et unus remanet. Propterea qui res suas devorat nepos dicitur.

11

Fugit ad translationem bonam.

Quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere. Vulnus enim humore intra se collecto si non secatum fuerit, asperius efficitur et semper manat sine curatione.

12

At etiam sunt qui dicant. Vides quia minatur populo et, quasi de aliis dicens, populum accusat.

Si verbo assequi possem. Id est si uno verbo possem aliquem ad exilium pellere.

Qui hesterno die. Vides quia contra invidiam descendit et purgat se, ne videatur expulisse.

13

Quaesivi a Catilina. Quasi non imperio egerit.

An notturno conventu apud Marcum Laecam. ...

15

Est mihi tanti, Quirites. Proverbium translatum est ab emptione. Est mihi tanti. Hoc proverbium: tanti pretii est.

Invidiae meae levandae causa. Quia contra invidiam loquitur, ergo et hîc invidia est, si merebatur occidi.

16

Quamquam isti qui Catilinam Massiliam. Massilienses decreverant ut, quicumque coniuratione damnatus esset, expelleretur moenibus ipsorum, nullum susciperent ad exilium, aut, si vellet ire, occideretur apud Massilienses. Ideo ergo dixit: non tam hoc queruntur quam verentur. Alii simpliciter exponunt: "timent" inquit "ne magis vadat ad exilium quam ad castra neve gravatus a consule mutaverit propositum et ad exilium vadat, non ad bellum".

17

Sed cur tam diu de uno hoste loquimur? Vsque ad istum locum purgatio fuit invidiae. Modo vult suspectos facere eos qui defendunt Catilinam, et vitia sociorum Catilinae per genera enumerat, ut quicumque male locutus fuerit cognoscatur. Ac de sociorum generibus Catilinae vult distribuere, ut illi qui iniciunt invidiam cognoscantur ab omnibus. Etiam genera dicit omnium <vitiorum>.

Si ullo modo fieri posset. Quasi: non potest fieri ut corrigantur.

Vlcisci. Punire, persegui.

18

Vnum genus eorum est. Vide quomodo facit divisionem. Dicit genera vitiorum et statim infert remedium, quomodo dixit: quos quidem ego, si ullo modo fieri posset, non tam ulcisci studeo quam sanare. Et iterum: deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam potero, adferam. Vides ergo quia non omnia vitia capiunt remedia. Nam sex sunt genera vitiorum: tria cum remedio, tria sine remedio. Vt dixi, in suspicionem adducit eos qui dicebant expulsum esse Catilinam, et dividit per genera vitiorum totum exercitum Catilinae, ut quicumque locutus fuerit intellegatur vitio suo loqui.

His ergo pudorem inponit.

Quarum amore adducti. Vt puta, si quis dixerit: Ego vendo ...

21

Infitiatores lenti sunt qui non semel negant debitum, sed paulatim differendo ad novissimum pernegant.

22

<Ante> lucana cena quae prope diem finitur.

23

. . . Volunt. Non iam ad pueros dicit, sed ad amatores ipsorum.

Miseri. Amatores dixit, quia amator miserum se dicit, cum potestatem non habeat.

24

Cohors praetoria. Praetoria cohors dicitur quae circa praetorem facit. Dixit genera et ostendit unde vel ex quibus constat exercitus Catilinae. Iam id laborat, ne timeat bellum populus R., ut desperent aliquid a Catilina fieri posse; nam si desperaverit, nemo se iungit.

Instruite. Ironia.

Respondebunt. Comparabuntur. Virgilius: respondet Cnosia tellus. "Interficiam illum, et in locis silvestribus iacebit quasi latro".

Omissis his rebus quibus nos suppeditamur. Confert causas et ex his ipsis ostendit facile Catilinam perititi posse.

25

Ex hac enim parte pudor pugnat. Quomodo ergo fieri pótest ut Catilina vincat?

Petulantia. Petulans est ex animo, ex moribus, inpudicus ex corpore.

26

Quae cum ita sint, Quirites, vos quemadmodum. Dat illis sine metu sollicitudinem, tantum ut diligentes illos faciat.

Mihi ut huic urbi. Orde iste est: mihi consultum atque provisum est ut huic urbi satis esset praesidii.

Excursionibus. Excursio dicitur praedatio hostium, quando equites invadunt possessiones et faciunt praedas et fugiunt.

Quam pars patriciorum. Odit ergo patricios et nobiles plebis, ut placeat populo

27

Nunc illos qui in urbe remanserunt... si cui solutior visa est. Vide: cum illis minatur, populo minatur.

Conivere. Concedere.

29

Quae quidem ego. Quasi non ipse praestiterit, sed dii inmortales. Et tale facit beneficium suum quod soli potuerint dii praestare.

LIB. II FINIT.

INCIPIT III.

ARGUMENTUM.

Deprehensi sunt coniurati ad pontem Mulvium, deducti ad senatum. Vulturcius cum litteris et Galli sollicitati ad hoc bellum, qui tunc forte legati venerant Romam, deprehensi sunt. Omnia celebrata sunt in senatu, purgatus est ipse Cicero. Novimus enim quia propter invidiam sedandam processit ad populum et allocutus est: iam ergo purgatus est, iam non timet. Narrat modo populo quid actum sit in senatu vel insultat. Tantum in hac [in hac] oratione brachylogia hac arte utitur: quid actum sit in senatu narrat.

1

Rem p., Quirites, vitamque omnium vestrum. Auget beneficium ea arte qua exposui superius: quasi deorum tantum hoc beneficium dicatur. Post deos se ipsum posuit.

Periculis meis. Non Antonii.

2

Et si non minus nobis iucundi ...

6

Septem sunt vigiliae noctis: crepusculum fax concubium intempesta gallicinium conticinium aurora. Crepusculum circa horam undecimam quando claudunt opera; fax quando accenduntur lumina; concubium quando dormit<um it> ur; intempesta quando alta nox est; gallicinium quando pulli cantant; <conticinium quando omnes silent> ; aurora prope lucem.

14

... Qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat. Damnavit tantos senatus: detrahet senatus invidiam. Ne crudele senatus videatur, dicit:

Lenitate senatus. Fuisse clementem.

15

Atque etiam supplicatio diis inmortalibus. Antea supplicatio dabatur bis qui in bello fortiter fecissent, ut quasi rem p. vindicassent. Ciceroni decreta est supplicatio inde quod quasi in coniuratorum arma sit versatus lege bellorum et decreta est quod rem p. conservasset, cum aliis decerneretur quod rem p. bene gesserint. Supplicatio inquit diis inmortalibus decreta est pro singulari eorum merito meo nomine, id est in senatu causa mei diis inmortalibus actae sunt gratiae.

Nam Publius Lentulus. Iam dixerat superius: cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur. Timet invidiam Lentuli praetoris, quia dicebatur Lentulus nobilis praetor.

Vt quae religio G. Mario. Novimus quia in primo dixit: Servilium praetorem mors ac rei p. poena remorata est? Ipsum dicit Gaium Servilium Glauciam: qui dictus est, quoniam a Mario occisus est in praetura.

Vt quae religio. Id est ut, quomodo Marius non dubitavit praetorem etiam sine decreto senatus occidere, sic nos praetura deposita et facto decreto non dubitemus punire privatum.

Ea nos religione liberaremur. Id est ea nos dubitatione liberaremur, ne diceremur praetorem et sine decreto punisse: quod fecit Marius, nos non fecimus.

16

Somnum. Alii somnium, alii somnum habent. Vtrumque exponitur. Si somnum, segnitiem, quia amabat dormire: "praeter consuetudinem" inquit "proxima nocte vigilaverat". Si somnium, vanam spem de fatis Sibullinis, quod dicebat se fore dominum Romae.

Nec Lucii Cassi adipes. Quia crassus, inquit, erat.

Poterat [et] audebat: consilio neque lingua neque manus deerat. Quae nunc illo absente gesta sunt; quia, si ille praesens fuisset, non ita gererentur.

18

Quamquam haec omnia, Quirites. Illa arte qua solet dare numinibus quod ipse praestitit. Vt deorum immortalium consilio gesta esse videantur: prima coniectura quia tantas rea humanum consilium non caperet; alia coniectura ex ostentis ipsis et ex portentis.

Ab occidente faces. De parte Galliae, quia excitati erant Allobroges.

19

Cotta et Torquato consulibus. Percussum fuerat crebris fulminibus Capitolium. Illic Iovis statua sic turbine depulsa est, ut caput perderet et mergeretur in medio Tiberi. Tunc haruspex quidam, cum sacerdotes sequerentur vestigia fulminis et caput deiectum quaererent nec invenirent, hasta pulsum locum invenit et dixit "Ecce caput" et levavit de hasta. Capite Iovis re vera periclitari caput imperii significabat; nam eodem auspicio constitutum imperium fuerat. Tunc placuit, quia quos aspicit felices facit (ut Virgilius Aspice nos, hoc tantum!), contra orientem ponerent statuam et contra forum curiamque, ut orientem aspiceret.

Legum aera liquefacta. Etiam leges liquefactae fuerant illis fulminibus.

Statuae veterum hominum deiectae. Quod significabat nobilitatis dedecus futurum propter Lentulum et Catilinam.

Suo numine prope fata ipsa flexissent. Tria sunt genera fatorum: unum est inmobile, alterum quod potest differri, tertium est quod flectitur. Inmobile genus fatorum: Stat sua cuique dies: omniaque orta occidunt. Differuntur fata: atque instantibus eripe fatis; decemque alios superesse annos. Flectuntur autem fata quando grave aliquid est et leve fit; quemadmodum inminebat Troianis ut satis diffiderent fatis, et tamen flexum est fatum.

20

Simulacrum maius et in excelso collocare. Quia quos aspicit Iuppiter, beatos facit, ut Aspice nos, hoc tantum!

24

Superavit postea Cinna cum Mario. Sulpicius tulit legem ut tolleretur Mithridatica provincia Sullae et daretur Mario. Iratus Sulla adduxit exercitum, occidit Sulpicium. Marius latuit in Minturnensibus paludibus. Inde reperta illi navis est, et fugit ad Africam: illic latuit. Fecit Sulla duos consules Cinnam et Octavium. Iure iurando astrinxit eos ut nullus contra acta Sullana faceret, discessit. Coepit Cinna de libertinorum suffragiis agere, Octavium cum senatu contra ipsum habuit: ortum est bellum civile. Expulit Octavius Cinnam: expulsus corrupit milites, pretio collegit exercitum. Misit ad Marium in Africa: composuit legiones solutis ergastulis et venit. Tunc occisus est Octavius et occisus Antonius orator Crassi Catuli, ipsa lumina civitatis. Nuntiatum est Sullae: adduxit exercitum et iterum ultus est mortem nobilium. Ille delevit partes Marianas. Tunc Marius moritur sua sponte. Post Sullae autem interitum facti sunt duo consules Catulus et Lepidus. Lepidus volebat infringere acta Sullana, Catulus defendebat: orta sunt bella civilia. Primum bellum ergo civile fuit inter Sullam et Sulpicium, secundum bellum inter Octavium et Cinnam, tertium inter Cinnam et Marium, quartum inter Sullam et Marianos, quintum bellum inter Lepidum et Catulum. Vt ergo gravius hoc bellum ostendat civile, enumerat omnes qui bella gesserunt civilia.

Octavius expulit. Cinnam collegam dicit.

Clarissimis viris. Ipso Octavio, Antonio et Crassis.

26

Nihil me mutum potest delectare. Id est statua vel imago.

Vnoque tempore. Quomodo se iungit cum Pompeio. Pompeium dicit et praetulit se Pompeio, quia plus praestitit.

FINIT LIB. III

INCIPIT IIII

<ARGUMENTUM.>

Hoc libro de poena coniuratorum agitur. Et ausi sunt plerique commentatores negotialem dicere. Vbi enim de qualitate poenarum quaeritur, negotialis status est, sed accidens cum ... Melius est ut dicas demonstrationem esse. Status enim negotialis est, ubi intentio et depulsio est. Nihil est tale: quomodo potest esse negotialis? Magis demonstrationis partem esse scilicet orationem debemus dicere. Secunda denique Actio secundi diei Actio est. Nam cum relatum esset ad senatum ante et more maiorum interrogati essent sententias consules designati, prior interrogatus est Silanus consul designatus: morte multavit coniuratos. Interrogatus post eum Caesar dissuasit. Necdum Caesaris sententiam solvit Cicero; nam postea Cato solvit sententiam Caesaris. Sed Cicero ante rettulit, et sic auctoritas crevit Catonis post Ciceronis relationem. Denique consul non debet referre nisi quod "rei deprehensi sunt: poenam statuite. Duae dictae sententiae sunt: poenam eligite".

Sed laborat orator occidendos esse quantum potest, et suadet aliud agendo quantum potest. Laudando vituperat eius sententiam. Sed quoniam illa sententia crudelior est, morte multari, laborat estendere crudeliorem esse sententiam Caesaris quam Silani. Deinde plerique timebant ad gratiam Ciceronis iudicare, ne ipsis negotium fieret, quia contra leges occidebantur rei; lex enim vetabat Sempronia. Timebat ergo ne ad gratiam suam non damnarentur. Dicebant enim: "quam necessitatem habet Cicero? quid est hoc? si non occiderit, periculosum est civitati: si occiderit, contra leges facit". Ergo omnes sive partendo Ciceroni parcebant coniuratis sive vituperando crudeliorem sententiam parcebant coniuratis. Debet ergo orator ostendere se securum esse adversus omne periculum: ne contra gratiam ipsius parcant et illam lenem sententiam, quae morte multavit.

1

Video, P. C. Stabant omnes et adtendebant Ciceronem, quid diceret.

Ora. Sed forte non intenti.

Atque oculos esse conversos. Quid ait Virgilius? Intentique ora tenebant.

Verum, si id depulsum sit. Bene dubitabat, quia adhuc vivunt.

De meo periculo. Si quod mihi inminebit post eorum interitum.

2

Ego sum, P. C. Meriti sui gratiam quaerit: enumerat quos in consulatu labores rei p. causa susceperit.

Ego sum, P. C., cui non forum. Quod dixit circumstari tribunal praetoris urbani.

Non campus. Proximis comitiis.

Non curia. Quid est curia? Summum auxilium omnium gentium.

[Hic, hic sunt nostro in numero. Id est in curia.]

Vacua mortis. Si ergo mortem meam petiverunt, debent mori.

Multa tacui. Ostendit quia plus merentur quam quod victi sunt: quia et ipsi voluerunt occidere cives Romanos.

Ex caede miserrima. Propter virginem Vestalem quam corruperat aliquando.

Inductus a vatibus. Noluit dicere "a libris Sibullinis", sed vatum insaniam posuit.

3

Quare, P. C., consulite vobis...

Deinde, si quid obtigerit. Quomodo ostendit mortem non esse poenam, non esse crudelem? Quemadmodum evicit unam esse crudelem sententiam Caesaris.

Stat in conspectu. Stabant omnes ante oculos ipsius et flebant:gener Piso, frater Quintus Cicero, Terentia uxor, filia Tullia, filius Cicero.

4

Quare, P. C., incumbite. Translatio gubernatorum.

Non Tiberius Gracchus. Nomina illorum qui iure occisi sunt.

5

Vos iam multis iudiciis. Iam, ut ostendat non restare nisi solam poenam.

6

Nunc quidquid est. Ostendit periculum: ergo cito occidendi sunt. Vide ille quid dixerat? dividendos esse per municipia. Vult latenter figuris ostendere quia ubique sunt coniurati, et cum illis miscere et perdere illos. Ostendet crudeliorem sententiam Caesaris: ceterorumque suppliciorum omnes acerbitates amplectitur.

7

Alter eos. Iterum ad Silanum redit, quia dicebatur "Cives Romani sunt; <iniussu> non licet occidi populi Romani, quemadmodum suasit occidendos esse".

Alter intellegit mortem. Disputatum est "mortem ab dis non esse". Vides ergo quia mors malum non est, nec crudelis sententia est Silani. Adprobavit non esse crudelem.

Municipiis dispertiri iubet. Vt unus illic daretur, alter illic. Et cupiditate suadendi raptus est orator et ait:

Habere videtur ista res iniquitatem. Sensit quia raptus est et palam videtur de morte suadere: quod non debet facere, ne propositum ipsius intellegatur, et ait:

Decernatur tamen, si placet. Quemadmodum occurrit ne crudeliter agere videatur, ne intellegatur oratoria astutia? Ostendet custodiam; et vide quot genera poenarum dat in una sententia. Vt mitior videatur illa esse sententia, ostendet quia mors beneficium est damnatis.

8

Multas uno dolore. Quemadmodum reprehendit eius sententiam.

Itaque si esset etiam apud inferos aliqua formido. Ergo formidinis causa compositum est hoc, ceterum fides nulla est. Si hoc ergo est more, non est timenda. Ostendit quia non vera est, dum ostendit populo se placuisse.

9

Quae inquit popularis habetur. Et ostendet quia ipsa melior est sententia:

Fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huius sententiae populares impetus pertimescendi. "Nam si non occidantur, non sic timeam seditionem popularem. Si autem occidantur, male mihi contrahitur."

Sed tamen inquit meorum periculorum rationes utilitas rei p. vincat. Quemadmodum vituperat et ostendit magie sibi esse pertimescendum si occidantur, tamen occidi debere? Nam utilitas inquit rei p. ratione<s> m<eorum> periculorum vincat.

10

Lege Sempronia iniussu popoli non licebat quaeri de capite civis Romani. Quintus Metellus, in quem postea dixit (et est Metelliana oratio), superiore die, cum deprehensi essent coniurati et adducti, omnia decrevit de coniuratis. Laudavit Ciceronem, cetera perfecit, quae deberet facere summus orator. Venit ut sententiam diceret de civibus Romanis, et noluit venire ad senatum et coepit velle inimicis Ciceronis favere, quasi pro civibus Romanis. Hunc infamat laudando Caesarem: "Eroe" inquit "Caesar vere popularis, videlicet qui sic fecit pro populo, ut consuleret saluti populi R." Quid est "popularis"? Saluti populi R. consulentem accipimus. nec popularem seditiosum, sed popularem populo consentientem.

Non neminem. Quintum Metellum dicit: obliquat illum.

Is et nudius tertius cives Romanos dedit. Ad invidiam coniuratos "cives Romanos" modo dicit. Vult ostendere quia et G. Caesar contra legem Semproniam facit. Quamquam enim non occidebat, tamen sententiam dicit de capite civium Romanorum. Vult ostendere et Silani sententiam et Caesaris capite punire; sed Caesaris sententia iniussu populi condemnat cives Romanos. Laudat ergo Caesarem et ostendit ipsum contra leges esse.

Illum latorem. Scilicet G. Gracchum. Vult ostendere more maiorum licere occidi. Ecce ubi ostendit quia popularis fuerat etiam Lentulus, non dicit eum "popularem", sed dicit "prodigum", quasi corruptorem populi.

11

Dederitis mihi comitem populo carum. Quia putabatur Silani sententia crudelis et ideo timebat senatus quod videretur crudelis, promittit illis invidiam immanitate exuperari scelerum; ponit quae poterant evenire:

Cerno animo sepulta in patria m. Quia dixit 'sepulta:' 'insepultos acervos civium'.

12

Purpuratum. Purpurati dicuntur satellites maiores circa tyrannum: qui sunt eodem loco quo tyranni, ad pellendum, forte si quis voluisset occidere.

Purpuratum esse huic Gabinium. Id est satellitem.

Misera atque miseranda. Multa sunt misera, sed non sunt miseranda. Vt si torqueatur homicida, miser est quidem, sed non est miserandus; innocens si torqueatur, et miser est et miserandus.

13

Nisi vero L. Caesar. Flaccus occisus est cum liberis; huius nepos fuerat L. Caesar, [nepos Flacci] cuius soror nupta fuerat Lentulo. L. Caesar iratus in senatu: "Ecce" dixit "qui vivit et habet sororem meam in matrimonio! Avus meus iussu consulis occisus est, et iste vivit?" Avus: Fulvius Flaccus.

Sororis suae. Vxoris Lentuli.

Avum suum. Flaccum.

Iussu consulis. Opimi.

Legatum missum. De Aventino in Capitolium.

Largitionis voluntas. Propter leges agrarias.

14

Vt habeam praesidii. Antiqua locutio; modo dicimus timeo ne moriar; apud antiquos sic legebatur timeo ut vivam, id est timeo ne non vivam, ne non habeam praesidium; veremur ut habeat praesidium.

15

Scribae ad aerarium. Ipso die convenerunt ad aerarium scribae, ut sortirentur officia: qui scriba esset consulis, qui tribuni pl. Viderunt coniuratos adduci ad senatum; demiserunt sortem et omnes promiserunt praesidium.

Ad aerarium. Quia in aerarium solebant sortiri.

17

Lenonem inquit Lentuli. "Lenonem" inquit "suum Lentulus misit". Noluit dicere hominem: inposuit illi nomen turpe, lenonem quendam, ut ostendat non posse a tali populum corrumpi.

Sellae atque operis. Bene locum paupertatis descripsit.

18

Quae cum ita sint, patres conscripti. Iam hic cohortatio est paene ad occidendos.

Hodierno die. Vt ostendat non posse differri.

21

Superior Africanus bello Punico secundo revocavit Hannibalem. Sequens Africanus Carthaginem Numantiamque delevit. Paulus Macedoniam et regem Persam, Marius Teutonas et Cimbros, Pompeius mundi fines virtute subegit: nunc Cicero praefert se omnibus meliorem.

FINIT LIBER IIII.

INCIPIT PRO LIGARIO.

<ARGUMENTUM.>

Quintus Ligarius, legatus cum Considio fuisset profectus <ad> Africam, ita administravit ut, cum Considius ad consulatus petitionem vellet venire Romam, pro se Ligarium faceret. Coepit Ligarius Africam tenere legati iure, discedente Considio. Interea evenere bella civilia inter Pompeium et Caesarem. Fratres Ligarii cum Caesare senserant. Senatus iussit in sortem mitti nomina senatorum, ut imperatores novi mitterentur ad tenendas provincias. Africa evenit Tuberoni. Rumor pervenit ad Africam iam bella geri Pompeiana. Africa studio ferebatur in Pompeium, quaerebat ducem. Quodam tempore Varus in Africam praetor fuerat. Sic placuerat Afris ut, cum se optulisset, statim fieret imperator in Africa contra Caesarem. Navigavit Tubero cum Pausa patre. Cum venissent ad Africani, pro Pompeio mandavit illis Varus: "Decedite; iam ego teneo Africani: Pompeianis commissa est." Interea, sicut dixit Livius, oppressus est Tubero et Pansa; fugerunt ad Pompeium, cum quererentur. Inter has mores supervenit Curio ad Africam. Victus est a Iuba rege Curio. Mandavit Varus ad Pompeium: "Scias Curionem ducem occisum esse in Africani: tua est provincia." Gratulatus Pompeius vocavit Tuberonem et Pansam: "Quid querimini?" inquit "et illi nostri sunt: pro nobis dimicarunt, non possum vos vindicare." Occisus postea Pompeius. Perseveravit in armis sola Africa. Ibi periclitatus usque ad extremum Caesar. Vnde oderat eos vel maxime qui in Africam fuerant, quia iam non pro Pompeio pugnabant, sed pertinacia. Vnde inexorabilis vel maxime fuerat his qui in Africa contra Caesarem <arma> susceperant. Victus est in Africa postea Iuba rex, occisus est Petreius, occisus Cato, occisus Scipio. Occisis partibus in Africa Ligarius latuit; semper quaerebat illum ad interitum Caesar eo tempore quo dedit indulgentiam Marcello vel maxime inimico. Spem coeperunt fratres Ligarii posse habere collecta multitudine populi. Postquam ignovit Marcello in senatu, coepit quasi populus R. pro Ligario petere. Stetit Caesar dubius. Cum vellet paene ignoscere, surrexit Tubero, cui iam indulgentiam dederat, et dixit: "in Africani fuit." Scit enim quia eos maxime execrabatur qui in Africa fuerunt. Accusat modo Tubero vel Pausa pater eius: accusant Ligarium, quod in Africa fuit. Adest illi Cicero.

Status venialis per casum, per inprudentiam et per necessitatem: omni igitur a parte consistit. Narrationem probamus. Genus causae admirabile: quod iste odit reum, quod odiosa persona est Caesari. In ista oratione per hironiam esse principia intellegamus.

Novum crimen. Per irrisionem. Lapsa est admirabilitas: "magnum crimen adfero: quia in Africa Ligarius fuit". Quia oderat locum Caesar, ideo ergo ille odium obiecit Caesari Africae.

Propinquus meus. Dicebatur enim Tubero sororem Ciceronis duxisse uxorem.

Idque Gaius Pansa. Irridet patrem etiam.

Ingenio praestanti fretus fortasse. Quia ipse Pansa voluerat Africam tenere. G. Pansa non ausus esset hoc dicere nisi fretus familiaritate. Nam si crimen esset tenere Africam, ipse crimen de se intellegeret. Pansa enim ad Africani optinendam cum filio venerat.

Quo me vertam? Totum irridet.

Cum meus necessarius. "Consilium habuimus negandi. Fecit Tubero ut non habeamus integrum consilium; id quod cogitavimus fecit ne iam sit integrum." Totum irridet.

Omissaque controversia. Esce venialis oratio.

Qua plurimi sunt conservati. Tangit ipsum Tuberonem et patrem ipsius, lei. qui indulgentiam meruerunt.

2

Quintus enim Ligarius. Dixit principia. Narratio incipit per inprudentiam; nam partibus inprudentiae utitur ad venialem.

Decedens Considius. Ad consulatus petitionem.

3

Bellum subito exarsit. Pompei et Caesaris. "Quare non hoc facto statim venit et iunxit se fratribus?" Quod qui erant in Africa antea audierunt geri quam parari. Ergo iam non poterant.

4

Non modo nullum ad bellum. Pacis enim tempore profectus est.

Nam profectio voluntatem habuit. Venialis per casum et per necessitatem.

5

An ille si potuisset? ...

6

Cuius ego causam animadverte qua fide. Omne leve peccatum vel magnum paene innocentiae personam sumit comparatione peioris. Puta, homicida est; compara illi parricidam, et innocens invenitur. Voluntate ipse Cicero arma suscepit et voluntate pugnavit; et defendendo Ligarium non voluntate pugnasse: cum illum sic defendit, se prodidit. Damnat enim eos qui voluntate sumpserunt. Ergo si hi qui voluntate sumpserunt arma absoluti sunt, ille qui necessitate oppressus est damnari debet?

7

Suscepto bello. Ista confessio Ciceronis defensio est Ligarii.

Qui cum hoc sciret. Quia voluntate ad arma venissem.

Vt essem idem qui fuissem. Iussit enim illum etiam imperatorio iure tenere Italiam dictatorio iure.

Hunc nuntium. Inter nuntia et nuntium multum interest: nuntius est qui nuntiat; nuntia sunt quae nuntiantur, neutro genere. Sed hîc pro neutro masculinum posuit. Nam si de re dicit quae nuntiata est, non de persona quae nuntiavit, hunc nuntium inquit audivi; non hunc nuntium, sed hoc nuntium dicere debuit, quia de re dicit.

8

De Ligario autem audeo. Quia non voluntate suscepit arma.

9

Quid enim, Tubero, tuus ille? Quemadmodum arguit pudorem eius.

Commoveri videtur. Erubuit Tubero.

10

Atque in hac causa nonnihil equidem,Tubero. Quod non intellexit non stare controversiam.

Nam si vidisset. Id est si intellexisset genus causae.

Arguis fatentem. Ecce monomeres.

Aut, ut tu vis, parem. Ecce "a pari".

11

Haec non modo mirabilia. Hoc incredibile est: contra naturam quia sanguinem petit.

Externi isti mores sunt aut Graecorum aut barbarorum [aut]. Gallos quosdam et Graecos secum habebat, qui illum ad inimicitias inpellebant: hos tangit.

12

Ne apud eum <quidem> dictatorem. "Apud Sullam" dicit. Constat enim Caesarem contra Sullam fuisse, nam paene occisus est. Denique aliquot annis post occasum Sullae multos accusavit et damnavit Sullanos.

Quod [ne] nos domi petimus. Peius est, inquit: petis ne ignoscat. Nam iam non unius, sed omnium excludis petitionem.

14

Et in tali miseria. Ecce quare dicit in publico.

15

Per te, inquam, optines. Quia tum dedit clementiam soli ipsi: ne videatur suasione aliorum ignoscere.

16

Quodsi probare Caesari possemus. Si vellemus dicere quia Ligarius in Africam non fuit. Nam semper honestum est pro salute mendacium.

17

Ac primus aditus<et> postulatio. Sic coepit oratio Tuberonis: "Volo de scelere Ligarii dicere." De hoc verbo modo contendit: "Quare dixisti partem Pompeianam in qua etiam tu fuisti? Caesar dicit errorem fuisse rei p., tu scelus."

Ac mihi quidem si proprium. Per necessitatem "venialem" tangit.

18

Quando hoc ex te quisquam? Hîc "scelus" partem Pompei fuisse contendit.

Contumeliam propulsare. Quia tibi negabatur triumphus.

19

Non par fortasse eorum. Quia senatus cum Pompeio fuit.

20

Sed ut omittam communem causam. Coepit de civili bello tractare, et omisit causam. Modo redit ad negotium et causae contentionem. Dicit enim quod facilius potuit Tubero non ire ad Africani quam Ligarius reverteretur ex Africa. "Facilius erat ut tu non ires, (nam liberum erat arbitrium) quam illum exire." Sed obiecit Tubero dicens: "Senatus me misit, non potui nisi obsequi senatui. "Sed et Cicero dicit: Ligarium senatus miserat, et miserat in pace: tu in bello isti."

21

Post adfines. Quia sororem Ciceronis habuit.

Verborum pondus. Pondus verborum est, quia dicebatur illi: "Solus tu pro Pompeio non sentis."

22

Amplissimi viri. Pompei.

Vna est profectus. Quia <ad> diversas provincias missi erant optinendas. Vos Africam, arcem. Verba ipsius repetit. Tubero enim hoc obiciebat Ligario: "Africam tenuit provinciam natam semper contra imperium populi Romani." Vnde modo Cicero verbo ipsius refert: nam si crimen est aliquem voluisse Africam tenere, quod dico aliquem, non fuit is Ligarius, sed Varus.

23

Vide quid licentiae nobis. Hoc vult dicere: "si volebas prodere Pompeium, merito pulsus es".

Non enim si tibi ea res grata fuisset. "Prodidisti amicum tuum, inimicum meum mihi; quamquam res est grata, tamen tibi non probata.

24

Vnam ex omnibus. Iterum verbis illius repetit quemadmodum obiecit Ligario.

Rex potentissimus. Iuba, rex Maurorum.

Cum videam quid feceritis. Quia ad Pompeium profecti sunt expulsi e provincia quam dederat senatus.

FINIT PRO LIGARIO.

INCIPIT PRO M. MARCELLO.

Diuturni silentii, P. C. Bellis civilibus Cicero tacuit, nec enim locus esse poterat inter bella Ciceroni. Data est indulgentia Ciceroni, reversus est orator Marcellus de quo Lucanus ait: Marcellusque loquax. Hic maxime suasaret bella civilia contra Caesarem, unde acerrimus in eum adversarius Caesar fuit. Victis partibus, conscius suasionis suae, quia ipse bella suaserat, Athenas discesserat. Illic fuit multans temeritatem suam exilio voluntario. Reversus est Caesar. Ingressus est frater Marcelli, Gaius Marcellus, tenuit genua Caesaris: "Miserere" inquit "da indulgentiam fratri". Secutae sunt lacrimae totius ordinis. Duabus in rebus inpellimur ad expugnandos inimicos: aut ex superiore iniuria aut futuro metu. Caesar utrumque ante oculos posuit et fecit quasi sistentem Marcellum: "Marcelle, hoc contra me fecisti. De superiore iniuria illud fecisti. Deinde audio mihi parari insidias ab his quos servavi. Tamen, quoniam hoc amplissimus ordo postulat, ignosco" — ideo dixit Cicero: tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre—; "tamen, quia senatus hoc vult, ignosco." Hac gratulatione Cicero surrexit et gratias agit.

Plerique statum dederunt in hac oratione venialem, cum in ista oratione nullus status sit: gratiarum actio est. Si necdum dedisset indulgentiam, videretur status venialis. In gratulatione tantum Marcelli qui putant surrexisse Tullium errant. Vidit Caesarem ignoscere: multis enim petenda venia fuerat. Provocat illum ad <ipsum> genus laudis. In extrema parte orationis utitur quasi statu coniecturae, quia dicebat: "Insidias mihi faciunt, ut me occidant;” sive ut purget ceteros, ne poeniteat ignoscere Caesarem, sive ut Caesarem cautum faceret. Bellis ergo civilibus oratione non fuerat usus, et post bella tamen tacuerat. Haec prima vox fuerat "diuturni silentii."

Plerique putant figuratam esse istam orationem et sic exponunt, quasi plus vituperationibus habeat quam laudis. Hoc nec temporibus convenit nec Caesari. Nam et tempus tale est, ut vera laude Caesar inducatur ad clementiam, et Caesar orator est qui non possit falli.

1

Diuturni silentii. Volunt exponere his temporibus quia accusavit tempora: non intellegunt. Sensit orator et, ne figura sit:

Non timore aliquo modo occurrit, ne vel in suspicionem caderet accusare tempora.

Partim dolore. Quia desiderabam Marcellum.

Partim verecundia. Quia non audebam apud te loqui, contra quem arma sumpseram. [Ecce iam piena libertas].

Quae vellem quaeque sentirem. Ecce iam piena libertas.

Tantum in summa potestate. Cui <non> licet peccare, innocentiae non est laus. Numquid laudo te, quia homicidium non facis? Si enim feceris, damnaris. Ergo non peccas, si vel innocentia vel timore. At imperator laudandus est, cui licet et non facit; si et copia sit et tamen modus sit.

Ac paene divinam. Non hoc sine causa dicit. Nam constat Caesarem se iactare divina origine a Venere esse natum. Vnde et "deus" postea appellatus est. Nam et alio loco ait: Semper <immortalitatis amore flagravit> ...

2

Dolor premens angor dicitur.

20

... Noli igitur in conservando. Vides quo tendit, qui non tantum agit gratias propter Marcellum quam propter ceteros conservatos.

Sed opinione. Quia putabant se debere segui amicum suum.

Non enim tua culpa. Vult dicere: si timuimus te, ideo peccavimus.

21

Nunc venio ad gravissimam querelam. Coniecturalem partem tractat. Vult dicere: nemo tibi insidias facit. Sed ne videatur propterea dicere ut incautiorem reddat: cautiorem faciendo securum tamen praestat.

Vt, si in alterutro peccandum sit. Forte dico tibi "cave": falsum est, et dicor timidus. Forte tibi dico "noli timere", et verum est, et dicor inprovidus. Ideo dixit: quodsi in alterutro peccandum sit.

24

Multaque uterque dux. Dicebat Caesar: "Videant qui mihi insidias faciunt; mea nihil interest."

25

Tuam praecl. Primum concedet: ne videatur contra eius sententiam venire.

Satis diu vixi vel naturae vel gloriae. Quasi verba sunt sapientis philosophi contemnentis vitam. Itaque inquit naturae.

Doctorum. Philosophorum.

Sed tum id audirem, si tibi soli viveres ...

Tantum abes a perfectione. Quasi fabricae facit translationem.

Quid, si istud ne gloriae quidem satis est? Redit ad sententiam iterum rei p.: patriae certe parum.

26

Inter admirabilitatem et laudem multum interest. Miramur etiam mala: miraculum est magnitudo facti. Laudamus beneficium.

27

Quid est enim hoc ipsum diu? Contra illam sententiam qua dixit: <Satis> vel naturae vixi: modo ostendit nec naturae satis vixisse.

28

Quae laudet expectat. Et quae est laus? "Obstupescent posteri certe imperia tua."

29

Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis. ...

Requirent alii fortasse. "Alii" inquit "te habent laudare, alii reprehendere": quia dixit "dissensio".

Belli civilis incendium restinxeris. ...

Vt illud. Civile.

Hoc consilii. Salue rei p.

An incorruptius. Quasi: et nos incorrupte iudicemus. Ne videatur blandiri.

30

Epicurei dicunt post mortem nihil pertinere. Sed fac quia verum dicunt, interim, dum vivo, <volo> laudabilem factorum de me esse famam.

Diversae voluntates civium. Ad finem posuit causam erroris, ut venialis locus sit contra eos qui sumpserant arma.

Multi quid [se] deceret. Ostendet necessitatem.

Nonnulli quid etiam liceret...

31

Arma ab aliis posita. Sponte posita.

Erepta. A victis.

Inter constantiam et pertinaciam. Perseverare cum Pompeio constantia est; post Pompei mortem adhuc tenere animumarmatum iam non est constantiae, sed pertinaciae.

32

Vt omnes unum velint. Quia dicebat timendas esse insidias, purgavit coniecturalem partem; redit ad gratias, unde coepit oratio: Maximas omnes tibi gratias agimus.

33

Quare plurimum "a me dici volunt"? Quia amicus Marcello sum. Quare me diligunt? Quia nulli cedo in amore Marcelli nisi fratri.

34

Cum id sollicitudine. Quasi: sollicitus de illo fui.

Non conservato solum. Quia salutem accepit.

Sed etiam ornato. Quia dictator Cicero factus est Italiae.

FINIT PRO M. MARCELLO.

INCIPIT PRO DEIOTARO.

<ARGUMENTUM.>

Deiotarus tetrarches fuit. Postea providentia, quam habuit circa populum R., regium nomen accepit ipse et filius. Is in matrimonio dederat filiam. Ex ea susceperat nepotem Castorem. Post cum genero litem habuit. Hic contra avum pro patre bello Pompeiano cum Pompeio fuit. Victor Caesar Pharsalico proelio contra Aegyptum coepit pugnare, contra Alexandriam. Statim Deiotarus se tradidit: meruit veniam et tamen regni parte multatus est. Reversus Caesar contra Pharnacem regem Ponti: suscepit illum hospitio Deiotarus, in acie etiam stetit pro Caesare. Reversus est Caesar Romam. Ambiebat Deiotarus quomodo perveniret ad partem regni. Hoc audito gener misit qui accusarent Deiotarum, quod insidias fecisset Caesari eo tempore quo illum invitavit hospitio. Audito hoc Deiotarus misit legatos qui se defenderent. Inter quos legatos misit Phidippum medicum, quem iste dicit servum, ne illi credatur in caput domini; nam tanta auctoritate fuit iste medicus, ut inter legatos mitteretur ad defensionem Deiotari. Iste corruptus a nepote Castore transiit et coepit accusare Deiotarum. Accusat ergo utrumque: indignitas et impietas, servus et nepos.

Status coniecturae. Genus causae admirabile: nam offensus est animus Caesaris, sed non satis, quia indulgentiam dederat. Haec causa dicitur in domo Caesaris, non in foro. Adest Cicero.

1

Cum in omnibus causis. Quasi in reliquis securus sit, tantum in principio commovetur.

Commoveri. Timor virilis commotio.

Tum in hac causa ita me <m.> perturbant. Amamus periclitantibus subvenire. Hac arte dixit quemadmodum in Cornelianis et in Cluentiana. Et dedit exemplum Virgilius. Sinon <nisi> miserabilem personam sumpsisset: et non haberet, quemadmodum Troianis extorqueret misericordiam, quippe hostis. Vt eius fallax audiretur oratio, finxit turbari: turbatus inquit inermis constitit. Sic et modo Cicero, quia apud Caesarem de hoste Caesaris loquitur, finxit se moveri, ut eius audiatur oratio.

Primum dico pro capite. Magnitudo negotii: attentum facit. "Ergo tu accusas <regem apud> Caesarem, sub quo rege sum!

2

Quem ornare pro perpetuis eius meritis. Commendat personam.

Alterius crudelitate. Nepotis crudelitate, Castoris.

Indignitate. Servi Phidippi.

Crudelem. Tantum ne possit dicere "sceleratum et impium".

Commendationemque ineuntis aetatis. Quia ante adulescentes ex accusatione commendabantur ad famam.

A legatorum pedibus. Quasi ad obsequium legatorum missus fuisset. Quia servus, ideo "pedibus".

3

Nam cum more maiorum. Ecce quare dicit, servo ne credatur.

4

Perturbat me etiam illud. Ars dicendi: apud Caesarem loquitur de periculo Caesaris. Cui habet favere Caesar nisi ei qui videtur eum defendere?Arguitur Deiotarus, quod voluit Caesarem occidere; apud Caesarem ipsum causa dicitur. Favet certe huic qui videtur pro se facere. Hoc ergo vult dicere: "Iniquum est apud te de tuis periculis causam dicere." Sed si hoc dixerit, facit iniuriam Caesari; et temperat, quasi nihil sit.

5

Ad te unum omnis spectat oratio. Ergo displicet tibi index.

6

Caelum denique testarer. Quare caelum? sic cum et deorum inmortalium. Quare forum? et populi Romani. Curiam?<et> senatus beneficia in regem Deiotarum recordarer.

7

Qui pro multis saepe dixisti. Quia et ipse orator fuit.

8

Iratum te regi Deiotaro. Quia multaverat illum regno.

Adflictum illum quibusdam incommodis. Non dixit partem regni, ne videatur iratus voluisse occidere. Nam si dixisset partem regni, ergo ideo iratus hoc fecit.

Quamobrem hoc nos metu, Caesar. Venialis pare: "ergo rogo te ne adhuc irascaris."

Tu vetus hospitium renovare voluisti. Quasi non iste invitarit. Ne videatur ad insidias invitasse: "tu sponte egisti."

9

Quamquam, cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae? Eo tempore quo Deiotarus in partem transierat Pompei, dedit ad eum litteras Caesar: "Turpe est. Et ego amicus tuus fui. Quae causa est ut ad Pompeium transires? Sed ignosco tibi, si secutus es nomen senatus. Mitte exercitum Pompeio, mitte filium. Tu tantum excusatione utere, quia senex es." Sic ergo eum accusaverat non quasi hostem, sed quasi perfidum amicum.

10

Neque enim ille odio tui. Adhuc …

31

. .

32

. . . <Domi>tio tribuno plebis. Interea Domitius, subito nuntiatum est ei: "Servus Scauri, rei tui, venit": "Ad me" inquit "quid venit?" "Vult se admitti." Ingressus servus: "Ecce" inquit "domine, chartas attuli quibus possis damnare dominum." Tunc Domitius "Vinciatur" inquit. Chartas illi ad collum suspendit et transmisit ad dominum servum et dixit: "Corrige servum tuum."

33

Blesamius. Romae fuit. De urbe Roma solebat scribere ad Deiotarum: "Securus esto, Caesar in invidia est: nam posuit sibi statuam inter reges. Nemo so illi plaudet."

Male dicebat tibi. Non potest dici quemadmodum vertit crimen. Qui obicit quod non est obiectum, ipse sibi facit iniuriam. Puta, ego dico: dicebat de te quia latro es. Cum iste se purgaverit, ego tibi feci iniuriam utique.

34

Is Blesamio....

Nam si locus affert invidiam, nullus est ad statuam. Id est si invidiosum locum quaeris, in foro multas habes; nam regum statuae in abstruso sunt loco collocatae.

36

Tauro tenus. Vsque ad Taurum montem qui dividit Asiam et Suriam.

Omnia tu Deiotaro tribuisti. Vide quemadmodum laborat ne ostendat irate parte multatum regni.

37

Et peperisse inquit ante factis et habere in animo. Dixit ante factis: secunda pars.

Senatus vero iudicia de illo tam multa. Iam ostendit quare debeat illi ignosci: quia senatum secutus est.

Quid de virtute eius dicam? Ad animum, peripatetice.

39

Laboro equidem regis Deiotari causa. Epilogos; quia sic debet orator labi ad epilogum, ne sentiatur.

41

Corpora sua pro favore regum legati hi tradunt. Legatos iam producit, qui offerebant se tormentis, scilicet Hierax. Hic enim dixerat: "Ego tibi occurri venienti ad tetrarchen Deiotarum; si quid cogitatum est contra te, me torque. Ego sum conscius illorum cupiditati propter Castorem nepotem, servum Phidippum.”

FINIT PRO DEIOTARUM.

ARGUMENTUM ROSCIANAE ORATIONIS.

Sex. Roscius Amerinus locuples fuit. Is cum haberet Rosecum filium rigidioris naturae in paterni praediis commorantem et haberet duos inimicos municipes suos, Roscium Magnum et Capitonem, hic Sulla dominante et iam proscriptione finita ad balneas Pallacine rediens a cena occisus est. De morte eius primus nuntiavit Ameriam Glaucia quidam Rosciorum cliens. Delatum est ad Sullam nomen, occisi bona venierunt: empta a Chrysogono Sullae liberto in societate cum Rosciis possideri coepta sunt, filio expulso. Amerini legatos ad Sullam miserunt qui dicerent se bona Rosci non debuisse veniri, obreptumque ipsi esse, cum esset Roscius iniuriam passus. Inducti a Chrysogono sunt, promittente emptionem remissurum. Interim Sextus Roscius adulescens parricidii accusatus est ab Erucio quodam ex novis accusatoribus et absolutus.

Duplicis coniecturae causam dispositione naturali prosequitur. Nam cum defendit filium, regerit crimen in Roscios, comparando personas causas ceteraque quae aut oriuntur ex illis aut <ad> illa referuntur. Et tuetur reum, (ut intellegi facile sit) accusatore supposito periclitantem. Multum itaque circa Erucium terrorem calumniae movens urbanissimis salibus, insignis actio libertate patroni: quam evitari non potuisse publicis temporibus apparet, Sulla dominante. Placet igitur Ciceroni excursus ille iuvenilis de suppliciis parricidarum, ad annos suos. Ad existimationem tam floridae partis inter "medias" haec oratio ponitur.

Status: coniectura; transfusio per ἀντικατηεγορίαν "Non ego feci parricidium, sed vos." Genus causae admirabile. Nata primo admirabilitas ex adverso tempore, ex potentia Sullana, ex magnitudine parricidii.

1

Credo ego. Pleonasmos est in elocutione; nam cum dixisset credo, adiecit ego.

Mirari. Modo eadem partem recurat: quod nullus oratorum ceterorum ad defensionem accessit, potissimum ipse surrexit. Sed dum vult eos timoris excusare, quod sciat eos timuisse: se damnavit audacia..

Ego potissimum surrexerim. Duo sunt quae quaeruntur in oratore, auctoritas et eloquium. Auctoritas ex nobilitate, eloquium ex dottrina. Vt ait Virgilius: ex auctoritate tunc pietate gravem ac meritis; ex eloquio ille regit dictis animos.

Omnes hi quos videtis. Debet conciliare orator causam, quasi non solus defendat.

2

Quid, ego audacissimus? Antiptosis.

An tanto officiosior? Officiosiores proprie dicuntur, qui volunt ad suum officium pertinere ut rapiant causas defendendas.

3

Ignosci adulescentiae. Inter ignoscere et cognoscere hoc interest: Ignoscere est: "erravi, da veniam." Cognoscere est: "non erravi, audi me." Modo vero in hac civitate non modo ignoscendi ratio sublata est, sed etiam cognoscendi.

4

Accedit illa causa. Anadiplosis.

Quod a ceteris forsitan. Si quis amicus petat a me defensionis officium: si praestitero, habeo gratiam salvo officio; si noluero, habeo officium salvum sine gratia; ergo utrum velino in potestate mea est. Si quis vero frater petierit: quia propter potentiam sui Sulla satis timebatur, tamen omnimodo frater est, cui praestandum est. Possumus hîc dicere: "in potestate habemus utrum velimus an nolimus?" Omnimodo necesse est velle. A ceterie ergo sic petitum est, ut in potestate habeant utrum velint, a me autem hi petiverunt.

5

Maximo ingenio. Messalam maxime significat, cuius [maxime] extant orationes.

Forsitan quaeratis. Particularis narratio loco principiorum cecidit. Narranda causa fuerat: admirabilitas summa fuerat, quia nullus alter erat defensor, quare nullus accessit; et quia praeparandus est iudex in principio benignitate et benivolentia. Causae vero redditio particularis narratio est.

Quae tot. Ex numero.

Ac tales viros. Ex persona.

6

Quae res ea est? Hîc non narratio incipit, sed est quaedam excursatio.

Lucio Sulla. Debet servare dignitatem; est enim magna persona.

Potentissimus. Ideo hîc effert ut eludat; ideo adiecit postea Cornelius.

Hoc dixit irrisione, quia libertinum hominem interposita ferme patronorum nomina gloriantur.

In alienam pecuniam. Id est in alienum patrimonium: pecuniam dicit universitatem rei familiaris.

Suspicionem omnem. Vide quemadmodum ad invidiam et odium ducit verba ipsius et postulationem nequissimam.

Damnato et eiecto. Modo movetur quaestio: Si parricida in culleum suitur, quare dixit eiecto? Quia oratoria est minus dicere poenam rei, ut dicat "exilium".

7

Ego contra brevem postulationem affero. Illius postulatio quia indignanter posita fuerat, invidiose locutus est.

Primum a Chrysogono. Ostendit potentiam Chrysogoni et in magnam invidiam adducit adversarium supplicando ipsi.

8

Quodsi aut causa criminis. Iudicium bonae caueae esse voluit, quod sponsionem quandam apud iudices facere ausus est, ut vel tenui argumento convictus damnationem criminis non recuset. Item tria considerantur in coniectura: causa persona factum.

In deferendo. In accusando, quoniam nomen ad praetorem detulit.

Qui ex civitate. Laudes iudicum, ut benivolentiam capiat. Novimus quia a Sulla senatus electus fuerat ut iudex esset. De civitate ergo fit senatus, de senatu iudices.

9

Nam commoditati. Prosapodosis: tribus enim superioribus totidem infra rettulit. Commode autem dicere mine hoc significat: pertinenter, utiliter, ornate.

Summus timor. Ostendit quantum sit timor. Pudor morum.

Venia. Prompta benignitate, auxilio, ut Virgilius: orantes veniam.

10

Hoc onus. Permansit in translatione propter Sullanum tempus et quod subaudimus perferam.

<O.> me onere malo. Melius est ut opprimat me invidia Sullani temporis quam taceam.

11

Te quoque maximo opere, Fanni. Fannius praefuit aliquando huic quaestioni de sicariis. Excitat etiam in hac quaestione ad antiquum severius exemplum.

Quanta multitudo. Et hoc in Rhetoricis praeceptum: et hoc ad virtutem principii pertinet quod appellatur.

Longo [item] intervallo. Quoniam pos tempora belli civilis restitutis iudiciis haec prima causa acta est.

Cum interea caedes indignissimae. Ergo inulta fuerunt peccata.

Omnes hanc quaestionem. Hoc vult dicere: sicarii isti homines occidebant multos; ut vitarent invidiam, hôc sibi suaserunt continuare scelera.

Dimisso. Id est prae contempto, relicto habitorum.

12

Marce Fanni, ante pedes vestros. Anticategoria. Hîc illuminat genus causae, quod et defensionem habeat pro reo et accusationem in adversarios.

17

Erant ei veteres. Vsque ad istam narrationis partem fuit narratio pertinens ad bona: quia non debuit proscribi; modo ad caedem.

Alterum. Magnum dicit.

Homines eiusmodi. Novimus quia gladiatores ex factis nomen accipiunt. Si facili ictu caput percusserit, Capito dicitur; si multos vicerit, Magnus.

Ad eum lanistam. Describit, quia gladiatorum nomina dixit.

Ante hanc pugnam. Sive ante caedem Sexti Roscii sive ante bellum civile.

18

Nam cum hic Sextus Roscius. Praeparatio a loco vel argumentum ex facultate: non potuisse.

Cum hic. Dixit “ante rem": causa inimicitiarum naturae conveniens. Ergo quia accusatio illorum ad defensionem istius pertinebat, per comparationem facit caput.

Rei familiaris. Hoc ideo, quia dicebant illi abiectum hunc fuisse a patre, idcirco illum interfecisse, dicit: "voluntas patri aequalis circa filium fuit."

19

Primus Ameriam. Ipsum vult videri inmissum qui occideret Roscium.

Quidam. Duplex causa necessitatis : nam "tenuis" corrompi potuit, libertinus" quin etiam metuebat offendere.

Cliens. Hoc mire, ut ab inimicis ad caedem subornatus sit, quibus sine dubio debebat obsequium.

Cissis. Genus vehiculi Galliei.

20

Voloterrana. Voloterrana civitas dicitur quae praecisis undique lateribus ad omnes motus alto se monte suspendit. Haec civitas cum Mario senserat. Victis etiam Marianis partibus in eadem constantia perseveravit. Ad ipsam oppugnandam ...

21

Mancipes appellantur secundum quosdam qui aliquod vectigal redimebant, veteratores dicti sunt servi astuti.

34

... patitur a servo ex eo qui facit, id est Chrysogonus. Ergo modo nata est indignitas non ex eo qui patitur, quia Roscii persona est vilis, sed ex eo qui facit, id est Chrysogonus.

35

Tres sunt. Partitio causae. In tres partes dividitur: prima est defensio Roscii, secunda accusatio Rosciorum, tertia ad invidiam Chrysogoni pertinet quae ex potentia nascitur.

37

Occidisse patrem. Extollit magnitudinem criminis ut <fides> derogetur: quanto enim quaeque magna sunt, tanto in credendo difficilia. Hoc in defensionibus recte facimus ante probationem, in accusationibus autem probato crimine debemus augere. Item dixit principia, dixit narrationem, excessus, nunc summam dicit: summa autem dieitur criminis collectio.

38

Nonne et audaciam? Argumentatur a persona, sitne idonea ad parricidium.

39

Patrem occidit. Congessit schemata oratoria: nam per quaesitum argumentatur, responsionem facit. Quotienscumque coniectura est, summa ponitur, incipiens a genere criminationis, naturae conveniens: "causâ lucri, causâ inimicitiarum patrem occidit" naturae conveniens. Erucius volens aptam sceleri designare personam, descripsit feram quandam fuisse naturam Roscii, dicens: "miramini si <indomita cupiditate fuit> iste homo, qui in agro et solitudinibus cum nullo vixerit?" Cicero arripuit luxuriae partes, expugnavit obiectionem Eruci: "si enim solus in silvia fuit, luxuriosus esse non potuit."

40

Quae res igitur tantum <i.f.>? Auget rem, ut incredibile videatur crimen. Non dixit scelus, sed furorem, et bene dixit furorem: declaravit nisi perdita mentis sanitate non posse de parricidio cogitari.

Necesse est enim. Quae causa est quare occidit patrem?" "Quia non placebat patri." Incipit alia causa.

41

In unico filio. Eliganter hoc intulit, quod naturale sit ut unitis liberis quamvis impotentibus promptius indulgeamus.

Omnium constantissimus. Manifeste namque quid esset constantia hîc ostendit, cum contrariam posuit amentiam.

Neque odii causam. Dicendo neque odii causam patri neque sceleris <filio> fuisse, expedita facilitate conclusit et principalem et incidentem quaestionem.

43

Quid ais, Eruci? Qualitatem praediorum eam fuisse declarat, quae non magis poenae quam voluptati esset, quia dicebat "pro poena" Erucius.

Tot a numero, tam pulchra a qualitate, fructuosa ab utilitate.

Illius ordinis. Illius fortunae.

44

Quodsi constat. Nam praefuit, ut dominum et ut patrem familias decet, non tamen relegatus a patre suo.

45-47

Etenim si tibi natura concessit. Constabat hunc Erucium incerto patre natum: hic autem dicebat propter odium Roscium ruri relegatum. Modo Cicero adludit. Nam dicebat ille: "Vis nosse quia hunc odio pater habuit? Cum duos haberet filios: quem amabat secum habebat; quem oderat ruri dederat." Dicit Cicero: "Agnosce, Eruci, quid dicturus sum. Si tu de incerto patre natus es, nescis quid sit amor in filios parentum; tamen vel litteris scire potuisti, a quibus alienus non es, quemadmodum diligunt patres." Et dat exemplum: "Apud Caecilium comoediografum inducitur pater quidam qui habebat duos filios, et illum quem odio habebat secum habebat, quem amabat ruri dedit. Ergo vides quia amavit Roscium pater, siquidem hunc agris dederat."

47

"Quid ad istas nugas abis?" inquit. Coepit dicere adversarius: "Quamdiu me" inquit "ad fabulas vocas?" Dicit Tullius: "Ego quidem habeo multorum exempla quae proferam, vel amicorum, sed forsitan isti se nominari nolunt. Quamquam quos magis debemus ad exempla proferre quam comicos? qui ideo a poëtis inducuntur, ut illorum actibus vitae nostrae videamus imaginem."

Vel tribules. Qui de una tribu sunt, tribules dicuntur.

48

Age nunc refer animum ad <v.>. Adhuc in quaestione illa versatur quia dicebat adversarius: ideo occisum a filio patrem fuisse, quod ruri semper dedisset operam. Hic dicit omnibus placere vitam rusticam.

Inopia criminum. Id est cura non habet quod obiciat Erucius Roscio, id obicit quod ad laudem Roscii proficit.

Sed permultos ego novi. Sensus huius capitis talis est: Non modo parentes filios suos volunt studio agendi detineri: in tantum putant vitam rusticam optimam, ut et ipsi studio agendi operam dent.

49

Tu callidior quam hic. Diversa quidem artificia sunt, sed quotiens ad finem veniunt, similia sunt: antiquarius et advocatus. Ars quidem dissimilis est, sed tamen ars est. In sua quisque arte melior illo qui imperitus in meliore parte est positus. Erucius accusator obiciebat rusticam vitam Roscio. Dicit Tullius in hoc meliorem esse Roscium Erucio, quod melior sit ille agricola quam ille accusator, illa scilicet condicione qua superius diximus.

Et artificium obliviscatur. Sensus talis est: Quoniam Chrysogonus vituperavit vitam rusticam, desinat ipse exequi curam colendorum agrorum quos Roscio tulit. Nam licet doleat Roscius quod amisit agros, tamen contentus est si vel vitam habeat. Vt ostendat crudelem esse Chrysogonum, qui ne inopia quidem aliena contentus est.

Hoc vero est quod ferri nullo modo potest. Sensus huius capitis talis est: Causa, inquit, totius periculi agrorum possessio est: argumentum falsi criminis cultura. Nam ideo accusatur Roscius, quia dives fuit. Id est inventum argumentum criminis, quoniam agros coluit; idcirco dicitur occidisse patrem, quia in agro fuit.

Sed tamen, inquit, liberatus est omni suspicione; nam ipsos agros aliis coluit, scilicet Chrysogono.

50

Ne tu, Eruci, accusator esses. Circa [Chrysogonum.] Apud antiquos ante dabant ruri aliquos <annos>, sic militiae. Dat autem exemplum unde vulneret Erucium: C. Atilius Serranus semper ruri dabat operam; hic dum terrae semina mandaret, missi sunt ad eum legati. Factus est consul, aratorium pulverem palma abstersit. Ergo hoc dicit Tullius: "Tu, Eruci, qui vituperas vitam rusticanam, valde stultus esses illo tempore quo Serranus consul factus; siquidem tanta innocentia agrorum est, ut civitati leges referant."

Cupide adpetebant. Hîc Sullam tangit, sub quo multi agros suos perdiderunt.

51

Neque haec profero, quo conferenda sint. Quasi hoc causator obiciat: "Ergo tu confers Roscium et illo Serrano et ceteris nobilissimis viris": dicit Cicero: "Non ego confero eum his Roscium, sed volo ostendere tantum posse agros, ut maiores nostri, cum semper rei p. darent operam, tamen semper agros coluerint."

52

Patiebatur. Bene dicit patiebatur, quasi magis volenti optemperaverit pater, cum ipse eum noluerit <ruri> esse.

Quisquam vocaret. Id est ad cenam. Severitatem iudicis risu relaxavit. Quoniam ille obiecerat: "Cum nullo convivium iniit" dicit Cicero: "Quis eum pasceret qui et in agro esset semper et numquam invitantem invítaturus esset?"

55

Nemini vestrum est, Eruci. Apud antiquos eloquentia nullo praemio laudabilior fuit, siquidem omnis ars ex pretio vilior efficitur. Ergo nec accusator nec defensor accipiebat pecuniam. Modo vult ostendere orator quia accepit pecuniam Erucius, ut accusaret Roscium. Nam ostendit cum eo inimicitias <nullas> fuisse Erucio. Ergo restat ut hoc quadruplatione fecerit; nam si accusasset aliquis reum et vicisset, quartam partem bonorum eius accipiebat.

Legem Remmiam. Qua qui calumniabatur damnabatur, si crimen adprobare non poterat.

Accusatores <m.> esse. Semper vitia vicino timore vilescunt. Ergo in his capitibus hoc dicit Cicero; in civitate semper debent plures accusatores esse, ut timeant inprobi vel innocentes. Nam et [in] nocentes damnari non possunt nisi accusati fuerint, et si qua erit suspicio <in> innocentibus, dum accusantur purgari possunt. Ergo non sunt reprehendendi accusatores.

56

[Si] anseribus cibaria. In Capitolio canes et anseres cibaria solebant accipere, proptereaquod anseres nuntii sunt hostium, canes ultores; quod enim illi clamoribus nuntiant, illi morsibus vindicant.

57

Litteram illam. Quotiescumque aliquem damnabant iudices, K litteram faciebant, A absolvebant. Hoc ergo dicit Cicero: "Si aliquem sine suspicione accusaveritis, vobis crura frangantur. Litteram K sic odistis, ut etiam per ipsam fugiatis Kalendas": proptereaquod Kalendae per K scribuntur.

59

Publicam. Bene dixit publicam. Ceterum privatas dixerat, ut Quintianam et ceteras.

Vt vestro consessu pro summa. Hoc vel ad notionem iudicum dixit, quos dicit ita contemptui ductos haberi Erucio, ut etiam hoc potuerit cogitare, vel certe ad inrisionem dixit.

60

Simulatque attigi. Bene dixit attigi potentem et qui se nollet nominari.

61

Quae quoniam. Erucium irridet.

De parricidio causa dicitur. Cecidit locus communis de parricidio, quemadmodum superius: non potuisse fieri parricidium sine causa.

64

Non ita multis annis. Caelius quidam Terracinensis fuit; hic habuit adulescentes filios. Cum in uno conclavi essent, mane pater occisus est. Cum ageretur causa, argumentabantur accusatores filiorum quod ipsi fecissent parricidium.

"Poterat" inquit "aliquis alius occidere, cum ibidem essent duo filii adulescentes qui possent defendere?" Cum paene vincerentur filii, interrogarunt iudices quomodo eos invenissent iuvenes. Dixerunt: "dormientes." Tunc pronuntiaverunt iudices innocentes iuvenes; numquam enim tale facinus habere quietem. Ostendit autem tantum valere parricidium, ut statim prodatur conscientia.

66

Videtisne eos? Orestes et Alcmeon bonum in parricidio piae mentis exemplum. Isti, si credendum est, matres suas bona mente percusserunt.

69

Quantum prudentia praestiterint his. Athenienses dicit, unde leges latae sunt.

Solonem dicunt. Solon quidam Atheniensis fuit: hic legum inventor.

70

Insui in culleum vivos. Hic locus a criticis reprehensus est: hunc autem locum alibi laudat Cicero. Sciendum tamen est quia in hoc capite genus dicendi altum est, tractat enim de supplicio parricidanun.

71

Ex quibus omnia nata esse dicuntur. Qui parentem persequitur, naturae iura persolvit. Constat nos a parentibus nutriri. Si qui autem parentes necant, parentibus debent carere. Ex quattuor elementis constare omnia notum est: aëre igni aqua terra; his etiam nutrimur. Ergo ideo <parricidas> voluere maiores insui culleis, ut carerent aëre terra igni aqua, quae nutrirent hominem quemadmodum parentes. Nam qui parentes necat, debet privari parentibus, id est elementis quae nos nutriunt.

Expiari putantur. Sic hoc dixit, quasi omnia scelera mari expientur.

75

Frugem neque arborem. Quia de rusticitate loquitur, exempla ponit arborum.

77

Te nunc, Scipio, Metelle. Scipio urgebat ut servi Roscii torquerentur et ex his quaereretur a quo pater esset occisus.

78

Veniam neque ita<m.> post ad hunc locum. Hunc locum Cicero differt: ut contra Roscios respondeat. Nam modo se dicit impediri persona Erucii: "modo" inquit "respondeam Erucio, post ad Roscios veniam". Vult autem quaerere quomodo factum sit parricidium.

80

Quid ais, Eruci? Vulgo occidebantur. Dum quaereret Cicero per quos Roscius patrem suum occidere potuisset, dicebat adversarius <"vulgo occidebantur">.

Sectores dicuntur quia bona proscriptorum emunt. Hîc, ut adversarios tangeret, hoc dixit: "Nescis, Eruci, hoc tempore esse sectores collorum et bonorum?” Nam adversarii occiderunt Roscium et bona eius emerant tamquam proscripti.

83

Desinamus aliquando ea scrutari. Modo translationem facit a furtiva re. Proposuerat Cicero ut de Chrysogoni potentia diceret; sed quia vidit superfluum, hôc dixit: desinamus ea quaerere quae sunt inania; ad crimen veniamus quod inveniri potest, id est qui potuerit occidere Roscium.

84

Alias quoque suas, palmas. Translationem fecit pugnae gladiatoriae; nam et superius hoc dixit. Palmas enim dicimus victorias gladiatorum. Sensus autem talis est: Capito si voluerit contra nos testimonium dicere, demonstrem flagitia ipsius, quae me scire non putat.

86

Quid ergo horum negati [non] potest? Modo probat omnia quae dixit.

88

Restat, iudices, ut hoc dubitemus. Ibi accusava, modo comparat et dicit quia magis Roscius Capito potuerit occidere quam filius.

89

Pugna Cannensis accusatorum. Non intellegebant iudices quid esset "pugna Cannensis", sed emendavit et praesens exemplum protulit. "Multos" inquit "caesos vidimus accusatores, non <apud Trasumennum, sed> apud Servilium lacum".

Caesos. Quia dixerat "pugna Cannensis", dicit "caesos", quod est pugnae.

Trasumenum. Fluvium dicit ubi Hannibal Romanum peremit exercitum.

Servilium vidimus. Vbi Sulla inimicos suos occidit.

90

Ferro Frugio. In Ennio haec fabula inducitur, Achilles quo tempore propter Briseidam cum Graecis pugnare noluit; quo etiam tempore Hector classem eorum incendit. In hac pugna Vlixes vulneratus inducitur et fugiens <ad> Achillen venit. Cum interrogaretur ab Aiace cur fugisset, ille, ut celaret dedecus inultum: Quis enim vulneratus ferro Frugio? Et quo tendit haec fabula? Scimus Sullam in pueritia turpissimum fuisse, unde Sallustius dixit: mox tanta flagitia in tali viro pudet dicere. "Fruges" autem dicuntur infames.

Curtios, Marios. Isti omnes accusatores.

91

Suis vulneribus mederentur. Qui debebant tempore pecunias et in ipso tumultu occidebant creditores suos.

93

Aut eorum qui in bonis. Id est qui volebant alienas res sibi vindicare.

94

Fateor me sectorem. Modo quasi obiectio inimici est et responsio Ciceronis, ut: ille negat se potuisse occidere, hic confirmat.

95

Oris tui. Inpudentiae.

Huius maleficio fieri videretur. Multi, inquit, sicarii conscii scelerum de medio fugerunt, ut, cum in iudicium adductus esset Roscius, dum hic causam dicit, illorum scelera celarentur. Sed tamen nemo eorum Roscium accusat; tu, cum ex ipsorum numero sis, Roscium, ut videaris innocens, solus accusas.

98

Automedon Achillis auriga fuit. Posteaquam Achilles Hectorem vicit, posuit aurigam suum in curru, ut iret et nuntiaret occisum Hectorem. Modo adludit Cicero: Roscium Achillem dicit, Glauciam Automedontem: "posteaquam" inquit "occisus est Roscius ..."

101

Suum volumen. Quia testimonium contra Roscium se dicturum pollicebatur.

102

Alter ex ipsa caede. Roscium Magnum dicit.

Alter, si dis inmortalibus. Capitonem dicit.

Ita more maiorum comparatum est. Nemo in sua re testimonium dicit.

Ergo hoc dicit: si Africanus, potentissimus vir, aliquid ageret in iudicio, non diceret.

105

Chrysosogono nuntiasset. Roscium vult significare nuntiasse, qui etiam nuntium misit Ameriam.

108

Si nihil in ista pugna Roscii. Recurat: ex magnitudine praemii ostendit istos caedis auctores; non enim pro solo nuntio tantum praemium accepissent.

Manubias Rosciis. Manubias dixit, quasi de vivo hoste spolia, id est Roscio.

109

Venit <in> decem primis. Modo iterum ad Capitonem redit et omnia repetit quae in Argumento diximus: quomodo ad Chrysogonum venit, quomodo legatos induxit, quomodo non permisit adire Sullam.

110

Chrysosgono nuntiat. Idem Capito.

Illum pecuniam grandem. Illum: Chrysogonum.

111

In privatis rebus. Mandati iudicium infamem facit. Vt pota: Dedi alicui centum libras argenti, ut emeret mihi possessionem; ille emit sexaginta et dixit se emisse centum et rapuit <XL>. Hoc cum cognitum fuerit, infamis fit. Simile crimen est "pro socio". Vt puta, duo socii: si quis alteri fraudem fecerit, condemnatus erit infamis.

Alius in alia re. Modo voluntatem tractat girare nostra amicis mandemus negotia: vel quia quod nos agere non possumus alii possunt, vel quia sic amicitiae comparantur, dum nostras res amici quasi suas agant.

114

Damnatus per arbitrium. Id est iudicio omnium.

115

Tantidem. Id est nullam.

117

In eiusmodi vita <t.> , iudices. Ostendit vitam turpissimam Capitonis modo, quia, et apud quem praemium invenitur et apud quem perfidia et cetera maleficia, ipsum potuisse occidere Roscium.

118

Lanista omnino. Capitonem dicit.

Aut hic discipulus. Magnum dicit.

120

Cum Chrysogono sunt. Ironia. Rusticos enim vult significare, ut ostendat Roscium semper ruri deditum, et Chrysogonum hos servos non tam eligantiâ eorum apud se habere quam propter facti conscientiam.

123

Ego sic existimo, qui quaeri vellet. Sensus talis est: Qui vult verum quaeri, necesse est ut illos servos ad quaestionem postulet qui dicuntur adfuisse, cum caedes facta sit. Qui autem non vult ex his quaeri, necesse est ut ipse hoc sciat.

124

Venio nunc ad illud nomen aureum. Modo, dicturus de potentia Chrysogoni, adludit Cicero de nomine ipsius. Solemus enim nomina ad voluntatem servi inponere, ut Smaragdum, Chrysogonum. Sic et modo Cicero, ut ostendat eum servum fuisse.

125

Proscriptione Valeria. Valerius Flaccus praetor Sullanis temporibus fuit. Hic tulit legem: quicquid Sulla dixisset, lex esset. Si quid ergo ad populum tulisset Sulla, valebat lege Cornelia; si quid voluisset facere et non tulisset ad populum, hoc valebat lege Valeria.

128

Intellego, iudices, me ante tempus. Dicebatur Ciceroni: "De capite omne certamen est et tu de bonis Roscii dicis!" Intellexit hoc Cicero, recurat: "Scio" inquit "iudices, ut, cum pro capite mihi Roscii dicendum sit, reduviam curem." Stultitia autem medici est ut pro capite panaricium curet. Notandum autem est quia bona defendenda sibi dat, capitis periculum Roscio. Sed dicit haec bona non concupiscere Roscium, sed tantum ut fama parricidii careat.

Reduviam curem. Reduvia est vulnus ex ungue, quod Graece panaricium dicitur.

130

Cur tantulo venierint. Hic ostenditur furtum: tanta res parum pretium habuit !

131

Quid miramur, iudices? Venit ad Sullam et tacuit: noluit servare comparationem, quia scit figurata esse.

[...]

In vico Pallacine. Locus ubi cenaverat Roscius.

Maxime metuit. Sullam scilicet.

Derivat tamen et ait se. Id est suspicionem suam in alium deducit. Hoc enim dicebat Chrysogonus: "Non <quia> timui ne mihi tollerentur bona Roscii, ideo eius praedia dissipavi; sed quia aedificabam in Veientanam, ideo de his transtuli."

Manu praedia praediis. Praediis: occasione; quemadmodum dicimus: fac ad manum illum codicem.

Hîc ego audire istos cupio. In hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enumeret singula deliciarun genera, quod habeat plures possessiones, mancipia: quae omnia dicit de rapinis ipsum habere.

133

Authepsa illa, quam tanto pretio. Authepsa vas aquarium quod interiecta lammina fabricatis arte fornacibus compendium portat, portati simul ignis, contrarii elementi, defensa vicinitas.

134

Lecticarios. Lecticarii dicuntur qui maiores nobiles portant, ut in Verrinis legimus.

Animi et aurium. Animi est, ut pantomimum spectemus; aurium, citharoedum.

135

A causa existimet. Id est a parte Sullana.

136

Me pro illa tenui infirmaque. Pro Mariana, pro equitibus R.

Cum maxime voluerim. Id est bella civilia.

137

Animadversum est in eos. Id est in Marianos.

n est hoc bello data libertas.

138

Verum longe aliter. Non, inquit, quisquis vituperat Chrysogonum, iam Sullam vel nobilitatem vituperat, sed malum <libertum> ; nam qui vult vituperare partem Sullanam, dicit quia Chrysogonus multum potest; qui laudare, dicit quia tantum possa non debet.

152

An vero, iudices? Dicit id <agi> hoc iudicio, ut omnium proscriptorum interimantur filii. Deinde dicit, hoc tantum agere Roscios qui accusant innocentem, cum ipsi criminosi sunt.

154

Homines sapientes. Sapientis viri est ei rei quae laborat adferre remedium.

Verum etiam h. Semper vicinitas ex aliena rubigine livorem trahit. Monet autem iudices Cicero ne crudeles sint et incassum interficiant. Quamvis, inquit, aliquis mansuetus sit, tamen visa crudelitate fit crudelior: et praesens crudelitas omittenda est et superior delenda.

FINIT ROSCIANA.

INCIPIT POMPEIANA.

3

... Lucullus. Et dum persequitur, adiit multas civitates et <rediit> praeda plenus. Ab hoc ergo Tigranes inimicus factus populo R.

4

Relictus. Quod eum voluntate reliquerit, eum possit occidere.

Aguntur. Periclitantur.

Exercendis. Contra exigendis.

Occupatae. Fatigatae.

5

Bithyniae quae. Bithynia antea a Nicomede rege tenebatur. Iste mortuus est intestatus: pervenit ergo eius regnum ad populum R. Misit ergo populus R. ad regnum illud tenendum Ariobarzanen.

Quod finitimum est <ve.>. Quod [ne] inter Armeniam et Asiam iacet.

Lucullum magnis rebus. Lucullus missus est bellaturus contra Mithridatem: victoriam perdidit.

Huic qui successit. Glabrionem dicit, quod satis debilis fuerit.

Vnum ab omnibus. Pompeium dicit. Virgilius: Et petiere sibi et voluere adiungere gentes.

6

Primum mihi videtur. Divisio. Partitio finit narrationem; ab hoc capite incipiunt argomenta.

Agitur. Fatigatur.

Aguntur. Pereunt.

Pacis ornamenta. Magistratus dicit.

Subsidia belli. Dixit stipendia quae mittunt imperatoribus civitates amicae.

7

Mithridatico bello. Mithridates cum pacem fecisset cum Sulla et dedisset Asiam, Sulla iratus in civitatibus illis Romanum exerccitum servande fidei indigenarum gratia posuit. Cum igitur Sulla recessisset, Mithridates illas civitates corrupit et fecit milites Romanos ab oppidanis occidi.

Sed emergere. Translatio a sole.

Asiae lucem. Servavit metaforan, quia eum "emergere" dixit quasi solem.

9

Ad eos duces quibus<cum> tum bellum gerebamus. Sertorius civis quidem fuerat Romanus, sed proscriptus a Sulla fugit in Hispaniam et ibi coepit civile bellum perficere. Multo tempore pugnavit et multos interemit Romanos iste eo tempore quo Mithridates misit ad Sertorium, dicens "Tu adgredere parte ex ista Romanos, et ego ex ista, ut sint undique circumvallati."

Vt cum duobus in locis. Ex Hispania et Ponto, id est a Mithridate et Sertorio; nam Mithridates in Ponto regnabat, Sertorius partes Hispania optinebat.

10

In altera parte. Hîc minuendo, id est contra Mithridatem.

Eius, sed virtuti. Vbi vicit, vicit ut forti: ubi perdidit, perdidit ut infelix.

11

Maiores nostri. Exemplum a minore ad maius.

Naviculariis. Navicularii dicuntur qui transferunt frumenta in urbem aut ubicumque est imperator: propter quos bellum fecere Romani.

Legati quod errant. Populus R. Graecis subactis permisit uti suis legibus. Mos fuerat apud omnes Graeciae civitates Corinthi habere conventum. Populus R. veritus ne communi consilio novitatis consilium caperetur, misit legatos imperane ut singulae civitates apud se contionandi haberent consuetudinem nec liceat coadunari in unum totius Graeciae multitudinem. Exarsit iracundia turba Graecorum adeo ut legati de contione lapidibus pulsi apud hospites laterent et nocte fugerent Romam: iratus populus R. Corinthum delevit.

Qui legatum populi Romani. Mithridates legatum invenit quendam M. Aquilium et eum inclusa in cavea: dedit illi domicilium ferae et cotidie efferebat et verberibus fatigabat.

Illi libertatem. Scilicet naviculariorum.

12

Atque amicus. Esset Ariobarzanes, si vester socius non fuisset.

13

Omnia et eum. Omnes iste virtutes possidet solus.

Ad maritimum bellum. hoc est contra piratas pugnaturus.

Ab hostili expugnatione differant. Sunt imperatores et saepius mittuntur contra hostes † notalium civitatem defendant, et hostem quidem prohibent a rapina, ipsi tamen civitati hostes existunt.

14

Philippo. Rege Macedoniae.

15

Nam in ceteris rebus. Vt puta: in naufragio nulla sine immersione calamitas; <in> incendio cum flamma coeperit, aerumna sentitur; belli tempore bellum damna praecedunt.

Scriptura. Pecorum vectigali.

19

Fidem concidisse. Mithridates Asiam cepit, publicanos oppressit et omnium bona rapuit. Nemo ergo iam ad Romam credebat propter priora exempla. Necessarium ergo Pompeius eligendus est, qui semper rei p. necessitatibus militabat.

20

Structas fuisse. Bene suspendit: "non etiam vicisset".

Corenorum. Romana civitas erat: istam Cotta tenebat, missus ipsam servare de servitio Mithridatis. Deinde Lucullus missus est ut Mithridatem persequeretur. Vt venit, invenit obsessam civitatem a Mithridaticis ferre frumentum; sed milites Mithridatis ex fame paulatim morte consumebantur. Ergo mortuorum corpora milites comedebant, deinde confecti versi sunt ad fugam.

21

Quae ducibus Sertorianis. Marium dicit et Lucullum.

<Patefactum>. Pontus eo tempore potuit aperiri Romanis — nam Mithridates tenebat — quo tempore Lucullus cum Mithridate pugnavit et eum vicit. Accessit alia provincia populo R., superante Lucullo.

Sinopem atque Amisum. Sinope et Amisus opimae sunt civitates Ponti: istas civitates expugnavit Lucullus et cepit, et, quamvis tales erant istae civitates, tamen deletae sunt a Lucullo.

Spoliatum. Non victum, sed spoliatum: quasi hoc tantum Lucullus fecerit.

A nullo istorum. Multi dicebant malevoli quod Cicero subtrahit laudes Luculli, ut erigeret Pompei famam.

22

Primum ex suo regno. Incongruum videtur exemplum, quod imperatori feminam comparavit, sed ex omni parte quadrare monstratur: primum ex loco, quod Mithridates Ponticus fuit, quae patria Medeae est; ex facto, quod, ut illa parricidium fecit, sic et iste auctore Sallustio et fratrem et sororem occidit; ad postremum comparans exitum.

Medea illa. Iason missus est aureum vellus adferre: hunc Medea adamavit et eum adiuvit, deinde redeuntem ad patriam secuta est. Aeetes pater eius, ubi cognovit suae filiae fugam et illius rapinam, persecutus est. Illa fugiens suum fratrem occidit et membra eius per iter dispersit. Cum igitur Aeetes illos persequeretur, vidit suum filium sparsum in via et coepit eum colligere; et cum colligit ita per funus moras, fugam lucrata fuit Medea.

Sic Mithridates. Bene Mithridatem Medeae comparavit, nam et ipse parricida est: fertur enim fratrem suum occidisse et matrem bello superiore contra Sullam

23

Hunc in illo timore. Mithridates postquam multo tempore a Lucullo fatigatus est, exul ab illo susceptus est. Ille accepit timidum et fecit confidentem et mutavit hospitio fortunam.

Tametsi urbem ex Tigranis. Miles Romanus licet prospera pugna fuerat usus et magnam civitatem tulerat Tigrani, tamen, quia multum fecerat tempus neque suos viderant, et fortitudinem cupiditas pia frangebat.

24

Iam hoc fere sic fieri. Regalis fortuna quamdiu floret imperio, laborat invidia, defecta miserationem meretur.

25

Impetum fecit. Sinite hoc loco. Mithridates postquam fugit et a Tigrane fuit receptus, iussit milites sedere in loco obscuro, ut, quando veniat legatus Luculli ad oppida illa vastanda, contra ipsum impetus fiat. Illi sederunt: venit legatus ad rapinam faciendam. Fit contra eum impetus: ita omnes deleti, ut nec nuntius possit existere; ita omnes extincti sunt.

Vt poëtae solent. Omnes qui historias scribere solent, ubi ad calamitatem veniunt populi R., praetereunt neque illam dicunt, ne videantur in calamitate exultare.

26

Dimisit. Quasi inbellem.

Multa praetereo. Ostendit se parcere Lucullo et non tantum dicere quantum meretur audire.

Novus imperator. Glabrio.

27

Antiquitatis memoriam. Apud antiquos "magni" erant viri fortes.

28

Ego enim sic existimo. Prima divisio fuit: primum dicendum est de genere belli, tunc de magnitudine, de imperatore. Nunc divisionem fecit: quid debet habere imperator? Omnes imperatores quattuor debent ornari virtutibus. Primum debet esse in bellis peritus, ut scientia omnia pericula venientia superet; deinde debet esse fortis: nihil enim valet peritia, nisi accessit virtus; deinde strenuus in bello debet esse; deinde felicissimus. Cicero ultimum posuit quod est necessarium. Lucullus in istis omnibus fuit peritissimus, fuit fortis, <fuit strenuus>, sed infelix.

Patris exercitum. Socii aliquando civitatem petiere Romanam. Hos adversum senatus: irati arma sumpsere missis principibus. Contra hos pater Pompei missus est. Patri filius legatus fuit, puer in studiis, ad bellum maturus.

Extrema pueritia. Veniente Sulla contra partes Marianas Pompeius ex militibus patris magnum comparavit exercitum; Sullae, cum tyrannidis rumoribus notaretur, tradidit se Pompeius.

Maximi exercitus. Contra Clupeanos fugitivos.

Quam quisquam cum inimico. Nunquam fuit tanta contentio verborum inter inimicos, quantas contentiones telis confecit.

Quam ceteri legerunt. Constat Lucullum usque ad tempora consulatus expertem fuisse bellorum, post in consulatu historiis studuisse, ut bella † destituta cognosceret. Hoc in illo dialogo, qui scribitur Lucullus, Cicero docet, unde et in se Hortensio Lucullus historiam laudavit. Bene ergo plura bella gessit, et attendit Lucullum, quam[quam] ceteri legerunt.

Cupierunt. Vt dicit Sallustius, Lucullus pecuniam Quintio dedit, ne illi succederetur.

Non alienis. Semper unusquisque qui militiam ingreditur legit aliena facta et ita formatur praeceptis. Praetor Lucullus secum habebat monitores.

Suis imperiis. Ergo Pompeius non legendo, sed videndo factus miles.

Offensi. Propter Lucullum, qui in Ponto perdidit militem.

Civile Sullanum. Africanum contra Domitium et Clupeanos. Transalpinum Gallicanum. Hispaniense contra Sertorium. Servile contra reliquias Spartaci.

30

Testis Italia. Namque Sulla contra Mithridatem dimicante Mariani occupaverunt rem p., ita ut omnis fugata nobilitas ad Asiam perveniret. Pompeius inter haec militem collegit voluntarium eumque tradidit Sullae, unde Sulla dicebat Pompei virtutibus liberatam Italiam.

Testis Sicilia. Quia fugientem praeoccupavit Carbonem.

Gallia. Praetor Hispanos inrupit, Gallos occidit.

32

Vectigal[ibus] vobis. Piratae cum multas civitates ceperunt, etiam vectigalia annua prohibebant.

Cum legati populi Romani. Legatum quendam oppressum a piratis pretio uxor liberavit.

Duodecim secures. Bilienus consul captus cum legatis suis et cum insignibus imperii venundatus est.

33

Portus. Asiae portus cepere piratae.

Spectante populo Romano? Videbat populus Romanus, cum raperetur vectigal.

37

Quem enim imperatorem? Aut Glabrionem, qui Ciliciae praeerat, aut Marium dicit.

Centuriatus. Ordo est militaris dignitatis.

Qui pecuniam. Quando ibat Lucullus ad bellum, petierat pecuniam infinitam, ut suis militibus bello daret: iste accepit et partem pecuniae dedit multis magistratibus, ut eorum auxilio non succederetur.

Vestra murmuratio. Multi dicebant scientes talia fecisse Lucullum. Dicebant latenter quod de Lucullo dicit, propter divisam pecuniam magistratibus.

38

Nostri imperatores. † Procaelius quidam Romanus imperator iter faciens ingressus in provinciam postulabat pecuniam. Si non illi dedisset, provinciam illam expugnabat.

39

Sed ne vestigium quidem. Semper qui rapit manus suae vestigia relinquit....

47

† metro farrem Marcello Mario exercit<us d>atos, id est bella commissa.

50

Ipsis locis assit. Glabrio erat in Asia, hoc est in Mithridatico bello, et Pompeius in maritumo. Hoc ergo dicit quod, si data fuerit Pompeio potestas, iuxta est ut citius possit accipere a Glabrione exercitus.

55

Exercitatus dicitur qui in bonis actibus summam peritiam habet, exercit[at]us autem qui malorum peritiam habet.

Exuviis navium. Primum populus R. contra Antiates bellum gessit et duodecim captivis navium rostris forum ornavit, non, ut imperiti dicunt, Carthaginiensium navibus.

58

An Falcidius, Metellus? Ciceronis familiares erant: ut, quando probatione deficitur, utatur exemplis.

Cuiusquam initia edictum. ... Proposuerat ut nemo referat de Pompeio, ut ipse hoc bellum experiatur.

Intercessio. Intercessio dicitur † aeatio dictionis tribuni pl.

60

Cimbris. Gallis.

Lucius Philippus dixisse dicitur. Consulibus Sertorianum bellum detrectantibus Pompeius electus est. Cum interrogarentur patres quali debeat cum potestate mitti, Philippus, consulum ridens ignaviam, "pro consulibus" dixit. Cicero hoc rapuit, quasi hoc dixerit laude Pompei, non consulum vituperatione.

65

Quod enim fanum putatis? Omnia in Lucullum figurate dicuntur.

68

Publius Servilius. Iste florebat, in senatu princeps erat, amabatur a populo.

69

Manili. Gaius Manilius tribunus pl.

70

Vt hominem praestare. Sed temeritatis est sibi repulsionis pericula polliceri. Praestare aliquando ponitur pro promittere.

71

Obscuras partem. Luculli et Hortensi.

FINIT POMPEIANA.

INCIPIT MILONIANA.

<ARGUMENTUM.>

Quodam tempore Clodius de uxore Caesaris incestas amoris traxerat flammas. In templo Bonae Deae habitu muliebri cum uxore Caesaris inventus est, conscientia sceleris fugit Interamnam. Cicero eum vidit fugientem et contra eum, dum accusaretur Clodius, testimonium dixit. Hinc primo inimicitiae ortae sunt inter Ciceronem et Clodium. Dehinc post, dum liberaret Cicero rem p. a conspiratione civium, dum aliquos occidisset, invidiam passus a Clodio tribuno pl. qui de patricia familia in plebeiam transierat: Ciceronem in exilium misit. Postea Milo amicus Ciceronis tribunus pl, de exilio Ciceronem revocavit.

Quodam tempore petebant consulatum Hypsaeus, Scipio et Milo. Clodius contra Milonem fuit et obstitit ne peteret consulatum. Interea Milo factus est dictator Lanuvi, ut sacrificium faceret Iunoni Sospitae et flamines p. R. crearet. Clodius dum hoc audisset, Lanuvium proditurum Milonem, processit ante fundum suum, ut insidias in Albano collocaret. Milo autem profectus fuerat cum uxore et ancillis. Occurrit ei Clodius in via: coepit uxorem eius iniuriis provocare. Pugna inter eos commissa occisus est Clodius. Postea corpus ipsius Cloelius et Plancus ad urbem adduxerunt: triduo ad invidiam Milonis cadaver iacuit. Deinde lata fuerat lex ut servi Milonis in caput domini torquerentur. Hoc Milo videns, ne servi eius crimen confiterentur ab ipso Clodium occisum, eos manumisit, ut iam liberi torqueri non possint. Deinde Pompeius iusserat ut de morte Clodii extra ordinem quaereretur, hoc est eo tempore quo iudicia silebant. Deinde quoniam viderat et reum et amicum Caesaris, armatis cinxit ipsum iudicium, ne allo modo evadere possit.

Status in hac oratione est relativus, hoc est feci, sed meruit, hoc est insidiantem occidi. Genus causae admirabile ex eo quod armatis circumdatis Milo obsidebatur.

1

Etsi vereor. Armatis cinctum iudicium, Pompeius inminet: timet ne iudices ad huius arbitrium timore commoti iudicent; idcirco laborat principio ut adimat iudici timorem. Sed non potest aliter demere nisi suam miscuerit personam: ut, cum sibi solacium dederit et dixerit se non timere, recreet animum iudicum. Deinde persona Milonis fortis est, quae subplicare non novit.

Viro dicere. Dicebat Cicero insidias Miloni a Clodio factas. Ergo quoniam obiciebatur ei: Quare vicit, si huic sunt ...?

15

Statutum est quod necesse est fieri, indictum quod ad tempus definitur.

60

Quod invenitur in arcas coiciuntur: loca sunt in foro ubi torquendi servi collocabantur, ne quis cum his loqui possit.

65

Popa quidam proprium nomen volunt, quidam coponem.

67

Conquisitores dicuntur militum scriptores.

<FINIT MILONIANA>.

<INCIPIT CAELIANA.>

17

Versura omne debitum potest dici, sed proprie dicitur versura cum abaltero sumam pecuniam et altero solvo, quasi versum debitum.

26 (16?)

Sodalitas est ambitus coniuratus, sodalicium crimen quando in utriusque commodum comitia corrumpuntur.

<FINIT CAELIANA>.

INCIPIVNT VERRINAE.

ARGVMENTVM DIVINATIONIS.

3

... N(unc) ad(foret) H(ector). Ergo hominum auxilium defecit, sed deorum restat: Haec ara tuebitur Omnis. Voluit igitur ostendere Siculos etiam novissimum perdidisse perfugium.

Ex delubris. Delubra dicuntur tempia, nihilominus tamen et simulacra ab eo quod dolantur: hic vero templa significat. Alii dicunt loca illa interna templorum esse delubra, ubi aqua hominum deluuntur peccata; aut illa quae ante templa sunt sine tecto et quae pluvia deluuntur; aut ubi aqua posita est, ut ingredientes in tempia spargendo se deluant, purgationis causa hoc scilicet facientes.

Quas res luxuries in flagitiis. Propria singulis reddidit.

Per triennium pertulisse. Triennio enim Verres egit praeturam in Sicilia: unum annum suum, alterum propter Arri mortem qui successurus Verri iter faciens in Siciliam in via decessit, tertium propter fugitivos. Alii autem aiunt: secundum propter fugitivos et tertium propter Arrium.

Rogare et orare. Rogamus homines, oramus deos. Est et alia differentia: rogamus verbis, oramus vultu lacrimis gesto. Rogare et interrogare significat, orare et causas dicere, ut Virgilius: orabunt causas melius.

4

Tuli graviter et acerbe, iud. Dicendo graviter pondus doloris ostendit, acerbe quod diutius doluisset.

Adduci. Dolor et acerbitas.

Aut ego, qui me ad defendendos. Vult ostendere necessitate, non voluntate suscepisse hanc accusationem. Primum itaque necessitatem ostendit, quae veniam meretur; deinde dixit quod, etsi voluntatis esset, honesta esse poterat voluntas.

Ab ineunte adulescentia. Αὔξησιν facit per partes.

Tempore atque officio coactus. Aut quoniam illi videbantur esse vexati aut quia feci ex summa necessitate; officio, quod orator sum: oratoris est autem accusare et defendere.

5

Adductus sum, iud. Conclusio primi prohoemii. Et docet quomodo ad accusationem deductus est.

Officio fi. mi. Quod orator sum; quod promiseram; quod graviter fuerant vexati; quod orator sum aut patronus.

Veteri cons. Quod multi saepe oratores nobilissimi in amicorum negotiis accusationem suscipere non abnuerant.

Consuetudine more institutoque mai. Non novum exemplum posuit, ne contemneretur quod ex antiqua auctoritate servatur.

<O.> offici. Accusationem.

Non ex meo, sed ex meorum. Quia tempus accusationis excesserat: adulescentes enim accusabant.

Quo in negotio. Secundum prohoemium. Violenta definitio.

Quo in negotio. In suscipienda accusatione.

6

Quodsi hanc causam. Id est si non ex necessitate luna accusationem suscepissem.

Tam idoneam. Quia rogatus.

Tam illustrem. <Quia> ab omnibus.15

Tam gravem. Quia vexati sunt.

Tantae necessitudinis. Quia me patronum vocavere.

Rei p. c. f. p. Id est ut voluntate me dicerem suscepisse accusationem.

Furta atque flagitia. Flagitium est turpe commissum.

In Achaia Asia Cicilia. Nam cum legatus esset Dolobellae pro consule Ciliciae, iter faciens per Achaiam atque Asiam plurima diripuit.

Romae denique. In praetura urbana.

Qui meum factum aut cons. p. r. Ergo etsi non necessitate, sed voluntate suscepissem accusationem, nemo me poterat levitatis arguere tam honestam secutum voluntatem.

7

Quid est pro deum homin. q. f.? Haec exclamatio ad probationem commoditatis pertinet, quam adfert Cicero ex causatione.

Plus hoc temp. p. p. In quo laborant iudicia veluti corruptissima.

Populatae, vexatae. Secundum superiorem sententiam "populatae, vexatae" αὔξησιν fecit: "<f. e.> provinciae."

Socii. Socii: amici qui ante bellum societatem petunt aut qui dant et accipiunt.

Stipendiarii. Quibus victis vectigal inponitur.

Exitii solacium q. Quia penitus perierunt.

8

Qui iud. m. a. o. s. Id est senatores: significat autem Staienum.

Queruntur accusatores. Victor Sulla multa commoda a populo ad senatorium ordinem transtulerat, in his etiam iudicandi potestatem. Non enim equites, sicut consuetudo erat, sed senatores iudicare praecepit.

Qui accusare possint. Aiunt enim accusatorum neglegentia, non iudicum gratia reos absolvi.

Iudicum. Id est antiquorum.

Populus R. interea. Dum adhuc tempora Sullana sunt.

Tametsi multis incommodis. Quae inrogata sunt a Lucio Sulla.

Nihil aeq. Id est <nihil> similiter, nihil ita.

Gravitatem req. iud. Id est ut equites iudicandi potestatem recipiant.

Tribunicia p. ef. Scilicet ut per tribunos pl. iudicia equitibus redderentur.

Iudiciorum levitate. Ad corruptionem.

Ordo quoque <a.> Id est tertius: qui est tribunorum aerariorum. Nam ex duobus alterum dicimus, ex tribus aut amplio alium.

Iud. culpa atque dedecore. Culpam enim dedecus sequitur.

Censorium nomen. Decem tribuni eligebantur antea, qui quasi tuerentur populi R. maiestatem, et censores, qui mores senatorum censebant et quosdam a senatu propter morum vitia pellebant non in perpetuum, sed ad certum tempus. Hos omnes pro nobilitate faciens sustulit Sulla: qui hodie a populo propter infamiam iudicum qui sunt de ordine senatorio requiruntur. Fiebant autem et plebis censo ...

11

Spectatus probatus.

Cognitor in lite tantum datur, procurator in omnibus rebus.

12

Praeiudicium est ante iudicium incurrens opinio.

24

Quadruplatores dicebantur accusatores aut quia in quadruplum faciebant convictos condemnari aut quia ipsi quartam partem accipiebant damnationis.

26

Recipimus rogati, suscipimus sponte, aut recipimus divites, suscipimus autem aequales vel minores.

28

Deportamus proprie cum oportet portare, asportamus cum non oportet.

33

Mancipes secundum quorundam opinionem dicebantur qui a praetore ad suscipiendum frumentum a sociis et Romani transferendum mittebantur.

44-45

Versatur quod non satis est leve, iactatur quod levissimum est.

47

Pugna in causa, certamen in gloria est.

48

Subsellia ubi arbitri sedebant et minores causae dicebantur.

Lenocinari est cum turpitudine servire.

49

Moratores dicuntur advocati.

52

Monitor dicitur qui vel propria dicenti suggerit vel aliena.

55-58

Subnarratio non legitimae causae narratio.

55

Religio est timor cum veneratione.

56

Parere est constare. Recuperatores dicuntur iudices qui ad unam causam dantur, iudices qui ad iudicium utriusque causae.

57

E vestigio ex eo loco ubi stat, antequam vestigium movit; quidam subito, alii statim, nonnulli e vestigio totum dicunt.

58

Laeditur qui contra voluntatem suam patitur aliquid, etiamsi iuste patiatur damnum.

71

... <In discrimen existimationis>. Existimationis in periculum. Discrimen autem est proprie quod separat aliquas res asse in medio posita.

Expectatio futura sit. Hominum expectatio quomodo accusaturus sit.

<N. n.> hanc rem severe. Non severe, quia multa crimina praetermissurus est.

Non nimis accurate [dil.] Ad eloquentiam pertinet: id est non potest uti optima oratione.

Non n. d. † Qui auditorum nihil habet, minus accusat.

72

Ac recuperare p. Bene, quia obsides, recuperare dixit.

Erit dimicandum. Pugnandum pro ipsis scilicet.

Honorem. Aedilitatem.

Coniecta ut sint in a. a. Quae ne omnia uno tempore amittamus, maxime erit providendum.

73

Fide. Vt non corrumpatur.

Diligentia. Ne quid de necessariis in accusatione praetermittat.

Consilio. Dispositione.

Auctoritate. Ad probandum; nam auctoritatem magnam habere debet orator, ut possit persuasio ipsius valere.

Tum non arbitrabor vos ne p. r. Tangit ipsos, ut incorrupte iudicent.

P. R. honestam severam diligentem. Inminere iudicio ait populum R. expectantem quomodo iudicetur; unde edicit, iudices ut provideant.

Neque vobis placuisse neque o. <v. pl.> Distinctio temporum notanda in verbis Tulii: quare de iudicibus praeterito tempore usus est dicendo placuisse, de senatu praesenti, id est placere? Quia iudices temporales sunt, senatus vero perpetuus.

EXPLICIT DIVINATIO.

INCIPIT ACTIO PRIMA.

1

Quod erat optandum maxime, iudices. Attentum facit auditorem Et benivolum, dicendo oblatam esse rem quae possit invidiam ordinis purgare. Augusto enim mense coepta est causa. Condemnat Verrem ante accusationem, dicendo hoc solum ad infamiam iudiciorum pertinere sedandam, si Verres esset damnatus. Actionem quidam ideo dictam hanc orationem arbitrantur, quia haec tantummodo dicta est in iudicio, ceterae vero orationes postea scriptae sunt. <Ad> ordinem senatorium maxime pertinebat ut, idoneis hominibus accusantibus nocentes, rei convicti damnarentur.

Divinitus da[mna]tum. Sive quod gratum sit quod numina concesserunt, sive quia tam grande est, ut tantum a numinibus possit concedi. Datur quod petitur; offertur quod ultro praestatur.

Summo rei p. tempore. Summo nunc periculoso, ut

Venit summa dies et ineluttabile tempus.

Periculosum autem ideo, quia Aurelius Cotta legem tulerat ut equites cum senatoribus iudicarent, assentiente Quintio tribuno pl., vel Palicano.

Nobisq. periculosa. Senatoribus, si iudicia transferantur. Nam dum contenditur de transferendis iudiciis, seditio fit, orta vero seditione res p. dispendiis periculisque plurimis afficiatur necesse est.

Percrebruit his iud. p. h. Ostendit ipsum ante iudicium pollicitum se posse absolvi.

2

Cum sint parati qui contionib. et leg. Palicanus enim tres ordines iudicare dicebat: senatores, equites R. et tribunos aerarios. [Qui contionibus]. Alii Quintium tribunum pl. significari dicunt, qui Oppianicum defenderat reum veneficii Cluentio accusante et damnato Oppianico. Rumor enim factus est quod corruptis iudicibus damnatus esset Oppianicus: quam damnationem Quintius apud populum frequenter nominare solebat.

Vita atque factis. Moribus domesticis.

Omnium iam op. d. "Ante gesta"quomodo obiciuntur? Interdum enim anteacta vita praesens crimen defendit.

Sua spe et praed. Bene addidit sua spe, quia iniuriam iudicibus faciebat, si nocentissimum hominem in pecunia spem habere dixisset. Praedicatione: commemoratione vel rumore amicorum suorum.

Augerem invidiam ordinis. Dicendo quod senatoria iudicia corrumpuntur.

Adduxi enim hominem. Benivolos facit iudices. Et haec cum superioribus iunguntur, ubi dixit: inveteravit enim iam opinio.

Reconciliare. Reducere ad amicitiam pristinam.

Depeculatore aerarii. Publicae pecuniae quam furatus est, cum quaestor esset Carbonis G. Verres, qui Marianus fuit. Dum erat consul in Hispania, quaestor fuit et sublata pecunia publica suum consulem deseruit, et ad Sullanas transtulit partes. Victoria Sulla potitus pecuniam subreptam non requisivit. Vide autem quemadmodum per ordinem anteactae vitae crimine describit. In hoc autem loco omnem Verrinarum faait partitionem.

Vexatorem Asiae. Post quaesturam enim legatus est factus Dolobellae et hanc multis adfecit incommodis.

Praedonem iuris urbani. In praetura urbana, in qua ius vendidit, sarta tecta exegit.

Perniciem p. S. Provinciae, non unius civitatis. Et vide quemadmodum in quattuor partes totam accusationem divisit.

3

De quo si [se] vere ac religiose. [se] Vere hîc ad vindictam pertinet. Sed quid, si innocens est reus? Ideo religionem addidit. "Verum" est enim omne quod est religioni permixtum. Religiose nimium vere: "ne crimine, digna supplicio, leviora iudicetis, sed cum timore religionis": quoniam iurati iudicabant.

Iudiciorum religionem. Non dixit iudicum, sed iudiciorum, ut et admoneret simul et offensionem vitare videretur.

Veritatemque perfregerint. Bene, magnitudo enim solet frangere id quod obstat. Quia ergo ingentes divitias dixit, intulit perfregerint.

Aut accusator reo defuisse v. Vult ostendere Verrem corruptionem iudicum cogitantem.

Cum multae m. a G. <V.> i. Eunti in Siciliam propter crimina requirenda vel redeundi.

Tantum periculum m. a. vis. s. Ne corrupto iudicio ego invidiam subeam.

4

Glabrioni p r. Praetori qui praeerat iudicio aliquando, quaesitori.

Sociis. Id est Siculis.

Se tantum eripuisse. Subripit qui clam aliquid tollit; eripit qui palam et per vim. In aliis ergo subripuisse dixit, de Verre eripuisse.

Nihil esse tam sanctum. Ad iudices rettulit, quoniam iurati iudicabant sanctum; munitum ad leges, quae poenam habent pro commisso. Virgilius:

Quid non mortalia p. c.!

5

Quodsi quam audax est. Hoc dixit, ne obiceretur illi: "unde scis hoc Verrem cogitare?"

Audax. Promptus.

Ad conandum. Ad faciendum.

In agendo. In cogitando de corruptione iudicum.

Fortasse aliquando fefellisset. Dicendo "fortasse" laudat latenter diligentiam suam: quasi sapiens obscure egit.

<Per>commode cadit. Optime cadit.

Audacia singularis stultitia coniuncta est. Ostendit ipsum nihil posse latenter agere quasi sapientem, sed omnia audacia, quod proprium est stulti.

Nam ut apertus in corripiendis. Quo enim modo aperte rapuit pecunias, simili modo et corruptionem iudicum, quam sperabat efficere, palam omnibus fecit stultitia sua.

Sua consilia conatusq. Quibus vult corrumpere iudices.

Semel ait in vita se pertimuisse. Omnis enim novitas habet timorem.

Cum primum reus a me f. Quando venit de provincia.

E provincia recessisset. Solet enim odium minuere absentia. Sed hic similiter odio laborabat etiam post absentiam: ideo fortiter timebat.

Diuturna flagraret. Dicebat enim semper se flagrare invidia pristina.

Ad iudicium corrump. Quia iudices eo tempore de Iuniano consilio damnati fuerant: quod exemplum dicens valde iudices perterrebat.

Tempus alienum of. Quia non poterat corrumpere propter angustias temporis.

6

Itaque cum ego diem requirendi. Bene tempus dicitur dies, quia secundum philosophos dies non finitur, sed reversione nobis non vídetur, sed apud antipodas lucet.

Breviorem diem p. Suppositus accusator.

Etenim ille Achaicus. Quidam † Dasianum, alii Pisonem dicunt.

Diebus quinquaginta obii. Ne propter festinationem neglegenter egisse videretur, hoc ideo addit. Praetor "Achaicus" Oppius dictus est.

Privatorumque l. In quibus crimina Verris fuere conscripta.

Tempus obsideret. Aucuparet vel observaret.

7

Quibus ipse insignis i. f. Insignis medium est: perfectam enim vel malam rem vel bonam significat.

Tot tam gravis. Ad numerum tot, ad qualitatem tam.

Auctoritatibus. Quia missi sunt a civitatibus.

8

Haec cum ita sint. Cum videt multos testes esse contra se paratos.

De omnibus bonis m. ex. Qui oderunt ipsum, quorum vita integra est.

Senatoria iudicia perdita. Ita ut nulla sint. Profligata autem violata, addicta.

Tempus i. e. Ne posset ante Kal. Ian. accusari submisso accusatore.

8

Iudicii sui. Certe enim per illum Achaicum inquisitorem tempus emit iudicii sui.

Emere postea posset. Consulibus iam creatis Hortensio et Metello.

Criminum subterf. vim. Impetum quo accusabatur a me.

Procellam temporis. Ante Kal. Ianuarias. Procellam autem dixit tempus, et nunc periculosum.

9

Quodsi non modo in causa. Hic omnia enumerat et pecuniam tacet propter iudicum offensionem. Nam si nihil de his est de quibus enumerat, in quo confidit? In pecunia sperat.

<N.> haec omnia colligeret atque aucuparetur. Id est si vel causae merito confisus esset vel eloquentia patronorum; id est si profiteretur quidem se crimina commisisse, speraret autem vel per defensionem patronorum vel per suae vitae pristinae merita posse se liberare.

Aucuparetur. Captaret. Ex Verris persona plerumque iudices dicit esse corruptos, ne ipse in eorum offensionem incurrat.

Non usq. eo d. Despicimus inferiores, contemnimus aequales, aut despicimus vultu, contemnimus animo.

Vt arbitratu eius deligeretur. Oppium significat ex praetore Achaiae, cuius accusatorem subditum esse dixit <a> Verre. Bene autem ad invidiam eum Cicero perducit senatorum, dicendo electum esse "ex senatu, qui reus fieret."

10

Quibus ego rebus. Qua comperendinatione.

Et quo animum intendat. Id est ad iudicum eorruptionem: qua spe inlectus verum <iudicium> putavit se posse declinare.

Facile perspicio. Quia sperabat corrumpere iudices.

Quamobrem vero se conf. Hic iam recuperatio eorum quae supra in iudices dicta sunt. "Proficere"autem evitare periculum.

Hoc praetore. Id est Glabrione.

Et hoc consilio intellegere non possum. "Quia hi iudices integre iudicaturi sunt, non possum intellegere quare putavit se posse corrumpere talem praetorem et tales iudices."

In reiectione iudicum. Id est quo tempore ego iudices reiciebam; nam tunc P. R. intellexit omnem spem esse Verris in corruptione iudicum. In reiectione autem prior accusator reiciebat et sic defensor vel reus.

Salutis in pecunia. Cicero non facit iniuriam iudicibus, qui populi dicit opinionem.

Hoc erepto praesidio. A me, quia malos reieci.

Tanta facultas. Facultas ad celeritatem, copia ad longitudinem orationis.

11

Vitam. Privatam, ante honores adipiscendos.

Cuius ut adulescentiae m. praeteream, q. Καταδρομή violentissima.

Carbon. s. pecunia publica, nudatum. Nam spoliato aerario confugit ad Sullam. Qui spoliatur quodcumque habet, qui nudatur nihil retinet.

Relictam prov. Galliam.

Sortis necessitudinem. Qua filii loco esse debet quaestor consuli vel praetori. Vide αὔξησιν per omnia.

Cuius legatio exit. f. A. Post quaesturam legatio: Dolobellae enim fuit legatus, imperatoris Ciliciae.

In provinciis multas domus. Quas transeundo ad Ciliciam vastavit.

Αὔξησιν a privatis ad sacra [vitam pro vitam, ante honores adipiscendos]:

Fana depeculatus est. Signa enim de templis abstulit.

Suum scelus illud pristinum. Non quia et Gn. Dolobellam deseruit, sicuti Carbonem, sed quia et hunc laesit, centra eum testimonium dicendo.

Pro quaestore fuisset. Nam Dolobella, mortuo quaestore suo Malleolo, fecit Verrem etiam vicem quaestoris agere.

Non solum deseruit, sed etiam oppugnavit. Scaurus accusator Dolobellae omnia peccata Verris, quaecumque commiserat in legatione, coacta in unum libellum ipsi obtulit Verri, dicens: "Quodsi vis his tot criminibus liberari, confitere mihi omnia facinora Dolobellae." Huc Verres conscientia stimulatus omnia consilia Dolobellae patefecit et delicta, et testimonium etiam in eum dicere est ausus.

Sed etiam oppugnavit ac prodidit. Vt similitudinem Carboniani criminis faceret, metaphora usus est proelii: testimonium enim dixit <in> ipsum.

12

<Aedium sacrarum. Dicit> templum Castoris propter sarta tecta.

In iure dicendo. Id est indicando.

Contra omnium instituta addictio. Addictio interdum potest e iure fieri, ideoque, ut iniquitatem ostenderet, addidit et condonatio. Προσκύρωσις est addictio.

Iam vero omnium vitiorum suorum. Αὔξησις, id est tanta fecit <in> Sicilia, ut pristina crimina eius ante oculos omnium verterentur.

Monumenta et indicia. Omnia monumenta dicuntur quae faciunt alicuius rei recordationem, ut Virgilius:

Ferra sui d. m. et p. a.

Praetores aliqua ex parte recreari. Ὑπερβολικως nec partem dixit posse recreari: "tantum laesit unius inprobitas, ut vix per iustos hoc ex parte possit sanari."

13

Suas leges. Regis Hieronis. † Omne enim ius aut civile est, aut quod proprium est civitatis aut civium Romanorum, quod a populo Romano suscepit prs. Iura gentium sunt.

Neque communia iura. † Populi Romani. Nam hic inter decem legatos missus est, qui ex senatus consulto iura Siculis constitueret.

Hominis avarissimi et libidinosissimi. Libidinosus omnia perscrutatur, avarus numquam satietate vincitur. Cum ergo haec vitia habuerit Verres, constat esse Siculos spoliatos.

Aut satietati superfuit. Ergo nihil habent, quia avaritia numquam satietate vincitur.

Nulla res tam patria. Tunc enim maxime dolemus, quando <a> maioribus traditam possessionem amiserimus.

Innumerabiles p. <e.> a. Quas in Frumentaria dixit.

Instituto. Invento.

Cives Romani. "De suppliciis."

Indicta causa damnati et eiecti. Prohibiti in suam venire civitatem.

Maximae tutissimaeq. u. Syracusanam significat. Nam minus naves instructas Verres contra piratas misit; ideoque piratae victores naves usque ad portum persecuti sunt Syracusanum ibique classem P. R. incenderunt.

Optimae atque oportunissimae. Optimae bene fabricatae aut bene armatae aut aedificatae. Et hoc ad ignaviam pertinet: perisse classem P. R. Oportunissimae in necessariis locis constitutae.

Ignominia P. R. Id est quia et fugientem incenderunt classem P. R. piratae, cum mediocre esset malum, si vel resistentem.

14

Idem iste praetor m. "De signis."

Monumenta. Statuas et imagines.

Antiquissima regum locupl. Hieronem Agathoclen Dionysium Falarim significat.

Victores civitatibus S. aut ci. aut reddiderunt. Marcellus subacta Suracusana civitate nihil abstulit, Scipio reddidit Africanus, quia, quae Afri rapuerunt de Sicilia, post victoriam revocavit.

Aut dederunt. Id est donaverunt quae nunquam habuerant.

Adfabre. Eleganter.

Liberos. Pro filiabus.

Petulantia. Temeritate.

15

Mecum recognoscere. Cognoscimus nova, recognoscimus vetera.

Iste homo amens ac p.<Perditus>, qui prodidit tot, amens qui occultare nescit.

Mecum r. a. p. Temporis conperendinatione ad corrumpendum iudicium.

Adrogantium nomina. Hortensium Scipionem Sisennam significat, Verris defensores.

Quam adiuvant, quod noti sunt. Ac per hoc invidia laborabunt, si quid ausi fuerint contra ius facere.

Noti sunt. Id est ab omnibus observantur.

Nobiles sunt. Nobiles semper ad bonam paene partem pertinent. Notus autem maxime inclinat ad malam, quemadmodum in Caeliana: mulier non solum nobilis, sed etiam nota.

Iam diu machinetur. Id est corrumpere iudices.

16

Redemptio est huius iudicii facta. Id est data est quibusdam pecunia, qui se corrupturos esse iudices promittebant.

Ea mansit in condicione. "Vt, si non corruperimus, aut eandem pecuniam aut ampliorem recipias."

Iudices reiecti sunt. In quibus spes erat iudicii corrumpendi.

Quod et in sortitione istius spem. Nam iudices semper sortiebantur, et sortitione facta non omnes iudicabant, sed electio fiebat et reiciebantur ab utraque parte usque ad certum numerum inparem. Hoc ergo dixit quod, "ut ex sorte severi iudices venirent, fortuna fecit P. R.; in reiectione vero, ut severi non reicerentur, mea industria." Per decurias erat senatus divisus: unam decuriam dabat, ut ex hac iudices reicerentur. "Ergo fortuna quidem P. R. fecit ut ea decuria daretur a P. R. quae paucos habuit malos; mea autem diligentia fecit ut meliores eligerentur."

Renuntiata est tota c. Redemptio corruptelae, id est sequestres pecunias reddiderunt."

17

Praeclare se res h. Bene, commode.

Libelli nominum v. Nomina iudicum apud quaesitorem ponebantur, et aliquando quaesitor corruptus nomina pro nominibus inserebat, hoc est tollebat honestorum nomina et ponebat levium. Hoc sciens Cicero plures libellos fecit et per multos qui iuxta tribunal starent distribuit, scilicet ne quis auderct populo teste peccare.

Nulla nota. Id est varia cera. Facit autem corrupti iudicii mentionem ab Hortensio, quod supra memoravit.

Adlini posse. Induci inhaercre conglutinari. Mos erat iudicum nomina libellis scribi et dari per singulas tribus, ut scirent iudicaturos. Hoe autem ad integritatem iudicum fieri solebat, qui, metu populi, corrumpi minime audebant.

Ex alacri atque laeto. Laetus animo; alacer motu corporis. Qui ambulando manus iactat alarum in modum, ille proprie alacer dicitur.

Humilis atque demiss. [animo]. Quia reddita ei pecunia fuerat.

Eadem illa vetera c. De corrumpendo iudicio.

Pecunia maiore repetuntur. Ideo maiore, quia antea populum corruperat, ut consul Hortensius declararetur.

Insidiae per eosdem h. Caecilium et Hortensium significat.

Quae res primo, iudices. Corruptionis apparatio.

18

Quae ille si commemorare noluisset. Ostendit eum stultum fuisse, qui ea quae celanda erant palam dixit.

A me pedetemptim. Summatim, paullatim. Pedetemptim autem proprie dicimus quando per loca lubrica incedentes temptamus utrum sit firmus incessus, suspenso pede.

Illius habita ratio. "Ne videar quasi inimicus."

19

Ad ipsum fornicem Fabianum. Arcus est prope Vestam, aut a Fabio quodam praetore dictus qui eum curavit, aut quia ibi multae statuae Fabiorum stant.

Propinquis necessariisque. Atqui si et Hortensio amicus erat et Verri, magis gratulari debuerat qui summum honorem fuerat consecutus. Sed forte non poterat, quia turba erat circa ipsum. Quid quod nec necessariis eius gratulatus est? quod est consuetudinis, ut vel per alios nostrum votum nuntiemus. Ostendit ergo nihil ab hoc <nisi> de omni Verris absolutione cogitari, qui et amicos in felicitate positos contemnebat.

Quod cum tam multi homines. Dixit signum: verum signa possunt derivari ad alteram partem suam. Hoc signum conatur auferre et argumento dat rumorem populi, scilicet quod, eum tam multi audissent, aliis ridiculum videbatur.

Ridiculum. Quod dixit Curio.

Altius perspiciebant. Interius acutius melius.

20

Etenim sic ratiocinabantur. Qui intellegebant illam vocem ad corruptionem pertinere.

Loquebantur, aperte. Apertum est quod non latet. Perspicuum quod omnibus notum elt.

Nulla esse iudicia. Iam quasi tractantium adlocutionem inducit.

Quid igitur? Obiectio.

Quid iud.? Iterum interrogatio.

Non crimina, non testes. Quia populus R. vult damnari nocentes.

Non. Responsio.

Iste quidem tibi eripietur. Verba optimorum virorum, qui "mecum loquebantur".

Sed nos. Id est senatores.

De transferundis. Ad equites.

21

Neque eos tam istius hominis. Non commovebat spes Verris senatores, id <est> quia sperabat absolvi, sed gratulatio Curionis.

Hominis amplissimi. Id est Curionis.

Nova gratulatio com. Bene addidit nova, quod consule designato Hortensio coepit gratulari.

Id moleste ferre. Gratulationem Curionis.

Cupiebam animi d. v. t. Quod in mediocri metu fieri potest; nam in maiore dixit: quod etiam toto corpore perhorresco.

V. tegere. Celare.

Cum praetores designati sortirentur. Ex sorte enim accipiebant provincias.

Et Marco Metello obtigisset ut is de p. r. Metelli tres fuerunt fratres: unus qui prae ...

30

Homo tristis <m.> i. o. N. D. Quaesturam intellegimus. Nam omnes ceteri magistratus Kal. Ian. procedebant, soli vero quaestores Nonis Decembris.

Acerrima fortissima. Severissima integerrima.

Lucius Cassius. Cassiana familia ideo severissima ad iudicandum existimata est, quia sic iudicabat: "cui bono fuit?" Vt quaeratur si ei prodesse poterat factum, non utrun fecerit necne.

Tres hi homines <v.>. Optimi, integerrimi, antiquae nobilitatis.

Secundum Kal. Iuxta vel post, unde secundum cras dicimus.

31

Nonae sunt Sex. Hic iam ex sua persona loquitur.

Diem iam ne n. q. Id est adversarii.

Ante ludos v. De victoria Sertoriana aut Mithridatica aut piratica.

Cont. R. Id est ludi: fiunt autem mense Septembre.

Ita prope X L <d.>. Quia non dixit quot dierum Romani, addidit prope.

Deinde se ducturos <t.>. ᾽Υφ’ἔν legendum est, id est tracturos tempus; dicendo respondendo; excusando causais occupationum fingendo.

Ad ludos Victoriae. Quos Sulla constituit post victoriam Marianam.

Cum his pleb. esse. Voluptarios.

Ad agendum. Ad iudicandum: postea enim feriae sunt.

Refrigerata. Id est omni calore accusationis extincto.

Quem ego h. Ὑποφορά, πεῦσις: id est 'reiecissem sicut alios suspectos iudices.

32

Tabellas com. Non quia mos erat dare iudicii praetori tabellas, sed quia poterat iubere ut iudices absolverent G. Verrem.

Ego v. . "Vtrum perpetua debeam uti oratione, id est continua, an per singula

crimina debeam testes producere."

Mihi prof. t. d. Bene conparticipes sui consilii facit iudices, ne arroganter agere videatur.

Meo legitimo temp. Aut perpetua oratione aut ex lege constituto, quia horis certis dicebant accusatores sive defensores per clepsydram. Centum et decem dies legitimum tempus erat.

Mei laboris ind. dil. <q.>. Industria qua invenimus; diligentia qua inventum perficimus. Ali dicunt industriam segnitiae contrariam, [a]ut quae in persequendo officio labore non deficit.

Paratior. Paratus accusator est qui multa crimina obiecturus est reo. Vigilantior qui omnia circumspicit, ne reus evadat. Copiosior ad varietatem dicendi rettulit.

<Ne> elabatur summum periculum est. Evadat, effugiat.

Obscurum est quod difficile invenitur; absconditum quod penitus ignoratur.

33

Nunc hom. tab., test. "Nam si voluerimus perpetua uti oratione, quantum quidem ad eloquentiae os ..."

38

... fuisset susceptum similiter quemadmodum in Septimio senatore.

39

Pr. urb. sortiente. Ex sorte dante, quia ipse, quasi praetor, iudices dabat.

In eum reum. Oppianicum significat.

In eodem iudicio. Cum consuetudo fuerit ut viginti et septem dicbus iudex audiret, Fidiculanius Falcula non audivit a principio, sed triduo, quia sorte subrogatus est, et sic Oppianicum damnavit. Ergo hic oratorie agit; nam cum unus se iudex corruptus sit, augendi criminis causa omnes iudices pecuniam accepisse dicuntur.

40

Iam vero quomodo ego illam labem, ignominiam? Tangit iterum iudicium in quo Hortensium dixit iudicibus imperasse prope rei absolutionem.

Totius ordinis conquerar, hoc factum esse. Cum indignatione hoc est pronuntiandum, id est "tantum malum".

Vt discoloribus signis. Post omnia crimine venit ad Hortensii facinus, ut cunctis peius esse ostendat.

[Cum] haec omnia me diligenter. Diligenter ad inquirendum rettulit.

Severe. Cum gravibus sententiis et omnem misericordiam excludentibus.

<S.> aliqua ratione esse violatum atque commissum. Id est quomodo tunc, cum diversis coloribus tabulae erant notatae. Et perverse dixit: nam primum committitur et sic violatur aliquid, sine commisso <autem violatur nihil>; verbi causa: si cogitaverit quis sacrilegium facere et non fecerit.

Hominem potentem. Hortensium significat.

Praeclare. Id est bene, commode.

Quaestum. Lucrum.

Iudicio reservaret. A persona iudicum odii comparatio.

41

Ex quo mihi in mentem venit. Ex his scilicet quae Verrem audivi dixisse.

Satis facere posse, nocentissimi victoriae non p. "Haec me dicente populus commotus est, quod de tollendo iudicio repetundarum locutus fueram."

42

Malam opinionem animo inbibisset. Quia scilicet iudicium corrupturum esse speravit.

Inbibisset. Percepisset.

Apud vos odio esse. Quia scilicet tales vos speravit futures.

43

Quoi loco. Hoc est opinioni vestrae.

Nulla in iudiciis severitas. Quia nocentes subtrahuntur.

Religio nulla. Quia peieratur.

... Despicimur vultu verbo simulatione.

44

Neque hoc Q. Catulum f. Propter iudiciorum iniquitatem quod P. R. tribuniciam potestatem reposcebat.

Pompeio viro f. Pompeio enim et Crasso cons. reddita est tribunicia potestas.

Patres C. iud. m. et f. t. Ideo quod P. R. tribuniciam desiderabat potestatem,

45

Ad urbem cons. designatus. In urbe vel prope urbem, quoniam interdum extra urbem consules contio...

IN VERREM DE PRAETVRA VRBANA.

<ARGUMENTUM.>

... <quod Phi>lodami hospitis filiam per vim stuprare temptaverit ; quod myoparonem Milesiorum vendiderit ; quod Malleolo quaestore Dolobellae mortuo tutelam filii eius perfide tractaverit; quod damnato Dolobellae lis aestimata sit sestertiis tot, ex quo Verres plurimum abstulerit. Praetura eius urbana sic infamatur, quod empta sit, quod illa iuris dictio venalis fuit. Hic obicit de Aselli bonis, quod possessionem eorum contra filiam dedisset; de bonis Minucianis; de sartis tectis aedis Castoris contra Iunium pupillum; de iudicio publico contra Opimium; et de falso codice ad subsortitionem Iunianam pertinente, Oppianico reo.

Vsque [in] eo multa in his observatione exactissima designata sunt, ut non tantum onerosum sit aestimare singula, sed etiam longum, quod huic opusculo contrarium est. De omnibus autem orationibus nec meam persuasionem subtraho nec tuam ignoro. Convenit enim inter nos nullam esse oratoriam virtutem quae non sit perfectissima in singulis quoque narrandis, verum uberrima esempla per omnium generum figuras eminere. Satis autem constat omnes in Verrem orationes ante aedilitatem editas esse.

Status coniecturalis. Benivolos facit in principio auditores. Benivolos autem auditores quattuor modis facimus: aut a persona iudicum, hoc est quando eos laudamus (quod brevi oratione faciendum est); aut ex nostra persona, hoc est quando nosmet ipsos commendamus, commemorando studium nostrum erga rem p.; aut a persona adversariorum, vituperando eorum vitam aut mores; aut a causa, quando [aut] nostram laudamus causam quasi innocentiae subnixam ausilio. In hoc ergo prohoemio a causa adversarii benivolos facit Tullius iudices, scilicet de quo talis rumor extitit, qui reum se quoque condemnantem demonstret.

Facta est autem comperendinatio. Dixit enim accusator, deinde defensor. Item modo accusator dicit ad ea quae defensor dixit.

Quaerunt multi quare appellatur Praetura, cum quaesturae et legationis crimina continentur. Et dicimus: ideo quia praeturae crimina graviora sunt.

1

Neminem vestrum. Genus causae anceps. Propositio.

Hunc per hosce dies <s.>. Qui fuerunt post primam Actionem usque ad principium secundae.

Sermonem vulgi. Vulgus est extrema pars populi, in populo etiam boni continentur. Singulis ergo propria dedit: vulgo sermonem, populo opinionem. Inest enim in opinione auctoritas. Nam vulgus loquitur, populus opinatur lege condemnandum.

Responsurum. Fingit illum praesentem esse; ille autem exierat.

Ad iudicium adfuturum. Bene dixit adfuturum, quia poterat adesse et non respondere.

Emanarat. Effluxerat: μεταφορὰ ab aquis.

Quod iste certe statuerat <ac.d.>. Statuere est aliquid proponere de quo deliberetur. Cum ergo aut subito aliquid facimus aut consilio habito, ostendit Verrem consilio habito fugam cogitasse. Deliberatio est statutae causae et propositae plena perfectio.

Convictus ora iudicum aspiceret. Quasi sententiam ferentium: quod iudices adtendunt litigatorum <ora> dicentes sententiam.

Populo R. ostendere auderet. Inpudens esset, si tantummodo venisset; inpudentior nunc est, quia et loqui voluit.

2

Proiectus. Facilis, pronus.

Sic paratus ad audiendum. Vt et de eo audiatur et ut ipse de alιo audiat; sed hic ad audiendum dixit, id est ut audiatur de eo.

Defenditur. Patronorum inpudentia notatur, quia tam nocentem defendunt.

Si reticeat et absit. Si tacendo in exilium isset spontaneum.

Patior, iud., et non moleste fero. Moraliter locutus est; nam nemo est qui moleste ferat fructum laboris sui.

Virtutis vestrae f. e. l. Nam fructus accusatoris erit, si optimus videatur accusator; iudicum, si non corruptionis notentur infamia.

Minus aliquanto quam mihi opus esset. Ad fructum consequendum, id est ad bonam opinionem comparandam.

In hac accusatione comparanda. Quando crimina colligebam. Omnes enim ex hac accusatione cognoscunt quod inprobos omnes, non solum Verrem odio habeo; quod minime fuisset, si Verres abesset.

Constituenda. Quando incipiat accusatio, quando dies petitur ad accusationem, ut praesens condemnetur.

Tenuis plane atque obscura, iudices, esset. Si absens condemnatus esset. Tenuis res vel videtur ex parte, obscura non videtur. Ergo per αὔξησιν dixit tenuis atque obscura.

3

In eo quem nemo ausus sit defendere. Ideo in eo dixit et non in eum, quia hoc in utrumque casum profertur, sicut Virgilius: Talis in hoste fuit <Priamo>, eum in hostem Priamum dicere debuit. "Nam si praesenti repugnetis et condemnetis eum, ibi nimia comprobatur integritas; nam absens ideo potest videri condemnatus, quia se redimere noluit."

Potentissimorum hom. def. Optat contendere cum adversariis, ut ex maiore certamine gloriosam victoriam sortiatur.

Cum illorum omnium cupiditate. Id est qui volunt illum absolvi corrupto iudicio.

Cum istius pecunia. Quia conatur corrumpere iudices.

Patronorum minis. Minae defensiones.

Potentia. Pecunia.

In contentionem certamenque v. Quod sine certamine gloria non potest comparari.

4

<N.> tam sibi consuluisse. Quod in<pudentiae> pudentem exitum quaesierit.

Neque enim salus ulla rei p. Conclusio.

Hoc tempore reperiri. Quod dixit iudicia non integra celebrari.

Pernicies <o.> ulla. Ideo pernicies omnium, quia nisi haec suspicio iudiciorum sublata fuerit, incipit populus de iudiciis transferendis contendere, contradicentibus senatoribus necesse est oriatur seditio.

Veritatis. Iustitiae.

Integritatis. Propter corruptionem.

Fidei, religionis. Quia iurabant.

Hoc ordine abiudicari. Notandum est quod, ubi est vituperatio, ordinem dixit, ubi laus, iudices, ne eorum offensionem incidat: simul hoc, quod noluit

dicere "transferri iudicia", quasi omen fugiens iudicia abalienari, quod est abiudicari.

5

Itaque mihi videor. Secundum prohoemium.

Et prope depositam. In ultimo positam, desperatam, ut recreari non possit. Virgilius:

Ille ut depositi proferret fata parentis.

Partem. Iudiciorum scilicet

45

<Genus animadversionis videte.> ... proponere sine illis localibus faleris melius est. Nam tanto maior fides adquiritur nostris criminationibus, quanto videmur tragoedia praetermissa veluti nuda propositione esse contenti. Velim tamen et in hac brevitate perspicias non abesse Ciceronis studi τῆς αὐξήσεως. Id enim egit, ut, quamvis proponeret, tamen acerbitatem mali facinoris extolleret. Ignem parum erat dixisse: subiecit ex lignis viridibus, quod est intolerabilius; addidit etiam umidis, quo spiritus magis magisque auferri solet. Superposuit in loco angusto, ubi densior fumus animam haurientes urgeret. Post haec deinde intulit hοminem ingenuum, domi nobilem, P.R. socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. Totum si gradatim consideres, αὐξητικὸν est. Et nihilominus visus est tantum proposuisse, non et exaggerasse, cum robustius non potuerit augere. Ita si rem spectes, magna copia est; si verba numeres, summa brevitas.

46

Eaque in onerariam navem suam coicienda curavit. Copiam rapinarum et signorum multitudinem de modo navis os tendit. Quippe si ad haec spolia templi avehenda oneraria navis admota est, apparet quantitas oneris de alvei magnitudine.

Tum subito tempestates coortae sunt. A consequentibus signis argumentatur ad divinum quoddam testimonium et magis invidiosum reum facit, quod non humanis probationibus, sed indiciis numinum deprehensus sit.

Ita magni fluctus eiciebantur. Enniano emistichio usus est ex ea tragoedia quae Achilles inscribitur.

Signa Apollinis reperiuntur. Expedita βραχυλογία usus est, ut gratissime multa concluderet. Sed et ipsa velocitas magnam habet virtutem probandi; nam consequetur ut violentiae tempestatis illa causa fuerit, quod Verres templum Apollonis spoliasset, cum redhibitis omnibus tranquillitas restituta sit.

47

Apollinemne tu Delium? Decore amplificationem prosecutus est, quasi plus sit Apollinem Delium violasse quam quemcumque alium, propterea quod apud hanc insulam maior illi quaedam non tantum numinis verum etiam nativitatis religio debeatur. Ἀφορμὴ praeterea elegans animadvertenda est, quemadmodum veterem fabulam sic intulerit, ut Verrem admoneret puerilis eruditionis, ne levius fieret † hoc non erit Λατος induceretur.

48

Apollinem Dianamque peperisse. Huic opinioni repugnare videtur Herodotus. Nam cum res Aegyptias persequeretur, sic ait: Ἀπόλλωνα δέ καί Ἄρτεμιν Διονύσου καὶ Ἴσιος λέγουσιν εῖναι παῖδας, Λητοῦν δὲ τροφὸν αὐτοῖσι καί σώτειραν γενέσθαι

Vt ne Persae quidem. Δεινῶς μετὰ παραδείγματος. Exemplo invidiosissimo reum deprimit, quod legatus P. R. id apud socios admiserit quod etiam Persarum hostile ingenium recusavit.

49

Tenen ipsum. Συλλογιστικῶς καὶ μετὰ ἐπιμονῆς obstinate inmorando huic parti, quo magis videatur universam Tenedum diripuisse auferendo simulacrum conditoris: ut, quoniam ipse urbis auctor fuisset, in eo existimaretur Verres totius oppidi statum depopulatus esse.

50

Non ad prae., sed Romam deferri oportere. Vigilanter, ne videretur iudicio Neronis C. Verres absolutus, cum fanum Iunonis Samiae diripuisset, ait illum non de innocentia Verris pronuntiasse, iudicium omne ab se ad senatum removisse.

52

Contra sectorem quaestoremque pugnare. Quoniam bona proscriptorum sectores mercabantur et eorum pretia quaestores in aerarium referebant.

Eoque se absolutum. Παραδειγματικῶς praeiudicatum dicit esse de criminibus legati absoluto Charidemo, quem [cum] Samii apud Chios reum fecerant: qui eo potissimum defensus sit, quod ostendisset omnem illam direptionem ad populi R. legatum pertinere.

53

Plostris avecta exportataque esse. Animadvertamus plerasque apud M. Tullium conpositiones non lascivire, sed ad rigorem vetustatis interri. Quod autem pertineat ad virtutem partis huius: non intulit nominatim signa, quot abstulisse Aspendo videbatur; sed cum generaliter dixisset plostris, ait exportata esse, ut de qualitate vehiculorum appareret multitudo eorum quae plostris avecta sint.

Aspendium citharistam. Simulacrum dicit huius citharistae abstulisse Verrem. Fuisse autem fertur tantae subtilitatis, ut non exerta manu nervos citharae inpelleret, sed perquam occultis motibus; ac propterea proverbialiter dictus est in se canere solitus. Simulque orator χαριέντως ut illum ipsum inquit artificio superasse videatur, callidiorem videlicet ostendens hunc in furando quam illum in psallendo.

54

Quae, malum, est ista audacia atque amentia? Ne infrigescat impetus accusationis: postquam breviter multa proposuit, adicit locos vehementes ad augendum, ut iudex postquam didicerit inflammetur. Congregata enim debent esse haec officia dicentis, et maxime in accusationibus, ut indignationi calor subiciatur.

Neque in suburbana amicorum. Hortensium praecipue videtur significare, qui huiusmodi signis et tabulis pictis familiariter delectabatur. Id manifestius in Hortensio ostendit dialogo: cum in villam Luculli † bellum esset omni apparatu venustatis ornatum.

56

Vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur. Aput ineruditos iudices exempla de vetustate prolata minus efficaciae habent, quoniam videri possunt ab oratore confingi. Hoc etiam Demosthenes κατὰ Ἀριστογείτονος in consilio habeas ita dixit : καὶ τί δεῖ λέγειν περὶ τῶν παλαιῶν; ἀλλὰ τοὺς ἐφ’υμῶν ἀναλογίσασθε et reliqua.

P. Servilius. Collega fuit in consulatu Appio Claudio bellumque gravissimum in Cilicia gessit. Inter cetera etiam Phaselida et Olympum subiecit, unde rebus bene gestis Isauricus cognominatus est.

58

Vidi conlucere omnia furtis tuis. Vehementi παραπροσδοκία καὶ μετὰ ἐπιβολῆς conlucere omnia furtis illius vidisse se dixit; quasi non esset ornatus fori, sed confessio rapinarum.

Qui se iudiciorum dominos dici volebant, harum cupiditatum esse servos. Ἐκ τῶν ἀντιθέτων aspere laceravit Hortensium, cum illum dicat habuisse in iudiciis dominationem, eundem tamen pati significet in his luxuriae apparatibus quandam libidinis servitutem.

59

Ex suis templis ablata in foro venerabantur. Graecorim quidem mentes caerimoniosas et deorum observantissimas ostendit, invidiam tamen, hoc ipso Verris accumulat, quo magis illos miserabiles facit qui Romae simulacra deorum recognoscentes venerarentur, ut, quamvis effigies sacrae locum mutassent, nihil tamen de officio suo animi religio perdidisset, quominus illi ubicumque inventos adorarent quos apud se colere consuessent.

In foro P. R. et reliqua. Senatores hac in parte proscindit: quibus exprobrat infamiam iudiciorum, quod in foro libere et sine metu magistratuum furta publicentur, ubi damnari potius oporteret.

60

Mercator signorum publicorum tabularumque pictarum missus est. Εἰρωνικῶς καὶ καταὰ συνχώρησιν infertur haec quaestio στοχαστικοῦ ζητήματος. Nam cum sit coniecturaliter tractaturus omnia illa non emisse G. Verrem, sed eripuisse, concedit interim per qualitatem (quasi emisse concedat) et hoc magistratui Romano: per provincias agere mercaturam. Verum post haec ἄτεχνος πίστις opponitur, inartificalis probatio, recitatione tabularum in quibus emptio non inveniretur.

62

Quo facilius ad Siciliam possim. Oratorie simulat ad principalem causam Siciliae, de qua sine dubio dici oportet, se festinare: nimirum ut, quaeque retro ἐκ τῆς παρασκευῆς dicta sunt et altius ad praeparandum repetita, necessario dixerit, non studio loquacitatis ingesserit.

Oppidum est in Hellesponto Lampsacum. Alta ἐπιδιήγησις Vtcumque praesentis causae ratio postulavit, videmus ele ...

<IN ACTIONEM PRIMAM.>

16

. . . postea dicit sortitionem factam; quia primo reiciuntur iudices, sic sortiuntur; accusatores ante sortiuntur et sic eliguntur.

Spem P. R. fortuna [perfregerat]. In sortem mittebant, qui praesentibus iudicibus accusarent. Curtius exierat, amicus Verris. Cicero illum de sorte reiecit, vel quia illa decuria exierat in qua non erant corrupti nisi pauci.

Mea diligentia. Quia malos tenebant.

Renuntiata. Repudiata vel negata.

Conductio. Redemptio.

17

Libelli nominum vestrorum. Nomina iudicum in Albo publice scribebantur, qui in eo essent iudicio futuri iudices. Ex eo Albo, quibus erat curae de integritate iudicii, nomina transcribebant et apud se tenebant, ut possent nosse qui de quo negotio iudicarent. Dicit itaque huius consilii iudicum nomina in omnium manibus retenta bene scientibus adprobata, ne possint aliqua ratione mutari.

Nullus color, nullae sordes. Figuram fecit in Hortensium de Varronis iudicio, consobrini eius, quod discoloribus ceris iudicium corrupit.

Repente ex alacri. Alacer tam fortis quam velox, ut ille:

equos alacres media inter proelia Turnus.

Ecce autem. Post reiectionem iudicum et consulum comitia, quando consules declarabantur. Et bene consularibus, quia sunt et praetoria comitia.

Vetera consilia. Corruptionis.

Pecunia maiore. Bene maiore, quoniam certus erat de iudiciis corrumpendis et primo parvam pecuniam dedit, quoniam incertum exitum sortis acceperat per eosdem corruptores.

18

Nam ut Q. Hortensius. Hic vult ostendere unde post desperationem corrumpendi iudicii spes ceperit Verres: nam dicit Hortensio consule designato Curionem quendam gaudentem dixisse Verri eum absolutionem sperare debere, quod patronus eius consul est factus.

Quem ego hominem honoris <c.>. Dicturus eum dixisse rem turpem, "honoris causa" illum se dicit nominare: ut et amicitiae illius. Et in hoc illum laedit, cum se dicit parcere et, propter amicitiam quae dici non debeant, prodit.

19

Vidit ad ipsum fornicem Fabianum. Sacram ingredientibus viam post templum Castoris in quo eius familiae nomen ascriptum est: Fabi? Tu Maximus ille es? Arcus Latinum non est.

Verbum nullum facit. Tanta est amicitia praelatus, ut perdat officium.

Quod cum tam multi. Ne quis quaerat auctorem, de multis cognitum dicit; quod in utrumque prodest: et populus non poscitur testis et firmius est quod a plurimis causatur auditum.

20

Ratiocinari prudentium est.

Pridie iam se ipse condemnatum putabat. Vna die dicit, quod ad absolutionem reo patronus ...

26

<Vt apud M. Me> tellum causa diceretur. Prima confessioVerris: innocentem iudicem fugit.

Vt apud M. Metellum. Hic Metellus est qui praesente Sulla et audiente de proscriptionum ardore et labe temporum dixit et ideo stultus putabatur. De huius familia omnes consules facti sunt. Hic a Kal. Ianuariis de pecuniis repetundis fuerat quaesiturus.

Dedit enim praerogativam. Ne quaereretur a Tullio unde hoc sciret, ideo hoc dicit: dedit enim praerogativam. Duo genera sunt populi: praerogativum primum, deinde iure vocatum. Prima pars praerogativi generis quicquid sensisset, iure votata firmabat. Ergo si quis honores potere voluisset, praerogativam classem corrumpebat. Dicitur praerogativa et signum voluntatis futurae. Ergo hic sensus est: Quemadmodum, quando Metellus honores petivit, Verres praerogativam corrupit, sic modo Metellus absolutionem Verri pro illo vult reddere[de] beneficio. Et hoc quasi secretum prodit Cicero.

27

Arcessit alter consul. Siculi minas secuti sunt consulis, non voluntatem vocantis.

28

Quid est, quaeso, Metelle? Invectio ad Metellum consulem designatum. Dicit hoc esse iudicium corrumpere, si accusatores ab intentione revocaris.

Timidos homines et afflictos. Duplicavit timorem, cum dixit causam timoris.

Duorum praetorum potestate. Potestatem magis ideo posuit, ut esset pro terroris nomine, non pro hominis dignitate.

De officio et dignitate decedis. Officium est actus conveniens uniuscuiusque personae, dignitas autem meritum senatoris.

Vt, quod ille dictitat. Invisum Verrem omnibus facit.

29

Aiebant. Bene ad omnes contulit, ne interrogaretur a quo esset dictum: "in ore est omni popolo".

Duo igitur. Hortensius et Metellus. Hic reddit quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur. Et est quaestio an possit reus iudicio absolvi.

In quaerendo nimium diligentem. Hic invisum facit omnibus Verrem, a quo repudiatos nominat iudices. Non est enim innocens qui gravem iudicem fugit.

Quem minime expedit esse. "Probabimus te, Caesoni, integrum, cum displices Verri".

Quot in Iuniano consilio. Cui Iunius praefuit.

Et turpissimum facinus. Cum Oppianicum veneficii Cluentius accusaret, dedit maiorem pecuniam et damnavit illum. Hoc Caesonius prodidit et Iunium praepositum Quintius accusavit, contra Pisone Frugi posito. Nam quod dixit turpissimum, ceram tangit infamem.

Non habebimus. Quia aedilis futurus est.

30

<Non habebimus.> Quod hi trib. pl.


no previous next