no previous next

Sulpicius Victor

Institutiones oratoriae

digilibLT 2016
Informazioni editoriali

Sulpitius Victor M. Siloni genero. Quod frequenter a me postulabas, videor expedisse. Contuli in ordinem ea, quae fere de oratoria arte traduntur, secundum institutum magistrorum meorum, Zenonis praecepta maxime persecutus, ita tamen, ut ex arbitrio meo aliqua praeterirem, pleraque ordine immutato referrem, nonnulla ex aliis quae necessaria videbantur insererem. Recte an perperam fecerim, tu iudicabis; nec enim volo haec in multorum manus pervenire.

1

Rhetorica est, ut quidam definiunt, bene dicendi scientia. Sed haec definitio parum recta, quia parum plena. Potest quidem et medicus quae ad medicinam attinent bene dicere, et item ceteri artifices habent de artibus suis bene dicendi scientiam. Ne illa quidem definitio probanda, quod dicunt plerique esse rhetoricam persuadendi peritiam, ideo quod nemo omnium invenitur oratorum, qui semper persuaserit. Ergo commodissime definiemus illo modo: ‘rhetorica est bene dicendi scientia in quaestione civili’. Sic enim fiet, ut proprium finem dedisse videamur. Civilis quoque quaestio definienda nobis est, ut et ipsam scire possimus. Eius definitio huiuscemodi traditur: ‘Civilis quaestio est, quae nullius artis propria <in> communi omnium opinione versatur’. Hoc etsi paulo videtur obscurius, re tamen ipsa clarum atque manifestum est. Nam et civilis quaestio bene appellatur, ut civile ius, quod inter cives atque in civitate versatur et in omnium passim opinionem cadit. Quis enim est vel imperitissimus, qui non sibi intellegentiam vindicet de his rebus, quae versantur in disputationibus atque iudiciis? cum quaeratur, faciendumne sit aliquid an non faciendum, iustum sit an iniustum, utile an inutile, et de ceteris huiusmodi, quae fere aut in naturali disputatione aut in forensi actione versantur. Vnde quidam ne putant quidem dicendam esse artem rhetoricam, si officium eius in communi omnium opinione sit positum. Verum isti errant. Non enim rhetoricam ipsam nullius artis propriam esse dicimus eamque in communi opinione versari, sed civilem quaestionem, quam velut materiam arti suae subiectam habet ipsa rhetorica. Ex quo fit ut in civili quaestione opinandi facultatem ceteri habeant, bene dicendi scientiam solus orator. Civilis quaestionis partes sunt duae, et harum Graeca sunt nomina θέσις et ὑπόθεσις. Thesin nos propositum dicimus, hypothesin sive controversiam sive causam: sed definitionem utriusque videamus.

2

Thesis est, ut quidam volunt, res rationalem disputationem recipiens sine definitarum personarum circumstantia: hypothesis res rationalem disputationem recipiens cum definitarum personarum circumstantia. Verum reprehenditur utraque haec definitio, ideo quod utraque invertitur contra. Nam et thesis potest habere definitae personae circumstantiam, si ita ponamus: ‘an Ciceroni post consulatum eundum in provinciam fuerit’: vel, quod exemplum positum est apud Graecos: ‘an Socrati uxor ducenda fuerit’. Neque enim esset thesis, si illo modo poneretur: ‘deliberat Cicero, an post consulatum eat in provinciam’, aut ‘deliberat Socrates, an ducat uxorem’: quae sunt causae deliberativae. Sed quoniam nos hoc disputamus, debueritne ille facere, est thesis, quamvis sit definita persona. E diverso: ‘quidam in solitudine inventus est, cum gladium cruentem teneret et recens cadaver occisi hominis sepulturae daret: reus fit caedis’. Haec quidem certa causa est; potest enim ille, quicumque repertus est, reus fieri, etsi definitae personae circumstantiam non habet.

3

Melius ergo et thesis et hypothesis definiri videntur hoc modo: Thesis est res rationalem disputationem recipiens, cuius finis inspectio, hypothesis res rationalem disputationem recipiens, cuius finis actio et iudicatio; sic enim videtur ad certam definitionem utrumque esse perductum. Sive enim erit sive non erit definita persona, certe, cum inspiciendi tantum gratia disputabitur, erit thesis: cum vero ita se res habebit, ut sit disceptatione iudicandum aliquid et agendum, tum esse hypothesin sciemus. Confinia autem ista esse non dubium est, adeo ut paucis plerumque mutentur. Thesis est ‘an uxor ducenda’: quod si rei fiant de moribus iuvenes, quod iuraverint ne uxores ducerent, erit hypothesis. Habebit autem thesis inspectionem, hypothesis iudicationem, ut iam supra dictum est. Itaque hypothesin sciemus quidem in controversiis et litibus esse, sive actionibus atque causis, thesin vero in κατασκευαῖς et ἀνασκευαῖς, itemque in his, quas Graeci χρείας vocant, cum disputatur, rectene quid dixerit Diogenes vel Socrates: item laudes et vituperationes videntur ad thesin pertinere. Iam illa quidem certe thesis sunt propria, an uxor ducenda, an navigandum; nam legis vel ἀνασκευαὶ vel κατασκευαί, hoc est aut reprehensiones aut confirmationes et suasiones, ad thesin pertineant necesse est, loci quoque communes; nam invectivae accusationis sunt portio.

4

Nunc quoniam ostendisse plene videmur, quid sit rhetorica et in quibus rebus eius opera versetur, dicendum est, quae officia sunt oratoris. Sunta utem, ut traditum est, tria: intellectio, inventio, dispositio. Etenim causa proposita primum intellegere debemus, cuius modi causa sit, deinde invenire, quae apta sunt causae, tum inventa recte et cum ratione disponere. Neque me hoc loco fugit, quae M. Tullius tradat. De intellectu enim nihil tradit, credo, quia magis diligentiae atque sapientiae quam artis existimet: inventionem autem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem ad officium oratoris dicit pertinere. Sed nos a Graecis tradita, ut coepimus, persequamur eamusque per singula.

Intellegendum primo loco est, thesis sit an hypothesis. Cum hypothesin esse intellexerimus, id est controversiam, intellegendum erit an consistat, tum ex qua specie sit, deinde ex quo modo, deinde cuius status, postremo cuius figurae. Et quoniam haec exequenda sunt plenius, ad singula revertamur.

5

Thesin ab hypothesi quem ad modum discernere debeamus iam supra docuimus. Vt autem intellegamus an causa consistat, sciendum est plerasque causas non consistere, quas Graeci ἀσύστατα vocant. Haec fiunt modis quinque. Aut enim est ἰσάζουσα, cum paria ex utraque parte dicuntur, ut si reos se furti invicem faciant duo pauperes perfosso pariete communi: aut μονομερής, si ex altera parte praevalida sit causa, ex altera prorsus infirma: aut ἄπορος, ut non sit unde actio perveniat ad probationis effectum, ut si de sponsione certent, quorum altera <pars> parem, altera imparem stellarum dixerit numerum: aut ἄδοξος, id est inhonesta, turpis et de rebus personisve deformibus: aut ἀπίθανος, id est incredibili circumstantia, ut si centum praemia petat, qui tyrannicidia fecit centum. Haec vitia causarum scienda sunt nobis, ut scire possimus, quas causas putemus consistere, quas repudiandas esse, quia non consistant. Sic quoque magni iudicii est in hac parte non labi, quia frequenter evenit, ut multae causae videantur consistere neque tamen consistant. Subsistunt autem, quae habebunt intentiones ex utraque parte contrarias ac propemodum pares et paene ex aequo valentes.

6

Iuxta hoc diximus intellegi oportere, quae species causae foret. Iudiciale vel deliberativum facile erit secuudum differentiam <loci> dinoscere, sed aliter sunt species causarum differentes. Aut enim ethica est, id est moralis, aut pathetica, id est cum aliquo motu aut adfectu, aut tantum iudicialis. Multum autem intererit haec scire, ut perinde conformetur oratio.

Ethica igitur erit causa, id est moralis, cum erit suscipienda persona vel rustici vel dyscoli, aut patris indulgentis aut contra severi. In eiusmodi causis, si † eas intellexerimus, <poterimus> id facere, quod fieri oportebit, ut omnis oratio personarum apta sit moribus.

Pathetica est causa, cum personae eius quae loquitur repraesentandus adfectus est. Si necesse erit vel indignatione aliqua atque ira vel dolore aliquo vel, ut plerumque accidit, luctu † excitatos excire, non erit otiosum, ut commota sit et excitans omnis oratio, perinde atque ipsa res exiget.

Iudicialis est causa nudam habens pugnam. Et hoc intererit inter superiores species et istam, quod hic quidem pressa et teres et forensis actio esse debebit, in illis autem superioribus diligentius aliquid et cultius et lectius certe, in pathetica celsius aliquid atque commotius proferendum est.

7

Post haec intellegendum, quemadmodum diximus, ex quo modo causarum sit controversia. Modi autem causarum sunt quinque. Aut enim est <ἔνδοξος, id est honesta, aut παράδοξος, id est admirabilis, aut ἀμφίδοξος, id est anceps, aut> ἄδοξος, id est humilis, aut δυσπαρακολούθητος, id est obscura. Haec scire non erit otiosum, quia perinde iam a principiis actio esse debebit, prout modus cuiusque causae postularit. In causa honesta, id est, in qua et persona et res erunt honestae, nihil erit magno opere nisi de victoria laborandum. At contra in ad mirabili causa per omnes quidem partes orationis sollicita actio esse debebit, sed iam in principiis maxima ex parte. Admirabilis enim causa est (quare est a ‘mirari’ dicta), quae talis facie ipsa videtur talisque apud opinionem iudicum coepit esse, ut admirentur quemquam ad defensionem eius accedere. In huiusmodi, ut diximus, causa magna arte intendendum est, ut et patientiam et adtentionem a iudicibus et benevolentiam impetremus. Hic nimirum opus erit insinuatione, quam alio loco inter exordiendi praecepta trademus, ut scilicet non <modo> actus a principio sumamus, sed etiam benevolentiam et misericordiam iudicum provocemus, de communibus omnium periculis praeloquentes, quod plerique non suo merito, sed vel iniquitate vel livore hominum vel malitia in difficilia vitae ac famae pericula devocentur.

8

Amphidoxos est anceps causa, ex parte honesta et ex parte inhonesta. Id fit illo modo, si res quidem inhonesta sit, sed honesta persona, ut si reus sit caedis vir fortis, qui decem milibus datis carnifici inimicum suum ipse indamnatum occiderit: honesta persona est viri fortis, set res inhonesta quam fecit. In huiusmodi causa illa praecepta sunt, ut incipiamus ab ea parte, quae est honesta, tum scilicet minore cum odio iudicum et offensione dicturi de eo, quod quasi praeposito aliquo et praetento latebit.

Adoxos, humilis causa, non erit illi similis, quam non consistere supra diximus; illa enim propter turpitudinem excluditur. Haec non de turpi, sed de re parvula et humili est. In eiusmodi causa operari debebunt illa praecepta, quae de attentione traduntur. Attentum enim necesse erit iudicem facere in ea re, quam aliter ille per contemptum et fastidium fortassis non audiet. Fiet autem attentus, si dixerimus, rem quidem parvam agi, quae versetur in causa, sed magnam esse spem eius qui litiget, † et ipsius qui de omnibus rebus cum diligentia debeat cognoscere, ut quod viri boni est, ex aequo de maximis minimisque pronuntiet.

Obscura causa saepenumero in manus veniet, vel personis multis impedita vel rebus. In eiusmodi causis maximam curam adhibere debemus, ut faciamus iudicem docibilem, id est ut causam, quo <obscurior erit, eo> diligentius explicemus, atque omnia, <quae> ex contraria parte animadvertentur, ad utilitatem nostram arripere debemus, et his maxime adversarios urgere debemus, in quibus aliquod eorum esse vulnus sciemus. Iuxta haec intellegendum quid sit status, sed hoc interim differamus, de statibus postea plenius tradituri.

9

Reliquum est, ut intellegamus quae figura sit causae. Aut enim est simplex causa aut coniuncta aut concertativa. Simplices causae minus artis curaeque desiderant; in coniunctis autem et concertativis adhibenda stabilis est ratio. Coniunctae sunt, cum reus non uno statu nec una actione defenditur, sed duplicatis statibus atque coniunctis. Hic diligenter cavendum est, ne alter status alterum impugnet, ac potius alterum alter stabiliter firmet. Exempla non desunt Tulliana. Coniuncta causa est pro Milone. Defenditur enim statibus duobus, relatione, quod merito Clodius dicatur occisus, cum fecisset insidias; conpensatione, quod dicatur bono rei publicae occisus pessimus civis. Facile est animadvertere, quid in eiusmodi causis debeat fieri, videntibus quid fecerit Cicero. Non enim compensatione, quam postea induxit, infirmavit priorem statum, sed confirmavit ac multo reddidit fortiorem. Hoc enim ipso persuasit iudicibus insidiatorem peremptum fuisse, quoniam etiam gloriosa Miloni possit esse illa defensio, si propter rem publicam fecisse videatur. Etiam illud apud Tullium simile est. Cluentius poterat praescriptione defendi, <nisi> invidiosum hoc et periculosum videretur. Placuit ergo illum et negatione defendi. Haec negatio non solum infirmata non est addita praescriptione, sed etiam firmior facta, cum ita actum est, ut persuaderetur iudicibus, praescriptione causam potuisse defendi, nisi quia poterat probari iudicium non esse corruptum. Nam quoties coniunctae incidunt causae, respiciendum nobis est, quem ex duobus statibus aut ex multis ponamus loco principali. Hoc enim ipsa suggeret ratio, prout causae utilitas postulabit et prout defensio haec vel illa maiores vires habebit. Non dubium enim, quin validior actio facienda sit principalis.

10

Concertativae causae aut circa rem sunt aut circa personam. Circa rem erunt, si aut leges aut rogationes ad populum, aut etiam in senatu sententiae ferentur, atque hae inter se diversae erunt atque certabunt. Hae causae utique statum negotialem habeant necesse est: sed nunc illud magis quaerimus, quis tractatus sit huiuscemodi causarum atque divisio. Necesse est utique et contraria refellere et probare nostra. Sed potest esse dubitatio, utrum per singulos locos contra eamus adversario, revincendo quare id, quod ferat vel censeat, contrarium sit <legibus et aequitati et> utilitati, tum autem impossibile vel difficile, ultimo inhonestum; deinde ad initium revertantur, ut doceamus id quod nos feramus vel censemus et legitimum esse et iustum et utile, tum possibile atque facile et honestum: an vero per singulos locos utrumque faciamus, ut doceamus et illud quod ex adverso erit non esse legitimum, et illud quod ex nobis erit esse legitimum, et illud iniustum et nostrum iustum, et pari ratione per singulos locos et cetera persequamur. Et hoc scilicet melius quam de una causa duas quodam modo causas facere.

11

Sed scire debemus, non solum duplices, sed et multiplices concertationes esse posse in sententiis, maximeque possunt multae esse multorum atque diversae. In quibus omnibus idem facere licebit, ut explosis singulis per locorum ordinem, ut diximus, statim quare nostra sententia maxime accipienda sit explicemus. In illo autem legitimo quadrifaria quodam modo quaestio est. Aut enim dicemus, quae ex adversa parte dicantur, legibus esse contraria, nostra vero legitima: aut nostra, si non sint legitima, esse tamen utilia: aut utraque quidem esse parum legitima, sed nostra magis utilia vel magis necessaria: aut utraque quidem esse illegitima, sed quae inde dicantur, magis legibus inimica atque contraria. Similis ratio in ceteris locis, ac maxime proximo loco, qui est contra aequitatem. Vtilitatis locus sic ferme tractatur, ut aut dicamus quod ex adversa parte dicatur inutile esse, utile autem quod nos censeamus: aut utrumque quidem utile, sed hoc necessitatem exigere. Iam in eo loco, in quo quaeritur, possitne quid fieri, duplex quaestio est. Aut enim dicemus non posse fieri, quod inde dicatur, hoc vero posse, quod contendamus ipsi: <aut> utraque quidem posse, sed hoc facilius. Tractatio est honesti loci, ut, si possumus, dicamus illud inhonestum, sed hoc honestum: aut, si hoc non possumus, sed est utrumque inhonestum, esse illud tamen inhonestius, quod inde dicatur.

12

Diximus et circa personam esse concertationum quaestionem, ut de felicitate gignendi, quis felicior pater. Iam hic ex ipsa causa argumenta sunt, quare alter videatur esse felicior, nec similis divisio. Eadem tamen illo modo, ut repulsis quae ex adversa parte dicuntur, ex contrario quae pro nobis faciunt, singula statim singulis opposita persequamur. Sed ne alia quaeramus, licet ex his controversiis sumere exempla, quae paulo post ponemus, cum coeperimus de statibus. Nam et illa causa coniecturalis inter novercam et captivam de veneficio, et illa rursus finitiva inter duos, quorum alter tyrannum ex arce deiecit, alter occidit, concertativae sunt circa personas. In utraque autem plane contendimus: quae talium concertativarum debet esse divisio.

13

Nunc quoniam ex tribus oratoris officiis primum officium iam coepimus nosse et persecuti sumus quae intellegenda sunt, sequitur nunc, qua debeat opera curari, ut inveniantur sensus principiis ceterisque partibus congruentes et argumenta ad exemplum et probationem et sententiae sive naturales sive morales ad vim et ornamentum, et cetera huiusmodi. Iam consilii et iudicii partes erunt, ut de inventis iudicemus, si qua non apta incurrerint, iis autem, quae probaverimus, utiliter et congruenter utamur. Atque in hac quidem parte non multa praecipi possunt.

14

In dispositione plus artis est, quod tertium esse oratoris officium dixeramus: plurimi enim momenti est ea, quae inventa sunt, ad utilitatem et victoriae effectum digerere in ordinem atque disponere. In dispositione haec sunt: ordo cum ea, quae Graece appellatur οἰκονομία, dehinc elocutio, tum pronuntiatio. Ordo est, ut secundum textum naturalem singula persequamur, primum in partibus elocutionis, ut sit scilicet primum exordium, <tum> narratio, tum partes argumentationis, peroratio demum extrema. Sed bene huic ordini οἰκονομία proxima adiuncta est, quae hoc distat a superiore, quod ille quidem ordo naturalis, hic ordo artificiosus est. Iam in istis ipsis, quas supra docuimus, partibus orationis iste naturalis est ordo, quem ad modum ostendimus, ut primum locum principia teneant, mox narratio, deinde cetera subsequantur.

Artificiosus ordo est, ut hunc ipsum ordinem, si ita causa poscit, plerumque vertamus. Nam aliquaudo omittenda principia, aliquando subdividenda et interrumpenda narratio, ex parte ponenda et imperfecta argumentatione reddenda. Nec enim sine causa Tullius pro Milone ante narrationem argumentationis loco praeiudicia senatus et Pompei refutavit. Et prorsus non in hoc tantum ordine patientiae causa, sed in omnibus locis haec οἰκονομία plurimum poterit ac tantum valebit, ut etiam quae, <si> aliter posita atque prolata essent, fortasse contraria operentur ad causam, ea plurimum prosint. Reliquae dispositionis duae partes sunt, elocutio et prununtiatio, et magnum in utraque momentum.

15

DE ELOCVTIONE.

In elocutione haec observanda sunt: latinitas, perspicuitas, robur, nitor, compositio, tum decens vel decorum; sic enim appellandum est, quod Graeci πρέπον dicunt. Ex quibus nimirum latinitas primo loco rectissime posita est. Quid enim prius est, quam ut latine, hoc est ut emendate loquamur? Post hoc perspicuitas loco proxima est; hic enim finitimus gradus atque processus est, ut cum latine, tum perspicue atque aperte loquamur. Tertium robur est, ut non solum purus et manifestus, verum etiam robustus et fortis validusque sit sermo. Adhibendus est nitor, quem quarto loco posuimus, ut scilicet verba non sordida et vulgaria et de trivio, quod dicitur, sumpta sint, sed electa de libris et hausta de liquido fonte doctrinae. Compositio post haec non otiosa, ut ordo verborum ea compage iungatur, ne confragosum et asperum sonum faciat, sed apte et leniter defluat: in quo sane adhibendus est modus, ne quid nimio opere luxurietur neve nimium molliatur. Illud πρέπον, quod decorum vel decens diximus, in eo est, ut rebus apta sint verba, id est, ne res magnas verbis parvulis proferamus, neve e contrario magnis et tumentibus atque inflatis verbis res parvulas exequamur, ne, dum amplificandi studio evehimur, ridiculi deprehendamur. Custodite ergo faciendum est, ut rebus personisque accommodentur verba quae decent.

16

DE PRONVNTIATIONE.

Haec in elocutione serventur. Nam pronuntiatio, quae inter dispositionis partes supra posita est, artis quidem quodam modo non est, verum tamen magnam ac nimirum maximam vim obtinet. Nam cum omnia fecerimus, nisi illa, quae recte disposita sunt, apte et cum decore fuerint pronuntiata, omnis labor prorsus peribit. Itaque etsi magnam istius partem vel negat natura vel tribuit, danda tamen opera est, ut in pronuntiando et vox et vultus et gestus et cetera adhibeantur eiusmodi, quare labor in commentanda oratione adhibitus non pereat. Reliquum est etiam, ut incipiamus iam de statibus disputare, quando quidem, ut breviter admoneam, executi sumus, quid esset rhetorica, quid civilis quaestio, quae partes civilis quaestionis, quae oratoris officia, quae in intellectu et in inventione et in dispositione servanda.

DE PARTIBVS ORATIONIS.

Hic erat ordo re vera, ut de statibus protinus traderemus, si non esset a Zenonis vestigiis recedendum: sed professi sumus usuros nos nostro esse iudicio, si videbitur res exigere aliquid inserendum esse de meo. Cum paulo supra de dispositionis partibus et naturali ordine diceremus, de partibus orationis fecimus mentionem, quod non placet suspensum et incertum relinquere. Reddemus igitur, neque ita multo post, quod ad status attinet: interim videamus, quod ad partes orationis attinet, quae in illis praecepta sunt.

16

Partes orationis sunt, ut quidam volunt, quattuor: exordium, narratio, argumentatio, peroratio sive conclusio. Qui videntur plenius tradere, partes orationis faciunt <sex>: exordium, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem. Hic animadvertimus partitionem additam solam, ceterum argumentationem in duas partes divisam, ut sit altera pars eius confirmatio, altera reprehensio. Verum ab initio singulas consideremus.

Exordium partes habet duas, principia et insinuationem. Horum diversitas illa est, quod principia quidem sunt, cum aperte ingredimur causam sine laboris ullo apparatu ab ipsis rebus atque personis, quod potest fieri in eo genere causarum, quod est rebus atque personis honestum: insinuatio vero est laboriosa praelocutio, quae fit in admirabili genere causarum. De quo genere non puto in hac parte multa dicenda, quia supra elocuti sumus, cum de modis causarum ac de hoc ipso admirabili genere diceremus.

18

Exordiendi officia sunt, ut faciamus iudicem vel benevolum vel docilem vel attentum. Quid in quaque causa faciendum esset, et ipsum iam ostendimus eodem loco, ubi de causarum genere disputatum est; verum tamen hic quoque breviter ostendemus. Ad benevolentiam provocandus est iudex, ubi non est benevolus, nimirum maxime in admirabili causa: in obscura docendus, ad attentionem invitandus in humili. Vitia exordiorum et alia quidem, sed quae maxime accidant maximeque dicenda sint, haec fere sunt: longum, vulgare, commutabile, contra praecepta.

Longum, si multis sensibus catenatum: vulgare, si tale sit quale esse possit in omnibus causis, nec proprium personarum aut rerum, de quibus agatur. [Quod idem et galeatum a quibusdam vocatur, quoniam ita commune esse possit omnibus causis, quemadmodum galea omnibus vulgo possit esse communis.] Commune est, quod de causa quidem sumitur, sed et mihi et adversario meo potest esse commune. Commutabile est, quod paucis modo commutatis possit esse vulgare sive commune. Contra praecepta, si, cum debemus iudicem docibilem facere, attentum utcumque faciamus. Omnia haec vitia vitanda sunt.

19

Narratio debet esse aperta, brevis, probabilis. Aperta erit itemque brevis, si fuerit tantum ipsa narratio, hoc est, si ordini rei gestae nihil extrinsecus fuerit adiectum, qua re obscurior fit et longior, nisi magna aliqua causa vel utilitas postularit. Neque enim obliti esse debemus, quid supra de oeconomiae partibus dixerimus, quae faciet, ut interdum mutetur ipsa narratio, si magnum in eo intellegemus esse momentum. Aliter quidem non temere quicquam in narratione esse debebit praeter textum et ordinem rerum. Ἠθοποιίαι quoque plurimorum praeceptis excluduntur a narratione: quae si quando erunt, et rarae et breves esse debebunt. Etiam illud apertam narrationem facit ferme, si insitum habeat casum nominativum, id est rectum, quam Graeci ὀρθόπτωσιν vocant, ut ferme narrationes sunt Tullianae: Sextus Roscius pater huius municeps Amerinus fuit: et, P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam, nec facile apud Ciceronem est ulla <aliter> coepta narratio. De brevitate narrationis pariter ostendimus.

20

Quod superest, probabilis erit, si argumentorum et quaestionum semina quaedam fuerint ubique respersa, modo ne argumentandi genera ponantur: ut tempus, quo rem factam esse dicimus, adsit, et causa cur facta sit, et persona quae fecit, et facultas quare facere potuisse credatur, et locus ubi facta est. In eas res <ex> omnibus narrationibus Tullianis licet sumere exempla. In Milonis defensione danda erat opera, ut Clodius videretur insidias Miloni fecisse. Causam huius rei statim in narratione posuit: Cum statuisset, inquit, omni scelere vexare rem publicam, et infra: occurrebat ei mancam ac debilem futuram praeturam suam consule Milone. Possum ire per omnem narrationem et docere, quem ad modum sit instructa seminibus argumentorum, sed longum est ire per singula. Illud simus admoniti, nullum locum narrationis vacare debere, quin ubique adsit ratio, quare et quomodo res facta esse credatur, ea tamen specie, ut sit illa narratio. Quin etiam quidam iubent omittenda interdum vera, si incredibilia sint, et potius falsa dicenda, <modo> verisimilia dicantur. Sed hoc videro: certe quidem ad naturam rerum erit accommodanda narratio, atque ita cuncta dicenda, ut ad credendum iudices ipsa natura deducat.

21

Partitio est, qua causam dividimus in partes: hoc in controversiis non fere fit, sed in causis veris, etsi non semper, at tamen saepe. Apud Catonem assidua partitio est, apud M. Tullium rarior. In hac illa servanda sunt, ut iam dudum constituamus, in quot partes causam dividere debemus, easque partes ad certum numerum redigamus. Absurdum erit enim, si postea in argumentatione inveniemur dicere quod in partitione non proposuerimus, aut praeterire quod proposuerimus. In altero stultitiae erit crimen, si videbimur dicere id, quod necessarium non fuerit causae: in altero diffidentiae, si confessi fuerimus ipsi nobis esse dicendum, et videbimur tamen per diffidentiam et metum praeterire. Etiam illud in partitione servandum, ut singulas res eodem ordine in partitione ponamus, quo ordine in argumentatione putabimus esse exequendas. Neque enim oportebit ordinem rerum confundere, ut cuncta sint clara atque manifesta, cum simul et fiduciae magis plena videatur oratio, quae nihil misceat et involvat.

22

Argumentatio, ut diximus, in duas partes dividitur, ut sit confirmatio et reprehensio. Confirmatio est eorum argumentorum atque earum quaestionum, quae ex nostra parte sunt, quae Graeci προηγούμενα appellant. Firmabimus autem nostra argumentis naturalibus, tum autem exemplis atque sententiis; atque isdem fere redarguemus ea quae ex adversa parte dicentur.

23

Peroratio est, quae Graece ἐπίλογος appellatur. Eius partes tres: renovatio, commiseratio, exaggeratio. Renovatio, quam Graeci ἀνακεφαλαίωσιν vocant, cum breviter capila rerum atque argumentorum percurrimus ad renovandam memoriam iudicum. Commiseratio est, qua misericordiam provocamus: in quo plurimum pollet oratio. Non desunt autem exempla de Tullio, de quibus rebus misericordia provocetur, prout se persona habuerit, vel ex aetate hominum vel ex dignitate praeterita vel ex periculi instantis eventu vel ex liberis vel ex parentibus coniunctisque personis. Exaggeratio est, qua in accusationibus utimur, cum amplificamus invidiam eius, quod querimur admissum, cumque in ipsam personam ea dicimus, quibus iudex ei fiat infestus. In hac quoque parte et e re gesta et ex ipsis personis sumenda erunt, quaecumque animos iudicum ad partes irae poterunt commovere: et quod diximus aliud in defensione, aliud in accusatione faciendum, ita accipere debebimus, ut sciamus interdum in defensione utrumque faciendum, quoniam ut eius causa misericordia iudicum provocanda est, quem defendimus, ita in eum invidia conflanda, qui ex adverso venit: et rursus in accusatione non solum ea adhibenda sunt, quibus iudex ad iracundiam suscitetur, sed etiam ex quibus eius simul, cum velimus, misericordia commoveatur. Ita enim fiet ut adversario magis possit irasci.

24

DE STATIBVS.

Haec per se cum possimus iam arripere, propositum est et de statibus disputare. Status est summa quaestio, ad quam referenda est omnis oratio. Status sunt partim rationales, partim legales. Rationales quattuor: coniectura, finis, qualitas, translatio. Ex his qualitas mutatur in alios status: <negotialem>, absolutam qualitatem et adsumptivam qualitatem. Adsumptiva quoque qualitas vertitur in status quattuor: compensationem, relationem, remotionem, deprecationem. Hic animadvertendum est, quod status, ex quibuscumque nascuntur alii, ipsi desinunt status esse. Quare fit, ut sint rationales omnes novem, id est, coniectura, finis, negotialis, qualitas absoluta, compensatio, relatio, remotio, deprecatio, et translatio, quae initio cum primis quattuor fuerat.

Legales autem status sunt quattuor: scriptum et voluntas, leges contrariae, collectio, ambiguitas. Horum unumquodque et locos per ordinem persequamur. A coniectura sit exordium.

25

DE CONIECTVRA.

Coniecturae status ex negatione natus, per quem factumne sit quaeritur. Coniectura appellata, quia coniciendo et argumentando ad veritatem necesse est pervenire. Hoc eius est proprium, quod quae ponuntur in causa, non ipsa sunt crimina, sed criminum signa, ut si reus sit dives adulescens adfectatae tyrannidis, quod arcem praeteriens fleat. Non enim quod illa transeat vel quod fleat crimen est, sed haec signa sunt quare tyrannidem adfectare videatur.

Dividitur coniectura perfecta locis his: probationum expetitione, facultate, voluntate, <a> summo ad imum, aliquando iure absoluto, derivatione, veri simili probatione. Et ut istorum locorum vim perspicere possimus, eamus per singulos: sit et controversia, quam supra posuimus, exemplum.

Probationum expetitio primus locus ex rei parte, ut si hic dicat adulescens, crimen maiestatis ex manifestis probationibus oportere convinci: indignum enim esse, ut ex suspicionibus levibus in tantum periculum devocetur.

Voluntatis locus utrique parti communis est. In quo argumenta sunt ex circumstantia personae, cum quaeritur qualis sit ipse qui reus est: perinde etenim de hominibus ipsis aestimatur, quid quisque fecisse aut non fecisse videatur. Circumstantia autem personarum est genus, natura, aetas, disciplina, fortuna, studia, nomen, ante facta, habitus. Ex his voluntatis loco argumenta ducemus, prout se dederit occasio, ut hic dici potest adfectare tyrannidem adulescens, quia haec aetas ad audaciam praeceps atque temeraria; tanto magis quod idem etiam dives est, quoniam copiae animos semper addunt et insolentiam extollunt. Sed hoc eodem voluntatis loco argumenta ducemus validius ex causis, quae sunt aut praecedentes aut insequentes: praecedentes, si, cum de caede quis reus fiet, inimicitias aut odia aliqua poterimus obicere: insequentes, si emolumentum aliquod secutus videbitur in caede facienda. Sed reus poterit haec eadem quoque ad defensionem suam vertere, si res suggeret: ut si hic dicat adulescens, quod dives esse dicatur, in neminem minus quam in se suspicionem istius criminis cadere, cui optimum sit et optatissimum, copiis suis et statu rerum suarum perfrui tranquillaque quiete rei publicae.

26

Tertius locus est facultatis. In hoc loco fere argumenta sunt et ex personarum circumstantia et ex occasionibus faciendi, quas poterimus ostendere. Ex personae circumstantia: in hoc ipso magis tyrannidem adfectasse perspiciatur, quod dives est. Hoc enim est, quare videatur non modo optare dominatum, sed etiam per domesticas copias posse tyrannidem occupare.

Quartus locus a summo ad imum vocatur, in quo persequimur ordine criminum signa non simul omnia, sed carptim singula, unde locus a summo ad imum vocatur, qualia in hac causa non multa sane, sed duo sunt. Primum enim per se ipsum persequimur et ad probationem criminis trahimus, quod praetereat arcem ac frequenter hoc faciat, deinde separatim, quod numquam non fleat in praetereundo.

Ius absolutum est, quem incidere interdum locum diximus: ut si iste adulescens primum hoc respondeat, ut licere sibi et omnibus dicat et iuxta arcem transire et flere.

Derivatio est locus ex rei parte, per quem locum derivantur criminis signa, quae ab accusatore dicuntur: ut si iste dicat adulescens, nunc usque se nescire quod frequenter illam praeteriret, sed aliquando, quia sic rerum suarum ratio deposcat; nec solum se, sed multos ea commeare; tum autem flere, quia sibi veniat in mentem, quam multa ex illo loco plerumque accidant civitati.

Veri similis probatio est locus ex re ipsa oblatus, cum verisimiliter reus dicit id ipsum, quod quasi signum et argumentum criminis ponatur, se <non> fuisse facturum, si de tyrannide aliquid cogitaret, hoc est, neque illa commeaturum neque cogitationes suas lacrimis vel ullo indicio proditurum.

27

His locis dividitur coniectura perfecta, id est plena. Scire autem nos oportet, eam non esse aliquando perfectam neque omnibus locis divisionis, si deficiatur aut personarum circumstantia aut rerum. Personarum circumstantia defici potest, si ponatur talis controversia: ‘Quidam in solitudine inventus est, gladium cruentum tenens et recens occisi cadaver sepeliens: reus est caedis’. Hic enim quidem est quaedam persona, sed circumstantiam non habens, quia non est definita persona. Quid enim est quod dici possit ex circumstantia personae, cuius neque mores neque ante actam vitam neque aetatem neque odia adversus eum, qui occisus est, proferre possumus? Hic cessat locus a voluntate, etiam alter a facultate. Neque enim vel illud positum est, unde hunc perficere potuisse dicamus. Huiusmodi causae dividuntur posterioribus locis. A summo ad imum: quod in solitudine inventus est, quod gladium tenens cruentum, quod corpus sepeliens, id est ex oculis hominum eripiens et abscondens. Nec iure absoluto utatur, nisi forte dicat licuisse sibi gladium, quem invenerat, tenere et corpus sepelire misericordiae causa. Sed hae fere derivationes magis sunt, si dicat tenuisse gladium, quem invenerat, a nescio quo percussore in corpore ipso relictum, sepelisse corpus humanitatis et misericordiae causa magis, quom in solitudine invenisset relictum, ubi nemo fortasse alius esset repertus, qui supremum officium mortuo exhiberet. Verisimili probatione, ut dicat id quod veri simile est, si occidisset, neque se diutius eodem loco moraturum neque eum quem peremisset sepulturae daturum fuisse nec gladium quasi ad contestationem sceleris in manibus habiturum.

28

E contrario, quod supra diximus, <si> circa personas tantum coniectura est, superioribus locis duobus, voluntate et facultate, <utemur>, ut in illa controversia: ‘Quidam habebat novercam, habebat et idem captivam concubinam; obiit signis veneni: se invicem accusant veneficii noverca et concubina’. Animadvertimus nihil esse in hac causa, ex quo argumentari suggerat. Etenim signa veneni, quae videantur fuisse, in quaestionem non veniunt, verene ilia signa fuerint, quoniam istae consentiunt perisse illum veneno. Ergo si circum personam tantummodo, quaestio est, ut diximus, ex locis duobus, ex voluntatis loco, utrum credibilius sit novercam venenum privigno dedisse, quia novercae privignis semper infestae sunt, au vero captivam dolore condicionis suae et ad vindictam patriae vel parentum. A facultate, cui facilior occasio, novercae, quae in domo mater familias esset, an captivae, cui se ille magis forsitan crederet. Nec ultra videtur argumentatio progredi posse.

In utraque autem causa omisimus locum primum, id est, probationum expetitionem. Nec immerito, quoniam nec ille uti hoc potest, qui et cum gladio et cum occiso corpore inventus est, et multo minus possunt hae, quae se invicem accusant. Et in omnibus omnino causis, ubi mutuae sunt accusationes, cessat hic locus, quoniam absurdum est, si id dicat alter, quod dici contra ipsum invicem possit.

29

Iam <in> ista, quae <est> inter novercam et concubinam, scire debemus duplicem coniecturam esse, quia utrimque accusatio, utrimque defensio. Qualis ergo executio in huiusmodi causis adhiberi debeat, videamus: non utique illa, ut is qui se defendit et alterum accusat, separatim defensionem suam per communis coniecturae locos persequatur, deinde accusationem a principio per eosdem locos ordiatur: sed utrumque simul per singulos faciat, ut a voluntate et argumenta, quibus innocentem se esse doceat, tum statim ex eodem loco det argumenta, quibus alterum nocentem esse vincat et hoc per singulos locos faciat. Sed non hoc modo tantum duplices sunt coniecturae, verum et aliis inultis modis. Incidit enim coniectura in coniecturam, si et derivatio in ipsa controversia est posita, ut in illa causa: ‘Pauper et dives inimici reversi sunt a cena. Pauper vulneratus est et semianimis inventus; ait percussorem suum habere signa ignis in facie, quoniam illi facem impresserit. Eadem nocte arsit domus divitis; altera die habet dives signa ignis in facie: reus est caedis.’

30

Perveniamus, si placet, per ordinem omnium locorum ad incidentem alteram coniecturam. Incipiamus a probationum expetitione. Etsi paene improbus est utique qui in facie ferat, quae signa ignis esse fateatur: verum dicet inicum esse, ut inimici et accusatores eius utantur ad periculum capitis ea occasione, quoniam domus suae incendio periclitatus fuerit. Sequens erit locus a voluntate: an non dubium quin inimicus inimicum voluerit occidere; an pauperem dives, cum scilicet tolerare non posset inferioris loci hominem sibi vel inimicitiis exaequari. Haec erunt e contrario ex eo loco refutanda, an credibile sit, ut propter inimicitias tantum nefas homo integrae atque florentis fortunae voluerit admittere; quod ipse dives et ille pauper, hoc pro illo debeat valere, quod abiectum hominem in simultate magis despicere voluerit quam odisse. Sequens locus est a facultate, an facile dives pauperem solitarium ex occasione insidiarum potuerit occidere. Verum et hic et in omnibus aliis causis animadvertendum erit, id quod supra posuimus, locos hos et defensionem reis nonnullam suggerere. Quare enim non dives hic dicat: ut etiam maxime pauper esset occisus, potuisse se tamen vel servos vel libertos suos ministros facinoris adhibere, non ipsum manu sua caedem cum periculo vitae aut certe insidiis alicuius admittere. Adversus quod plane responderi potest: potuisse illum quidem per alium caedem perpetrare, sed maluisse sua manu inimici sanguinem haurire. A summo ad imum illa ponentur, quod res secundum pauperis verba congruant et habeat dives signa ignis in facie, quae pauper percussorem suum habere dixerit. Hic quoniam derivatio ex ipsa controversia oriatur, fit et altera coniectura. Derivat enim illo modo, ut scilicet dicat signa illa ignis in facie esse ex incendio domus, non ex pauperis face. Hic iam alia argumentatio est coniecturalis per locos singulos. A voluntate: an credibile sit ut homo dives domum suam voluerit incendere, ut, qui haberet signa ignis in facie, ex incendio domus faciem suam contactam esse contenderet, parvam existimans iacturam domus prae salute. A facultate sane cessat hic locus: neque enim dubium quin domum suam dives potuerit incendere. A summo ad imum singula persequemur, quod neutiquam eadem nocte, qua pauper fuerat occisus, domus ista fuerit accensa. Quae argumentatio ex derivatione nata eo pertinebit, ne incendium domus ex consulto conflatum esse videatur. Confirmatis his constituemus crimen admissae caedis; revertemur enim ad propositum et actionem, ut summa caedis crimine finiatur.

31

Duplex coniectura fit et illo modo, quem Graeci προκατασκευήν vocant, nos fortasse praeparationem possumus dicere, cum aliquis fit reus conscientiae neque de ipso crimine satis constat, cuius conscius dicitur. Praeparandum est enim illud, ut opinor, et prius probandum, ut alius illud fecisse, deinde addendum, ut hic conscius esse videatur. Qualis est controversia illa: ‘Pauper et dives inimici. Dives non comparente filio suo rapuit pauperis filium et in domo sua torsit et incertum quid dicentem in tormentis necavit. Ita et pauper est reus diviti conscientiae’. Simplex esset coniectura, si divitis filium constaret a pauperis filio occisum. Nunc duplex est, quia probandum est et ab illo caedem esse commissam et hunc conscium fuisse. Hic quoque faciendum est, quod diximus in omnibus causis fieri oportere, ut haec duo non separatim quasi duas causas, sed pariter per singulos locos persequamur eo magis, quoniam eadem fere ex voluntatis loco et ex ceteris locis argumenta sunt, quare vel ille occidisse vel hic conscius esse videatur. Nam a voluntate quid aliud dici potest in pauperis filium, quare illum occidere voluisset, quam <in> ipsum pauperem, quare conscius esse videatur, cum utrique causa fuerit simultatis? A facultate nihilo minus illa dicenda: potuisse quamvis divitem a paupere occidi; potuisse et conscium esse patrem filio, immo non potuisse esse non conscium. Nam a summo ad imum omnia necesse erit esse permixta. Item ex ceteris locis experire.

32

Illud fortasse in aliis causis ante oculos esse debebit, quis sit ille qui conscientiae reus esse dicatur. Si enim erit remota persona, poterit fortasse defensionem eius omittere, cui conscius dicitur, et satis habebit se tantum defendere, quare non conscius fuerit. In hac quidem causa uterque purgandus est, quia pater est et filio conscius dicitur; nec potest conscientiae crimine liberari, si quidem ille fecisse credatur, et si possit causam suam separare pater, non debeat, quia et filium suum debet velle purgatum. Ergo per singulos locos utrumque pariter exequemur. Nam et eadem similiter in defensione et in accusatione ex singulis locis argumenta sunt, quae ad utrumque pertinent, et ad filium et ad patrem. Ergo divisio haec erit: a probationum petitione: an ex suspicionibus neque filius, quamvis occisus est, neque ipse pater tanti sceleris reus debeat fieri, et ex suspicionibus inimici divitis post tormenta et acerbam quaestionem. A voluntate: an non sit dubitandum, quin inscio patre inimici filium inimici filius occiderit; an quod dicantur inimici, non satis ad argumentum caedis debeat valere, neque animus pauperis ex divitis facto debeat aestimari, ut, quia ille inimici filium occiderit, hic quoque caedem per filium suum fecisse videatur. A facultate: an potuerit filius pauperis divitis filium occidere, tot comitibus semper et ubique tutum. Nam illud utique non negabit se conscium fuisse, si ille occiderit: sed in hoc stabit, illum non occidisse. A summo ad imum est a parte accusatoris, quod non compareat divitis filius. Ad hoc derivatio necessaria ex pauperis parte erit illa nimirum, quod dicat non se praestare debere rationem, quid factum sit divitis filio, ac fortasse illum a patre ipso remotum ab oculis, ut illa occasione in perniciem inimicorum suorum posset operari. Aliud signum criminis ponitur ex parte contraria, quod taceat. Hoc enim dicitur indicare et filii facinus et suam conscientiam. Ad hoc derivatio erit pro utroque coniunctim: non hoc esse aut facinoris aut conscientiae signum, sed quod condicionem suam atque humilitatem et potentiam divitis pauper cognoscat, ac nequaquam adversus eum ut vi experiatur, tantum <sibi> licere existimet. <A> verisimili probatione poterit pauper haec dicere: si caedes illa a filio per conscientiam ipsius fuisset admissa, non se fuisse taciturum, neque ex silentio suo posse esse suspitionem.

33

Etiam ille modus est duplicis coniecturae, qui a Graecis συγκατασκευαζόμενος στοχασμός dicitur, ideo scilicet, quia una eademque actione duo pariter efficienda sunt et probanda. Id fit, cum vel ipsa res, quae causam criminis dicitur attulisse, in dubium devocatur, vel alia coniectura probanda est, ut in illa controversia: ‘Quidam retulit ad uxorem, an filiam communem dare deberet in matrimonium pauperis filio. Illa respondit, ante morituram puellam quam illi esse nupturam. Nihilo minus ille despondit pauperi puellam. Sub die nuptiarum virgo ambiguis signis cruditatis et veneni periit. Ancilla matris familias a domino torta negavit se quicquam de veneficio scire, sed dixit adulterium cum petitore virginis et cum matre familias fuisse. Ream facit maritus uxorem veneficii.’ In hac causa duplex coniectura non esset, si de adulterio confiteretur. Sed quoniam, cum adulterium causa veneficii dicatur, mulier de adulterio negat, idcirco fit duplex coniectura: et de adulterio [quippe coniectura] aliter argumentandum est et de veneficio. Sed quem in locum incidat alia coniectura, dubitare non possumus, si meminimus loci voluntatis. Hoc igitur loco inferemus coniecturam a probationum expetitione: an non levibus argumentis, sed manifestis probationibus rea parricidii fieri debeat, an mater, an vero et gravissima scelera quamvis tenuibus argumentis erui debeant. A voluntate: an incredibile quod mater familias voluerit occidere: an credibile potius propter adulterium, quod matri cum petitore filiae fuerat. Hoc statim loco exoritur alterius coniecturae initium, qua refellit mulier quaestionem et negat adulterium esse commissum, contenditque hoc prius probari oportere, ut valeat in argumentum sceleris alterius. Ergo in hoc et adulterium comprobandum est et adtingendi fortasse etiam superiores loci. A summo ad imum illud urgendum est, quod ancilla in tormentis confessa sit.

34

Adversus hoc ex parte mulieris est derivatio, an tormentis non temere credendum. In quo loco ille communis de fide tormentorum locus, an eo minus credendum quaestioni, quod ipsa inconstantia indicio sit fidem non adesse, cum de alio quaesitum, de alio illa responderit: an vero eo magis fides adsit, quod hoc dixerit, cum de alio quaereretur, quoniam quae finem cruciatibus suis mendacio quaereret, de eo utique dictura fuerat: an ideo dixerit de adulterio, quod conscia poterat esse, vel non poterat conscia non esse fortasse: nam de veneficio celari potuit. Hinc revertendum ad cetera argumenta, quae pertinent ad crimen veneni. Probato enim adulterio dicemus adesse causam veneficii; nec dubitandum iam quin filiam mater occiderit. A facultate non magna quaestio: an venenum vel potuerit habere vel filiae dare. A summo ad imum: an, cum referente ad ipsam marito tam abrupte responderit ante puellam esse morituram quam illi nupturam, non dubium sit eo animo ab illa filiam occisam, quo istud est dictum. Hic derivatio ex parte mulieris: an ideo dixerit, quod indignum illud matrimonium filiae iudicaret et profiteretur, quantum in se fuisset, non passuram. Aliud a summo ad imum: an, quod non alia die quam pridie nuptias ipsas virgo perierit, res indicet illam veneno periisse. Tertium illud a summo ad imum, quod veneni signa apparuerint in corpore. Adversum haec derivationes: an fati incertum ad culpam matris non debeat pertinere, quod illa <die> perierit; et causa illa sit, quare illa die perierit, quod ex metu nuptiarum valetudo contracta sit, unde et cruditas fuerit, cuius signa illa fuerint, non veneni. Habet fortasse mulier aliquid ex verisimili probatione, ut scilicet nec dicturam fuisse quicquam nec id facturam, ut <sub> die nuptiarum occideret filiam, cum alius quilibet dies minus suspicionem sceleris excitaret.

35

Hoc modo ex causa duplex coniectura est, sed diximus duplicem <et> ex signis criminis fieri. Dicemus igitur et huius exemplum: ‘Dives adulescens iuravit futurum ut tyrannidem occuparet. Alter adulescens iuravit contra futurum ut illum occideret, si tyrannus esse coepisset. Hic altera die occisus est et inspoliatus inventus: reus est ille adulescens adfectatae tyrannidis.’ Hic duplex coniectura de signo criminis est facta, quia signum criminis est admissa caedes et securitas sceleris de caede quaesita: et e contrario illo negante de caede, hoc ipsum alia coniectura probandum est. Ergo persequemur hanc causam isto modo. Erit probationum expetitio, de qua iam in superioribus satis docuimus; deinde a voluntate eadem illa quae in altero divite adulescente, de quo supra disputatum est, et a facultate; deinde a summo ad imum: an non dubium quod adfectet dominationem, qui etiam ipse id sit professus; an eo magis dubia res non sit, quod etiam iuraverit; an adeo manifesta res, ut ille illius amicus et conviva non dubitaverit eum vere iurare; an quod etiam ex adverso ipse iuraverit, quo furorem eius infringeret. Et horum derivationem faciet ille fortasse, ut dicat inter epulas et vinum iocum fuisse inanisque terriculas adversum amicum meticulosum. E contrario: an eo magis credendum, quod post vinum effuderit, ut ferme adsolet fieri, quod sobrius continebat.

Sed iam perventum est ad illam quaestionem, ex qua duplex fit coniectura. Signum enim tyrannidis adfectatae hoc iam loco est, quod ille, qui ex adverso iuraverat, occisus et inspoliatus inventus est. Quae res indicare videtur ab isto et certam ob causam interemptum: sed in dubium devocatur, negante illo a se peremptum. Ergo hic reddenda coniectura de caede: quoniam ille contendit de homicidio primum quaeri oportere, dicendum inquisitione levioris criminis moram fieri periculis publicis non oportere, sed de utroque simul posse constare. Et fortasse non est eundum per singulos coniecturae locos ab initio, sed statim adripienda ea quae sunt a summo ad imum: an cum eadem nocte, qua inter eos fuerat illa contentio, caedes fuerit admissa, non dubium fuerit a quo admissa. Aliud a summo ad imum: an ideo manifestum scelus, quod ille inspoliatus sit inventus: quae res indicet animam eius solam petitam ab eo scilicet, cuius intererat ut ille moreretur. His atque huiusmodi dictis, quae ad caedis crimen pertinent, memores esse debebimus institutae actionis et caedis approbationem atque adfectatae tyrannidis colligere, ut dicamus, dum de caede constet, constare etiam de tyrannide. Iam si qua habebit ille dives adulescens ex verisimili probatione ponentur, velut si dicat: ‘non dixissem, si tyrannidem adfectarem’: aut ‘non eadem nocte occidissem , si eram perempturus’.

36

Diximus supra in omnibus anticategoriis duplices esse coniecturas: sed ex ea specie non modo tum erit duplex coniectura, cum se aliqui invicem accusabunt, sed etiam cum in mortuum aliquem retorquebitur crimen, qualis est controversia: ‘Novercam filio medico superduxit; habebat filium et noverca: hic in languorem incidit. Desperantibus ceteris medicis obtulit et privignus mulieri potionem, quam diceret salutarem: noverca accepit. Altera die eadem se medico credere professa ait venenum esse: privignus hausit et periit. Ream facit maritus mulierem veneficii.’ Hic non est quidem anticategoria, quia se non invicem accusant, qui in iudicio consistunt: ex anticategoriae tamen specie duplex coniectura est pari modo et in anticategoriis solet fieri. Pater iste et novercam accusat et filium suum defendit, in quem crimen retorquetur quodammodo: sed quaestiones singulas persequi non necesse est. Rationem enim divisionis huius ostendimus in simili supra causa, quae est inter captivam et novercam, in qua docuimus per singulos locos et accusationem et defensionem esse permixtam. Hic quidem plenior causa est, quoniam a summo ad imum et a ceteris locis habet quaestionem, cessante, ut diximus, primo illo, qui est probationis expetitio.

Scire debemus etiam illas causas duplici coniectura necesse esse tractare, quae tales incident, quales de adulterio esse possunt: ubi nonnumquam argumentandum est duplici coniectura, quae in utrumque adulterum spectat per singulos locos causae: non solum an ille voluerit, sed etiam an illa; neque solum anne facultatem corrumpendi habuerit ille, sed etiam an illa peccandi. Et deinceps ex ceteris locis argumenta in utrumque promenda sunt: in quo facile est intellegere quid velim, ut scilicet accusator non separatim per singulos locos in adulterum causam ordiatur, sed ut ex singulis locis in utrumque pariter argumenta colligat. Si qui requirat, quid putemus ex altera parte faciendum, melius erit fortasse, ut isti de adulterio separatim defendantur: nisi eos coniungat defensio, quos etiam conscientia iunxisse videatur.

37

Haec fere sunt de duplicibus coniecturis. Verum coniecturam esse diximus, cum quaereretur an factum quid esset: necessario addendum est interdum accidere ut sit coniectura, tametsi constet aliquid esse factum. Si non voluntate factum probetur, necesse erit lege defendere, qualis est illa controversia. ‘Quae per furorem acta fuerint, irrita sint. Noverca cum furere videretur, arrepto gladio privignum suum occidit; rea est caedis.’ Hic non abnuit mulier esse occisum privignum: tamen est coniectura, quia quaeritur, id quod fecerit voluntarium facinus, an potius fortuito instinctu furoris admissum. Ergo divisio est per coniecturae locos. Sane etiam illud scire debemus, huiusmodi causas habere mitiorem ex scripti et voluntatis locis quaestionem. Nam cum illa lege nitatur, qua dicat ream se esse non oportere, cum lex irrita esse praecipiat, quae facta sint per furorem, prima erit quaestio ex scripto <et> interpretatione scripti, quia contendit accusator legem illam pertinere ad leviora delicta aut nec delicta. Fortasse poterit esse firmamentum etiam ex verbis ipsius legis, quibus significetur eam non ad crimina pertinere, quando non impunita esse praecipiat quae facta sint per furorem, sed irrita. Post haec discessus coniecturae est. Et sane nos fugere non debet, quod cessat in huiusmodi causa locus primus, qui est probationum expetitio, quoniam de facto nulla dubitatio est. Erunt ergo argumenta ex loco voluntatis, an noverca privignum occiderit et ob eam rem furorem simulaverit, cum spem defensionis haberet ex lege. A facultate quaeretur, <non> an potuerit occidere (absurdum enim quaerere, an potuerit facere quod fecerit), sed an potuerit imitari et mentiri furorem. A summo ad imum: quod non alium potius occiderit, quod neminem omnino praeterea attigerit, et quod occiso privigno statim finem simulatae amentiae fecerit. Quae omnia argumenta sunt non casu occisi privigni, sed occisi voluntate atque consilio. Et superior controversia ostendit aliquando in coniecturam incidere, ut diximus, et a legalibus statibus quaestiones.

Alio modo idem accidit, sive per illum locum coniecturae, qui est absoluti iuris, sive per derivationem, quale est illud exemplum: ‘Exulem intra fines peremit, qui se dicebat tyrannidem indicaturum. Exorta dominatione eademque finita reus postulatur conscientiae.’ Hic cum descensum fuerit ad signa criminis, quae sunt ex loco a summo ad imum, utetur reus iure absoluto vel derivatione, ut dicat legi satis factum, cum exul intra fines fuerit occisus: set occurretur ab accusatoris parte interpretatione scripti, ut scilicet dicatur lex non ad omnes exules pertinere, et minime ad eum, qui bono publico intra fines fuerit, ut tantum mali in publicum proderet: sic tamen, ut accusator revertatur ad causam coniecturalem, quare hic legi non satis fecerit, sed sibi caverit interficiendo eum, qui erat non solum tyrannum, sed etiam tyranni conscios indicaturus.

38

Circumscriptionum actiones sunt qui putant finitivas esse, ut quaeratur quid sit circumscriptio, sed videntur errare. Non enim fere accidit, ut definiendo quaerendum sit, quid sit circumscribere: sed magis erit fortasse coniecturalis quaestio, an illud quod factum est, circumscribendi voluntate sit factum; ut in eum reum non solum ex ceteris locis, sed etiam a summo ad imum, ex his quae erunt facta, probationes et argumenta ducantur, quare voluntate circumscribendi fecisse videatur. Sed ut non sit coniectura, magis erit iam absolutae qualitatis status quam finitivus. Inspiciamus hanc causam: ‘Liceat ex ancilla filios suscipere legitimos. Qui habebat ex legitimis nuptiis filium, alterum ex ancilla suscepit. Lex erat, ut patrimonium commune divideret qui esset maior ex fratribus, eligeret minor. Posuit maior natu ex altera parte matrem fratris, ex altera patrimonium. Elegit ille matrem et reum facit fratrem circumscriptionis.’ Hic non utique quaeritur quid sit circumscribere, sed aut ex his, quae facta sunt, argumentum trahitur circumscribendi voluntate fecisse, in quo erit coniectura: aut erit iuris absoluti, ubi de iusto et aequo et bono quaeritur: vel compensatio, ut causam querellae non habere dicatur, qui et libertatem habeat et civis sit et matris suae libertatem fuerit consecutus. Plerique sic habent, tamquam sit commune coniecturae cum ceteris statibus, quod dicatur propria eius esse negatio, quoniam et ille, qui finitiva quaestione defenditur, quia rem profanam de loco sacrato sustulerit, neget se sacrilegum esse, et rursum ille, qui accusatur laesisse rem publicam quod naves incenderit, neget a se rem publicam laesam. Sed multum interest, quod in coniecturalibus quidem causis negat se reus omnino fecisse, quod arguitur: at in illis causis non illa negat fecisse se, quae crimini dantur, sed alter negat id ad sacrilegii crimina pertinere, alter negat ad crimen rei publicae laesae.

39

DE FINE.

Finis est, cum quaeritur, quid sit illud quod in controversiam veniat, aut quo nomine appellandum sit, cum aliquid ex parte sic factum est, ut tamen non omnino sit factum: quare Graeci fieri hunc statum dicunt ἐκ τοῦ λελοιπότος καὶ γεγονότος. Hoc quale sit, ex subiectis facile intellegemus. Loci huius status: finis, contraria definitio, legislatoris voluntas, voluntatis coniectura, qualitas conclusiva. Horum locorum vim ut intellegere possimus per aliquam controversiam, accipienda videtur illa ex Graecis: ‘Comoediam edere in aliquem sub nomine ne liceat. Quidam edidit comoediam non addito nomine. Cum ageretur, succlamavit populus: in illum dixisti: reus est quod sub nomine comoediam ediderit.’ Iam primum hic id, quod initio diximus, animadverti potest, finem fieri, cum ex parte aliquid est factum, ex parte non factum. Nam si in comoedia addidisset nomen, sublata esset quaestio nec relicta defensio: sed quoniam edidit comoediam descriptis moribus, non tamen addidit nomen, finitiva quaestio est, an hoc istud quod lex prohibuerit, nec quicquam intersit, utrum addiderit nomen an cohibuerit, cum intellexerit populus et subiecerit nomen.

40

Locos autem singulos sic persequemur, ut sit finis: an sit sub nomine comoediam facere nomen hominis comoediae inserere. Contraria definitio: an hoc plane sit comoediam sub nomine edere, sic mores hominis insectari, ut notum sit nomen, quod nihil intersit, utrum ipse pronuntiarit an populus. Tertius locus est ex voluntate legislatoris, nec immerito; neque enim fere finitivus status non aliquam habet societatem cum legalibus. Et hic accusator enim dicit illam voluntatem fuisse legislatoris, ne quis omnino civium laederetur. Reus vero contendit legislatorem hoc voluisse, ne quis facile nominaretur, sed unus quisque moribus suis intellegeretur. Maius in eo est, ut si iste dicatur vel acerbius etiam operatus fuisse, quam lex prohibuerit, cum sic in mores hominis fuerit invectus, ut de nomine nemo dubitaret. Voluntatis coniectura est, an per omnem comoediam ex omnibus omnino personis malitiose et voluntate laedendi sic vitam hominis fuerit persecutus, ut nihil esset quod deesse nomini comoediae videretur, atque ut nihilo minus populus intellegeret quem diceret, et ea voluntate succlamaverit populus, ut fraudem eius arriperet et constitueret illum contra legem fecisse quod fecerat. Nam qualitas conclusiva vel exaggerationem habet facti ex parte accusatoris, vel ex altera parte commiserationem, in qua plerumque ex pragmaticae qualitatis locis multa dicentur, et quid iustum sit pro qualitate facti et quid utile exemplo et quid honestum ad famam, quare id de quo quaeritur quam gravissime debeat vindicari: ex quibus iisdem locis et reus in contrariam partem poterit disputare.

41

Finis est aut simplex aut duplex. Simplex, quo de una re quaerimus, duplex aut ex personis aut ex rebus: ex rebus, cum duo sunt crimina, alterum maius, alterum minus. Quare hoc proprium finitivi status, quod fere semper accusator minus excludit et maius inducit, reus maius excludit, inducit minus, ut in illa controversia: ‘Quidam de templo sustulit vasa privata et profana. Petitus ad poenam tamquam sacrilegus offert quadruplum quasi fur.’ Ex personis autem duplex finis fit, ut in illa: ‘Quidam in tyrannide arcem conscendit, tyrannum perempturus: tyrannus fugiens ab obvio occisus est. Competunt praemium, ille qui tyrannum ex arce deiecit et ille qui obvium occidit. Verum quoniam diximus, cum ex rebus duplex esset finis, accusatorem minus excludere, maius inducere, videtur illud addendum, quod aliquando evenit in huiusmodi causa, ut accusator non excludat minus, sed ipsum reticeat et maius inducat, qualis est illa causa: ‘Qui virginem vitiaverit, det decem milia: qui depositum violaverit, capite puniatur. Quidam iturus ad bellum <virginem filiam apud amicum deposuit:> virginem sibi depositam vitiavit.’ Accusator <non> dicit virginem esse vitiatam, sed hoc reticet et dat alterum crimini; dicit enim depositum esse violatum.

Est finis et ille, quem Graeci ἐγκρινόμενον vocant, ut aliud quidem in quaestionem veniat et aliud iudicetur, ut si reus sit sepulchri violati, qui tumulum inanem resciderit. Hic enim non hoc quaeritur, an ille sepulchrum violaverit, sed an illud sepulchrum fuerit. Verum tamen necesse est pronuntient iudices, non an illud sepulchrum sit, sed an sepulchrum ille violaverit.

Fit plerumque ex uno scripto duplex quaestio definitiva, ut si haec causa sit posita: ‘Sacerdos purus sit et e puris: patrem suum reum proditionis fecit et optinuit; petiit sacerdotium.’ Hic enim separatim quaeritur, quid sit e puris, et separatim quid sit purum. Hoc etsi apud Zenonem positum est, mihi tamen thema huius controversiae non placet.

42

DE TRANSLATIONE.

Metalepsis, sive illa translatio sive illa praescriptio est (nam de utraque dicemus), alium locum forsitan tenere debeat. Nam qualitas prior est, sed, quoniam illa multifariam in alios status spargitur ac plus disputationis desiderat, differatur. Metalepsis, uno nomine apud Graecos, disparem apud quosdam rationem habet; nam hanc Zeno translationem facit, nonnulli praescriptionem. Non alienum sit ergo, ut dixi, utramque cognoscere. Zeno praescriptivas ait causas scripti et voluntatis esse, metalepsin autem translationem facit. Quae quidem translatio ex iisdem rebus fit, e quibus praescriptio. Nam praescribimus vel ex persona, ut negemus eum esse adversarium, qui contra nos agere possit, vel ex tempore, ut negemus <illo tempore, vel ex loco, ut negemus illo loco, vel ex modo, ut negemus> illo modo. Itidem fit translatio, cum facinus in aliquem et crimen constituimus transferendo: ut, cum ille dicat id factum, quod fieri licuisse contendat, transferamus a persona et negemus illi licuisse: aut <a> tempore, ut negemus illo tempore: <a> loco, ut negemus illo loco: <a> modo, ut negemus illo modo. Ceterum haec magis exemplis patebunt.

A persona transfertur, ut in illa causa: ‘Quidam inimicum suum reum capitis a se factum et damnatum ipse occidit, cum pretium eius rei dedisset carnifici decem milia: reus est caedis’. Hic a persona transfertur; concedimus enim licuisse occidi, sed negamus huic occidere licuisse.

A loco autem simul et a tempore transfertur, ut in illa controversia: ‘Adulteros deprehensos liceat occidere. Quidam adulteros deprehendit, alterum occidit, alteri pepercit. Reus factus est, quod non et illam occidisset: sic se defendit, ut diceret per amorem occidere non potuisse. Absolutus eandem postea invenit apud tumulum adulteri flentem; occidit: reus est caedis.’ Manifestum est translationem esse et a tempore et a loco. Quippe accusator occidi illam oportuisse non abnuit, <sed neque illo loco> neque illo tempore occidi licuisse contendit. Loci in translatione hi: praescriptivum praecedens, ipsa translatio, par, maius, a summo ad imum, alia translatio, aliquando et ex parte accusatoris a summo ad imum. Secundum hos locos inspiciamus vel hanc causam, quae supremo posita est.

43

De adultera occisa praescriptivum praecedens est, ut si hic praescribat ei actioni, eo quod neget se reum fieri posse, cum ea mulier fuerit occisa, quam constat occidi ex lege debuisse. Huic oppositus locus proximus, id est, ipsa translatio: immo vero reus fiet, quoniam debuerit illa quidem occidi, sed alio in loco, alio in tempore, et occisa sit eo loco et eo tempore, quo non licuisset occidere. Sequitur par, in quo dicit reus nihil interesse quo tempore vel quo loco fuerit occisa; aeque ait illam meritas poenas dedisse. Deinde est maius: in quo loco ostendit reus magis etiam sibi constare rationem et multo iustius illam peremptam. Bene adiectus locus a summo ad imum. Persequemur enim singula, quare vel magis recte et tunc et in illo loco fuerit occisa, cum superstitem adulteri retineret libidinem, cum illum desideraret et mortuum, cum apud tumulum eius lamentaretur et fleret. Hic alia translatio a merito; transfert enim accusator, si vindicanda faciebat, accusari illam debuisse. Et hic transfert a persona illius ad personam iudicum, per quos iam opus fuerit vindicari, cum ille potestatem ex lege sibi datam perdidisset.

Diximus ex accusatoris parte aliquando <locum esse> a summo ad imum, quale est in superiori illa causa. A summo enim ad imum argumentum est, non licuisse illi inimicum suum occidere, quod hoc emendum illi fuerit et tanta pecunia emendum. A modo, quemadmodum sit factum, translatio non fere in fictis causis invenitur. Facile est tamen ex his quae supra scripta sunt perspicere, quid in hac parte intellegi debeat: ut si reus sit aliquis, quod alio modo quid fecerit, quam facere ei licuerit.

44

Iam liceat ad illam aliam metalepsin transeamus, quam praescriptionem a quibusdam diximus fieri. Diximus autem etiam quemadmodum fieret: sed hoc interest, quod translatio est de praeterito, cum aliquid est factum aut ab eo qui non debuerit id facere, aut eo tempore vel eo loco vel eo modo quo facere non debuerit: praescriptio spectat ad tempus futurum, si quis agere postulet, qui agere non debeat, aut illo tempore vel illo loco vel modo, quo agi non poterit.

Loci praescriptionis: propositio scripti, homonymia vel synonymia, deductio generis ad speciem, finis incidens, aliquando a summo ad imum, translativa qualitas, communis qualitas, coniectura. Per hos locos tractemus, si placet, controversiam illam: ‘Pauper, qui duos divites habebat inimicos, peregre profectus. Interea filius eius occisus et inspoliatus inventus est. Accusaverunt se invicem divites caedis: absoluti sunt. Redit pauper et instituit divites reos. Illi praescribunt; lex enim est: de eadem re bis agi non liceat.’

45

Propositio scripti est: an, cum lege scriptum sit ut bis de eadem re non agatur, non oporteat hanc causam bis induci, cum iam accusati sint et absoluti. Homonymia est, quid vocet lex actionem: utrum poenam et animadversionem eamque nolit iterari, an ipsam accusationem et defensionem. Nam utrumque horum nomine actionis significatum potest videri, magis etiam, si Graece controversia explicetur, qui δίκην tam poenam quam actionem vocant. Sed nos quoque Latino sermone aliquam inulta invenimus huiusmodi, quae universa referre non est necesse, cum iam res ipsa ad intellectum declarata sit. Deductio generis ad speciem est: an cum bis agi lex prohibuerit, non de omnibus rebus id praescripserit, sed de pecuniariis causis aut de his, in quibus minora sunt crimina. Finis est incidens: an actio illud fuerit, an vero conclusio. A summo ad imum est: an, cum absente patre de filio eius acta res fuerit, aequum sit iam admitti patrem regressum, cuius dolor est: an, cum hic pater sit, qui nihil in fortunis praeter filium habuerit: an, cum non ipsius culpa acciderit, quod non statim accusaverit, sed peregrinationis et ignorantiae. Translativa qualitas est: an ne sic quidem iterari iudicium debeat, licet accusatoris persona mutata sit, licet pater postulet. Denique locus omnis translativae qualitatis nihil aliud est quam rescissio loci superioris, ut ille pro accusatore, hic pro reo nitatur. Communis est qualitas: an aequum sit eos ex integro causam dicere, cum, si innocentes sint, absolvi possint, si nocentes, damnari debeant: e contrario, num haec molestia accusationis declinanda sit, et sit iniustum saepius eosdem homines ad contentionem iudicii devocare. Coniectura: an adfines huic crimini sint, quod intenditur, id est an commiserint caedem. Qui quidem locus in omni causa diffundendus est, sed non aperte, verum oblique, ut meminerimus nondum hoc agere nos posse, ne demus adversario potestatem, ut manum nobis iniciat et nos in cursu actionis retineat, cum dicet de hoc ipso quaeri, an caedis agere possimus. Sed non deerunt occasiones, quibus, ut dixi, idem faciamus quasi aliud agentes, ostendendo facile nos crimen probaturos, si impetraverimus ut liceat reos facere. Id ipsum et rei facient, verum pari modo, ut non iam se defendant, sed innocentiam obliqua actione suam praeferentes molestiam actionis tantum se declinare dicant, et quia iudices quoque ratas velle debeant leges et res iudicatas.

Haec, quae ad praescriptionem pertinent, quamquam ab instituto Zenonis remota, non tamen alienum fuit persequi ex his quae tradidit Marcomannus, ex cuius commentariis haec prope ad verbum translata sunt. Iam sequitur ut videamus quae attinent ad statum qualitatis et ut ad Zenonem revertamur.

46

DE NEGOTIALI.

Haec supra de translatione vel praescriptione fortasse alieno loco, ut iam dixi, inseruisse videamur, quoniam translationis statum novissimum inter rationales quattuor status feceramus: verum non ex nostro instituto, sed ab aliis factum est, ex ea causa quam supra locutus sum, quoniam de qualitate, quae media est, pluribus erat disputandum et plura tradenda. Nos videamus iam de statibus qualitatis, cuius primus es omnibus est, sicut supra docuimus, negotialis. Hic aut legalis est aut rationalis: rationalis, cum sine ullo scripto de aequitate rerum disceptatur, legalis vero, cum aut rogatio fertur aut lex aut praemium definitum petitur. Deliberativae quoque causae in eundem statum cadunt.

Dividitur negotialis legalis legitimo, iusto, utili, possibili, honesto, ita ut et in contrarium ex parte diversa per singulos locos disputetur. Quod enim alter legitimum esse contendit, alter ex eodem loco, si poterit, contendet contrarium legibus, si aut lex aliqua ex diverso repugnabit aut rogatio aut pactum aut foedus aut naturale ius aut mores: contra quae utemur aut negatione aut opposito. Negatio est, ut dicamus non esse contrarium legibus neque naturae neque pacto neque moribus: oppositum est, si fateamur quidem alicui scripto esse contrarium, sed opponamus utilitatem eamque dicamus potissimam esse debere. Aliquando etiam in loco legitimo aliqua erit coniecturalis quaestio, fortasse etiam finitiva.

47

Secundus locus negotialis est, quo quaeritur quid sit iustum. In eo loco est disputatio in legibus simplex, cum quaeritur an iustum sit, ut adulteros deprehensos liceat occidere. In rogationibus vero et praemiorum petitionibus et in deliberativis per eum locum, qui est a summo ad imum, oportebit ire per singula et ex singulis locis ostendere, quare iustum sit quodcumque dicetur iure tali faciendum esse. Hic incidet status, ex quo defensio erit eius, adversum quem aliquid feretur. Qualis apud Graecos controversia est: ‘Deliberant Athenienses an Eleis inferant bellum, cum illi Alcibiaden flagellis verberaverint.’ Incidit enim quaestio, an licuerit illis facere certaminis sui iure.

Tertius est locus in negotiali utilitatis. Hic omnem ferme disputationem habet circa rationem futuri temporis; quaeritur enim quid in futurum sit utile. Aliquando in hunc locum incidit coniecturalis quaestio, quale est illud apud Vergilium: ‘Deliberat Diomedes, an Latinis auxilium petentibus ferat, quia Aeneas, si Latinos vicerit, in ipsum sua arma versurus sit’.

Possibile ex personis et ex rebus ipsis habet disputationem et occasionem. Locus honesti bene conclusionis et epilogi loco positus est. Cum enim cetera excussa sunt, tunc superest ut de honesti partibus disseramus.

Hi sunt loci negotialis status, in quibus satis erit plerumque docere legitimum quidem esse et utile et possibile et honestum, sed aliquando, ut sit honestius. Prius refutabimus adversariorum, dein nostra inducemus. Hoc ita est, ut doceamus primum non esse contrarium legibus, deinde addamus separatim, immo congruere legibus: itemque dicamus non esse iniustum et addamus potius esse iustissimum: demonstremus non esse inutile, deinde utilissimum esse doceamus: pari modo et de honestatis partibus disputemus: quod similiter licebit facere ex parte contraria. Haec fere sunt, quae attinent ad negotialem illum, quem diximus legalem vocari.

48

Rationalis autem negotialis est, ut supra proposuimus, cum sine ullo scripto inter se aliqui de aequo bonoque disceptant, qualis est illa controversia: ‘Civitas in tyrannide omne quod liberorum natum fuerat exposuit; vicina civitas collegit et educavit: finita tyrannide petunt patres filios et offerunt alimenta: illi contra dicunt’.

Loci huius status: naturalis iusti, per quem utrimque in hac causa disputari potest; ex parte eorum qui retinent, an naturale sit iustum, ut qui semel filios exposuerunt, repetere non possint; ex parte patrum, an potius naturale sit iustum, ut patres quolibet tempore recipiant filios suos et naturale ius repetant.

Secundus locus est a summo ad imum, per quem per singula quae praecesserunt quaeritur, iustumne sit ut petant filios, qui necessitate misera coacti sint exponere.

Tertius erit locus aliquando, non semper, futuri temporis ratio, in quo quaeritur et in futurum an utile sit fieri, de quo quaestio sit. Deinde sunt loci voluntatis et qualitatis.

49

In causis reddendis voluntariae mortis putatur esse negotialis status rationalis: verum an recte, paulo post viderimus: interim sic putemus, ut quidam volunt. Primae erunt quasi praescriptivae quaestiones, an is qui reddet causas voluntariae mortis, sit sui iuris; an possit ex arbitrio suo mortem impetrare contra dicente patre. Ponunt quidem nonnulli etiam generalem quaestionem huiusmodi: an sola sit causa moriendi debilitas corporis: et rursum, an satis sit ad causam moriendi, cum nemo <mori>, nisi causa sit, velit. Cetera fere per ipsum locum, qui est a summo ad imum, considerantur: an ex his quae acciderant, iusta sit causa mortis. Bene iuxta hoc quod tradidit ius. Superest futuri temporis cogitatio, cum scilicet quaeritur, an illi miserum sit vivere. Spectandam autem maxime voluntatem; neque enim quisquam libenter mori postulat. Sed fere erunt huiusmodi hae species, quasi hoc optet ei exprobret: alioquin cum agatur, ex ipsa causa aestimandum, id est ex parte diversa considerandum, qua voluntate quis contra dicat, utrum simpliciter et vere, an vero et malitiose et astute. Negotialis status utriusque proprium, quod futuri temporis rationem habet; quaeritur enim non quid factum sit, sed quid debeat fieri.

50

DE QVALITATE ABSOLVTA.

Secundus status qualitatis absolutus vel qualitas absoluta; utroque enim nomine nuncupatur. Huius loci: finitivum praecedens, quod vicem praescriptionis obtinet; deinde est locus ipsa qualitas absoluta, quae solvitur ex parte accusatoris aut negatione, ut neget licere, aut opposito, ut dicat, etsi licuerit, non tamen in perniciem oportuisse. Deinde est locus a summo ad imum, quare neque iniuriosa nec criminosa videatur. Ponet et ex sua parte reus aliquando a summo ad imum, cum docebit, quibus ex causis et quem ad modum fecerit singula. Deinde voluntatis coniectura est et qualitas conclusiva. His locis tractari potest controversia illa: ‘Pauper orator et dives inimici. Dives fortiter fecit: petivit pauperis oratoris linguam praemii nomine, accepit. Postea contionante illo stetit in contione pauper et flevit: lapidatione facta occisus <est> dives: reus est <pauper> coetus et concursus facti secundum legem illam: qui coetum et concursum fecerit, capite puniatur.’

51

Finitivum praecedens et vice praescriptionis, cum dicitur ex rei parte: concursum facere est populum convocare et turbulenta oratione animos hominum concitare, quorum nihil fecerit pauper. Quod vice praescriptionis est, quia dicitur ex illis demum rebus reum de coetu et concursu fieri oportere, in hunc vero crimen hoc cadere non posse. Deinde est ipsa qualitas absoluta, ut dicatur huic licuisse in contione stare, flere. Huic occurrit, ut diximus, aut negatio aut aliquid oppositum: negatio, ut dici possit: ‘non licuit huic flere’: oppositum: ‘etiam si licuerit flere, non tamen in hunc effectum’. Et sequitur locus a summo ad imum, <quod> fletus ad hunc effectum contenderit. Hic sane fortasse non solum ita avertet hoc crimen a paupere patronus eius, ut dicat ad illum non pertinere, quid fecerit populus, cum ipsi reo praeter lacrimas nihil possit intendi: sed adiciet defensionem populi, ut doceat recte illum fecisse quod fecerit, ita ut aperte pauperis quidem causam, sed <oblique> populi agere videatur: in quo erit, de quo diximus, a summo ad imum ex parte rei, an meruerit haec dives. Deinde est voluntatis coniectura, quae quidem in totam actionem dispersa est. Nam et accusator contendet pauperem ea voluntate stetisse in contione et flesse, ut fieret quod secutum est, et patronus contendet nihil illum eius nec cogitare nec sperare potuisse. Conclusiva qualitas, de qua et supra disputatum est, quid iustum, quid utile, quid honestum, damnari pauperem an potius absolvi.

Verum scire debemus qualitatem absolutam non rationalem esse, sed legalem, si reus se non naturali loco, sed aliqua lege defendet, ut scilicet dicat sibi lege licuisse. Huius erit illa divisio, ut primus locus propositio sit criminis, deinde scriptum, in quo erit qualitas absoluta, ex quo scripto licuisse sibi dicat. Post hos locus erit interpretatio scripti contraria scripto, deinde loci reliqui absolutae qualitatis.

52

DE COMPENSATIONE.

Sequitur, ut de assumptivae qualitatis statibus disputemus. Quorum unus est compensatio, cum incommodum, quod dicimur attulisse, compensamus vicario commodo. Loci eius: aliquando praescriptivum praecedens, tum propositio criminis, deinde locus communis ex causis, deinde ipsa compensatio, cui coniunctus est locus a summo ad imum; deinde est comparatio, tum translatio, tum voluntas et qualitas conclusiva.

Horum locorum <vis> consideretur per divisionem controversiae huius: ‘Cum exercitus in proelium frequenter inductus in naves semper refugeret, imperator classem incendit et eductus ex classe exercitus vicit. Reus est laesae rei publicae’. Compensationem esse non dubium, ideo quod, cum dicatur amissione classis laesisse rem publicam compensat incommodum opposito victoriae commodo. Primus locus, praescriptivum praecedens, in hac causa fortasse cessabit: in alia erit, ut dicat reus non in his esse crimen rei publicae laesae, nec posse <se> hoc nomine reum fieri. Quod hinc fortasse non potest dici, quia damno affecta res publica est. Erit ergo propositio criminis, an laesa res publica, quae subsidium classis necessarium amiserit. Hic occurrit locus proximus qui est communis ex causis, cum scilicet dicet reus, non oporlerc secum tam calumniose agi, ut res ipsa tantum consideretur, cum omnia quae fiant vel facta sint, spectari ex causis suis oporteat, hoc est, ut quaeratur qua ex causa illud quodcumque sit factum. Cui loco adiuncta est ipsa compensatio, cum scilicet dicit reus illo, quod sibi detur crimini, se victoriam consecutum: quae locum implebit a summo ad imum, omnia persequendo quae ante acciderunt, et quem ad modum <incommodo> incensae classis mutata sit ratio dimicandi, et depulsa infamia fugae victoria evenerit. Sequitur comparatio: quo loco scilicet in contentionem veniunt, et illud quod iniuriae dicitur factum, et illud quod commodi dicitur esse quaesitum, et aestimatur quid utilius rei publicae fuerit. Deinde est translatio ex re, ut dicat accusator, potius aliud fieri debuisse, vel removeri inde classem, vel aliquid opponi, ne eo confugeret exercitus: aut ex persona fiet, ut dicatur non ipsum ex arbitrio suo facere, sed referre ad senatum vel ad populum debuisse. Cui sane loco ex contraria parte habebunt defensiones suas. Respondebit enim reus et cum translatione rei, ut dicat non aliud fuisse faciendum, et cum translatione personae, ut dicat imperatorem se habuisse potestatem per se ipsum consulendi. Iam voluntatis locus est, ut supra docuimus, in totam causam dispersus. Nam accusator quidem dat operam, ut ille voluntate laedendae rei publicae fecisse videatur: reus contra, ut credatur fecisse cupiditate vincendi. Qualitatis conclusivae vim satis supra docuimus.

53

DE RELATIONE.

Relatio est status, qui hoc habet proprium, quod semper necesse est in aliquem statum praeterea incidere, quod illum, quem accusator defendit, defensor accusat. Loci relationis: propositio criminis, ipsa relatio (hic incidens status est loci eius), deinde translatio, tum voluntas et qualitas conclusiva. Potest in exemplum illius accidere actio illa Ciceronis, quae est pro Milone. Nam hunc statum fecit ipse, cum dixit quaeri, iure an iniuria Clodius fuerit occisus. Relatio est, an iure interemptus sit, cum fecisset insidias; hic incidens status est loci eius coniectura cum locis suis omnibus, per quos scilicet decurrit, ut probet Miloni insidias factas esse per Clodium. Hic illud est, quod supra posuimus: defensor enim Milonis accusat Clodium. E contrario utique accusator Milonis Clodium purget necesse est, ut insidias non ille, sed hic fecisse videatur. Translatio in hac causa cessat. Non potest enim Miloni dici: si te Clodius volebat occidere, ad iudicium illum potius adducere debuisses.

Plerumque autem relationi permixta compensatio est, ut si accusetur Scipio rei publicae laesae, quod Carthaginem solo aequaverit. Hic enim relatio est, quia dicit merito illi civitati hoc accidisse, et compensatio, quia dicit bono rei publicae factum. Dividitur ergo huiusmodi causa propositione criminis, an laesa res publica, cum tantam amiserit civitatem: deinde occurrit ille iocus ex compensatione de causis, an nobis non res, sed causa rei sit consideranda: et hic iam sequitur et relatio, quia merito illi acciderit tam infidae civitati et toties rebellanti, <et> compensatio, quia bono populi Romani factum, ne ultra necesse habeat in periculum belli venire. Translatio est in hac causa ex relationis et compensationis locis. Nam cum dicet reus merito illi civitati accidisse, transferet accusator, ita ut dicat, etsi illa merebatur, non ipsum arbitratu suo facere, sed referre ad senatum debuisse. Deinde erunt reliqui omnes loci compensationis: comparatio, coniecturalis voluntas et qualitas.

54

DE REMOTIONE.

Remotio est, cum reus removet a se culpam in aliquam nccessitatem vel in alicuius imperium. Loci eius: propositio criminis, finitivus praecedens, locus communis ex causis, ipsa remotio, cui occurritur coniectura vel qualitate: deinde est translatio: translatio autem aut simplex aut comparativa erit; a summo ad imum, ex quacumque parte res dederit et quocumque loco opportunum erit, sive ante <sive post> translationem; deinde est voluntas et qualitas conclusiva. Exemplum potest esse in hunc statum causa illa: ‘Imperator militum corpora in proelio peremptorum revehebat in patriam; orta tempestate cadavera abiecit: laesae fit reus rei publicae’. Hic imperatori utique illa defensio est, ut crimen necessitate removeat et avertat, quod dicat abiecisse se illa corpora tempestate cogente. Erit ergo divisio secundum locos, quos supra proposuimus.

Propositio est criminis, an sit laesa res publica, cum tam boni et † vasti milites, quibus deberet sepulturae bonum contingere, in profundum proiecti sint. Secundum quem proposuimus locum ex causis dividemus, <cum> non possit hic imperator primo loco uti finitivo praecedente vice praescriptionis. Neque vero nos umquam fugere debebit hic locus, si res omnino patietur. Quippe in nulla causa omittenda praescriptio est, quae tenet locum primum, etiam si descensuri sumus ad alias actiones: ut si dicat hic imperator, non in his esse crimen rei publicae nec posse dici rem publicam laesam, quae nullum detrimentum possit accipere corporibus abiectis, quae iam commodum afferre non poterant. Deinde erit locus ille, quem diximus ex causis: an nulla res ipsa per se debeat aestimari, sed <ex> causa cur facta sit, ut, si voluntate sit factum, plectatur ille qui fecerit, sin vero necessitate, non veniat ad poenam hominis culpa fortunae. Et statim sequitur ipsa remotio: an culpae imperatori esse non debeat, quod tempestas fieri coegerit. Hic erit iam ille fortasse locus a summo ad imum, cui dubiam sedem feceram. Nimirum enim a summo ad imum omnia persequetur reus: quem ad modum voluerit revehere domum corpora, cum imposuerit in naves, sed necesse habuerit abicere, ut hi, qui incolumes erant quique vivebant et prodesse rei publicae poterant, ex periculo evaderent. Huic occurritur, quem ad modum diximus, aut coniectura aut qualitate: coniectura, si tum possumus negare tempestatem fuisse: qualitate, si possumus dicere, etiamsi tempestas fuerit, non tamen rem talem et tam impiam fuisse faciendam. Deinde est translatio, quae in hac causa forsitan cessat, in alia tamen non erit otiosa, si potuerit accusator dicere: ‘etiamsi faciendum erat, referre utique ad senatum vel ad populum debuisti, non tuo arbitrio facere’. Sed hanc translationem diximus aut simplicem esse aut comparativam: comparativam autem, ut si dicamus omnia potius reum pati debuisse quam facere quod fecit. Deinde est voluntas et qualitas conclusiva, quarum vim supra iam frequenter ostendimus.

Hic quoque idem illud attendendum est, quod paulo supra in absolutae qualitatis statu monuimus, quod etiam remotio pari ratione legalis est, cum ipsam remotionem reus mutuatur ex lege: ut si dicat, se id quod fecerit, fecisse legis alicuius imperio. In hac quoque similis erit atque in absoluta qualitate divisio, ut sit propositio criminis, deinde scriptum quo coactum se reus dicit, deinde interpretatio scripti ex parte accusatoris, deinde ceterae quaestiones ex locis reliquis remotivi status.

55

DE PRECATIONE.

Deprecatio est seu veniae petitio, cum de eo, quod intenditur <et> confitemur scilicet, veniam petimus, praetendentes aliquam facti causam, quare possit ignosci. Loci eius: propositio criminis, locus communis ex causis, ipsa deprecatio, a summo ad imum. Occurritur autem deprecationi <aut pari> aut occupatione aut coniecturali voluntate et qualitate conclusiva. Verum hic status non erit satis firmus in gravioribus causis atque criminibus, sed in his, in quibus possit ignosci: velut si reus sit iniuriarum adulescens luxuriosus, quod post cenam aliquem pulsaverit, et praetendat ebrietatem atque hoc nomine petat veniam. Vt autem vim locorum scire possimus, percurramus tractatum per ipsius huius exemplum.

Propositio criminis est, an iniuriarum lege teneatur, quod civem pulsaverit. Locus communis ex causis est, an non per se res ipsa debeat aestimari, sed qua ex causa facta sit: ut, si consulto et nocendi voluntate sit facta, severe puniatur: sin vero non culpa hominis, ut sit impune et detur venia: cuius petitio per illa quae sunt a summo ad imum persequenda est: an indigna res venia, cum adulescens post cenam, cum potandi venisset hora, erraverit.

Huic loco occurri diximus tribus modis: pari, ut dicamus nihil facere, ex qua causa hoc fecerit, cum adaeque iniuriam passus sit ille qui pulsatus est: occupatione, ut dicamus additamentum esse culpae, non excusationem, quod praetendatur ebrietas; duplicari enim crimen pulsationis crimine ebrietatis: coniectura, si poterimus dicere <simultatem> nec ebrietatem in causa fuisse: cui cohaeret voluntas coniecturalis, ut dicamus licentiae voluntate pulsatum. Qualitas conclusiva est, qua, ut saepe iam diximus, in epilogo vel exaggeratur culpa vel extenuatur.

56

Quoniam fere omnia videmur tradidisse, quae de rationalibus statibus videbantur esse tradenda, non est ab re aliquid de his controversiis tradere, quorum de statibus plerumque dubitatur.

Ingrati actiones quidam finitivas arbitrantur, quasi quaeratur quid sit ingratus, sed errare isti videntur. Non enim ratio <a> nominis definitione pendet, nec quaeritur quid sit ingratus, sed errare dicitur ille qui reus est. Neque vero contra reus ita defenditur, ut et ipse definiat quid sit ingratus, sed utitur ferme aut remotione, ut neget se eam gratiam referre potuisse, aut compensatione, ut dicat nec illi ipsi expedire, aut illi oportuisse gratiam reddi. Vtetur fortasse et absoluta interim qualitate, non uti licuisse sibi dicat, sed illo modo gratiam reddi non oportuisse contendat. Erit igitur divisio in huiusmodi causis, ut sit propositio criminis a summo ad imum, quibus commemoret accusator, quae beneficia praestiterit, quibus iuverit, quem ad modum † non potuerit intrare. Deinde erit responsio ex eo statu, quemcumque illum suggeret causa secundum locos status ipsius.

57

Cum quis de moribus reus fit, propemodum status est absolutae qualitatis; neque enim dubium est lege nulla vetari, quod lege nulla accusatur. Porro autem in qualitate absoluta dicimus licitum, quod intenditur, et ex eo quaestio eo pervenit ut quaeratur, an oportuerit id fieri. Quod cum oportuit fieri, utique ad crimen morum non pertinet. Potest huiusmodi causarum et illa esse divisio ex negotialis status locis, ut quaeratur an legitimum ait id quod factum est, an iustum, an utile, an honestum. Ex his enim poterit aestimari, an peccatum moribus fuerit, non tamen ut statum negotialem esse dicamus, sed absolutam potius qualitatem, ideo quia de facto quaeritur, non de futuro deliberatur. Et, ut dixi, absolutae qualitatis est proprium, ut quaeratur, recte an perperam sit factum.

58

Cum causas mortis voluntariae reddit, putant quidam negotialem statum, quia quaeratur, an ille debeat mori, et quaestio quasi tota sit de futuro: sed si hoc est, et in iis causis, in quibus reus est aliquis, negotialis esse videatur; quaeritur enim et ibi, an debeat ipse damnari. Hic porro de praeterito omnis est quaestio; ex his enim quae praecesserunt aestimandum est senatui, an petenti dare debeat moriendi potestatem. Videamus <num> rectius putemus statum huiusmodi controversiae ex eo quod contra dicitur proponi. Nam huiusmodi causae eandem naturam habent quam illae, ubi accusator et reus ex diversis partibus consistunt. Nam et qui causas mortis voluntariae reddit, accusator quodammodo suus est, et ille defensor, qui contra dicit. Inveniemus igitur aut remotivas esse huiusmodi causas aut deprecativas aut quasvis potius quam negotiales.

59

Abdicationum quoque causas negotialis status quidam arbitrantur, quoniam quaeratur an quis debeat abdicari. Sed hoc tale est, quale et de quo supra locuti sumus. Ergo invenientur hae causae iuridicialium statuum, ut sit aut qualitas absoluta aut adsumptivi alicuius; frequentissima tamen deprecatio, quoniam actio est contra patres. Generales quidem quaestiones quasdam in abdicationum causis esse scire debemus: ac prima illa quasi praescriptiva est ex patrum parte: an patres ex lege habeant abdicandi potestatem, an possint liberi contra dicere, et an illis relicta sit contra dicendi potestas. Etiam illa quaedam generalis est quaestio et iam propior causae: an merito abdicetur, qui non fecerit vel non faciat aliquid ex patris voluntate; an vero in quibusdam rebus fas sit non obsequi patris voluntati; neque enim fere abdicatur quisquam, nisi aut voluntatem patris aut alterutrum parentem impugnare dicatur. Deinde cum perventum fuerit ad speciem, hoc est, ad id quod criminis loco obicietur, incipiet ex defensione nasci status, qui locis suis erit persequendus. Sed ne abrupte videamur negare negotialis status umquam esse causas abdicationum, erunt aliquando fortasse illo modo, si non ob factum aliquod suum abdicabitur filius: nam ille quidem iuridiciali, ut proposuimus, actione <se> defendet, sed fortasse ad illud exemplum poterit videri negotialis status. ‘Furentem filium abdicavit, revocavit sanatum, abdicavit rursum furentem.’ Hic sane non est iuridicialis status: neque enim crimina obiciuntur adulescenti, quae ex parte eius erunt perpurganda, sed quasi generaliter quaeritur, an probabilis causa sit abdicandi propter furorem.

60

Iniusti repudii actiones fere erunt relativi status; necesse est enim uti is qui neget iniuste repudium datum, ostendat crimen et culpam, quare merito et recte repudiata esse dicatur.

Iniustae dementiae actiones quaeritur ad quem statum pertineant. Nobis non dubium videtur in huiusmodi causis coniecturalem esse statum, cessantibus sane primis locis a voluntate et ex facultate; neque enim dubium est, quin et nemo velit demens esse, et tamen possit demens esse: set erit omnis quaestio a summo ad imum ex locis insequentibus, quoniam quae in controversia sunt posita, perinde sunt signa dementiae, atque in criminum causis ex eodem loco signa sunt criminum.

61

DE SCRIPTO ET VOLVNTATE.

Nunc iam ad legales status transeamus, quorum primus scriptum et voluntas, cum alter utitur scripto, alter interpretatur scripti ipsius voluntatem contra ac scriptum sit, id est <...> quasi res ipsas opponere. Loci autem eius status: propositio scripti, interpretatio scripti per eum locum, qui vocatur a summo ad imum; huic contrarius locus par, interim et maius; deinde legislatoris voluntas ex utraque parte, deinde finis, deinde translatio, voluntas et qualitas. Inspiciamus vim istorum per exemplum controversiae, si placet, talis: ‘Peregrinus murum ne ascendat. Belli tempore, cum hostes iam murum ascensuri viderentur, peregrinus ascendit in murum et hostes reiecit: victoria facta fit reus, quod contra legem fecerit.

Propositio scripti est, an cum lex peregrino interdixerit ne murum ascenderet, teneatur ex lege, quia ascendit in murum. Interpretatio scripti, an alios peregrinos prohibeat ascendere et pacis tempore vetet ascendere, hunc non prohibuerit, qui ascenderit, ut civitati subveniret, et ascenderit eo tempore, quo iam civitatem hostis intraret, ascenderit denique, ut ex desperatione tanta pacem et victoriam redderet. Facile est animadvertere posuisse nos et illum locum, quem interpretationi scripti adiunximus, eum scilicet a summo ad imum, cum omnia, quae ab isto facta essent quaeque ad defensionem eius pertinerent, singillatim simus persecuti. Posueramus deinde locum, qui par appellatur, an nihil intersit quo tempore vel qua causa ascendisse dicatur. Sequitur maius, an vel magis etiam inlicitum fuerit belli tempore id fieri, quod prohibitum est, ut adversus belli pericula caveretur. Deinde est legislatoris voluntas, quid senserit ille qui legem ferebat. Id quidem raro quaeritur separatim, sed saepius cum ipsius scripti interpretatione permixtum est: utrum prorsus peregrinum non admittendum in muros esse censuerit, an non admittendum eum, qui perniciosus esset futurus. Sequitur finis, anne sit iste peregrinus, qui praestiterit operam optimi civis. Est et translatio, ut diximus, an, ut ei liceret hoc facere, auctoritatem publicam repetere debuerit, cum aliter non liceret. Deinde est voluntas, quo animo fecerit. Deinde qualitas conclusiva, quale sit factum. Iam de istis locis duobos ubique incuriosius dicemus, quoniam saepe iam dictum est.

62

DE LEGIBVS CONTRARIIS.

Legum contrariarum status est, cum duo scripta contraria inter se pugnare videntur, unde et status nomen accepit: et est fere quasi duplex scripti et voluntatis status, quia utrorumque scriptorum interpretatio est. Ergo etiam loci hi sunt: propositio scripti et interpretatio scripti, propositio alterius scripti et interpretatio scripti; deinde utriusque legis voluntas, quae, ut iam supra in altero statu diximus, ad plurimum permixta est cum interpretatione ipsius scripti, aliquando tamen habebit et separatim fortasse tractatum: deinde est finis in utraque parte, qui et ipse aliquando interpretationi scriptorum permixtus est: inde est comparatio vel legum ipsarum vel rerum, de quibus disceptatur: erit aliquando translatio; deinde voluntas et qualitas.

Percurramus hos locos sub exemplo controversiae illius: ‘Qui templum Cereris intraverit, oculos amittat: qui parenti auxilium non tulerit, capite puniatur. Quidam, cum mater eius in templo Cereris vapularet, ingressus est templum, opitulatus est matri: petitur ad poenam lege, quae iubet excaecari eum, qui templum Cereris intraverit’. Primum illud scire debemus, quod aptissimum erit in causis contrariarum legum incipere ab adversarii scripto, idque ex diversa parte proponere et interpretatione rebusque dissolvere; tum eius legis scriptum proponere, qua nitemur ipsi, tametsi haec lex supererit quodammodo, cum alterius scriptum fuerit interpretatione subversum. Invenio tamen nostrum scriptum non incommode priore loco posse proponi, ut proponamus et certationem, qua utitur adversarius: hoc in eam partem pro nobis erit, quod iam certo nostro iure poterimus scriptum illius interpretatione dissolvere, cum in confessum venerit illud scriptum ad interpretationem descendere. Sed ut sit illa divisio, quam supra coepimus tradere (illa enim magis placet), erit locus primus ex parte accusatoris propositio illius scripti, quo reus nititur: ‘an possit reus fieri, qui legi fuerit obsecutus et matri fuerit auxilio’; huic adiuncta statim interpretatione, an frustra sibi esse putet ex lege defensionem, qui matri tulerit auxilium adversus iniuriam verberum, tunc tamen cum ita res ageretur, ut filio non liceret id facere. Hunc locum a summo ad imum oportebit implere: quis ille locus fuerit <...>

SVLPITII VICTORIS institutionum oratoriarum ad M. Silonem finis.


no previous next