Quintus Aurelius Symmachus

Orationes

digilibLT 2013
Informazioni editoriali

I. Laudatio in Valentinianum seniorem Augustum prior

1

<...> liem. Totius orbis estis indigenae alibi fructum lucis, alibi usum laboris indepti. An non ipsam quoque Africam iure patriam tuam dixerim, quae te prima in contubernio parentis edocuit qualis princeps esse deberes? Nec umquam te existimes aliis militasse: futurus Augustus sibi quaesiuit quidquid ante defendit; seruauit tenera aetas quod regeret matura felicitas. Ibi primum tolerans solis et pulueris esse didicisti, cuius dudum cunabula Illyriae niues texerant; qui caesam glaciem paulo ante potaueras, is ueluti ad alia elementa translatus arentis Libyae sitim patientia temperabas. Prorsus quasi ad [ipsius] mundi gubernacula designatus, mutando uarias caeli plagas usum tibi omnium cardinum uindicasti. Merito non potest hodie obesse prouinciis tam longa absentia tua, quas tuetur prima notitia. Similis est princeps deo pariter uniuersa cernenti, qui cunctas partes nouit imperii.

2

«Si litteras», inquit Tullius, «Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses», uidelicet ex locorum ingeniis adprobans ea nescire Caecilium, quae eum dicit ubi innata non erant adsecutum. Sola est enim disciplinarum magistra natura regionum. Tibi ardores Gaetuliae aestiuam consuetudinem, tibi Illyriae pruinae brumalis horroris tolerantiam tradiderunt. Genitus in frigoribus, educatus in solibus, ante fortunae munera totius mundi exempla sumpsisti. Quare seu in Aethiopas atque Indos contra externum militem solo calore munitos felicia signa contuleris, frustra ad aestuantes recessus ac torrida astra confugient - cito enim terrarum talium dominus eris qui uim siderum non timebis - ; seu in Scythiae regna frigentia Tanainque glacialem fines Ponticos proferre censueris, ibi quoque naturam patriae recognoscens fugaces incolas per dorsa fluminum consequeris. Vicisti experientiam singulorum, qui habes omnium. Priuatae hoc industriae tuae debes quod te dignum reddidit principatu: cum tantum munus acceperis ut nihil tibi possit adici, tantum meriti praetulisti ut nullum praemium tibi debeat inputari.

3

Meruisti quondam, inclute Gratiane, meruisti ut de te sacra germina pullularent, ut esses seminarium principatus, ut fieres uena regalis: erudisti liberos parentes omnium mox futuros, in quos tantum frugis bonae institutio priuata congessit ut fortuna hodie clarior nil requirat. Hinc factum est quod primaeuum nepotem castrensia decreta legerunt: cum familiae uestrae natura permitteret ut cautela patris in puero nil timeret, cur tardaret aetas quem tot exempla generis adserebant? Praeiudicata bona in examen uocare<...>

4

<...> aut licentia poetarum dearum aliquam dixerim destrictos a uitalibus tuis detorsisse mucrones, neque te quadrigis pernicibus diua aurigante simulabo subtractum, nec cauae nubis infusa circa te narrabo uelamina: sint haec figmenta carminum, nos habemus exempla factorum. Haesit ante te maestior rebellis instinctus et, si mihi credis, Auguste, tibi magis quam sibi timuere dementes nec ignorabant hoc ipso crimen suum posse cumulari, quod solum principis socerum dignum caede crediderant, iam nec furoris nomine et defensione purgandi qui ab alterius nece consilio temperabant.

5

Credamus historiis minora iactantibus, quae ferunt Gaium Marium pressum labe fortunae obiectu quodam prioris euasisse reuerentiae. Cum secundis, inquiunt, rebus eius in aduersa mutatis uirum toto orbe uictorem Minturnensis carcer includeret, percussoris ictum, qui iussus inruperat, maiestate suspendit, quae ei sola restabat. Stetit pro sene uetus gloria nec ualuit carnifex inpia manu ferire, quem necesse habebat agnoscere. Quae, rogo, sunt maiora miracula: ministrum irascentis inhibere an ipsos qui irascuntur obtundere? Vnus cui parcit ignoscit, multi metuunt quem tuentur. Iuuenem terror excusat, senem miseratio. In illo recolebatur, in te sperabatur imperium. Non sunt paria exempli utriusque momenta: Mario adhuc supererat fulgor occidui sideris, in te iam radiabat flamma nascentis.

6

Ecquis est motus animorum uel ordo uiuendi qui pro uicissitudine temporum et mutatione causarum non aliquando uaria iactatione quatiatur? Fuerit aliquis in pace iucundus, sed idem rebus trepidis parum felix; hunc timuerint factiosi, sed despectui habuere concordes; hunc uiolandum nemo credidit, non tamen etiam sublimandum aliquis aestimauit, illi honorem regium decreuit exercitus, sed idem latuit ante priuatus. Te unum timent rebelles, eligunt iudicantes, quem nemo audax in furore contempsit, nemo consultus in honore praeteriit. Quid interest saeuiat miles an sapiat? Vbi ira est tu solus euadis; ubi consilium est tu solus eligeris.

7

Vrgeor, Auguste uenerabilis, ut mihi tamquam aliquod lumen astrorum post priuatas exuuias iam purpuratus in oratione nascaris. Sentio diuinae lucis adflatum, ut ferme adsolet, cum iubar emicat et mundi splendor aperitur, aut cum solis emergente purpura ruborem ducit aurora. Tandem rogatus exorere sideri nouo similis, quod in rediuiua diei erumpentis officia perfusum sacris undis adtollit oceanus! Procedat imperii candidatus insignis suis armis ante quam publicis. Nam semper enituit qui electioni omnium solus occurrit. Galea diademate, sceptris pila mutentur. Auri praemium ferri labore meruisti. Haec in te mutari sola potuerunt. Nam, quod spectat ad mores, unum hoc tibi fortuna addidit ut plura curares.

8

Excesserat diuus Iouianus e terris ac se inprouiso fine subtraxerat. Maestum omnium repente iustitium nec ulla, ut adsolet, murmura factionum. Cessabat ambitus, quia dignus extabat. Ecquis miratur non ilico in te conuersa suffragia? Nulla causa properandi est ubi non est suspecta dilatio et saepe minuit boni facti laudem quisquis ei obesse existimat tarditatem. Ergo seruatus es iudicio multitudinis, ne quis te muttiret praeiudicium captasse paucorum. Nihil circa honorem tuum sibi adsumit euentus: ab his imperator electus es qui deliberarunt. Agimus gratias consilio longiori. Sic de te diu tractatus est habitus, ut palam constet quod dignior non sit inuentus.

9

Et iam concilii dies certus instabat. Aderat exercitus ex omni robore Romanae pubis electus. Digna plane comitia tanti imperii principatu! Decernebant liberi cui deberent esse subiecti. Tibi habe, uetustas, redemptas saepe centurias et gratiosas Quiritium classes et tribus plerumque uenales: negotia mandare nesciunt otiosi. Emeritum bellis uirum castrensis senatus adsciuit. Noti testimonio, ignoti suffragio prouehuntur. Vbi hic equinus hinnitus Persici quondam lector imperii et adfectata ad regnum uia libidine pecudis concubitum gestientis? Qualis ille dominus fuit de quo inprudens animal iudicauit? Remoue hinc prisca miracula et theatralibus praestigiis digna conmenta! Armati censeant cui potissimum regenda arma credantur. Ars est boni militis ducem nosse deligere. Merito nunc quoque certatim in omnibus parent, libenter obtemperant. Neque enim tantum imperio tuo, sed etiam iudicio suo militant.

10

Vellem nunc tecum ciuica expostulare pietate: cur in medium inuitus existi, cur diu obluctatus, cur sero mollitus es? An et hoc maiestati tuae debebatur ut semper inuictus in accipiendo tantum imperio uincereris? Periclitati sumus ne te superiorem faceret excusatio. Maiore beneficio praestitisti coactus adsensum quam adeptus es probatus imperium. Quae res inuitamento omnibus fuit. Nam res publica uehementius delectatur inuitis. Nemo plus dignitati tuae adfuit quam qui non paruit uoluntati. Stabat ante nobilem candidatum aula uiduata. Erat quidem uerecundiae tuae ut repugnares, sed non minus deuotionis ut cederes. Prodest nonnumquam militaris inprobitas: hodie bo<...>

11

<...> incredibili prouidentia utrumque complexus ne aut in uno spes staret imperii aut in duobus esset causa certandi. Huc accedit quod, cum duo sint in imperio gradus, ilico in germanum et pariter contulisti, quod noueras bis posse praestari. Adeo ne gratiam quidem captas ut a perfectis beneficiis semper incipias. Exigui animi uices munerum partiuntur. Tua liberalitas desideriis nil reliquit maximeque in imperatore faciundo magnitudinem regiae largitatis minui credidisti, si, cum insperata concederes, adhuc speranda differres. Ergo Augustum pari iure confirmans, curasti ne umquam tibi suspectus esset cui non reliquisti quod ultra optare deberet.

12

Hinc plerique principum quos secundos creauerant quasi aemulos mox timebant. Vrget enim potissimos expectatio proximorum semperque similis inuidenti est cui superest quod requirat. Nec istud nimium gratiosa aut populari festinatione fecisti iamdudum cuncta expertus in fratre quae diu explorantur in Caesare. Dubitaretur de iudicio tuo, nisi ab inmodicis inchoasses. Statim perspeximus qualem principem legeres, postquam cognouimus quod nihil tibi quasi sollicitus reseruares.

13

Si qua inter cognatas caelitum potestates huiusmodi esset aequatio, paribus cum sole luminibus globus sororis arderet nec radiis fratris obnoxia precarium raperet luna fulgorem. Iisdem curriculis utrumque sidus emergeret, pari exortu diem germana renouaret; per easdem caeli lineas laberetur nec menstruo pigra discursu, aut in renascendo, uarias mutaret ecfigies, aut in senescendo, paruas pateretur aetates. Ecce formam beneficii tui astra nesciunt aemulari. Illis nihil est in mundana luce consimile, uobis totum est in orbe commune.

14

Nondum adulta rerum a te gestarum profano monumenta <et> iam cedo primitiis. Faciam quod usuuenire nobis in prolixo itinere solet, ubi qui ad destinata properant non omnes obuios consalutant: ergo in duas curas diuidis orbis excubias: inuictum fratrem relinquis Orienti, ipse supra inpacati Rheni semibarbaras ripas raptim uexilla constituens et prouincias luxu superiorum deditas ueteris ignauiae pudore defendens, princeps creatus ad difficilem militiam reuertisti. Statim itinera, statim proelia et primus in acie purpuratus; et regalis aula sub pellibus, somnus sub caelo, potus e fluuio, tribunal in campo. Haec imperio quidem noua sed tibi cognita. Docuisti magis fortunam regiam quid uirum facere conueniret quam didicisti ab ea quid imperatores ante fecissent.

15

An exiguum uirtutis et patientiae tuae specimen arbitraris quod rerum summa fastigia et Romani nominis apicem consecutus, inter tot prouincias partim situ amoenas partim pace iucundas aut urbium maiestate mirabiles aut populorum copiis redundantes sedem quodammodo in ea parte posuisti qua totius rei publicae ruina uergebat? Tales sibi terras eligunt qui ut subueniant eliguntur. Nondum degustatis imperii bonis solas difficultates de honore sortiris. Tamdiu te non tenerent Galliae, si placerent.

16

Iactet se Punicis Africanus exuuiis, sed diu in Sicilia palliatus errauit. Mithradaticis spoliis Lucullus exultet, sed in Pontico luxu paene uictor elanguit. Orientis tropea ostentet Antonius, sed inter Aegyptias taedas regio amore diffiuxit. Hi sunt illi triumfales uiri, delicatis negotiis frequentibus occupati, amoena litorum terrarumque opima sectantes. Vis petam proximae aetatis exempla? Ecce Baias sibi Augustus a continuo mari uindicat et molibus Lucrinis sumptus laborat imperii. Tiberius in deuorsoriis insularum natans et nauigans adoratur. Pius otia Caietana persequitur. In Lycio et Academia remissior Marcus auditur. Tibi nullae sunt feriae proeliorum. Tibi nullas necessitas remittit indutias maximeque hoc in Galliis delegisti, quod hic non licet otiari. Lustrum imperialium iam condis annorum ubi caelo et terris horror aequalis est, sub crassa nube iugi frigore, feroci hoste, latissima uastitate. Quietem tibi negas quam ceteris praestas. Inter tot milia laurearum nondum digrederis ad triumfum et, cum sis maior Augustis, delegisti tibi prouuinciam de qua Caesares querebantur.

17

Et tu quidem bellico intentus operi dudum ferocis Alamanniae terga uertebas, sed parte alia fraterni imperii liberam pacem rebellis exul inruperat. Quod cum ad te primum pernices nuntii et fidae litterae pertulerunt, quis non congruum iudicauit ut a caede barbarica in facinus ciuile arma torqueres ?

18

At tu rei publicae plus timebas et inter duas causas hinc intestinam, inde finitimam malebas potentia tua interim frui aemulum quam longa inpunitate uicinum nec ita turpe duxisti plures tecum esse principes quam terras imperii breuiores. Frustra tunc tibi perduelles motus optauit Alamannia cui tantum miseriae inuexit conflictus tuus, quantum proeliis debebatur ambobus. Probasti animum constantissimi ducis minus tibi consulendo quam ceteris. Tutior aput te fuit tuus quam noster inimicus. Non uno igitur beneficio Gallias obligasti quibus pariter a te utrumque delatum est et sui periculi cura et tui neglegentia.

19

Quin ipsas contiones tuas et humanis sensibus celsiora retexo conloquia! «Huc», inquis, «fidissimi commilitones, aduersum truces populos et Rheni feroces indigenas uexilla conferte! Hic communis hostis est, ille priuatus; prima uictoriae publicae, secunda uindictae meae causa est; alio bello petitur nostra dignitas, hoc uestra possessio». Quid plura? Contra te suadendo uicisti tantumque ualuit auctoritas tua ut dissimularetur iniuria. Putasses praeceptum tuum parui habitum, si quis te uindicasset inuitum? Quisquamne neglectum sui postulat et deuotionem putat, si se nemo defendat? En animus maior imperio sub quo maiestas neglegitur et eruptio uindicatur!

20

Quid quod uis ista naturae est ut ea sint unicuique ad sensum doloris prima quae propria nec quisquam se ipso iudice inpune laedatur? Tu in casibus tuis clemens, seuerus in publicis turpe existimas principi motus odii habere priuati. Merito ergo a nobis amplius amaris, quia pro te minus irasceris. Nescis uti regia manu contra domesticas simultates. Si erubescis tuas iniurias ultum ire, audi, imperator, quod te acuat: nostri inimici sunt qui rebellant.

21

Sed illius latronis iustus occasus uenerandi fratris tui laudibus cum ceteris Orientis adoreis reseruetur. Vnum tamen hoc praelibasse sufficiet, cum diu anceps bellum fuerit, sic uictoriae moderatus est quasi contra se nemo pugnarit.

22

O mira inter uos similitudo pietatis ! Tu nescis ciuile certamen adripere, ille non potest uindicare. Quamquam illa dissimulatio tua non caret honore germani: satis idoneus tibi ad uincendum uisus est cui auxilium non tulisti. In magna fiducia minor cura est. Merito illi captiuus rebellis in deditionem datus est, merito usurpator tanti nominis oblatus ad poenam. Consilio quippe tui numinis factum est ut imperio iudicaretur indignissimus qui ne hoc quidem meruit ut ei uidereris infensus.

23

Inter has belli artes externosque procinctus et semper de hostibus nouas laurus ciuilium rerum nulla cessatio. Possum dicere fugato ambitu uirtuti redditas dignitates nec iam ad honorum infulas opibus uiam patere sed moribus, castrorum curiaeque parem nunc esse fortunam, cum uideas praetorianas cohortes parere nobilibus et ante emeritos duces urbana insignia gestare lictores. Togas paludamentis saepe mutamus, armatis trabeas frequenter induimus<...>

II. Laudatio in Valentinianum seniorem Augustum altera

1

<...> soluitur pro labore. Fastidium te forsitan caperet iterati praemii et saepe repetendi, nisi nobis consuleres ne uideamur ingrati. Honor tibi summus in uiribus est, honor plenus in moribus. Tuas ueras secures non lictorum umeri sed ceruices gentium ferunt, reges decreta custodiunt, castella pro fascibus eriguntur. Tu inter obsides uictoris iure disceptans uiam iubes ire quos reddis et redire quos suscipis. Ambiat licet sacros umeros gemmarum cohaerentium uelamen opulentum et trabeam consularem discolora serta praetexant: ille tamen ornatus insignior est quem Rhenus meruit, quem limes accepit. Beneficia tua deuotionem uicere rei publicae: quae sumis annua sunt, quae condis aeterna.

2

Nouimus, inuicte moderator, tantis negotiis parem non esse mercedem. Idem tibi praemium plerumque decernitur, cum a te diuersa praestentur. Si non congruit meritis quod solutum est, honor uincitur, non uoluntas. Nam quid tibi adicit consulatus, cum felices annos imperii tui de aetatibus nouarum urbium calculemus? Aliorum tempora fastis numerata sunt, uestra uictoriis. Hoc unum tamen rite curauimus ut in oppidis nuper erectis primum discerent consulem conditorem, inaugurarentur inclutis triumfalia castra nominibus. Fuit euidens causa qua fasces sumere tertio cogereris: etenim ne magistratus Romanos proxime adiuncta terra respueret, ab eo sumptum est principium qui timetur.

3

Nihil a te prioribus gestis, Auguste, decerpimus, si recentia sola repetamus. Stupeo non minus illa sane quae conperi, sed haec magis diligo quae probaui. Adque utinam modicum ingenii mei saltem nota commendent! Adempta mihi est honesta defensio: quae ipse non uideram uenia maiore laudabam.

4

Quisquis arcana naturae scrutari postulat te sequatur: non fluminum meatibus, non obiectu montium, non itinerum errore tardabitur. Omnia aduersum barbaros patent quae sunt munita pro nobis. Scit bicornis iste uicinus succumbendum esse rostratis ne ei necesse sit uiam praebere uestigiis. Cui possibile est fluenta contegere ludus est nauigare. Nec arduis locorum obicibus inpedimur: testis est haec ipsa ripa barbariae cui altitudo nomen inposuit imis summa cessisse. Ascendentem fugere nuper exercitum qui occurrere per plana potuerunt. Et tu quidem bello uincere maluisses, sed gloriosius factum est ut ferox natio uideret Alamannorum<...>

5

<...> tenere secretum. Itaque Crassus percontanti filio quid noctis moueri castra iussisset: «Vereris», inquit, «ne tuas aures forte non penetret occentatio bucinarum?» Nobis satis est curare praesentia, futuros exitus tecum Fortuna disponat. Num ambiguum est semper suspicari quae saepe perpessi sunt? Sed inexplorata ueritas magis anxios efficit quam paratos. Sciunt quid <cauendum sit, nesciunt> cauere. Altitudo principis utrumque prouidit ut et illorum circumspectio falleretur qui numquam mente securi sunt et nostrorum animus integer permuniret qui ante solliciti non fuerunt.

6

Quid ego in te peritiam bellicae rei, quid usum ducendi agminis, quid locorum notitiam, temporum demensiones, laborem sine pernicie, curam sine maerore conlaudem? Vidi fidissimos comitum tuorum solito laetiores, cum, ad destinata praemissi quae uidebant prae ceteris se tantum meruisse cognoscere, gauderent cum omnibus etiam se ante nescisse. Praestitum sibi utrumque dicebant, cum eos iudicio eligeres et auspiciis adiuuares nec dubitabant principem protinus adfuturum. Qui inter diuisas cohortes discretasque legiones et illorum coeptis inprouisus interfuit et nobis praestitit quod resedit. Ita nulla pars questa est uel cito abisse ductorem uel sero uenisse. Diuina consilia post terminum patent: intellegimus te ideo praemisisse nonnullos, ne esset tarda uictoria, ideo plerosque tenuisse, ne esset multitudo suspecta. Ante Alamanniam mancipasti quam interiora quaereres.

7

Vides nihil esse prolixum magna curantibus. Nec remanentem relinquis nec a praecedente desereris. Ignosco iam desidiae barbarorum: quid iuuat quaerere ubi potissimum degas, cum ubique semper appareas?

8

Cedo mihi, imperator, belli Iliensis historiam! Probabo Graeciam parua mentitam nec magnitudini seruisse nec fidei. Aiunt heroas ad Troiam classe delatos ignoti litoris timuisse contactum, donec formidata responsa uel strenuus temeritate iniret uel fraude uersutus eluderet. Nolo dolos, nolo conmenta! In exercitu principis mei certatum est quis primus exiret necdum extrema riparum naualia rostra pulsauerant et iam miles inpiger desilibat. Sub tali duce tuta deuotio est. Magis unusquisque curauit ne quis anteiret quam ne quis occurreret.

9

Plus uideris mihi egisse quam cuncti qui fortunam singulis praestitisti. Non harenis inmersa haesere uestigia nec tardior nisus per adcliue cunctatus est. Mitiora omnia uisa sunt quam fuerunt: Rhenus placidus, cum aestuaret, terra stabilis, cum dehisceret, ripa planior, cum tumeret.

10

His uirtutis excursibus non obreptioni uia quaeritur nec repentinae caedi ansa. Parum placet ferire praeuentos. Exaturat animum gloriosum fortunata uelocitas. Abire cum liberis et, quo magis cognoscerent bella exigi, patiebaris et a barbaris arma transferri. Nemo uilibus culmis contecta gurgustia interneciuo igne populatus est nec indormientes lectulis feras matres antelucanus raptor extraxit. Vix desudata in diem crapula et refrigeratis cubilibus fugam ueniae miscuerunt. Vt dammis pernicibus campus aperitur, ut agmina ignaua ceruorum latibulis emota siluestribus in plana coguntur, ita gratius uisum est discurrentem barbarum spectare quam caedere.

11

Laus certaminum fortuita est, certa clementiae. Triumphi speciem uicit inpunitas. Si bene aestimo rigidum nationis ingenium, uitam credit infamem cui contemptus ignouerit. Numquam paeniteat pepercisse metuenti. Qui odium hostile non meruit par esse desiuit. Alterum necesse est de miserabili populo suspicemur: si adficitur indulgentia tua, mihi crede, punitus est, si gratulatur, obnoxius est.

12

Dicam quod nulla monumenta testantur: tibi incola uiuit Alamanniae. Quos ferro subtrahis, addis imperio. Sat est quod mores gentium parcendo mutasti. Quid illis remansit inmune quorum salus mancipata est beneficiis tuis et terra castellis? Iure interim liberi sunt, sed iam pudore captiui. An ad longinqua diffugient quos non uexilla tantum tua, uerum etiam noua oppida persequuntur?

13

Exclusit cultus indigenas et quasi iam uacantibus mediis ulterior accola Romanum foedus efflagitat. Non est, ut auguror, otiosum quod Burgundionum crebra legatio concordiam postulauit: aut arma principis sentiuntur, aut iam celsa eminus castrorum tecta rutilarunt. Optant cohaerere uictoribus prius pace quam limite. Si ulla tibi in otio esset aetas, preces forsitan distulissent. Quidquid interiacet ornando iungetis accessu. Ore rogans <natio> tota consumetur: «Vbi illi sunt qui dudum Germaniae ciuitates obsidione ceperunt?». Si fas est dicere: ciuitatibus obsidentur.

14

Verum est quod saepe non credidi: etiam <ab> hostibus <tibi gratiam> facti deberi. Qualem te, inhospita regio, nuper inuenimus? Ignaram uenustatis urbium ac uirgeis domibus et tectis herbidis indecoram. Pro beneficio tibi exprobro quod uicta es: cum ceteris prouinciis et tu iam turrita pingeris. Felicius principi meo terrae seruiunt quam resistunt. Si haec quae nuper adiunxit conferantur intactis, quis non putet illa expugnata quae libera sunt et haec defensa quae capta sunt?

15

Audite quam mira adseram qui gesta nescitis: sponte obtulit barbarus diruenda et nouae constructionis adiuuit effectum, credo ueritus ne in occasionem belli cessatio operis uerteretur. Quae possunt tributa esse grauiora! Superat omnem famulandi modum qui contra se huiusmodi praestat officium. O pulchra admodum pompa Fortunae! Seruitus misera quod amiserat extruebat.

16

Prospexerant forte finitimi ne quod sibi relinquerent instaurare uictor optaret. Vrebant consciam latrocinii nationem quondam Romanae coloniae antiqua uestigia et tituli sceleris proditores. Obsequio reddidit quod norat gladiis uindicandum. Qua in re animus uictoris apparuit receptae urbis reliquias transferentis. Ostendit enim se potuisse reparare quae licebat euehere. Familiare est magnis animis repudiare conpendia. Incaute positam ciuitatem probarat amissio, captiuam soluimus ut liberam conderemus. Antiquata sunt delicta maiorum: turpiter amissa reuocastis, neglegenter facta corrigitis. In eam condicionem uenit Alamannia ut quae sua conpellebatur amittere, fateretur se nostra tenuisse.

17

Carthago Tyriorum quam Punicis glaebis aduena opulentus inposuit pretio <a> Libysin uenit. Ecce exempla ueterata saeculorum! Armato populo terra Libyae tuta est nec otiosae, suspicor, auctionis. Inermitas conpulit breue spatium bouini tegminis ambitu definitum postulari, sed, quo magis fieret turpe commercium, dolus circumcisi tergoris auxit dedecus emptionis. Tibi succumbunt regna, non ueneunt nec urbium tuarum fata trutinata sunt. Sic omnia ingrederis, quasi ad propria reuertaris. Non ferro pellimur, non auro aut aere fraudamus. Idem metus auaritiam cohercet hostilem qui conpescit audaciam. Sublata fiducia certaminis nullus locus est pactionis. Aestimet tibi terras <suas> barbarus, si audet obsistere. <Id> iam a te munus sumit Alamannia, quia nonnulla interim relinquis intacta.

18

Inuideant nouis moenibus ceterae ciuitates quas manus designauere priuatae. Si quae sunt conditionis principum, liuore aemulo mordeantur. Habent auctores inclutos: numquid artifices purpuratos? Interfui, Auguste uenerabilis, <cum> positis armis fundamenta describeres, felicem dexteram fabrilibus lineis occupares. Hinc ego oppidis tuis perennem promitto fortunam: quae deo proximus auspicatur, aeterna sunt. Hactenus Syracusani Archimedis stetit gloria; docuit namque exitus nihil ualuisse pro ciuibus conmenta prudentis. Qui nequiuit clausa protegere quando potuisset aperta munire? Peritius urbes constituunt qui tuentur.

19

Sed quid prius mirer ignoro: ceteros ab usu fabricationis, <te per> te solum scisse quid conderes, an sub te uno magistro omnes ilico qui aderant institutos? Nullus inde abiit inscius quod iam <per> te erat eruditus. Praetereo quod aliis uices mensium curantibus uim solis aut imbrium iugi patientia pertulisti. Quanto tibi labore constant rei <publicae> semper otia uindicata! Solus Epius Troianis arcibus adduxit excidium et Cretaeus Daedalus grassatorem Cecropiae nobilitatis inclusit: quid expectabit Alamannia quam totus exercitus et mancipare nouit et claudere?

20

In quod periculum sermo prolapsus est? Formam conditae ciuitatis nec describere audeo nec tacere. <At> seruiam fidei quae suadet audaciam. Primum uisentibus naturae munus occurrit: soli tribunal et duorum fluminum benignus adflexus. Inde artifex manus geminas aggerum institutiones mole uallauit. Succedit scaena murorum tantum ex ea parte decliuis qua margines turrium fluenta praestringunt. Nam bracchiis utrinque Rhenus urgetur ut in uarios usus tutum praebeat commeatum. Ipsa illa quae propugnaculis ambiuntur <ut> opere suo decenter armata sunt, ita crebris hiatibus distincta coniunctio pandit exitum clandestinis iactibus sagittarum. Stat mediae arcis aurata sublimitas et tecto comitur pro tropaeo cui per ordines in prona decliues leuis plumbi lorica subtexitur. Quem tibi, Auguste, animum, cum haec conderes, fuisse credamus? Quasi sollicitus munita fecisti, quasi securus ornasti.

21

Prodidit uetus fabula giganteam manum quondam montanas turres intulisse sideribus. Talia forte temptauit neque enim terrigenas licet iuuenes Pelion adque Ossam conuexisse credibile est. Dum solitis maiora conantur, infirma moliti sunt. Sed fama auxit inuidiam, ut fragilitas operis neglegentius conlocati simulata numinum conspiratione culpa careret incuriae. Aut si rerum talium fides constat, habes testimonium grande meritorum: tanto caeli fauore ista perfecta sunt, quanto illa odio corruerunt.

22

Obsidetur oculis subiecta Barbaria et intellegit sibi libertatem pro parte sublatam, cui non licet habere secretum. Non ego montium speculas aut decisa Aegyptiis rupibus procera miracula uel pyramidum uertices angulosos fastigiis celsae urbis aequauerim. Reges ipsos si quis interroget, laudabunt, mehercule, quod institui noluissent. Ipse in hostibus deprehendi ambigua signa formidinis et stuporis. Ita conspicuam moenium dignitatem uario interpretantur adfectu ut adhuc diiudicare non possint utrum eam mirari magis debeant an uereri.

23

Dixi, Auguste uenerabilis, negotiis tuis auxilio fuisse caelestes. Facilis adsertio est, cum Rheno teste nitamur. Qui Alpinae niuis defluo liquore cumulatus, cum ripae utriusuis confinia cogeretur excedere, maluit ad uictoris iura transire. Auersatus est solum barbarum totumque principi agmen exposuit more migrantium perfugarum. Non fuit ille, si credis, hostilis excursus: lento per aperta processu uenit similis supplicanti. Deditionem uidimus fluentorum Nili eruptionibus proximam quibus arens Canopus et Memphitica glaeba pinguescit; et ille ut obsequatur egreditur. Accessit aliud, quo magis hoc amice fieri crederemus, quod Nigrum fluuium quasi quoddam pignus accepimus. Iam minus mirum est quod tibi regum liberi pro foederibus offeruntur. Nec Rhenus, ut ita dixerim, Romana pace gauderet, nisi amnem conuenam uelut obsidem tradidisset.

24

Ventilemus prisca monumenta, scrutemur annales: inuenies uetustatem paene ignaram fluminum quae tenetis. Ipsi illi uates exoticis nominibus licenter ornati, cum ad Indicum Gangen et Borysthenen Scythicum carmen extenderint, Nigrum parem maximis ignoratione siluerunt. Nunc primum uictoriis tuis externus fluuius publicatur. Gaudeat seruitute: captiuus innotuit. Elementis quodammodo ditatam cerno rem publicam cui amnes incogniti mancipantur, longinqua terra coniungitur. Dum orbis terminos quaeris, gentium sustulisti. Paruum quiddam naturae superest quod adhuc Romanus inquirat. Relabi credis imperium, nisi semper accesserit.

25

Quid si impetus tuos institutio moenium non teneret? Nescis transire deserta. Diligentiam iactantiae praetulisti: nam celeritas famae commoda est, munitio firmitati. Quererer, consul inuicte, necdum tibi parere omnia, nisi ea quae adiuncta sunt scirem facta meliora.

26

Consulto multa praetereo, ne in poeticos flatus rerum ingentium cothurnus erumpat. Vnum e pluribus stricta insinuatione contingam: Rhenum numquam antehac temere nauigatum tumentibus aquis itinera tuta portasse. Semitae in morem nexa nauigia constrato desuper solo riparum extima momorderunt. Vnius diei negotio pendentis machinae ordo conualuit. Ludo iocoque certatum est ex qua parte uelocius in amnem medium contextio perueniret. Eat nunc Troiani carminis auctor inlustris et pro clade popularium Xanthum fingat iratum, artatas cadaueribus undas scriptor decorus educat: nesciuit flumina posse frenari. Tantumne ualuit riuus Iliacus ut in auxilium Vulcani flamma peteretur? Profundus didicit quid paruus euaserit. Defensio ipsa caelestium tuo operi non meretur aequari: fluuium incendisse uindicta est, calcasse uictoria.

27

Vt uideo, aeterne defensor, conscientia tua maior est consulatu. Habes quod tibi alter praestare non possit, animum praemio celsiorem. Nec ideo putes ingratam esse rem publicam: hoc est in ornamentis ciuilibus maximum quod tuis meritis fatemur angustum. Sat est ad remunerationem beneficii ut cui digna rependi nequeunt uel summa soluantur <...>

28

<...> <Rheni ab> ortu in Oceani ostia riparum margines operum corona praetexit. Quis credat hoc quoque esse curatum ne portibus indigeret? Nam qua regio Nemetensis extenditur recessum fluminis murorum ambitus uindicauit paruo aditu nec satis libero, ut stationis exitus propugnaculis desuper protegatur. Habent sua quodammodo castra rostratae et intra conclaue Rheni regia classis armatur. Fallit minus intuentes theatrale consaeptum qui, cum uideant per summa discurri, per ima nesciunt nauigari.

29

Supererant, Auguste, plura quae dicerem, sed inter tot scriptores rerum tuarum nolo ceteris uniuersa decerpere. Debent tibi ingenia omnium quod loquuntur. Sonet aput te libertas forensis eloquii quam dudum exulem tribunalibus reddidisti ! Ruri emeritus torpebat orator; quibus facundiam natura dederat officium uis negabat. Nusquam maius silentium quam in sacrariis litterarum. Idem uarias aetates tacendi morbus urguebat, cum incipientium studia breuis finis artaret, peritiam ueterum desuetudo longa conrumperet. Exitum litium regebat euentus: quid enim de actore praesumeres in quo haec tantum spes erat quod cum peiore certabat? Nec dubitabamus eum plus in negotiis persequendis habere prudentiae, qui soleret consilium a desinentibus postulare. Haec alieni temporis uulnera in Alamannicis contemplatus excubiis, cum alligares manus hostium, soluisti uincla linguarum.

30

Congruebat hoc gloriae tuae, congruebat uigiliis curisque sollertibus ut campi pariter ac fori laude fruereris. Nullae artes silent, nulla friget industria. Vacant ora legibus, arma limitibus. Par fuit ut eloquentiae usum redderes, cum iam totiens scribenda gessisses. Silentium magnis rebus inimicum est. Quid est gloria, si tacetur? Habes tot testimonia quot ingenia liberasti. Inuenisti, principum maxime, genus aliud laurearum: dum orbis secreta rimaris, dum in medullis barbarorum non tentoria sed tecta constituis, triumfum pacis egisti.

31

Canant alii quae supersunt; ego testis fungar officio. Ibo per urbes, ibo per populos iactantior uictore laudato. Dicam Senatui plebique Romanae: «Fasces in prouincias nouas mittite, trans Rhenum iudices praeparate ». De te autem, Gratiane uenerabilis, narrabo grandia, sed spondebo maiora. Sciet res publica geminis se custodibus esse munitam sed quasi uni esse munificam, sub communi stipendio duos principes militare, plures necessitates laborum esse quam sumptuum. Felicis saeculi ista commoditas est obsequia utrique iuncta praebere et beneficia diuisa percipere. Moderatum est quod penditur, quia simul sumitis, amplissimum quod geritur, quia certatim ambo praestatis. 32. Quanto parcior uestri numinis cultus est quam deorum! Illis singula templa fundantur et sua cuique locantur altaria. Inde, ut arbitror, maluerunt dispares ritus, ne in consortium cogerentur. Nulli cum altero fas est dicare puluinar; hunc Phrygius antistes placat, hunc pontifex; illas castae matres tuentur aras, has infulata uirgo custodit. Sumpserunt nomina diuersa tot flamines, ne possent dis pluribus esse communes. Ipsas nobilium diuisere gentes: Pinarios Hercules occupauit, Idaea mater legit hospites Scipiones, Veneriis sacris famulata est domus Iulia. Orbem paene ipsum sumptus defecit, quia cultus inpleuit. Vestri imperii iuncta frugalitas est, discreta maiestas. Vnum quodammodo in uobis putamus esse qui regimur, cum duos sentiant qui resistunt.

III. Laudatio in Gratianum Augustum

1

<...> sollemnibus copulare, sed prima mihi deuotionis causa peragenda est: libens aurea sume munuscula qui talia tempora praestitisti.

2

Salue noui saeculi spes parta et in gremio rei publicae nutricis adolesce, laetitia praesentium, securitas posterorum. An ego uerear ne in adulescentem gratiosus existimer, cuius primum est stipendium principatus? Tuis certe auspiciis discis imperium, te imperii candidatum toga picta uestiuit. Neque enim aliud expectare iam poteras qui a perfectis honoribus inchoabas. Vidimus in sellis curulibus nouum lumen, clementiae auspices <in> incruentis securibus, uirtutis omina in fascibus laureatis, maiestatis augurium in aquilis scipionum. Tunc primum forensis industria, lege quondam silentiis subiugata, liberos oculos ad tuum tribunal erexit. Cum in amplissimo magistratu inlustre quiddam et dulce resonantia decreta sancires, statim intelleximus ad honesta officia facundiam posse remeare quam uidebamus in consule.

3

His ad imperium lectus auspiciis praerogatiuam consulis ad comitia purpurae detulisti. Tu nempe es quem paene intempestiue putabamus electum! Errat quisquis ideo censet aetatem. Pro senibus puer dimicas, pro liberis nostris aequaeuus insudas.

4

O militum sincera suffragia! Scit iudicare deuotio! Fortunae publicae fuit ut qui te nouerat parciora promitteret, qui necdum nouerant felicius iudicarent. Quis umquam de indole pueri cum parente contenderet? Et tamen fiducia non peccat exercitus. Spe electus es, re probatus.

5

Si quis mihi Zeuxis discoloribus ceris haec comitia spectanda digereret, si quis Apelleus imitator illud caeleste iudicium uerisimili adflatu artis animaret, uiserent posteri uix credenda miracula. Hinc Augustum, inde legiones et inter hos medium regni inpuberem candidatum; turmas supplices, cuneos ambientes; anceps diu utrimque certamen et cunctis alacri fauore plaudentibus patrem sero cedentem. Digna tabula saeculis, digna pictura temporibus quibus magis utiles uidemus eligi quam uolentes!

6

Decuit annis florentibus omnium fauere iudicia. Melius unumquemque officii usus exercet. Sic Antiocho ante robur aetatis Syria sponte subiacuit, Pellaeum ducem praecox fortuna delegit, Ptolomaeo inter prima rudimenta lactantis infantiae regnum Roma reparauit. Et, mehercule, tenacius rapit imperii disciplinas teneritudo primaeua. Virtus, cum cito inchoat, diutius perseuerat. Nempe uirentibus ramis artifex rusticandi alienum germen includit, ut nouella praesegmina coagulo libri uuidioris inolescant. Audio in edomandis equis aeui, ut ait <uates>, inscios aptius essedis colla subiungere<...>

7

<...>r annos uincis officiis. Seruetur tibi aliquod opus uirtutis in posterum, cui nihil iam remansit ignotum. Quas habes laboris indutias? Tropaeis et litteris occupatus otiosa cum bellicis negotia miscuisti. Agnosco in te non adumbrata uestigiis sed expressa ueterum signa uirtutum. Nempe Fuluium nobilem tam laude quam nomine inter aquilas cantusque lituorum praeceptor Accius frequentauit; Africanum illum terra marique uictorem lectionis particeps et laboris Panaetius non reliquit; cum magno Alexandro mundanam paene militiam philosophorum comitatus exegit. Iam credimus uetustati, cum in isdem tentoriis tuis uolumina et arma tractentur. Nec deest quod pro condicione rerum temporumque percenseas: historia oblectaris in proeliis, in adhortatione suasoriis, actionibus in conloquiis, carminibus in triumphis.

8

Sentio me ad exempla ueterum tempestiue esse dilapsum. Iure igitur ex annalium memoria Pompei usurpabo responsa. Is equestri censu equum de more traducens, cum forte interpellaretur uoce censoris sub quo imperatore meruisset, «Me ipso», inquit, «principe militaui». Nolo explorare iactationem ducis tanti fortasse mendacem. Dignius tamen sibi istam gloriam uindicaret qui coepit ea aetate ceteros regere, qua nondum posset ipse parere. Me si quis interroget quando inclytus Gratianus dilectui nomen obtulerit, respondebo libere: «quando imperatoris accepit».

9

Si mihi nunc altius euagari poetico liceret eloquio, totum de nouo saeculo Maronis excursum uati similis in tuum nomen excriberem. Dicerem caelo redisse Iustitiam et ultro uberes fetus iam grauidam spondere naturam. Nunc mihi in patentibus campis sponte seges matura flauesceret, in sentibus uua turgeret, de quernis frondibus rorantia mella sudarent. Quis haec sub te negaret esse credenda, cuius indoles multa iam praestitit et adhuc spes plura promittit. Et uere, si fas est praesagio futura conicere, iamdudum aureum saeculum currunt fusa Parcarum. Nec poeticis utar indiciis: ecce iam Rhenus non despicit imperia sed intersecat castella Romana. A nostris Alpibus in nostrum exit Oceanum. Ille libera hucusque ceruice repagulis pontium captiuus urgetur. En noster bicornis, caue aequalem te arbitrere Tiberino, quod ambo principum monumenta gestatis: ille redimitus est, tu subactus. Non uno merito pons uterque censetur : uictus accepit necessarium, uictor aeternum; pretiosior honori datus est, uilior seruituti.

10

Queri de paterna gloria Macedonum rex solebat quod subactis longe lateque prouinciis nihil ad uictoriam uirtuti reliquisset heredis. Absit a meo iuuene ista querimonia! Laus omnis amborum est. Filium te exhibes reuerentia, uirtute collegam. Vna est utriusque militia et coniuncta felicitas: tu gaudes magisterio patris, ille contubernio iunioris. Certa ratione naturae numquam inuidet qui cohaeret.

11

Quodsi fortunam tuam, Gratiane uenerabilis, quae prima in ducibus aestimatur perpensa examinatione libremus, quid felicius principe sub parentibus imperante? Te placido sinu cunctus orbis amplectitur, cumque sit res publica patri et patruo tuo quadam specie distributa, tibi uni tamen cum utroque communis est. A cubilibus surgentis Aurorae ad metas Solis occidui nihil cernis alienum. Inter cognatos siderum globos quantum adhuc alterutro minor es, tantum singulis ex utroque cumulatior.

12

Audio iampridem fatidicos obmurmurare gentium uates hactenus nomen stetisse barbaricum, iam genitum esse, iam crescere cui necesse sit cum toto orbe seruire. Incusant alii senectutem seruatamque in tempora captiua canitiem; alios tenerae taedet aetatis qui, postquam sensum libertatis hauserunt, metu seruitutis agitantur. Merito undique certatim supplices misere legatos. Captiuo similis est qui primus currit ad pacem. Credo hostium responsis, credo praesagiis: quantum gloriae consequeris olim patre incolumi ducturus exercitum, qui quacumque duceris iam rogaris!

IV. Pro patre

1

<Si quis miratus cur post patris mei grauissimam orationem ego quoque susceperim> dicendi munus et gratulationis uerba protulerim, secum reputet quantos huius beneficii habeamus auctores - humanitatem uestram qui postulastis, clementiam principum qui dederunt - desinet profecto mirari non unum pro consulatu gratias agere, quem tam multos uideat detulisse.

2

An si uos, patres conscripti, tantopere curastis ut optimae uoluntatis uobis ratio constaret ut omnium pro uno testimonium concordiam senatus et pios mores candidati adsereret, nonne ius hominum <et> deorum est aliquid laeti negotii praeter ceteros filium sustinere? Quando de benefactis principum dignius, quando aput uos iustius, quando de patre felicius disseremus? Noua sunt quae adgredimur, sed uestra humanitas auctor est inusitata faciendi. Egistis comitia non petentis; consulatum istum bonorum ambitus impetrauit : uos recepistis candidati officia, nos designati.

3

Quid quod etiam mearum partium terminos occupastis modo ac plane paulo ante laudes principum totus ordo celebrauit? Sed omnia mihi non potestis eripere: eadem gratiarum actio debetur et uobis. Creuit igitur et honor imploratus a multis et gratia soluta per multos. Vultis scire qui petitores pro meo parente fueritis ? Merito conpetitores esse possetis. Hicine noster est consulatus an curiae? Quem nos fatemur ab omnius praestitum, uos putatis omnibus esse decretum.

4

Vbi sunt qui falso animis inbiberunt magis efficacem esse audaciam factionis quam uoluntates bonorum ? Nempe fugit repulsa uirtutem et contra ambitus omnis ignauus est. Quod honeste poscitur feliciter impetratur. Hoc ius patriciae genti tempora reddiderunt: postulatio uestra iudicium est. Impetrabilius cuncta nunc petitis quam aliquando iussistis.

5

Quam raro huic rei publicae, patres conscripti, tales principes contigerunt, qui idem uellent, idem statuerent quod senatus! Nemo olim sibi in illa arce Fortunae potens nimium uidebatur, nisi diuersa sensisset. Quantis plerumque offuit amor publicus ! Neque enim pati poterat sollicitudo domini cuiquam deferri quod ipse non merebatur. Inpatiens est alienae gratiae qui diffidit suae. Hinc saepe mortalium pessimos ad amplissimas potestates fatorum uolatus euexit, scilicet hoc uno placendi suffragio, quia omnibus displicebant. Genus quoddam erat noui ambitus non amari. Hanc inlecebram propositae spei mores publici sequebantur. Ita accidebat ut boni quibus aduersa omnia erant aut opprimerentur improborum insidiis aut mutarentur exemplis.

6

. At nunc idem principes nostri quod proceres uolunt. Vnum corpus est rei publicae adque ideo maxime uiget, quia capitis robusta sanitas ualetudinem membrorum tuetur. Amor uester praerogatiua est consulatus. Magistratus boni capiunt, quia non ab uno tantum sed ab omnibus eliguntur. Sciunt enim parentes generis humani diligentiora iudicia esse multorum et de proximo melius spectari cuiusque mentem et infucatum semper esse examen aequalium, quia par dignitas, nisi meritis adquiescat, aemulationi magis opportuna est quam fauori. Ergo in eum locum uenimus ut iam de uestro studio, patres conscripti, de uestra adfectione possit intellegi quos dehinc consules ex hoc numero simus habituri. Quiquis bonus est iam designatus est. Renuntiet ceteris artibus quae spem plerumque frustrantur. Vitam denique subeat consularem. Ad mores rediit honor quem saepius, ut de ambitu taceam, fata praestabant.

7

. Sit mihi fas, patres conscripti, in certamen praesentium uetustatem citare. Illa tribus euocet libertina ac plebeia faece pollutas, nos patricios; fauisores classis illa, nos principes. Tales collega uester suffragatores habuit quales antiquitas candidatos. Intellegamus nostri saeculi bona! Abest cera turpis, diribitio corrupta clientelarum cuneis, sitella uenalis. Inter senatum et principes comitia transiguntur: eligunt pares, confirmant superiores. Idem castris quod curiae placet. Quis hoc non putet orbis terrarum esse iudicium?

8

Si haec nimis obsoleta adque arida sunt, sequentem scrutemur aetatem. Fasces istos largiri didicerat prisca dominatio et, ne ad aliam munificentiam cogeretur, obtentu honoris tegebat aerarium. Aliis mos fuit fastidita diu onera praetextae priuatorum umeris paulisper inponere. Renuntiauit his iniuriis consulatus. Ipsae dignitates decus suum receperunt; res quae donum solebat esse iam praemium est.

9

<...> <talia quae singuli accipimus ut in> cunctos redundent, talia quae in commune consequimur ut perueniant ad gratiam singulorum. Quantum est quod boni mores timere iam nesciunt, quod iudicio non terretur alieno qui fretus est suo, quod totus senatus non refertur in numerum noxiorum, quod sola suspicio reos non facit! In absentes ideo nihil fingitur, quia nihil creditur. Nullius diuitis crimen optatur. Certe innocentes sumus necdum liceret hoc dicere, si eosdem adhuc accusatores haberet Roma quos iudices. Quantum est gratias agere pro nobis! Etiam famam saeculi superioris diligentiores posteri diluerunt. Neque enim fas est negari non alios diuum principem pertulisse hostes existimationis quam nos salutis. Iamne constat fortunam nobilitatis consentire temporibus? Eadem iustitia purgauit imperium quae senatum.

10

Gratulamur tibi, iuuenis Auguste, quod paterni successor factus imperii tantum malos iudices quasi hereditatis onera repudiasti. Non satis tibi idonea bona illa uisa sunt cum ministris <istis>. At primo consilium tuum deliberatio distulit, dum experiris an improbi atque externi mores exemplo saeculi uincerentur, uel quod optimo congruebat, dum palam facere studes praeterita delicta potestatum fuisse, non temporum. Sciebas enim quo spectaret inuidia cui familiare est maximas insimulare fortunas atque ideo paulisper inpotentiam passus es, ut liqueret eos publici doloris auctores dudum fuisse, qui etiam tum nocendi artem colebant, cum iam nouerant non licere.

11

Quid primum igitur admirer, quod circa diuum munus pii filii an quod circa nos partes parentis egisti? Alienorum simulatione criminum Maximinus fidem fecit suorum. Vestra aestimatio sit qualis fuerit in ceteros quem ipsi rerum domini tyrannum paene estis experti. Vrgebat enim nouo fastu patientiam regiam et praefecturae suae putabat esse dispendium, si quid licuisset imperio. Interea nos opperiebamur ut principatus ultro tafia uindicaret, uos expectabatis ut senatus argueret.

12

Credo tamen has moras ad suffragium publicae causae parasse Fortunam, ut suscepturus, Gratiane uenerabilis, iudicium doloris nostri adferres testimonium tui. Etsi illud magis confirmare me conuenit nostram legationem nostras egisse querimonias, ut uidereris <tu> quoque inter ceteros uindicari. Nam priusquam senatus causa iungeretur tuae, satisfactum tibi putabas, quod insidiator regni exemplo innocentium potestate decesserat. Postquam uentum est ad communes querellas, adhibuisti seueritatem qualem reliqui principes maiestatis tantum negotiis exhibebant. Actum erat, clementissime imperator, de iniuria tua, nisi nobilitas fuisset offensa.

13

Bene igitur aput uos locata est tutela rei publicae. Pacem innocentiae reddidistis, abrogata est externis moribus uis nocendi. Creuit principatus, quia liberis imperatis. Tantum potestatibus quantum legibus licet. Nullae iam nuptiae caesa parente iunguntur nec funeri succedit hymenaeus neque flammeo uestis atra mutatur. Credetne posteritas olim talia fuisse iudicia quae conubia satellitum suorum sacrarent auspice pugione, spineam facem de rogo damnatae matris incenderent, ululatibus adultarum carmina fescennina miscerent?

14

Quid loquar crimina necdum delata iam uendita et humani sanguinis auctiones aut eruditos in mendacium reos et subornandi artifices ianitores, ueteres calumnias nouas poenas, crimina sine accusatore, iudicia sine iure <itemque > sententias? Fortunata esset, optimi principes, ter quaterque res publica, si adhuc promitteretis quae iam praestitistis. Rerum uersa condicio est: paulo ante soli inuidiam felicitatis trahebant quos mors subripuit istis aerumnis, miserabiles nunc habentur quos uita non seruauit his gaudiis.

15

Haec est illa Latii ueteris aetas aureo celebrata cognomine qua fertur incola fuisse terrarum necdum moribus offensa Iustitia. Pie regimur et quaedam pignora principum sumus neque alia inter ciues quam inter filios iudicii discretio est: dignus amore praeponitur et tamen quisquis displicet non necatur. Praemiis uirtutis corrigitur ignauia. Quantos iste ad optimam frugem rapiet consulatus! Dum afios honoratis, alios eruditis; nam quibus ab natura recti amor defuit spem sequentur. Vellem nunc truces iudices sciscitari quae ualidior emendatio sit? Olim timor agebat ut bonus quisque trepidaret; nunc honor facit ut malus quisque desperet. Honor<...>

V. Pro Trygetio

1

<desiderio ues>tro, cum absumus, testimonio, cum uenimus. Nec formidamus inuidiam: sensit ac experta est quid parenti meo aduersata profuerit. Cesserat quidem sponte ille per uerecundiam paucorum facilitati et, quo melior ad uos rediret, curarum uacuus animum litteris excolebat. Sed hoc ordo amplissimus diu non tulit: statim quasi ex longo ut redire uellet orastis, iussistis malui dicere, nam senatus, cum petit, uehementius praecipit.

2

Parum hoc deferentibus uisum est. Adlegantur ad eum cum primis nobiles uiri administri et internuntii publicae uoluntatis. Quanta haec desiderii uestri pompa est quae beneficium suum paene ambitum uult uideri! Credo, haec uestra opinio erat ut per fetiales quodammodo euocaretur. Verbenae tantum et sagmina defuerunt. Certum est quidem, patres conscripti, et inexcusabile quod iubetis. Sed ille sic accitus est, tamquam posset negare.

3

Ad te etiam, uenerabilis imperator, laudis istius summa referenda est. Is enim rem publicam liberam tenet, sub quo aliquid inuidendum <in> potestate senatus. Ideo magnus, ideo praeclarus es, quia primum te mauis esse quam solum. Quidquid adipiscuntur boni saeculo tuo proficit. Traxerunt olim plerique suspiria et, quasi amari imperatoribus tantum liceret, priuatorum merita presserunt. Mihi autem uere pater patriae uidetur, sub quo laudari uir optimus non timet. Est etiam illa securitas temporis tui quod nemo se apud principem minorem fieri putat, si ipse alterum sibi praeferat. Quis enim est inuidiae locus, cum omnes a te iusto ordine diligantur?

4

Sed iam satis multa de nobis! Demus aliquid operae, aliquid temporis etiam Trygetio clarissimo et emendato uiro qui uos oratos per me adque exoratos cupit, ut eius filium functioni praetoriae destinatum decimus annus accipiat. Si uoluntas spectanda est, debetis munificum senatorem probare; si facultates, nihil plus potestis inponere.

5

Me quoque in hoc negotio cogitari decet, qui soleo agere gratias, qui obliterari benefacta non patior. Recte locantur officia secunda, ubi prima uiguerunt. Istum nouo debito alligate, me gemino<...>

VI. Pro Flauio Seuero

1

<...> posset uindicare uirtuti. Sed quid opus est apud nobilissimos humani generis de cuiusquam familia gloriari? Solis radiis omne lumen obtunditur, stellarum ignes rutilare non sinit candor diei. Vos tamen mementote non diffidentia istud fieri sed reuerentia. Ante sacras quodammodo curiae fores ornamenta maiorum suorum nouus collega deponit: tantum uirtutibus stipatus ingreditur, quae solae etiam genus indicare possunt quod laudare noluimus.

2

Si posset ullus in tantis rebus ordo retineri, mores uiri prius adsererem, tunc honores, sed intellego utrumque iungendum. Fideliter enim de ingeniis singulorum potentia iudicat. Quanta uerecundia factum putatis ut tam sero legeretur! Olim peruectus in fastigia summa rei publicae adhuc dubitat an senatorem possit implere. Nempe auxit dignitatem nostram ista cunctatio et superior locus factus est quem sibi optimus uirorum post honores potissimos reseruauit. Fateamur necesse est, patres conscripti, ideo nobis amplius esse delatum, quia properantibus aliis ad hunc ordinem nil negamus.

3

Non tenui laude celebranda est uotorum mediocritas, in hac praesertim nostrae aetatis facilitate quae desiderii gradus non habet. Quis credat summatem facundiae diu inter fori ornamenta numeratum praesidalem dudum recepisse prouinciam multoque itinere decurso ad honorem paene exiguum nauigasse, cum plerique hominum uiliorum prope a summis potestatibus inchoarent ? Sed bona conscientia illud ducit eximium quod ipsa susceperit eumque ordinem statuit magistratuum quem fecerint merita rectorum. Nescit publicam curam nominibus aestimare et illud putat esse fastigium quod acceperit digniorem.

4

Creuit adeo illo tempore praesidatus seseque ad magnitudinem regentis tetendit. Et, cum potissimi uiri gloriam prouincia una non caperet, egit fama latior negotium suum, ut Theodosio quondam militarium magistrorum celeberrimo consultor belli per Africam iungeretur. Hic iam dissimulare non possum quid testimonii<...>

VII. Pro Synesio

1

Quod Iuliani c. u. cum primis amici mei filio precator potius quam testis adsum, nemo uiri diffidentia curatum putet, cum statuerim, patres conscripti, non minore a uobis reuerentia memet fidem <in> omnia poscere quam ceteros. Opto iurare et, mehercule, debuissem subire partes dicendi testimonii, nisi eius desiderium recepissem, a quo laudatores consuetudo uestra magis exigit quam dubitatio iuratores.

2

Nulli igitur suspecta sit ista libertas muneris mei. Rogaturus ut dignitati nostrae nouus senator accedat, habeo praesentem poenam, si iungor indigno, neque eam numero et modo simplicem, si uno facto et meae auctor iniuriae et reus uestrae sim. Quare credatis uelim non mea cautela factum sed securitate suscepti ut hoc potius sortirer officium. Dum iuratoribus abundat, dum meriti sui certus est, adhibuit petitorem quem testem sibi alius reseruasset. Nec me putetis satis absolutum condicione iurantium. Ego uero, cum res amici agitur, etiam de nobis arbitror iudicandum.

3

Memini quanta diligentia mihi constet singulorum familiaritas neque ita sum prodigus publicae dignitatis ut de alieno soluam contractum domesticae gratiae. Taceo officiorum nostrorum laudabiles uices. Nolo pro meo debito curiam interuenire, quippe utrumque deforme est: et collegam futurum non censeri merito suo et laudatorem eius de communi esse soluendo. Quanto honestius dico: non ideo Synesius in senatum legendus est, quia mihi amicitia iungitur, sed ideo amicus est mihi, quia dignus est qui legatur !

4

Pater huic iuueni est iamdiu adscitus senator, quae res de meritis uenit. Siquidem dignitas innata felicitatis est, delata uirtutum. Ceteri retro maiores illius tunc a uobis probati sunt, cum ipse legeretur. Num distat orationis meae fides a testimonio? Iurasse me existimate, quia praedico quae potestis agnoscere. Nec iniuria quis dixerit Synesium plus decoris <quam> genitorem adferre, cui et illud accessit quod ex eadem domo iam secundus admittitur. Etenim propago generis, quanto longius recedit a nouis, tanto altius tendit ad nobiles. Non multum apud<...>

5

<...> timori. Pendet circa illum sollicitae domus pietas, sed ipse de se exigit quidquid omnium sibi humanitas relaxauit. Iam uideo, Iuliane, causas consultissimae placiditatis tuae: tali filio magis securus es quam remissus.

6

Illud autem non uereor, patres conscripti, ne quis inparem senatoriis muneribus arbitretur unicum filium non pauperis patris. Atque utinam fortuna germanum quoque eius incolumem senatui tradidisset! Quod nunc alteri superest satis esset ambobus. Synesius quidem meus omnes sibi opes cum fratre credit ablatas. Sed res naturae est ut diuisa, cum in unum redeunt, augeantur. Et quantum, dii boni, in dies proficit domus sobria! Quippe, ut scitis omnes, saepe inopia uel copia ex moribus uenit. Nisi forte excongruam putatis istiusmodi laudem, plane inter facultates censenda est parsimonia. Nam senator qui priuato usui minimum uindicat publico plus reseruat.

7

Cetera testibus sedulo addenda seruamus: mihi uberius loqui cautio est ne uidear non tam fide actoris multa dicere quam iniurati securitate. Duobus quidem nitimur Euresio adque Auito cc. uu., quorum religionem si omnes aequare possent, nemo iuraret. Sed horum priori quamquam facundo possem gratiam facere dicendi. Sufficit desiderio nostro ad suffragium quod auunculus petitoris est: siquidem uir honorum frequentium, multae in re publica uigilantiae generi suo quaesiuit omne quod meruit. Enimuero nec Auitus meus orator de summatibus minore momento causam iuuabit, quia ornamentum sic de amicis ut de proximis sumitur: in his dignitas generis, in illis specimen honestatis est; illa pars familiam conmendat, haec uitam.

8

Vos nunc, patres conscripti, oro adque obsecro ne tamdiu in una domo sinatis esse dispares dignitates. Hic omnium parentum summus est labor ut magis splendeant qui sequuntur. Dedit natura Synesio bonos mores, pater optimas disciplinas, fortuna commodas facultates. Hoc unum ac potissimum nouo adhuc iuueni decus superest cuius uos eritis auctores.

VIII. Pro Valerio Fortunato

1

<...> <audierat fibrum, ubi periculo ur>getur, parte corporis quae in se desideratur abscisa uitam pacisci. Quod mater familias in usum uertit suorum, sed maiore iactura, dum nimis timide consulit aeris angustiis: hoc tamen uerius questa quo minus eripuit quam refudit.

2

Subicite oculis, patres conscripti, imaginem quamdam subplicantis matronae et ante principum pedes filii ornamenta ponentis. Dolet misera et quod queritur et quod precatur (id est defectum pecuniae et uoti deformitatem). Nam certe potuerat conuenientem censibus suis, ut nunc facimus, petere quaesturam, sed inopiae suae conscia hoc quoque ut grauissimum timuit quo minus nihil est. Erat censurae uestrae, patres conscripti, Fortunati ostentationem notare, quod nullo postea rei familiaris auctus profectu uel minima fungi optat supra matris confessionem.

3

Sed ut narrandi uiam relegam, diu teneritas infelici remedio fuit. Postquam aetas prouenit ad maturitatem, agitur in uotum recuperandi quod genere quaesiuerat inpulsu fortasse boni sanguinis qui se semper agnoscit: nam, quod sciam, nullus illi aduentus noui conpendii fiduciam sui fecerat. Supplicat contra matris orata - quid dico matris? - aduersum se supplicat pro senatu. Et forte eo tempore tamquam uacuum dignitatis Emeritensis ordo pulsabat, ratus saltem mediocritati suae Fortunati conpetere facultates. Lis procedit ad forum; multa de genere et integrato natalium splendore dicuntur, quae licet essent ualida ad uictoriam, plus tamen profuit quod nec illis idoneus uisus est. Ideo rennuerunt sterile certamen adque ita noster hic quaestorius candidatus non magis ut senator obtinuit quam ut pauper euasit.

4

Eligite nunc tempus quo potuit, si modo umquam debuit, uocari ad tantae editionis inpensas: primis aeui sui annis senator esse desierat, proximis laborauit ne minori curiae iungeretur. Num designari potuit a uobis aut per beneficium primae supplicationis alienus aut sub periculo secutae litis incertus?

5

Intellego amplitudinem uestram diu ista nescisse adque ideo ratum esse non debuit quod statuit ignoratio earum<...>