no previous next

Quintus Aurelius Symmachus

Relationes

digilibLT 2013
Informazioni editoriali

Q. AVRELII SYMMACHI V C. PRAEFECTI VRBIS RELATIONES

I. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Quieto mihi et iam pridem a desideriis honorum remoto Praefecturam multis cupitam sponte tribuistis. Ago gratias tot bonorum erga me Principum uoluntati, sed intellego quanto plus sollicitudinis habeat magistratus qui ex iudicio, quam qui ex gratia uenit. Ille enim, ut meritis datus, spem sui debet aequare, iste, ut per beneficium quaesitus, a periculo expectationis alienus est, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste.

2

Quis ergo me huic honori parem faciet? Scilicet Vestra Clementia cuius interest ne temere existimer electus; mihi ad conscientiam satis est non adfectasse publicam curam. Iam qualis inueniar in manu temporum est; bonos enim magistratus fauor Principum facit semperque de moribus Vestris uirtutes iudicum fluunt.

3

Facite ut omnes intellegant, si forte desit rectoribus integer uigor et iusta conscientia, hominis culpam esse, non saeculi. Non sum uoti inmodicus, cum honorem meum commendo auctoribus suis. Quantum est enim quod ego Numini Vestro ago gratias? Facite ut Vobis etiam Res p. pro me grata sit.

II. DD. NN. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGG. SYMMACHVS V. C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Olim me, ut res indicat, cogitationes Numinis Vestri secundo fauore respiciunt: neque enim aliter Imperatoribus nihil temere praestantibus inter primos aut primus occurrerem. Dilatus ergo hactenus mihi cum Re p. uideor, quae ubi in longinquas Imperii partes Maiestatis Vestrae curam uocauit, repperit apud Vos meditata iudicia, Domini Imperatores Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti.

2

Angustum est igitur ut Aeternitati Vestrae pro solo honore quem cepi gratias agam. Praefectos saepe fecistis et inmensa aetate facietis, sed quos adsiduitas et usus ingesserit; me dudum proconsularem uirum cedentem iam diu potentium moribus ante capere magistratum quam expectare uoluistis. Nunc Vos oro atque obsecro ut fauore perpetuo factum Vestrum iuuetis. Amabile est praeesse ciuibus, sed placere difficile. Multum enim sibi <quisque adfectat> et inter cognitos semper dura constantia est.

3

Quid, quod plerumque euenit, ut <obsequi> aliqui longae potentiae usu iam nesciant? Honorem meum non deseruerint qui dederunt; ego enitar, ut potero, ne Clementiam Vestram fefellisse de me prior fama uideatur: Vestri Numinis erit communem causam tueri. Nam in bonis magistratibus maiorem gloriam quaerit temporum fama quam iudicum.

III. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Vbi primum Senatus amplissimus semperque Vester subiecta legibus uitia cognouit et a Principibus piis uidit purgari famam temporum proximorum, boni saeculi auctoritatem secutus euomuit diu pressum dolorem atque iterum me querellarum suarum iussit esse legatum. Cui ideo diui Principis denegata est ab inprobis audientia, quia non erat iustitia defutura, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste.

2

Gemino igitur functus officio et ut Praefectus Vester gesta publica prosequor et ut legatus ciuium mandata commendo. Nulla est hic dissensio uoluntatum, quia iam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi maius imperio est. Quis ferat obfuisse Rei publicae priuata certamina! Merito illos Senatus insequitur, qui potentiam suam famae Principis praetulerunt; noster autem labor pro Clementia Vestra ducit excubias. Cui enim magis commodat, quod instituta maiorum, quod patriae iura et fata defendimus, quam temporum gloriae? Quae tunc maior est, cum Vobis contra morem parentum intellegitis nil licere.

3

Repetimus igitur religionum statum qui Reip. diu profuit. Certe dinumerentur Principes utriusque sectae, utriusque sententiae: pars eorum prior caerimonias patrum coluit, recentior non remouit. Si exemplum non facit religio ueterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris est barbaris, ut aram Victoriae non requirat! Cauti in posterum sumus et aliarum rerum ostenta uitamus. Reddatur saltem nomini honor qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet Aeternitas Vestra et adhuc plura debebit: auersentur hanc potestatem, quibus nihil profuit; uos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista uotiua est; nemo colendam neget, quam profitetur optandam.

4

Quodsi huius ominis non esset iusta uitatio, ornamentis saltem Curiae decuit abstineri. Praestate, oro Vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est; merito diui Constantii factum diu non stetit. Omnia Vobis exempla uitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis Vestri, ne quid futura aetas inueniat corrigendum.

5

Vbi in leges Vestras et uerba iurabimus? Qua religione mens falsa terrebitur ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem deo plena sunt nec ullus perfidis tutus est locus, sed plurimum ualet ad metum delinquendi etiam praesentia numinis urgueri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem conuenit singulorum neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi iuratus Ordo decernit. Patebit ergo sedes profana periuriis et hoc inclyti Pricipes mei probabile iudicabunt, qui sacramento publico tuti sunt?

6

Sed diuus Constantius idem fecisse dicetur. Cetera potius illius Principis aemulemur, qui nihil tale esset adgressus, si quis ante se alius deuiasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit, ut parens ille Clementiae Vestrae in re adhuc noua non caueret inuidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio conuenire, si imitemur quod memínimus inprobatum?

7

Accipiat Aeternitas Vestra alia eiusdem Principis facta quae in usum dignius trahat. Nihil ille decerpsit sacrarum uirginum priuilegiis, repleuit nobilibus sacerdotia. Romanis caerimoniis non negauit inpensas et per omnes uias Aeternae Vrbis laetum secutus Senatum uidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deum nomina, percontatus templorum origines est, miratus est conditores, cumque alias religiones ipse sequeretur, has seruauit Imperio.

8

Suus enim cuique mos, suus ritus est: uarios custodes urbibus cultus mens diuina distribuit; ut animae nascentibus, ita populis fatales genii diuiduntur. Accedit utilitas quae maxime homini deos adserit. Nam, cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio uenit numinum? Iam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, seruanda est tot saeculis fides et sequendi sunt nobis parentes qui secuti sunt feliciter suos.

9

Romam nunc putemus adsistere atque his Vobiscum agere sermonibus: «Optimi Principum, Patres Patriae, reueremini annos meos in quos me pius ritus adduxit ! Vtar caerimoniis auitis, neque enim paenitet! Viuam meo more, quia libera sum! Hic cultus in leges meas orbem redegit, haec sacra Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas reppulerunt. Ad hoc ergo seruata sum, ut longaeua reprehendar?

10

Videro quale sit quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa est emendatio senectutis.» Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt unum putari. Eadem spectamus astra, commune caelum est, idem nos mundus inuoluit: quid interest qua quisque prudentia uerum requirat? Vno itinere non potest perueniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est; nunc preces, non certamina offerimus.

11

Quanto commodo sacri aerarii Vestri Vestalium uirginum praerogatiua detracta est? Sub largissimis Imperatoribus denegetur quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo ueluti stipendio castitatis: ut uittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii uacare muneribus. Nudum quoddam nomen inmunitatis requirunt, quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt qui aliquid rei detrahunt; siquidem saluti publicae dicata uirginitas crescit merito, cum caret praemio.

12

Absint ab aerarii Vestri puritate ista conpendia! Fiscus bonorum Principum non sacerdotum damnis sed hostium spoliis augeatur! Illud tenue lucrum conpensat inuidiam? Atqui auaritia in mores Vestros non cadit. Hoc miseriores sunt quibus subsidia uetera decerpta sunt; etenim sub Imperatoribus qui alieno abstinent, quia resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis iniuriam quod desiderium non mouet auferentis.

13

Agros etiam uirginibus et ministris deficientium uoluntate legatos fiscus retentat. Oro Vos, iustitiae sacerdotes, ut Vrbis Vestrae sacris reddatur priuata successio. Dictent testamenta securi et sciant sub Principibus non auaris stabile esse quod scripserint. Delectet Vos ista felicitas generis humani. Coepit causae huius exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones ad Romana iura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum quas nulla lex, nullus casus fecit caducas?

14

Capiunt legata liberti, seruis testamentorum iusta commoda non negantur: tantum nobiles uirgines et fatalium sacrorum ministri excludentur praesidiis hereditate quaesitis? Quid iuuat saluti publicae castum corpus dicare et Imperii aeternitatem caelestibus fulcire praesidiis, armis uestris, aquilis uestris amicas adplicare uirtutes, pro omnibus efficacia uota suscipere, et ius cum omnibus non habere? Itane melior est seruitus quae hominibus inpenditur? Rem publicam laedimus, cui numquam expediit ut ingrata sit.

15

Nemo me putet tueri solam causam religionum: ex huiusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honorauerat lex parentum Vestales uirgines ac ministros deorum uictu modico iustisque priuilegiis; stetit muneris huius integritas usque ad degeneres trapezitas qui ad mercedem uilium baiulorum sacra castitatis alimenta uerterunt: secuta est hoc factum fames publica et spem prouinciarum omnium messis aegra decepit.

16

Non sunt haec uitia terrarum, nihil inputemus austris, nec rubigo segetibus obfuit, nec auena fruges necauit: sacrilegio annus exaruit. Necesse enim fuit perire omnibus quod religionibus negabatur. Certe si est huius mali aliquod exemplum, inputemus tantam famem uicibus annorum: grauis hanc sterilitatem causa contraxit. Siluestribus arbustis uita producitur et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia conuolauit.

17

Quid tale prouinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando uulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et uirginibus sacris communis esset annona? Commendabat enim terrarum prouentum uictus antistitum et remedium magis quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum quod nunc inopia omnium uindicauit ?

18

Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis inpendiis. Absit a bonis Principibus ista sententia ut, quod olim de communi quibusdam tributum est, in iure fisci esse uideatur. Nam cum Res publica de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique seruatis plusque apud Vos iustitia quam licentia ualet. Consulite certe munificentiam Vestram an adhuc publica uelit existimari quae in alios transtulistis. Semel honori Vrbis delata conpendia desinunt esse tribuentium et quod a principio beneficium fuit usu atque aetate fit debitum.

19

Inanem igitur metum diuino animo Vestro temptat incutere, si quis adserit conscientiam Vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis inuidiam. Faueant Clementiae Vestrae sectarum omnium arcana praesidia et haec maxime quae maiores Vestros aliquando iuuerunt. Vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui diuo parenti Numinis Vestri seruauit Imperium, qui fortunato Principi legitimos suffecit heredes.

20

Spectat senior ille diuus ex arce siderea lacrimas sacerdotum et se culpatum putat more uiolato, quem libenter ipse seruauit. Praestate etiam diuo fratri Vestro alieni consilii correctionem; tegite factum, quod senatui displicuisse nesciuit. Siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum iudicium pubficum perueniret. Pro existimatione est temporum superiorum ut non dubitetis abolere quod probandum est Principis non fuisse.

IV. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Quod apud germanum Clementiae Vestrae diuum principem non sileremus, si eo res Romana frueretur, custodibus famae eius insinuo ea deuotione qua Praefectum Vestrum decet fidem praeferre blanditiis, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste. Falso creditum est quod urbanae fastigium potestatis peregrini ac superbi uehiculi usus adtolleret; haec ratio sola nouum statutum benigno tunc persuasit ingenio, ut ueterem magistratum diues pompa gestaret.

2

Recusat istius modi decus honor sobrius quem numquam paenitet sui; cui si quid patimur accedere, fatemur hactenus defuisse. Itaque oculi quaerunt ciuitatis priuati uehiculi nobilem modum et degenerem Praefecturam Populus Romanus existimat, quae posteriora traxit exempla. Absit ut moderator Vrbis liberae atque ideo deuotae tamquam Salmoneus Elius inuehatur. Nihil moramur externa miracula.

3

Inritamentum superbiae Roma Vestra non patitur memor scilicet bonorum parentum quos Tarquinius fastus et ipsius Camilli currus offendit. Nam tanto illi uiro albentes quadrigae exilium triste pepererunt. At contra Publicolae decus tribuit inclinatio potestatis; submisit enim contioni ciuium consularem securem et honoris sui culmen infregit, ut libertatem ciuitatis erigeret. Ergo moribus potius quam insignibus aestimemur. Non culpamus nouum beneficium, sed bona nostra praeferimus. Submouete uehiculum cuius cultus insignior est; illud maluimus cuius usus antiquior.

V DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Inter praecipua negotiorum saepe curatum est ut erudiendis nobilibus philosophi praeceptores ex Attica poscerentur; itaque nonnullos etiam auctoritas publica in usum nostrae urbis acciuit, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Nunc Vestri saeculi bonitas ultro optimatem sapientiae Romanis gymnasiis adrogauit.

2

Siquidem Celsus, ortus Archetimo patre quem memoria litteratorum Aristoteli subparem fuisse, consentit iuuentuti nostrae magisterium bonarum artium pollicetur, nullum quaestum professionis adfectans atque ideo dignus in amplissimum Ordinem cooptari, ut animum uitiis auaritiae liberum dignitatis praemio muneremur. Sunt huius rei exempla nobilia quae prudens aemuletur imitatio. Nam et Carneaden Cyrenaeum et Poenum Clitomachum Atheniensis curia societate dignata est, itidem ut nostri Zaleucum legum Locrensium conditorem ciuitate donarunt.

3

Dignum est igitur aeternitate Numinis Vestri Celsum genere, eruditione, uoluntate laudabilem adiudicare nobilibus pignore dignitatis, cum praerogatiua scilicet consulari, ne sumptum eius magis quam magisterium quaesisse uideamur non sine auaritiae nota, si ab eo munia publica postulemus, qui spondet gratuita praecepta.

VI. DD. NN. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Praecipua quidem beneficia Numinis Vestri Populus Romanus expectat, Domini Imperatores Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, sed ea iam quasi debita repetit, quae Aeternitas Vestra sponte promisit; non quod sibi tribuenda diffidat - nusquam enim maior fides quam in bonorum principum sponsione - , uerum ne existimetur oblata fastidiose sperare, nisi instanter exegerit.

2

Orat igitur Clementiam Vestram ut, post illa subsidia quae uictui nostro largitas Vestra praestauit, etiam curules ac scaenicas uoluptates circo et Pompeianae caueae suggeratis. His enim gaudet urbana laetitia cuius desiderium pollicitatione mouistis.

3

Expectantur cotidie nuntii qui propinquare Vrbi munera promissa confirment; aurigarum et equorum fama colligitur; omne uehiculum, omne nauigium scaenicos artifices aduexisse iactatur. Et tamen amor Perennitatis Vestrae acuit desideria plebis, non cupiditas ludicrorum. Date igitur interim quae petantur, ut sit locus ceteris quae sine fine tribuetis.

VII. DD. NN. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Kalendas anni auspices quibus mensium recursus aperitur inpertiendis strenis dicauit antiquitas, Domini Imperatores Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Huius instituti usum munificentiae festinatione praeuertitis, seram putantes liberalitatem quae statutis temporibus admouetur. Felix me hercule saeculum quo Principes cohibere diu nesciunt tribuenda deuotis, cum sibi debita cunctentur exigere!

2

Quid ergo primum, quid potissimum praedicem? Promptamne Numinis Vestri et celerem largitatem, an circa absentes memorem diligentiam, an quod sacrum munus auxistis honore uerborum? Dicam, ut res est, curasse Clementiam Vestram ut, tamquam coram locatus, et adloquiis Principum fruerer et augusta in ipsis donis ora uenerarer. Quando mihi eueniet expressa potius et uiua gaudia capere de Vobis? Quantum ueritatis est bonum cuius species et imago mirabilis est!

3

Ago igitur atque habeo gratias et meam uicem, qui soluendo non sum, caelestibus delego uirtutibus. Illae Clementiam Vestram dignis processibus munerentur; nos colimus, nos amamus quod scitis omnibus rebus esse praestantius, qui ideo salutariter rem pubficam regitis, ut haec sola mereamini.

VIII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Omnium beneficiorum quae tribuit potior fortuna subiectis certa sunt tempora, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti; solae leges quae in bonum commune procedunt numquam patiuntur occasum. Agit igitur diuinis sanctionibus Vestris gratias Ordo reuerendus etiam nomine posterorum quibus res publica emendata tradetur. Nam cum foeda iactatio senatorias functiones grauibus inpendiis obruisset, et moribus et sumptibus nostris sanitatem ueterem reddidistis, ne aut inpares facultate collegas tenuis decoloraret editio aut per uerecundiam uiribus maiora conatos effusio inconsulta demergeret.

2

Eiusdem praeterea orationis salubritate uetus dicendarum sententiarum forma reparata est, <ut> summum cuique decernendi locum non ratio munerum, sed honorum fortuna praestaret atque id assensio ceterorum, uel inuita, sequeretur quod ante omnes felicior censuisset. Credimus igitur his remotis ad regnum suum redisse uirtutes: in editionibus parsimonia, in Senatu ordo retinebitur, nec se ostentabit opulentia semper bonis infirma temporibus.

3

Superest ut ea quae Serenitas Vestra patribus deliberanda legauit, cognito Senatus consulto, lex augusta confirmet. Nullo enim dissentiente decretum est quis modus censuum semel aut saepius fungendis mediocriter editionibus adplicetur, quae gladiatorio muneri et quae scaenicis ludis sumptuum temperamenta conueniant, quid libertatis habere mereatur praesentis expensio, quid damni absentium contumacia debeat experiri.

4

Haec Aeternitas Vestra uenerabilis cum Senatui statuenda mandaret, referri ad se protinus imperauit, ut placita cunctis inmortali lege solidentur. Iussis paruimus; expectamus oraculum quo salutariter, ut Vestro Numini familiare est, patrum decreta firmetis, adiecta comminatione, si ullus aliquando ambitus haec uel illa corruperit quae consilio caelesti pro Ordinis dignitate sanxistis.

IX. DD. NN. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Gratias beneficiis Vestris agere pro Vrbe Roma ut officii probabilis ita insolentis audaciae est. Nam neque ingentibus rebus uerba conueniunt et personam Populi Romani nulla inplet oratio, Domini Imperatores Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Sed quia in talibus negotiis uoti magis quam ingenii ratio uersatur, non metuo inparis famam, dum fugio nomen ingrati.

2

Vrbem caelo et sideribus acceptam! Cui bona terrarum omnium congeste praestauistis atque id praecipue Vobis putatis accedere, quod Roma quaesiuerit. Recepimus ueteris praerogatiuae fidem securitatem. Siquidem constat imperantibus Vobis Populi esse Romani quidquid ubique generosum uel gignit natura uel informat industria. Enimuero etiam posteris egregium dedistis exemplum: scient futuri ita demum adfluere pubficas uoluptates, si eas Palatia non requirant. Hoc est specimen animi continentis sibi negare quod aliis deferatur et laetitiam ceterorum propriis anteferre solaciis; hic usus bonos Principes decet. Namque aurium et oculorum fructus caducus est, largitatis aeternus.

3

Alii triumphis suis haec dona seruassent, ut posita lauru nouis actoribus personarent Pompeiana proscaenia, ut pro captiuis tetrarchis Indicae currum beluae praeuenirent, ut equorum longus ordo instar gentium duceretur: Vester triumphus Arsacidas post tergum reuinctos et gazas uictae Babylonis accipiet. In magnos quippe animos non cadit adfectata iactatio. Nescitis tribuenda differre; quidquid nationum famulatus obtulerit, statim publicum est.

4

Merito Vos Senatus ac Populus ore celebrat, deuotione ueneratur, amore conplectitur. Mihi credite: arcana omnium pectorum possidetis, illa bonarum necessitudinum loca quibus liberorum, quibus parentum inmoratur adfectio. Et quia omne praemium, dum beneficiis Vestris confertur, angustum est, inuenit Ordo amplissimus amabilem uicem qua se gratum probaret. Nam familiae Vestrae et stirpis auctorem, Africanum quondam et Brittannicum ducem statuis equestribus inter prisca nomina consecrauit; qui felici satu numen in imperium salutare progenuit. Sic coluntur quorum liberi ad bonum publicum nati sunt.

5

At uero populus imperialis munificentiae muneribus expletus in amorem Vestrum prompta inclinatione concessit. Qui ubi conperit meo praefatu, adfore dona publicorum parentum, portis omnibus in longinqua fusus erupit, feliciorem ceteris iudicans, qui primus bona Vestra uidisset. Ergo cum expectari munera Principum soleant, nunc accita uenerunt. Praetereo illum diem quo elefantos regios per conferta agmina equorum nobilium pompa praecessit;

6

malo fremitum Murciae uallis exponere atque illam quadrigarum distributionem in qua sibi cum fortunatior uideretur cui electionem mox urna tribuebat, par uel potior erat quem sors fecisset extremum. Quotiens seguenti primus inuidit? Dubia est optio, cum de similibus iudicatur. Nec putetis istiusmodi uoluptatem plebi Martiae paruam uideri, cui delenimenta circensium finitimorum conubium praestiterunt, cui summus honor uisus est, ut ouantes equorum dorsa gestarent, ut triumphantes currus inueheret. Quare Victoria genti Romuleae familiaris Clementiam Vestram pro uoto omnium muneretur.

7

Fecistis ut Vrbs cana luxuriet in primam reducta laetitiam et uer illud quondam uigentis aetatis. Audeo iam sperare potiora: mittetis etiam regiam classem quae annonariis copiis augeat deuotae plebis alimoniam. Hanc uero in Tiberinis ostiis mixtus Populo Senatus excipiet; uenerabimur tamquam sacras puppes quae felicia onera Aegyptiae frugis inuexerint. Non sunt auara uota quae saeculi excitauit humanitas: de exemplis uenit ista fiducia; magna sumendo maiora praesumimus.

8

Nunc legite Senatus ac Populi fausta suffragia, licet sciam plus inesse animis quam uocibus explicari et quaedam libamina publici in Vos amoris accipite. Si parua adhuc dicta sunt, munerum Vestrorum inputate miraculis; nam magnitudo stuporis locum multis plausibus non reliquit.

X. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Laetarum rerum index esse malueram, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste, sed ratio officii publici necessitatem mihi nuntii tristis inposuit. Praetextatus Vester, Praetextatus bonorum, antiquae probitatis adsertor, inuida sorte subtractus est, uir omnium domi forisque uirtutum, in cuius locum Vestrae quoque Aeternitati quae optimos nouit eligere nimis arduum est similem subrogare.

2

Itaque summum sui in Re publica desiderium magnumque ciuibus gratis reliquit dolorem. Nam ubi primum Romae amarus de eo rumor increpuit, recusauit Populus sollemnes theatri uoluptates memoriamque eius inlustrem multa adclamatione testatus grauiter egit cum liuore Fortunae, quod sibi inclytorum Principum beneficia sustulisset. Et ille quidem functus est lege naturae, nos uero socios animi sui Vestrique iudicii tanto dolore confudit, ut otii remedium postulemus.

3

Sileo cetera quae me non sinunt Praefecturam ferre patienter: uel haec una consortis amissio iusta est ad impetrandam uacationem. Ament alii perpetuas potestates: mihi summus est fructus felicitatis, ut coram Vestrum Numen aduenerer, intuear benigna salutis meae sidera. Hoc unum pro omnibus quae praestitistis exopto. Simplex petitio est nec uiam capessendi honoris adfectat; semel enim claruerit nihil aliud esse quod cupiam, cum supplex refuderim magistratum.

XI. DD. NN. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGG. SYMMACHVS V. C. PRAEFECTVS VRBIS.

Licet arbitrer litteras meas nuntiis aut rumore praeuentas - quid enim fama potest esse uelocius, Domini Imperatores Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti? - ego tamen officii publici necessitate cogente excessum uiri inlustris crudo adhuc dolore non sileo. Vettium Praetextatum ueteribus parem uirtutum omnium uirum fata rapuerunt summo patriae gemitu, cui decus insigne praestabat. Cuius ego laudes et iusta praeconia animi consternatione praetereo; neque enim locus est cuiusquam testimonio, cum uitae eius gloriam Clementiae Vestrae iudicia testentur, mortem celebrem dolor omnium fecerit.

XII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Licet Vettius Praetextatus naturae lege resolutus sit, uiuit tamen in memoria et amore cunctorum, felicior ciuium lacrimis quam quisquam gaudiis suis atque hoc uno punit inuidiam, quod tantum ei mors ad gloriam contulit, ut huic quoque Fortunae liuor debeat inuidere, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti.

2

Nam praeter illum Populi Romani inusitatum dolorem etiam Senatus inpatiens dispendii sui solacium petit de honore uirtutis Vestnimque Numen precatur, ut uirum nostra aetate mirabilem statuarum diuturnitas tradat oculis posterorum, non quod ille praemia terrena desideret, qui gaudia corporis, etiam cum hominem ageret, ut caduca calcauit, sed quia ornamentis bonorum incitatur imitatio et uirtus aemula alitur exemplo honoris alieni. Hinc factum est, ut rusticis adhuc saeculis optimi quique ciuium manu et arte formati in longam memoriam mitterentur. Atque utinam nihil huic decori facilitas adulantium postea derogasset! Quamuis paria non sint quae dispari arte quaeruntur.

3

Dignum est igitur ut qui in pectoribus omnium manet sit in ore populorum: ille semper magistratibus suis celsior, in alios temperatus, in se seuerus; sine contemptu facilis, sine terrore reuerendus; indecorae nescius largitatis ille cui si quod commodum successionis euenit, ad testatoris proximos mox reuertit; qui nullius prosperis fractus est, nullius risit aduersa; quem semper inuitum secutus est honor; cuius aequitati conterminus quisque limites suos credidit.

4

Plura de eo uellem, plura deberem, sed Clementiae Vestrae testimonio cuncta seruanda sunt; inlustrior enim laus est de caelesti profecta iudicio. Ergo, ut probitatis patroni, bona temporum Vestrorum futuris quoque uisenda proponite. Certe ille est Praetextatus quem iure Consulem feceratis, ut fasti memores celebre nomen extenderent. Aliis titulis fatalia damna reparate. Abierit cum homine praemium, sed iudicium post hominem perseueret. Probate casibus aduersum gloriam nihil licere. Nam quod meruit a ciuibus singulare est, illud multis commune quod perdidit.

XIII. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Si diuinae Clementiae Tuae merita cogitentur, nullae opes quas aut natura sufficit aut fortuna circumfert gratiam nostri erga Te amoris aequabunt, sed, ut mea fert opinio, publicum de optimo Imperatore iudicium non est muneribus aestimandum.

2

Senatus tamen promptus obsequii omnes officiorum partes ultro adripit, quibus indicatur adfectio et salutare Numen Tuum precatur, ut in hac oblatione quae nonnihil superioribus addidit intellegas hoc esse curatum, ne sub Te minus posse uideamur. Nam diuis parentibus Tuis ob decennium singulis minor summa decreta est; etiam diuus frater Mansuetudinis Tuae, cum tertium lustrum aeui imperialis exigeret, parciore munificentia honoratus adseritur. Nunc in amorem Tuum studia nostra creuerunt. Nam mille sescentas auri libras decennalibus imperii Tui festis deuotus Ordo promisit urbanis ponderibus conferendas, id est trutinae largioris examine.

3

Quodsi pares animo uires Senatus habuisset, scires in publico amore Perennitatis Tuae esse diuitias. Sed maluit Clementiae Tuae solutionis fide placere quam magnitudine perfidae sponsionis. Dehinc sub Imperatore primaeuo sanus muneris modus uotum est saepe faciendi. Absit ut bono Principi plus quam possumus ingeramus; amantium quippe largitio non iure deterit offerentes. Ergo et nunc libens sume sacro aerario decreta subsidia et futuris processibus imperii Tui obsequiorum similium spem reserua.

XIV D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Habeant hoc publicae necessitates ut inpossibilia plerumque persuadeant, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste, sed cauto opus est ne asperitas negotii effectu inrito solas arcessat offensas quae nulli magis euitandae sunt quam iuueni et Principi cuius gratia cum aetate debet adolescere. Ergo Numinis Vestri famam simulque arduum rei cogitans corporatos negotiatores, membra Aeternae Vrbis, ad equorum conlationem quam litteris imperastis uocare dubitaui, ne librationem Clementiae Vestrae querella publica praeueniret. Integra res est: adhuc salubritatem consilii diligentioris expectat. Iustitiae praestate quod remittetis inuidiae.

2

De exemplo ueniunt quae cauemus: siquidem caeli particeps parens Clementiae Vestrae, cum munus exiguum huic hominum generi mandare temptasset, motus libertate plebis abstinuit. Et certe paucorum curam res illa poscebat magisque officium desiderabatur tractandae pecuniae publicae quam dispendium conferendae. Consuluit tamen gloriae suae, ne quid iuberet inuitis, et diligentissimus ac serius imperator speratum emolumentum tamquam popularis ignouit.

3

Nec putet Aeternitas Vestra ab incepto temere destitisse deo proximum uirum; nouerat horum corporum ministerio tantae urbis onera sustineri. Hic lanati pecoris inuector est, ille ad uictum populi cogit armentum, hos suillae carnis tenet functio, pars urenda lauacris ligna conportat, sunt qui fabriles manus augustis operibus adcommodent, per alios fortuita arcentur incendia. Iam caupones et obsequia pistoria, frugis et olei baiulos multosque id genus patriae seruientes enumerare fastidium est. Ad summam liquet priuilegium uetus magno inpendio constare Romanis; iugi obsequio inmunitatis nomen emerunt.

4

Quod si adiciantur insolita, forsitan consueta cessabunt. Quare paternum Clementiae Tuae ingerimus exemplum. Praetuli oraculum quod pius successor imiteris. Oro atque obsecro ne Populum quem triumphantes saepe ueneramini ceteris urbibus conferatis. Dabit fortuna melior quidquid castrensis usus effiagitat; humanitatis merito necessitas Vestra sedabitur.

XV DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Ab exortu paene Vrbis Martiae strenarum usus adoleuit auctore Tatio rege qui uerbenas felicis arboris ex luco Streniae anni noui auspices primus accepit, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Nomen indicio est uiris strenuis haec conuenire uirtute atque ideo Vobis huiusmodi insigne deberi, quorum diuinus animus magis testimonium uigilantiae quam omen expectat.

2

Sumite igitur, defensores publicae salutis, sollemniter auro ducta munuscula, non quia diuitis metalli honore gaudetis, sed ut nostra deuotio felicis saeculi testetur opulentiam. Bonis Principibus bene parta libamus. Suscipite a iudicibus aperta obsequia, qui pretia occulta damnatis. Merito Vobis sollemnes pateras cum quinis solidis ut Numinibus integritatis offerimus, quibus nec Vester pudor nec noster census oneratur.

3

Maneat aeuum talis circa Vos usus officii et honorem Clementiae Vestrae interminus annorum recursus instauret. Libenter strenis sollemnibus Praefectura fungetur strenuis deferenda.

XVI. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Profiteor ultro quod scio Clementiam Vestram posse rescribere: uerecunde potius quam iure suscepi prouocationem non extante sententia, ne existimarer offensus liberae quidem sed inmaturae uocis obiectu, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Nam cum inter proximos Euphasii c. m. uiri itemque heredes scriptos qui olim beneficio Praetoris corporibus defruuntur super testamenti iure actio uerteretur, et sententiam de possessione inpatienter exigerent quibus ab intestato bonorum possessio minime conpetebat, quia heredibus scriptis secundum tabulas docebatur indulta, Priscianus et Polemonianus ad denuntiationem dilato negotio prouocarunt.

2

Et cum ab his ratio quaereretur, alios uocis suae incentores fuisse testati sunt, ut gesta litteris conexa monstrabunt. Nec officium partibus defuit ad multam praeiudicii suggerendam, sed iudicem Vestri saeculi decuit uim constitutionis sacro oraculo reseruare, cum allegauerint petitores quod se ad incautam prouocationem alienus hortatus inpulerit.

XVII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Fidem meam conuenit amor saeculi Vestri et cura Rei publicae ne corrigenda dissimulem, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Cum ad Praefecturam urbanam ciuilium rerum summa pertineat, minoribus officiis certa quaedam membra creduntur; quibus regendis industrios et probatos oportebat adhiberi, ut suum quisque munus inculpata facilitate promoueat.

2

Tales nunc de iudicio Numinis Vestri publicus usus expectat. Sed nolo culpare praesentes, cum satis sit sollicitudini meae, si melioribus uiris officia intramurana mandetis. Meis quippe umeris rerum omnium pondera sustinentur cedentibus reliquis quos Clementiae Vestrae multiplex occupatio probare non potuit. Habet temporum felicitas digniores; bonorum uirorum uena fecunda est. Melius Vrbi Vestrae in posterum consuletis, si legatis inuitos.

XVIII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V. C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Felicitas quidem Vestra Aeternae Vrbi sollemnis alimoniae copiam pollicetur, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, sed re magis quam spe tuti esse debemus. Quod facile factu est, si hanc quoque partem Clementiae Vestrae cura respexerit.

2

Nam aestate prouecta cum ex Africanis portibus minimum deuehatur, non inani tangimur metu ne res annonaria in graues cogatur angustias, et ideo oro quaesoque Perennitatis Vestrae salubre praesidium, ut iudices Africanos et notarium cui Aeternitas Vestra mandauit frumentarios commeatus seueriora scripta destimulent, missis in hoc negotium strenuis qui onera consueta, dum tractabilis nauigatio est, uictui Vrbis exhibeant.

3

Hoc saeculo Vestro, hoc diuinis uirtutibus dignum est, ut securitatem Romani Populi inter praecipua et prima curetis. Aderunt optatis cursibus piena nauigia et Romanos portus frequens atque onusta classis intrabit, si adspirauerint Numinis Vestri secunda suffragia.

XIX. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Difficilis est exitus uetentm iurgiorum: res enim multis agitata iudiciis et actionum uarietate et cognoscentium motu et personarum mutationibus inplicatur, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Vt mihi nunc uenit usus, cum inter Gaudentium curatorem Marcianae clarissimae feminae itemque Liberium procuratorem amitae eius, eodem nomine dum uiueret nuncupatae, annosum luctamen audirem.

2

Nam in ipso limine quaestionis, cum procuratio quam c. m. f. senior Marciana mandauerat inualida diceretur, quod ante cuidam Principio esset iniuncta, ubi refusas in dominam conperimus actiones atque actis praetoriis in Liberium denuo iure translatas, obiectum cassae praescriptionis amouimus.

3

Tunc defensio partis aduersae negauit stare personam cuius procurationem superioris gesta iudicii non tenerent. Contra neque exactam prius mandati recitationem et inter partes tributum procuratori beneficium reparationis aiebant. Huic parti longius quam oportuit inmorata contentio est. Sed quia prior cognitor ut iusto defensori restituerat temporum cursum qui per actores non potest impetrari, et procuratio legebatur Praetoris allegata iudicio, haec quoque praescriptio conquieuit.

4

Successit aliud, ut obitu Marcianae c. m. f. mandatum diceretur extinctum. Sed contra uenerabilis Iuliani sanctio stare procuratorum iussit officia, causarum dominis uiuentibus inchoata. Ergo cum et reparationem superstite Marciana et conuentionem partis aduersae super aestimandis bonis Liberius impetrasset, pronuntiauimus non perisse mandatum.

5

Dehinc petitore properante ut ex constitutione Numinis Vestri seruandi debiti causa in materna corpora mitteretur, quod aduersaria aestimationem bonorum conuenta facere noluisset, responsum est de supplicationis fide prius esse tractandum. Id quia probabile uidebatur, admisi.

6

Facto autem aditu de precibus disputandi defensor c. f. Marcianae notare sibi uisus est mendacium supplicantis, quod, cum Priscae matris suae testamento neptes eius ex Placidiano genitas hereditatem cepisse dixisset, non omnes neptes ab ea scriptas probaret heredes. Responsum est de his tantum quas auia heredes instituit supplicatum nec usquam factam omnium mentionem, sed earum quibus fuerat delata successio.

7

His deiectum curatoris patrocinium coepit exigere ut petitor ediceret, ex quibus nominibus propositae descenderent actiones. Tunc e diuerso ueniens ex Placidiani c. m. uiri nomine, qui pater adultae fuit, inmodicarum donationum causam manasse respondit; supplementum uero unciarum ut ab herede Placidae cui soror Marciana successit adservit postulari. Haec aduersarius eatenus refellebat, ut diceret c. f. iuniorem Marcianam non Placidiani tantum patris successionem sed etiam Placidae germanae suae pro certis unciis consecutam nec tamen ullam Placidae mentionem precum serie contineri.

8

Sed cum allegatio diuersae partis adstrueret rem se obnoxiam persequi designatis titulis actionum et id quod in litem uenit pro certa parte Marcianam c. f. possidere eiusque nomen cum designatione causarum doceret precibus conprehensum, stetit iudicii mei deliberatio, hoc adserente personam Placidae supplicationi adici debuisse, illo negante post designationem rei et eius personae quae hodie possessione corporum defruitur quidquam esse quaerendum.

9

Accessit cunctationi meae causa uehementior, quod iubente lege ut intra quattuor menses ad aestimationem bonorum possessor a petitore teneatur, nunc, ut gesta monstrabunt, angustum nimis ex conuentione tempus fuisse uisum est peregrinis corporibus aestimandis.

10

Et ideo motus ambiguis oraculo Numinis Vestri discingenda cuncta seruaui; nam in rebus dubiis una salubritatis est uia, ut diuina quaeque uel deo proxima consulantur. Coniunctae paginae allegationes partium et supplementa sumpserunt ; quae cum Maiestatis Vestrae iustitia perpenderit, precor ut metas curiosae liti absoluta definitione ponatis.

XX. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Cum Clementia Vestra meminisset faciendae carrucae inpendium de sacro aerario esse decretum, censuit, ut eius argentum publicis conditis redderetur, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste. Sed examinis repperit fides ex aliis titulis adsumptam speciem quam uehiculi ornatus accepit. Cuius rei etiam uir inlustris prodecessor meus Auchenius Bassus Perennitati Vestrae rationem dicitur intimasse; et ideo saeculi Vestri aequitas imperauit ut examinata et conperta suggererem.

2

Cum fiscus in tempore quod praebendum fuerat non haberet, ex arca quaestoria itemque ex formarum conditis, praeterea ex argentariorum parsimonia argentum iusso operi ministratum est, cuius solutio, si carrucae usus maneret, de thesauris imperialibus iure peteretur.

3

Sed nunc carpenti nouitate submota suum quisque deposcit nec difficile credimus impetrari quod a legum parentibus postulatur. Quaeso ut digna temporibus responsa reddatis, quo u. c. et inlustris sacrarum Largitionum Comes refundendum esse cognoscat publicis titulis priuatisque personis quod sine lacuna imperialis aerarii deprompsit aliena conlatio.

XXI. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Scio quidem naturae humanae uitio probitatem subiacere liuori, sed miror eo progressas insidias aemulorum, ut crudo mendacio insontis fama peteretur, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste. Quid enim non audeant quidue intemptatum relinquant qui in arce terrarum Christianae legis iniuriis uindicata fana finxerunt?

2

Fleuit, credo, scaenae istius fabricator, cum de ecclesiae penetralibus raptos ad tormenta simularet, cum de longinquis ac finitimis urbibus duci antistites in uincla describeret; neque enim serenum Clementiae Tuae animum sine his argutiis conpulisset sacro edicto Populum conuenire, ut asperioribus quam Pietati Tuae mos est litteris Praefectum quem sine ambitu legistis argueres.

3

Reddat nunc, quisquis ille est, causas fallaciae suae, qui sub occasione iustae inquisitionis qua me cultum spoliatorum moenium inuestigare iussistis tragicas quaestiones de ministris catholicae iactauit agitatas; respondeat litteris episcopi Damasi, quibus adsectatores eiusdem religionis negauit ullam contumeliam pertulisse. Non magnopere officii mei praetendo responsa, a quo ideo quaesita est rerum fides, ne factum aliquod recordationem cognitoris effugeret: credatur eius legis antistiti, quae laesa simulatur, credatur Populo Romano qui Perennitatis Vestrae admonitus edicto miratur in procinctu creditum quod Roma nescit admissum.

4

Omitto iniuriam Praefecturae et conscientiae meae, quando eo processit insimulatio, ut Vos quoque ipsos auctores honoris mei quadam reprehensione praestringat. Nam qui summi loci iudices decolorant, sacri testimonii facilitatem uidentur incessere. Iam dudum me diuus genitor Numinis Tui praecipuo honore dignatus est, ille meritorum arbiter singularis cuius Imperium cum moribus recepisti. Paternum sequere, Tuum tuere iudicium: qui Praefecturam sine ambitu meruimus, sine offensione ponamus.

5

Suggestionibus uiri excellentis et de Re publica bene meriti Praetextati Praefecti Praetorio abusus existimor. Quid, si ex illo decreto quod probabiliter impetrauit necdum a me quaestio ulla temptata est? Praeuidi enim quid possint aemuli suspicari atque ideo obsignata officio Praefecturae sacra iussa commiseram. Nec me huiusmodi coniectura decepit: siquidem seuere executus insimulor, quod non conuincor adgressus.

6

Haec omnia fide actorum conprehensa subieci, unum illud adiciens, ut me Perennitas Vestra necessitate inquisitionis huius absoluat, cuius auctoritatem referri ad scrinia palatina iussistis. Nam si tantum de me inprobis licuit extante praecepto, quid retractatis litteris non licebit? Sane laudabili uiro episcopo denegante ullum e suis aut carcere aut uinculis adtineri et officio eadem suggerente, ignoro quos potissimum praeceperitis absolui. Tenent quidem leges uariorum criminum reos, sed ut conperi, a ministerio Christianae legis alienos.

7

Quid igitur Aeternitas Vestra decernat deuotus opperior et quaeso ut fallaciam retundatis, quae diuini pectoris Tui sollicitauit quietem, quae ad edicti necessitatem uenerandi Principis curam coegit. Me muniuit inuidia: apud aures enim sacras locum postea non habebit conuicta mendacii. Si quid tamen denuo obtrectantium murmur ingesserit, opto iudicium: experientur me sub imperiali disceptatione constantem, qui nocentem probare non possunt.

XXII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

De tribunatu suarii fori nuper orta contentio causam mihi adtulit legum arbitros consulendi, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Prouectus instabat, ut delatum sibi sortiretur officium; uetus e lege quae tempora istiusmodi actibus certa decreuit recusabat honore decedere. Secutus morem longa aetate seruatum eum qui recens Maiestatis Vestrae beneficium praeferebat, admisi; sed ut deinceps, si forte usus tulerit, cunctationem iudicii absoluta forma submoueat, statui sacrum Numinis Vestri oraculum sciscitari, utrum fas sit nouos tribunos seruata lege differri an magis ueteres oporteat praelata deuotione remouere.

XXIII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Vnum leuamen iniuriis meis tribuit euentus, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, ut Romam publicae utilitatis gratia u. c. et inlustris Clementiaeque Vestrae semper dicatus Comes Hesperius mitteretur; nam si eum testem contumeliarum quas pertuli non haberem, quis dubitaret eam Praefecturam quae Romae est superior ceteris turbidum aliquid pro potestate fecisse? Is, quoniam semper amicus est ueritati et famam bonorum temporum colit, si dederit Aeternitas Vestra copiam, contemptum legum ac saeculi non silebit: ego, ut potero, de multis pauca narrabo, repetitis paululum causis quae mihi, ut arbitror, has insidias excitarunt.

2

Cum pro diligentia quae debet omnibus inesse iudicibus argenti publici ratio quaereretur, quod censualium editores munerum contulerunt, inter ceteras fraudes repertum est quosdam functionibus absolutos sumptum debitum Rei publicae non dedisse et, ut fallacia ista tegeretur, ex alieno argento tantundem censualibus falsis titulis inputatum, quantum duo conferre debuerant. Hoc cum clarissimi uiri sponte sine adiectione dispendii reddidissent, Senatum prisco more consului, quid in communi causa Patrum innueret auctoritas. Dictis aliquot sententiis factum meum reuerendi Ordinis probauit adsensio.

3

Interiectis diebus cum Romam u. c. et laudabilis Vicarius commeasset, u. c. causidicus fori mei Celsus, socius eius qui debitum refudit inpendium tuitionem contra me et annonae Praefectum clarissimum uirum de sede uicaria postulauit, cum ego aditus in causa publica ciuilem conuentionem matri eius, quae retinere adseritur patrimonium candidati, super nepotis sui munere detulissem responsione seruata, Praefectus uero annonae u. c. pistorem publicae annonae uerbo tantum reposcere diceretur, quem manibus officialium Celsus eruerat. Hic iam Vestrae Perennitatis est aestimare contumeliam Praefecturae cuius causidicus nihil passus auxilium secundi iudicis impetrauit.

4

Parua haec uisa sunt: quoniam patientiam meam minime perculerunt, adiectum est quod dissimulare non possem. Nam cum ad examinandos actus u. c. Bassi ex Praefecto Vrbi potestas uicaria ad secretarium commune prodiisset, nescio quis, ut aiunt, libello dato de officii mei conludio uel iniquitate, conquestus est, quod Memorius litigator iussus a Basso soluendi debiti gratia ad iudicia Africana deduci, cum et a uiro inlustri decessore meo Auentio et a me per libellos, ne eo pergeret, postulasset, naui esset abductus. Hunc ilico u. c. et laudabilis Vicarius, ut subscriptio libelli indicat, adesse praecepit.

5

Vbi pariter ambo consedimus et seriem querellarum recitatione cognoui, admonui ut is qui adierat uicariam sedem probaturus intraret. Tunc officium eius hominem deesse respondit, quem praecepto iudicis sui in examen accire debuerat. Quid hic aestimandum sit relinquo sapientibus. Semel atque iterum praeconis uocibus aduocatur nec tamen inclamatus adcurrit.

6

Tunc nullo adsistente apparitio urbana coepit urgueri, quod ad Africam transuectus esset qui Bassum clarissimum uirum criminis posset arguere. Suggestum est paritum esse sententiae quam, cum Bassus post luctamen partium protulisset, prouocatio non remouit. Ad haec Fulgentius u. c. tribunus et notarius conuentos adiutores urbanae sedis adseruit, ne Memorius nauigaret. A quo curia requireretur an ad eum aliquid super Bassi criminibus Memorius detulisset, ait querellas eius libellorum paginis contineri, credo, simulare non ausus quod accusator esse uoluisset.

7

Ad hoc urbani adiutor officii per Felicem sibi a clarissimo uiro Fulgentio mandatum esse respondit, ut secundum sententiam Memorius ad Africam duceretur. Mox Felicem censuimus adtinendum, quo posset liquere an huius mandati internuntius extitisset. Interea uir laudabilis Vicarius, cum adessent alii quos in Bassi causis possemus audire, ob eius absentiam, quem facile est ex Africanis reuocare prouinciis, iudicium omne deseruit, nescio an ex usu eorum qui, ut audirentur, adfluxerant. Promissa relatione discedo.

8

Felix qui in communi iudicio iussus est adtineri officii executione corripitur. Is cum a me inseguenti <die> tuitionis auxilium poposcisset et unius nomenclatoris, ut in urbe pacata, adminiculo fretus incederet post uehiculum Praefecturae, iussu Fulgentii c. u. per Gaudentium et Victorem agentes in rebus et Bonifatium palatinum qui hactenus in officio urbano militauit uiolenter adreptus deducitur in eius aedes, de cuius mandatis fuerat audiendus.

9

Quod cum sibi Fulgentius u. c. auctor contumeliae meae inuidiosum putaret, ad circi secretarium conuolauit facti inliciti uolens praestare rationem, quod sibi metum fuisse dicebat ne officii subornaretur inpulsu. Expectatis, credo, Augustissimi Principes, ut Praefectus et iudicii Vestri securus et innocentiae suae aliquid seuerum censuisse dicatur: fateor neque paenitet, animum temperaui, dum certam de uobis spero uindictam.

10

Statui ut Felix uadibus qui Fulgentio non essent cogniti traderetur. Quid mitius decerni, quid remissius potuit? Tunc ille tamquam cessurus egreditur; sed cum ad eius aedes semel atque iterum princeps officii commeasset et obstinatam hominis contumaciam non posset inflectere, inanem syngrapham reportauit, qua redhibitionem Felicis in alterum diem sponsione distulerat. Tenet domi testem quem de se nouerat audiendum; etiam huius iniuriae adsumo patientiam. Culpate, ut uultis, ut dignum est: sciui meliorem esse iudicum causam quae rerum dominis reseruatur.

11

Expectamus, ut altero die quamuis instructus officio redderetur; at ille crastina luce, ut gesta monstrabunt, aduersum cautionis fidem uicariae potestati tradendus abducitur. Hoc ubi princeps officii conperit, paucis comitatus excurrit; retinet Felicem celebri Vrbis loco nec tamen eripit; ita Fulgentius qui se simulat uerberatum manu ualidiore legibus repugnauit. Interea Felix a militibus uicariae potestatis abducitur et, cum princeps officii mei sub conspectu Romanae plebis caeditur, uidero quid de hoc facto Perennitas Vestra debeat iudicare; ego ordinem tenebo gestorum.

12

Fatetur sub alterius cognitoris examine litigator nihil sibi ab apparitoribus meis aduersum Fulgentium esse mandatum. Hinc iussu eius ad commune secretarium quo faciendae oblationis gratia summates quosque conduxeram a principibus officii utriusque perducitur; nihil enim repertum fuerat, quod Praefecturam posset inuoluere.

13

Tunc Fulgentius facti sui conscientia percitus, caesum se esse conqueritur; sed mox eiusdem Felicis ac deuotissimi uiri principis responsione pars ista purgata est. Et tamen querellae eius audientiam non negaui, clarissimo et spectabili uiro Vicario in societatem cognitionis, si uellet, adscito. Iste uero nomina testium plebeiorum danda promisit, credo, ut per moram uel meus dolor praeter satisfactionem mitesceret uel ipse rursus afias moliretur insidias.

14

Qui, ut res indicat, conscientia hominis subornati a quo uicariae potestati libellus oblatus est, domestice confectis apud eundem actis, ausus est postulare ne apparitores eius, quos ob discessum litigatoris custodia carceris iusserat adtineri, iniuriae subiacerent. Post haec usurpato cursu publico neglectoque iudicio audacis facti conscius euolauit, ut Praefecturae iustas querimonias praeueniret, ignarus, ut res est, parentes generis humani magis iustitia quam inuidia commoueri.

15

Haec ita esse gesta nec ulla arte fucari instructio subiecta testabitur. In qua repperiet Aeternitas Vestra Praefecturam quam in me puro iudicio contulistis nihil saltem ad uindictam publicae disciplinae esse molitam, cum omnibus iniuriis cederetur, quas boni quique praesumunt pro uigore saeculi uindicandas. Haec enim spes et fiducia ius creditae mihi potestatis infregit, ut auctores honoris mei et publicae dignitatis et iudicii sui contumeliam iusta seueritate defendant. Ss. IIII. kl. Aug. Aeliano [o] cab.

XXIV. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Per uices mensium singulorum ad Perennitatis Vestrae scrinia Senatus et Populi acta mittuntur, quae poterunt indicare quid uir praecelsae et inlustris memoriae Praetextatus uel ad amplissimum Ordinem uel ad deuotum uobis Populum pro saeculi uestri commendatione pertulerit, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti.

2

Sed quia speciatim sacris litteris imperastis ut, si qua ab eo Romae in his coetibus gesta sunt, agenti in rebus excerpta tradantur, misi omnia iussis caelestibus obsecutus, quae ipso praesente uenerabilium orationum uestrarum sanctio definiuit et patrum probauit auctoritas; praeterea quae apud plebem locutus est, ut cunctos in amorem bonorum temporum prouocaret, adiunxi.

3

Iudicium uero ciuium, quod supremo die de uirtute atque innocentia eius habuerunt, speciatim u. c. et inlustri Officiorum Magistro subditis exemplaribus gestorum intimaui, licet uehiculo publico cum ceteris quae ex more mittuntur omnia necesse sit rursus ad Serenitatis Vestrae notitiam peruenire.

XXV. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Iam pridem rescriptum Numinis Vestri Cyriades u. c. Comes et mechanicae professor exhibuit, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, quo statuerat Aeternitas Vestra, ut se ipse a quorundam criminatione purgaret ac rursus urgueret obiectis, si quos fraudis incesseret.

2

Qui cum Auxentium u. c. sub examine decessoris mei coepisset arguere, postquam ad cognitionem meam uentum est, super basilicae atque pontis inmodico sumptu Auxentii u. c. uoce perstrictus est, quem Cyriades uir parilis dignitatis mutua accusatione credidit remordendum. Visum est igitur adcommodum ut utriusque aedificationem fida aestimaret inspectio. Dedi negotium sollicitis, quantum arbitror, uiris et Cyriade paene recusante decreui fabrilis artis magistros quos aduersario aequiores putabat aestimationi operis admouendos, manente nihilominus penes Auxentium cura atque administratione coeptorum, quod necdum Aeternitas Vestra officium eius successore mutasset.

3

Itaque exactis aliquot diebus et adhuc pendente operis examine, apparitio quae Auxentio fuerat deputata per notoriam mihi fecit indicium deseruisse clarissimum uirum susceptorum curam locorum et sub ipso aestatis exordio quo posset prouectus aedificationis adsurgere nihilum promoueri; sed quia senatoris fuga non uidebatur temere credenda, ut inpensius requireretur admonui. Diu nusquam gentium deprehensus, ubi comitatum sacrum Numinis Vestri adire iussus est, euolauit. Interea Cyriades u. c. Comes et mechanicus, cum statutum meum discessu eius uideret elusum, multum anxius ne quid in absentem aduersarius moliatur, ut Aeternitati Vestrae et relationem u. c. prodecessoris mei et nunc acta suggererem depoposcit.

4

Cui audientiam negare non potui, eadem uia praecepto Numinis Vestri cupiens edoceri quid facto usus sit de aestimatione sumptuum quos utriusque insumpsit expensio; siquidem meum spectat officium lacunam pecuniae publicae non tacere. Fidem litteris sociata gesta praestabunt. Quae ubi ad sacras aures Perennitatis Vestrae recitata peruenerint, oro atque obsecro ut incertum animi mei responsis imperialibus instrùatur.

XXVI. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Certum est quidem, Clementiam Vestram fidei amore et studio ueritatis in examen adsiduum saepe explorata reuocare, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, sed cum Auxentius u. c. et Cyriades Comes ac mechanicus parilis dignitatis quadam inter se concertatione dissentiunt, nonnihil superioribus iudicibus derogatur.

2

Iam dudum enim u. c. et inlustris Auchenius Bassus noui pontis opere perspecto sub actorum confectione signauit culpam uel diligentiam singulorum; denuo successor eius eadem loca rimatus adseritur; dehinc cum apud me ex rescripto quod Cyriades u. c. impetrauit, recidiua cognitione confligerent atque ipsis insistentibus censuissem ut utriusque tam sumptus quam aedificationem inuestigatio discussionis inquireret, u. c. Auxentius repente deseruit iudicatum.

3

De cuius facto missurus relationem quam sollicitudo intermissi operis exigebat, alia Numinis Vestri decreta rursus accepi, quibus examini meo u. c. et laudabilem Vicarium copulastis, ut utroque residente accusata pontis uitia quaererentur. Nec obsequium defuit imperatis. Itaque adhibito u. c. tribuno et notario Aphrodisio cui post Auxentium u. c. nouarum molitionum cura legata est, habita est de his quaestio, qui pontis eiusdem fundamenta posuerunt.

4

Atque ita constitit partem breuem atque discretam sub exordio hiemis inchoatam ui fluminis corruisse, cuius inpendium uiginti solidorum definitione artifices aestimarunt. Sed casus partis istius utpote adhuc a cetero corpore segregatae nihil uidetur iniuriae locis distantibus adtulisse; ipsam facili aedificatione reparandam Cyriades u. c. pollicetur.

5

Post haec alterius loci exploratio hiulcam conpagem lapidum deprehendit, quam Cyriades Comes et mechanicus consilio suo et ratione artis ita positam suggerebat, ut infuso postea inpensarum liquore hiantia stringerentur. Quod cum facere debuisset succedentis industria, adfectasse potius dicitur, ut in auctoris inuidiam patula quaeque faeni et sparti manipulis clauderentur. Quod cum adstrueret recitatione gestorum, factum quidem urinandi artifex non negauit, sed ex usu operis, non in dehonestamentum Cyriadis c. u. adserebat remedium huiusmodi esse prouisum.

6

Tunc responsionum uarietate conmoti coercuimus a praeteritis discrepantem; at ille Cyriadem sibi ait dudum fuisse terrori. Quod credibile non uidetur, cum illius temporis cognitor ad fidem ueri districta quaestione peruenerit. Interea Cyriades u. c. facilem profectum esse suggessit operis sarciendi cuius stabilitatem, sicuti adsertum est, hiems tertia non resoluit.

7

Ipse autem de aedificationibus Auxentii u. c. et de usurpatione inmodici auri nonnulla iudiciis intimauit, quae ideo gestorum paginis placuit adplicari, ut Aeternitas Vestra cunctis per ordinem patienter auditis prouidere dignetur quem ad modum concertantium aemulatione conpressa et integritati sumptuum et firmitati operis consulatur.

XXVII. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Vt Vestri Numinis ueneror sanctiones, ita obseruantiam iugem saluberrimis diui genitoris Vestri inpendo decretis. Quid enim ille constituit, quod possit publica cura deserere? Is inter alia quae in bonum publicum contulit etiam medendi professoribus dedit ordinem successionis, si locum quempiam decedentis fortuna nudasset. Qua lege cautum est ut primi artis eiusdem de nouorum scientia iudicarent. Hanc formam, quantum adserunt, aetas secuta seruauit, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste.

2

Nunc Iohannes u. p. non eum gradum quem subrogandis dederunt scita diualia, sed summo proximum conatur adipisci fultus palatinae militiae priuilegio et impetratione specialis oraculi quo Epicteti archiatri locum tunc adhuc superstitis inpetrauit. Sed quia lege et more cogentibus summates eiusdem professionis par fuit in examen acciri, adhibitum est iudicio collegium omne medicorum.

3

Quorum potissimi inter uenerationem legis et noui beneficii reuerentiam iudicare non ausi eum locum Iohanni u. p. statuerunt deferendum, quem tenere potuisset, si eo tempore quo aulae obsequiis deputatus est archiatrorum numero fuisset adiunctus. Sed cum ab eo palatini honoris indicia poscerentur, ut codicillorum praerogatiua monstraret quis illi inter archiatros ordo conpeteret, adseruit domestica expilatione etiam documenta dignitatis ablata.

4

At uero pars magna medicorum munita lege diuali eorum exempla deprompsit, qui e Palatio in hunc gradum seruato ordine transierunt. Quare motus ambiguis et neque diui genitoris Vestri ausus rumpere sanctionem neque obuiam specialibus uenire praeceptis, diuino arbitrio Numinis Vestri subditis allegationibus partium summam negotii reseruaui, opperiens quid deliberatio augusta constituat, cui soli fas est de scitis diualibus iudicare.

XXVIII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Quid possint iusti Principes culpare praesentio: in causis etenim quibus momenti reformatio postulatur appellationes recipi non oportet. Sed consulto nunc obiectum prouocationis admisi, ut in examen Clementiae Vestrae et inuasionis indignitas et modus iudicii perueniret, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti.

2

Nam Scirtius u. p. ereptam sibi partem Caesarianae massae crebra aditione conquestus, cum integrationem status quem amiserat inpetrasset, heredes Thesei, qui reluctarentur, obiecti sunt, dum reuera Artemisius Olybri clarissimi atque inlustris uiri actor executori, ut ipse professus est, obuiauit et, cum ad pernoscendum possessionis statum loci habitatores adesse iussissem, in iniuriam legum Rufino iussa curanti, qui deducebantur abrepti sunt. Gesta indicabunt facti inciuilis auctores. Interea distuli uindictam iudicionim et rursus officio negotium dedi, ut necessarios euocaret.

3

Tunc cessantibus actoribus clarissimae domus ad contradicendum Thesei subrogantur heredes ceterisque subtractis unus tantum exhibitus qui se adsereret libertum esse defuncti. Is interrogatus quo abissent incolae praediorum, delituisse nonnullos, Scirti uero mancipia ad suburbanam uillam quae est clarissimi et inlustris uiri Olybrii translata respondit. Cetera ut a liberto Thesei dicta praetereo, licet in eum praescriptio ista non conpetat, cum a patre minorum beneficium libertatis acceperit.

4

His ita positis, Praenestini curiales quorum in regione Caesariana possessio iacet, missis apparitoribus, exhibentur. Tunc demum u. c. et spectabilis Olybrii procurator emergit tandem cogentibus indiciis postulatus; adest etiam defensor minorum. Scirtio aduersum duos pugna proponitur, quamuis patrocinia clarissimae domus et successorum Thesei quadam specie dissiderent.

5

Itur in quaestionem possessionis; quae partium uariis agitata conflictibus ad interrogationem testium iure transiuit. Admoueri singillatim, ut mos est, iubeo curiales, nominum et dignitatis ab uno quoque posco responsa; tunc locorum iustos possessores requiro; de hinc percontor quis annuas functiones aut indicta persoluerit. Cum secundum Scirtium testimonia cuncta procederent atque eam possessionem cum Theseo tenuisse constaret, quando et per quos deiectus esset examino. Secundum fere uel tertium mensem manere consentiunt, ut eum clarissimae atque inlustris domus homines expulerunt.

6

Auditis optimatium testimoniis denuo cum defensoribus admitto iurgantes; quaesita et responsa partibus intimantur. Ibi Tarpeius u. c. procurator inlustris uiri Olybrii adseruit ei sex uncias praediorum Thesei morte quaesitas. Contra Scirtius de sex unciis quas minores etiam se consentiente retinebant non ibat infitias nec sua interesse dicebat actores clarissimae domus an heredes Thesei eadem parte fruerentur.

7

Tunc actionibus copulatis Scirtium urguere coeperunt quod secundum mandatum c. m. feminae Farianae sex uncias Theseo per epistulam reddidisset, sex uero alias in eius liberos contulisset spontanea largitate. Ad haec Scirtius idem litteris familiaribus quod donationibus in Theseum uel paruulos transfusum esse dicebat ipsius petitu, ut actorum fides beneficium roboraret. Et re uera cum posteriora gesta pro indiuiso sex uncias massae in eos conlatas esse testentur, intelleximus partem donatoris exceptam. Cur enim pro indiuiso daret, si nihil resederat, quod ipse retineret ?

8

Sed haec cum ad proprietatis causam dicerem pertinere, recitata est a defensoribus constitutio quae iudicibus tribuit copiam, non inponit necessitatem, ut quotiens de possessione successionis iudicant, continuo, si casus tulerit, etiam de iure cognoscant. Qua actione confessi sunt ad aliam causam se malle transire. Praeterea non solus Scirtius proprietatis quaestione uidebatur urguendus, cum ipsi quoque inter se super hac parte quodammodo dissiderent.

9

Quare de possessione secundum documenta Scirtii et principalium testimonia iudicaui, aduersariis eius sex unciarum retentione et iure firmatis; principalem uero causam saluis allegationibus partium futuro examini reseruaui, et mox sententiae exemplar emisi, cum eius editionem procurator spectabilis uiri continuo postulasset.

10

Tunc Scirtius optulit sanctiones quibus doceret in reformatione momenti nullum esse appellationibus locum. Postridie procurator clarissimi et inlustris <uiri> ac defensor minorum qui putabantur in iudicio discrepare concordiam suam iunctis prouocationibus indicarunt.

11

Haec est omnis summa luctaminis; nunc oraculum Numinis Vestri fortuna litis expectat. Gesta et supplementa partis utriusque subieci; quibus instructa Perennitas Vestra exemplo unius causae securitati omnium dignabitur commodare.

XXIX. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Vendendis solidis, quos plerumque publicus usus exposcit collectariorum corpus obnoxium est, quibus arca uinaria statutum pretium subministrat. Huic hominum generi taxationis exiguae uilitate nutanti diuus frater Numinis Vestri tantum pro singulis solidis statuit conferendum, quantum aequitas illius temporis postulabat, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste. Sed paulatim auri enormitate crescente uis remedii diualis infracta est et, cum in foro uenalium rerum maiore summa solidus censeatur, nummulariis pretia minora penduntur.

2

Petunt igitur de Aeternitate Vestra pro ratione praesenti iusta definitionis augmenta, qui iam tanto oneri sustinendo pares esse non possunt. Haec est causa querimoniae quam diuinis sensibus Vestris fides gestorum plenius intimabit; si petitionis genus probabile iudicatis, quaeso ut huic quoque parti praecepto Mansuetudinis Vestrae salubre remedium deferatur.

XXX. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Palatini munerationum sacrarum Auitus et Castor quaestus publicos eruentes, inter cetera nomina quae iudicio persequuntur, heredes Postumiani c. m. u. in examen meum conuentionibus euocarunt, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste, Luciano monente qui census senatorios ante tractauit, quod oblatiuis functionibus eadem domus esset obnoxia. Pars debiti Lollianam, pars Cattianillam pariter ac Seuerillam suggerebatur urgere.

2

Interea sequestrato Lollianae c. f. nomine, quam pro sex unciis stringit exactio, harum orta refragatio est, quas pro singulis bonorum quadrantibus solutionis cura mordebat. Conperendinato plerumque iudicio, res eo deducta est, ut fisci patrocinium securitates a clarissimis personis inpleti per uices muneris flagitaret, Cattianillae uero ac Seuerillae defensio rescripto ad relationem diui Principis niteretur.

3

Vetus enim quaestio et cognitionibus Praefecturae frequenter agitata usque ad inclyti semperque uerendi genitoris Vestri cucurrit arbitrium, qui Viuentii clarissimae et inlustris memoriae uiri tunc Praefecti Vrbi insinuatione consultus quadam rescripti parte signauit suis quibusque temporibus a Cattianilla ac Seuerilla clarissimis feminis oblatiua munera soluta constare.

4

Hic me nodus iam promptum atque decliuem ad efflagitanda inlationum documenta defixit, cum uideretur omnibus securitatibus esse uehementior Imperatoris adsertio. De cuius responsis iugi honore mansuris Vestrae Clementiae fas est esse iudicium: nos uenerari potius quam interpretari oracula diuina consueuimus. Praesto sunt monumenta gestorum, partium quoque supplementa non desunt. Aequum est ut Maiestatis Vestrae informetur arbitrio humana cunctatio.

XXXI. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Moribus scaeuis familiare atque cognatum est armare spiritus inpunitatis exemplo, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores et triumphatores semper Augusti. Cur enim secundum desperet effugium, qui laqueos criminis prioris euasit? Praesenti causae congrnit praemissa sententia. Siquidem Valerianus uir clarissimus, cui lar in Epiro esse suggeritur, neque rescriptorum ueneratione neque legum seueritate uel pactionum fide aut iudiciorum reuerentia permouetur.

2

Qui primo in examen praetorianae sedis iussus acciri ad supplicationem u. c. Iunioris uim rescripti, statutum praecelsae potestatis elusit; dehinc proconsularibus euocatus edictis leges pari arte frustratus est; nunc cum et actione ciuili et criminali accusatione premeretur, statutis inciuiliter repugnauit, ut apparitores Praefecturae urbanae partim notoriis partim suggestione signarunt. Quorum unus, agente in rebus eo mortuo ad quem sacri praecepti executio pertinebat, adfectum se a Valeriano grauibus iniuriis indicauit.

3

Motus igitur indignitate talium querellarum, cum uiderem rursus inludi posse iudiciis, si quid seuerius censuissem, factu optimum credidi ut Aeternitati Vestrae causae istius pontificium reseruarem; soli enim iure corrigitis admissa potissimae dignitatis. Fides rerum gestis cohaerentibus explicatur; nihilominus adseruatur regressus apparitor qui contumaciam senatoris et seruiles impetus nuntiauit, suggestionibus suis, cum forte usus tulerit, adfuturus. Quaeso aeternam Clementiam Vestram ut, omnibus solita aequitate perpensis, euagari ulterius frustratorem tot iudicum non sinatis.

XXXII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Difficile est ut bona causa sit, cuius actio in ius alterius desperatione transfertur. Id adeo res probauit, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Nam Theodorus, ut adseruit ex protectoribus, ab Anniana quadam in rem suam procurator creatus, iam pridem clarissimo atque emendatissimo uiro Eupraxio urbanis tribunalibus praesidente, Flauianum quendam denuntiata lite pulsauit, sed diem legitimum causae lapsus excessit.

2

Longo interuallo a me petita reparatio cum partes ad necessarium contraxisset examen, post multas allegationes quas iudicia ut inualidas respuerunt, orta praescriptio est, quae adsereret nouari tempora possessore mortuo debuisse; nam constabat non modo Flauianum qui propositam legibus quaestionem primus exceperat, sed etiam successorem eius finem fecisse uiuendi.

3

Ad hoc promissa est lectio, ueluti probatura indiciis nouationem tantum petitoris heredi esse decretam; quod uerbo quidem adsertum sed sanctionibus non probatum contrariae legis recitatione conpressum est. Secutus igitur scita manifesta et nullis Principum uacuata responsis, cessare processum negotii indicaui, cum lis alteri denuntiata aliam personam, temporibus nouationis etiam exactis, tenere non posset.

4

Tunc oblatis prouocationis libellis suspensa sententia. Cuius meritum Perennitas Vestra lectis gestis ac refutatoriis cohaerentibus aestimabit: ego in referendo prolixus esse non debui, cum paene in ipso actionum uestibulo repulsa legibus causa constiterit.

XXXIII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

In causis appellationum malo ius potestatis infringere quam interpretationum dubia sustinere, praesertim conscius haud iniquae iudicationis cui nonnihil honoris eueniet, si Aeternitatis Vestrae oraculo roboretur, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti.

2

Tuli igitur Constantium suarium temere prouocantem, cum ex rescripto Numinis Vestri statum quem Theodosio absenti ademerat reformassem. Mota enim Vestra Clementia supplicationibus querulis breui examine iussit inquiri an Theodosio extra conflictum locato ac deinde, ne rebus excederet, prouocante possessionem corporum Constantius esset indeptus. Allegata igitur praeceptione diuina primo cognitionem totius negotii, quamuis speciatim mihi Tranquillitatis Vestrae delegatione mandatam, uiri clarissimi Vicarii praesentiae reseruaui. Siquidem uidebatur haec causa ceteris prouocationibus esse coniuncta, quae u. c. prodecessori meo negabantur admissae et alterum mecum sumpserant cognitorem.

3

Dehinc ubi eam partem quae ad illius temporis iudicem pertinebat Vestro retinuistis examini, appellationis inquisitione discreta, cum iam participem iudicii non haberem, turbatae possessionis querellam rescripto obsecutus audiui; et quia Theodosium iudicio non interfuisse constabat, quo sibi demptas questus est facultates, nec ulla precum mendacia Constantius detegebat, executus sum circa germanum supplicatoris heredem caeleste iudicium, reformato statu quem claruit mox proposita appellatione defensum. Licet custos subditus quaestioni libellos quos Theodosius publicauit, apud se resedisse memorauerit, nihilominus oboediens imperatis statui ut fides gestorum superiorum ad augusta scrinia mitteretur.

4

Hinc orta est prouocatio cuius uel iustitia uel contumacia sacro expendetur arbitrio. Interea constitutionis memor sequestrari mobilia fructusque praecepi, ne medii temporis usurpatio abutatur indebitis. Omnium gestorum fida documenta cum supplementis partium relationi ex more sociata sunt, ut diu fluctuanti causae tandem stabilem terminum diuino ore ponatis.

XXXIV D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Omnes qui ad amplissimos honorum gradus iudicio Clementiae Vestrae uel fauore prouehimur summo studio debemus eniti, ut famam saeculi suggestionum ueritate tueamur, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste. Quod enim genus gratiae beneficiis Principum rependendae fortuna inpar inueniet, si fidem deserat, quae sola munit imperium?

2

Contemplanti mihi igitur rescriptum Numinis Vestri, quo arcae uinariae debita a Praefecto eius temporis quo contracta dicuntur erui censuistis, silere fas non fuit quid temporum uestrorum congruat aequitati. Iam primum stupere me fateor caelesti Mansuetudini Vestrae totius orbis negotiis occupatae et cui ideo inter multa curarum summatim nonnulla tractanda sunt litteras diui Constantii ita esse suggestas, ut comminatio sub condicione deprompta instar cuiusdam debiti duceretur; dehinc tacitum quodam casu de ea parte rescripti, quae tenebat officium, ut persona iudicis tamquam uilior apparitorum suorum inpunitate premeretur;

3

tertio quod ea summa solidorum, quam cognitio et relatio uiri inlustris decessoris mei ex maiore parte solutam probauit aerario, tamquam debita et intacta deposcitur. Namque XI milia CCCCXLVI solidos ex eo anno qui Sergii et Nigriniani sequitur consulatum sacris accessisse thesauris et Praefecturae inquisitio et discussorum litterae et u. c. decessoris mei scripta docuerunt.

4

Inter haec igitur tam multa ualida fidem Clementiae Vestrae debitam silentio uiolare non potui, cum Vestrum quoque Numen aduerterem solita cautione neque iudicis nomen signasse rescripto et aestimasse, quod conueniendus luce frueretur. Nam quando Clementia Vestra uim ueteris comminationis in mortuum tetendisset, cum etiam grauium noxarum poena in uitae fine soluatur? At uero iste terror diui Principis litteris conprehensus ne uiuentem quidem posset urgere; grauia enim subiectis saepe minitamini acuendi potius studio quam nocendi. Hoc etiam diuus genitor Tuus in omnium semper animis et ore uicturus pia lege constituit, qui sententias quoque sub comminatione depromptas effectu atque exsecutione uacuauit.

5

Hanc uero condicionem quam diuus Constantius adiecit litteris suis multa quae post uisa sunt subruerunt. Nam eodem Principe adhuc orbem regente, ad Tertullum Praefectum Vrbi memorabilem uirum migrauit exactio quae si hominis, non potestatis fuisset, circa personam prioris iudicis oportuisset haerere; nec multo post tempore inclyti Iuliani Maximum pari honore tunc praeditum tituli istius cura conuenit;

6

diuo etiam parente Numinis Tui Romana iura et fata moderante, Praefectis ac discussoribus <haec> mandata prouincia est et per uices administrantium publici debiti cucurrit exactio. Nouissime relatus in caelum germanus Clementiae Tuae, cum ipsum Basilium c. u. haberet adpositum, qui personis iudicum non pepercit, primiscrinios urbani officii, quorum sollicitudo per successiones exigenda curauerat, uel soluendo nomini uel edendae rationi fecit obnoxios.

7

Itaque a u. c. ac probatissimo Anicio Basso et Auentio uiro spectabili frequentata cognitio et solutam maiorem partem debiti deprehendit et prouincialium iudicum repperit sponsionem qua professi sunt, si urbanum cessaret officium, per se huius tituli integritatem posse sarciri. Si igitur haec legibus conferantur, pronuntiabit Aeternitas Vestra in professione uerum esse nexum, in comminatione terrorem. Quid quod proxime apparitio cogendis prouinciarum iudicibus admota spem debiti emendi fecisse suggeritur? Non est meum famae incerta sectari; inueniet diuina Maiestas Tua, cur huic exactioni perpes cura defuerit.

8

Nam socerum meum clarissimae memoriae uirum Orfitum petit ista molitio, cuius heredes u. c. et inlustris Officiorum Magister adscripsit litteris suis, cum Tuae Mansuetudinis uerecundia nullum sacro oraculo nomen expresserit. Quid ergo? Existimem merito illius factum, qui maior honoribus quam facultatibus ante annos fere quindecim uitam peregit, ut comminatio saepe lecta, semper omissa et nouis post sepulta decretis, quam neque lex diualis admittit et solutio magnae partis exclusit, resurgat in mortuum, quae non obfuit ante uiuenti?

9

An meae potius contumeliae causa et ordinem tot ac talium statutorum et diui Gratiani recentem praeceptionem et discussorum diligentiam et Praefectorum cognitiones et relationis fidem nouis suggestionibus arbitrer sauciari? Testor custodem Numinis Vestri deum nihil esse, quod iniuria dignus existimer. Quieto mihi hanc Praefecturam sine ulla adfectatione tribuistis: si quem forte mordet inuidia, si alicuius desideriis Rei publicae amore non cessimus, cogitet priuata odia aduersum leges exercenda non esse;

10

postremo cognoscat, si quis ille est, me meosque successionem clarissimae atque inlustrissimae memoriae uiri Orfiti neque ratione iuris neque bonorum aditione cepisse. Quaeso igitur ne in contumeliam iudicii Vestri et iuri et innocentiae fraus paretur. Quando enim absentibus atque ignorantibus inter alios gesta nocuerunt? Quis umquam sententiam Numinis Vestri inauditus excepit? Quando comminatio ad heredes usque porrecta est? Certe, ut ipsam causam loquar, quae me ac necessitudines meas Vobis propitiis nullo iure contingit, pars maior debiti soluta monstratur, in euidentibus nominibus pars resedit: cuius studio absoluendi sunt debitores, ut inplicentur innoxii?

11

Quare insitam diuinis sensibus Vestris oro iustitiam ne aduersum diui Gratiani definitionem, aduersum rescripta tot Principum, quae Praefectis debita eruenda mandarunt, aduersum relationem quae uberiorem summam docuit exsolutam, reliquum uero secundum rectorum litteras exculpendum ab obnoxiis intimauit, ignaros negotii et paternae hereditatis alienos pulsari incongrua conuentione patiaris neue exemplum nouum pius Imperator inducas ut successio omnium qui Rei publicae profuerant ad liberos secura non transeat.

12

Multos haec forma retinuit et plerosque, ut arbitror, iustius, si qui forte prouinciis male Vestris abusi sunt; at uero posteritas inlustris memoriae uiri Orfiti nihil ex illo aliud quam generis insigne quaesiuit. Meae tantum iniuriae studet ista suggestio, nam tenuitati illius frequenter exhaustae nemo testamento, nemo nostrum bonorum aditione successit. Vnde intellegit Clementia Vestra quod non metu familiaris causae quae legibus tuta est sed temporum amore solliciter ne ad innocentiam fisci Vestri infructuosa tantum recurrat inuidia. Et haec quidem cursim, ne mandatum negotium conperendinatio differret, tantum pro coniugis meae Rusticianae c. f. parte quaesita sunt, cuius germana multo angustior facultatibus ex Etruriae longinquis adesse praecepta est.

13

Vestrum uero salutare Numen omnes precamur ne quod de tot prouinciis pro maiore parte iam redditum adhuc difficilis exculpat exactio senatoriae domus inopinata labes speretur posse persoluere. Multis nocuit ista condicio, qui Rei publicae praefuerunt: neque enim ius sit, ut una familia nouo opprimatur exemplo. Quaeso igitur ut gesta quae fidem relationis adserunt audire dignemini legesque percenseatis, quarum plerumque duritiam pro Clementia Vestra decretis moderatioribus temperastis.

XXXV DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Felicitas quidem Vestra indefessas Populo Romano copias pollicetur, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, sed cautio iudicum suggerenda non deserit, ut diligentia muniat quod melior fortuna promittit.

2

Frumenti cotidianus usus in facili est; olei tantum species uictum plebis tenuiter inuecta sollicitat. Cuius rei u. c. Praefectus annonae, partium suarum diligens executor, praetorianae amplissimae Praefecturae, ut ipse adserit, dudum fecit indicium missis de more breuibus qui angustias patefacerent conditorum. Sed ingrauescente defectu, sileri apud Clementiam Vestram patriae cura non debuit, cuius spes atque opes bonorum Principum fauore cumulantur.

3

Quare omnes suppliciter oramus, si expectatis preces, qui uota omnium beneficiis praeuenitis, ut quam primum iudices Africanos super hac specie Romanis horreis inferenda diuinus sermo destimulet. Nam properato opus est, priusquam reliquum profliget diurna praebitio. Addite igitur hoc munus ceteris quae praestare consuestis, ut cuncta saeculi bona pari adfluant largitate.

XXXVI. DDD. NNN. VALENTINANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Dies noctesque sollicitor, ut prompto obsequio diuinae Clementiae Vestrae iussa promoueam; siquidem non licet longa conperendinatione differri iustitiae ac legibus amica decreta, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Vnde cauto opus est, ne existimationem meam per alios adlata praeceptis tarditas deuenustet.

2

Nam cum de Macedonio secus de Re publica merito itemque Ammiano dudum mihi iudicium Perennitas Vestra legauerit, Ammianum quidem protectorum adtestatione cognoui, cum Vrbis uicina contingeret, languore consumptum; de Macedonio uaria iactantur, quem iam pridem debuit custodum sollicitudo perducere.

3

Quaeso igitur Mansuetudinem Vestram, ne mihi fraudi sit mora alieno studio aut torpore contracta, simulque deprecor ut uenerabilis Aeternitas Vestra singulatim quaerenda distinguat, si forte designatum reum cognitioni meae prosequentium cura tradiderit.

XXXVII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Soli omnium potestis Aeternae Vrbis expensas a defectu sumptuum uindicare, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Maiestati autem Vestrae subditae potestates tantum mediocribus causis ualent ferre medicinam, magnarum uero rerum mole superantur.

2

Ad Vos igitur, salutaria Numina, conuolamus et opem largam Populi Romani inploramus aerario, cum iam diu nihil solitorum uectigalium decretae prouinciae contulerunt atque ideo iustus est metus ne, cessantibus subsidiis, necessaria deserantur, quae hactenus personae tenues alieno, ut queruntur, aere tolerarunt. Super hoc etiam reuerendus Ordo consultus, cum per se mederi adfectis rebus nequiret, opem Vestrae Perennitatis orauit. Edita ratio est uectigalium quae Hispaniensis atque Alexandrinus inuehere debuit commeatus; expensionum quoque titulos conpetentes officii cura digessit:

3

quaeso ut, omnibus quae cohaerent libenter inspectis, utilitati publicae uelox remedium porrigatis. Vrgentibus enim causis negari non potest inlatio sollemnis inpendii. Quare ferte, propitii ut soletis, auxilium et, qui mentibus piis noua Populo Romano beneficia defertis, etiam prisca seruate atque Vrbi Vestrae adnuere dignamini et quod praetermissio praeterita suspendit et quod futurus usus expectat.

XXXVIII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

In negotiis tempore ac iudicatione finitis cessare aequum est longae orationis excursum, ne et Numinis Vestri salutares actus oneret sermo prolixior et sine argumento rerum loquacitas morosa displiceat, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti.

2

Cum in iudicio moderatoris Apuli inter Marcellum qui se deiectum possessione questus est itemque Venantium stratorem, ut ipse confirmat, eiusque germanam Batrachiam causa uiolentiae disceptaretur, prouocatio a reis inconsulta processit, quod prouincialis cognitor, promissis litteris ad uicariam potestatem, susceptum retineret examen, tunc auditorii sacri iudex, rectoris adfatu super appellatione consultus, et praeiudicialem multam statuit a prouocatoribus inferendam et ipsum quaesitorem crimini dedit cum executione uindictae.

3

Post haec obreptionibus partium nonnulla gesta sunt, ut iudicatio consummata traheretur. Nam et uir spectabilis decessor meus, cum multam didicisset exactam, quam decreto sacri auditorii appellatio praeiudicialis agnouerat, statuit causam criminis ad se debere transferri et ego idem secutus partes in examen acciui.

4

Sed cum et tempus reparationis esset emensum et poenam prouocationis aut expectaret aut sumpsisset aerarium, uiolentiae quoque causam Venantii ac Batrachiae professio ac quorundam capitalis damnatio terminasset, pronuntiaui cognitionem sacri cessare iudicii et Venantium quem u. c. et inlustris Officiorum Magister iusserat exhiberi censui agenti in rebus Decentio quo proseguente uenerat esse reddendum.

5

Sed cum Venantii stratoris inlicitam usurpatamque militiam Marcellus argueret, quod decurionum adscriptus albo, ut gesta docuerunt, aduersum leges ad palatina castra transisset, non debui obiecta reticere, ut in ea re quae modum mei egrediebatur examinis Aeternitas Vestra ipsis legibus quas tuetur augustior iudicaret.

XXXIX. DDD. NNN. VALENTINANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Facit plerumque ratio aut fortuna causarum ut in controuersiis alter aequitate, alter iure nitatur; tunc humano labante consilio, deliberatio cognitoris ad Clementiae Vestrae recurrit oraculum, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadio inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, quod etiam praesentis negotii qualitas depoposcit.

2

Nam Musa annos egressa legitimos, cum in partem rerum paternarum Syntrophium quereretur admissum, quem ueluti adultae suae fratrem dolus Acholii curatoris adsciuerat, integri restaurationem suffragio iuris accepit, sed multis prouocationibus uariisque tracta, iudiciis intra metas iusti temporis nequiuit exequi propositas actiones.

3

Vt res monebat, amissum beneficium remedio integrauit supplicationis; sed idem mulierem casus etiam rescripti sacri humanitate fraudauit. Siquidem mensium quattuor dilata curriculis, supremo die temporis impetrati excidit cognitore quem successor adueniens praemisso interdicto potestate priuauerat. Post haec cum uellet infelicem causae lapsum reparatione sarcire, obiectu Constantinianae legis explosa est, quae extra ordinem temporibus indultis longiorem negauit excursum.

4

Secuta est prouocatio iudicatum. Vbi uentum ad sacrae sedis examen et eadem constitutio a Faustino, herede Acholii curatoris, rursus ingesta est, pars procuratoris cui actiones Musa mandauerat non suo uitio causam cecidisse temporibus adprobauit. Ad hoc parentum Numinis Vestri diuorum Principum protulit sanctionem quae inter reliquas exceptiones reparationem iurgantibus tribuit, si per cognitorem causa labatur.

5

Cum igitur et in Constantiniana lege qua reparatio adimitur temporibus extra ordinem datis casus iste cessantis disceptatoris non sit exceptus et recentiora scita diualia cunctis negotiis reparatione subuenerint, si forte a iudice deserantur, facilis in alteram partem esse non potui, sed quod unum remedium conuenit rebus ambiguis, fortunam curiosi luctaminis augustissimis legum arbitris reseruaui gestis omnibus de more subiectis, ut eorum lectio insinuationis meae adstruat ueritatem.

XL. D. N. VALENTINIANO AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Vrbium populorumque luctamina, quoniam sunt maiora priuatis, cedenda sunt iudicio augustiori, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste. Merito Puteolanorum ac Tarracinensium causam quae post Campani moderatoris examen ad sacrum auditorium ex prouocatione migrauit, cum perspicerem pari lance libratam, Maiestatis Vestrae arbitrio reseruaui.

2

Est autem, de quo agitur, eiusmodi: Puteolanis municipibus diuus Constantinus centum quinquaginta milia modiorum in alimoniam ciuitatis indulsit, quae summa a diuo Constante regente Rem publicam media parte mutilata est. Post Constantius aeque relatus in caelum, supplicatione deposita, annonam Puteolani populi uiginti et quinque milium adiectione cumulauit atque ita factum est, ut centum milia eiusdem populi uictus acciperet.

3

Sed diuo Iuliano moderante Rem publicam, cum Lupus consulari iure Campaniae praesideret <et> Tarracinensium contemplaretur angustias, quod nihil subsidii decreta dudum oppida conferebant, ne commoda Populo Romano ciuitas quae lauacris publicis ligna et calcem reparandis moenibus subministrat defectu subito exhausta succumberet, quinque milia et septingentos modios Puteolanis municipibus derogatos Tarracinensium usui deputauit et amplissimae praetorianae sedi statuta et definita suggessit. Mamertinus id temporis Praefecturae honore pollebat. Is cum disposita roborasset, nihilominus arbitrium imperiale consuluit neque ullum responsum, quod eo tempore bello Persico rector Imperii tenebatur, accepit.

4

Exhinc per aliquot annos cucurrit ista praebitio, donec Capuana legatio apud diuum atque inclytum Gratianum germanum Numinis Vestri sua tantum damna deplorans eum frumenti numerum quem Cerealis ex multis urbibus Romano Populo uindicarat restitui omnibus impetraret. Sed occasione rescripti cum sola triginta et octo milia modium quae horreis Aeternae Vrbis accesserant prouincialium recuperasset alimoniae, etiam quinque milia et septingentos modios Puteolani municipes Tarracinensibus abnuerunt.

5

Cum igitur haec causa in iudicium prouinciale uenisset, u. c. Consularis non considerata summa quae rescripto diui Principis tenebatur iudicatione generali omnia Puteolanis reddenda decreuit. Verum post appellationem cognitio auditorii sacri, cum illum frumenti modum qui Campanis fuerat restitutus a quinque milibus et septingentis modiis quos ob necessitates Vrbis Aeternae ciuitas Tarracinensis accepit discretum esse perspiceret, manente decreto diualis oraculi, ea subsidia quae Tarracinenses iudicio Lupi et Mamertini Praefecti confirmatione capiebant nec roborare potuit, cum responsi sacri nulla extaret auctoritas, nec demere ciuitati, ne populus utilitatibus Aeternae Vrbis obnoxius iustis commodis indigeret.

6

Ergo ut in rebus dubiis fieri amat, ad Clementiae Vestrae salubre iudicium conuolamus, licet defensio Puteolana post promissam relationem in cassum crediderit prouocandum. Praesto est gestorum fides quae Perennitatem Vestram possit instruere. Quaeso atque obsecro ut negotio multa aetate nutanti tandem stabile remedium deferatur.

XLI. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Certum atque dilucidum est nihil esse tam familiare legibus quam Vestra decreta, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, sed executorum praua interpretatio, dum supplicantibus fauet, plerumque iussa corrumpit. Statuerat receptus in caelum germanus Numinis Vestri, cum Marcianus dudum protector Aggareae bona tamquam uacantia postulasset, ut, si ea hereditas scriptum successorem uel legitimum non haberet, in ius fisci tamquam domino nuda concederet; tunc insinuato per rationalem patrimonii modo opperiretur petitor, quid ei sacra deferret humanitas.

2

Annus fere secundus est, ut per defensores et rationales augustissimae Domus contra iustitiam sollemnis oraculi scripti fatigantur heredes. Licet iam sextus annus a testamenti recitatione numeretur, nouissime fortuna causae inpetibilem scopulum foedae cognitionis incurrit. Nam cum apud uirum perfectissimum rationalem Bassianum primo delator bonorum secundum sacra scita proderetur, nouo ausu calcata praescriptio est.

3

Dehinc cum testamenti iure confecti fidem recitatio publicaret, cahunnia inanis obiecta est, quod signatores nescio quid legati ex eadem uoluntate cepissent. Adduntur etiam rescripta diualia quibus adstipulatio cuiusdam remota est, qui suam iuuisse causam testimonio diceretur, quasi uero simile esset exemplum aut tenuis honor quo subscriptores ob amicitiam defunctus adsperserat legitimum posset abolere iudicium. Nam si his legibus uiueremus, inimicis signatoribus tutius uterennur, quorum offensa nihil de testatore humanitatis exigeret.

4

Piget dicere in quinque numero solidis potissimum subscriptoris fuisse legatum; ceteris enim magis commemoratio honesta quam pecuniae quaestus accessit. Ergo aut extremae paupertatis successio fuit, si putatur exiguus honor fidem legitimi iudicii sauciasse, aut si census hereditarius existimatur uberior, aliena est a suspicionibus breuis summa legati. Quis non familiarissimum quemque signandis adhibet, cum extrema conduntur? lam quid mirum est, si in oculis positus mereatur aliquod monumentum religionis, qui meruit aduocari?

5

Non fero signatorem cui pars bonorum magna defertur, nam etsi integra conscientia, non tamen sincero pudore ditatur; at uero haec leuia pignora aut amoris gratia aut testatoris uerecundia relinquuntur. Nihil huic religioni nouis legibus derogatum est; manet iste usus et, Vobis iura seruantibus, semper manebit: unus et solus post humani <generis> memoriam rationalis emersit, qui exemplum nouae iudicationis induceret.

6

Hinc orta est prouocatio quae ubi auditorium sacrum decreto etiam Vestrae legis intrauit, rursus eludendi iudicii causa propositum est inane commentum, ut ab inlustri uiro priuatae Rei Comite delegata cognitio diceretur rationalis examini atque ideo rursus ad eiusdem iudicium debere transferri, cum omnis quaestio ex precibus Marciani dudum protectoris et Vestrae Clementiae largitate descendens sacro potius auditorio ex prouocatione conpeteret, accedente etiam proxima sanctione quae indiscrete huiusmodi appellationes sedi quae uicem Principum tuetur prisco iure commisit.

7

Examinatis igitur omnibus, pronuntiaui bona obnoxia non esse rescripto, cum Vestri Numinis aeterna iustitia, si scriptis aut legitimis successoribus uacaret hereditas, fiscum statuisset admitti, has autem facultates Marcellus Bizias et Heliodorus iusta defuncti uoluntate cepissent. Tunc sententiam meam defensor uenerabilis Domus inusitata prouocatione suspendit.

8

Sed cum huius rei nullum exemplum cognitionalis extare suggereret, nihilo minus obiectam uocem libenter admisi et relatione summatim cuncta conplexus gestorum quoque documenta subtexui, praesumens bonis placitura Principibus, quae secundum leges pro fama temporum iudicaui. XLII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS. Petronianus urbanarum dudum cohortium miles ad corniculorum gradum inculpati laboris diuturnitate prouectus more institutoque maiorum testimonium meruit castrensis industriae, quod ceteris quoque post honestum cursum stipendiorum iudicia detulerunt, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Dignum est igitur diuina temporum Vestrorum felicitate, ut peractam sine offensione militiam, si Perennitatis Vestrae pius uultus adriserit, praerogatiua sollemnis exornet.

XLIII. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Curae mihi est ut qui animis et maiestate congruitis mutua honorificentia gaudeatis. Dignum est igitur, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste, ut decretum Senatus ad inuictissimos fratres Numinis Tui, si ita placet, Clementia Tua insinuante, perueniat.

2

Quonim auctor et parens, ut dudum u. c. et inlustri Officiorum Magistro scripsisse memini, statuarum equestrium honore decoratus est, quas ei Ordo uenerabilis Africani et Brittannici belli recordatione decreuit ea scilicet causa, ut iustis superiorum ducum titulis praesentium circa Vos deuotio prouocetur.

XLIV DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHUS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Cum mancipes salinarum magno ex numero ad paucos redacti necessitatis publicae molem ferre non possent, delata supplicatione meruerunt, ut his obsequiis ante secreti atque excusati fuerant redderentur et ex aliis corporibus seu uacantibus iusta supplementa incunctanter acciperent, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Allegata igitur praeceptione diuina, cum plerosque consortio suo ante secretos muniri Macedonii suffragio repperissent, relationem super eorum muniminibus impetrarunt. Vestrae tantum Clementiae liberum est inique elicita rescripta rescindere.

2

Tunc urgente defectu nauicularios aeque lignorum obnoxios functioni ad parem sollicitudinem uocare coeperunt, ut utriusque corporis cura coniuncta indiscretum munus agnosceret. At illi nonnullos de turmalibus suis tradere maluerunt quam in societatem tanti oneris conuenire. Itaque factum est ut uolentibus iisdem certi homines mancipibus iungerentur. Nunc Perennitatis Vestrae stabilem censionem publica causa deposcit, ne obreptiuis supplicationibus subsidia integrati corporis subruantur.

3

Relationi gesta coniunxi tam de his habita, quos Macedonii interuentus absoluerat, quam me disceptante confecta, quibus sine uexatione cuiusquam uoluntas nauiculariorum nonnullos mancipibus deputauit. Erit iam sacrosancti Numinis Vestri et illorum antiquare suffragia, quos ostenditur ambitus liberasse, et his obstruere aditum supplicandi, quos sui corporis adiudicauit adsensus.

XLV D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

Deuotione et more commonitus magistratuum nomina, quibus uarias functiones designationum tempore amplissimus Ordo mandauit, Aeternitatis Vestrae perfero notionem, ut muneribus exhibendis aut subeundis fascibus destinatos cognitio imperialis accipiat. His copulati sunt quos Senatui uestro recens ortus adiecit. Prolixus in talibus rebus esse non debeo, cum decreti publici fides gestorum potius insinuationem postulet quam largum referentis eloquium.

XLVI. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Etiamsi prisca institutio mittendis ad Clementiam Vestram censuum breuibus cursum uel ordinem non dedisset, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti, diligentia tamen boni saeculi fidem publicae instructionis exigeret. Siquidem conuenit Principes et parentes humani generis edoceri quid reuerendo Ordini uel senatorum nouorum accessus adiciat uel glebae excusationibus detrahatur.

2

Harum rerum Aeternitati Vestrae fidum exhibebit indicium trimestris instructio, quam sollemniter sumptam de officio censuali paginis relationis adnexui, ut Maiestas Vestra cognoscat qui in amplissimam Curiam collegarum numerus influxerit et quid censibus senatoriis aut noui professio incrementi dederit aut exemptio ueteris amputarit.

XLVII. DDD. NNN. VALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Bellorum quidem Vestrorum gloriosos exitus fama non occulit, sed maior est uictoriae fides quae oculis adprobatur, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Dudum fando acceperat Romanus Populus caesorum funera Sarmatarum; at nunc confirmata est nuntiorum laetitia spectaculo triumphali. Iam minores non sumus uetustatis exemplis: uidimus quae lecta mirabamur, catenatum agmen uictae gentis induci illosque tam truces pridem uultus misero pallore mutatos. Stetit harenae medio subiecta uoluptati, quae fuit ante formidini, et adsuetae armis gentilibus manus gladiatoria instrumenta timuerunt.

2

Felicem nimis belli istius ducem qui diuinae Clementiae Vestrae fretus auspiciis ex hostium numero alios ad securitatem prouinciarum penitus extinxit, alios ad laetitiam plebis Martiae reseruauit. Merito illi iudicia Vestra respondent, iure in litteris imperialibus saepe celebratur; neque enim tanta deuotio digniorem possit inuenire praeconem. Sit uobis frequens usus ac facilis laurearum et eos qui forte ausus inpios in Romanum nomen extulerint fortitudo militum capiat, harena Vrbis expendat. Perpetua haec deuotis ciuibus uirtutis Vestrae tamquam tributa praestetis.

XLVIII. D. N. VALENTINIANO SEMPER AVG. SYMMACHVS V.C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Certa officia sunt omnium potestatum: Praefecturae urbanae proprium negotium est senatorum iura tutari, Domine Imperator Valentiniane inclyte, uictor ac triumphator semper Auguste. Quare partium mearum conuentus necessitate allegationibus clarissimorum uirorum iusta poscentium deesse non potui. A quibus pleraque seruitia palatinus Eusebius iussus eruere, ut bonorum Catuli clarissimae memoriae uiri quaestio iudicationibus sacrisque responsis consumpta repetatur, optimatium querimonias, qui dudum partis fruuntur, exciuit.

2

Ventum est igitur ad leges, executore cupiente quae contradictio repellebat inplorataeque Vestri Numinis sanctiones quae senatorum controuersias transferri ab urbano foro ad peregrina uetuerunt. Sed cum adsererem non eandem praerogatiuam esse seruorum quibus supplicantibus certum Perennitas Vestra detulit cognitorem, responsum est quod fortunas clarissimarum personarum precatio subtilis incesserit.

3

Inter haec cum Donatus adsisteret ceteris precatoribus sacro iunctus oraculo, quaesiui, ut mos est, ne eodem nomine alius subderetur, quae hominem condicio haberet et an ipse de Catuli iudicio suppficasset. Tunc ille Hilariani clarissimi uiri seruum professus ab illarum precum conscientia, quas dicitur obtulisse cum ceteris, alienum se constanter adseruit atque ita uisa est supplicationis fides etiam de auctore nutare.

4

Adiecta sunt alia plena iuris atque rationis, quod post crebras cognitiones et rescripta ad relationem numerosa poenam legis inciderint qui denuo contra uetitum supplicarunt. Extant quippe sententiae quas, cum prouocatio temptasset inhibere, consultus relatione diuus genitor Clementiae Vestrae finem posuit quaestioni. Cui uictoriae fiscus accessit emolumentum bonorum Catuli clarissimae memoriae uiri, ut adsertum est, pro certa parte sortitus.

5

Cum igitur senatorum allegatio rescriptis ac legibus niteretur, maluerunt causam suam Vestrae per me aperire iustitiae quam legitimo uindicare iudicio, securi decretorum quae et necessitate iuris et diui patris ueneratione seruabitis. Itaque seruos bona fiducia tradiderunt; quos in praeiudicium absentium post consummationem negotii aequitas temporum, quantum praesumimus, non patietur audiri.

XLIX. DDD. NNN. VALENTINANO THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AVGGG. SYMMACHVS V C. PRAEFECTVS VRBIS.

1

Quid habeat condicionis inscriptio prae ceteris nostis iuris publici conditores, Domini Imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi inclyti, uictores ac triumphatores semper Augusti. Prouisum est enim, ne quis temere in alieni capitis discrimen irrueret, ut se eiusdem prius poenae sponsione uinciret.

2

Secundum haec scita legum agens in rebus Africanus accusationem professus Campano et Hygino clarissimis uiris uiolentiae crimen obiecit. Continuo, ut seueritas exigebat, reos custodia militaris dissimulata dignitate circumdedit; sed ubi partes sub examine constiterunt, multo luctamine patronorum decursa cognitio oratione magis quam probationibus redundauit.

3

Cum longa uerborum serie causa traheretur, summates Aricinae urbis, quos ut conscios accusator exciuerat, adhibuimus quaestioni. Gestorum ordinem sciscitamur: omnium conuenit adsertio nihil turbarum esse conflatum. Tunc ad eludendum iudicium praesentia cuiusdam coepit exposci, quem non tenebat inscriptio. Eo denique res rediit, ut a partibus Africani accusationis omissio desperatione peteretur. Supererat ut, crimine non probato, in accusatorem formidata reis poena transiret;

4

sed cum me Africani militia pariter atque incauta adolescentia permoueret, malui iudicium de eo clementibus reseruare. Alia est enim condicio magistratuum quorum corruptae uidentur esse sententiae, si sint legibus mitiores, alia est diuinorum Principum potestas, quos decet acrimoniam seueri iuris inflectere. Relationi gesta subtexui, partium quoque supplementa sociaui. Quaeso augustissimam Perennitatem Vestram ut, perpensis omnibus, sequenda iubeatis.


no previous next