no previous next

Scholia in orationes Ciceronis codicis Vaticani rescripti

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

(Act. II lib. III § 47.)

Nam cum quadriennio post. Ostenditur post quadriennium praeturae Verrem repetundarum accusatum.

(II 4, 7.)

Verres, quod ubique erit pulcherrimum, auferet? Argumentum per receptionem.

Ille Cupido. Chelidonem tangit; et ut crimina Verris ostenderet, in ‘Cupidine illo’ nomen obicit meretricis.

(II 4, 8.)

Primum, si id quod vis tibi ego concedam. Argumentum per concessionem.

(II 4, 17.)

De cybaea. Navis quae Verri aedificata est.


no previous next