no previous next

Iulius Solinus

Collectanea Rerum Memorabilium

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Praefatio

SOLINVS ADVENTO SALVTEM

[1] Cum et aurium clementia et optimarum artium studiis praestare te ceteris sentiam idque oppido expertus de benivolentia tua nihil temere praeceperim, e re putavi examen opusculi istius tibi potissimum dare, cuius vel industria promptius suffragium vel benignitas veniam spondebat faciliorem. [2] Liber est ad conpendium praeparatus, quantumque ratio passa est ita moderate repressus, ut nec prodiga sit in eo copia nec damnosa concinnitas. Cui si animum propius intenderis, velut fermentum cognitionis magis ei inesse quam bratteas eloquentiae deprehendes. [3] Exquisitis enim aliquot voluminibus studuisse me inpendio fateor, ut et a notioribus referrem pedem et remotis largius inmorarer. Locorum commemoratio plurimum tenet, in quam partem ferme inclinatior est universa materies. Quorum meminisse ita visum est, ut inclitos terrarum situs et insignes tractus maris, servata orbis distinctione, suo quaeque ordine redderemus. [4] Inseruimus et pleraque differenter congruentia, ut si nihil aliud, saltem varietas ipsa legentium fastidio mederetur. Inter haec hominum et aliorum animalium naturas expressimus. Addita pauca de arboribus exoticis, de extimarum gentium formis, de ritu dissono abditarum nationum, nonnulla etiam digna memoratu, [5] quae praetermittere incuriosum videbatur quorumque auctoritas, quod cum primis industriae tuae insinuatum velim, de scriptoribus manat receptissimis. Quid enim proprium nostrum esse possit, cum nihil omiserit antiquitatis diligentia, quod intactum ad hoc usque aevi permaneret? Quapropter quaeso, ne de praesenti tempore editionis huius fidem libres, quoniam quidem vestigia monetae veteris persecuti opiniones universas eligere maluimus potius quam innovare. [6] Ita si qua ex istis secus quam opto in animum tuum venerint, des velim infantiae meae veniam: constantia veritatis penes eos est quos secuti sumus. [7] Sicut ergo qui corporum formas aemulantur, postpositis quae reliqua sunt, ante omnia effigiant modum capitis, nec prius lineas destinant in membra alia, quam ab ipsa ut ita dixerim figurarum arce auspicium faciant inchoandi, nos quoque a capite orbis, id est ab urbe Roma principium capessemus, quamvis nihil super ea doctissimi auctores reliquerint, quod in novum praeconium possit suscitari, ac supervacuum paene sit relegere tramitem decursum tot annalibus. [8] Ne tamen prorsus dissimulata sit, originem eius quanta valemus persequemur fide.

1

[1] Sunt qui videri velint Romae vocabulum ab Euandro primum datum, cum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat iuventus Latina, servataque significatione inpositi prius nominis, Romam Graece Valentiam nominatam. Quam Arcades quoniam habitassent in excelsa parte montis, derivatum deinceps, ut tutissima urbium arces vocarentur. [2] Heraclidi placet Troia capta quosdam ex Achivis in ea loca ubi nunc Roma est devenisse per Tiberim, deinde suadente Rome nobilissima captivarum quae his comes erat, incensis navibus posuisse sedes, struxisse moenia et oppidum ab ea Romen vocavisse. [3] Agathocles scribit Romen non captivam fuisse, ut supra dictum est, sed Ascanio natam Aeneae neptem appellationis istius causam fuisse. [4] Traditur etiam proprium Romae nomen, verum tamen vetitum publicari, quoniam quidem quo minus enuntiaretur caerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto notitiam eius aboleret fides placitae taciturnitatis, [5] Valerium denique Soranum, quod contra interdictum eloqui id ausus foret, ob meritum profanae vocis neci datum. [6] Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronae, cui sacrificatur ante diem XII k. Ian.: quae diva praesul silenti ipsius praenexo obsignatoque ore simulacrum habet.
[7] Ambiguitatum quaestiones excitavit, quod quaedam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe aram Hercules, quam voverat, si amissas boves repperisset, punito Caco patri Inventori dicavit. [8] Qui Cacus habitavit locum, cui Salinae nomen est: ubi Trigemina nunc porta. Hic, ut Gellius tradidit, cum a Tarchone Tyrrheno, ad quem legatus venerat missu Marsyae regis, socio Megale Phryge, custodiae foret datus, frustratus vincula et unde venerat redux, praesidiis amplioribus occupato circa Vulturnum et Campaniam regno, dum adtrectare etiam ea audet, quae concesserant in Arcadum iura, duce Hercule qui tunc forte aderat oppressus est. [9] Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti. [10] Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quae maxima apud pontifices habetur, cum se ex Nicostrate, Euandri matre, quae a vaticinio Carmentis dicta est, inmortalem conperisset. Consaeptum etiam, intra quod ritus sacrorum, factis bovicidiis, docuit Potitios, sacellum Herculi in Boario foro est, in quo argumenta et convivii et maiestatis ipsius remanent. [11] Nam divinitus neque muscis illo neque canibus ingressus est. Etenim cum viscerationem sacrificolis daret, Myiagrum deum dicitur inprecatus, clavam vero in aditu reliquisse, cuius olfactu refugerunt canes: id usque nunc durat. [12] Aedem etiam, quae Saturni aerarium fertur, comites eius condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognoverant extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominaverunt. [13] Castelli quoque quod excitaverunt portam appellaverunt Saturniam, quae postmodum Pandana vocitata est. Pars etiam infima Capitolini montis habitaculum Carmentae fuit, ubi Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portae nomen datum. [14] Palatium nemo dubitaverit quin Arcadas habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum conditum: quod aliquamdiu Aborigines habitarunt, propter incommodum vicinae paludis, quam praeterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate postmodum reliquerunt. [15] Sunt qui velint a balatibus ovium mutata littera, vel a Pale pastorali dea, aut ut Silenus probat a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi conpressisse visus est, nomen monti adoptatum.
[16] Sed quamquam ista sic congruant, palam est prospero illi augurio deberi gloriam Romani nominis, maxime cum annorum ratio faciat cardinem veritati: [17] nam, ut adfirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rea Silvia, vel ut nonnulli Marte et Ilia: dictaque primum est Roma quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. [18] Ea incipit a silva quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitavit, qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeviginti natus annos, XI k. Mai., hora post secundam ante tertiam [plenam], sicut L. Tarruntius prodidit mathematicorum nobilissimus, Iove in piscibus, Saturno Venere Marte Mercurio in scorpione, Sole in tauro, Luna in libra constitutis. [19] Et observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies iste a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam volunt. Idem Romulus regnavit annos septem et triginta. [20] De Caeninensibus egit primum triumphum et Acroni regi eorum detraxit spolia, quae Iovi Feretrio primus suspendit et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphavit, de Veientibus tertio. Apud Caprae paludem nonis Quintilibus apparere desiit.
[21] Ceteri reges quibus locis habitaverunt, dicemus. Tatius in arce, ubi nunc aedes est Iunonis Monetae: qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat a Laurentibus interemptus est. Septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in colle primum Quirinali, deinde propter aedem Vestae in regia quae adhuc ita appellatur: qui regnavit annis tribus et quadraginta: [sepultus sub Ianiculo]. [22] Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium aedes facta est: qui regnavit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. [23] Ancus Marcius in summa sacra via, ubi aedes Larum est: qui regnavit annos quattuor et viginti, obiit olympiade prima et quadragesima. [24] Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam novam viam: qui regnavit annos septem et triginta. [25] Servius Tullius Esquilinus supra clivum Vrbium: qui regnavit annos duos et quadraginta. [26] Tarquinius Superbus et ipse Esquilinus supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum: qui regnavit annos quinque et viginti.
[27] Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam: Pictori octava: Nepoti et Lutatio opiniones Eratosthenis et Apollodori comprobantibus olympiadis septimae anno secundo: Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextae anno tertio. Conlatis igitur nostris et Graecorum temporibus invenimus incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Ilium captum quadringentesimo tricesimo tertio. [28] Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem atavi materni Pelopis ediderat, intermissum Ifitus Eleus instauravit post excidium Troiae anno quadringentesimo octavo. Ergo ab Ifito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus interiectis, quibus singulis anni quaterni inputantur, cum septima coeptante Roma condita sit, inter exortum urbis et Troiam captam iure esse annos quadringentos triginta tres constat. [29] Huic argumento illud accedit, quod cum C. Pompeius Gallus et Q. Veranius urbis conditae anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis adnotata est. Quater ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti viginti quattuor, quibus septima olympiade adnectendus primus annus est, ut in solidum conligantur anni octingenti viginti quinque. Ex qua summa detractis quattuor et viginti annis olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. [30] Quapropter cum octingentesimo primo anno urbis conditae ducentesima septima olympias conputetur, par est Romam septimae olympiadis anno primo credi conditam.
[31] In qua regnatum est annis ducentis quadraginta uno. Decemviri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno quadringentesimo octogesimo nono, secundum quingentesimo tricesimo quinto, tertium sescentesimo quarto, sociale sescentesimo sexagesimo secundo. [32] Ad <A.> Hirtium et C. Pansam consules anni septingenti decem: quorum consulatu Caesar Augustus est consul creatus, octavum decimum annum agens: qui principatum ita ingressus est, ut vigilantia illius non modo securum, verum etiam tutum imperium esset. [33] Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessaverint et ingenia floruerint, scilicet ne inerti iustitio langueret virtutis opera, bellis quiescentibus.
[34] Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio, quae a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum Caesarem incerto modo annum conputabant, qui apud Aegyptios quattuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas sex, in Italia apud Lavinios tredecim, quorum annus trecentis septuaginta quattuor diebus ferebatur. [35] Romani initio annum decem mensibus computaverunt a Martio auspicantes, adeo ut eius die prima de aris Vestalibus ignes accenderent, mutarent veteribus virides laureas, senatus et populus comitia agerent, matronae servis suis cenas ponerent, sicuti Saturnalibus domini: illae ut honore promptius obsequium provocarent, hi quasi gratiam repensarent perfecti laboris: maximeque hunc mensem principem testatur fuisse, quod qui ab hoc quintus erat Quintilis dictus est, [36] deinde numero decurrente December sollemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum: tunc enim iste numerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent, quattuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. [37] Sed quoniam ratio illa ante Numam a lunae cursu discreparet, lunari computatione annum peraequarunt, quinquaginta et uno die auctis. [38] Vt ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta septem divisi sunt in duos menses, quorum alter viginti novem, alter viginti octo dies detinebant. [39] Sic annus habere quinque atque quinquaginta et trecentos dies coepit.
Postmodum cum perspicerent temere annum clausum intra dies quos supra diximus, quandoquidem appareret solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula, zodiacum conficere decursum, quadrantem illum et decem dies addiderunt, ut ad liquidum annus diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante constaret, hortante observatione inparis numeri, quem Pythagoras monuit praeponi in omnibus oportere. [40] Vnde propter dies inpares diis superis et Ianuarius dicatur et Martius: propter pares Februarius quasi ominosus diis inferis deputatur. [41] Cum itaque haec definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis gratia a diversis gentibus varie intercalabatur, nec umquam tamen ad liquidum fiebat temporum peraequatio. [42] Graeci ergo singulis annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in annum nonum reservabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur: qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quattuor, quos embolismos vel hyperballontas nominabant. [43] Quod cum initio Romani probassent, contemplatione numeri parilis offensi neglectum brevi perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate: qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum pro libidine sua subtrahebant tempora vel augebant. [44] Cum haec sic forent constituta modusque intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, vel omnino dissimulatus praeteriretur, nonnumquam accidebat, ut menses qui fuerant transacti hieme, modo aestivum modo autumnale tempus inciderent.
[45] Itaque C. Caesar universam hanc inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et ut statum certum praeteritus acciperet error, dies viginti unum et quadrantem simul intercalavit: quo pacto regradati menses de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quadraginta quattuor dies habuit: alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem. Et tunc quoque vitium admissum est per sacerdotes. [46] Nam cum praeceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id observari, antequam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. [47] Sic per annos sex et triginta cum novem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod deprehensum Augustus reformavit, iussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra novem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est.
[48] Verum cum et hoc et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui paene sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in vita eius inveniuntur adversa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. [49] Primum quod apud avunculum in petitione magisterii equitum praelatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium coeptorum nota: mox triumviratus collegium praegravi potestate Antonii: Philippensis, inde proscriptionis invidia: abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, deinde desiderio eius insignis paenitentia: naufragia Sicula: turpis ibi in spelunca occultatio: seditiones militum plurimae: Perusina cura: detectum filiae adulterium et voluntas parricidalis: nec minore dedecore neptis infamia: incusatae mortes filiorum et amissis liberis non solus orbitatis dolor: urbis pestilentia, fames Italiae, bello Hillyrico angustiae rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio privigni Neronis, uxoris etiam Tiberii cogitationes parum fidae, atque in hunc modum plura.
[50] Huius tamen suprema quasi lugeret saeculum, penuria insecuta est frugum omnium: ac ne fortuitum quod acciderat videretur, inminentia mala non dubiis signis apparuerunt: [51] nam Fausta quaedam ex plebe partu uno edidit quattuor geminos, mares duos, feminas totidem, monstruosa fecunditate portendens futurae calamitatis indicium: quamlibet Trogus auctor adfirmet in Aegypto septenos uno utero simul gigni: quod ibi minus mirum, cum fetifero potu Nilus non tantum terrarum sed etiam hominum fecundet arva. [52] Legimus Cn. Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, cum viginti eius liberis in theatro suo publicasse.
[53] Vnde competens hoc loco duco super hominis generatione tractare. Etenim cum de animalibus quae digna dictu videbuntur, prout patria cuiusque admonebit simus notaturi, iure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus iudicio et rationis capacitate praeposuit omnibus.
[54] Itaque ut Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cuius profluvia non parvis spectata documentis inter monstrifica merito numerantur. [55] Contactae his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbae, amittent arbores fetus, ferrum robigo corripiet, nigrescent aera, si quid canes inde ederint in rabiem efferabuntur, nocituri morsibus quibus lymphaticos faciunt. [56] Parva haec sunt. Bitumen in Iudaea quod Asphaltites gignit lacus adeo lentum mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari, enimvero si abrumpere partem velis, universitas sequetur scindique non potest, quoniam in quantum ducatur extenditur. Sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte dispergitur, et adplicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de tenacitate conexa contagione partitio repentina. [57] Habet plane illud in se solum salutare, quod avertit sidus Helenae perniciosissimum navigantibus. Ceterum ipsae feminae, quibus munus est necessitatis huius, quamdiu sint in sua lege, non innocentibus oculis contuentur: [58] aspectu specula vitiant, ita ut hebetetur visu fulgor offensus et solitam aemulationem vultus extinctus splendor amittat faciesque obtunsi nitoris quadam caligine nubiletur.
[59] Mulierum aliae in aeternum steriles sunt, aliae mutatis coniugiis exuunt sterilitatem, nonnullae tantum semel pariunt, quaedam aut feminas aut mares semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit: nam in annum octogesimum viri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium septuagesimum et sextum annum agens genuit, Cato octogesimo exacto ex filia Salonis clientis sui avum Vticensis Catonis procreavit. [60] Compertum et illud est, quod inter duos conceptus cum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle apparuit fratre eius, qui gestati eodem onere, intervallis tamen quibus concepti fuerant nati videntur: [61] et de Proconnesia ancilla, quae e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam atque alia Graeca oppida extruxit. Iolenses ab eo dicti sepulcro eius templum addiderunt, quod imitatus virtutem patrui malis plurimis Sardiniam liberasset.
[62] Ante omnia subolem cogitantibus sternutatio post coitus cavenda, ne prius semen excutiat inpulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet umor paternus. Quod si natalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore gravidas admonebit. Iam inde incipiet et capitis inquietudo et caligine visus hebetabitur: ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. Convenit inter omnes corda primum ex universa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui: at ex ossibus spinas. [63] Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color gravidis et pronior partitudo uteri, denique a quadragesimo die motus. Alter sexus nonagesimo primum die palpitat et concepta femina gestantis vultum pallore inficit, crura quoque praepedit languida tarditate. [64] In utroque sexu cum capilli germinant, incommodum maius est fitque pleniluniis auctior aegritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Cum salsiores escas edit gravida, unguiculis caret partus. At cum prope ad uterum liberandum venerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quoniam quidem letali mora oscitatio suspendit puerperia.
[65] Contra naturam est in pedes procedere nascentes, quapropter velut aegre parti appellantur Agrippae. Ita editi minus prospere vivunt et de vita aevo brevi cedunt. [66] Denique in uno M. Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensae, ut non plura adversa pertulerit quam secunda: namque misera pedum valitudine et aperto coniugis adulterio et aliquot infelicitatis notis praeposteri ortus omen luit. [67] Feminis perinde est infausta nativitas, si concretum virginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliae, quae editis Gracchis ostentum hoc piavit sinistro exitu liberorum. [68] Rursum necatis matribus natus est auspicatior: sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem venerat, primus Romanorum Caesar dictus est. [69] E geminis si remanente altero alter abortivo fluxu exciderit, alter qui legitime natus est, Vopiscus nominatur. [70] Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cn. Papirius Carbo et <M’.> Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam vice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. [71] Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, cum in viris plures sint, in feminis pauciores. Quos cynodontas vocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunae blandimenta promittunt: quibus ab laeva, versa vice.
[72] Nascentium vox prima vagitus est: laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum novimus eadem hora risisse qua erat natus, scilicet Zoroastren, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus, avus eius quem rapuerunt bella Parthica, quod numquam riserit Agelastus cognominabatur. [73] Inter alia Socratis magna praeclarum illud est, quod in eodem vultus tenore etiam adversis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes cynicus nihil umquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum adversus omnem dolorem vel misericordiam uniformi duravere proposito. [74] Pomponium poetam consularem virum numquam ructuasse habetur inter exempla: Antoniam Drusi non spuisse percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque neque sudare consuesse neque sitire, qualis Syracusanus Lygdamus fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam reportavit; cuiusque ossa deprehensa sunt medullam non habere.
[75] Maximam virium substantiam nervos facere certissimum est, quantoque fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. Varro in relatione prodigiosae fortitudinis adnotavit Tritannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui et rectis et transversis nervis non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis et brachiis omnes adversarios levi tactu ac paene securis congressionibus vicerit. [76] Eius filium, militem Cn. Pompeii, pari modo natum, ita sprevisse hostem provocantem, ut inermi eum dextera et superaret et captum digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia supra quam homo valet: etiam hoc proditur quod ictu nudae manus taurum fecit victimam eumque solidum qua mactaverat die absumpsit solus non gravatim. Super hoc nihil dubium: nam factum elogium extat. Victor ille omnium certaminum obiit. [77] Sane alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabae modo, in gallinaceorum ventriculis invenitur, aptus ut dicunt proeliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit.
[78] Iam vero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis naturae ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per subolem in familias transitus faciunt: sicut plerumque parvuli modo naevos modo cicatrices modo qualescumque originis suae notas ferunt: ut in Lepidis, quorum tres intervulsa tamen serie ex eadem domo obducto membrana oculo similes geniti reperiuntur: [79] vel in Byzantio nobili pycta, qui cum matrem haberet adulterio ex Aethiope conceptam, quae nihil patri comparandum reddidisset, ipse in Aethiopem avum regeneravit.
[80] Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea, quae spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula mentiebatur, ut postmodum Laudice uxor regia, obiecto populare isto, tamdiu dissimulaverit defunctum maritum, quoad ex arbitratu eius regni successor ordinaretur. [81] Inter Cn. Pompeium et C. Vibium humili loco natum tantus error extitit de paribus liniamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibi vocabulo cognominarent. Oratorem L. Plancum Rubrius histrio sic implevit, ut et ipse Plancus a populo vocaretur. [82] Armentarius murmillo et Cassius Severus orator ita se mutuo reddiderunt, ut si quando patiter viderentur, dinosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. M. Messala censorius et Menogenes e faece vulgari hoc fuerunt uterque quod singuli, nec alium Messalam quam Menogenem nec Menogenem alium quam Messalam putaverunt. [83] Piscator ex Sicilia proconsuli Surae praeter alia etiam rictu oris comparabatur: ita in eadem vocis inpedimenta et tardatae sonum linguae naturalibus offendiculis congruebant.
[84] Interdum non modo inter externos, sed etiam inter deductos ex diversissima parte orbis miraculo indiscreti vultus fuere. Denique cum Antonio iam triumviro Toranius quidam eximios forma pueros velut geminos trecentis sestertiis vendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparaverat, adeoque una res viderentur, nisi solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius gravaretur, [85] non infacete Toranius id vel praecipue quod emptor criminabatur pretiosius probavit: neque enim mirum, si forent pares gemini; illud nullis posse taxationibus aestimari , quod tantis spatiis diversitas separata plus quam geminos attulisset. [86] Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia sua iactitaret.
[87] Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur nihil de se antiquitatem mendaciter praedicasse, sed corruptam degeneri successione subolem nostri temporis per nascentum detrimenta decus veteris pulchritudinis perdidisse. [88] Licet ergo plerique definiant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub divo Augusto Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum videntur: [89] postmodum divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia advectum novem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma huiusmodi, sicut nec post Claudium visa est. [90] Quis enim iam aevo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cuius ossa, olympiade quinquagesima et octava Tegeae inventa a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque ex antiquitate memorias accersunt in fidem veri bello Cretico, [91] cum elata flumina plus quam vi amnica terras rupissent, post discessum fluctuum inter plura humi discidia humanum corpus repertum cubitum trium atque triginta: cuius spectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsum inpendio captos miraculo, quod auditu refutaverant, oculis potitos. [92] Non omiserim Salamine Euthymenis filium crevisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta voce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimis, inmoderatis aegritudinum suppliciis conpensasse praecipitem incrementi celeritatem.
[93] Mensurae ratio bifariam convenit: nam quantus manibus expansis inter digitos longissimos modus est, tantum constat esse inter calces et verticem: ideoque physici hominem minorem mundum iudicaverunt. [94] Parti dexterae habilior adscribitur motus, laevae firmitas maior: unde altera gesticulationibus promptior est, altera oneri ferundo accommodatior. [95] Pudoris disciplinam etiam inter defuncta corpora natura discrevit: ac si quando cadavera necatorum fluctibus evehuntur, virorum supina, prona fluitant feminarum.
[96] Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam palmam velocitatis Ladas quidam adeptus est, qui ita supra cavum pulverem cursitavit, ut harenis pendentibus nulla indicia relinqueret vestigiorum. [97] Polymestor Milesius puer cum a matre locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consecutus est et ob id statim productus a gregis domino olympiade sexta et quadragesima, ut Bocchus auctor est, victor in stadio meruit coronam. [98] Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis Lacedaemonem decucurrit. Anystis Lacon et Philonides, Alexandri Magni cursores, Elin abusque Sicyone mille ducenta stadia uno die transierunt. Fonteio Vipsanoque consulibus in Italia octo annos puer natus quinque et LXX milia passuum a meridie transivit ad vesperum.
[99] Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem superspexisse per centum triginta quinque milia passuum Varro significat, solitumque exeunte a Carthagine classe Punica numerum navium manifestissime ex Lilybitana specula notare. [100] Cicero tradit Iliadam omnem ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa nucis clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio earum a ceteris cerni nequiverit. [101] Apollonides perhibet in Scythia feminas nasci, quae bitiae vocantur: has in oculis pupillas geminas habere et perimere visu si forte quem iratae aspexerint. [Hae sunt et in Sardinia.]
[102] Praevaluisse fortitudine apud Romanos L. Sicinium Dentatum titulorum numerus ostendit. Tribunus hic plebi fuit non multo post exactos reges, Sp. Tarpeio A. Aterio consulibus. Idem ex provocatione octies victor XLV adversas habuit cicatrices, in tergo nullam notam: [103] spolia ex hoste tricies quater cepit: in phaleris hastis puris armillis coronis CCCXII dona meruit: novem imperatores, qui opera eius vicerant, triumphantes prosecutus.
[104] Post hunc M. Sergius duobus stipendiis primis adverso corpore ter et vicies vulneratus, secundo stipendio in proelio dexteram perdidit: qua de causa postea sibi manum ferream fecit, et cum neutra paene idonea ad proeliandum valeret, una die quater pugnavit et vicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis: [105] ab Hannibale bis captus refugit, cum viginti mensibus, quibus captivitatis sortem perferebat, nullo momento sine conpedibus fuerit et catenis: omnibus asperrimis proeliis, quae tempestate illa Romani esperti sunt, insignitus donis militaribus, a Trasimenno Trebia Ticinoque coronas civicas rettulit: Cannensi quoque proelio, de quo refugisse eximium opus virtutis fuit, solus accepit coronam: beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis eius successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset.
[106] Quantum inter milites Sicinius aut Sergius, tantum inter duces, immo ut verius dicam inter omnes homines Caesar dictator enituit. Huius ductibus undecies centena XC et II milia caesa hostium: nam quantum bellis civilibus fuderit, noluit adnotari. [107] Signis conlatis quinquagies et bis dimicavit, M. Marcellum solus supergressus, qui novies et tricies pari modo fuerat proeliatus. Ad haec nullus celerius scripsit, nemo velocius legit: quaternas etiam epistulas perhibetur simul dictasse: benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat clementia magis vicerit.
[108] Cyrus memoriae bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo praefuit, nominatim singulos adloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse: [109] Cineas Pyrrhi legatus postero die, quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutavit. Rex Ponticus Mithridates duabus et viginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete iura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis cynici fuit, in tantum se meditatione assidua provexit, ut a multis simul dicta non modo sensuum, sed etiam verborum ordinibus detineret. [110] Nihil tamen in homine aut metu aut casu aut morbo facilius intercipi saepe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat accepimus oblitum litterarum, Messalam certe Corvinum post aegritudinem quam tulerat percussum proprii nominis oblivione, quamlibet alias ei sensus vigeret. [111] Memoriam metus perimit: invicem vocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam si numquam fuerit extorquet. [112] Denique cum olympiade octava et quinquagesima victor Cyrus intrasset Sardes Asiae oppidum, ubi tunc Croesus latebat, Atys filius regis, mutus ad id usque temporis, in vocem erupit vi timoris; exclamasse enim dicitur: parce patri meo, Cyre, et hominem te esse vel casibus disce nostris.
[113] Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Porciae gentis, senator optimus, orator optimus, optimus imperator, causam tamen quadragies et quater dixit, diversis odiorum simultatibus adpetitus, [semper absolutus]. [114] Vnde Scipionis Aemiliani laus propensior, qui praeter bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore praecessit. [115] Vir optimus Nasica Scipio iudicatus est non privato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inventus dignior non fuit, cui praecipuae religionis crederetur ministerium, cum oraculum moneret arcessi sacra deum matris Pessinunte.
[116] Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt: sed hoc bonum hereditarium numquam fuit nisi in familia Curionum, in qua tres serie continua oratores fuere. [117] Magnum hoc habitum est sane eo saeculo, quo facundiam praecipue et humana et divina mirata sunt. Quippe tunc percussores Archilochi poetae Apollo prodidit, et latronum facinus deo arguente detectum. [118] Cumque Lysander Lacedaemonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus iacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret: [119] nec prius destitit, quam Lysander cognito quis obisset diem et quid a numine posceretur, indutias bello daret, usque dum congruae supremis talibus exequiae ducerentur. [120] Pindarum lyricum e convivii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux vocaverunt inspectantibus universis: quo effectum, ut solus impendens periculum evaderet. [121] Numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus intraturus Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiae professoris, percuti ex more a lictore fores vetuit, summissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello et Orientis victor, sententia propria cessit ianuae litterarum. [122] Africanus prior Q. Ennii statuam imponi sepulcro suo iussit. Vticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alium ex Cypria legatione Romam advexit, professus plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proavus eius saepissime censuisset Graecos urbe pellendos. [123] Dionysius tyrannus vittatam navem Platoni obviam misit: ipse cum albis quadrigis egredientem in litore occurrens honoratus est. Perfectam prudentiam soli Socrati oraculum Delphicum adiudicavit.
[124] Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo effulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis haec atque ideo famae obscurioris cum ad patrem, qui supplicii causa claustris poenalibus continebatur, aegre obtinuisset ingressum, exquisita saepius a ianitoribus ne forte parenti cibum administraret, alere eum uberibus suis deprehensa est: [125] quae res et locum et factum consecravit: nam qui morti destinabatur, donatus filiae in memoriam tanti praeconii reservatus est: locus dicatus suo numini Pietatis sacellum est. [126] Navis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur vittas castitatis, contulit Claudiae principatum pudicitiae. At Sulpicia Paterculi filia, M. Fulvii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere delecta est, quae simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret.
[127] Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri iure debuerit: namque Cornelius Sulla dictus potius est quam fuit felix. Solum certe beatum cortina Aglaum iudicavit, qui in angustissimo Arcadiae angulo pauperis soli dominus numquam egressus paterni cespitis terminos invenitur.

2

[1] De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum revertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est atque adeo principaliter in Italiam, cuius decus iam in urbe contigimus. [2] Sed Italia tanta cura ab omnibus dicta, praecipue M. Catone, ut iam inveniri non sit, quod non veterum auctorum praesumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terrae materia suppetente, dum scriptores praestantissimi reputant locorum salubritatem, caeli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, vitium olearumque proventus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera violaria: [3] inter haec Vesubium flagrantis animae spiritu vaporatum, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam assiduam novarum urbium gratiam, tam clarum decus veterum oppidorum, quae primum Aborigines Aurunci Pelasgi Arcades Siculi, totius postremo Graeciae advenae et in summa victores Romani condiderunt: ad haec laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis adcommodatas.
[4] Verum ne prorsus intacta videatur, in ea quae minus trita sunt animum intendere haud absurdum videtur et parcius depasta levibus vestigiis inviare. [5] Nam quis ignorat vel dicta vel condita a Iano Ianiculum, a Saturno Latium atque Saturniam, a Danae Ardeam, a comitibus Herculis Polyclen, ab ipso in Campania Pompeios, qua victor ex Hispania pompam boum duxerat? [6] In Liguria quoque lapidarios campos, quod ibi eo dimicante creduntur pluvisse saxa: regionem Ionicam ab Ione Aulochi filia, quam procaciter insidentem vias Hercules ut ferunt interemit: Archippen a Marsya rege Lydorum, quod hiatu terrae haustum dissolutum est in lacum Fucinum: [7] ab Iasone templum Iunonis Argivae: a Pelopidis Pisas: a Cleolao Minois filio Daunios: Iapygas ab Iapyge Daedali filio: Tyrrhenos a Tyrrheno Lydiae rege: Coram a Dardano: Agyllan a Pelasgis, qui primi in Latium litteras intulerunt: ab Haleso Argivo Faliscam: a Falerio Argivo Falerios: Fescenninum quoque ab Argivis: portum Parthenium a Phocaënsibus: Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade praefecto classis Euandri; sicut Sextius, ab Argiva iuventute. [8] Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas interitum, Oeclei avi iussu cum omni fetu ver sacrum missus tres liberos in Italia procreavit, Tiburtum Coram Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliae veteribus Sicanis a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem vocaverunt. Mox in Bruttiis ab Vlixe extructum templum Minervae. [9] Insula Ligea appellata ab eiecto ibi corpore Sirenis ita nominatae: Parthenope a Parthenopae Sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolim esse maluit: Praeneste, ut Zenodotus, a Praeneste Vlixis nepote Latini filio; ut Praenestini sonant libri, a Caeculo, quem iuxta ignes fortuitos invenerunt, ut fama est, Digidiorum sorores. [10] Notum est a Philoctete Petiliam constitutam, Arpos et Beneventum a Diomede, Patavium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scylaceum ab Atheniensibus, Sybarim a Troezeniis et a Sagari Aiacis Locri filio, Sallentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galatio et Bio Siculis fratribus, ab Heraclidis Tarentum, insulam Tempsam ab Ionibus, Paestum a Dorensibus, a Myscello Achaeo Crotonam, Regium ab Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotoniensibus, a Nariciis Locros, Heretum a Graecis in honorem Herae (sic enim Iunonem Graeci vocant), Ariciam ab Archilocho Siculo, unde et nomen, ut Heminae placet, tractum. [11] Hoc in loco Orestes oraculo monitus simulacrum Scythicae Dianae, quod de Taurica extulerat, priusquam Argos peteret consecravit. A Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum, quod nunc Vibo dicitur, Bocchus absolvit. Gallorum veterum propaginem Vmbros esse M. Antonius refert; hos eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, Vmbrios Graece nominatos. [12] Liciniano placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, versam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat. [13] A gubernatore Aeneae appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina Leucosiam insulam inter omnes perspicue convenit; a nutrice Caietam, ab uxore Lavinium, quod post Troiae excidium, sicuti Cosconius perhibet, quarto anno extructum est.
[14] Nec omissum sit Aenean aestate ab Ilio capto secunda Italicis litoribus adpulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sescentis, in agro Laurenti posuisse castra: ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat Veneri matri quae Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscepit, tribusque mox annis cum Latino regnavit socia potestate, quingentis iugeribus ab eo acceptis: [15] quo defuncto summam biennio adeptus apud Numicium parere desiit anno septimo. Patris Indigetis ei nomen datum. [16] Deinde constituta ab Ascanio longa Alba, Fidenae, Aricia; Nola a Tyriis, ab Euboënsibus Cumae. Ibidem Sibyllae sacellum est, sed eius quae rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit cuiusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant: tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est: [17] nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Huius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. [18] Delphicam autem Sibyllam ante Troiana bella vaticinatam Bocchus autumat, cuius plurimos versus operi suo Homerum inseruisse manifestat. Hanc Herophilen Erythraea annis aliquot intercedentibus insecuta est Sibyllaque appellata est de scientiae parilitate, quae inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante praemonuit quam id accideret. Ita Cumanam tertio fuisse post has loco ipsa aevi series probat.
[19] Ergo Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, universa consurgit a iugis Alpium, porrecta ad Reginum verticem et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem versus protenditur. [20] Inde procedens paulatim se Appennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter supernum mare et inferum, similis querneo folio, scilicet proceritate amplior quam latitudine. [21] Vbi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium spectat aequor, alterum Siculum: inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis proiectis saepius ac procurrentibus distinctum promuntoriis pelagus accipit, [22] ibi, ut obvia sparsim notemus, arces Tarentinae, Scylacea regio cum Scyllaeo oppido et Crateide flumine Scyllae matre, ut vetustas fabulata est, Regini saltus, Paestanae valles, Sirenum saxa, amoenissimus Campaniae tractus, Phlegraei campi, Circae domus Tarracina insula ante circumflua inmenso mari, nunc aevo nectente addita continenti diversamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis vi abscidit, Formiae etiam Laestrygonibus habitatae, multa praeterea pollentissimis ingeniis edissertata, quae praeterire quam inferius exequi tutius duximus.
[23] Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et viginti milia passuum colligit, latitudo ubi plurimum quadringenta decem, ubi minimum centum triginta sex; artissima est ad portum quem Hannibalis castra dicunt, neque enim excedit quadraginta milia; umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus universi vicies <centena> quadraginta novem sunt. [24] In quo ambitu adversa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europae sinus primus; nam secundus a Lacinio auspicatus in Acroceraunio metas habet.
[25] Ad haec Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio suo fundit, visendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit summersusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Graecis dictus Eridanus. Intumescit exortu canis tabefactis nivibus et liquentibus brumae pruinis auctusque aquarum accessione triginta flumina in Adriaticum defert mare.
[26] Memorabilibus inclutum et insigniter per omnium vulgatum ora, quod perpaucae familiae sunt in agro Faliscorum quos Hirpos vocant. Hi sacrificium annuum ad Soractis montem Apollini faciunt: id operantes gesticulationibus religiosis impune insultant ardentibus lignorum struibus, in honorem divinae rei flammis parentibus. Cuius devotionis ministerium munificentia senatus honorata Hirpis perpetuo consulto omnium munerum vacationem dedit.
[27] Gentem Marsorum serpentibus inlaesam esse nihil mirum: a Circae filio genus ducunt et de avita potentia deberi sibi sciunt servitium venenorum: ideo contemnunt venena. [28] C. Coelius Aeetae tres filias dicit Angitiam Medeam Circen: Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis varias imaginum facies mentientem: [29] Angitiam vicina Fucino occupavisse ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, cum dedisset homines vivere, deam habitam: [30] Medeam ab Iasone Buthroti sepultam filiumque eius Marsis imperasse.
[31] Sed quamvis Italia habeat hoc praesidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. [32] Denique Amunclas, quas Amyclas ante Graeci condiderant, serpentes fugavere. Illic frequens vipera insanabili morsu: brevior haec ceteris quas in aliis advertimus orbis partibus ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. [33] Calabria chersydris frequentissima et boas gignit, quem anguem ad inmensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges bubulos et quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in saeculo ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla vis queat, postremo depopulatis animalibus regiones quas obsederit cogat ad vastitatem. [34] Divo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in alvo occisae boae spectatus est solidus infans.
[35] Italia lupos habet quod cum ceteris simile non sit, homo quem prius viderit conticescit, et anticipatus obtutu nocentis, licet clamandi votum habeat, non habet vocis ministerium. [36] Sciens de lupis praetereo multa: spectatissimum illud est. Caudae animalis huius villus amatorius inest perexiguus, quem spontivo damno abicit, cum capi metuit: nec habet potentiam, nisi viventi detrahatur. Coëunt lupi toto anno non amplius dies duodecim. Vescuntur in fame terram. [37] At hi quos cervarios dicimus, quamvis post longa ieiunia repertas aegre carnes mandere coeperint, ubi quid casu respiciant obliviscuntur, et inmemores praesentis copiae eunt quaesitum quam reliquerint satietatem.
[38] In hoc animalium genere numerantur et lynces, quarum urinas coire in duritiem pretiosi calculi fatentur qui naturas lapidum exquisitius sunt persecuti. Istud etiam ipsas lynces persentiscere hoc documento probatur, quod egestum liquorem ilico harenarum tumulis quantum valent contegunt, invidia scilicet ne talis egeries transeat in nostrum usum. [39] Vt Theophrastus perhibet, lapidi isti ad sucinum color est, pariter spiritu adtrahit propinquantia, dolores renum placat, medetur regio morbo, lyncurium dicitur.
[40] Cicadae apud Reginos mutae, nec usquam alibi: quod silentium miraculo est, nec inmerito, cum vicinae quae sunt Locrensium ultra ceteras sonent. Causas Granius tradit, cum obmurmurarent illic Herculi quiescenti, deum iussisse ne streperent: itaque ex eo coeptum silentium permanere.
[41] Ligusticum mare frutices procreat, qui quantisper fuerint in aquarum profundis, fluxi sunt tactu prope carnulento: deinde ubi in supera tolluntur natalibus derogati saxis lapides fiunt: nec solum qualitas illis sed et color vertitur: nam puniceo protinus erubescunt. Ramuli sunt, quales arborum visimus, ad semipedem frequentius longi; rarum est pedaneos deprehendi. Excluduntur ex illis multa gestamina. [42] Habet enim, ut Zoroastres ait, materia haec quandam potestatem, ac propterea quidquid inde sit, ducitur inter salutaria. [43] Curallium alias dicunt: nam Metrodorus gorgiam nominat. Idem quod resistat typhonibus et fulminibus adfirmat. Eruitur gemma in parte Lucaniae facie adeo iucunda, ut languentes intrinsecus stellas et sub nubilo renidentes perfundat color croceus. Ea quoniam in litore Syrtium inventa primum est, Syrtitis vocatur. [44] Est et Veientana a loco dicta, cui nigricolor facies propria, quam ad gratiam varietatis limites albi intersecant notis candicantibus.
[45] Insula quae Apuliae oram videt tumulo ac delubro Diomedis insignis est et Diomedeas aves sola nutrit: nam hoc genus alitis praeterquam ibi nusquam gentium est, idque solum poterat memorabile iudicari, nisi accederent non omittenda. Forma illis paene quae fulicis, color candidus, ignei oculi, ora dentata: [46] congreges volitant nec sine ratione pergendi: duces duo sunt, qui regunt cursum: alter agmen anteit alter insequitur: ille ut ductu certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem. [47] Haec in meantibus disciplina est. Cum fetificum adest tempus, rostro scrobes excavant, deinde surculis inversum superpositis imitantur texta cratium: sic contegunt subtercavata et ne operimenta si desint, forte lignorum cassa venti auferant, hanc struicem premunt terra quam egesserant cum puteos excitarent. [48] Sic nidos moliuntur bifori accessu, nec fortuitu, adeo ut ad plagas caeli metentur exitus vel ingressus: aditus qui dimittit ad pastus in ortum destinatur, qui excipit revertentes versus occasui est: ut lux et morantes excitet et receptui non denegetur. Levaturae alvum adversis flatibus subvolant, quibus proluvies longius auferatur. Iudicant inter advenas: [49] qui Graecus est propius accedunt et quantum intellegi datur ut civem blandius adulantur, si quis erit gentis alterius, involant et inpugnant. Aedem sacram omni die celebrant studio eiusmodi: aquis inbuunt plumas alisque inpendio madefactis confluunt rorulentae: ita aedem excusso umore purificant: tunc pinnulis superplaudunt: inde disceditur quasi peracta religione. [50] Ob hoc ferunt Diomedis socios aves factos. Sane ante adventum Aetoli ducis nomen Diomedeae non habebant, inde sic dictae.
[51] Italicus excursus per Liburnos, quae gens Asiatica est, procedit in Dalmatiae pedem, Dalmatia in limitem Illyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Troiana prosapia in mores barbaros efferati. [52] At ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem provinciam pergit, in qua Phocaënses quondam fugati Persarum adventu Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. [53] Et C. Marius bello Cimbrico factis manu fossis invitavit mare, perniciosamque ferventis Rodani navigationem temperavit: qui amnis praecipitatus Alpibus primo per Helvetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno ipso quod invadit freto turbulentior, nisi quod fretum ventis excitatur, Rodanus saevit et cum serenum est: atque ideo inter tres Europae maximos fluvios et hunc computant. [54] Aquae quoque Sextiae illic obclaruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultae moenibus: quarum calor olim acrior exhalatus per tempora evaporavit nec iam par est famae prioris.
Si Graecias cogitemus, praestat respicere litus Tarentinum: unde a promunturio, quod Acran Iapygiam vocant, Achaiam destinantibus citissima navigatio est.

3

[1] Flectendus hinc stilus est: terrarum vocant aliae, et longum est, ut moratim insularum omnium oras legamus, quascumque promunturia Italica prospectant: quamvis sparsae recessibus amoenissimis et quodam naturae quasi spectaculo expositae non erant omittendae: [2] sed quantum residendum est, si dilatis quae praecipua sunt per quandam desidiam, aut Pandateriam aut Prochytam dicamus, aut ferri Ilvam feracem, aut Caprariam quam Graeci Aegilon dicunt, aut Planasiam de facie supinati sic vocatam, vel Columbariam avium hoc nominis matrem, vel Ithacesiam Vlixis speculam, vel Aenariam, Inarimen Homero nominatam, aliasque laetas non secus. Inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumvecti plenissima narrandi absolverunt diligentia, nihilque omissum quod retractanti non sit supervacuum: [3] ut exordium incolis Ligures dederint, ut oppida extructa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus aequor adluat. Sed haec facessant.
[4] Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit quem catochiten vocant lapidem fatu dignissimum. Maior est ceteris qui ad ornatum destinantur nec tam gemma quam cautes. Idem inpositas manus detinet, ita se iunctis corporibus adnectens ut cum ipso haereant quibus tangitur; sic ei inest velut de glutino lentiore nescio quid par atque gummi. [5] Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli huius frequenter usum ad probandam occultam naturae potentiam in certaminibus quae contra magos habuit.

4

[1] Sardinia quoque, quam apud Timaeum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere [ut] Sardus Hercule, Norax Mercurio procreati cum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae in hosce fines permeavissent, a Sardo terrae, a Norace Norae oppido nomen datum, [2] mox Aristaeum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse coniuncto populo utriusque sanguinis, seiuges usque ad se gentes ad unum morem coniugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas.
Sed ut haec et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, praeterea et Ilienses et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus. [3] Sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris, animal perexiguum aranei forma, solifuga dicta quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, nam solum illud argenti dives est: occultim reptat et per inprudentiam supersedentibus pestem facit. [4] Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quae in defluviis fontaneis provenit iusto largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, nervos contrahit, diducit rictu ora, ut qui mortem oppetunt intereant facie ridentium.
[5] Contra quidquid aquarum est varie commodis servit. Stagna pisculentissima. Hibernae pluviae in aestivam penuriam reservantur, nam homo Sardus opem plurimam de imbrido caelo habet: hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui ubi defecerint scaturrigines. [6] Fontes calidi et salubres aliquot locis effervescunt, qui medelas afferunt aut solidant ossa fracta aut abolent a solifugis insertum venenum aut etiam ocularias dissipant aegritudines. [7] Sed qui oculis medentur, et coarguendis valent furibus: nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis adtrectat: ubi periurium non est, cernit clarius, si perfidia abnuit, detegitur facinus caecitate et captus oculis admissum fatetur.

5

[1] Si respiciamus ad ordinem temporum vel locorum, post Sardiniam res vocant Siculae. Primo quod utraque insula in Romanum arbitratum redacta isdem temporibus facta provincia est, cum eodem anno Sardiniam M. Valerius, alteram C. Flaminius praetor sortiti sint. Adde quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris.
[2] Ergo Sicilia, quod cum primis adsignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus aspectus in Peloponnesum et meridianam plagam dirigit, Pelorias adversa vespero Italiam videt, Lilybaeum in Africam extenditur. Inter quae Pelorias praestat laudata unico soli temperamento, quod neque umido in lutum madefiat neque fatiscat in pulverem siccitate. [3] Ea ubi introrsum recedit et in latitudinem panditur, tres lacus optinet, quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum duxerim. Sed quod ei proximans condensus arbustis inter virgultorum opaca feras nutriat et admissis venantibus per terrenos tramites, quibus pedestres accessus excipit, duplicem piscandi venandique praebeat voluptatem, numeratur inter eximia. [4] Tertium ara sacrum adprobat, quae in medio sita brevia dividit a profundis. Qua ad eam pergitur, aqua crurum tenus pervenit: quod ultra est, nec explorari licet nec attingi et si fiat, qui id sit ausus malo plectitur quantamque sui partem ingurgitaverit, tantam perditum vadit. Ferunt quendam in haec alta quam longissimam poterat iecisse lineam, eam ut recuperaret dum merso brachio nisum adiuvat, cadaver manum factam.
[5] Peloritana ora habitatur colonia Tauromenia, quam prisci Naxum vocabant, oppido Messana Regio Italiae opposita. Quod Regium a dehiscendi argumento ‘Ρήγιον Graeci dictitabant. [6] Pachyno multa thynnorum inest copia ac propterea semper captura larga. [7] Lilybitano Lilybaeum oppidum decus est Sibyllae sepulcro. Sicaniae diu ante Troiana bella Sicanus rex nomen dedit, advectus cum amplissima Hiberorum manu: post Siculus Neptuni filius. [8] In hanc plurimi Corinthiorum Argivorum Iliensium Doriensium Cretensium confluxerunt: inter quos et Daedalus fabricae artis magister. Principem urbium Syracusas habet, in qua etiam cum hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa fons in hac urbe est.
[9] Eminet montibus Aetna et Eryce. Vulcano Aetna sacer est, Eryx Veneri. In Aetnae vertice hiatus duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit vapor, praemisso prius fremitu, qui per aestuantes cavernarum latebras longo mugitu intra terrae viscera divolvitur, nec ante se flammarum globi attollunt quam interni strepitus antecedant. [10] [Mirum hoc est: nec illud minus quod in illa ferventis naturae pervicacia mixtas ignibus nives praefert, et licet vastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem. [11] Ita invicta in utroque violentia nec calor frigore mitigatur nec frigus calore dissolvitur.] [12] Laudant alios montes duos Nebroden et Neptunium. E Neptunio specula est in pelagus Tuscum et Adriaticum. Nebroden dammae et hinnulei gregatim pervagantur: inde Nebrodes.
[13] Quidquid Sicilia gignit sive soli sive hominis ingenio, proximum est his quae optima iudicantur, nisi quod fetus terrae Centuripino croco vincitur. Hic primum inventa comoedia: hic et cavillatio mimica in scaena stetit: hinc domo Archimedes qui iuxta siderum disciplinam machinarius commentor fuit: [14] hinc Lais illa quae eligere patriam maluit quam fateri. Gentem Cyclopum testantur vasti specus: Laestrygonum sedes adhuc sic vocantur. Ceres inde magistra sationis fructuariae. Hic ibidem campus Hennensis in floribus semper et omni vernus die: [15] quem propter est demersum foramen, qua Ditem patrem ad raptus Liberae exeuntem fama est lucem hausum. Inter Catinam et Syracusas certamen est de inlustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diversae partes adoptant: si Catinenses audiamus, Anapius fuit et Amphinomus: si quod malunt Syracusae, Emantiam putabimus et Critonem: Catinensis tamen regio causam dedit facto. In quam se cum Aetnae incendia protulissent, iuvenes duo sublatos parentes evexerunt inter flammas inlaesi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur campus piorum.
[16] De Arethusa et Alpheo verum est hactenus, quod conveniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde varia sunt. Dianam qui ad Camerinam fluit si habitus inpudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex vineus et latex aquae. [17] Apud Segestanos Helbesus in medio flumine subita exaestuatione fervescit. Acidem, quamvis dimissum Aetna nullus frigore antevertit. Himeraeum caelestes mutant plagae: amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur.
[18] Quanta in aquis, tanta novitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni iunxeris, dissolvitur ustione: cui si liquor aquae proximaverit, crepitat veluti torreatur. Purpureum Aetna mittit, in Pachyno translucidus invenitur. [19] Cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento aut Centuripis proximantia, funguntur cautium ministerio: nam illinc excluduntur signa ad facies hominum vel deorum. Thermitanis locis insula est harundinum ferax: hae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias facias, quarum locus est ad pulvinaria praecinendi, sive vascas quae foraminum numeris praecentorias antecedunt, seu puellatorias quibus a sono clariore vocamen datur, sive gingrinas quae breviores licet subtilioribus tamen modis insonant, aut milvinas quae in accentus exeunt acutissimos, aut Lydias quas et turarias dicunt, vel Corinthias vel Aegyptias aliasve a musicis per diversas officiorum et nominum species separatas.
[20] In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus cum siletur, si insonent tibiae, exultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur vocis dulcedinem, ultra margines intumescit. [21] Gelonium stagnum taetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo, alter de quo si sterilis sumpserit fecundatur: alter quem si fecunda hauserit vertitur in sterilitatem. [22] Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat: hoc pingue haeret harundinum comis de assiduo volutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos.
[23] Nec longe inde collis Vulcanius, in quo qui divinae rei operantur ligna vitea super aras struunt nec ignis apponitur in hanc congeriem: cum prosicias intulerint, si adest deus, si sacrum probetur, sarmenta licet viridia sponte concipiunt et nullo inflagrante halitu ab ipso numine fit accendium. [24] Ibi epulantes adludit flamma, quae flexuosis excessibus vagabunda quem contigerit non adurit nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite voti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturrigines et ut venae fontium sufficiunt rivis subministrandis, ita in hac Siciliae parte solo numquam deficiente aeterna reiectatione terram terra evomit.
[25] Achaten lapidem Sicilia primum dedit in Achatae fluminis ripis repertum, non vilem, cum ibi tantum inveniretur, quippe interscribentes eum venae naturalibus sic notant formis, ut cum optimus est varias praeferat rerum imagines. Vnde anulus Pyrrhi regis, qui adversus Romanos bella gessit, non ignobilis famae fuit, cuius gemma achates erat, in quo novem Musae cum insignibus suis singulae et Apollo tenens citharam videbantur, non inpressis figuris sed ingenitis. [26] Nunc diversis locis paret. Dat Creta quem curalliachaten vocant curallio similem, sed inlitum guttis auro micantibus et scorpionum ictibus resistentem. Dat India reddentem nunc nemorum nunc animalium facies, quem vidisse oculis favet quique intra os receptus sedat sitim. [27] Sunt et qui usti redolent myrrhae odorem: haemachates sanguineis maculis inrubescit: sed qui maxime probantur vitream habent perspicuitatem, ut Cyprius: nam qui sunt facie cerea abundantes trivialiter negleguntur. Omnis ambitus huius insulae clauditur stadiorum tribus milibus.

6

[1] In freto Siculo Hephaestiae insulae viginti quinque milibus passuum ab Italia absunt. Itali Vulcanias vocant, nam et ipsa natura soli ignea: per occulta commercia aut mutuantur Aetnae incendia aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero septem sunt. [2] Liparae nomen rex dedit Liparus, qui eam ante Aeolum rexit. Alteram Hieran vocaverunt: ea praecipue Vulcano sacra est et plurimum colle eminentissimo nocte ardet. [3] Strongyle tertia, Aeoli domus, vergitur ad exortus solis minime angulosa, quae flammis liquidioribus differt a ceteris. Haec causa efficit, quod ex eius fumo potissimum incolae persentiscunt quinam flatus in triduo pertendant: quo factum, ut Aeolus rex ventorum crederetur. Ceteras Didymen Eriphusam Phoenicusam Euonymon quoniam similes sunt dictas habemus.

7

[1] Tertius Europae sinus incipit a Cerauniis montibus, desinit in Hellespontum. In eo apud Molossos, ubi Dodonaei Iovis templum, Talarus mons est, circa radices nobilis centum fontibus, ut Theopompo placet. [2] In Epiro fons est sacer, frigidus ultra omnes aquas et spectatae diversitatis, nam ardentem si in eo demergas facem, extinguit: si procul ac sine igne ammoveas, suopte ingenio inflammat. [3] Dodone Tmaro celsa est. Delphi Cephiso flumine, Castalio fonte, Parnasi iugis celebres. Acarnania Aracyntho eminet. Hanc ab Aetolia Pindus dividit, qui Acheloum parit cum primis Graeciae amnibus praeditum veteri claritate: nec iniuria, cum inter calculos quibus ripae eius micant inveniatur galactites, [4] qui scrupulus ipse ater si teratur, reddit sucum album ad lactis saporem. Feminis nutrientibus inligatus fecundat ubera, subnexus parvulis largiusculos haustus facit salivarum. Intra os receptus liquescit: cum solvitur, tamen memoriae bonum perimit. Quem post Nilum Achelous dat nec alter alius.
[5] Propter oppidum Patras Scioessa locus novem collium opacitate umbrosus et radiis solis ferme invius nec aliam ob causam memorabilis. [6] In Laconica spiraculum est Taenaron: est et Taenaron promunturium adversum Africae. In quo fanum Methymnaei Arionis, quem delphine eo advectum imago testis est aerea ad effigiem casus et veri operis expressa: praeterea tempus signatum: olympiade enim undetricesima, qua in certamine Siculo idem Arion victor scribitur, id ipsum gestum probatur. [7] Est et oppidum Taenaron nobili vetustate: praeterea aliquot urbes, inter quas Leuctrae non obscurae iam pridem Lacedaemoniorum foedo exitu: [8] Amyclae silentio suo quondam pessum datae: Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo tum etiam Othryadis inlustris viri titulis: Therapne unde primum cultus Dianae: Pitane quam Arcesilaus stoicus inde ortus prudentiae suae merito in lucem extulit: Anthia et Cardamyle. [9] Vbi quondam fuere Thyrae, nunc locus dicitur, in quo anno septimo decimo regni Romuli inter Laconas et Argivos memorabile fuit bellum. Nam Taygeta mons et flumen Eurotas notiora sunt quam ut stilo egeant.
[10] Inachus Achaiae amnis Argolicum secat tractum, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivae nobilitati primus dedit. Epidauro decus est Aesculapii sacellum, cui incubantes aegritudinum remedia capessunt de monitis somniorum. [11] Pallanteum Arcadiae quod Palatio nostro per Euandrum Arcada appellationem dederit, sat est admonere. In qua montes Cyllene et Lycaeus, Maenalus etiam diis alumnis inclaruerunt: inter quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina Erymanthus Erymantho monte demissus et Ladon ille Herculis pugna, hic Pane clara sunt.
[12] Varro perhibet fontem in Arcadia esse cuius interimat haustus. In eadem parte de avibus hoc solum est non indignum relatu, quod cum aliis locis merula furva sit, circa Cyllenem candidissima est. [13] Nec lapidem spreverimus quem Arcadia mittit: asbesto nomen est, ferri colore, qui accensus semel extingui nequitur. [14] In Megarensium sinum Isthmos exit, ludis quinquennalibus et delubro Neptuni inclitus: quos ludos eapropter institutos ferunt, quod sinibus quinque Peloponnesi orae alluuntur, a septentrione Ionio, ab occidente Siculo, a brumali oriente Aegaeo, a solstitiali oriente Myrtoo, a meridie Cretico. Hoc spectaculum per Cypselum tyrannum intermissum Corinthii olympiade quadragesima nona sollemnitati pristinae reddiderunt. [15] Ceterum Peloponneson a Pelope regnatam nomen indicio est. Ea ut platani folium recessibus et prominentiis figurata divortium facit inter Ionium et Aegaeum mare, quattuor non amplius milibus dispescens utrumque litus excursu tenui, quem Isthmon dicunt ob angustias.
[16] Hinc Hellas incipit, quam proprie veram habent Graeciam. Quae nunc Attice, Acte prius dicta: ibi Athenae. Cui urbi saxa Scironia propinqua sunt, porrecta sex milibus passuum, ob honorem ultoris Thesei et memoriam nobilis poenae sic nominata. [17] Ex istis rupibus Ino se cum Palaemone filio in profunda praecipitem iaculata auxit maris numina. [18] Nec Atticos montes partitim tacebimus. Est Icarius, est et Brilessus, est Lycabettus et Aegialus: sed Hymetto meritissime ac iure tribuitur principatus, quod adprime florulentus eximio mellis sapore et externos omnes et suos vincit. Callirhoen stupent fontem, nec ideo Cruneson fontem alterum nullae rei numerant. Atheniensibus iudicii locus Arios pagos. Marathon campus factus memorabilis opinione proelii cruentissimi. [20] Multae quidem insulae obiacent Atticae continenti, sed suburbanae ferme sunt Salamis Sunium Ceos Coos, quae, ut Varro testis est, suptilioris vestis amicula arte lanificae scientiae prima in ornatum feminarum dedit.
[21] Boeotia Thebis enitet. Thebas condidit Amphion, non quod lyra saxa duxerit, neque enim par est ita gestum videri, sed quod adfatus suavitate homines rupium incolas et incultis moribus rudes ad obsequii civilis pellexerit disciplinam. [22] Vrbs ista numinibus apud se ortis gloriatur, ut perhibent qui sacris carminibus Herculem et Liberum celebrant. Apud Thebas Helicon lucus est, Cithaeron saltus, amnis Ismenus, fontes Arethusa Oedipodia Psamathe Dirce, sed ante alios Aganippe et Hippucrene: [23] quos Cadmus litterarum primus repertor quoniam equestri exploratione deprehendisset, dum rimatur quaenam insideret loca, incensa est licentia poetarum, ut utrumque pariter disseminaretur, et quod aperti forent alitis equi ungula, et quod poti inspirationem facerent litterariam. [24] Euboea insula laterum obiectu efficit Aulidis portum, saeculis traditum Graiae coniurationis memoria. [25] Boeoti iidem sunt qui Leleges fuerunt: per quos defluens Cephisos amnis se in maria condit. [26] In hac continentia Opuntius sinus, Larisa oppidum, Delphi, Ramne quoque, in qua Amphiarai fanum et Phidiacae signum Dianae.
[27] Varro opinatur duo in Boeotia esse flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum si ovillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit, alterius haustu quaecumque vellerum fusca sint in candidum verti. [28] Addit videri ibi puteum pestilentem, cuius liquor mors est. Perdices sane cum ubique liberae sint ut aves universae, in Boeotia non sunt nec cum volant sui iuris, sed in ipso aëre quas transire non audeant metas habent: inde ultra notatos iam terminos numquam exeunt nec in Atticum solum transmeant. [29] Hoc Boeotis proprium: nam quae communia sunt omnibus, generatim persequemur. Concinnantur a perdicibus nidi munitione sollerti: spineis enim fruticibus receptus suos vestiunt, ut animalia quae infestant arceantur asperis surculorum. Ovis stragulum pulvis est atque clanculo revertuntur, ne indicium loci conversatio frequens faciat. [30] Plerumque feminae transvehunt partus, ut mares fallant, qui eos saepissime adfligunt inpatientius adulantes. Dimicantur circa conubium victosque credunt feminarum vice venerem sustinere: ipsas libido sic agitat, ut si ventus a masculis flaverit fiant praegnantes odore. [31] Tunc si quis hominum ubi incubant propinquavit, egressae matres venientibus sese sponte offerunt et simulata debilitate vel pedum vel alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio inlicitant obvios et eludunt, quoad provecti longius a nidis avocentur. [32] Nec in pullis studium segnius ad cavendum: cum visos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum obtentu tam callide proteguntur, ut lateant deprehensi.

8

[1] Thessalia eadem est et Haemonia, quam Homerus Argos Pelasgicon nominat: ubi genitus est Hellen, a quo rege Hellenes nominati. Huius a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quae devicta sub Macedonum venit iugum. Multa ibi oppida, multa flumina. [2] De oppidis egregia sunt Phthia, Larisa Thessalia et Thebae, de amnibus Peneus, qui praeter Ossam Olympumque decurrens collibus dextra laevaque molliter curvis nemorosis convallibus Thessalica facit Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens in Thermaeum sinum decidit.
[3] Thessaliae sunt Pharsalici campi, in quibus civilium bellorum detonuerunt procellae. Ac ne in montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent qui Lapitharum originem persequentur, Ossam quos Centaurorum stabulis immorari iuvat. [4] Pelium autem nuptiale convivium Thetidis atque Pelei in tantum notitiae optulit, ut taceri de eo magis mirum sit. [5] Nam Olympum ab Homero non per audaciam celebratum docent, quae in eo visitantur. Primum excellenti vertice tantus attollitur, ut summa eius caelum accolae vocent. [6] Ara est in cacumine Iovi dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur ventosis spiritibus nec pluviis diluuntur, sed volvente anno cuiusmodi relicta fuerint, eiusmodi reperiuntur: et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum vindicatur quidquid ibi semel est deo consecratum. .
[7] In regione Magnesia Mothona oppidum est, quod cum obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculo iactu sagittae, quam iecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine, loco vulneris, nomine quem petebat. Populum istum callere arte sagittaria credere possumus vel de Philocteta, quoniam Meliboea in hoc pede conputatur. Sed ne transeamus praesidium poetarum. Fons Libethrius et ipse Magnesiae est.

9

[1] Qui Edonii olim populi quaeque Mygdonia erat terra aut Pierium solum vel Emathium, nunc omne uniformi vocabulo Macedonica res est, et partitiones quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae factae sunt corpus unum.
[2] Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes: meridiana Thessaliae Epirotae tenent: a vesperali plaga Dardani sunt et Illyrii: qua septemtrione tunditur Paeonia ac Pelagonia protegitur a Triballis. Montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. [3] Inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis inrigat. Verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonum montem aut Athon classibus Persicis navigatum continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri venis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. [4] Populi sunt qui ut Orestae dicerentur inde coeptum. Mycenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia parvulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciverat, hic mandaverat occulendum. [5] Adolevit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quidquid est quod procedit in Macedonicum sinum et Adriaticum salum, terram cui imperitaverat Orestidem dixit. [6] Admonet Phlegra, ubi antequam oppidum fieret rumor est militiam mundi dimicatam cum gigantibus, ut penitus persequamur quantis probationibus imperii indicia divinae expeditionis in hoc saeculo perseveraverint. [7] Illic si quando (ut accidit) nimbis torrentes excitantur et aucta aquarum pondera ruptis obicibus valentius se in campos ruunt, eluvione ossa etiam nunc ferunt detegi ad instar quae sunt e corporibus humanis sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactant extitisse, idque adiuvatur argumento saxorum inmanium quibus oppugnandum impetitum caelum crediderunt.
[8] Pergam ad residua quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. Sunt enim arrectiora quam usquam proceritas montana attolli valet, nec est in terris omnibus quod merito ad istas eminentias comparetur, quippe quas solas diluvialis inruptio cum universa obduceret umido situ, inaccessas reliquit. [9] Durant vestigia non languidae fidei quibus apparet hos locos superstites undosae tempestati fuisse: nam in latebrosis rupium cavaminibus quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduviae conchyliorum resederunt et alia multa quae adfatim mari incito expuuntur: ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali.
[10] Nunc de incolis reddam. Emathius qui primus in Emathia occepit principatum, seu quia indago originis eius aevo disperiit seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. [11] Post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit: sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus cum domus suae familia morti publicae superfuerat, vertit vocamen Macedoniamque a se dixit. [12] Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse adverterat urbem condidit quam dixit Aegas, in qua sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium virorum bustis apud Macedonas priscos dabatur locus.
[13] Succedit Carano Perdicca, secunda et vicesima olympiade, primus in Macedonia rex nominatus. Cui Alexander Amyntae filius dives habitus, nec inmerito: ita enim affluenter successus eius proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Iovi Elidem statuas aureas dono miserit. [14] Voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum vivit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, navalium etiam commentor proeliorum. Hic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet: cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crinem tonsus est et maerorem quem animo conceperat vultu publicavit. Idem Pythias et Olympiacas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo quam regali gloriam illam prae se tulit.
[17] Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres liberi: sed Alexander patri succedit. Quo exempto, Perdiccae primo data copia amplissimae potestatis indupiscundae. Qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuius debilitatis omen praecesserat: nam cum nuptias ageret, acciti tibicines carmen cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. [18] Hic Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias Alexandri mater nobiliorem ei patrem adquirere adfectaverit, cum se coitu draconis consatam adfirmaret. Ita tamen et ipse egit, ut deo genitus crederetur. Peragravit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus, [19] subegit Asiam Armeniam Hiberiam Albaniam Cappadociam Syrias Aegyptum: Taurum Caucasumque transgressus est: Bactros domuit: Medis et Persis imperavit: cepit Indiam, emensus omnia quae Liber et Hercules accesserant. [20] Forma supra hominem augustiore, cervice celsa, laetis oculis [inlustribus], malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. Victor omnium vino et ira victus: sicut morbo vinolentiae apud Babylonem humiliore quam vixerat fortuna exemptus est. [21] Post quem qui fuerunt magis ad segetem Romanae gloriae quam ad hereditatem tanti nominis ortos invenimus.
[22] Macedonia lapidem gignit quem paeanitem vocant. Hunc eundem et concipere et parere et parturientibus opitulari fama prodiga est. Circa Tiresiae sepulcrum plurimus invenitur.

10

[1] Nunc in Thraciam locus pergere et ad validissimas Europae gentes vela obvertere. Quas qui sedulo experiri velint, non difficulter deprehendent Thracibus barbaris inesse contemptum vitae ex quadam naturali sapientiae disciplina. [2] Concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reverti, alii non extingui, sed beatas magis fieri. Apud plurimos luctuosa sunt puerperia, denique recens natum fletu parens excipit: [3] contraversum laeta sunt funera adeo, ut exemptos gaudiis prosequantur. Vxorum numero se viri iactant et honoris loco iudicant multiplex matrimonium. Quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. [4] Nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie valent subhastari volunt et licentia taxationis admissa non moribus nubunt, sed praemiis: quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. [5] Vterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum quas habent semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis.
[6] De ritu ista sunt, de locis et populis quae secuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denseletae, Bessorum quoque multa nomina ad usque Mestum amnem, qui radices Pangaei circumfluit. [7] Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluvius excurrit inter Priantas Dolongos Thynos Corpilos aliosque barbaros: tangit et Ciconas. Deinde Haemus sex milibus passuum arduus, cuius aversa Moesi Getae Sarmatae Scythae et plurimae insidunt nationes. [8] Ponticum litus Sithonia gens obtinet, quae nato ibi Orpheo vate inter principes iudicatur: quem sive sacrorum sive cantuum secreta in Sperchivo promunturio agitasse tradunt. Deinde stagnum Bistonium. [9] Nec longe regio Maronia, in qua Tirida oppidum fuit equorum Diomedis stabulum: sed cessit aevo solumque turris vestigium adhuc durat.
[10] Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit et a se sic vocavit, mox Democriti domus physici ac si verum rimere, ideo nobilior. Hanc Abderam olympiade prima et tricesima senio conlapsam Clazomenii ex Asia ad maiorem faciem restitutam oblitteratis quae praecesserant nomini suo vindicaverunt.
[11] Locum Doriscon inlustrem reddidit Xersis adventus, quod ibi recoluit militis sui numerum. Polydori tumulum ostendit Aenus. In parte, quam Aroteres Scythae <tenuerunt>, celebrant quondam urbem Geraniam (Cathizon vocant barbari), unde a gruibus Pygmaeos ferunt pulsos. [12] Manifestum sane est in septemtrionalem plagam hieme grues frequentissimas convolare. Nec piguerit meminisse quatenus expeditiones suas dirigant. Sub quodam militiae eunt signo, et ne pergentibus ad destinata vis flatuum renitatur, harenas devorant sublatisque lapillulis ad moderatam gravitatem saburrantur. [13] Tunc contendunt in altissima, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. Fidens meatu praeit catervas: volatus desidiam castigat voce quae cogit agmen, ea ubi obraucata est succedit alia. [14] Pontum transiturae angustias captant, et quidem eas (nam promptum est oculis deprehendere) quae inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim et Criumetopon. Cum contra medium alveum adventasse se sciunt, scrupulorum sarcina pedes liberant. [15] Ita nautae prodiderunt conpluti saepe ex illo casu imbre saxatili. Harenas non prius revomunt quam securae sedis suae fuerint. Concors cura omnium pro fatigatis, adeo ut si qua defecerit congruant universae lassatasque sustollant usque dum vires otio recuperentur. Nec in terra cura segnior. [16] Excubias nocte dividunt ut exsomnis sit decima quaeque. Vigiles ponduscula digitis amplectuntur, quae si forte exciderint somnum coarguant. Quod cavendum erit clangor indicat. Aetatem in illis prodit color: nigrescunt senectute.
[17] Veniamus ad promunturium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos dictum, quod a Dyrrhachio abest septingentis undecim milibus passuum: tantum enim patet inter Adriaticum mare et Propontidem. [18] In Ceniensi regione non longe Flaviopolim coloniam Bizye oppidum, quondam area Terei regis, invisum hirundinibus et deinceps alitibus illis inaccessum: quamquam et Thebas, quod illa moenia saepius capta sint, negentur subire. [19] Nam inter cetera habere illas quiddam praescium inde noscitur, quod lapsura non petunt culmina et aspernantur peritura quoquo modo tecta. Minime certe a diris avibus impetuntur nec umquam praeda sunt ut sacrae. Cibos non sumunt resistentes, sed in aëre capiunt escas et hauriunt.
[20] Alter isthmos in Thracia est similibus angustiis et pari latitudine arti maris. Huius litora urbes utrimque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanes sinum Cardia: quae quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. [21] Ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. Hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae. [22] Deinde contraria inter se promunturia: Mastusia Chersonesi, ubi finitur Europae sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus Hecubae sepulcrum et turris Protesilai delubro data. [23] Finibus Thraciae a septemtrione Hister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare.

11

[1] Inter Tenedum et Chium, qua Aegaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum navigantibus saxum est (hoc enim verius quam insula meruit cognominari): [2] id quoniam visentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aega nuncupant, Aegaeus sinus dictus. A Phalario Corcyrae promunturio ad navis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Vlixis navem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque milibus passuum, Porphyris antea nomen fuit.
[3] Pronius est Cretam dicere quam absolvere, in quo mari iaceat. Ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimaverint universa. Quanta potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. [4] Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia illinc Cyrenis obiacentibus. A septentrione Aegaeis et suis aestibus verberatur, id est Creticis: ab austro Libycis undis perfunditur et Aegyptiis, non stipata C urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis, quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Cnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidis filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aëriam prius dictam, mox Curetum, nonnulli etiam a temperie caeli Macaronneson appellatam prodiderunt. Prima potuit remis et sagittis, prima litteris iura vinxit. Pyrrhicho repertore equestres turmas prima docuit lascivas vertigines implicare, ex qua disciplina bellicae rei usus datus. [6] Studium musicum inde coeptum, cum Idaei dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in versificum ordinem transtulissent. Albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus navigantes magis putent nubila. Praeter ceteros Ida est qui ante solis ortus solem videt. [7] Varro in opere quod de litoralibus est etiam suis temporibus adfirmat sepulcrum Iovis ibi visitatum.
[8] Cretes Dianam religiosissime venerantur, Britomartem gentiliter nominantes, quod sermone nostro sonat virginem dulcem. Aedem numinis praeterquam nudus vestigia nullus licito ingreditur. Ea aedes ostentat manus Daedali.
[9] Gortynam amnis Lenaeus praeterfluit, quo Europam tauri dorso Gortynii ferunt vectitatam. Iidem Gortynii et Adymnum colunt Europae fratrem: ita enim memorant. Videtur hic et occurrit, sed die iam vesperato augustiore se facie visendum offerens. [10] Cnosii Minervam civem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt.
[11] Ager Creticus silvestrium caprarum copiosus est, cervo eget. Lupos vulpes aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. [12] Serpens nulla, larga vitis, mira soli indulgentia, arborarii proventus abundantes: nam in huius tantum insulae parte repullulant caesae cupressi. Herba alimos dicitur: ea admorsa diurnam famem prohibet: proinde et haec Cretica est. [13] Phalangium araneae genus est: si nisum quaeras, nulla vis corporis: si potestatem, ictum hominem veneno interficit. [14] Lapis quoque Idaeus dactylus dicitur insulae isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. Avem noctuam Creta non habet et si invehatur, emoritur.
[15] Carystos aquas calentes habet (Ellopias vocant) et carystias aves quae flammas inpune involant: carbasa etiam quae inter ignes valent. Chalcis eadem habita est apud priscos, ut Callidemus auctor est, aere ibi primum reperto. [16] Titanas in ea antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum: Briareo enim rem divinam Carystii faciunt, sicut Aegaeoni Chalcidienses: nam omnis ferme Euboea Titanum fuit regnum.
[17] Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt, et orbem cyclon Graii loquuntur. Chios Homeri tumulo ceteras antecedit. [18] Meminisse hoc loco par est post primum diluvium Ogygi temporibus notatum, cum novem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis inluminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret visibus. Inter Ogygum sane et Deucalionem medium aevum DC annis datur. [19] Eadem est Ortygia quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur: nunc Asteria a cultu Apollinis: nunc a venatibus Lagia vel Cynetho: Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inventa sunt.
[20] In hac primum visae coturnices aves, quas ortygas Graeci vocant. Has easdem in Latonae tutela aestimant constitutas. Nec semper apparent: adveniendi habent tempora aestate depulsa. Cum maria tranant, impetus differunt et metu spatii longioris vires suas nutriunt tarditate. [21] Vbi terram persentiscunt, coeunt catervatim, deinde globatae vehementius properant. Quae festinatio plerumque exitium portat navigantibus: accidit enim noctibus, ut vela incidant et praeponderatis sinibus alveos vergant. Austro numquam exeunt, nam metuunt vim flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius provehat siccior et vehementior spiritus. [22] Ortygometra dicitur quae gregem ductitat: eam terrae proximantem accipiter speculatus rapit ac propterea opera est universis, ut sollicitent ducem generis externi, per quam frustrentur prima discrimina. [23] Cibos gratissimos habent semina venenorum, quam ob causam eas damnavere prudentium mensae. Solum hoc animal praeter hominem morbum patitur comitialem.
[24] Euboea tam modico aestu dividua est a Boeotiae continente, ut dubitandum sit, an numerari inter insulas debeat: nam latae quam vocant terrae ponte iungitur et per fabricam brevissimae machinae aditur pede. Cenaeo promunturio vadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur: [25] quorum Geraestos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum. Vbi post Ilii excidium Argivam classem vel Minervae ira vel, quod certior prodit memoria, sidus Arcturi gravibus adfecit casibus.
[26] Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima: prius tamen Minoia quam Paros dicta: nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. [27] Praeter marmor dat et sardam lapidem, qui marmore quidem praestat, inter gemmas vero vilissimus ducitur. [28] Naxon a Delo duodeviginti milia passuum separant, in qua Strongyle oppidum: sed Naxos Dionysias quam Naxos prius dicta, vel quod hospita Libero patri vel quod fertilitate vitium vincat ceteras. [29] Sunt praeterea Cyclades plurimae, sed in supra dictis praecipuum est quod memoriae debeatur. [30] De Sporadibus est Icaros quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita ac nullis sinibus portuosa ob inhumana litorum infamis est. Vult ergo Varro Icarum Creten ibi interisse naufragio et de exitu hominis inpositum nomen loco. [31] Nam in Samo nihil nobilius quam Pythagoras civis, qui mox offensus fastu tyrannico relicta domo patria Bruto consule, qui reges urbe exegit. Italiam advectus est.
[32] Melos, quam Callimachus Memallida dixit, omnium insularum rotundissima, est iuxta Aeoliam. Nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. Numquam ita caelum nubilum est ut in sole Rhodos non sit. Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephaestia. [33] Praeterea oppidum Myrina, in cuius forum mons Athos in Macedonia umbram iacit. Quod non frustra inter miracula notaverunt, cum Athos a Lemno VI et LXXX milibus passuum separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut altior aestimetur quam unde imbres cadunt. Quae opinio in eo fidem concipit, quod in aris quas cacumine sustinet numquam cineres eluuntur nec quicquam ex aggeribus suis perdunt, sed quo relicti cumulo permanent. [34] In summo eo oppidum Acroton fuit, in quo dimidio longior quam in aliis terris incolentium aetas prorogabatur: ideo inde homines macrobios Graeci, nostri appellavere longaevos.

12

[1] Quartus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur. Atque omnis haec latitudo, quae Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. [2] Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit. Tenuis deinde euripus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit et potitus est. Inde diffusus aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in quingentos passus coartatur fitque Bosphoros Thracius, qua Darius copias transportavit.
[3] Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. Ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. Quoquo eant, coniuges evagantur. [4] Catulos edunt: decimus mensis maturum facit partum: lucinam aestivus dies solvit: uberibus fetus alunt: teneros in faucibus receptant: invalidos aliquantisper prosecuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae beluae loco habent sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas suas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales: [5] cum ira subiacet, inhorrescunt: cum animi conquieverint, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant et vitales auras nonnisi in aëre supero recuperare. Pro voce gemitus est similis humano. Certum habent vocabulum quo accepto vocantes secuntur: nam proprie simones nominantur. [6] Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt: contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica: gaudent cantibus tibiarum: ubicumque symphonia est, gregibus adventant. [7] Divo Augusto principe in Campania delphina puer fragmentis panis primo inlexit, et in tantum consuetudo valuit ut alendum se etiam manui ipsius crederet. Mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret. [8] Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer sub oculis publicis desiderii maerore delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. [9] In Africo mox litore apud Hipponen Diarrhytum delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitavit. Nec populi tantum manibus acta res est: nam etiam pro consule Africae Flavianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit: qua odoris novitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactitatus est multisque mensibus descivit a solita conversatione. [10] Apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis invectus haesit. Alexander Magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio. [11] Iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda. [12] Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cuius exitum annalium conprobavit fides. Ad haec si quando lasciviunt novi fetus, a maioribus datur adultior custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium beluarum: quamquam ibi praeter phocas rara belua est. [13] Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adulescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur veris tempore intrant dextero litore, laevo exeunt : hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.

13

[1] Hister Germanicis iugis oritur, effusus monte qui Rauracos Galliae aspectat. Sexaginta amnes in se recipit ferme omnes navigabilis. Septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Spilonstoma languidiora sunt ceteris, septimum vero pigrum ac palustri specie non habet quod amni comparetur. Priora quattuor ita magna sunt, ut per longitudinem quadraginta milium passuum non misceantur aequori dulcemque haustum incorrupto detineant sapore.
[2] Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. Lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut cum hominem invaserit, conventum dentium non prius laxet quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi eius adpetuntur in usum medellarum: idcirco cum urgeri se intellegit, ne captus prosit, ipse geminos suos devorat.
[3] Mittit Pontus et gemmas, quas a patria Ponticas dicimus genere diverso: aliae aureas, aliae sanguineas habent stellas, et hae quidem inter sacras habentur: nam quae ostentationi potius quam usui deliguntur, non guttis aspersae sunt, sed longis colorum ductibus liniantur.

14

[1] Hypanis oritur inter Auchetas Scythicorum amnium princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis inferatur, ubi fons Exampaeus infamis est amara scaturrigine: qui Exampaeus liquido admixtus fluori anmem vitio suo vertit, adeo, ut dissimilis sibi in maria condatur. [2] Ita inter gentium opiniones fama de Hypane discordat: qui in principiis eum norunt, praedicant, qui in fine experti sunt, non iniuria execrantur.

15

[1] Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis et quibus ossa nulla sunt nec aliud quam cartilagines tenerrimae. [2] Verum Neuri, ut accipimus, statis temporibus in lupos transfigurantur: deinde exacto spatio, quod huic sorti adtributum est, in pristinam faciem revertuntur. [3] Populis istis deus Mars est: pro simulacris enses coluntur: homines victimas habent. Ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi indumenta faciunt et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi conlimitantur, caerulo picti, fucatis in caerulum crinibus, nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tinguitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.
[4] Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera: quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes metu profugae reliquerunt. Ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin vocant per longitudinem eius orae, quae aestivo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad perveniatur ad Seras. [5] Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab inmanissimis nihil discrepant. At Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam die cernunt.
[6] Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quicquid obiectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. [7] Legimus petenti Indiam Alexandro a rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri praeda ignavo similis diu accubaret: quem per ignorantiam velut inertem Alexander extingui imperavit. Alter vero monitu eorum qui donum prosecuti fuerant leonem missum necavit: mox viso elephanto notabiliter exultans beluam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terrae adflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. [8] Haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. Dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in coetu agnitum latratu canis prodidit. Iaso Lycio interfecto canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. [9] Lysimachi regis canis flammae se iniecit accenso rogo domini et pariter igni absumptus est. Garamantum regem CC canes ab exilio reduxerunt proeliati adversus resistentes. Colophonii et Castabalenses canibus in bella ductis primas acies instruebant. [10] Ap. Iunio P. Sicinio cos. damnatum dominum canis, cum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosecutus est: cumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo deiectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus. [11] Canes soli nomina sua recognoscunt, itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides coeant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. [12] Aegyptii canes e Nilo numquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent.
[13] Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est parentum funera prosequi cantibus et proximorum corrogatis coetibus corpora ipsa dentibus lancinare ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium.
[14] Scythotauri pro hostiis caedunt advenas. Nomades pabula secuntur. Georgi in Europa siti agros exercent. Asiatae perinde in Europa siti neque mirantur aliena neque sua diligunt. Satarchae usu auri argentique damnato in aeternum se a publica avaritia vindicarunt. [15] Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt: pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur: amant proelia: interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt: numero caedium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est: [16] haustu mutui sanguinis foedus sanciunt non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sescentesimo quarto, inter Alyatten Lydum et Astyagen Mediae regem, hoc pacto firmata sunt iura pacis. [17] Colchorum urbem Dioscuriadem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est.
[18] Vltra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thali his nationibus quas ab oriente contingunt Caspii maris fauces: quae fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt aestibus. [19] Heniochorum mantes Araxen, Moschorum Phasidem fundunt. Sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit ac deinde in Caspium fertur mare. [20] Arimaspi circa Gesclithron positi uniocula gens est. Vltra hos et Riphaeum iugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. [21] Damnata pars mundi et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non novit vices temporum nec de caelo aliud accipit quam hiemem sempiternam.
[22] In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen: nam cum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites ferocissimi et ultra omnem rabiem saevientes. Quorum inmanitate obsistente ad venas accessus rarus est: quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiae temeritatem. [23] Arimaspi cum his dimicant, ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem. Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit: nam licet sint et Aegyptii et Calchedonii et Medici et Laconici, praecipuus est honos Scythicis. Nihil his iucundius, nihil utilius vident oculi. [24] In primis virent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas: deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate, nam visus quos alterius gemmae fulgor retuderit smaragdi recreant. Nec aliam ob causam placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus imaginum lacunis corrumperetur: quamquam qui verus est difficulter vulneretur. [25] Probantur hoc pacto, si aspectus transmittant: si cum globosi sunt proxima sibi inficiant aëre repercusso, aut cum concavi sunt inspectantium facies aemulentur: si neque umbra neque lucernis neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs quibus planities resupina est et extenta. [26] Inveniuntur etesiis flantibus: tunc enim detecto solo facillime internitent: nam etesiae plurimum harenas movent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum vel in metallis aerariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. [27] Vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, vel plumbo vel capillamentis vel etiam sali similes. Laudantur austeri. Sed mero viridi proficiunt oleo, quamvis natura inbuantur. [28] Et cyaneus e Scythia est, optimus si caerulo coruscabit. Cuius gnari in marem et feminam genus dividunt: feminis nitor purus est, mares punctillis ad gratiam interlucentibus auratilis pulviculus variat.
[29] Istic et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. [30] Sexangulus invenitur. Qui eligunt purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum vel spumis obsitum arceat perspicuitatem: tunc ne duritia iusto propensior obnoxium fragilitati magis faciat. [31] Putant glaciem coire et in crystallum corporari: sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiae nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus admodum calor iugis est. Livia Augusti ad magnitudinem CL librarum inter Capitolina donaria crystallum dedicavit.

16

[1] Fabulae erant Hyperborei et rumor irritus, si quae illinc ad nos usque fluxerunt, temere forent credita: sed cum probissimi auctores et satis vero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone Pterophoron, quem ultra aquilonem accipimus iacere. Gens beatissima. [2] Eam Asiae quidam magis quam Europae dederunt. Alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem et nostrum renascentem: quod aspernatur ratio tam vasto mari duos orbes interfluente. Sunt igitur in Europa. [3] Apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semenstrem lucem, aversum una tantum die solem: quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem, ut nobis, sed vernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De caelo magna clementia: aurae spirant salubriter: nihil noxium flatus habent. Domus sunt nemora vel luci: in diem victum arbores sumministrant. [4] Discordiam nesciunt: aegritudine non inquietantur: ad innocentiam omnibus aequale votum. Mortem accersunt et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem: [5] quos satias vitae tenet, epulati delibutique de rupe nota praecipitem casum in maria destinant: hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare: [6] verum hae quoniam perfidia hospitum non inlibatae revenissent, devotionis quam peregre prosequebantur pontificium mox intra fines suos receperunt.

17

[1] Altera in Asia gens est ad initium orientis aestivi, ubi deficiunt Riphaeorum montium iuga. Hyperboreis similes dicunt Arimphaeos. Et ipsi gaudent frondentibus arbustorum: bacas edunt. Iuxta viros ac feminas taedet crinium: uterque sexus comas tondet. Amant quietem, non amant laedere. [2] Sacri habentur attrectarique eos etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. Quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit, tutus est, velut asylo tegatur. [3] Vltra hos Cimmerii et. gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod dilapsum per Asiaticae plagae terga Scythicum inrumpit Oceanum.
[4] Magnis deinde spatiis intercedentibus ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens silvis aspera, copiosa inmanibus feris, feta tigribus. [5] Quod bestiarum genus insignes maculis notae et pernicitas memorabile reddiderunt. Fulvo nitent: hoc fulvum nigrantibus segmentis interundatum varietate adprime decet. Pedum motum nescio velocitas an pervicacia magis adiuvet. Nihil tam longum est quod non brevi penetrent: nihil adeo antecedit, ut non ilico adsequantur. [6] Ac maxime potentia earum probatur, cum maternis curis incitantur, cum catulorum insistunt raptoribus: succedant sibi equites licet et astu quantolibet amoliri praedam velint, nisi in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. [7] Notantur frequentissime, si quando latrones suos renavigantes vident, in litore irrita rabie cernuari, velut propriam tarditatem voluntaria castigantes ruina: quamquam de fetu universo vix unus queat subtrahi.
[8] Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fulvo circulis vel caerula vel alba distinguatur tergi supellex. Tradunt odore earum et contemplatione armenta mire adfici atque ubi eas persentiscant properato convenire nec terreri nisi sola oris torvitate: [9] quam ob causam pantherae absconditis capitibus quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut greges stupidos in obtutum populentur secura vastatione. Sed Hyrcani, ut hominibus intemptatum nihil est, frequentius eas veneno quam ferro necant. [10] Aconito carnes inlinunt atque ita per compita spargunt semitarum: quas ubi esae sunt, fauces angina obsidentur. Ideo gramini nomen pardalianchem dederunt. Sed pantherae adversus hoc virus excrementa humana devorant et suopte ingenio pesti resistunt. Lenta illis vivacitas, adeo ut eiectis interaneis mortem diu differant. [11] In his silvestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis nec latius exequendi: quorum adulteris coitibus degenerantur partus leaenarum et leones quidem procreantur, sed ignobiles.

18

[1] Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum, unde mediterranea maria caput tollant. Existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani: cuius spiritu pervadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus vel recessus. [2] Qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus numquam reciprocetur.

19

[1] Insula Apollonitarum octoginta milibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra Histrum sita, ex qua M. Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borysthenem Achillis insula est cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales: et quae forte advolaverit, raptim fugam properat. [2] Oceanum septemtrionalem ex ea parte, qua a Propaniso amne Scythia adluitur, Hecataeus Amalcium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promunturium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est mortuum mare: ultra Rubeas quicquid est Cronium nominat.
[3] Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas esse in Asiatica plaga dulce Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. [4] Id evenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut naturam maris vertant. Non omiserim quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque ad Alierum flumen, quod influit Oxum amnem, pervenire, deinde mare Caspium, inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui Armeniae et Hiberiae fines interluit. [5] Itaque a Cyro diebus non amplius quinque itinere terreno subvectis navibus ad alveum Phasidis pertendit: per cuius excursus in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est. [6] Auctor est Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo navigari: eius magnitudinem inmensam et paene similem continenti: nec longe Oeonas separari, quas qui habitent vivant ovis avium marinarum et avenis vulgo nascentibus: [7] perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt: [8] esse et Phanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut reliqua viscerum illis contegant nec amiculum aliud sit quam ut membris membra vestiant.
[9] Antequam digrediamur a Scythia, religio est praeterire, quaenam peculiares sint ferae Scythiae. Cervi plurimi in hac terra: igitur cervos persequemur. Mares generis huiusce cum statum tempus venerem incitavit, saeviunt rabie libidinis. [10] Feminae licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant. Teneros studio occulunt et absconditos inter profunda fruticum vel herbarum pedum verbere castigant ad latendum. [11] Cum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursu et adsuescunt salire per abrupta. Acceptis canum latratibus secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum fistularum: rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia: propterea facilius obvios se praebent sagittantibus. [12] Si maria tranent, non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo et lassorum capita clunibus per vices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medellam: [13] si fugare angues gestias, utrum velis ures, quae ustrina praeterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro aetate ramos augent. Id incrementum in sexennes perseverat: deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora: [14] quae quidem castratis numquam crescunt nec tamen decidunt. [15] Dentes monstrant senectutem, cum aut pauci inveniuntur aut nulli. Serpentem hauriunt et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt, dum eo pasti excutiunt accepta tela. [16] Herbam quoque quam cinarem vocant contra noxia edunt gramina. Adversus venena mirificum est innulei coagulum occisi in matris suae utero. Patuit numquam eos febrescere, quam ob causam confecta ex medullis ipsorum unguina sedant calores hominum languentium. [17] Legimus plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos sine febribus longaevos fuisse: quod demum proderit si uno vulnere fuerint interempti. [18] Ad dinoscendam vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti necdum senii indicium praeferebant.
[19] Eadem paene specie sunt quos tragelaphos dicunt, sed non alibi quam circa Phasidem apparent: tantum quod illi villosos habent armos et menta promissis hirta barbis.

20

[1] Mons Saevo ipse ingens nec Riphaeis minor collibus initium Germaniae facit. Inguaeones tenent, a quibus primis post Scythas nomen Germanicum consurgit. [2] Dives virum terra, frequens populis numerosis et inmanibus. Extenditur inter Hercynium saltum et rupes Sarmatarum. Vbi incipit Danuvio, ubi desinit Rheno perfunditur. De internis eius partibus Alba Guthalus Viscla amnes latissimi praecipitant in Oceanum.
[3] Saltus Hercynius aves gignit, quarum pennae per obscurum emicant et interlucent, quamvis obtenta nox denset tenebras. Vnde homines loci illius plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad praesidium itineris dirigendi, praeiactisque per opaca callium rationem viae moderentur indicio plumarum refulgentium. [4] In hoc tractu sane et in omni septentrionis plaga visontes frequentissimi, qui bovis feri similes, saetosi colla, iubas horridi, ultra tauros pernicitate, capti adsuescere manu nesciunt. [5] Sunt et uri, quos inperitum vulgus vocat bubalos, cum bubali paene ad cervinam faciem in Africa procreentur. Istis porro quos uros dicimus taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas potuum gerula fiant. [6] Est et alce mulis comparanda, adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in posteriora vestigia pasci non queat. [7] Gangavia insula e regione Germaniae mittit animal quale alce, sed cuius suffragines ut elephantis flecti nequeunt: propterea non cubat, cum dormiendum est, tamen somnulentam arbor sustinet, quae prope casuram secatur, ut fera dum adsuetis fulmentis innititur faciat ruinam. Ita capitur: alioquin difficile est eam mancipari: nam in illo rigore poplitum inconprehensibili fuga pollet. [8] De Germanicis insulis Gangavia maxima est, sed nihil in ea magnum praeter ipsam.
[9] Nam Glaesaria dat crystallum, dat et sucinum: quod sucinum Germani gentiliter vocant glaesum. Qualitas materiae istius summatim antea Germanico autem Caesare omnes Germaniae oras scrutante conperta: arbor est pinei generis, cuius mediale autumni tempore sucino lacrimat. Sucum esse arboris de nominis capessas qualitate: pinum vero, unde sit gignitum, si usseris, odor indicabit. Pretium operae est scire longius, ne Padaneae silvae credantur lapidem flevisse. [10] Hanc speciem in Illyricum barbari intulerunt: quae cum per Pannonica commercia usu ad Transpadanos homines foret devoluta, quod ibi primum nostri viderant, ibi etiam natam putaverunt. [11] Munere Neronis principis adparatus omnis sucino inornatus est: nec difficulter, cum per idem tempus tredecim milia librarum rex Germaniae donum ei miserit. [12] Rude primum nascitur et corticosum, deinde incoctum adipe lactentis suis expolitur ad quem videmus nitorem. [13] Pro facie habet nomina: melleum dicitur et Falernum, utrumque de similitudine aut vini aut utique mellis. In aperto est quod rapiat folia, quod trahat paleas: quod vero medeatur multis vitalium incommodis, medentium docuit disciplina. Et India habet sucinum, sed Germania plurimum optimumque. Quoniam ad insulam Glaesariam veneramus, a sucino coeptum.
[14] Nam in Germaniae continentibus gallaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: vincit enim gratia. Arabes quidem dicunt non alibi eam deprehendi quam in nidis avium quas melancoryphos vocant: quod nullus recepit, cum apud Germaniae populos quamvis rara in saxis tamen appareat. Honore et pretio ad smaragdos viret pallidum. [15] Nihil iucundius aurum decet. Cerauniorum porro genera diversa sunt. Germanicum candidum est: splendet tamen caerulo et si sub divo habeas, fulgorem rapit siderum.

21

[1] Galliae inter Rhenum et Pyrenaeum, item inter Oceanum et montes Cebennam ac Iuris porriguntur, praepinguibus glebis accommodae proventibus fructuariis, pleraeque consitae vitibus et arbustis, omni ad usum animantium fetu beatissimae, riguae aquis fluminum et fontium, sed funtaneis interdum sacris et vaporantibus. Infamantur ritu incolarum, qui ut aiunt (veri enim periculum non ad me recipio) iniuria religionis humanis litant hostiis. Ex isto sinu quoquo orbis velis exeas: in Hispanias et in Italiam terra marique: in Africam mari tantum: [2] si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus optimus et ferax, inde Noricus frigidus et parcius fructuosus, tum Pannonia viro fortis et solo laeta, deinde Moesiae, quas maiores nostri iure Cereris horreum nominabant. In quarum parte quae Pontica est apparet herba, qua inficitur oleum quod vocant Medicum: hoc ad incendium excitatum si obruere aqua gestias, ardet magis nec alio sopitur quam iactu pulveris.

22

[1] Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Brittania insula non qualibet amplitudine nomen paene orbis alterius mereretur: octingenta enim et amplius milia passuum longa detinet, ita ut eam in Calidonicum usque angulum metiamur. In quo recessu Vlixem Calidoniae adpulsum manifestat ara Graecis litteris scripta [votum].
[2] Multis insulis nec ignobilibus circumdatur. Quarum Hibernia ei proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero, alias ita pabulosa, ut pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat satias. [3] Illic nullus anguis, avis rara, gens inhospita et bellicosa. Sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. [4] Fas ac nefas eodem loco ducunt. Apis nusquam: advectum inde pulverem seu lapillos si quis sparserit inter alvearia, examina favos deserent. [5] Sed mare quod inter hanc et Brittaniam interluit undosum inquietumque toto in anno nonnisi pauculis diebus est navigabile [6] idque in centum viginti milia passuum latitudinis diffundi qui fidem ad verum ratiocinati sunt aestimarunt. [7] Siluram quoque insulam ab ora quam gens Brittana Dumnonii tenent turbidum fretum distinguit. Cuius homines etiamnunc custodiunt morem vetustum: nummum refutant: dant res et accipiunt: mutationibus necessaria potius quam pretiis parant: deos percolunt: scientiam futurorum pariter viri ac feminae ostentant. [8] At Tanatus insula adspiratur freto Gallico, a Brittaniae continente aestuario tenui separata, felix frumentariis campis et gleba uberi, nec tantum sibi verum et aliis salubris locis: nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium invecta sit angues necat.
[9] Multae et aliae circa Brittaniam insulae, e quibus Thyle ultima, in qua aestivo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox nulla: brumali solstitio perinde nullus dies. Vltra Thylen accipimus pigrum et concretum mare.
[10] Circuitus Brittaniae quadragies octies septuaginta quinque milia sunt. In quo spatio magna et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium: quibus fontibus praesul est Minervae numen, in cuius aede perpetui ignes numquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertit in globos saxeos. [11] Praeterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam quibus Brittaniae solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigrogemmeus: si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur: si potestatem, attritu calefactus adplicita detinet atque sucinum. [12] Regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras iam inde a pueris variae animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti notae crescunt: nec quicquam mage patientiae loco nationes ferae ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.

23

[1] Reversos ad continentem res Hispanienses vocant. Terrarum plaga conparanda optimis, nulli posthabenda frugis et soli copia, sive vinearum proventus respicere sive arborarios velis. [2] Omni materia affluit, quaecumque aut pretio ambitiosa est aut usu necessaria. Argentum vel aurum requiras, habet: ferrariis numquam deficit: non cedit vitibus, vincit olea. [3] Dividua est provinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil sterile: quicquid cuiuscumque modi negat messem, viget pabulis: etiam quae arida sunt, ab sterilitate rudentum materias nauticis subministrant. [4] Non coquunt ibi sales, sed effodiunt. Depurgant in minium nitellas pulveris. Fucant vellera , ut ad ruborem merum depotent cocci venenum.
[5] In Lusitania promunturium est quod Artabrum alii, alii Olisiponense dicunt. Hoc caelum terras maria distinguit: terris Hispaniae latus finit: caelum et maria hoc modo dividit, quod a circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus et frons septentrionalis, Oceano Atlantico et occasu terminatis. [6] Ibi oppidum Olisipone Vlixi conditum: ibi Tagus flumen. Tagum ob harenas auriferas ceteris praetulerunt. [7] In proximis Olisiponis equae lasciviunt mira fecunditate: nam aspiratae favonii vento concipiunt et sitientes viros aurarum spiritu maritantur. [8] Hiberus amnis toti Hispaniae nomen dedit, Baetis provinciae: uterque nobilis. Carthaginem apud Hiberos, quae mox colonia facta est, Poeni condiderunt, Tarraconem Scipiones: ideo caput est provinciae Tarraconensis.
[9] Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quod etiam Indicis praeferunt: huius ceraunii color est e pyropo: qualitas igni probatur: quem si sine detrimento sui perferat, adversum vim fulgurum creditur opitulari.
[10] Cassiterides insulae spectant adversum Celtiberiae latus, plumbi fertiles: et tres Fortunatae, e quibus solum vocabulum signandum fuit. [11] Ebusus quae a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet: utpote cuius terra serpentes fuget. Colubraria quae Sucronem versus est feta est anguibus. [12] Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosae. In capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, insula a continenti septingentis pedibus separatur, quam Tyrii a Rubro profecti mari Erythream, Poeni lingua sua Gadir, id est saepem nominaverunt. In hac Geryonem aevum agitavisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent Herculem boves ex alia insula abduxisse, quae Lusitaniam contuetur.
[13] Sed Gaditanum fretum, a Gadibus dictum, Atlanticos aestus in nostrum mare discidio inmittit orbis. Nam Oceanus, quem Graii sic nominant de celeritate, ab occasu solis inrumpens laevo latere Europam radit, Africam dextero, scissisque Calpe et Abinna montibus quos dicunt columnas Herculis, inter Mauros funditur et Hispaniam: [14] ac freto isti, cuius quindecim milia passuum efficit longitudo, latitudo vix septem, quodam ostio aperit limen interni aequoris, mixtus mediterraneis sinibus, quos ad usque orientem propellit. Horum qui Hispanias perfundit, Hibericus fertur et Balearicus: qui Narbonensem provinciam, Gallicus: mox Ligusticus: ab eo ad Siciliam Tuscus, quem Graeci Ionium vel Tyrrhenum, Itali inferum vocitant: a Sicilia Cretam usque Siculus: [15] inde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit: quae aquarum moles torto in septentrionem prius latere, anfractibus magnis iuxta Graecias et Hillyricum per Hellespontum in angustias stringitur Propontidis: quae Propontis Europam Asiamque discriminans ad Macotidem pervenit. [16] Causas nominum non uniformis dedit ratio. Asiaticum et Phoenicum a provinciis dictum: ab insulis Carpathium Aegaeum Icarium Balearicum Cyprium: a gentibus Ausonium Dalmaticum Ligusticum Tuscum: ab oppidis Adriaticum Argolicum Corinthium Tyrium: a casibus hominum Myrtoum vel Hellespontum: a memoria regis Ionium: a bovis transitu vel angustiis etiam meatibus boum perviis Bosphoros: a moribus accolarum Euxinus, Axinos ante appellatus: ab ordine fluenti Propontis. Aegyptium pelagus Asiae datur, Gallicum Europae , Africum Libyae: his ut quaeque proxima sunt venerunt in partes partium. [17] Haec in gremiis terrarum. Oras autem extimas Oceanus amplectitur, qui a litoribus suis Arabicus Persicus Indicus Eous Sericus Hyrcanus Caspius Scythicus Germanicus Gallicus Atlanticus Libycus Aegyptius dicitur. [18] Cuius accessus incrementa circa litora Indiae vehementissime proruunt maximosque ibi exitus faciunt, sive quod suspensius sustollatur vi caloris, seu quod in ea parte orbis et fontium et fluminum copia sit effusior. [19] Dubitatur etiamnunc quibus ex causis intumescat vel quatenus, cum superfluus sibi fuerit, rursus in se residat. Nec in obscuro est plura pro ingeniis disserentium potius quam pro veritatis fide expressa. Sed omisso ancipiti concurrentium quaestionum has opiniones probatissimas invenimus. [20] Physici aiunt mundum animal esse eumque ex variis elementorum corporibus conglobatum moveri spiritu regente: quae utraque diffusa per membra omnia aeternae molis vigorem exerceant. [21] Sicut ergo in corporibus nostris commercia sunt spiritalia, ita in profundis Oceani nares quasdam mundi constitutas, per quas emissi anhelitus vel reducti modo efflent maria, modo revocent. [22] At hi qui siderum sequuntur disciplinam contendunt meatus istos commoveri lunae cursibus: adeo ut sic vicissitudines inter maciem aquarum et plenitudinem respiciant ad auctus eius vel eliquia. Neque eodem semper tempore, sed prout illa aut mergatur aut surgat variant se alternantes recursus.

24

[1] De Hispania excursus in Libyam: nam Baelone progressos, quod Baeticae oppidum est, ultra interiacens fretum trium et triginta milium passuum Tingi excipit, Mauretaniae nunc colonia, sed cuius Antaeus primus auctor est. [2] Porro quod in illo ambitu Aegyptium finitur pelagus et Libycum incipit, placuit ut Africam Libyam diceremus. Quidam tamen Libyam a Libya Epaphi filia, Africam autem ab Afro Libyis Herculis filio potius dictam receperunt. [3] Lix quoque colonia in eodem tractu constituta est, ubi Antaei regia, qui implicandis explicandisque nexibus humi melius sciens, velut genitus matre terra, ibidem Herculi victus est. [4] Nam de hortis Hesperidum et pervigili dracone, ne famae licentia vulneretur fides, ratio haec est. Flexuoso meatu aestuarium e mari fertur adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos fracta vertigine mentiatur: [5] itaque quod hortos appellavere circumdat: unde pomorum custodes interpretantes struxerunt iter ad mendacium fabulandi. Sed haec insula, insinuata sinibus alvei recurrentis et in quibusdam aequoris spiris sita, praeter arbores oleastri similes et aram sacram Herculi aliud nihil praefert quo propaget vetustatis memoriam. [6] Verum ultra frutices aureos et metalla frondentia illud magis mirum, quod solum inferiore licet libra depressum numquam accessu freti superlabitur, sed obstaculo naturalis repaguli in ipsis marginibus haeret unda et intimis orarum superciliis sponte fluctus ingrui resistuntur: spectando nimirum ingenio loci planities manet sicca, quamvis prona aequora superveniant. [7] Sala oppidum imminet Salae flumini. Ab hoc per Autolorum gentem iter est in Atlanticas solitudines. [8] Atlas mons e media harenarum consurgit vastitate et eductus in viciniam lunaris circuli ultra nubila caput condit: qua ad Oceanum extenditur. Cui a se nomen dedit, manat fontibus, nemoribus inhorrescit, rupibus asperatur, squalet ieiunio, humo nuda nec herbida: qua Africam contra versus est, felix nascentibus sponte frugibus, arboribus proceris opacissimus, quarum odor gravis, comae cupressi similes vestiuntur lanugine sericis velleribus nihilo viliore. [9] In eo latere et herba euphorbea copiosa, cuius sucus ad oculariam proficit claritatem nec mediocriter percellit vim venenorum. [10] Vertex semper nivalis. Saltus eius quadrupedes ac serpentes ferae et cum his elephanti occupaverunt. Silet per diem universus nec sine horrore secretus est, lucet nocturnis ignibus, choris Aegipanum undique personatur: audiuntur et cantus tibiarum et tinnitus cymbalorum per oram maritimam. [11] A Lixo abest quinque et ducentis milibus passuum, Lix a Gaditano freto centum duodecim milibus. Habitatus ante, ut indicat loci facies quondam cultu exercita, in qua usque adhuc vitis et palmae extat vestigium. [12] Apex Perseo et Herculi pervius, ceteris inaccessus: ita fidem ararum inscriptio palam facit. Qua spectat occasum, inter ipsum et flumen Anatim per quadringenta nonaginta sex milia passuum infames bestiis silvae obsident. [13] Amnes circa eum non tacendi, qui licet separentur intervallis amplioribus, transierunt tamen in quoddam Atlantici nominis ministerium, [14] Asana marino haustu, Bambotum crocodillis et hippopotamis refertum ultraque adhuc amnis qui atro colore exit per intimas et exustas solitudines, quae torrente perpetuo et sole nimio plus quam ignito numquam ab aestu vindicantur. [15] Haec de Atlante, quem Mauri Addirim nominant, et Hannonis Punici libri et nostri annales prodiderunt, Iuba etiam Ptolemaei filius qui utriusque Mauretaniae regno potitus est. Suetonius quoque Paulinus summam huic cognitioni inposuit manum, qui ultra Atlantem primus et paene solus Romana signa circumtulit.

25

[1] E provinciis Mauretaniis Tingitana, quae solstitiali plagae obvia est quaeque porrigitur ad internum mare, exurgit montibus septem, qui a similitudine fratres appellati freto imminent. [2] Hi montes elephantis frequentissimi sunt. Monent a principio hoc animantium genus dicere. Igitur elephanti iuxta sensum humanum intellectus habent, memoria pollent, siderum servant disciplinam. Luna nitescente gregatim amnes petunt, mox perspersi liquore solis exortum motibus quibus possunt salutant, deinde in saltus revertuntur. [3] Duo eorum genera sunt: nobiliores indicat magnitudo, minores nothos dicunt. Candore dentium intellegitur iuventa: quorum alter semper in ministerio est, alteri parcitur, ne hebetatus assiduo repercussu minus vigeat si fuerit dimicandum. [4] Cum venatu premuntur, pariter affligunt utrosque, ut damnato ebore non requirantur: hanc enim sibi causam periculi inesse sentiunt. Oberrant agminatim: natu maximus ducit agmen, aetate proximus cogit [sequentes]. [5] Flumen transituri minimos antemittunt, ne maiores ingressu alveum alterant et profundos gurgites depressis vadis faciant. Venerem ante annos decem feminae, ante quinque mares nesciunt. Biennio coeunt quinis nec amplius in anno diebus, non prius ad gregarium numerum reversuri quam vivis aquis abluantur. [6] Propter feminas numquam dimicant: nulla enim noverunt adulteria. Inest illis clementiae bonum: quippe si per deserta vagabundum hominem forte viderint, ductus usque ad notas vias praebent: vel si confertis pecoribus occursitent, itinera sibi blanda et placida manu faciunt, ne quod obvium animal interimant conflictu fortuito. [7] Si quando pugnatur, non mediocrem habent curam sauciorum: nam fessos vulneratosque in medium receptant. Cum captivitate venerint in manus hominum, mansuescunt hausto hordei suco. [8] Maria transmeaturi in naves non prius subeunt quam de reditu illis sacramentum luatur. Indicos elephantos Mauretani timent et quasi parvitatis suae conscii aspernantur ab his videri. Non annis decem, ut vulgus, sed biennio, ut Aristoteles definit, utero gravescunt, nec amplius quam semel gignunt, nec plures quam singulos. [9] Vivunt in annos trecentos. Inpatientissimi frigoris. Truncos edunt, lapides hauriunt, gratissimas in cibatu habent palmas. Odorem muris vel maxime fugiunt: pabula etiam quae a musculis contacta sint recusant. [10] Si quis casu chamaeleontem devoraverit, vermem elephantis veneficum, oleastro sumpto pesti medetur. Durissimum dorso tergus est, ventri mollius. Setarum hirsutiae nullae. Inter hos et dracones iugis discordia. Denique insidiae hoc astu praeparantur: serpentes propter semitas delitescunt, per quas elephanti assuetis callibus evagantur: atque ita praetermissis prioribus postremos adoriuntur, ne qui antecesserunt queant opitulari: primumque pedes nodis ligant, ut laqueatis cruribus inpediant gradiendi facultatem: [12] nam elephanti, nisi praeventi hac spirarum mora, vel arboribus se vel saxis applicant, ut pondere nitibundo attritos necent angues. [13] Dimicationis praecipua causa est, quod elephantis ut aiunt frigidior inest sanguis et ob id a draconibus avidissime torrente captantur aestu. Quam ob rem numquam invadunt nisi potu gravatos, ut venis propensius inrigatis maiorem sumant de oppressis satietatem. [14] Nec aliud magis quam oculos petunt, quos solos expugnabiles sciunt, vel interiora aurium, quod is tantum locus defendi non potest promoscide. Itaque cum ebiberint sanguinem, dum ruunt beluae, dracones obruuntur. [15] Sic utrimque fusus cruor terram imbuit fitque pigmentum quicquid soli tinxerit, quod cinnabari vocant. Elephantos Italia anno urbis conditae quadringentesimo septuagesimo secundo in Lucanis primum bello Epirotico vidit et boves Lucas inde dixit.
[16] Caesariensi colonia Caesarea inest a divo Claudio deducta, Bocchi prius regia, postmodum Iubae indulgentia p. R. dono data. Inest et oppidum Siga, quod habitatum Syphaci fuit. [17] Nec ab Icosio taciti recedemus: Hercule enim illa transeunte viginti qui a comitatu eius desciverant locum deligunt, iaciunt moenia: ac ne quis inposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi nomen datum.

26

[1] Quod est a flumine Amsiga Numidiae datur. Huius incolae quamdiu errarunt pabulationibus vagabundis, Nomades dicti sunt. Vrbes in ea plurimae nobilesque, sed Cirta eminet: dein Chulli purpurario fuco Tyriis velleribus comparata. [2] Omnis haec regio finibus in Zeugitanum limitem desinit. Qua parte silvestris est, feras educat, qua iugis ardua, equos alit. Eximio etiam marmore praedicatur.
[3] Numidici ursi ceteris praestant rabie dumtaxat et villis profundioribus: nam genitura par est quoquo loco genitis. Eam protinus dixero. Coeunt non itidem quo quadrupedes aliae, sed apti amplexibus mutuis velut humanis coniugationibus copulantur. [4] Desiderium veneris hiems suscitat. Secreti honore reverentur mares gravidas et in iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes secubationibus dividuntur. Lucinae illis properatius tempus est: quippe uterum trigesimus dies liberat. Vnde evenit, ut praecipitata fecunditas informes creet partus: [5] carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli et de festina inmaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium liniamentis. Has lambendo sensim figurant et interdum adpectoratas fovent, ut assiduo incubitu calefactae animalem trahant spiritum. [6] Interea cibus nullus. Sane diebus primis quattuordecim matres in somnum ita concidunt, ut nec vulneribus excitari queant. Enixae quaternis latent mensibus: mox egressae in diem liberum tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas caecitate. [7] Invalidum ursis caput, vis maxima in brachiis et in lumbis: unde interdum posticis pedibus insistunt. Insidiantur alvearibus apium, maxime favos appetunt, nec avidius aliud quam mella captant. [8] Cum gustavere mandragorae mala, moriuntur: sed eunt obviam, ne malum in perniciem convalescat et formicas vorant ad recuperandam sanitatem. [9] Si quando tauros adoriuntur, sciunt quibus potissimum partibus immorentur nec aliud quam cornua aut nares petunt: cornua, ut pondere defetigent, nares, ut acrior dolor sit in loco teneriore. [10] M. Messala consule L. Domitius Abenobarbus curulis aedilis ursos Numidicos centum et totidem Aethiopas venatores in circo Romano edidit: idque spectaculum inter memorabiles titulos adnotatur.

27

[1] Omnis Africa a Zeugitano pede incipit, promunturio Apollinis Sardiniae contraversa, promunturio Mercurii procedens in frontem Sicanam: proinde extenta in duas prominentias, quarum altera promunturium Candidum dicitur, alteram quae est in Cyrenaica regione Phycuntem vocant: [2] ea per sinum Creticum opposita Cretae insulae contra Taenarum Laconicae excurrit. [3] Harenis Catabathmi Aegypto insinuata, cui proximi Cyrenenses, extenditur inter duas Syrtes, quas inaccessas vadosum ac reciprocum mare efficit. Cuius sali defectus vel incrementa haud promptum est deprehendere, ita incertis motibus nunc in brevia residit dorsuosa, nunc inundatur aestibus inquietis, ut Varro auctor est, [4] perflabilem ibi terram ventis penetrantibus subitam vim spiritus citissime aut revomere moria aut resorbere. [5] Omnis haec plaga ab Aethiopia et terminis Asiae Nigri flumine, qui Nilum parit, ab Hispania freto scinditur: latere quod ad meridiem vergit fontium inops est et infamis siti: altrinsecus qua septemtrionem patitur aquario larga: [6] in agro Byzaceno, qui patet passuum ducentis vel amplius milibus, glebis ita praepinguis, ut iacta ibi semina cum incremento centesimae frugis renascantur.
[7] Externos in ea plurimos conventasse argumentum de urbibus et locis dabimus. Borion promunturium quod aquilone caeditur Graeci advenae sic vocaverunt. Hipponem Regium postea dictum, item Hipponem alterum de interfluenti freto Diarrhyton nuncupatum, nobilissima oppida, equites Graeci condiderunt. [8] Clypeam civitatem Siculi extruunt et Aspida primum nominant, Veneriam etiam in qua<m> Veneris Erycinae religiones transtulerunt. Achaei Tripolim lingua sua signant de urbium trium numero, id est Oeae, Sabratae, Leptimagnae. Philaenis fratribus a laudis cupidine Graium vocamen datum.
[9] Hadrumeto atque Carthagini auctor est a Tyro populus: sed quae super Carthagine veraces libri prodiderunt hoc loco reddam. [10] Vrbem istam, ut Cato in oratione senatoria autumat, cum rex Iapon rerum in Libya potiretur, Elissa mulier extruxit domo Phoenix et Carthadam dixit, quod Phoenicum ore exprimit civitatem novam. Mox sermone verso in verbum Punicum et haec Elisa et illa Carthago dicta est: quae post annos DCCXXXVII exciditur quam fuerat constituta. [11] Deinde a C. Graccho colonis Italicis data et Iunonia ab eo dicta, aliquantisper ignobilis humili et languido statu: demum in claritatem secundae Carthaginis, interiectis centum et duobus annis, M. Antonio P. Dolabella cos. enituit, alterum post urbem Romam terrarum decus. [12] Verum ut ad Africam redeam, ipsa suo cingitur angio. Interna eius plurimae quidem bestiae, sed principaliter leones tenent. [13] Quorum trifariam genus scinditur: nam breviores et iubis crispi plerumque ignavi sunt et inbelles: longiores et coma simplici acres magis: at hi quos creant pardi in plebe remanent iubarum inopes. Pariter omnes parcunt a sagina, primum quod alternis diebus potum, alternis cibum capiunt ac frequenter, si digestio non est insecuta, [solitae] cibationi superponunt diem: [14] tum quod carnes iusto amplius devoratas, cum gravantur, insertis in ora unguibus sponte protrahunt. Sane et cum fugiendum est in satietate, idem faciunt. [15] Senectam defectio probat dentium. Nam clementiae indicia multa sunt: prostratis parcunt: in viros potius quam in feminas saeviunt: infantes nonnisi in magna fame perimunt. Nec a misericordia separantur: assiduis denique exemplis patet eos pepercisse, cum multi captivorum aliquot leonibus obvii intacti repatriaverint: [16] Gaetulae etiam mulieris nomen Iubae libris conprehensum est, quae obtestata occursantes feras inmunis rediit. Aversi coeunt: nec hi tantum, sed et lynces et cameli et elephanti et rhinocerotes et tigrides. [17] Leaenae fetu primo catulos quinque edunt, deinde per singulos numerum decoquunt annis insequentibus et postremo cum ad unum materna fecunditas recidit, sterilescunt in aeternum. [18] Animos leonum frons et cauda indicant, sicut motus equini de auribus intelleguntur: dedit enim has notas generosissimo cuique natura. Vis summa in pectore est firmitas in capite praecipua. Cum premuntur a canibus, contemptim recedunt subsistentesque interdum ancipiti recessu dissimulant timorem: [19] idque agunt, si in campis nudis ac patentibus urgeantur, nam silvestribus locis, quasi testem ignaviae non reformident, quanta possunt se fuga subtrahunt. Cum insequuntur, nisum saltu adiuvant: cum fugiunt, non valent salire. Gradientes mucrones unguium vaginis corporum claudunt, ne acumina adtritu retundantur. Hoc adeo custodiunt, ut nonnisi aversis falculis currant. [20] Saepti a venantibus obtutu terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Numquam limo vident minimeque se volunt aspici. Cantus gallinaceorum et rotarum timent strepitus, sed ignes magis. [21] Leontophonos vocari accipimus bestias modicas, quae captae exuruntur, ut earum cineris aspergine carnes pollutae iactaeque per conpita concurrentium semitarum leones necent, si quantulumcumque ex illis sumpserint. [22] Propterea leones naturali eas premunt odio atque ubi facultas data est, morsu quidem abstinent, sed dilancinatas exanimant pedum nisibus. Spectaculum ex his primus Romae edidit Scaevola Publii filius in curuli aedilitate. [23] Hyaenam quoque mittit Africa, cui cum spina riget collum continua unitate flectique non quit nisi toto corporis circumactu. Multa de ea mira: primum quod sequitur stabula pastorum et auditu assiduo addiscit vocamen quod exprimere possit imitatione vocis humanae, ut in hominem astu accitum nocte saeviat. [24] Vomitus quoque humanos mentitur falsisque singultibus sollicitatos sic canes devorat: qui forte si venantes umbram eius dum sequuntur contigerint, latrare nequeunt voce perdita. Eadem hyaena inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Praeterea pronius est marem capere: feminis enim ingenita est callidior astutia. [25] Varietas multiplex inest oculis colorumque mutatio. In quorum pupulis lapis invenitur, hyaeniam dicunt, praeditum illa potestate, ut cuius hominis linguae fuerit subditus, praedicat futura. Verum hyaena quodcumque animal ter lustraverit, movere se non potest: quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiaverunt. [26] In Aethiopiae parte coit cum leaena, unde nascitur monstrum: corocottae nomen est. Voces hominum et ipsa pariter adfectat. Numquam cohibet aciem orbium, sed in obtutum sine nictatione contendit. In ore gingiva nulla, dens unus atque perpetuus, qui ut numquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur.
[27] Inter ea quae dicunt herbatica eadem Africa onagros hahet, in quo genere singuli inperitant gregibus feminarum. Aemulos libidinis metuunt. Inde est quod gravidas suas servant, ut expositos mares, si qua facultas fuerit, truncatos mordicus privent testibus, quod caventes feminae in secessibus partus occulunt.
[28] Africa serpentibus adeo fecunda est, ut mali huius merito illi potissimum palma detur. Cerastae praeferunt quadrigemina cornicula, quorum ostentatione veluti esca inlice sollicitatas aves perimunt: nam reliqua corporis de industria harenis tegunt nec ullum indicium sui praebent nisi ex ea parte, qua invitatis dolo pastibus necem praepetum aucupentur. [29] Amphisbaena consurgit in caput geminum, quorum alterum loco suo est, alterum in ea parte qua cauda: quae causa efficit, ut capite utrimque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. [30] Iaculi arbores subeunt, e quibus vi maxima turbinati penetrant animal quodcumque obvium fortuna fecerit. Scytale tanta praefulget tergi varietate, ut notarum gratia videntes retardet et quoniam reptando pigrior est, quos adsequi non quit, miraculo sui capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuvias prima ponit. [31] Plures diversaeque aspidum species, verum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit: hypnale quod somno necat, teste etiam Cleopatra emitur ad mortem. Aliarum virus quoniam medellas admittit, minus famae meretur. Haemorrhois morsu sanguinem elicit et dissolutis venarum commerciis quicquid animae est evocat per cruorem. Prester quem percussit, distenditur enormique corpulentia necatur extuberatus. Ictus sepium putredo sequitur. [33] Sunt et ammodytae, est et cenchris, elephantiae, chersydri, chamaedracontes. Postremo quantus nominum tantus mortium numerus. Nam scorpiones scinci lacertaeque vermibus, non serpentibus adscribuntur. [34] Monstra haec si sibilant, clementius feriunt. Habent adfectus: non temere nisi coniuges evagantur: capto altero vel occiso uter superfuerit efferatur. Subtiliora sunt capita feminis, alvi tumidiores, pestis nocentior. Masculus aequaliter teres est, sublimior etiam mitiorque. [35] Igitur anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant.
[36] De gemma heliotropio inter Aethiopiam Africam Cyprum certamen fuit, quaenam mitteret generis huius eminentissimam: deprehensumque est documentis plurimis Aethiopicam aut Libycam palmam tenere. Viridi colore est non ita acuto, sed nubilo magis et represso. Stellis puniceis superspersa. [37] Causa nominis de effectu lapidis est et potestate: deiecta in labris aheneis radios solis mutat sanguineo repercussu extraque aquam splendorem eius abicit et avertit. Etiam illud posse dicitur, ut herbae eiusdem quo est nominis mixta et praecantationibus legitimis consecrata eum a quocumque gestabitur subtrahat visibus obviorum.
[38] Inter Syrtes quamvis terra pergentibus iter sideribus destinatur nec aliter cursus patescit: nam putris soli faciem aura mutat et minimo licet vento tantam diversitatem flatus efficit, ut subinde perversis sitibus locorum nulla indicia agnitioni relinquantur, cum modo quae fuerant tumulis ardua in valles residunt, modo quae vallibus pressa coitu pulveris aggerantur. [39] Ita etiam continens naturam maris sui patitur: nec interest, ubi potius sint procellae, cum ad exitium viantium elementis congruentibus in terris flabra saeviant, in mari terrae. [40] Vtraeque Syrtes CCL milibus passuum separantur. Aliquanto clementior quae minor est. Cn. denique Servilio C. Sempronio cos. inter haec vadosa classem Romanam inpune accipimus perfretasse. In hoc sinu Mene insula post Minturnenses paludes G. Mario fuit latebra.
[41] Supra Garamantas Psylli fuerunt, contra noxium virus muniti incredibili corporis firmitate. Soli morsibus anguium non interibant et quamvis dente letali appetiti incorrupta durabant sanitate. Recens etiam editos serpentibus offerebant: [42] si essent partus adulteri, matrum crimina plectebantur interitu parvulorum: si pudici, probos ortus a morte paterni sanguinis privilegium tuebatur: sic originis fidem probabant venenis iudicantibus. Sed haec gens interivit a Nassamonibus capta nec quicquam aliud praeter opinionem de vestigio nominis sui Psylli reliquerunt. [43] Nassamonitem lapidem Nassamones dant, sanguineum universum, nigris venulis adumbratum. In intimo recessu Syrtis maioris circa Philaenorum aras Lotophagos fuisse discimus, nec incertum est. A Philaenorum aris non procul palus est quam Triton amnis influit, ubi speculatam se artium deam crediderunt.
[44] Maior Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas vocant, quod Battius Lacedaemonius olympiade quinta et quadragesima, rege Marcio res Romanas tenente, anno post Troiam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit: quae domus Callimacho poetae fuit patria. [45] Inter hoc oppidum et templum Hammonis milia passuum CCCC sunt. Templo fons proximat Soli sacer, qui umoris nexibus humum stringit, fauillam etiam in caespitem solidat. [46] In qua gleba non sine miraculo lucus emicat undique secus agris arentibus. Illic et lapis legitur, Hammonis vocant cornum: nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini: fulgore aureo est: praedivina somnia repraesentare dicitur subiectus capiti incubantium. [47] Et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus umor, quem a loco hammoniacum nominamus.
[48] Apud Cyrenenses praeterea sirpe gignitur odoratis radicibus, virgulto herbido magis quam arbusto: cuius e culmo exudat aestatis tempore pingue roscidum idque pascentium hircorum inhaeret barbulis: ubi cum arefactum inolevit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum vel medellae magis. [49] Dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum: deinde usu derivante laser nominatum. Quae germina initio barbaricae inpressionis vastatis agris, postea ob intolerandam vectigalis nimietatem ferme penitus ipsi accolae eruerunt.
[50] Cyrenis ab laeva Africa est et a dextera Aegyptus, a fronte saevum et inportuosum mare, a tergo barbarorum variae nationes et solitudo inaccessa, quae basiliscum creat, malum in terris singulare. [51] Serpens est paene ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum vel aliorum animantium exitiis datus, sed terrae quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique extinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut in aëre nulla alitum inpune transvolet infectum spiritu pestilenti. [52] Cum movetur, media corporis parte serpit, media arduus est et excelsus. Sibilum eius etiam serpentes perhorrescunt et cum acceperint, fugam quaeque quoquo potest properant. [53] Quicquid morsu eius occiderit non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferciunt cavernis in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni conparaverunt, ut aedem Apellis manu insignem nec araneae intexerent nec alites involarent.
[54] Circa extimum Syrtium cornum Bernicem civitatem adluit Lethon amnis, inferna ut putant exundatione prorumpens et apud pristinos vates latice memoratus oblivionis. Hanc Berenice munivit quae Ptolemaeo tertio fuit nupta et in maiori Syrti locavit.
[55] Omne autem latifundium quod inter Aegyptum Aethiopiam Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, varium implevit simiarum genus. Nec quisquam offensus nomine cognitionem gravetur. [56] Enimvero operae pretium est nihil omittere in quo naturae spectanda sit providentia. Plebes simiarum in his est quas passim videmus non sine ingenio aemulandi, quo facilius in manus veniunt: nam dum avide venantium gestus adfectant, relicta consulto visci unguilla, quod mendacio factum vident, oculos suos oblinunt: ita visu obducto pronum est eas corripi. [57] Exultant nova luna, tristes sunt cornuto et cavo sidere. Inmoderate fetus amant, adeo ut catulos facilius amittant, quos impendio diligunt et ante se gestant, quoniam neglecti pone matrem semper haerent. [58] Cercopitheci caudas habent: haec sola discretio est inter prius dictas. Cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Aethiopiae partibus frequentissimi, violenti ad saltum, feri morsu, numquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. [59] Inter simias habentur et sphinges, villosae comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis oblivionem. [60] Sunt et quas vocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietae. Callitriches toto paene aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. Has capere non est arduum, sed proferre rarum: neque enim vivunt in altero quam in Aethiopico, hoc est suo caelo.

28

[1] Inter Nassamonas et Trogodytas gens Amantum est quae salibus domus extruunt: quos in modum cautium e montibus excitatos ad usum aedium caementiciis nectunt struicibus. Tanta ibi huiusce venae copia est, ut tecta faciant e salinis. [2] Isti sunt Amantes, qui commercium cum Trogodytis habent carbunculi gemmae. Citra Amantas propiores Nassamonibus Asbytae lasere vivunt. Hoc aluntur, hoc illis edule est.

29

[1] Garamantum oppidum est Debris fonte miro: quidni? Qui alternis vicibus die frigeat, nocte ferveat, ac per eadem venarum commercia interdum ignito vapore inaestuet, interdum glaciali algu inhorrescat. [2] Incredibile memoratu, ut tam brevi curriculo natura tam dissonam faciat varietatem idque qui percontari velit tenebris, inesse fluori illi aeternam facem credat: qui rimetur die, brumales scatebras numquam aliud aestimet quam perpetuo rigere. [3] Vnde non inmerito per gentes Debris inclita est, cuius aquae caelesti vertigine mutant qualitatem, quamvis contraversa siderum disciplina: nam cum mundum a calore vesper temperet, ab occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse, [4] rursum cum ortu solis incanduerit et radiis fervefacta sunt universa, sic hiemales evomit scaturrigines, ut hauriri etiam a sitientibus non queat. Quis ergo non stupeat fontem qui friget calore, calet frigore?
[5] Garamanticae regionis caput Garama est, ad quam iter diu inextricabile fuit et invium: nam latrones puteos harenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis iter infame siti submoveret accessus viantium. [6] Sed Vespasiano principe bello, quod cum Oeensibus gestum est, difficultas haec dissoluta est, conpendio spatii brevioris reperto. [7] Garamantas Cornelius Balbus subegit et primus ex hac victoria triumphavit: primus sane de externis utpote Gadibus genitus accessit ad gloriam nominis triumphalis. [8] Armenta gentis istius obliquis cervicibus pabulantur: nam si recta ad pastus ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua. Ex parte qua Cercina est accipimus Gauloen insulam, in qua serpens neque nascitur neque vivit invecta: praeterea iactus ex ea quocumque gentium pulvis arcet angues: scorpiones superiactus ilico perimit.

30

[1] Aethiopes et gentes Atlanticae Nigri flumine dividuntur, quem partem putant Nili: sic papyro viret, sic calamo praetexitur, animalia eadem edit, iisdem temporibus exundat, intra ripas quoque tunc redit, cum contentus est alveo suo Nilus. [2] Garamantici Aethiopes matrimonia privatim nesciunt, sed omnibus in venerem vulgo licet. Inde est quod filios matres tantum recognoscunt: nam paterni nominis nulla reverentia est. [3] Quis enim verum patrem noverit in hac luxuria incesti lascivientis? Eapropter Garamantici Aethiopes inter omnes populos degeneres habentur: nec inmerito, quia adflicta disciplina castitatis successionis notitiam ritu improbo perdiderunt.
[4] Nomen Aethiopum late patet. In parte Africana qua Meroen videt Libya plurimae eorum sunt et variae nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte vivunt. Serbotae longi sunt ad pedes duodecim. [5] Azachaei captos venatibus elephantos devorant. Psambaris nulla est aurita quadrupes, nec elephanti quidem. His proximi summam regiae potestatis cani tradunt, de cuius motibus quidnam inperitet augurantur. [6] Maritimos Aethiopas quaternos oculos dicunt habere: sed fides alia est, illa denique quod et vident plurimum et manifestissime destinant iactus sagittarum. Occidentem versus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege praediti, cuius in fronte oculus unus est. [7] Sunt et Pamphagi, quibus esca est quicquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum morem vocamen sonat. [8] Cynomolgos aiunt habere caninos rictus et prominula ora. Artabatitae proni atque quadripedes, nec secus ac ferae sine sedibus evagantur. Confines Mauretaniae certo tempore lucustas terrestres legunt duratasque salsugine in praesidium vitae solas habent: sed ex illis quadragesimum aevi annum nullus supergreditur.
[9] Ab Oceano isto ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, milia passuum sunt sescenta viginti. Vltra Meroen super exortum solis Macrobii Aethiopes vocantur: dimidio enim eorum protentior quam nostra vita est. [10] Hi Macrobii iustitiam colunt, amant aequitatem, plurimum valent robore, praecipua decent pulchritudine, ornantur aere, auro vincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est Heliutrapeza opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes vescuntur: nam etiam divinitus eas augeri ferunt. [11] Est etiam ibidem lacus, quo perfusa corpora velut olivo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. Sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem vehat frondes, sed ilico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate.
[12] Vltra hos desertae et inhumanae solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstrosae gentium facies. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habent vultus. [13] Aliis concreta ora sunt modicoque tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. Nonnullae linguis carent, in vicem sermonis utentes nutibus motibusque. [14] Quaedam ex istis nationibus ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti incognitum habuerunt ignis usum.
Aethiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quicquid eius est sub meridiano cardine, lucis nitet, qui maxime virent hieme. A media parte mons editus mari inminet, ingenuo igni per aeternum fervidus et in quiete iugis flagrantibus: [15] inter quae incendia iugis aestus draconum magna copia. Veris draconibus ora parva et ad morsus non dehiscentia et artae fistulae, per quas trahant spiritus et linguas exerant: quippe non in dentibus vim, sed in caudis habent et verbere potius quam rictu nocent. [16] Exciditur e cerebris draconum dracontia lapis, sed lapis non est nisi detrahatur viventibus: nam si obeat prius serpens, cum anima simul evanescit duritie soluta. Vsu eius Orientis reges praecipue gloriantur, quamquam nullum lenocinium artis admittat soliditate et quicquid in eo nobile est, non manus faciant nec alterius quam naturae candor sit quo reluceat. [17] Auctor Sotacus gemmam hanc etiam visam sibi scribit et quibus intercipiatur modis edocet. Praestantissimi audacia viri explorant anguium foveas et receptus: inde praestolati ad pastum exeuntes praetervectique percitis cursibus obiciunt gramina medicata quantum potest ad incitandum soporem: [18] ita somno sopitis capita desecant et de manubiis praecipitis ausi praedam revehunt temeritatis. [19] Quae locorum Aethiopes tenent, feris plena sunt, e quibus quam nabun vocant nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. [20] Animal hoc Romae circensibus dictatoris Caesaris primum publicatum. Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cephos appellant, quorum posteriores pedes crure et vestigio humanos artus mentiuntur, priores hominum manus referunt: sed a nostris non amplius quam semel visa sunt. [21] Ante ludos Cn. Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant: cui bestiae color buxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat eoque adversus elephantos proeliatur, par ipsis longitudine, brevior cruribus, naturaliter alvum petens, quam solam intellegit ictibus suis perviam.
[22] Iuxta Nigrim fluvium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput praegrave aegre ferens, aspectu pestilenti: nam qui in oculos eius offenderint, protinus vitam exuunt. [23] Formicae ibi ad formam canis maximi harenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent: quas custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. [24] Eadem Aethiopia mittit lycaonem: lupus est cervice iubatus et tot modis varius, ut nullum colorem illi dicant abesse. [25] Mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco vestigio, ramosis cornibus, capite cervino, ursi colore et pariter villo profundo. Hunc parandrum adfirmant habitum metu vertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutecto virens, sive quem alium modum praeferat. [26] Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes: sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laevitate proximantia aemulari: in hoc novum est ac singolare hirsutiam pili colorum vices facere. Hinc evenit ut difficulter capi possit.
[27] Aethiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu quam meatu: homines tamen numquam impetunt. Bruma comati sunt, aestate nudi: thoas vocant. [28] Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinacii similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas iaculatione emittit voluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes vulneret ingruentes. [29] Illius caeli ales est pegasus: sed haec ales equinum nihil praeter aures habet. Tragopan quoque avis maior aquilis, cornibus arietinis praeferens armatum caput.
[30] Aethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ brevi nascitur, ramo humili et represso, numquam ultra duas ulnas altitudinis: quod gracilius provenerit eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatur despectui est. [31] Verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis: quae cum litaverint, observatur, ut messis nec ortum solis anticipet nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum acervos hasta dividit, quae sacrata est in hoc ministerium: atque ita portio manipulorum soli dicatur: quae si iuste divisa est, sponte incenditur.
[32] Inter haec quae diximus nitore caerulo hyacinthus invenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis reperiatur: est enim vitiis non parce obnoxius: nam plerumque aut violaceo diluitur aut nubilo obducitur aut albicantius in aquaticum eliquescit: optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtunsior nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpurae fucatum suaviter florem trahat. [33] Hic est qui sentit auras et cum caelo facit: nec aequaliter rutilat, cum aut nubilosus est aut serenus dies. Praeterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime adcommodatus, ut qui tritum respuat, nec tamen penitus invictus: nam adamante scribitur et notatur. [34] Vbi hyacinthus, ibi et chrysoprasus apparet: quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim est in illo diversitas, ut nocte igneus sit, die pallidus. Ex ipso solo sumimus haematitem rubore sanguineo ac propterea haematitem vocatum.

31

[1] Quod ab Atlante usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyae finis est et Aegyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore sepulto in ea insula quae ostium Nili facit, gentes tenent dissonae, quae in aviae solitudinis secretum recesserunt. [2] Ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exulant. Nulli proprium vocabulum, nulli speciale nomen. Diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur ustique torrentis plagae sidere oderunt deum lucis. Adfirmant eos somnia non videre et abstinere penitus ab animalibus universis. [3] Trogodytae specus excavant, illis teguntur. Nullus ibi habendi amor: a divitiis paupertate se abdicaverunt voluntaria. Tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diversis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in parvo orbiculo eius deprehendantur. Homines isti carnibus vivunt serpentium ignarique sermonis stridunt potius quam loquuntur. [4] Augilae vero solos colunt inferos. Feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere, mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt severissimis. [5] Gamphasantes abstinent proeliis, fugiunt commercia, nulli se extero misceri sinunt. Blemyas credunt truncos nasci parte qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud praeferunt quam figuram. [6] Aegipanes hoc sunt quod pingi videmus. Himantopodes fluxis nisibus crurum serpunt potius quam incedunt et pergendi usum lapsu magis destinant quam ingressu. Pharusi cum Herculi ad Hesperidas pergenti forent comites, itineris taedio hic resederunt. Hactenus Libya.

32

[1] Aegyptus a meridie introrsus recedit quoad praetendant Aethiopes a tergo. Inferiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna et incerto paene fonte decurrens proditur ut loquemur. [2] Originem habet a monte inferioris Mauretaniae, qui Oceano propinquat. Hoc adfirmant Punici libri: hoc Iubam regem accipimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit quem Nilidem dicunt. [3] Nilum autem iam inde esse coniciunt, quod hoc stagnum herbis piscibus beluis nihil minus procreet quam in Nilo videmus ac si quando Mauretania, unde origo eius, aut nivibus densioribus aut imbribus largioribus inrigatur, incrementa exundationis in Aegypto augeantur. [4] Sed effusus hoc lacu harenis sorbetur et cuniculis caecis absconditur: [5] deinde in Caesariensi specie prorumpens ampliore eadem indicia praefert quae in exortu notavimus rursusque subsidit nec se prius reddit quam post intervalla itineris extenti contingat Aethiopas, ubi exit et Nigrim facit fluvium, quem supra diximus esse terminum limitis Africani. Astapum eum inde gentes vocant, scilicet aquam e tenebris profluentem.
[6] Multas magnasque ambit insulas: quarum pleraeque sunt tam [diffusae et] vastae magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursu praetermeet, quamvis concitus ibi feratur. [7] Nobilissima earum est Meroe, circum quam divisus dextero alveo Astosapes, laevo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, cum primum occursantibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius quam manare credatur: demumque a cataracte ultimo tutus est: [8] ita enim quaedam claustra eius Aegyptii nuncupant. Relicto tamen adhuc pone se nomine, quod Giris vocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditum, in meridiem versus excipitur Aegyptio mari.
[9] Gnari siderum vel locorum varias de excessibus eius causas dederunt. Alii adfirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem umore supero saginatum tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministraverint. [10] Ferunt alii, quod ventorum flatibus repercussus, cum fluorem solitae velocitatis non queat promovere, aquis in arto luctantibus intumescat: et quo inpensius controversi spiritus repugnaverint, eo excelsius sublimari in altitudinis vertices repercussam celeritatem, quando nec solitus extenuet cursus alveum et stipato iam flumine venis originalibus torrentium pondera superveniant: [11] ita concurrente violentia hinc urgentis elementi hinc resistentis undis exultantibus molem colligi, quae excessus facit. Nonnulli adfirmant fontem eius qui Phialus vocatur siderum motibus excitari extractumque radiis candentibus caelesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis coeptantibus: [12] verum omnem abscessus originem de sole concipi primosque fieri excessus tumoris, cum per cancrum sol vehatur: postmodum triginta eius partibus evolutis, ubi ingressus leonem ortus sirios excitavit, emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere. [13] Quod tempus sacerdotes natalem mundi iudicaverunt, id est inter XIII k. Aug. et XI. Deinde revocare exitus universos, cum in virginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, cum libram sit ingressus. [14] Hoc etiam addunt pariter eum nocere, sive abudantius exaestuet sive parcius: cum exiguitas minimum adportet fecunditatis, propensior copia diuturno umore culturam moretur. [15] Maximos eius exitus cubitis duodeviginti consurgere, iustissimos sedecim temperari, nec in quindecim abesse proventus fructuarios, quicquid infra sit, famem facere. [16] Dant illi etiam hoc maiestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Iam illud palam est, quod solus ex amnibus nullas expiret auras. Dicionis Aegyptiae esse incipit a Syene, in qua fines Aethiopum, et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.
[17] Inter omnia quae Aegyptus habet digna memoratu praecipue bovem mirantur: Apim vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lateri eius ingenita corniculantis lunae refert faciem. [18] Statutum aevi spatium est, quod ut adfuit, profundo sacri fontis inmersus necatur, ne diem longius trahat quam licebit. Mox alter nec sine publico luctu requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. [19] Delubra quibus succedit aut incubat mystice thalamos nominant. Dat omina manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentis manu cibum capiat. Denique aversatus Germanici Caesaris dexteram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est. [20] Pueri Apim gregatim sequuntur et repente velut lymphatici ventura praecinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quae atque inventa et oblata est, eadem die neci datur. [21] Apis natalem Memphici celebrant iactu paterae aureae, quam proiciunt in Nili statum gurgitem. Haec sollemnitas per septem dies agitur: quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili indutias habent nec attrectant lavantes. Verum octavo die caerimoniis iam peractis, velut reddita saeviendi licentia, solitam resumunt atrocitatem.
[22] Crocodilus malum quadrupes et in terra et in flumine pariter valet: linguam non habet: maxillam movet superiorem. Morsus eius horribili tenacitate conveniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad viginti ulnas magnitudinis evalescit. Qualia anseris edit ova. [23] Metatur locum nido naturali providentia nec alibi fetus premit quam quo crescentis Nili aquae non possint pervenire. In partu fovendo mas et femina vices servant. Praeter hiatum oris armatus est etiam unguium inmanitate. [24] Noctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate in tantum, ut ictus quovis tormento adactos tergo repercutiat. [25] Strophilos avis parvula est: ea reduvias escarum dum adfectat, os beluae huiusce paulatim scalpit et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. Quod ichneumon conspicatus penetrat beluam populatisque vitalibus erosa exit alvo.
[26] Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt. [27] Habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo pergit, ut crocodilis se offerant obvios: nam haec monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes: ergo capiuntur, subactique etiam inter aquas suas serviunt et perdomiti metu ita obsequuntur, ut inmemores atrocitatis victores suos inequitantes dorso vehant. [28] Hanc ergo insulam et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtunsius vident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quattuor menses a coeptu brumae inedia exigunt.
[29] Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, verum ad opem salutarem non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur vis veneni.
[30] Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino et dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit aversus astu doloso, ut fallente vestigio revertenti nullae ei insidiae praeparentur. [31] Idem cum distenditur nimia satietate, harundines recens caesas petit, per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam deinde caeno oblinit, usquedum vulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romae M. Scaurus invexit.
[32] Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur ova gratissimamque ex his escam nidis suis defert: sic rarescunt proventus fetuum noxiorum. [33] Nec tamen aves istae tantum intra fines Aegyptios prosunt: nam quaecumque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus est, ut morsum ante mors quam dolor insequatur, sagacitate qua ad hoc valent aves excitatae in procinctum eunt universae et prius quam terminos patrios externum malum vastet, in aëre occursant catervis pestilentibus: ibi agmen devorant universum: quo merito sacrae sunt et inlaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.
[34] De arboribus quas sola fert Aegyptus praecipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice: usque adeo fecunditati suae angusta est. Vno anno septies fructum sufficit: unde pomum decerpseris, alterum sine mora protuberat. [35] Materia eius in aquam missa subsidit: deinde cum diu desederit in liquore, levior facta sustollitur et versa vice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit umore sicca.
[36] Palma quoque Aegyptia dicenda res est: proprie adipsos vocatur, ut dici oportet ea, quae gustata arcet sitim. Odor ei idem qui et malis Cydoniis. Sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit decerpatur: nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum praepedit, linguam retardat obsessisque officiis mentis et corporis ebrietatis facit vitium. [37] Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenen tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo consaeptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum modum caelestis pervenit disciplina, sensus suos significationibus produnt quibus possunt: [38] alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt, quaedam rudiunt, nonnulla simul confugiunt ad volutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. [39] Iidem populi ferunt a primis sibi gentis suae avis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse.
[40] Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebae nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subvehunt: hinc regio Thebaica. [41] Aboedos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiris fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo et auctor Macedo nobilitant: quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. [42] Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papirio Sp. f. C. Poetelio C. f. consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant.
[43] Est et Pharos, colonia a Caesare dictatore deducta, e qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio: nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus vadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Posideo Tegano Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. [44] Pyramides turres sunt fastigatae ultra excelsitatem omnem quae fieri manu possit: itaque mensuram umbrarum egressae nullas habent umbras. Nunc ab Aegypto provehamus stilum.

33

[1] Vltra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege, Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum Varro dicit. Qui affirmat in litore maris istius fontem esse, quem si oves biberint, mutent vellerum qualitatem et antea candidae amittant quod fuerint usque ad haustum ac furvo postmodum nigrescant colore.
[2] Rubri autem maris Arsinoe oppidum. Verum haec Arabia procedit ad usque illam odoriferam et divitem terram, quam Catabani et Scaenitae tenent Arabes, nobiles monte Cassio: [3] qui Scaenitae causas nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt nec alias domos habent: ipsa autem tentoria cilicia sunt: ita nuncupant velamenta caprarum pilis texta. [4] Praeterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus si invectum illo fuerit, ilico moritur. Hanc Arabiam Graeci Eudaemonem, nostri Beatam nominaverunt. Habitatur in colle manu facto inter flumen Tigrim et flumen Eulaeum, quod ortum a Medis tam puro fluore inclitum est, ut omnes inde reges non alias quam eius aquas bibant.
[5] Eudaemonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod praeter odores, quos creat plurimos, sola tus mittit, nec tamen universa. Nam in medio eius sunt Astramitae, pagus Sabaeorum, a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur, Arabia appellata, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. [6] Virgulta haec non sunt publica, sed quod inter barbaros novum, in ius posterorum per successiones transeunt familiarum. [7] Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri vocantur. Iidem illi cum lucos istos vel metunt vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur. [8] Hanc arborem, priusquam penitus fides proderetur, alii lentisco, alii mage terebintho conparabant, usquedum libris, quos Iuba rex scripsit ad Caesarem Augusti filium, palam fieret intorto eam esse vimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.
[9] In iisdem saltibus myrrha provenit, cuius radices ut vitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent; nudatae pinguiori fluunt lacrima. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis vulnere vilior iudicatur. [10] Codex in vertiginem flexus et spinis hispidus: folium crispius licet, olivae tamen simile: maxima extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fovent, quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt.
[11] Apud eosdem nascitur phoenix avis, aquilae magnitudine, capite honorato in conum plumis extantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis caeruleus interscribitur nitor. [12] Probatum est quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaeam concinnat in Solis urbem, strue altaribus superposita. [13] Cum huius vita magni anni fieri conversionem rata fides est inter auctores: licet plurimi eorum magnum annum non quingentis quadraginta, sed duodecim milibus nungentis quinquaginta quattuor annis constare dicant. [14] <Q.> Plautio itaque et Sex. Papinio cos. Aegyptum phoenix involavit: captusque anno octingentesimo urbis conditae iussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, praeter censuram quae manet, actis etiam urbis continetur.
[15] Cinnamolgus perinde Arabiae avis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnamorum: ad quos quoniam non est pervenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis deiectasque pretiis vendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis quam alia mercatores probent.
[16] Arabes longe lateque diffusi diversis et moribus vivunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita; redimitu pari pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, vendunt sua: quippe et silvis et mari divites. [17] Vmbrae quae nobis dexterae sunt illis sinistrae. Pars eorum quibus asper victus est angues edunt, nulla vel animi cura vel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur.
[18] Ex istius litoris sinu Polycrati regi advecta sardonyx gemma prima in orbe nostro luxuriae excitavit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium venit conscientiam. Superficies eius probatur, si meracius rubeat: arguitur, si fuerit faeculentior: [19] medietas circuitur limite candicante: optima est, si nec colorem suum spargat in proximum nec ipsa ex altero mutuetur: reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, vitio vertitur: si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem. [20] Et molochiten Arabs invenit, virentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita vi resistentem. Invenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam, quae radiis icta solis rutilo aëris repercussu caelestis arcus ex sese iacit speciem. [21] Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus et tumentes refrenat iras. [22] Paederotem etiam et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit: contra nervorum molestias prodest habentibus. In paederote congruit quicquid eximium est quadam decoris praerogativa: crystallinum lucet, rubet purpuram, orarum extimis corona crocea velut e liquido renitente: [23] hac suavitate oculos afficit, visum inlicit, detinet intuentes: hac etiam gratia Indis placet. Hoc Arabiae sat est: ad Pelusium repatriemus.

34

[1] A Pelusio Cassius mons est et delubrum Iovis Cassii, atque ita Ostracine locus Pompeii Magni sepulchro inclitus. Idumaea inde incipit palmis opima. Deinde Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum. [2] Id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc retinet. Quam expositam beluae non inritus rumor circumtulit: quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in aedilitate sua Romae publicavit. [3] Annalibus nota res est: mensura quoque veracibus libris continetur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, excelsitas fuerit elephantis Indicis eminentior: porro verticuli spinae ipsius latitudine semipedem sint supergressi.

35

[1] Iudaea inlustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Iordanis amnis eximiae suavitatis, Paneade fonte dimissus, regiones praeterfluit amoenissimas; mox in Asphaltiten lacum mersus stagno corrumpitur. [2] Qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eo mergi potest: tauri etiam camelique inpune ibi fluitant. [3] Est et lacus Sara extentus passuum sedecim milibus, circumsaeptus urbibus plurimis et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo aestu et ad sanitatem usu efficaci. [4] Iudaeae caput fuit Hierusolyma, sed excisa est. Successit Hierichus: et haec desivit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierusolymis proxima, fons calore medico probatissimus et ex ipso aquarum praeconio sic vocatus.
[5] In hac terra balsamum nascitur, quae silva intra terminos viginti iugerum usque ad victoriam nostram fuit: at cum Iudaea potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut iam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes vitibus stirpes habent: malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora moritur: [6] ea propter aut vitro aut cultellulis osseis, sed in sola cortice artifici plaga vulneratur , e qua eximiae suavitatis gutta manat. Post lacrimam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno.
[7] Longo ab Hierusolymis recessu tristis sinus panditur, quem de caelo tactum testatur humus nigra et in cinerem soluta. [8] Ibi duo oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae vel levi pressa tactu fumum exhalat et fatiscit in vagum pulverem.
[9] Interiora Iudaeae occidentem quae contuentur Esseni tenent, qui praediti memorabili disciplina recesserunt a ritu gentium universarum, maiestatis ut reor providentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina: venere se penitus abdicaverunt. Pecuniam nesciunt. Palmis victitant. [10] Nemo ibi nascitur nec tamen deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiae est: ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides et innocentiae meritum prosequatur: [11] nam qui reus est vel levis culpae, quamvis summa ope adipisci ingressum velit, divinitus submovetur. Ita per inmensum spatium saeculorum, incredibile dictu, aeterna gens est cessantibus puerperiis. [12] Engada oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclitis nemoribus adhuc durat decus lucisque palmarum eminentissimis nihil vel de aevo vel de bello derogatum. Iudaeae terminus Massada castellum.

36

[1] Transeo Damascum Philadelphiam Rhaphanam: Scythopoli primos incolas et auctorem dabo. Liber pater cum humo nutricem tradidisset, condidit hoc oppidum, ut sepulturae titulum etiam urbis moenibus ampliaret. [2] Incolae deerant: e comitibus suis Scythas delegit, quos ut animi firmaret ad promptam resistendi violentiam, praemium loci nomen dedit. [3] In Seleucia alter Cassius mons est, Antiochiae propinquus, cuius e vertice vigilia adhuc quarta conspicitur globus solis et brevi corporis circumactu radiis caliginem dissipantibus illinc nox hinc dies cernitur. Talis e Cassio specula est, ut lucem prius videas quam auspicetur dies.

37

[1] Euphraten fundit Armenia maior, ortus supra Zimam sub radicibus montis, quem Catoten accolae nominant, Scythis proximo. Hic receptis in se aliquot amnibus convalescit et stipatus convenis aquis luctatur cum montis Tauri obiectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim milium passuum latitudine: longisque excursibus dextera Commagenem, Arabiam laeva relinquit: [2] deinde praelabens plurimas gentes Babyloniam quondam Chaldaeorum caput dividit. Mesopotamiam opimat inundationis annuae excessibus, ad instar Aegyptii amnis terras contegens, invecta soli fecunditate, iisdem ferme temporibus quibus Nilus exit, sole scilicet in parte cancri vigesima constituto: [3] tenuatur cum iam leone decurso ad extima virginis curricula facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione aequalitas normalis facit lineae. [4] Vnde apparet ista duo flumina ad modulum eiusdem perpendiculi constituta, licet e diversis manent plagis, easdem incrementi causas habere.
[5] De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniae regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte in loco edito qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre fluit non suo nomine: at cum fines Medorum invectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. [6] Influit in Aretisam lacum omnia pondera sustinentem: cuius pisces numquam se alveo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Aretisae, per quam dissimilis colore et volucri meat cursu. Mox Tauro resistente in profundum specum mergitur, quem subterlabens in altero eius latere apud Zomade emicat, ulvas et purgamenta plurima secum trahens. Deinde identidem absconditur rursusque redditur: Adiabenos Arabasque praeterfluit: Mesopotamiam amplectitur: amnem nobilissimum Choaspen accipit: Euphraten defert in sinum Persicum.
[7] Quaecumque Euphraten bibunt gentes, diverso nitent lapide. Zmilanthis in ipso alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconnensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glauci velut oculi pupula internitet. [8] Sagda a Chaldaeis ad nos usque fluxit, haud facilis repertu, ni ut perhibent ipsa se capessendam daret: namque ingenita spiritus efficacia supermeantes naves e profundo petit et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut nisi abrasa parte ligni aegre separetur. [9] Ea sagda apud Chaldaeos propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet iucundissime virens. [10] Myrrhites Parthis familiaris est. Hunc si visu aestimes, myrrhae colore est et non habet quod adficiat: si penitus explores et attritu incites ad calorem, spirat nardi suavitatem.
[11] In Perside lapidum tanta copia est tantaque diversitas, ut longum paene sit ipsis vocabulis inmorari. [12] Mithridax sole percussa coloribus micat variis. Tecolithos nucleo olivae similis spernitur cum videtur, sed remediis bonus vincit aliorum pulchritudinem: solutus quippe et haustus pulsis calculis renium dolores ac vesicae levat. [13] Hammochrysos harenis auro intermixtis nunc brattearum, nunc pulveris habet quadrulas. [14] Aëtites et fulvus est et tereti positione alterum lapidem intrinsecus cohibens, cuius crepitu sonorus est cum movetur: quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere, sed spiritum scientissimi dicant. [15] Hunc aëtiten Zoroastres praefert omnibus maximamque illi tribuit potestatem. Invenitur aut in nidis aquilae aut in litoribus oceani: in Perside tamen plurimus. [Subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortivae.] [16] Pyrites furvus est tenerique se vehementius non sinit ac si quando artiori manu premitur, digitos adurit. [17] Chalazias grandinis et candorem praefert et figuram, duritia robustissima et invicta. Echites vipereas habet maculas. [18] Dionysias fuscus est, rubentibus notis sparsus. Idem si aquae mixtus conteratur, vinum fragrat et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. [19] Glossopetra deficientibus lunis caelo cadit, linguae similis humanae, non modicae ut magi ferunt potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. [20] Solis gemma percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex sese iacit radios. Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium similitudinem. [21] Selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunae imaginem, quam iuxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis vel minui vel augeri. [22] Meconites papavera exprimit. Myrmecites reptantis formicae effigie notatur. Chalcophthongos resonat ut pulsata aera: pudice habitus servat vocis claritatem. [23] Siderites a contemplatione ferri nihil dissonat, verum maleficus quoquo inferatur discordias excitat. Phlogites ostentat intra se quasi flammas aestuantes. [24] Anthracias coruscat velut scintillantibus stellis. Enhydros exudat, ut clausam in eo putes fontaneam scaturriginem.

38

[1] Ciliciam, qua de agitur, si ut nunc est loquamur, derogasse videbimur fidei vetustatis: si terminos sequimur quos habuit olim, absonum est a contemplatione rerum praesentium. Ergo inter utramque culpam factu optimum est amborum temporum statum persequi.
[2] Cilicia antea usque ad Pelusium Aegypti pertinebat Lydis Medis Armeniis Pamphylia Cappadocia sub imperio Cilicum constitutis: mox ab Assyriis subacta in breviorem modum scripta est. Plurima iacet campo, sinu lato recipiens mare Issicum, a tergo montium Tauri et Amani iugis clausa. [3] A Cilice nomen trahit, quem aetas pristina paene ultra aevum memoriae abscondit: hunc Phoenice ortum, qui antiquior Iove de primis terrae alumnis habetur. Matrem urbium habet Tarson, quam Danaae proles nobilissima Perseus locavit. [4] Hanc urbem intersecat Cydnus amnis. Hunc Cydnum alii praecipitari Tauro, alii derivari ex alveo Choaspi tradiderunt. Qui Choaspes ita dulcis est, ut Persici reges, quamdiu inter ripas Persidis fluat soli, sibi ex eo pocula vindicaverint et cum eundum foret peregre, aquas eius secum vectitarent. [5] Ex illo parente Cydnus miram trahit suavitatem. Quicquid candidum est cydnum gentili lingua Syri dicunt: unde amni huic nomen datum et tumet vere cum nives soluuntur, reliqua anni tenuis et quietus. [6] Circa Corycum Ciliciae crocum plurimum optimumque: det licet Sicilia, det Cyrena, det et Lycia, hoc primum est: spirat fragrantius, colore plus aureo est, suci ope citius proficit ad medellam.
[7] Ibi Corycos oppidum est et specus, qui montem inpositum mari a summo cavat vertice, patulus hiatu amplissimo: nam deiectis lateribus in terrae profundum nemoroso orbe amplectitur mediam inanitatem, virens introrsus lucis pendentibus. [8] Descensus in eum per duo milia et quingentos passus non sine largo die, hinc inde fontium adsidua scaturrigine. Vbi perventum ad ima primi sinus, alter rursus specus panditur: quod antrum latis primum patet faucibus, postmodum in processu per angustias obscuratur. In eo sacrum est Iovis fanum, in cuius recessu intimo Typhonis gigantis cubile positum qui volunt credunt.
[9] Heliopolis antiquum oppidum Ciliciae fuit, patria Chrysippi stoicae sapientiae potentissimi: quod a Tigrane Armenio subactum et diu Solum, Pompeiopolim devictis Cilicibus Cn. Magnus cognominavit.
[10] Mons Taurus ab Indico primum mari surgit, deinde a scopulis Chelidoniis, inter Aegyptium et Pamphylium pelagus, obiectus septemtrioni dextero latere, laevo meridianae plagae, occidenti obversus fronte profusa. Palam est terras eum continuare voluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas vetaretur. [11] Denique qui periclitantur naturas locorom, temptasse eum omnes exitus promunturiis probant: etenim quoquovorsum mari adluitur, procedit in prominentias: sed modo intercluditur Phoenicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio vel Hyrcano: quibus renitentibus subinde fractus contra Maeotium lacum flectitur multisque difficultatibus fatigatus Ripaeis se iugis adnectit. [12] Pro gentium ac linguarum varietate plurifariam nominatus, apud Indos Imaus, mox Propanisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus atque ubi in excelsissimam consurgit sublimitatem, Caucasus. Interea etiam a populis appellationem trahit: a dextero latere Caspius dicitur vel Hyrcanus, a laevo Amazonicus, Moschicus, Scythicus: ad haec vocabula habet alia multa. [13] Vbi dehiscit hiulcis iugis, facit portas, quarum primae sunt Armeniae, tunc Caspiae, post Ciliciae. In Graeciam verticem exerit, ubi Ceraunius praedicatur. A Ciliciae finibus Asiaticum limitem dispescit. Quantus meridiem videt, sole inaestuat: quicquid septemtrioni oppositum est, vento tunditur et pruina: quo silvestris est, efferatur multis bestiis et leonibus inmanissimis.

39

[1] Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est: hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicaverunt, quam de vocabulo sui nominis Hephaestiam vocant. [2] Olympus quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit: nunc castellum est, infra quod aquae Regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt visentibus.

40

[1] Sequitur Asia: sed non eam Asiam loquor, quae in tertio orbis divortio terminos amnes habet ab Aegyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim: verum eam quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. Eam igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Aegaea litora, a meridie mare Aegyptium, Paphlagonia a septemtrione.
[2] Ephesus in ea urbs clarissima est: Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, adeo magnificum, ut Xerxes, cum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit. Sed haec Xerxis clementia sacras aedes non diu a malo vindicavit: [3] namque Herostratus, ut nomen memoria sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu sua struxit, sicut ipse fassus est, voto adipiscendae famae latioris. [4] Notatur ergo eadem die conflagravisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est. [5] Quod cum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates praefuit: quem Dinocratem Alexandri iussu Alexandriam in Aegypto metatum supra exposuimus. Nusquam autem orbe toto tam adsiduos terrae motus et tam crebras urbium demersiones quam in Asia esse cladibus Asiaticis patuit, cum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint.
[6] Ingenia Asiatica inclita per gentes fuere. Poetae Anacreon, inde Mimnermus et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcaeus, inter quos etiam Sappho mulier. At historiae conditores Xanthus, Hecataeus, Herodotus, cum quibus Ephorus et Theopompus. Nam de septem sapientia praeditis Bias, Thales, Pittacus, Cleanthes Stoicae eminentissimus, Anaxagoras naturae indicator, Heraclitus etiam subtilioris doctrinae arcanis immoratus.
[7] Asiam excipit Phrygia, in qua Celaenae, quae antiquato priore nomine in Apameam transiere, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. Istic Marsyas ortus. Istic et sepultus: unde qui proximat fluvius, Marsyas dicitur: [8] nam sacrilegi certaminis factum et audaces in deum tibias testatur non procul vallis, quae eventum gestae rei signat et ab Apamea decem milibus passuum separata Aulocrene usque adhuc dicitur. Ex arce huiusce oppidi Maeander amnis caput tollit, qui recurrentibus ripis flexuosus inter Cariam et Ioniam praecipitat in sinum qui Miletum dividit et Prienam. [9] Ipsa Phrygia Troadi superiecta est, aquilonia parte Galatiae conlimitanea, meridiana Lycaoniae Pisidiae Mygdoniaeque contermina. Eadem ab oriente vicina Lydiae, a septemtrione Moesiae, Cariae a parte qua dies medius mons Lydiae Tmolus croco florentissimus: [10] amnis Pactolus, quem aurato fluore incitum aliter Chrysorrhoan vocant. In his locis animal nascitur quod bonacum dicunt, cui taurinum caput ac deinceps corpus omne, tantum iuba equina: cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offendit, non vulneretur. [11] Sed quicquid praesidii monstro illi frons negat, alvus sufficit: nam cum in fugam vertit, proluvie citi ventris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor quicquid attigerit amburit: ita egerie noxia submovet insequentes.
[12] Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius, qui primus invenit prosae orationis disciplinam. [13] Non longe Ephesum Colophon civitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. Vnde haud procul Mimas surgit, cuius vertices de nubilis supervolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. [14] Caput Maeoniae Sipylus excipit, Tantalis antea dictus et in illam vocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. [15] Zmyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Zmyrnaeos vero campos Hermus secat, qui ortus Dorylao Phrygiae Phrygiam scindit a Caria. Hunc quoque Hermum fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. [16] Zmyrna, unde praecipue nitet, Homero vati patria extitit, qui post Ilium captum fuit anno ducentesimo septuagesimo secundo, Agrippa Silvio Tiberini filio Albae regnante, anno ante urbem conditam centesimo sexagesimo. [17] Inter quem et Hesiodum poetam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni interfuerunt. In Rhoeteo litore Athenienses et Mytilenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit: [18] deinde interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen, Rhodii extruxerunt.
[19] At iuxta Ilium Memnonis stat sepulcrum, ad quod sempiterno ex Aethiopia catervatim aves advolant, quas Ilienses Memnonias vocant. Cremutius auctor est has easdem anno quinto in Aethiopia catervatim coire et undiqueversum, quo usquam gentium sint, ad regiam Memnonis convenire. [20] Mediterranea quae sunt supra Troadis partem Teuthrania tenet regio, quae prima Moesorum fuit patria. Haec Teuthrania perfunditur Caico flumine.
[21] Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora ventri iungerentur: prolixa cauda eademque in vertiginem torta: hamati ungues subtili aduncitate: incessus piger et fere idem qui testudinum motus: corpus asperum cute, qualem in crocodilis deprehendimus: [22] subducti oculi et recessu concavo introrsum recepti, quos numquam nictatione obnubit, visum non circumlatis pupulis, sed obtutu rigidi orbis intentat. Hiatus eius aeternus ac sine ullius usus ministerio: quippe cum neque cibum capiat neque potu alatur nec alimento alio quam haustu aëris vivat. [23] Color varius et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit, concolor ei fiat. Colores duo sunt quos fingere non valet, rubrus et candidus: ceteros facile mentitur. Corpus paene sine carne, vitalia sine liene nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. [24] Latet hieme, producitur vere. Impetibilis est coraci, a quo cum interfectus est, victorem suum perimit interemptus: nam si vel modicum ales ex eo ederit, ilico moritur: sed corax habet praesidium ad medellam natura manum porrigente: nam cum adflictum se intellegit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem.
[25] Pythonos come est in Asia locus in campis patentibus, ubi primo adventus sui tempore ciconiae advolant et eam quae ultima advenerit lancinant universae. Aves istas ferunt linguas non habere, verum sonum quod crepitant oris potius quam vocis esse. [26] Eximia illis inest pietas: etenim quantum temporis inpenderint fetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis invicem aluntur: ita enim inpense nidos fovent, ut incubitus adsiduitate plumas exuant. [27] Noceri eis omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia vel maxime, ubi serpentium immanis copia est: quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt.

41

[1] Galatiam primis saeculis priscae Gallorum gentes occupaverunt Tolosboci Veturi Ambituuti, quae vocabula adhuc permanent: quamvis Galatia unde dicta sit, ipso sonat nomine.

42

[1] Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis adversa Thraciae, opulenta ac dives urbium, a fontibus Sagari fluminis primos fines habet: ante Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia. [2] In ea Prusiadem urbem et adluit Hylas flumen et perspergit Hylas lacus, in quo resedisse credunt delicias Herculi, Hylan puerum, Nymphis rapinam: in cuius memoriam usque adhuc sollemni cursitatione lacu populus circumit et Hylan voce clamant. [3] In Bithyno quoque agro Libyssa locus Nicomediae proximus, sepulcro Hannibalis famae datus: qui post Carthaginense iudicium transfuga ad regem Antiochum, dein post Antiochi apud Thermopylas pugnatam malam pugnam fractumque regem fortunae vicibus in hospitium Prusiae devolutus, ne traderetur T. Quintio ob hanc causam in Bithyniam misso captivusque Romam veniret, veneni mali poculo animam expulit.

43

[1] In ora Pontica post Bospori fauces et Rhesum amnem portumque Calpas Sagaris fluvius ortus in Phrygia dictusque a plerisque Sagarius exordium facit Mariandyni sinus, in quo oppidum Heraclea adpositum Lyco flumini: et Acone portus, qui proventu matorum graminum usque eo celebris est, ut noxias herbas aconita illinc nominemus. [2] Proximus inde Acherusius specus, quem foraminis caeci profundo ad usque inferna aiunt patere.

44

[1] Paphlagoniam limes a tergo Galaticus amplectitur. Ea Paphlagonia Carambi promunturio spectat Tauricam, consurgit Cytoro monte porrecto in spatium trium et sexaginta milium, insignis loco Eneto: a quo, ut Cornelius Nepos perhibet, Paphlagones in Italiam transvecti mox Veneti sunt nominati. [2] Plurimas in ea regione urbes Milesii condiderunt, Eupatoriam Mithridates: quo subacto a Pompeio Pompeiopolis est dicta.

45

[1] Cappadocia gentium universarum quae Pontum accolunt praecipue introversus recedit. Latere laevo utrasque Armenias et Commagenen simul transit: dextero plurimis Asiae populis circumfusa. Attollitur ad Tauri iuga et solis ortus. Praeterit Lycaoniam Pisidiam Ciliciam. [2] Vadit super tractum Syriae Antiochiae, parte regionis alterius in Scythiam pertendens, ab Armenia maiore divisa Euphrate amne: quae Armenia unde Panedri montes sunt auspicatur. [3] Multae in Cappadocia urbes inclitae: verum ut ab aliis referamus pedem, coloniam Archelaidem, quam deduxit Claudius Caesar, Halys praeterfluit: [4] Neocaesaream Lycus alluit: Melitam Samiramis condidit: Mazacam sub Argaeo sitam Cappadoces matrem urbium numerant: qui Argaeus nivalibus iugis arduus ne aestivo quidem torrente pruinis caret quemque indidem populi habitari deo credunt.
[5] Terra illa ante alias altrix equorum et proventui equino accommodissima est: quorum hoc in loco ingenium reor persequendum. [6] Nam equis inesse iudicium documentis plurimis patefactum, cum iam aliquot inventi sunt, qui nonnisi primos dominos recognoscerent, obliti mansuetudinis, si quando mutassent consueta servitia. Inimicos partis suae norunt adeo, ut inter proelia hostes morsu petant. [7] Sed illud maius est, quod rectoribus perditis quos diligebant arcessunt fame mortem. Verum hi mores in genere equorum praestantissimo reperiuntur: nam qui infra nobilitatem sati sunt, nulla documenta sua praebuerunt. [8] Sed ne quid videamur dicendi licentia contra fidem adrogasse, exemplum frequens dabimus. Alexandri Magni equus Bucephalus dictus sive de aspectus torvitate seu ab insigni, quod taurinum caput armo inustum habebat, seu quod de fronte eius quaedam corniculorum minae protuberabant, cum ab equario suo alias etiam molliter sederetur, accepto regio stratu neminem umquam alium praeter dominum vehere dignatus est. [9] Documenta eius in proeliis plura sunt, quibus Alexandrum e durissimis certaminibus sospitem ope sua extulit: quo merito effectum, ut defuncto in India exequias rex duceret et supremis sepulcrum daret, urbem etiam conderet, quam in nominis memoriam Bucephalam nominavit. [10] Equus C. Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepit: cuius primores pedes facie vestigii humani tradunt fuisse, sicut ante Veneris genetricis aedem hac effigie locatus est. [11] Regem Scytharum cum singulari certamine interemptum adversarius victor spoliare vellet, ab equo eius calcibus morsuque est lancinatus. Agrigentina etiam regio frequens est equorum sepulcris, quod munus supremitatis meritis datum credimus. [12] Voluptatem his inesse circi spectacula prodiderunt: quidam enim equorum cantibus tibiarum, quidam saltationibus, quidam colorum varietate, nonnulli etiam accensis facibus ad cursus provocantur. [13] Affectum equinum lacrimae probant: denique interfecto Nicomede rege equus eius vitam inedia expulit. Cum proelio Antiochus Galatas subegisset, Cintareti nomine ducis, qui in acie ceciderat, equum insilivit ovaturus isque adeo sprevit lupatos, ut de industria cernuatus ruina pariter et se et equitem adfligeret. [14] Ingenia equorum etiam Claudii Caesaris circenses probaverunt, cum effuso rectore quadrigae currus aemulos non minus astu quam velocitate praeverterent et post decursa legitima spatia ad locum palmae sponte consisterent, velut victoriae praemium postularent. [15] Excusso quoque auriga, quem Rutumannam nominabant, relicto certamine ad Capitolium quadriga prosilivit nec ante substitit quam Tarpeium Iovem trina dextratione lustrasset. [16] In huiusce animalis genere aetas longior maribus: legimus sane equum ad annos LXX vixisse. Iam illud non venit in ambiguum, quod in annum tertium et tricesimum generant, utpote qui etiam post vicesimum mittantur ad subolem reficiendam. Notatum etiam advertimus Opuntem nomine equum ad gregariam venerem durasse in annos quadraginta. [17] Equarum libido extinguitur iubis tonsis. In quarum partu amoris nascitur veneficium, quod in frontibus praeferunt recens editi, furvo colore, caricis simile, hippomanes nominatum: quod si praereptum statim fuerit, nequaquam mater pullo ubera praebet fellitanda. [18] Quo quis acrior fuerit speique maioris, profundius nares mersitat in bibendo. Mas ad bella numquam producitur apud Scythas, eo quod feminae exonerare vesicas etiam in fuga possunt. Edunt equae et ventis conceptos: sed hi numquam ultra triennium aevum trahunt.

46

[1] Assyriorum initium Adiabene facit: in cuius parte Arbelitis regio est, quem locum victoria Alexandri Magni non sinit praeteriri. Nam ibi copias Darii fudit, ipsum subegit expugnatisque eius castris in reliquo apparatu regis repperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. [2] Aliquantisper tamen virtute veterum ab hac vitiorum inlecebra defensi sumus atque adeo in tempus censorum P. Licinii Crassi et C. Iulii Caesaris: qui edixerunt anno urbis conditae quingentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inveheret peregrina. [3] Postmodum vicerunt nostra vitia et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in poenalibus tenebris uteretur: sicut L. Plotium fratrem Planci bis consulis proscriptum a triumviris in Salernitana latebra unguenti odor prodidit.
[4] Hos terrarum ductus excipit Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis. Ingens ipsa et cui tale ferme quale unedonibus folium est: tantum eo differt, quod aculeatum spinulentis fastigiis hispida turgescat. Malum inimicum venenis: sapore asperum et amaritudinis merae: odoris autem fragrantia plus quam iucundum longeque sensibile. [5] Verum pomo illius tanta ubertas inest, ut onere proventus semper gravetur: nam protinus atque poma eius deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, ut fetus decidant ante nati. [6] Vsurpare sibi nemora ista optaverunt et aliae nationes per industriam germinis transferendi, sed beneficium soli Mediae datum natura resistente terra alia non potuit mutuari.

47

[1] Portae Caspiae panduntur itinere manu facto longo octo milibus passuum: nam latitudo vix est plaustro permeabilis. In his angustiis etiam illud asperum, quod praecisorum laterum saxa liquentibus inter se salis venis exundant umorem affluentissimum, qui constrictus vi caloris velut in aestivam glaciem corporatur: ita labes invia accessum negat. [2] Praeterea octo et viginti milium passuum tractus omnis, quoquo inde pergatur humo arida, sine praesidio sitit. Tunc serpentes undique gentium convenae a verno statim die illuc confluunt. Ita periculi ac difficultatis concordia ad Caspios nisi hieme accessus negatur.

48

[1] A Caspiis ad orientem versus locus est, quod Direum appellatur, cuius ubertati non est quippiam quod comparari queat. Quem locum circumsident Lapyri, Narici et Hyrcani. [2] Ei proximat Margine regio inclita caeli ac soli commodis, adeo ut in toto illo latifundio vitibus sola gaudeat. In faciem theatralem montibus clauditur, ambitu stadiorum mille quingentorum, paene inaccessa ob incommodum harenosae solitudinis, quae per centum et viginti milia passuum undiqueversum circumfusa est. [3] Regionis huius amoenitatem Alexander Magnus usque adeo miratus est, ut ibi primum Alexandriam conderet: quam mox a barbaris excisam Antiochus Seleuci filius reformavit et de nuncupatione domus suae dixit Seleuciam: cuius urbis circuitus diffunditur in stadia septuaginta quinque. In hanc Orodes Romanos captos Crassiana clade deduxit. [4] Et aliud in Caspiis Alexander oppidum excitarat idque Heraclea dictum dum manebat: sed hoc quoque ab iisdem eversum gentibus, deinde ab Antiocho restitutum, ut ille maluit, Achais postmodum nominatum est.

49

[1] Oxus amnis oritur de lacu Oaxo, cuius oram hinc inde Bateni et Oxistacae accolunt: sed praecipuam partem Bactri tenent. Bactris praeterea est proprius amnis Bactros: unde et oppidum quod incolunt Bactrum. [2] Gentis huius quae pone sunt, Propanisi iugis ambiuntur: quae adversa, Indi fontibus terminantur: reliqua includit Ochus flumen. [3] Vltra hos Panda oppidum Sogdianorum, in quorum finibus Alexander Magnus tertiam Alexandriam condidit ad contestandos itineris sui terminos. [4] Hic enim locus est, in quo primum a Libero patre, post ab Hercule, deinde a Samiramide, postremo etiam a Cyro arae sunt constitutae, quod proximum gloriae omnes duxerunt illo usque promovisse itineris sui metas.
[5] Vniversi eius ductus dumtaxat ab illa terrarum parte Laxates fluvius secat fines, quem tamen Laxaten soli vocant Bactri: nam alii Scythae Silim nominant. Hunc eundem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt: verum Demodamas dux Seleuci et Antiochi, satis idoneus vero auctor, transvectus amnem istum, titulos omnium supergressus est aliumque esse quam Tanain deprehendit. [6] Ob cuius gloriae insigne dedit nomini suo, ut altaria ibi strueret Apollini Didymaeo. Hoc est conliminium, in quo limes Persicus Scythis iungitur: quos Scythas Persae lingua sua Sacas dicunt et invicem Scythae Persas Chorsacos nominant montemque Caucasum Croucasim, id est nivibus candicantem. [7] Densissima hic populorum frequentia cum Parthis legem placiti ab exordio moris incorrupta custodit disciplina: e quibus celeberrimi sunt Massagetae et Essedones, Satarchae et Apalaei. [8] Post quos, immanissimis barbaris interiacentibus, de ritu aliarum nationum paene inconstanter definitum advertimus.
[9] Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat: verum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. Hi numquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis vestigia carnulenta. Vnde et contraria est labes ambulantibus nullo favente praesidio ad nisum insistendi. Habentur in duplex ministerium: sunt alii oneri ferundo accommodati, alii perniciores: sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt nec isti amplius quam solita spatia volunt egredi. [10] Geniturae cupidine efferantur adeo, ut saeviant, cum venerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam in quadriduum tolerant: verum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria praeterita et in futurum diu prosit. [11] Lutulentas aquas captant, puras refugiunt: denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi adsidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. Durant in annos centum, nisi forte translati in peregrina insolentia mutati aëris morbos trahant. [12] Ad bella feminae praeparantur inventumque est, ut desiderium eis coitionis quadam castratione execaretur: putant enim fieri validiores, si coitibus arceantur.

50

[1] Qua ab Scythico oceano et mari Caspio in oceanum eoum cursus inflectitur, ab exordio huiusce plagae profundae nives, mox longa deserta, post Anthropophagi gens asperrima, dein feri<s> spatia obsita ferme dimidiam itineris partem inpenetrabilem reddiderunt. [2] Quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabin barbari dicunt: post quae adhuc longinquae solitudines. Sic in tractu eius orae, quae spectat aestivum orientem, post inhumanos situs primos hominum Seras cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus vellera arborum adminiculo depectunt liquoris et lanuginis teneram subtilitatem umore domant ad obsequium. [3] Hoc illud est sericum in usum publicum damno severitatis admissum et quo ostendere potius corpora quam vestire primo feminis, nunc etiam viris luxuriae persuasit libido. Seres ipsi quidem mites et inter se quietissimi, alias vero reliquorum mortalium coetus refugiunt, adeo ut ceterarum gentium commercia abnuant. [4] Primum eorum fluvium mercatores ipsi transeunt, in cuius ripis nullo inter partes linguae commercio, sed depositarum rerum pretia oculis aestimantibus sua tradunt, nostra non emunt.

51

[1] Sequitur Attacenus sinus et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogativa miram aëris clementiam subministrat. Arcent sane adflatum noxium colles, qui salubri apricitate undique secluso obiecti prohibent auras pestilentes: atque ideo, ut Amometus adfirmat, par illis et Hyperboreis genus vitae est. Inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locaverunt.

52

[1] A Medis montibus auspicatur India, a meridiano mari porrecta ad eoum. Favonii spiritu saluberrima in anno bis aestatem habet, bis legit frugem, vice hiemis etesias patitur. [2] Hanc Posidonius adversam Galliae statuit. Sane nec quicquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostrae addicta est. [3] Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subiecerat, memoriae daret. Dionysius quoque, qui et ipse a Philadelpho rege spectator missus est, gratia periclitandae veritatis paria prodidit.
[4] Tradunt ergo in India fuisse quinque milia oppidorum praecipua capacitate, populorum novem milia. Diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. Nec mirum sit vel de hominum vel de urbium copia, cum soli Indi numquam a natali solo recesserint. [5] Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui omnium primus triumphavit. Ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex milia quadringenti quinquaginta unus additis et amplius tribus mensibus, habita per reges conputatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium aevum deprehenduntur.
[6] Maximi in ea amnes Ganges et Indus. Quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exultare contendunt: alii volunt a Scythicis montibus exoriri. [7] Hypanis etiam ibi nobilissimus fluvius, qui Alexandri Magni iter terminavit, sicuti arae in ripa eius positae probant. Minima Gangis latitudo per octo milia passuum, maxima per viginti patet: altitudo, ubi vadosissimus est, mensuram centum pedum devorat.
[8] Gangarides extimus est Indiae populus: cuius rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta milia in apparatu belli habet. [9] Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii: optimi ditissimique res publicas curant, reddunt iudicia, adsident regibus. Quietum ibi eminentissimae sapientiae genus est vita repletos incensis rogis mortem accersere. [10] Qui vero ferociori sectae se dediderunt et silvestrem agunt vitam, elephantos venantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant aut vehuntur. [11] In Gange insula est populosissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta milia, equitum quattuor milia in armis habet. Omnes sane, quicumque praediti sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum etiam peditumque numero militarem agitant disciplinam.
[12] Prasia gens validissima. Palibothram urbem incolunt, unde quidam gentem ipsam Palibothros nominaverunt. Quorum rex sescenta milia peditum, equitum triginta milia, elephantorum octo milia omnibus diebus ad stipendium vocat. [13] Vltra Palibothram mons Malleus, in quo umbrae hieme in septemtriones, aestate in austros cadunt, vicissitudine hac durante mensibus senis. Septemtriones in eo tractu in anno semel nec ultra quindecim dies parent, sicut auctor est Baeton, qui perhibet hoc in plurimis Indiae locis evenire. [14] Indo flumini proximantes versa ad meridiem plaga ultra alios torrentur calore: denique vim sideris prodit hominum color. [15] Montana Pygmaei tenent. At hi quibus est vicinus Oceanus sine regibus degunt. Pandaea gens a feminis regitur, cui reginam primam adsignant Herculis filiam. [16] Et Nysa urbs regioni isti datur, mons etiam Iovi sacer, Meros nomine, in cuius specu nutritum Liberum patrem veteres Indi adfirmant: ex cuius vocabuli argumento lascivienti famae creditur Liberum femine natum. [17] Extra Indi ostium sunt insulae duae Chryse et Argyre adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas aurea sola habere prodiderint et argentea.
[18] Indis omnibus promissa caesaries, non sine fuco caerulei aut crocei coloris. [19] Cultus praecipuus in gemmis. Nullus funerum apparatus. Praeterea, ut Iubae et Archelai regum libris editum est, in quantum mores populorum dissonant, habitus quoque discrepantissimus: [20] alii lineis, alii laneis peplis vestiuntur, pars nudi, pars obscaena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circumdati. Quidam populi adeo proceri, ut elephantos velut equos facillima insultatione transiliant. [21] Plurimis placet neque animal occidere neque vesci carnibus. [22] Plerique tantum piscibus aluntur et mari vivunt. Sunt qui proximos parentesque priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, velut hostias caedunt, deinde peremptorum viscera epulas habent: quod ibi non sceleris, sed pietatis loco numerant. [23] Sunt etiam qui, cum incubuere morbi, procul a ceteris in secreta abeunt nihil anxie mortem expectantes.
[24] Astacanorum gens laureis viret silvis, lucis buxeis: vitium vero et arborum universarum, quibus Graecia dulcis est, proventibus copiosissima. [25] Philosophos habent Indi (gymnosophistas vocant), qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur in globo igneo rimantes secreta quaedam harenisque ferventibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. [26] Ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus aversae plantae sunt et octoni digiti in plantis singulis. [27] Megasthenes per diversos Indiae montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas vestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla voce, sed latratibus tantum sonantes rictibusque. [28] Apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere natosque canos ilico fieri: esse rursum gentem alteram, quae in iuventa cana sit, nigrescat in senectute, ultra aevi nostri terminos perennantem. [29] Legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus et singulari pernicitate, qui ubi defendi se velint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. [30] Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi odore vivunt pomorum silvestrium longiusque pergentes eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. Quod si taetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. [31] Perhibent esse et gentem feminarum, quae quinquennes concipiant, sed ultra octavum annum vivendi spatium non protrahant. [32] Sunt qui cervicibus carent et in umeris habent oculos. Sunt qui silvestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. Apud eos vero, quibus ad vivendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem viri coeunt matrimonium, et cum maritus homine decesserit, apud gravissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia uicerit iudicantium, hoc palmae refert praemium, ut arbitrio suo ascendat rogum coniugis et supremis eius semet ipsam det inferias: ceterae nota vivunt.
[33] Enormitas in serpentibus tanta est, ut cervos et animantium alia ad parem molem tota hauriant, quin etiam oceanum Indicum quantus est penetrent insulasque magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. Idque ipsum palam est non qualibet magnitudine evenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata.
[34] Sunt illic multae ac mirabiles bestiae, quarum e multitudine et copia vel particulam persequemur. Leucocrota velocitate praecedit feras universas: ipsa asini feri magnitudine, cervi clunibus, pectore ac cruribus leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. Haec quod ad formam: nam voce loquentium hominum sonos aemulatur.
[35] Est et eale, alias ut equus, cauda elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, praeferens cornua ultra cubitalem modum longa ad obsequium cuius velit motus accommodata: neque enim rigent sed moventur, ut usus exigit proeliandi: quorum alterum cum pugnat protendit, alterum replicat, ut si ictu aliquo alterius acumen offenderit, acies succedat alterius. Hippopotamis comparatur: et ipsa sane aquis fluminum gaudet. [36] Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilus in contrarium versus, hiatus omne quod caput. Hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua volunt. Tergi duritie omne telum respuunt et tam inmiti feritate, ut capti animas proiciant furore.
[37] Mantichora quoque nomine inter haec nascitur, triplici dentium ordine coeunte vicibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda velut scorpionis aculeo spiculata, voce tam sibila ut imitetur modulos fistularum [tubarumque concinentum]. [38] Humanas carnes avidissime affectat. Pedibus sic viget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint nec obstacula latissima. Sunt praeterea boves unicornes [et tricornes] solidis ungulis nec bifissis. [39] Sed atrocissimus est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite cervino. [40] Cornu e media fronte eius protenditur splendore mirifico, ad magnitudinem pedum quattuor, ita acutum ut quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. Vivus non venit in hominum potestatem et interimi quidem potest, capi non potest.
[41] Aquae etiam gignunt miracula non minora. Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. Quem Statius Sebosus inter praecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum.
[42] Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum ultra antemnas se navium extollunt haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa adluvie plerumque deprimant alveos navigantium.
[43] Sola India mittit avem psittacum colore viridem torque puniceo, cuius rostri tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitat in saxum, nisu se oris excipiat et quodam quasi fundamento utatur extraordinariae firmitatis: caput vero tam valens, ut si quando ad discendum plagis sit admonendus (nam studet ut quod homines loquatur), ferrea clavicula sit verberandus. Dum in pullo est atque adeo intra alterum aetatis suae annum quae monstrata sunt et citius discit et retinet tenacius: paulo senior et obliviosus est et indocilis. [45] Inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus: qui praestant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos. Lingua lata multoque latior quam ceteris avibus: unde perficitur, ut articulata verba penitus eloquatur. Quod ingenium ita Romanae deliciae miratae sunt, ut barbari psittacos mercem fecerint.
[46] Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transiaci ne sagittis quidem possint. [47] Pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur: ramorum umbrae ambitu bina stadia consumunt: foliorum latitudo formae Amazonicae peltae conparatur: pomum eximiae suavitatis. [48] Quae palustria sunt, harundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis lembi vice vectitet navigantes. E radicibus eius umor dulcis exprimitur ad melleam suavitatem. [49] Tylos Indiae insula est: ea fert palmas, oleam creat, vineis abundat. Terras omnes hoc miraculo sola vincit, quod quaecumque in ea arbos nascitur, numquam caret folio.
[50] Ibi mons Caucasus, qui maximam orbis partem perpetuis iugis penetrat, fronte qua soli obversus est arbores piperis ostentat, quas ad iuniperi similitudinem diverse fructus edere adseverant. [51] Qui paene inmaturi exeunt, dicitur piper longum: quod incorruptum est, piper album: quorum cutem rugosam et torridam calor fecerit, nomen trahunt de colore.
[52] Hebenum ex India Mithridatico triumpho Romae primum Magnus Pompeius exhibuit. Mittit India et calamos odoratos et multa alia fragrantia mirifici spiritus suavitate.
[53] Indicorom lapidum in adamantibus dignitas prima, utpote qui lymphationes abigunt, venenis resistunt, mentium vanos metus pellunt. [54] Haec primum de his praedicari oportuit, quae respicere ad utilitatem videbamus: nunc reddemus quae adamantium sint species et quis colos cuique. Eximius in quodam crystalli genere invenitur, materiae in qua nascitur adaeque similis splendore liquidissimo, in mucronem sexangulum utrimque secus leviter turbinatus nec umquam ultra magnitudinem nuclei Abellani repertus. [55] Huic proximus in excellentissimo auro deprehenditur, pallidior ac magis ad argenti colorem renitens. Tertius in venis cypri apparet, propior ad aeream faciem. Quartus in metallis ferrariis legitur, pondere ceteros antecedens, non tamen et potestate. [56] Nam et hic et qui in cypro deprehenduntur frangi queunt, plerique etiam adamante altero perforantur. At illi quos primos significavimus nec ferro vincuntur nec igni domantur: verum tamen si diu in sanguine hircino macerentur, non aliter quam si calido vel recenti, malleis aliquot ante fractis et incudibus dissipatis aliquando cedunt atque in particulas dissiliunt. Quae fragmenta scalptoribus in usum insigniendae cuiusce modi gemmae expetuntur. [57] Inter adamantem et magnetem est quaedam naturae occulta dissensio, adeo ut iuxta positus non sinat magnetem rapere ferrum vel si admotus magnes ferrum traxerit, quasi praedam quandam adamans magneti rapiat atque auferat.
[58] Lychniten perinde fert India, cuius lucis vigorem flagrantia excitat lucernarum, qua ex causa lychniten Graeci vocaverunt. [59] Duplex ei facies: aut in purpurae emicat claritatem aut meracius suffunditur cocci rubore, per omne intimum sui, si quidem pura sit, inoffensam admittens perspicuitatem: at si excanduit radiis solis incita vel ad calorem digitorum attritu excitata est, aut palearum cassa aut chartarum fila ad se rapit: [60] contumaciter scalpturis resistens ac si quando insignita est, dum signa exprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat.
[61] Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad vigorem. Beryllorum genus dividitur in speciem multifariam: eximii intervirente glauci et caeruli temperamento quandam praeferunt puri maris gratiam. [62] Infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes nube aurea circumfunduntur. Chrysoprasos quoque, ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicaverunt. [63] Hyacinthizontas, scilicet qui hyacinthos prope referant, et ipsos probant. Eos vero, qui crystallis similes capillamentis intercurrentibus obscurantur (hoc enim vitio illorum nomen est), scientissimi lapidum plebi dederunt. [64] Indici reges hoc genus gemmas in longissimos cylindros amant fingere eosque perforatos elephantorum setis suspendunt ac monilia habent, vel plerumque ex utroque capite insertis aureis umbilicis incendunt ad nitellam pinguiorem, ut per industriam metallo hinc inde addito fulgentiorem trahant lucem.

53

[1] Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putaverunt et quidem quem habitare Anti<cht>hones crederentur. Verum Alexandri Magni virtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere, sed in haec usque secreta propagavit nominis sui gloriam. [2] Missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedonicae terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. Patet in longitudinem stadiorum septem milia, in latitudinem quinque milia. Scinditur amni interfluo. [3] Nam pars eius bestiis et elephantis repleta est maioribus multo quam fert India: partem homines tenent. Margaritis scatet et gemmis omnibus. Sita est inter ortum et occasum. [4] Ab eoo mari incipit praetenta Indiae. A Prasia Indorum gente dierum viginti primo in eam fuit cursus, sed cum papyraceis et Nili navibus illo pergeretur: mox cursu nostrarum navium septem dierum iter factum est. [5] Mare vadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae umquam ancorae ad profundi illius fundamenta potuerint pervenire. [6] Nulla in navigando siderum observatio: utpote ubi septemtriones nequaquam videntur vergiliaeque numquam apparent. Lunam ab octava in sextam decimam tantum supra terram vident. [7] Lucet ibi canopos sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextra habent, occidentem sinistra. Observatione itaque navigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, vehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. Quaternis non amplius mensibus in anno navigatur.
[8] In Claudii principatum de Taprobane haec tantum noveramus: tunc enim fortuna patefecit scientiae viam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris vectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die adpulsus est ad hoc litus portumque advectus qui Hippuros nominatur. [9] Sex deinde mensibus sermonem perdoctus admissusque ad conloquia regis quae compererat reportavit. Stupuisse scilicet regem pecuniam quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret vultibus, tamen parem haberet modum ponderis: [10] cuius aequalitatis contemplatione cum Romanam amicitiam flagrantius concupivisset, [T]Rachia principe legatos ad nos usque misit, a quibus cognita sunt universa.
[11] Ergo inde homines corporum magnitudine omnes homines antecedunt: crines fuco inbuunt, caeruleis oculis ac truci visu, terrifico sono vocis. [12] Quibus inmatura mors est in annos centum aevum trahunt: aliis omnibus annosa aetas et paene ultra humanam extenta fragilitatem. [13] Nulli aut ante diem aut per diem somnus. Aedificia modice ab humo elevata. Annona eodem semper tenore. Vites nesciunt: pomis abundant. [14] Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas praevalet, sed suffragium universorum. Populus eligit spectatum moribus et inveterata clementia, etiam annis gravem. [15] Sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sunt: nam qui pater fuerit, etiamsi vita spectetur, non admittitur ad regendum: et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate: idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. [16] Deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere: triginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet: quamquam sic quoque si displicuerit iudicatum, ad populum provocatur atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario adquiescitur. [17] Cultu rex dissimili a ceteris vestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem amiciri videmus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur: [18] non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate: etiam conloquii potestas punito denegatur. [19] Culturae student universi. Venatibus indulgent nec plebeias agunt praedas, quippe cum tigrides aut elephanti tantum requirantur. [20] Maria quoque piscationibus inquietant marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.
[21] Maior pars insulae huius calore ambusta est et in vastas deficit solitudines. Latus eius mare adluit perviridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de montium suorum iugis. [22] Mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea varietate. Margaritas legunt plurimas maximasque. [23] Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant: et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum: sic concipiunt gravidaeque fiunt. [24] De saginae qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. [25] Ita magis de caelo quam de mari partus habent. Denique quotiens excipiunt matutini aëris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva: aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. [26] Conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. Huic tamen providentiae aetas opitulatur: nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita. In aqua mollis est unio, duratur exemptus. [27] Numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. Vltra semunciales inventos negant. Piscantium insidias timent conchae: unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant: certus examini dux est: illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur. [28] Dat et India margaritas, dat et litus Brittanicum: sicut divus Iulius thoracem, quem Veneri genetrici in templo eius dicavit, ex Brittanicis margaritis factum subiecta inscriptione intellegi voluit. [29] Lolliam Paulinam Gaii principis coniugem vulgatum est habuisse tunicam ex margaritis sestertio tunc quadringenties aestimatam: cuius parandae avaritie pater ipsius Manilius spoliatis Orientis regionibus offendit C. Caesarem Augusti filium interdictaque amicitia principis veneno interiit. [30] Illud quoque expressit vetus diligentia, quod Sullanis primum temporibus Romam inlati sunt uniones.

54

[1] Ab insula eus ea, ut consequens, ad continentem: igitur a Taprobane <in> Indiam revertamur. Sed si Indicis urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissae concinnitatis modum.
[2] Proximam Indo flumini urbem habuere Caphisam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erymantho amni inpositam Samiramis condidit. Cadrusium oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est. Ibi et Alexandria, quae patet amplitudinis stadia triginta. Multa et alia sunt, sed haec cum eminentissimis. [3] Post Indos montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus vesci piscibus vetuit: nam antea sic alebantur.
[4] Vltra hos deserta Carmaniae, Persis deinde atque ita navigatio: in qua Solis insula rubens et omni animantium generi inaccessa, quippe quae nullum non animal inlatum perimat. [5] Ex India revertentes ab Hyani Carmaniae flumine septemtriones primum vident. [6] Achaemenidis in hoc tractu sedes fuerunt. Inter Carmaniae promunturium et Arabiam quinquaginta milia passuum interiacent: deinde tres insulae, circa quas hydri marini egrediuntur vicenum cubitum longitudinem.
[7] Dicendum hoc loco, quatenus ab Alexandria Aegypti pergatur in usque Indiam. Nilo vehente Copton usque etesiis flantibus cursus est. Deinde terrestre iter Hydreum tenus. Post transactis aliquot mansionibus Berenicen pervenitur, ubi Rubri maris portus est. [8] Inde Oceli Arabiae portus tangitur. Proximum Indiae emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. Deinde per diversos portus Cottonare pervenitur, ad quam monoxylis lyntribus piper convehunt. [9] Petentes Indiam ante exortum canis aut protinus post exortum navigia media aestate solvunt, revertentes renavigant Decembri mense. [10] Secundus ex India ventus est vulturnus: at cum ventum est in Rubrum mare, aut africus aut auster vehunt. Spatium Indiae decies septies quinquaginta milia passuum proditur: at Carmaniae centum milia, cuius pars non caret vitibus. [11] Praeterea habet genus hominum, qui non alia quam testudinis carne vivunt, hirsuti omnia facie tenus, quae sola laevis est: iidem coriis piscium vestiuntur, Chelonophagi cognominati. [12] Inrumpit haec litora Rubrum mare idque in duos sinus scinditur. Quorum qui ab oriente est Persicus appellatur, quoniam quidem oram illam habitavere Persidis populi, vicies et sexagies centena milia circuitu patens: ex adverso, unde Arabia est, alter Arabicus vocatur: Oceanum vero qui ibi influit Azanium nominaverunt.
[13] Carmaniae Persis adnectitur, quae incipit ab insula Aphrodisia variarum opum dives, translata in Parthicum nomen, litore quo occasui obiacet porrecta milia passuum <quingenta> quinquaginta. [14] Oppidum eius nobilissimum Susa, in quo templum Susae Dianae. A Susis [Carbyle sive] Barbitae oppidum centum triginta quinque milibus passuum distat, in quo mortales universi odio auri coëmunt hoc genus metallum et abiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu eius avaritia corrumpant aequitatem. [15] Hic inconstantissimus est terrarum modus: nec inmerito, cum aliae circa Persidem nationes schoinis, aliae parasangis terras metiantur et incertam fidem faciat mensurae ratio discors.

55

[1] Parthia quanta omnis est a meridie Rubrum mare, a septemtrione Hyrcanum salum claudit. Regna in ea duodeviginti dissecantur in duas partes. Vndecim quae dicuntur superiora incipiunt ab Armenico limite et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt: [2] reliqua septem inferiora, sic enim vocitant, habent ab ortu Arios, Carmaniam Arianosque a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septemtrione Hyrcanos. Ipsa autem Media ab occasu transversa utraque Parthiae regna amplectitur: septemtrione Armenia circumdatur: ab ortu Caspios videt: a meridie Persidem. Deinde tractus hic procedit usque ad castellum quod Magi obtinent, Fidasarcida nomine: hic Cyri sepulcrum.

56

[1] Chaldaeae gentis caput Babylonia est, tam nobilis, ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint. [2] Vrbs est sexaginta milia passuum circuitu patens, muris circumdata, quorum altitudo ducentos pedes detinet, latitudo quinquaginta, ternis in singulos pedes digitis ultra quam mensura nostra est altioribus. [3] Interluitur Euphrate. Beli ibi Iovis templum, quem inventorem caelestis disciplinae tradidit etiam ipsa religio, quae deum credit. In aemulationem urbis huius Ctesiphontem Parthi condiderunt.
[4] Tempus ad Oceani oras reverti, represso in Aethiopiam stilo: namque ut Atlanticos aestus occipere ab occidente et Hispania dudum dixeramus, ab his quoque partibus mundi unde primum Atlantici nomen induat, exprimi par est. [5] Pelagus Azanium usque Aethiopum litora promovetur, Aethiopicum ad Massylicum promunturium, unde rursus oceanus Atlanticus. [6] Iuba igitur universae partis, quam plurimi propter solis ardorem perviam negaverunt, facta etiam vel gentium vel insularum commemoratione ad confirmandae fidei argumentum, omne illud mare ab India usque Gades voluit intellegi navigabile, cori tamen flatibus, cuius spiritus praeter Arabiam, Aegyptum, Mauretaniam evehere quamvis queant classem, dummodo ab eo promunturio Indiae cursus dirigatur, quod alii Lepten acran, alii Drepanum nominaverunt. [7] Addidit etiam stationum loca et spatiorum modum: nam ab Indica prominentia ad Malichu insulam adfirmat esse quindecies centena milia passuum: a Malichu ad Scaeneon ducenta viginti quinque milia: inde ad insulam Adanum centum quinquaginta milia: sic confici ad apertum mare decies octies centena et septuaginta quinque milia. [8] Idem opinioni plurimorum, qui solis flagrantia maxima partis istius ferunt humano generi inaccessa, sic reluctatur, ut mercantium ibi transitus infestari ex Arabicis insulis dicat: quas Ascitae habent Arabes. Quibus e re nata datum nomen: nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt vectitatique hoc ratis genere praetereuntes infestant sagittis venenatis. [9] Habitari etiam addit Aethiopiae adusta Trogodytarum et Icththyophagorum nationibus: quorum Trogodytae tanta pernicitate pollent, ut feras quas agitant cursu pedum adsequantur, Ichthyophagi non secus quam marinae beluae nando in mari valent.
[10] Ita exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgadum meminit insularum. Gorgades insulae, ut accepimus, obversae sunt promunturio quod vocamus Hesperu ceras. [11] Has incoluerunt Gorgones monstra et sane usque adhuc monstruosa gens habitat. Distant a continente bidui navigatione. [12] Prodidit denique Xenophon Lampsacenus Hannonem Poenorum imperatorem in eas permeavisse repertasque ibi feminas aliti pernicitate atque ex omnibus quae apparuerunt duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Iunonis suspenderit, quae duravere usque ad tempora excidii Carthaginensis.
[13] Vltra Gorgadas Hesperidum insulae, sicut Sebosus adfirmat, dierum quadraginta navigatione in intimos maris sinus recesserunt. [14] Fortunatas insulas certe contra laevam Mauretaniae accepimus iacere, quas Iuba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. [15] De harum nominibus expectari magnum <non> miror, sed infra famam vocabuli res est. In prima earum, cui nomen est Embrion, aedificia nec sunt nec fuerunt. Iuga montium stagnis madescunt. Ferulae surgunt ad arboris magnitudinem: earum quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum, quae candidae, aquas revomunt etiam potui accommodatas. [16] Alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, in qua pauxilla aedes ignobiliter ad culmen fastigata. Tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. Quarto loco Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. [17] Sequitur Nivaria aëre nebuloso et coacto ac propterea semper nivalis. Deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis, unde etiam dito exhibiti sunt Iubae regi. [18] In ea aedificiorum durant vestigia. Avium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. [19] Perhibent etiam expui in eam undoso mari beluas: deinde cum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici taetro odore: ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem.

CODICVM CLASSIVM SECVNDAE ET TERTIAE ADDITAMENTA POTIORA


C. Iuli Solini sive grammatici Polyhistor ab ipso editus et recognitus.

Solinus Advento

Quoniam quidam inpatientius potius quam studiosius opusculum quod moliebar intercipere properarunt idque etiamtum inpolitum prius in medium dederunt, quam inchoatae rei summa manus inponeretur, et nunc exemplaribus corruptis quae damnata sunt quasi probata circumferunt, praeteritis quae ad incrementum cognitionis accesserunt cura longiore: ne forte rudis et inperfecta materia velut spectatus a me liber in manus tuas deferretur, corpusculum sententia mea digestum ut nosceres misi: primo quod referendus ad industriam tuam fuit tenor dispositionis, deinde ut scabrae adhuc informitatis proditio editione vera extingueretur. Erit igitur operi isti titulus Polyhistor: nam quem in exordio designaveram, scilicet Collectanea rerum memorabilium, cum his quae inprobavimus placuit oblitterari. Conlata igitur hac epistula cum ea, quae auspicium scriptionis facit, intellegis eodem te loco habitum quo eum, cui laboris nostri summam dedicavimus.

1

[21] Ceteri reges quibus locis habitaverunt, dicemus. Tatius in arce, ubi nunc aedes est Iunonis Monetae: qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat a Laurentibus interemptus est. Septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in colle primum Quirinali, propter aedem Vestae in regia quae adhuc ita appellatur: qui regnavit annis tribus et quadraginta: sepultus sub Ianiculo.

[62] Ante omnia subolem cogitantibus sternutatio post coitus cavenda, ne prius semen excutiat inpulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet umor paternus. quod si natalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore gravidas admonebit. Iam inde incipiet et capitis inquietudo et caligine visus hebetabitur: ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. Convenit inter omnes corda primum ex universa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui: at ex ossibus spinas: ea propter capitale si pars alterutra noceatur.

3

[2] sed quantum residendum est, si dilatis quae praecipua sunt per quandam desidiam, aut Pandateriam aut Prochytam dicamus, aut ferri Ilvam feracem, aut Caprariam quam Graeci Aegilon dicunt, aut Planasiam de facie supinativel Vlixi erroribus sic vocatam, vel Columbarium avium hoc nominis matrem, vel Ithacesiam Vlixis speculam, vel Aenariam, Inarimen Homero nominatam, aliasque laetas non secus.

5

[10] Mirum hoc est: nec illud minus quod in illa ferventis naturae pervicacia mixtas ignibus nives praefert, et licet vastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem:

[11] ita invicta in utroque violentia nec calor frigore mitigatur nec frigus calore dissolvitur.

8

[6] Ara est in cacumine Ioui dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur ventosis spiritibus nec pluviis diluuntur, sed volvente anno cuiusmodi relicta fuerint, eiusmodi reperiuntur: et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum vindicatur quidquid ibi semel est deo consecratum: litterae in cinere scriptae ad usque alteram anni caerimoniam permanent.

21

[1] Galliae inter Rhenum et Pyrenaeum, item inter Oceanum et montes Cebennam ac Iuris porriguntur, praepinguibus glebis accommodae proventibus fructuariis, pleraeque consitae vitibus et arbustis, omni ad usum animantium fetu beatissimae, riguae aquis fluminum et fontium, sed fontaneis interdum sacris et vaporantibus. Infamantur ritu incolarum, qui ut aiunt detestabili sacrorum ritu (veri enim periculum non ad me recipio) iniuria religionis humanis litant hostiis. Ex isto sinu quoquo orbis velis exeas: in Hispanias et in Italiam terra marique: in Africam mari tantum: [1] si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus bonus frugibus Brigantino lacu nobilis: inde Noricus frigidus et parcius fructuosus, qua subducitur a iugis Alpium admodum laetus: dehinc Pannonia viro fortis et solo plano ubertoque, Dravo Savoque inclutis amnibus circumfluae, deinde Moesiae, quas maiores nostri iure Cereris horreum nominabant. In quarum parte quae Pontica est apparet herba, qua inficitur oleum quod vocant Medicum: hoc ad incendium excitatum si obruere aqua gestias, ardet magis nec alio sopitur quam iactu pulveris.

22

[4] Fas ac nefas eodem loco ducunt: puerpera si quando marem edidit, primos cibos gladio inponit mariti inque os parvuli summo mucrone auspicium alimentorum leuiter infercit et gentilibus votis optat, non aliter quam in bello et inter arma mortem oppetat.

[5] Qui student cultui, dentibus mari nantium belvarum insigniunt ensium capulos. Candicant enim ad eburnam claritatem. Nam praecipua viris gloria est in armorum nitella.

[7] Navigant autem vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubulorum. Quantocumque tempore cursus tenebit, nauigantes escis abstinent.

[9 (11)] Multae et aliae circa Brittaniam insulae, e quibus Thyle ultima, in qua aestivo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox paene nulla: brumali solstitio perinde nullus dies. Vltra Thylen accipimus pigrum et concretum mare.

[9 (12)] A Calidoniae promunturio Tylen petentibus bidui navigatio est. Inde excipiunt Ebudes insulae quinque numero, quarum incolae nesciunt fruges, piscibus tantum et lacte vivunt.

[9 (13)] Rex unus est universis, nam quotquot sunt, omnes angusta interluvie dividuntur. Rex nihil suum habet, omnia universorum.

[9 (14)] Ad aequitatem certis legibus stringitur ac ne avaritia devertat a vero, discit paupertate iustitiam, utpote cui nihil sit rei familiaris, verum alitur e publico.

[9 (15)] Nulla illi femina datur propria, sed per vicissitudines, in quamcunque commotus sit, usurariam sumit. Vnde ei nec votum nec spes conceditur liberorum.

[9 (16)] Secundam stationem euntibus Orchades praebent. Sed Orchades ab Ebudibus porro sunt septem dierum totidemque noctium cursu numero tres. Vacant homine, non habent siluas, tantum iunceis herbis inhorrescunt. Cetera earum nudae harenae et rupes tenent.

[9 (17)] Ab Orchadibus Tylen usque quinque dierum ac noctium nauigatio est. Sed Tyle larga et diutina Pomona copiosa est. Qui illic habitant, principio veris inter pecudes pabulis vivunt, dein lacte, in hiemem conpercunt arborum fructus. Vtuntur feminis vulgo: certum matrimonium nulli.

[11 (19)] praeterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam quibus Brittaniae solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigrogemmeus: si qualitatem, nullius fere ponderis, si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur: si potestatem, attritu calefactus adplicita detinet atque sucinum.

27

[13] Qui, ut Aristoteles perhibet, soli ex eo genere quod dentatum vocant vident protinus atque nascuntur. Quorum trifariam genus scinditur: nam breviores et iubis crispi plerumque ignavi sunt et inbelles: longiores et coma simplici acres magis: at hi quos creant pardi in plebe remanent iubarum inopes. Pariter omnes parcunt a sagina, primum quod alternis diebus potum, alternis cibum capiunt ac frequenter, si digestio non est insecuta, solitae cibationi superponunt diem:

[53] Quicquid morsu eius occiderit non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferciunt cavernis in quibus delitescit. Vis tamen nec defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni conparaverunt et, ut aedem Apellis manu insignem nec araneae intexerent nec alites involarent, cadaver eius reticulo aureo suspensum ibidem locaverunt.

31

[5] Gamphasantes abstinent proeliis, fugiunt commercia, nulli se extero misceri sinunt. Blemyas, sed non eos qui vicina Rubro mari incolunt, credunt truncos nasci parte qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud praeferunt quam figuram.

32

[25] Strophilos avis parvula est: ea reduvias escarum dum adfectat, os beluae huiusce paulatim scalpit et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. Quod enhydrus conspicatur alterum ichneumonum genus penetrat beluam populatisque vitalibus erosa exit alvo.

[42] condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papirio Sp. f. C. Poetelio consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant.

33

[10] Codex in vertiginem flexus et spinis hispidus: folium crispius licet, olivae tamen simile: maxima extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fovent, quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. idem Arabes legunt cinnamum. Quod frutectum situ brevi nascitur, ramo humili et represso, numquam ultra duas ulnas altitudinis. Quo gracilius provenerit, eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatum sit, inutilius habetur. Verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis, quae cum litaverint, observatur, ut messis nec ortum solis anticipet nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum strues hasta dividit, quae sacrata est in hoc munus, atque ita portio manipulorum Soli dicatur: quae si iuste divisa sit, radiis inflagrata incendium concipit.

37

[15] Hunc aëtiten Zoroastres praefert omnibus maximamque illi tribuit potestatem. invenitur aut in nidis aquilae aut in litoribus oceani: in Perside tamen plurimus. subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortivae.

39

[1] Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est: hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat : unde fabula triformis monstri in vulgum data est, quod Chimaeram animal putaverunt. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicaverunt, quam de vocabulo sui nominis Hephaestiam vocant.

40

[4] Notatur ergo eadem die conflagravisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est, qui oritur, ut Nepos edit, M. Fabio Ambusto T. Quintio Capitolino cos., post Romam conditam anno trecentesimo octogensimo quinto.

42

[3] In Bithyno quoque agro Libyssa locus Nicomediae proximus, sepulcro Hannibalis famae datus: qui post Carthaginense iudicium transfuga ad regem Antiochum, dein post Antiochi apud Thermopylas pugnatam malam pugnam fractumque regem fortunae vicibus in hospitium Prusiae devolutus, ne traderetur T. Quintio ob hanc causam in Bithyniam misso captivusque Romam veniret, veneni mali poculo animam expulit et a Romanis se vinculis morte defendit.

52

[(51)] Eorum qui primus erumpit velut corylorum fimbria, dicitur piper longum: qui deinde caducus torretur fervido solo, vocamen trahit de colore: at qui ex ipsa arbore stringitur, ut est, album piper dicitur.

[(52)] Sed ut piper sola India, ita et hebenum sola mittit; nec tamen universa, verum exigua sui parte silvas hoc genus gignit. Arbor est plerumque tenuis et frequentior vimine raro, in crassitudinem codicis extuberata, hiulco cortice et admodum reticulato dehiscentibus venis, adeo ut per ipsos sinus pars intima vix tenui libro contegatur.

[(53)] Lignum omne atque mediale eadem ferme et facie et nitore, qui est in lapide gagate. Indi reges ex eo sceptra sumunt et quascumque deorum imagines non nisi ex hebeno habent. Iidem ferunt materie ista liquorem noxium non contineri et quidquid maleficium fuerit, tactu eius averti.

[(54)] Hac gratia pocula ex hebeno habent. Ita nihil mirum, si peregre sit in pretio, quod etiam ipsi quibus provenit honorantur.

[52] Hebenum ex India Mithridatico triumpho Romae primum Magnus Pompeius exhibuit. Mittit India et calamos odoratos, potentes adversum intestinae aegritudinis incommoda, et multa alia fragrantia mirifici spiritus suavitate.

53

[13] Nulli aut ante diem aut per diem somnus. Noctis partem quieti destinant, lucis ortum vigilia antevertunt. Aedificia modice ab humo elevata. Annona eodem semper tenore. Vites nesciunt: pomis abundant.

56

[1] Chaldaeae gentis caput Babylonia a Samirami condita est, tam nobilis ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint.


no previous next