no previous next

Testamentum Porcelli

digilibLT 2013
Informazioni editoriali

>TESTAMENTVM PORCELLI

Incipit testamentum porcelli.

Marcus Grunnius Corocotta porcellus testamentum fecit.

Quoniam manu mea scribere non potui, scribendum dictavi.

Magirus cocus dixit: ‘veni huc, eversor domi, solivertiator, fugitive porcelle, et hodie tibi dirimo vitam’. Corocotta porcellus dixit: ‘Si qua feci, si qua peccavi, si qua vascella pedibus meis confregi, rogo, domine coce, vitam peto, concede roganti’. Magirus cocus dixit: ‘Transi, puer, affer mihi de cocina cultrum, ut hunc porcellum faciam cruentum’. Porcellus comprehenditur a famulis, ductus sub die XVI kal. lucerninas, ubi abundant cymae, Clibanato et Piperato consulibus. Et ut vidit se moriturum esse, horae spatium petiit et cocum rogavit, ut testamentum facere posset. Clamavit ad se suos parentes, ut de cibariis suis aliquid dimitteret eis. Qui ait:

‘Patri meo Verrino Lardino do lego dari glandis modios XXX, et matri meae Veturinae scrofae do lego dari Laconicae siliginis modios XL, et sorori meae Quirinae, in cuius votum interesse non potui, do lego dari hordei modios XXX. Et de meis visceribus dabo donabo sutoribus saetas, rixoribus capitinas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, bubulariis intestina, esiciariis femora, mulieribus lumbulos, pueris vesicam, puellis caudam, cinaedis musculos, cursoribus et venatoribus talos, latronibus ungulas.

Et nec nominando coco legato dimitto popiam et pistillum, quae mecum attuleram de Thebeste usque ad Tergeste; liget sibi collum de reste.

Et volo mihi fieri monumentum ex litteris aureis scriptum: “Marcus Grunnius Corocotta porcellus vixit annis DCCCC.XC.VIIII S, quod si semis vixisset, mille annos implesset”.

Optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos, ut cum corpore meo bene faciatis, bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis et mellis, ut nomen meum in sempiternum nominetur. Mei domini vel consobrini mei, qui testamento meo interfuistis, iubete signari’.

Lardio signavit. Ofellicus signavit. Cyminatus signavit. Lucanicus signavit. Tergillus signavit. Celsinus signavit. Nuptialicus signavit.

Explicit testamentum porcelli sub die XVI kal. lucerninas Clibanato et Piperato consulibus.

Feliciter.


no previous next