Symmachus

Fragmenta

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

AD THEODOSIVM IMPERATOREM

1

Symmachus ad Theodosium imperatorem: beatum iam parvulum meum, cui pium <adrisit> ... (Arusianus Messius VII p. 458 Keil. s. v. Arrisit illi. )

2

Symmachus ad Theodosium imperatorem: solere principes bona verba largiri. (Arusianus Messius VII p. 489 Keil. s. v. Largior hanc rem.)

DE CENSVRA NON RESTITVENDA

3

Quae tempestate resecata est. (cf. Symmachus, epist. IV 29, 2)

EX LIBRIS INCERTIS

4

Retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum: specto feliciter virtutis eius augmenta, qui differo laudare principia. (Cassiod. var. XI 1 fin.)

5

Sed si pudoris nostri fecisses utcumque rationem. Symmachianum illud te cogitare par fuerat: ut vera laus ornat, ita falsa castigat. (Apoll. Sid. ep. VIII 4, 1 (10, 1).)

Illam sententiam saecularem quidem sed valde utilem cogitemus: ut vera laus ornat, ita falsa castigat. (Caesarii Arelat. hom. 25. Margarin de la Bigne, Maxima biblioth. vet. patr. Lugduni a. 1677. tom. VIII p. 845.)

Verecundiam magis incurrimus illud doctissimi viri ad animum producentes, qui dixit: sicut vera laus ornat, sic falsa castigat. (Pelag. pap. epist. 8 (9).)

6

Symmachus sic: verba dare captivi est, argentum dare satellitis. (Sergii explan. in artem Donati, IV p. 488 Keil).