no previous next

Priscianus Theodorus (Ps.)

Additamenta ad Theodorum Priscianum

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Additamenta

Ad I, 2 (6)

(III) Crispos sic facies (capillos) <...> Cupressi pilae cum acri tritae aceto, et capillos illinito. Et lentisci folia cum aceto trita. Lumbricos terrae cum oleo conterito et illinito.

Ad I, 3 (8)

(IV) Calvis ut capilli nascantur. Harundininas radices combures teres et cernes [hoc est] III. folia olivae combusta et cribellata [hoc est] III, polytrichi herbae, callitrichi combustae similiter ana [hoc est] III, ladani libram I, adipis ursini de renibus quod satis videtur, commiscebis omnia, et ex eo in balneo intus caput lavabis.

De pediculis(post fricabis).

(VI). Radices ellebori [hoc est] I, stafisagriam [hoc est] I in unum conterito et admixto oleo totum corpus perunguito. Etiam si cum tunica dormierint omnes pediculos necat. Stafisagria trita addita ruta cum oleo et aceto commixto totum corpus friato excepto capite, mox pediculos necat. Detracto caseo relictum serum adiecto esiguo salis potui sumptum pediculos extirpat. Cornu cervini limata scobis ex vino potata pediculos lendesque esse non patitur. Oleo viridi cum aceto misto caput vel corpus inunctum pediculos occidit. Betae viridis suco caput perunguito. Aqua marina assidue caput lavato. Felle taurino caput unguito. Hoc et furfures de capite tollit. Sulphuris vivi libram I, stafisagriae [hoc est] IIII aceti cyatis VI in unum conteres, et omne corpus perunctum pediculos lendesque esse non patitur.

De pulicibus et cimicibus. Pulices consumit aqua aspersa marina. In lixiva sanguinem caprinum misceto, et sparge in loco ubi pulices esse noveris. Vas fictile cavum ac patulum sevo hircino perungue et in terra obrue, ita ut labia vasis cum terra aequalia sint. Tanta vis est ut ex vestibus cimices et pulices in ipsum vas transeant. Sub lecto fossam non grandem facies et in eam sanguinem caprinum mittes. Omnes pulices ibi convenient. Sub lecto fossulam facies et carbones vivos in eam mittes, et costum storacem et sanguisugam simul in ea incendes. Vndique conducti cimices necabuntur ibidem.

De achoris(post comprobatum).

(VII) Sevum vituli cum sale inungue, expertum est. Sucum herbae perdicalis, aceti acerrimi aequali mensura, olei communis tantundem. In se ferveat ad tertias. Postea ceram albam admiscebis, facies cerotum, inungues, et sanat. Anserinum fimum vetus in vino veteri tritum illinies. Sulphur vivum tritum cum vino inungue. Alium cum aceto et nitro tritum et illinitum omnia suprascripta capitis ulcera sanat. Lithargyri libram I, cerussae libram I, cerae albae libram I, olei rosei libram I. Liquefacta cera et tepefacta sic addes oleum et species suprascriptas. Simul in mortario omnia trita commiscebis, addes quattuor ovorum albumina, teres et uteris. Et omnia suprascripta capitis ulcera sanat.

De alopeciosis.

(VIII) … yera (gera r) dabo] quae sic conficitur

De alopeciosis(post aceto contritum).

Pannum laneum veterern vel lineum combures. Et lacertam in pultario novo mittes et combures et simul teres, addito postea oleo de lucerna aut veteri, et inde illinies caput. Sed saepius novacuIa rades. Hoc et alopecias vestit et capillos evocat et confirmat. Stercus cattinum siccum cum sinape aequis ponderibus tritum, cum aceto illinitum suprascripta vitia emendat. Muscae plurimae combustae cum melle contritae idem praestant. Fimum columbinum ex aceto tritum illinito. Lacerta viridis admixto sale trita cum adipe ursino alopecias celeriter sanat. Pellium viperarum cinis alopecias celeriter explet, expertum est. Sucus millefolii cum oleo confricatus crispos capillos facit. [Prius attamen loca <...>]

De aurium causatione (inter <...> centaurie facit et Si sonare aures <...>).

Ad ventositatem et tinnitum aurium. Nitrum et murram (VIIII) vel castoreum ana (i. e. aequali mensura) distempera cum oleo et aceto, et calidum mitte in aurem.

De aurium causatione (post Et ferri purgatio cum aceto trita commodi<u>s operabitur ut habet b).

Sucos porri et araneos tres simul contritos in strigilla calefacies, et tepidum in aurem mittes , et de lana alba vetustissima obturato. Et sordem purgat et sanat. Sucus hederae tepidus instilletur. Lac caninum tepidum inicito. Caprinum lotium in vase vitreo servatum tepidum inicito auribus. Celeriter sanat. Origani sucus viridis tepidus stilletur. De cannabi semine sucum tepidum. Nimium dolorem tollit. Herbae verbenae sucum tepidum stillato. Sanguinariae herbae sucus tepidus stillatus aurium dolores et ulcera sanat. Caprinum fel aut bubulum ex aceto tritum infundes. Quamvis graves dolores sanat. Rubi tenerrimi sucus aquam de auribus et dolorem amputat. Fracturas aurium sanant bulbi triti impositi et sexto die soluti. cannae viridis sucus tepidus auribus instillatus mira celeritate aures sanat. Sic coriandri viridis sucus cum melle mixtus facit. Si apostema natum in auribus fuerit, prius cum lana aures purgabis, et lotium virginis pueri inicito, postea lana obturabis. Ruptis auribus ovinum fel cum lacte mulieris tepidum inicito. Sonitum et tinnitum aurium discutit nitrum ex vino liquatum. Hoc et purulentis auribus medetur et supra scripta vitia sanat. Ovillum fel cum melle tepidum iniectum idem praestat. Et nitri triti pulvis immissus vermes de auribus necat. Saliva hominis stillata similiter. Herbam parietariam in aqua decoques ad tertias, et suco eius tepido stillato omnes vermes moriuntur, et sic de auribus cadent. Cannabi foliorum sucus tepidus instillatus aurium vermes aut si quid aliud fuerit occidit.

(quod in textu Theodori 21 extr.) (b) Bubulas carnes carbonibus superponito ( (r) Et bubulam carnem carnibus superponito) tepidum frequenter infundis. Si audire tardius ceperit <...> prius tamen procurationem ventris. (b) Et corporis purgacionem facimus ( (r) prius enim pro purgatione ventris et corporis purgacionem facimus).

(post purgacionem facimus).

Auribus vero absinthii sucum aut cynoglossae cum passo et oleo tepido stillamus. Mire vitium sanat. Sic nepetae sucum frequenter infundo, et eius siccae pulverem per cannulam insufflo. Sic rosarum sucus cum melle, sic origani sucus tepidus, sic nitrum in aceto resolutum, sic taurinum aut bubulum aut caprinum aut porcinum fel cum oleo roseo vel laurino, sic rafanorum sucus tepidus auribus inicitur. Si aliquid in aurem introierit, alterius partir pedem excalceari facies et caput in ea parte ubi introierit super umerum pones. Eadem hora exiet. Si arista introierit, pyrena meles de visco ungues et cum ea aristam de auribus vel oculis tolles. Omnibus doloribus aurium mire succurres, si mox dolentem aurem de lana alba sucida claudas, ut usque ad sanitatem clausa permaneat.

(br c) cap. I, 9De parotidis(Tumores repentinos <...>).

De parotidis (post sunt adiutoria haec evocatoria <...> evocaverunt).

Sevum caprinum vel ovillum cum sale impositum parotides (X) aperit et sanat. Hoc cuiuslibet pecudis facit. Fimum columbinum per se vel cum farina hordei impositum. Hirundinis ventrem cum calamo findes et ibi lapillos invenies, quos in lupino aureo quis portet. Ficus siccas in aqua decoques, teres et impones, parotides discutit. Creta cum aceto imposita. Plantago cum axungia trita. Fimum caprinum cum axungia illinito. Item scribe in locum ipsum xu.oyx.

(post similiter faciet (b) , post uteris (r) ).

Aliud de expertis. Die iovis prender talpam vivam et mittes in cacabo novo. Adicies et olei calicis potionem et pones super focum, quousque talpa et oleum in medicamen convertatur. Et unguendo parotides mirifice curas.

De ferbunculis(post consuetudo edocuit).

Medicinali digito herbam plantaginem exime et in linteo (XI) loco suspende. Cocleae minutae quae in salicibus inveniuntur cum testis suis tritae et impositae ferbunculos et strumas curant. Fimum columbinum cum aceto tritum et farinam hordei immixtam imponito. Argemonia trita et imposita ferbunculos et strumas et parotides sanat. Iecur talpae tritum impone, circumlines ita ne per triduum levetur. Calcem vivam quae adhuc non est extincta cum resina liquida et adipe porcino cum melle mixtam imponito, ferbunculos strumas et omnem duritiem solvit et sanat. Galbanum solum imponito. Caprinum fimum cum aceto coctum imponito. Idem et bubulum ex oleo coctum facit. Chelidoniae radix ex aceto trita imponatur. Quinquefoliam herbam coques ex aceto, teres et quasi malagma impones, statim supra scriptas durities et condylomata sedat. Strychnus herba in pane infuso trita aut cum axungia recenti imposita strumas et supra scripta sanat. Fici folia aut poma ipsa inmatura trita impone, statim omnes tumores sanat. Iuniperi semen tritum ex oleo et aceto mixtum imponito.

Ad I, 10 (29 et 30)

De oculorum causis (post purgat).

Sal Cappadocum quod foditur fricas in cute cum aqua et immisces collyrium diarodon et inungues. Feniculi semen tere diligenter, et immisces mei, et iterum teres et immisces et ungues. Expertum est. Membranum sive album de oculis tollendum. Faeni graeci semen de aqua lavas novies et in aqua X coques. Dactylos III, mellis coclearia III, feniculi sucum quantum volueris simul coctum commisces, et rosas. Omnia simul teres ut unum corpus fiat et penna inungues. Expertum est. Ros de cauliculo cum melle inungues. Vulturis oculos inspectos <...> caliginem et suffusionem nasci prohibet. Fel caprinum cum melle mixtum inunguito. Chelidoniae sucum [hoc est] I, feniculi sucum [hoc est] I, rutae viridis sucum [hoc est] I, fel caprinum [hoc est] [dramma] I, cymini [hoc est] I. Melli commisces et uteris. Ettannari ygrocollyrio uteris, quod haec recipit. Atramenti ad caligarios partem I, centauriae fasciculum I <...> mittis omnia in vas fictile mundum, et ad carbones cum viridi canna agitas. Subinde incides cannas, et tam diu coques agitando ut ad spissitudinem mellis perveniat. Et modice solutius.

De narium morbis(post cannulam (b) de lacuna in c vid. supra).

Porrum virginem de ligno in ligno teres et in suco eius (XIIII) licinium tortum infundes et nares ex eo obturabis. Et tamdiu erecto capite contine, donec senserit pondus sternuti. Et mox subduces licinium et sternutabit et foris polypum eiciet. Hoc saepius est expertum. Caseum viridem tritum cum melle dum vadit dormitum noctu in superioribus labio pone, et observabis ei, et mox exiet ad escam. Et tu ad busenas mox eum subducito. Hoc mire expertum est.

de fluxu sanguinis narium(post meruerunt).

Alii papyri cortices ligaverunt. Mulieribus vero de uberibus (XV) capitellum ligaverunt. Nam et costi pulverem naribus insufflato, et sanguinem sistit et ulcera narium sanat. Porri sectivi sucum cum chalcitidis pulvere mixtum incito, hoc et polypum curat et sanguinem sistit. Et pulverem chalcitidis solum insufflato. Vermem invenies in cicere viridi, quem tollis et in vas vitreum mittis, similiter et farinam et aliquot grana ciceris viridis, et cooperies vas. Et post dies XXX aperies vas et invenies de verme muscam. Quam tollis et includis in lupino aureo, et ligas in capite viro, mulieri ad ventrem. Haec res tantam virtutem habet ut si hoc ad aquam currentem posueris mox statuet eam. Sed anno uno tantum valet, alio anno renovabis reni de alio verme. Hoc et ad mulieris profluvium prodest. Item si de dextra parte cucurrerit sanguis, in sinistram dicis Surgur. Item scribis de sanguine eius in fronte ipsius cum grano turis nomen eius inversis litteris, et mox stabit. Gallinae quae pullos exclusit testas ovorum leviter tostato, terito et tenuissime cribellato. Ipsius pulverem per cannulam insufflato. Mox stabit. Item corrigia canina in collo ligata mirum est. In tria folia lauri scribis de sanguine ipsius Tantale pie. Pie tantale, Tantale pie, et de suco porri virginis lavas folia ipsa, et das ei bibere. Item in chartas ad aurem ipsius Sanguis, imperat tibi Apuleius madaurensis ut cursus tuus stet. item ut supra ad aurem dicis Fix. Fix. Fixon. Nam et fimus asininus tritus cum sanguine hominis ipsius in mortario et fronti cum hemicraniis illinitus sanguinem sistit, candelam tollis et naturam viri ligabis, mulieri capitellum de titina. Lappa capiti circumdata mirum est. Ruta cum aceto trita et lana obvoluta naribus inserta sanguinem reprimit. Rutae semen tritum naribus applicatum prodest. Coagulum agninum ex aqua solutum fronti illinito. Lana sucida aures eius inculcato. Cocleas tritas fronti illinito. In charta scribe MaINωN. MaINωaI. MaINωN . Cretam argentariam cum aceti cocleario tritam et modico aquae potui dato, et quasi sanguinem vomet. Sucum rubi tenerrimi in sole positum ut in mellis crassitudinem redigatur potui dato, et quibus supra validissime prodest. Vt iterum currat sanguis per nares. Marrubii sucum si quis naribus sorbeat, mox prosequitur sanguis de naribus.

de labiis crepantibus (post imbecillitatem).

Costum et bacas lauri simul commisces et teris. Et cum (XVI) melle commixto uteris utilius. Oris odorem suavem et dentes facies candidos, farina hordei sale et melle commixtis si inde saepius dentes fricaveris. Oris umores siccabis si pyrethri radicem quis in sole submasticet, et aperto ore sedeat. Omnis umor capitis detrahitur. Aciem oculorum clariorem facit, sed et dentes confirmat, si eius pulverem quis gingivis apponat. Oris ulcera sanat, si oleum roseum facies in ore teneri. Et plantaginis et portulacae vel intibi sucus similiter operatur.

De dentium causatione (post mitigabo).

Cucurbitae sativae decoctae sucus tepidus in ore tentus (XVII) dentium dolorem prohibet et mobilitatem eorum statuet. Lapathi radix commasticata dentium dolorem tollit, et sucus portulacae decoctae. Si cruda comedatur, motos dentes confirmat, ligatos ex quocumque cibo umores factos solvit et tumores gingivarum tollit. Alumen umectum in testa super carbones imponis et pari pondere piper tritum, et misces, et in dentem qui dolet imponis et mox sedat dolorem. Lac caprifici denti cavo impositum idem facit. Pyrethri radiculam cavo denti incito et super de cera cooperito. Sic chelidoniae herbae lac. Gallae et bacae lauri pulvere aequali pondere in unum commixto, cum digito saepius dentes fricato. Dolorem tollit et umores desiccat.

(post colluere oportet).

Et caprifici radix vino decocta , et ipsum vinum ore contineatur. Idem praestant et radices eius contusae, si super maxillas imponas. Gagatem lapidem ustula et pone in dentem qui dolet. Ne os male oleat, sal ieiunus sub lingua teneto. Lingua si tumet vel dolet, pumicem combustum terito, et murra et puleio quantum tibi videtur simul trito linguam fricabis. Si os intus combustum fuerit, lac caninum vel caprinum assidue in ore contineat.

(post haec omnia c. sec. Hippocratis <...> profuerunt).

Infans ut bene dentiat, lapidem gagatem ad collum suspende ei. Lapillum de miliario excute et in linteo ligatum collo suspende. Pecudis cerebro cuiuslibet gingivas confricato. Viperae dentes in collo ei suspende. Lapillum limacis collo ei suspende. Lupi dens alligatus mirum est. Pavorem ei prohibet. Polypo marino vivo dentes tolle et collo suspende ita ut ipsum vivum dimittas. Facile et sine dolore dentiunt infants, si dentem equi qui primo cadet ei collo suspendas, sed melius est si ipse dens terram non tangat. Hoc catuli dens facit. Trociscus Musaedescribitur ad I, 17 (52).

De vitiis faucium vel oris (post ros syriacum).

(XVIII) Sic sales triti cum melle multum prosunt. Sic radicum caulium combustarum cinis. Sic aneti sicci cinis. Herbae cyclaminis radicis sucus — cum cocleario ter in die tangis, mirum est. Hirundinum combustarum cinis cum melle mixtus mire uvae et faucibus succurrit. Vrticae sucus idem praestat. Rubi folia in umbra arefacta in pulverem redacta, uvam si tangas praesentaneum est. Araneum vivum in collo suspende, digitis duobus medianis in dextra manu ligatis. Hoc et lippitudini medetur. [Nam et gargarismum his adhibe tepidum aqua vel melicrato ubi decoxeris aut lenticulam vel sorba aut mespila vel gallam vel murtam vel cetera similem virtutem habentia.]

De ustione calidae (post adhibentur).

Recipe adipem berbicinum i. e[~]. mellis unciam aceti unciam (XX) in unum ad tertias decoque et in modum ceroti linteolo inductum impones. Combusta de calida vel de igne facta sanat. folia cauliculorum <cum> oleo roseo impone. Lactucam tritam assidue imponito, nec cicatricem relinquit. Tumore et suppuratione deusta sanabis, si herbae urceolaris folia superimpones contrita. Hoc et liliorum radicis bulbus contritus et impositus facit. Pustulas ex combustione non patitur exire, si murtae foliorum cinis aspersus fiierit. Vsta sanat et pilos revocat ranae combustae cinis aspersus. Stercoris caprini combusti cini efficax est impositus. Lilii folia trita imponito.

De carbunculis (post liberant).

Nam et apes quae in melle moriuntur tritas impone. (XXI) Fimum columbinum tritum recens impone. Stercus ovinum contritum <cum> melle impositum mire carbunculos discutit, praecipue eos qui in veretro nascuntur. Et sine melle idem facit. Stercus caprinum tritum cum melle impone. Caricas pingues et saponem et lasar pari pondere separatim teres et in unum commisces terendo, imponito, aperit, claudit et sanat. Potentissimum remedium si cum nuce purgata carbonem conteras et imponas.

de vulneribus (post baccas c. res. tunsas inponito).

Si vero ferro incisum vulnus vel apostema fuerit, (XXIII) lintea infusa acri aceto cum sale mixto imponito, et desuper fasciola linea ligato. Quod usque triduum inde ne solvas, sed de supradicto aceto semper infunde. Hoc vero adiutorio adhibito nec in tumorem plaga veniet, et postea celeriter sanat.

(b) Sunt etiam haec adiutoria his causis aptissima sub una virtute medentia, sed varie composita, quarum perseverantia effectum facillimum experti sumus)

Verbena herba contrita et imposita mirifice prodest. Aqua ubi caules decocti sunt tepida si loca ipsa fomentes, et ipsos caules detritos bis in die imponas, vulnera recentia et vetera et fistola sanat. Bulbi triti soli ad vulnus glutinandum adhibeantur, experimentum est. Rubi flos vel mora imposita trita, sine collectione vulnera recentia sanat. Lintea aceto infusa sale trito ammixto imposita per triduum, vulnera ferro secata intumescere non patitur et ad sanitatem cito perducit. Vena incisa si fuerit, floccum purpureum alligato, et mox claudit. Calcis pulvis appositus hoc idem facit. Venae solutae si fuerint aut ferro incisae et sanguis restringi non poterit, plantaginem tritam super alligato, probatum est. Folia verbenae trita cum axungia imponito, statim sanat. Si scillam purgas et interiora eius tenera in pilam mittis et ex oleo et vino psyllium contusum pro malagmate imponis et tertio die resolvis, vulnera recentia quamvis periculosa et nervos incisos et ossa consolidare expertum est. Fimum bubulum cum melle recentes plagas ferro factas sanat. Viscum axungiae in unciis binis simul contritum alligato, aperit expurgat claudit et persanat. Item mellis butyri resinae uncias ternas simul decoquis et commisces donec in se coeant, et linteolum intingis et vulneri imponis, carnes de loco suo remotas intra triduum glutinat et comesta vel, cava replet, et mira celeritate sanare certum est. Fimum scrofinum illitum vulnera sanat. Herbae verbenae folia sive ramulos eius tenerrimos vino bono coctos et tritos imponito, vulnus aperit et expurgat. Item ipsam herbam crudam tritam <cum> melle imponito, statim sanat. Haec et omnia vulnera seu ferro seu morsu canum vel undelibet sint facta sanat. Bulbos cum melle tere et impone et quarto die solve. Vulnera quae tardius sanantur, ex optimo sapone aut de urina infantis vel de lixiva prius laventur, et sic medicamen impone. Si quis clavum vel vitrum vel os calcaverit aut in capite fractum os habuerit quod medici tollere non possunt, vel si quis de grafio vel acu caprina aut de spina alba punctus fuerit, argemoniam tritam cum axungia ad omnia suprascripta impone. Hoc et vettonica herba facit. Ad humanum et simiae morsum rubi folia vino cocta et trita assidue impone in ulcus, sanum fiet. De aqua frigida primum plagam tange, et dices graece ΚΙωΝϽ-ϹωΡωΚΥΝωϹωaϽ-CωΡωΝЄωΝωυ, et post haec verba emplastrum impone quale volueris. Herbam nasturcium tere et <ex> vino ieiuno potui dato. Et ipsam contusam in vulnus impone, morsum canis rabidi sanare expertum est. Fel ursinum bibat cum III unciis aquae pluvialis, non plus, et vulnus ex ipsa aqua lavato per triduum ternis unciis, sine periculo sanus fiet. Ipsi autem cani rabioso si fel ursinum in potione dederis, remediasti eum. Canis numquam rabiet in domo, si pellem canis rabiosi sub limen obliges vel in porta figas. Absinthium in vino tritum potatum muris et aranei morsum sanat. Coagulum agninum in vino potui dato, rutae agrestis semen et aristolochiae aequa mensura in vino trita potui dato. Spalangionum et araneorum morsus fimum caprinum vel cuiuslibet pecudis ex aceto conspersum et impositum curat. Sic faex vini in lana illita et imposita facit. Fimum gallinae recens super idem vulnus impone et alliga, et intervallo facto renovas, continuo et dolorem et timorem tollit. Vel si ex sui cuiusque sexus fimum imponis. Stercus caprarum quae in montibus morantur tritum cum vino et saepius in plaga spalangionum vel araneorum impositum bonum est. Crabro si quem morserit, lacte arboris fici perunguito, mox dolorem sedat. Sic lana sucida in eodem suco intincta et imposita et septimo die soluta dolorem sedat. Coaguli haedi vel leporis scripula tria ex vino potui dato. Hoc et contra pastinacam marinam facit. Ranae rubetae morsus vel afflatus sanas, si ovum cum aceto et vino coctum dabis. Et aquam ubi plures sunt ranae sorbendam dato, remediasti. Salamandrae venenum si in aquam ceciderit et bibenti nocuerit, sanguis testudinis terrestris cum farina sparsus et in modum panis factus et sumptus, vel tritus potui datus veneno laborantibus mire remediat. Vulnus quod sine ferro aperire velis, lauri folia ex frigida intincta impone et obliga; aperit et discutit.

de igne sacro(post vasorum fictilium flos cum aceto).

(XXIIII) Nam et scribis in ipsum locum qui patitur Ignis sacer fuge, Livor pater te sequitur. Item scribe hoc et ad capitis dolorem YωωBЄVICI aIR. item scribe aOPOMaIaω. [Nam et olivae folia in vino cocta et trita et imposita, expertum est.] Faecem aceti cum ovis crudis commisces et de penna illinies, vide ne laves donec sanetur. Item polentam milii distempera cum albumine ovi et oleo, perunge, mirum est. Porcinum fel illinies de penna in balneo, saepe expertum est. Ricini sanguis illinitus valde prodest. Strychni sucum illinies. Chelidoniam tritam cum pane infuso in aqua ponito. Vituli fimum recens sive bubulum impositum prodest, vel cum aceto si misceatur. Stellionem sursum versum repente manu dextra vel sinistra pollice et digito medicinali prende, et in nucem regiam id est triangulam excavatam ante solis ortum mittis et de stagno claudis, et in brachio dextro ei suspende, ita ut quotiens est opus hanc nucem cui vis portandam des. Faecem vini boni et ova cruda misce, et de penna illinito, nec laves donec sanetur. Nam et haec verba non praetermittas incantare ad ignem sacrum Ignis auget, foris urit, aqua sitit. Quo modo hoc mendum duc, sic nec hoc doleat nec rubeat nec in malum se vertat.

de percussibus apum(post statim curat).

Sic bulbi triti et impositi. Hoc et dolorem tollit. Et si (LII) lentisci ramum sinistra mana teneant, desinet dolor. Cetam de aure in morsum scorpionis pone, et eandem tritam cum vino potui dato. Gallinarum fimi cinis illinitus, scorpio in oleo detritus et penna illinitus mox subvenit. Panis in vino infusus, et portulaca imposita ita subvenit. [Nam et his semper potionibus <...> pergit Theod.]

De stirpibus vel ossibus vel telis <...> receptis et celatis in corpora

[Sunt et haec beneficia fysicorum optime comprobata, (XXIII) quae huic loco adiuncta a nobis profiteor esse.] Si spinam piscis vel ossium assulam tollis et super caput eius ponis et ipsa re scribis in cerebro aCϕ. TYXCa. Item incantas et dicis nomen matris eius et dicis. Ille Gaius Seius, quem peperit illa Gaia Seia, in mente habeto illum Gaium Seium. Item incantes, digitis medicinalibus iosum versus deduces, hoc sermone Pallas Gorgonis ostan caτepieni. Item incantas lasana piscator exi foras, et fac quod tibi iussit Iupiter. Item pedes eius in aquam frigidam mittis. Item si panis vel caseus vel ovum inhaeserit, ex ipsa re in aurem sibi ponat.

De singultu. Singultus si natus fuerit, manus ambas in calida teneri facies. Item anulum assidue cum digitis medicinalibus de dextra in sinistram et e converso inducat. Item nomen eius in manu eius rectis litteris scribe, et legere illum hoc ipsum nomen cogis. Si autem illitteratus fuerit, ipsum nomen ex aqua lavabis et ei illud potui dabis. Et piper et castoreum aequa mensura tritum cum aqua calida potui dato. Vel cum adriano adiuncto summe facit. Sic et loco calido si iaceat satis iuvat. Et pectus eius oleo nardino frisato. Sic et dia trion pepereon datum satis iuvat.

de testium indignationibus vel vitiis.

(XXV) Cupressi bacae vino coctae et tritae recte conveniunt. Bulbi triti ex mulsa et illiniti prosunt. Ruta cum cymis lauri tenerrimis trita et imposita testium dolorem efficaciter tollit. Fabam vino coctam et cum aqua tritam pone. Lini seminis farinam cum resina et murra pone, mire facit. Feniculi farinam cum hydromeli coctam, ad omnes testiculorum dolores tumoresque facit. Fabam fresam cum cymino et lotio detritam impone cupressi bacae cum vino coctae et tritae et impositae, ulcera testium sanat. Radicis cicutae cortex tunsa, ablata folia cinere calido appositaque testibus <prod>est.

de veretri causatione (Post tangendum erit).

(XXVI) Plantaginis suco tepido fomentabis, et si tumor fuerit ipsam tritam impone. Si ulcus in veretro fuerit, murtae pulvere asperso sanabitur. Et acaciae pulvis sic et lycium et glaucium facit. Murtae folia commanducet, et salviam cum digito aut cum penna sibi illiniat. Ervum molitum admixto turis polline in vino veteri coque et tepidum pone et obligato. Cui si mel coctum adicis, celerius sanat. Item scrofae sanguis illinitus optime facit. Dentium equorum combustorum cinis aspersus prodest. Spumam argenti et aloen ex aequo teres, et cum uti volueris prius de vino mixto cum calida lavabis, tunc supradictum pulverem asperges. Argemoniam in vino coque, et inde fomentabis. Postea ipsam viridem tritam imponito, vel eius siccae pulverem asperge. thymi [dramma] II in vini cyato I ieiunus bibat, tumorem veretri sanat. Submeiulos vero sic remediabis. Si in lecto suo in sago vel in racana aut tunica sua vel quolibet panno meiaverit, lava ipsum locum aceto et nescienti potui dabis, mire remediasti. Rutae agrestis semen contere, et ex aqua calida ieiuno potui dato, remediasti. Leporis vesicam in vino austero decoque, et potui dato, remediasti. Leporis cerebram coctum et tritum in vino potui dabis, probatum est. Leporis vesicam assam nescienti dabis edendam, liberasti eum. Piscis vesicam ieiunus glutiat , hoc et splenem curat. Verris vesicam assam nescienti dare convenit. Item filicis libram I. Decoquas in IIII vini [Suprascriptus], facies inde potiones VIIII, et ieiuno bibere dabis. Simulac ex eo biberit, sterilis efficitur.

de herniosis.

Cicutas, et bacas de cupresso virides inpari numero (XXVII) luna decrescente, et uvam passam sine granulis tunsam cum axungia sine sale, et impositum ramicem et tumores testiculorum <sedat>. Cupressi virides pilas numero XL coques in vini IIII [Suprascriptus]tam diu quousque siccet, et sic tundes et immiscebis postea betas et axungiam veterem lib̄ II, mandragorae suci lib̄ II, galbani lib I. Primo axungiam teres, et sic omnia commiscebis, et uteris medicamento his omnibus supradictis sub ligatura. Probatum est. Item ramum diffusum novellum quaeres de quali volueris ligno et findes et per ipsam fissuram puerum transduces qui ramicem patitur. Postea recomponas et liges ramum. Dum coeperit ramus cohaerere, puer sanabitur. Si mulier vesicam ruptam habuerit vitio obstetricis et herniam non contineat, argemoniae fasciculum I, pulei fasciculum, nepetae surculum I in vini veteris aut aceti acerrimi [Suprascriptus]IIII. Bulliat in olla usque ad heminas III, addes pusillum salis triti, et potui dabis. Mire sanasti. Nam si mulier sanguinem vel purulentum meiaverit, murtae <surculos> ad quartas decoques in olla nova ex aqua lota, et exinde tertiam partem potui dabis per triduum, ita ut prima die nihil aliud bibat, et mire sanasti eam.

de div. vitiis in ano nascenti bus (post indicum ammiscendum est).

(XXX) Lentem combustam bene tritam cum melle imponito, omnes ani tumores et fervores sanat. Fel taurinum perunctum, et super lanam sucidam ex aqua frigida impone, expurgat fervores et ad sanitatem perducit.

De ragadiis in ano nascentibus( (b) post consumentur).

(XXXII) Item fimum canis album tritum et cribratum et cum melle illinitum ragadium curat. Berbicini sevi [hoc est]I, mellis [hoc est]I, aceti acerrimi [hoc est]I in unum ad tertias decoques et linteo inductum loco impones. Hoc ragadium et haemorroides curat. Passum mel et lixivam aequa mensura addes et samsucum coques simul. Postea vero cum tepuerit sessum sibi lavet. Tanta vis est remedii, ut statim curet et exochadium latens incidat. Ovi decocti vitellum et spumam argenti aequa mensura ex oleo roseo simul contere, et lana involutum subicito. Prius de lana penicillum intinctum ac melle expressum deterge. Item si quid intra anum innatum fuerit sanat. Semen arseti mittes in ollam novam et claudes diligenter eamque in furnum mittes cum incenditur. Postea favillam ipsam tundes et cernes, et imponas, omnia vitia ani sanat. Picis resinae cerae butyri sevi caprini unc̄ singulas, spumae argenti unc̄ I commiscebis, omnia vitia ani si linieris sanat. Ani vitia si qua ex ulceribus facta sunt et siccanda erunt, fel taurinum siccum suprascriptum tenesmon factum mire sanat. Folia plantaginis trita cum oleo veteri imponito, bonum est. Item ebuli sucus illinitus ani prurigines sanat. Caseum salsum et aceti pusillum simul contritum ulcera ani curat illinitum et neque tumorem neque suppurationem facit. Mulieribus circa corpus ipsum solent ragadia nasci, quae ita curantur. Medullae cervinae [hoc est]VI, olei rosei [hoc est]III ad focum lenem resolves et commiscebis, et refrigerato uteris. Qui assellari non possunt, mellis salis triti coclearia terna simul deferveant in trullione ita ne nigrum fiat. Facies dum tepuerit collyria et in ano singula subicies, mox assellatur. Muris stercus, <piperis> grana XV, aluminis pusillum, mellis coclearia II, salis triti cocl. I teres simul et commiscebis, et collyria facies et in ano subicies.

De syringiis.

Nam et chalcanthum cum aceto vel vino styptico tritum (XXXI) syringiis optime facit. Sic et cocleas sine testa tento et syringiis adhibeto, curasti. Dactylos XX et V, vel XV, in trullione ferreo combures teres et diligenter cernes et cum melle aequa mensura miscebis. Prius vero de calida fomenta et de sabano terge, post de vino veteri lava, et impones medicamentum cum linteo. Cures mane et sero, in die VII sanabitur. Caprifolia quae cadunt, sicca et in pulverem redige. Deinde ad setam praecides syringium, et vino veteri lavabis et linteo siccabis, et super pulverem mittas, et mirifice curabis. In mortario pulverem ex pistillo plumbeo facies et mittes in eo oleum cyprinum. Quod si non est, oleum de lucerna ardente mittes, et cerussam bene tritam terendo in mortario diutissime commiscebis, et uteris. Item marrubii [hoc est]II, axungiae veteris [hoc est]III, picem candidam infusam in vino veteri, omnia teres et commiscebis, et uteris, mire curat. De physicis. Picem liquidam cum manna turis aut cum ceroto commixtam intra syringia mittes, et optime curasti. Quinquenerviae sucum intra syringia mittes, sanasti. Item marrubii folia et stercus soricinum, semen de avena, piperis grana XXI, omnia aequis ponderibus miscebis, bonum est. Item olivae grana plura ustula, teres et pulverem facies, et aperies caricam et supra de pulvere superasperges, statim sanabit. Nam et syringium et corcum et strumas sic curas. De expertis. Dactylorum ossa, brassicae radices satureiae radices, olivae ossa, omnia aequis ponderibus exusta et in pulverem redacta vulneri imposita, mire curat. Canis fimum album cum oleo roseo tritum syringium curat. Humanum stercus combustum et cum melle tritum syringia curat.

De syringiis (post impedita).

(XXXIII) Palumbinum fimum siccum teres cum aceto, impone choeradi, et illam tolles. <...> Cynoglossae radices in mortario diutius tere et dabis bibere in vino veteri. Et abstineat usque ad VIIII <diem>. Hoc et syringio et omnibus ani vitiis, sicut supradicta, ita medetur, expertum est. Item asfodeli radices colliges, rades et quantum necesse est ligabis in syringium usque sanetur.

De ischiadicis(XXXIIII). Brassicae semen tritum cum aceto acerrimo tamquam malagma panno inductum in loco doloris impone, et alia die solve. Et batrachion herbam optime tunsam linteo sicut medicamen inductum imponito, et signato ne solvatur, usque ad aliam diem, et lavabis de vino veteri, et sic relinquitur. Vide ne aliquid medicaminis seu unguenti adhibeas. Hinc omnis umor dum exierit, mire sanabitur. Hoc satis bene expertum est. Hoc facis vel in geniculo umero cubito vel talo qui nimio dolore contrahuntur. Batrachion herbam tundes de ligno iligno et implebis inde conculam de nuce, et pones super talum in quo loco dolet et alligabis, et alia die solves. Postea dum <se> vesica erexerit, cum spina quali volueris aperies. Tamen vide ne cum ferro tangas.

Ad omnem membrorum dolorem vel quicquid doluerit(XXXV). Herbam bryoniam minutim decoques in oleo, postea colabis et miscebis cerae quantum tibi videbitur et perungues dolorem, remediasti. Adipis anserini vel haedini [hoc est]I, bacarum lauri tunsarum I, iunci radicum [hoc est]I, medullae cervinae [hoc est]I, resinae terebinthinae [hoc est]I, rasurae navis marinae [hoc est]I. Facto ceroto, si superunxeris, sanasti. Cupressi pilar XXX contusas diligenter cum olei [Suprascriptus]III decoques super carbones lentos, postea dum frigeraverit, per linteolum colabis et miscebis cerae liquidae libram I et facies cerotum tenerum. Item radicis iunci, murrae troglodytidis, storacis, lauri bacarum uncias singulas, omnia tenuissime trita miscebis, et uteris.

Ad omnes nervorum duritias perfrictiones contractiones et Dolores(XXXVI). Acopum quod suprascripta mira celeritate sanat, et ad plethoram et ad calores. Foliorum lauri et bacarum lauri, faeni graeci, samsuci, cupressi bacarum, murtae, roris marini uncias singulas, haec omnia tunsa in vini veteris [Suprascriptus]I infundes diebus III, quarto miscebis olei lib̄ III in ollam ubi species suprascriptae sunt, et leni pruna coques usque quo vinum consumetur. Colabis, foco impones. Et addes cerae ponticae [hoc est]VI, resinae terebinthinae [hoc est]VI, et uteris. Hoc expertum et valde mirificum est. Item olei veteris lib̄ IIII, cucumeris agrestis radicum lib̄ I coques usque ad oleum et adicies cerae lib̄ I et pro acopo uteris. Caro palumbina cibo prodest data. Aqua in qua caules decocti sunt loca fomententur. Hoc et ad pedum dolorem facit. Stercus caprinum montanum cum axungia tritum linteo inductum et calefactum sanat. stercus caprinum decoctum cum aceto et melle tritum imponito. Hoc et articulos dolentes curat. Abrotonum cum oleo decoctam et tritam imponito. Hoc et mala medicamenta excludit. Gagaten lapidem ustulabis teres et in oleum mittes, adicies et ceram ita ut fiat cerotum, et uteris. Hoc cuiuslibet membri et renum dolorem curat. Quinquefoliae herbae sucum potui dato. Hoc et laterum et coxarum dolores sanat.

De lumborum dolore(XXXVII). Git quantum tribus digitis tollere poteris tritum in passi cretici cyatis duobus cum aquae calidae cyatis duobus potui dato, potenter facit. Lanam sucidam in oleo et pice liquida intinges et impones. Adipes vulpinos inunguito. Inulae herbae folia vino trita imponito. Nasturcium cum polenta calidum cum aceto impositum prodest. Sulphur vivum <...> et vitellum ovi cum caroeno commixtum imponito. Semen asparagi tritum vel radicem eius cum vino aequa mensura potui dato. Sucum porri sectivi cum hemina <vini> potui dato. Nuclei amygdalorum triti ex aqua potui dati mire prosunt. Millepeda trita et suci eius denarii pondus unius cum vini cyatis duobus medetur.

Ad coxarum dolores(XXXVIII). Populi germen in vino coctum et expressum adiecta aqua bibat, sanus fiet. Vrsinum fimum cum axungia bene tritum imponito. Ei parti quae dolet testudinis coxam abscisam alligabis. Cucumerem erraticum ligno effossum cum axungia veteri contritum et per diem noctemque unam impositum, mire prodest. Herbam polygonum, quam nos sanguinariam dicimus, tunsam impone. Item artemisiam contusam et in aqua ferventi dimissam tolles, et supra polygonum quam primum imposueras antehac, impone calidam et bene alligatam. Hoc per triduum facito, prodest. Facit hoc ad quamvis vetustissimum dolorem et sanguinem erraticum et ad tubera in corpore et ad nervorum contractiones et ad podagram. Sed artemisiae lacte maceratam impones. Cucurbitae semen cum oleo et aceto tritum et unctum sanat. Vettonicae pondus duorum denariorum in mulsa calida potui datum. Hoc et lumborum dolores tollit. Git quantum tribus digitis tollere potes tritum in passi cretici cyatis duobus potui datum prodest.

De genuum dolore(XXXVIIII). Bulbos rusticos tundes, adicito sales frixos et nitrum combustum pari pondere et tritum ovorum albumen. Simul omnia commixta panno inducta impones, alia die solves. Hoc facies donec incipiet tumor sedari, usque ad sanitatem. Probatum est. Item prassii [dramma]X, axungiae veteris [dramma]V. Herbam suprascriptam coques sub cinere calido in foliis malvae involuto, et cum sudaverit tolles et tundes cum axungia suprascripta, et addes panem quem infundes in vino veteri, teres simul oraria et linteo inducta impones, et sanabitur. Probatum est. Fel taurinum linteo inductum impone. Stercus canis album cum oleo roseo impone. Stercus humanum siccum melle tritum imponito. Rutam viridem cum alio et sale et mellis pusillo tritam panno inductam impone, statim sanat. Fel ursinum cum adipe scrofino tere et impone. Hoc et <ad> cicatrices facit. Hederae bacarum heminam, ficus siccae libram I, axungiae libram I. Cum vino veteri contusa et linteolo imposita sanant.

Ad varices sine ferro curandas et malandriosos qui per tibias et corpus ulcera faciunt(XL). <Ad> varices viri seu mulieris gravidae. Bovis masculi fimum calidum cum aceto acerrimo teres, et in balneo prius inductum tunc linteolo calidum impones. Sed luna decrescente facies, et haec verba dices Quomodo cornua bovis masculi sicca sunt et stricta, sic et cui fit, illi Gaio Seio, varices siccae et strictae sint. Adipem anserinum cum cera tritum imponito, sanasti. Malandriosis. Alii decocti aqua crura ulcerosa fomentata celeriter sanat. Caprinum fimum cum aceto fervefactum imponito butyrum cum medulla cervina tere et impone. Lapathi agrestis radice trita et adiecta aqua et aceto simul macerata omnes corporis asperitates in balneo sudore emicante confricabis. Maxillas apri vel scrofae combures et cinerem eius ulceribus asperges, et statim sanabitur. Fel taurinum cum oleo cyprino vel roseo illinies. Vettonica in cibo vel potu sumpta intra VII dies ad salutem perducit.

De articulorum dolore(XLI). Sinapi tritum cum aqua et polenta imponito. Verbenam cum axungia veteri tere impone et liga. Quinquefolia tunsa cum axungia veteri sine sale imposita ad sanitatem perducit. Beta trita cum suco et melle imposita articulorum dolorem sedat. Columbinum fimum decoctum in aceto tamquam malagma subactum impone. Porcinum fimum recens imponito et die tertia solve, sanasti.

De talorum dolore tumore et luxu(XLII). Virgas de rubo combures et cinerem ipsum oleo roseo commiscebis, et uteris. Plantago aceto trita et imposita tumores tollit. Hyoscyamus cum sua radice <...> et super pedes imposita mire dolores et tumores tollit. Ibisci radix cum vino cocta cum axungia veteri et sevo caprino composita omnibus locis dolentibus seu tumentibus bonum est. Fimum liquidum illini, et quotiens siccabitur, iterum reillini, optime sanabitur. Quamvis turgidus sit pes, linteum de aqua cum oleo subactum et impositum mire prodest. Caprinus fimus aceto decoctus et mellis modicum mire sanat vulnera. Linguam bubulam in aceto decoques, tundes et impones, tumorem et dolorem discutit. De luxu. Porcinum fimum seu vitulinum impositum sanat. Caprinum fimum cum melle commixtum idem facit. Lilii vel heliotropii herbae folia tunsa et imposita efficaciter <luxum> sanant. Tumorem de luxu bulbi triti et impositi sine mora discutient et luxum sanabunt.

de pernionibus (XLIII. post curat).

Et aqua ubi decoctae sunt rapae assidue fomententur. Et easdem rapas tritas superpone, perniones curant. Dentis equi combusti pulvis immissus et desuper fasciola linea ligatus sanat. Brassica trita et imposita perniones ac pedes ruptos sanat. Caprini cornu combusti cinis <ex> oleo impositus sanat. Fimum gallinacium vel palumbinum oleo tritum et impositum perniones curat. Muli urina cum suo luto imposita callos plerumque in digitis innatos sanat. Gutta ammoniaci per dies VII imposita sanat. Alium tritum et impositum callos innatos curat.

de panariciis et unguibus ruptis et scabiosis (XLIIII. post gubernare oportet).

In calida quantum potes ferre, ita ut modice adurat, tertio panaricium mitte, sanasti. Nuces rancidas cum cera alba panaricio imponito, mirum est. Mox ut balneum ingredieris, ante quam sudes, panaricium in solio calente intingue, diuque ibidem teneto. Picem si cum aceto coquas et imponas, ungues scabiosas extirpas. Vngues bene nascentur, si sandaracam auripigmentum resinam terebinthinam unciis singulis omnia trita commisceas et imponas. Adipem caprinum solum vel cum sandaraca mixtum et impositum ungues ruptos id est scabiosos sanare certum est.

Ad podagram (XLVI). Expertum, revelatio Moysi pro coniuge sua. Mense ianuario toto cata mane VIIII optimi vini cyatum unum semis accipiat. Mense februario betas non manducet. Mense martio alicam coctam cum absinthio aut cum caroeno accipiat quasi ieiunus. Mense aprili rafanum non comedat. Mense maio caput de nulla re manducet. Mense iunio aquam frigidam cata mane quantum meri est consuetudo accipiat. Mense iulio a venere se abstineat. Mense augusto malvas non manducet. Mense septembri quantum meri est consuetudo cata mane ieiunus accipiat. Mense octobri porros non manducet. Mense novembri non lavet. Mense decembri caules non comedat. Hoc toto anno servantes pedum sanitas comitatur. Nam et ovorum vitella et mel simul commisce, et pedes illinito, desuper lana sucida involvito et linea fasciola ligato. Et vide ne lanea fasciola sit. Hoc mox dolorem et tumorem sedat, ut mireris virtutem huius adiutorii. Herbam portulacam tritam imponito, dolorem et tumorem sedat et mire sanat. Cucumeris silvatici radicem coctam et tritam in modum ceroti illinito, bonum est. Hoc pedum et articulorum sedat dolorem sic et rubiolum unde <libri> illuminantur in aceto bono decoques et frequenter ad pennam illinies, et mox pedum dolorem sedat. Item spumae argenti unc̄ I, cerussae unc̄ VI, afronitra alba numero V, ovorum V albumina, salicis sucum conficies et uteris. Spumae argenti, sulphuris iudaici uncias singulas, cerussae unc̄ III, calcis semunciam cum oleo rosaceo teres et in modum ceroti illinies. Hoc pedum dolorem et tumorem vel qui cum scabia dolent sanat. Ad malos pedum dolores, ad reuma omne corporis et ad pruritum et ad papulas minutas et sciae et renum dolorem, omnia desiccat et ad sanitatem perducit. Hoc utatur in balneis. Quod conficitur sic. Piperis unc̄ III, alii pro pipere cyperum dixerunt, sulphuris vivi unc̄ III, ovorum inanium combustorum cineris unc̄ III, afronitri matronalis unc̄ III, nitri alexandrini combusti unc̄ III, alii VIII dixerunt. Nitrum coques super carbones et vino veteri extingues, et iterum coques et in pilam mittes et omnia ad pulverem tundes et cribro tenui cernes, et in balneo uteris. Etenim in una lavatione tantum sudabit quantum in quinque balneis sudare non poterit. Et omnem umorem usque de medullis mire siccat et maculas tollit et omnem dolorem sedat. Hoc experimentum omnes aucores affirmant. Fimus gallinarum illinitus ad pedum dolorem mire facit. Pilae cupressi in aqua marina decoctae ita ut molles fiant, tundes in pila et subinde aqua asperges. Malagma fiat, imponito, pedum dolorem tollit. Stercus columbinum in pila tundes, et pulvere ipso creto fiat sextarius I, axungiae veteris libram I, olei cyprini semunciam, olei nardini semunciam, omnia tundes miscebis et impones. Et hoc medicamine sanus eris per annos plurimos, si deo placuerit. Vitium cinis cum axungia veteri impositus dolorem et tumorem tollit. Cupressi folia contrita unc̄ II, panis medulla unciis quattuor cum axungiae veteris unciis II in unum contrita et imposita mire dolorem tollunt. Caules sambuci cum sevo hircino triti et impositi vehementissime prosunt. Item semen genistae et folia salicis cum axungia contrita et imposita pedum et geniculorum tollunt dolorem. Vrsinus adeps illinitus podagram sanat. Vituli marini adipe pedes ungue et de corio eius caligis utere, statim sanasti. Bubulum fimum cum faece aceti impositum prodest. Catulum antequam hirundinem videat occides et de sanguine ipsius per triduum pedes perunguito, vitium incidisti. Catulum canis crassum occides, et axungiam eius tolles, et in cacabo ferventi pones ut discoquatur donec ossa remissa sint. Postea per triduum in eadem aqua pedes fomentabit, et cum pedes de aqua tulerit, de adipe eius cibi pedes perunguat, et sanabitur. Mire expertum est. Ranae rubetae combustae cinis cum axungia veteri impositus prodest.

Ad noda solvenda de manibus sive pedibus (XLVII). Bitumen cum oleo roseo terito ut sit spissum, et confricando illinies noda. Et pone desuper lanam sucidam, et de lana fasciola ligabis. Ferulae radicem ad tertias decoques et ipsam aquam calidam in vino mixtam bibat, et omnia noda exsolvet.

De pruritu vel scabie totius corporis.

Nam et axungiae veteris uncias II, sulphuris vivi uncias II tundes et cum axungia miscebis terendo, et pruritum illinies. Item aluminis liquidi uncias II, mellis uncias III in unum commiscebis, et in balneo papulas et pruritum illinies. Item sulphuris vivi uncias II, nucum rancidarum purgatarum unciis IIII separatim diligenter tritis et commixtis in balneo priusquam sudet totum fricabis. Radices cauliculorum id est thyrsos ipsos vetustissimos siccos combures et cinerem eorum cum sale diligenter teres et in balneo corpus fricabis. Aqua marina calida, frequenter exinde corpore loto, pruritum et scabiem et livorem tollit. Stafisagriae uncia I, nitri uncia I simul diligenter contritis in balneo uteris. Alumen scissum ex aqua calida teres ita ut sit tamquam gluten, et in balneo cum sudare coeperit corpus fricato. Oleum in quo pastinacae marinae iecur decoxeris, si inde corpus perunguas, pruritum et scabiem sedat. Plantaginis suco pruriginem per triduum inunguito. Terram quam formicae effodiunt cum aceto et oleo terendo commiscebis et ungues, statim sanatur. Caninus sanguis illinitus pruritum et scabiem sedat. Asininum lotium cum luto suo illinitum idem facit. Bubulum fimum cum aceto illinitum pruritum et scabiem et ignem sacrum tollit.

Ad scabias id est papulas. Lupinorum farina aceto subacta in balneo illita papulas et pruritum sanat. Bulbos tritos cum vino veteri illinito, et dum laveris item de eodem medicamine taliter perfricato, ita ne oleum tangas, papulas et pruritum sanat. Scrofinum fimum combures, cinere eius cum aceto in balneo corpus et papulas perfricato. Cimolia post balneum illinito, papulas sanat.

<Ad> pustulas graves et ea quae suppurata sunt.Ibisci radicem cum hydromeli coques addita farina hordei et sale, calidum impone. Nam et foenicine medicamentum omnem pustularum acredinem curat. Si impetigines innatae fuerint, chelidoniae suco assidue loca fricabis. Scarabaei intestina loco infricato, mire sanat. Racemos de uva tolles viva et sanguinem eorum cum lasare vivo miscebis, et illinies, amplius non nascentur. Lapathi radicem contusam cum modico aceti vel solam induc in die, cum tetigeris impetigines curat. Verrucarum genera sic curabis et clavos. Murinus sanguis illinitus verrucas tollit. Intibi erratici fiorem mane ieiunus legito et ex eo verrucas confricato, cito sanat. Canini fimi pulvis cum cera illinitus verrucas sanat. Ex urina canis lutum impositum verrucas et clavos extirpat. Verrucae ex se cadunt, si cum cunila viridi eas frices assidue. Verrucas extirpas, si noctu stillam quamcumque decurrere videris, eadem loca ubi verrucae sunt detergas. Quod si nuda manu terseris, in manum transeunt. Lapillum qualemcumque in folio hederae involutum inveneris, in verrucas admoveto atque celebri loco proicito, ut eum quicumque invenerit, statim in eum transeant qui eum levaverit, ita tamen ut quantae verrucae sunt tot lapillos in eodem folio involvas, de quibus prius verrucas tanges. Fel scorpionis marini illinitum verrucas tollit. Fimum columbinum cum aceto acri decoctum ad mellis crassitudinem levi igne, perductum verrucas sive clavos extirpat. Fici inmaturae lac cum axungia mixtum impone. Vitulini fimi cinerem ex aceto verrucis impone. Heliotropii herbae suco confricatae verrucae cadunt. Fabas nigras in panno quolibet involve, tanges de singulis fabis singulas verrucas et dices Titi quomodo hae in fumo siccantur, sic et illae verrucae siccentur et ducant se. Et tollas ipsas fabas et in furnum mittas. Statim recedas ne sonum vel odorem earum sentias.

De maculis in corpore nascentibus (XLVIIII).

Sed et haec adiutoria maculis supra scriptis propensius sunt adhibenda. Porri folia trita et imposita varos emendant. Tithymali <lac> cum farina impositum maculas tollit. Avenae farina cum aceto maculas tollit. Columbinum fimum aceto tritum et illinitum maculas et lentigines de facie tollit. Napus crudus cum melle tritus illinitus idem facit. Cocleas minutas quae passim inveniuntur combures, cinis earum cum melle inductus maculas et lepram ex facie tollit. Cicatrices nigras candidas facies, si spumam argenti bene contritam cum oleo inducas. Item. Sevum asininum illinitum idem facit. Faciem splendidam facies, si uvae aminaeae radicem cera et melle conteras, ita ut sit in specie ceroti, et adnoctem inducas, et mane aqua delaves, miraberis. Cygni adeps illinitus faciem purgat atque erugat.

De luxationibus vel eiectionibns articulorum (LI)

Fimum porcinum [ seu vitulinum impositum sanat. Caprinum fimum cum melle commixtum idem facit. Lilii vel heliotropii herbae folia tunsa et imposita efficaciter <luxum> sanant. Tumorem de luxu bulbi triti et impositi ] sine mora discutiunt.

Ex alto lapsis quibus membra collisa sunt. Rutae [hoc est]olei [Suprascriptus]I. Calide membris perunctis optime convenit. Idem praestat et lixiva ad heminae mensuram potata, contusum et emotum sanat. Verbena cum axungia veteri trita et imposita bonum est.

Ad fracturam sive luxum.Facies embrocen, vinum acetum oleum aequali mensura, et admiscebis saponem ova et afronitrum, ex lana sucida impones. Si costa fracta fuerit aut articulus vel quodlibet os, et cohaerere non potuerit, collectione facta periculum maius fuerit, tunc stercus caprinum cum vino veteri imponito. Mirabiliter non solum aperit et expurgat, sed et os fractum foras evocat. Item vettonica herba cum axungia trita similiter imposita operatur. Sic et dracontea herba medicabitur.

Ad fervorem vel contusum, ad morsum, ad incisum vel si quid aliud provenerit, ne dolorem sentiat. Accipias sal aut oleum, antequam plagam aqua aut aliquid contingat, et super vulnus de manu confrices. Fractura numquam homini proveniet, si herbam chamaepityn secum habuerit alligatam. Si quis aliquid fregerit, ut sine dolore vel spasmo curetur, sinapis grana aliquot et fimum caninum in linteo ligabis et in brachio vel crure aut ad umbilicum ei qui dolet ligabis. Miraberis remedium. Radicem herbae confervae tunde, et stercus ovillum et axungian in se misce, et loco vel ossi fracto aut contuso impone et panno constringe. Vermes terreni triti cum melle impositi etiam ossa fracta extrahunt. Lardum elixum alliga et mira celeritate fractum consolidat.

De percussionibus apum scorpionum et ceterarum serpentium (LII)

Ad dolorem qui ex plaga aut ex tumore provenit. Vitem albam combure et fac pulverem, et axungiam ursinam misce et impone. Ex ipso cinere lixivam fac et lava, certissimum est. item ad plagam. Millefolium cum axungia trita et imposita bene sanat. Plantago trita cum axungia porcina plagae frequenter imposita in paucos dies sanat. Item infusura ad plagam. Vinum et oleum fac bullire insimul et misce cum pice graeca et pulverem super plagam semina. Item ad carnem putridam. Ficus siccas tragacanthum et sal tere fortiter et pone super malam carnem. Item ad plagam celerius sanandam, et sanguinem vomentibus. Mirifice stringit. Detur cum vino austero. Gypsi cocti [hoc est]II, mastices [hoc est]II, libani [hoc est]II. Tere diligenter et cerne et mitte in plagam, bonum est. Item pulvis ad cicatrices inducendas et concavitates replendas. Testarum ostrearum combustarum [hoc est]III, libani [hoc est]II. tere subtiliter et impone. Item emplastrum quod facit ad omnes plagas, ad pectus, ad epar et ad splenem, maxime ad os fractum certissime probatum est. Recipit aloes mastices murrae libani <...> auripigmenti pulveris nitri antiqui ana [hoc est]IIII, cerae et picis quod sufficit. Pone ad lumborum dolorem, renum nervorum podagrae ilii et ad omnes dolores corporis. Item ad carnes iungendas subito. Recipit picis de nave [chalastici quidem confecti] [hoc est]IIII, mastices aluminis gypsi cocti ana [hoc est]I, turis murrae aloes tragacanthi cummi fellis taurini ammoniaci petrae focariae boli ana [hoc est]V, gypsi vivi VIIII, vermium terrae quantum sufficit, anagallidis [hoc est]VIII, sanguinis hominis libram I, galbani [hoc est]III. Pellem vervecis spoliatam pilo coque ut liquefiat. Postea coque in vicem in olla, abstrahe ab igne et mitte ipsam aquam in ollam, claude, deinde cooperi vas, mitte quantum inter conventionem positum fuerit. Hoc medicamen si in oculis positum fuerit, statim iungentur palpebrae, si incisis membris, tertia die sanat, <cicatricis> nullum vestigium cognoscitur. Item ungue ad plagam. Mel , piculam aequaliter, et fel et de farina volatica parum et acetum. Mina fortiter et impone. Item salviam silvaticam et domesticam, herbam dolavento, gallicentrum et urticam et millefolium. Cum suco omnium horum mitte sagimen frictum ceram et mel, et fac bullire insimul, et impone. Vnguentum ut cicatrix non appareat. Sevum porcinum lava in novem aquis et mitte in vase super carbones, et super mittes cerae parum et olei, fac fervere simul, postea cola et adiunge libanum masticen et piculam, et fac parum bullire in olla, postea tolles ab igne et refrigerare sine, et sic inductum in fronde rubi plagae impone. Ad truncum vel spinam eiciendam. Lac caprinum desuper mittens apertum liga fortiter, et in crastino invenies truncum aut spinam. Item arundellos integros combure et pulverem cum aceto superliga. Item polypum tritum cum axungia veteri superliga, statim eiciet sagittam vel quicquid fuerit. Si vis de alia parte certa ligare, ibidem facies exire. Ad inflationem. Dracontea imposita statim sanat. Ad ignis dolorem. Lini semen cum aceto et oleo coctum superpone. Ad anhelitum qui fugit. De pyrethro pipere melle fac potionem bibere sero calidam cum adipe, et mane frigidam per dies tres. Ad ilii dolorem. Quando Christus natus est, omnis dolor passus est. Exi dolor, Christus te sequitur. Ad eos qui sanguinem mingunt. Aliorum capita cum eorum radice coque in aqua in olia rudi usque ad tertias, et inde bibe. Trifolii radicem similiter. Ad eum qui cum muliere non potest. Satureiam commisces albilonis coctis in vino et oleo. Bibat in balneo. Si partus mortuus fuerit in utero. Satureiam cum calida bibat mulier, statim eiciet. Item ad partum mortuum expellendum. Verbenae sucum cum frigida bibat, statim liberabitur. Item si lac mulier non habet. Feniculi semen cum butyro et melle commisces, bibat. Item cum parere non potest. Aquileiam argentillam ad renes ligabis. Item. Artemisia ad inguinem suspensa statim pariet. Et cito illam solve, ne sequatur matrice. Item. Dictamnum da bibere, sine periculo pariet. Ad <...>mulierem. Cymas XXVIII de persico et totidemde rubo tamdiu coques in vino forti, donec tota vis herbarum ibidem remaneat, et inde mane et sero bibat. Item ut mulier corrupta virgo appareat. Recipit mirram libanum colofonium picem auripigmentum bolum gallam aloen gypsum cornu cervinum incisum aristolochiam rotundam. Pulverem fac et utere. Ad stomachi dolorem. Argentillam cum vino bono et pipere bibat. Epithema quod ventrem plus solvit quam cerotum. Recipit cyclaminis radicum, elaterii et foliorum eius, ellebori albi et nigri, scillae nitri scamoniae euforbii ana [hoc est]I, stafisagriae [hoc est]I, cerae et picis ana [hoc est]V, olei veteris [hoc est]IIII. Tere et misce cum suco herbarum, addens fellis taurini [scrupolo]XXX. Induc linteo ut totum ventrem teneat et post galli cantum impone. Cum sellas perfecerit, intret balneum. Antidotum ad memoriam revocandam. Recipit spicae agarici zingiberis ana [dramma]I, piperis [dramma]II, costi aloes alexandrini seminis absinthii prassii hyoscyami ana [dramma]I, mellis despumati quod sufficit. Fumigium ad haemorroides mirificum. Pone cantharidas, spolia serpentis, peucedanum aequaliter, ita ut fumus ibidem ascendat. Vnguentum mirabile quod facit arthriticis ischiadicis paralyticis colicis et ad omnem dolorem et ad omnes guttas. Recipit salviae sabinae calaminthae puleii rutae samsuci chamaemyli scillae absinthii ireos acori cyperi ysopi aneti lauri foliorum sambuci herbae <...> althaeae radicis bryoniae radicis prassii abrotoni foliorum aristolochiae rotundae serpylli inulae aristolochiae longae cum foliis artemisiae antulae. Omnes herbas pista, et in vino optimo diebus tribus maneant. Tunc coque illas in eodem vino et torque in panno ut omnis umor exeat, et tunc adde oleum. Vnguentum ad omnes dolores. Satureiae viridis manipulum, lauri bacas XIII, eius foliorum lib̄ II, rutae viridis tantundem, cymini quantum sufficit, salviae viridis [hoc est]III, verbenae [hoc est]III, oleum quantum sufficit, cerae libras duas, agrestis cucumeris radices XIII. Omnia bene coque in oleo, et colatis adde ceram. Vbicumque unxeris habebit effectum. Ad tumorem tibiarum et pedum. Olei partes duas, aceti tertiam, salis coclearia III. Simul misce. Tibias frequenter frigido aut calido perungue, postea per horas faece aceti lava tibias. Item ad dolorem pedum et tumorem. Herbae caligulatae folia in panno nudo impone et sub cinere calido pone et subliga. Dolorem tollit. Vnguentum probatum ad dolorem manuum et podagram. Vrinae muli castrati accipe lib̄ IIII, spumae argenti lib̄ II, olei vetustissimi libram, axungiae veteris lib̄ II. Spumam argenti tere et sic misce lotii modicum in vase aereo et coque donec colorem mutet. Postea adite oleum et axungiam et coque modicum super carbones quamdiu colorem rubeum faciat, et repone. Quando opus fuerit, induc in aluta et impone. Item unguentum ad scabias et tibias ruptas. Inulae radicem contere cum axungia porcina et adiunge sal et fuliginem, et ex hoc ad ignem unguatur. Item unguentum ad vulnera crurum. Mastices [hoc est] [somministra], libani [hoc est] [somministra], lithargyri [hoc est]V, cerussae lib̄ [somministra], olei fialas XV, aceti acerrimi fialas XVII. Omnia confice et utere. Item ad tumorem podagricorum. Recipit artemisiam et folia hederae. Cum aceto diligenter tere et sic emplastrum impone. Exsiccat et stringit, et omnem dolorem mirifice tollit. Probatum est. Item ad podagram et tumorem. Plantaginis folia contusa cum modico sale imposita, optimum est. Item ad pedum dolorem et tumorem nervorum. Senecionem herbam cum axungia tritam et impositam, mire sanat. Item ad tibias ruptas et si taenias habuerint. Cinis abellanae et albae vitis cum axungia verrina miscentur, et unguatur. Item ad tumorem pedum. Lenticulae farinam et modicum panis et vini modicum et olei commisce, et tepide sic fascia. Ad caliginem et maculas. Chelidoniae sucum ovo pleno, feniculi duobus ovis plenis, mellis uno, lactis mulieris tribus, aloae [scrupolo]I, croci [dramma]II. Haec omnia terendo commisce. Bonum est. Ad serpentem eiciendum. Recipit corticem mali punici siccatum et in pulverem redactum. Potui tribue. Membratim per secessum eicietur. Vomitus Constantini probatissimus. Recipit tapsiae lib̄ I, croci [hoc est]VI, condisi III, cymini [hoc est]II, mellis quod sufficit. detur ad instar castaneae cum calida. Item alius. Vomitus imperialis et sine labore. Recipit seminis atriplicis et condisi [dramma]IIII, mitte in panno et in aqua calida frica. Et adde siropi acetosi [hoc est]I, et bibat. Vomitus suavissime et sine angustia purgane coleram rubeam. Recipit tapsiae [hoc est]XII, castaniolae, condisi, cymini, lacteridarum purgatarum, croci hortulani ana [hoc est]VI, mellis <quod sufficit>. Dosis in modum nucis minoris, cum calida detur. Vomitus. Recipit tapsiae lib. I, croci hortensis [hoc est]VI, cinnami [hoc est]III, mellis <quod sufficit>. Vt castanea detur. Vomitus. tapsiae lib̄ II, croci lib̄ I, condisi [hoc est]VI, cinnami [hoc est]III, mellis quod sufficit. Vomitus bonus. Lacteridarum mundatarum lib̄ I, cinnami [hoc est]VI, agarici [hoc est]III, mellis quod sufficit. Vomitus. Elleborum album bene mundatum per triduum in aqua dimitte. Quarta vero die quanta est illa aqua considera, et bis tantum mellis ei adiunge et fac bullire usque ad aquae consumptionem, ita quod semper elleborum ibi iaceat. Hoc facto et elleboro ablato et siccato, usui serva. Sic et liquorem ipsum in vase vitreo conde. Coclear unum dato. Sine periculo vomet. Si modicum croci addatur, ut siropus esse videbitur. Si pulvis specierum, ut electuarium fiet.

De freneticis (post subcumbere)

nam et somnus et patientia his indicanda sunt.

Ad somnum.Pampini virides de vite contriti et ex aqua calida potui dati somnum invitant. Chartam quamlibet combures, et cinerem eius cum calida potui dato. Idem facit et potio in caliculo papaveris data. Et papaver silvaticum ex aqua decoctum et potui datum mirum est. Cancri oculum sinistrum ad caput ligato. Lactucam integram mox uti de horto versaveris, non lotam ignoranti sub cervice pone. Scobem cupressi in vino macerabis et colabis, et vini potione data mox conquiescet. Herbam mandragorae coques ex aqua, et potui dato ei quem voles salvum fieri. Scribe in charta pura in silentio nescienti aegroto IωIωKONNI aa C. MNOYЄ. Ille quem peperit illa, et pones nescienti sub capite. Item scribe in tria folia lauri Inceptat, et nescienti sub capite pone. Item in charta scribes KOKOt IЄONa, et nescienti sub capite lectuli pone. Lactucam cum terra sua evelles et quattuor folia tolles et in singulis scribes YaaNOC, et singula folia ligabis per singulos pedes lecti. Item in cultello scribes ter Occidi somnium, et nescienti pones sub capite. Item in folia lauri scribes, et pone nescienti sub capite, et dices nomen matris eius cum facis a SS K b IIII. tyono ϕNn. Item scribes intra calicem nomina infra scripta Dormiat ille Gaius Seius somnum humanum. KCЄ MIYYCaCRCON Dices in calice et dabis ei cui voles, et statim dormiet. LaXOYaYaωC [~] facies pilam de cera, et scribe in ea ob’ acta ξONTONXOCaINaITaN TaXЄI ab. BaTYaξOaLЄNO CIЄTO albδЄNOCNPaIωЄЄ ei dormiat ille quem peperit illa et ad nasum sibi teneat et olfaciat. Cocleam africanam inanem id est testam eius vacuam quaeres et mittes in ea oleum et lychnum, et sic lucernam incendes, et nescienti aegroto sub lectum pones. Quamdiu arserit, ille dormiet. Argemoniam nescienti ad caput ponito, et nisi eam tuleris, non evigilabit.

De lethargicis (post compellit).

Lethargum sic excitabis, si cimices VII in aquae cyatis quinque mittas, et des potui antequam cibetur. Testudinis sanguis in fronte [legato] illinitus prodest. Rutam ex aceto tritam eorum naribus odorandam applicabis. Sisymbrium ex aceto tritum et lethargo in capite infusum mirum est. Pulmo pecudis calidus si circa eorum caput ligetur, expertum est. Caprini cornu odor lethargum dormire non patitur. Euforbio in aceto soluto si eorum nares contingas, bonum est. Obliviosum emendabis, si oculos milvi ligatos in foenicio portet in collo.

De pleuriticis (post cognoverit).

Haec autem utiliter adhibebis. Faeni graeci [hoc est]VIIII castorei [hoc est]XII. Pulverem facies et commiscebis. Dabis autem exinde cocleare unum cum mulsae cyato uno, si <febris> fuerit, cum aqua calida, curasti. Epithema tale facies. Cerae pondo II, butyri [hoc est]I, sevi taurini [hoc est]II, rutae viridis foliorum [hoc est]II, adipis porcini [hoc est]I. Stercus caprinum in silva inventum conteres cum oleo et colabis linteo, et potui calidum dabis. Dolores lateris sanat diatessaron quod sic conficitur. Lauri bacas, murrae, aristolochiae, gentianae ana [hoc est]I, mellis <quod sufficit>. Dabis exinde cum valida potui, mirum est, vel loco pro malagmate imponat. Herbam verbenam viridem tritam cum vino, si non febrit, bibat, bonum est. Hoc et ad pectoris dolores et ad convulsos facit. Gentianae [hoc est]II, iris illyricae [hoc est]III, murrae [hoc est] [somministra], piperis [hoc est] [somministra]. Separatim trita permiscebis melle. Dosis ad magnitudinem abellanae, cum calida bibat. Fabae lomenti heminam I, lauri bacarum [hoc est]I, mastices [hoc est]I, ovorum vitella VII. Conteres separatim et commiscebis tenendo in unum, linteo induces et lateri dolenti impones, expertum est. Sic sanguinem erraticum curabis. Personaciae herbae radicem cum axungia veteri teres et impones. Picem virginem, et sulphur vivum in liquata pice immiscebis, et nitrum tritum superasperges, et charta virgine inductum calidum impones. Herba perdicalis tunsa et imposita sanguinem erraticum mire dispergit et curat.

De peripleumonicis (post valeamus).

Nam et galbanum cum melle in foco resolutum et duobus cocleariis potui datum optime facit. Et pthisicis idem medetur. Feniculi semen tritum et cum calida bibitum bonum est. Herbae hyoscyami sucum tepidum potui dabis, cum summa admiratione sanabitur. Trociscos diaspermaton potui dabis.

De synanchicis (post gubernari non poterunt).

Singultus si innatus fuerit, manus eius ambas in calida diutius et frequentius teneri facias. Piper et castoreum aequali pondere tritum cum aqua calida potui dato. Et loco calido si iaceat satis iuvat. Et pectus eorum oleo nardino perunguito. Et adrianum vel dia trion pepereon cum aqua calida potui datum summe facit.

De ileo (post vaporibus frequentibus)

id est in aqua <ubi> cocti fuerint frondes lauri vel cupressi puleii nepetae absinthii abrotoni missum in semicubio frequentius vaporabis, et sabanis calidissimis post eum deterges.

(post immineo).

Nam et puleium et cyminum aequali mensura in se teres ex aqua et super umbilicum impones, et cito sanabitur. Et hae potiones omnibus inflationibus ventris et stomachi conveniunt. Apium anetum et puleium aequis ponderibus decoctum potui dato. Et solum apium idem facit. Ruta ex butyro et oleo decocta et edita omnium interaneorum inflationem tollit. Feniculi et apii radicem in vino albo infundes die una, et modice decoctum potui dato. Vituli fimum recens ex vino potui datum umores ventris et flegmata et biles atras a periculo liberat. Aneti semen contritum ex aqua potui datum mire prodest. Coagulum leporis tritum ex vino tepefactum potui datum grandes ventris tortiones sanat. Item anatis venter appositus mirum est. Verbenam tritam cum radicibus suis inpari numero ex aqua potui dato. Herbae verbenae radicem commasticet et ipsam salivam glutiat, statim ventris et intestinorum tollit dolorem. Aniso et asaro in se ex aqua cocto potui ipsam aquam dato. Lapidem gagaten super umbilicum impones, et statim remediabitur. Cucurbitam medicinalem maiorem super umbilicum impones, et diu ut sit permittes. [iniectionibus quoque enematis i. clysteris ex decoctione fomenti supradicti admiscentes ].

(post provocantibus).

item enema id est clyster colicis probatissimum. Storacis nardi olei cyprini ana [hoc est]VI, diachylon [hoc est]IIII, melilotum, basilicon ana [hoc est]IIII, oleum sabinense pondo VII, ibisci manipulos III, faeni graeci [hoc est]III, adipis anserini vel fasianini [hoc est]VI, colchici [hoc est]II, olei chamaemelini [hoc est]III, aneti puleii ana fasciculum I. Ibiscum et faenum graecum infundes in oleo sabinensi diebus VII, et si senseris esse flegmonem i. indignationem vel fervorem intestini, auferes nimie calidae virtutis species et sic decoques, et dum omnia fuerint optime temperata et dissoluta, tunc admiscebis olea suprascripta. Et tunc haec facienda scito, quando dolor intolerabilis et acutissimus fuerit.

(post scamoniam).

Strofum ne infans patiatur aut intestina ei torqueantur, vel ne aliquid mali ei accidat, facies lac caninum sugere. Item ad strofum. Murem prendis et filum decocto albo in se torques, et in acu inseris, per anum muris mittis et per eius os tollis, et ligas ad collum infantis, prodest. Nota ad eos qui per dolorem obmutescunt. Si quis per dolorem obticuerit, puleium in aceto mittes, et naribus applicato, mox loquetur. Eneamus antidotus potui datus omnibus ventris vel stomachi inflationibus mire succurrit. Herbam tithymalum teres et in vini cyatis II ieiuni potui dabis, sanasti. Plantaginis sucus potui datus mire facit. Rutam mentam apium anetum puleium decoques ex aquae [Suprascriptus]I, ita ut ad heminam redeat. Exinde potui datum mirum est. Hoc et ad interaneos dolores, id est quibus dolor intus girat, facit.

De spasmis.

[ <...> Omnibus vero tensionibus post fomenta chalastica ex oleo sicyonio aut nardino unctionem adhibebo, et acopa calidiora ex oleo cyprino confecta. Nam et adipes leonum galbano mixti par beneficium procurarunt.] Et acopum hoc Hippocratis quo usus est ad cervicis dolores et ad nervos obligatos et ad omnem duritiam. Faeni graeci heminam I, althaeae radicum manipulum vel fasciculum I, aquae cyatos III. Coques ad tertias. Vini veteris cotylam I, olei veteris [Suprascriptus]I, cerae pondo II, resinae frixae pondo II, galbani [hoc est]II. Coques in olla fictili tamdiu quousque se misceant, conficies et uteris. [Et cataplasmate chalastico loca diutius mitigabo. Post clysterem vero chalasticum <...> nam et carbonibus proxime calentibus lectum straminabo] et equi adipes cum resina et galbano aequali pondere in unum contusae et decoctae nervos et posteriora corporis membra inuncta solvunt erigunt et extendunt. [Dabo interea potiones huiusmodi. Castorei pulverem cum melicrato, aliquotiens piperis quippiam intermiscens.] Sic et lotium caprinum potui tepidum datum validissime prodest. Sic castorei piperis ana [hoc est]I. Simul tritum colliges cum melle, eximes inde unum coclearium et potui cum aqua calidum dabis. Item castorei, piperis albi, petroselini ana [hoc est]I. Tritum optime cum melle colliges et exinde cum aqua calidum potui dabis ieiuno. [Dabo et silfium cum pipere <...> procurabo etiam calidarum vel balnearum beneficia frequentius adhibebo ut possint post tam saevam aegritudinem reparare.] Ad telum vel ad sanguinem erraticum. Personaciae herbae radix cum axungia veteri contusa et imposita, sanat. Picem virginem in chartam puram induces, et sulphur vivum et nitrum tritum superasperges et calidum impones. Herbam filicem siccam tundes et pulveris eius coclearium plenum ieiuno cum vino dabis.

De capitis querellis (post cerotario sic medetur).

Aliqui vero negant caput dolere ei qui se luna XVII vel XVIII totonderit. Corona de puleio capiti dolenti imposita prodest. Hoc et a sole dolenti facimus. Rubi folia trita cum oleo illinita. Ossum de capite vulturis capiti dolenti impositum prodest. Puleium sub aure vel sub anulo tecum tritum porta, et neque ab aestu neque ab hieme gravedinem senties. Herbam hederam contusam in oleo coquito et per linteum colato, et ex eo frontem et tempora et nares perunguito. Hoc et ad medii capitis dolorem facit. Cuculas caprinas IIII in aceto solves et fronti illinies. Cretam figuli cum aceto solves et fronti illinies. Bacas lauri inpari numero oleo tritas capiti illinito. Folia trita ex aceto et oleo, capiti stillatum mirum est. Lasaris modicum in aqua solve, et in aurem eius partis quae dolet III guttas cum digito stillato. Ipsa quidem hora caput vexat, sed in perpetuum sanus erit. De cornu pecudis vivi pectinem facies et cum ipso pectines, vir de masculo, femina de femina. Porri sectivi suci coclearia II, mellis cocleare I, permixtum in naribus ant in capite infundis. Calculum limacis eximes luna XVII et hunc in foenicio ligatum a capite porta, caput dolorem non patitur. Lapilli in ventre hirundinis inventi, maxime albi, in capite ligati vel in manu portati vetustissimos capitis dolores tollunt. Surculum de nido milvi in pulvino pone nescienti, et cum tuleris, ne post te respicias eunti dormitum. Porri sectivi suci II coclearia et I mellis, commixtum in aures vel in nares infundis. Intibi suco cum oleo roseo et aceto caput perunguito, vertigines et capitis dolores veteres curas. Mali persici nucleus contritus cum aceto et fronti illinitus statim sedat dolorem. Bacas lauri VIII et album ovi in mortario tritum et fronti illinitum, a multis expertum est. Herbam quae in capite statuae invenitur, luna decrescente tollis, et in panno lineo ligatum de lino rore capitis dolorem statim sedat. Araneum linteo prendis, ligas de tela, ita ut nesciat ille quid ei ligas. Herbae cyclaminis radicem de cultello super carbones radito, et fumum eius naribus ducito, omnia suprascripta mitigat. Si caput dolet a sole, coronam de intibo silvatico sibi imponat. Lapis gagates capiti impositus mox dolorem sedat. Corniculae cerebrum coctum in cibo sumptum qnamvis graves et invetustatos <dolores capitis> sanat. Nam in charta scribis a φ lina, et capiti suspendis. Item scribis in charta ΒaΡΒaΤΟ e u ø ø e. Item scribis in chartafωIaf. Item scribis in charta vvfNaNosho. Item scribis [*] ⌘ OaaoYø. Item scribis in charta a capa TaPXM# kacta paC aa# . Haec omnia de lino rore de tela ad caput ligabis. [Item hemicraniis ].

(post euforbii q. s. adiecimus).

Item euforbii scrip[p] III, crocomagmae scrip[p] IIII terito cum aceto, et fac trociscos. Cum opus fuerit, ex vino tritos inducis, si sinistra pars dolet in dextra, si dextra in sinistra. Item croci [hoc est]II, murrae [hoc est]II, chalcanthi [hoc est]II, opii [hoc est]II, crocomagmae [hoc est]II, turis [hoc est]I. Trita omnia austero vino colliges, et inde frontem illinies, intermissa semita super nasum. Praecluso enim itinere quo oculos umor vexare consueverat, viam facies qua de cerebro per nares fluxus et morbus omnis decurrat. Hinc in perpetuo decursus fiet. Hoc et ad lippitudines oculorum facies, vel ad eos quos nimium reuma vel dolor perurget, sed in aceto acerrimo ipsum trociscum resolves. Nam erucae semen contritum ex aceto temperabis, et ipsam partem quae dolet vel totam frontem et tempora de penna illinies. Sucum hederae terrestris et betae albae sucum et oleum roseum omnia aequali mensura per fistulas in nares coicito, ad solem candentem tempore aestatis. Mox enim tantum sternutabit ut vermem per narem emittat. Nam et scribes ad hemicranii dolorem, si dextra pars dolet scribis in cute hyof, in sinistra ceal hhhc. Item scribis in charta ωhti ω σι aa loti poca zonie ho ωaΛΥΡΙΖЄ. [Quibus ex frigore nimio].

(post convenit adhibere).

Talibus. Betae radicis sucum cum melle aequali mensura quis naribus ducat, caput optime deplet. Sic et de cyclaminis radicis suco, cum melle simul potentius est. Sic pyrethri pusillum masticatum capitis et oculorum gravedines et dentium dolores omnes mitigat, dum per os apertum umor capitis in terram defluxerit. Ysopi vel origani cymas in aceti quartario et mulsae ad tertias decoques, et tempera. Contra solem gargarizet. Alia die haec cura sequatur. Infundes sinapi in aceto acri, post teres et sumen per linteolum exprimes, et cum mulsa tepida resupinato capite gargarizet, et umor crassus in capite qui fuerit digeretur. [ratio]ysopi origani stafisagriae glycyrizae polii ana [hoc est] L. Infundes in aqua ex aceto temperata quantum offerre possit [Suprascriptus]III die ac nocte. Alia die in cacabo novo coques ad tertias, lento foco ne comburas, postea colabis diligenter, et remittes in ipso cacabo. Addes sapae [Suprascriptus]I et recoques usque ad spissitudinem sapae lento igni, et uteris tepido ut supra. Item ysopi [hoc est]I, ireos [hoc est], caricas pingues [hoc est]I. Dum volueris fortius purgare, sinapi teres et admiscebis in calicis mensura coclearia II. Nam omnia in sapae infundes [stratum super stratum]III, aceti hemina I, mellis pondo III. Triduo infundes et decoques, exprimes diligenter, et gargarizet aut ad solem aut in cubiculo calido, prima die VIII, secunda VI, tertia III [stratum super stratum]et aquae [Suprascriptus]III per triduum. Postea coques ad tertias, et quantum aceti remanserit addes mel et sapam aequali mensura, et recoques, lento igni ne comburas, et ad solem gargarizabis. Hoc autem visum oculis caligantibus restituit, auribus auditum acutissimum praebet, fauces curat, capiti sanitatem praebet et reuma mordet. Cyclaminis radicis suci partes II, mellis partem I. Tepidum naribus incito, ita ut os plenum calida aqua teneat et postea verset. Omnia vitia capitis supra scripta et ventris dolores et epilempticos curat. Item alia maxima purgatio. Stafisagriae [hoc est]I, pyrethri [hoc est]I, ysopi [hoc est]I, tragacanthi [hoc est]I. Trociscos facies de singulis argumentis, siccabis, et dum opus fuerit singulos masticabit, sed in sole calido vel in balneo. Lasar cum lacte mulieris solve, et si hemicranius dolet, in eius partem mittes. [Convenit de naribus <...>]

De maenomenis (post sang. adhibere).

Et si cum febre fuerint alienati, ut et vigiliarum assiduitate fatigentur, odoriferis virtutibus eis somnus est invitandus. Id est frons eorum cum temporibus et naribus est inunguenda ex trociscis hypnoticis, qui ita conficiuntur. Mandragorae cilii [hoc est]I, opii [hoc est]I, hyoscyami seminis [libitum]asari [libitum]castorei [libitum], croci [libitum], storacis [libitum]. Trita omnia colliges cum suco papaveris vel hyoscyami suco, et trociscos facies. Dum opus fuerit, cum caroeno solutum inungues. Hoc et freniticis et ad capitis dolorem adhibebis. Nam et his vinum omnino negandum est, quoniam febrem inflammat et somnum fugat, alienationem irritat, ardorem movet. [et si post haec adiutoria <...> ].

De pthisicis.

Si nimia tussis fuerit, herbae vettonicae [hoc est]X cum melle per dies VIIII. Nam et pulmonem pecudis et cornu cervinum simul combustum et tritum dabis in vino, et mox sanabitur. Alium in aqua decoctum et mel admixtum sumptum sedat tussim, et purulenta excreantibus medetur. Corrigia canina collo suspensa aut digito ligato sedat tussim. Masticen tritam et cum melle mixtam cum aqua calida bibat. Facit hoc et ad defectum stomachi. Oleo vinum misceto et in eo panem intinguito, et ad edendum dabis. Nam effectum senties. Hoc et maioribus aetatibus prodest. Nam et diatessaron vehementer prodest, quod sic conficitur. Aristolochiae rotundae, gentianae, bacarum lauri, murrae uncias singulas. Tunsa et cribellata cum melle optimo miscebis et dabis in hydromeli. Hoc et pleuriticis magnum est adiutorium vel ad vena. Lenticulam frictam cum melle tepido edat. Alium cum faba fricta mixtum cum melle tepido edat. Si vero ad perniciem tussis venerit, equi salivam dato. Bibat ex aqua calida per triduum, expertum est. Nuces III de intus combures, et piperis grana III in se teres, et mellis coclearia tria. Per triduum singula coclearia dato. Stercus corvi in panno ligatum et collo suspensum prodest. Coclea vacua mundata combusta trita cum melle mixta, dabis gargarizandum. Lapis de spongia exemptus et linteo ligatus pueris tussientibus collo suspensus unice prodest. Item galbani [hoc est]I in pultario coques, et ex eo dabis in modum abellanae. Ventris gallinacii membrana sicca et contrita, vel si recens sit in potione vini falerni data mirifice prodest. Cocleae crudae tritae, cum tepidae aquae cyatis tribus bibat. Item ad tussim et pulmones. Ireos illyricae radices tritae et cum melle mixtae abellanae magnitudine. Mane ieiunus et sero cum passo cyatis duobus si febris non erit, si febrit ex aqua calida cyatis tribus data bibat. Cupressi bacas minutas teres et in vino potui dabis. Nucem pineam viridem frange et in aquae [Suprascriptus]I decoque, donec hemina remaneat, et cum puleio veteri agito, et ex eo singulos cyatos cotidie bibat, expertum est. De resina terebinthina facies pilulas quasi faba, cum melle teres et per triduum dabis. Item ad tussim et qui pus expuunt. Vettonicae herbae pulveris scrip[p] VIIII et mel atticum commixtum ieiunus accipiat, donec expurget. Leporis stercus in vino aut in aqua ad noctem potui detur. Semen cauliculi teres cum melle et pipere et inde cocleare I mane et sero accipiat. Porri sucum expressum cum oleo decoctum sorbeat, prodest. Alium in aqua bis coctum cum faba addito melle, et exinde mane et sero bina coclearia accipiat. Hoc et purulentas excreationes sanas. Ficus aridas coques, et ipsam aquam bibat. Item. Turis, colofoniae, mastices, piperis uncias singulas. Omnia cum melle trita. I cocleare mane et sero accipiat. Lapidem gagaten in aqua fontana bibat. Vt vocem claram facias. raucedinem emendas, si in balneo clames aut oleo gargarizes vel si tragacanthum in ore tenueris, vel si ova trita ieiunus cotidie absorbeat. Piperis grana in ore teneto diu et salivam assidue devora. Cirros porrorum cum aqua fontana coques eosque cum melle manducabis, et ipsam aquam cum melle potabis. Tussim magnam excitat resina pituina masticata et glutita. Idem facit seminis rutae folliculus masticatus sucusque glutitus. Item ad tussim. Vettonicae [dramma]III cum melle ieiunus glutiat. Trociscus diaspermaton ad multos usus necessarius. Feniculi seminis [hoc est]I, aneti seminis [hoc est]I, opii [hoc est]I, sed opium semotim teris, tunsa et cribellata in pilulas ex aqua colligis ad lupini magnitudinem et das patienti in calida aqua ieiuno. Testarum de cocleis cineris cocleare I cum vino potui datum prodest. Adipis recentis [hoc est]I decoques in vini cyntis tribus et addes mellis pusillum, facies pilulas et ut glutiat dabis, prodest. Sevum caprinum in pulte alicae decoctum dato, edat. Parietariae herbae sueus cyati unius mensura potui datus, mirum est. Item ad pthisicos et thoracis dolores. Folia marrubii cum semine cum aqua coques et ipsam aquam potui dabis. Pineam et tragacanthi [hoc est]I in vino veteri decoques ita ut assidue de surculo agites, et postea adicies piperis triti grana C, spicae nardi scrip[p] II, storacis scrip[p] V, mittes in mortario, et vini modicum mittes, et conteres storacem ut se commisceat, et mittes quae cocta sunt. Adicies mellis despumati acetabulum I, et denuo recoques ut fiat mellis crassitudo. In se coclearia singula mane sumat et sero, sive terna. Hoc et ad eos qui purulentum excreant facit. Hyoscyami aneti papaveris nigri opii uncias singulas. Haec omnia in unum contundes et tenuissime cernes et vino consparges. Trociscos facies ut singuli denarium ponderent. Febricitanti ex tribus cyatis aquae calidae dabis, homini sincero ex vini veteris cyatis tritus dabis. Caseum ovillum vetus cum sevo ovium vetusto decoctum vino austero permixtum si in esca detur, mirum est. Herba argemonia trita cum vino veteri discocta ieiuno potui data unite prodest. Lacae cyatos III, passi [Suprascriptus]I, aquae VI [Suprascriptus]mittes in cacabo, et tamdiu coques donec consumatur, et admiscebis lactis caprini vel ovilli adiecto modico melle, et fervefactum dabis potionem. Sane expedit ei in aqua marina lavari, et vinum lene et album bibat.

De sanguinis emissione interiorum.

Nam et omnibus sanguinem ex interioribus locis mittentibus haec adiutoria superaddo, de quibus effectum saepe cognovimus. Rubi cymas teneras tundes et sucum exprimes, et cum melle potui detur, efficax est. Nam herbae symfyti radix in cibo sumpta mire facit. Millefolium herbam cum aceto sumendam dato. Cornu cervini cinis cum vino potui datum. Castaneae quam plurimae manducatae mire curant. Coralium cum aqua tritum potui datum, unicum est. Porri sucum potui dato. Herba polygonum sumpta vel sucus eius potatus, mirum est. Coaguli haedini scrip[p] I ex aqua potui dato, optime facit. Cymas rubi teneras in aqua decoques, et cymas ipsas edat et vinum potet, prodest. Coagulum cervinum sive leporinum in potione resolves ac potui dabis. Cauliculum ex aqua marina elixum terito, et sucum eius potui dato. Cocleae ex aqua marina decoctae et editae summe proficiunt.

De empyicis.

Alium in aqua bis coctum cum faba addito melle, exinde mane et sero bina coclearia accipiat. Quamvis malas excreationes hoc sanat. Pineam et tragacanthi [hoc est]I in vino veteri percoques ita ut de surculo assidue agites, et post adicies piperis triti grana C, et spicae nardi scrip[p] II. Storacis scrip[p] V in mortario pones et de vino modice mittes, et conteres storacem ut se commisceat, et mittes quae coxisti. Adicies mellis despumati acetabulum et denuo decoques ut fiat mellis crassitudo,et exinde mane et sero coclearia singula sumat sive terna.

De asthmaticis.

Aliqui iecur vulpinum aridum cum vino potui datum unice prodesse confirmant. Sic herba peristereon hyptios cum vino potui data spiramenti plenitudinem tenuat. Item herba suprascripta, si sucum eius cum melle bibat, indefensa est. Hoc vitium celerius tollis, si hac usus fueris confectione. Elaterii [libitum], afronitri [libitum], sinapis [libitum]. Trita omnia et cribellata cum aqua colliges et trociscos facies, et per dies singulos dato. Facit hoc ad anginas et ad subitaneas suffocationes, ventrem purgat. Veretri exulcerationes quas iam cancer tenet cum melle impositum sanat. Et opobalsami coclearia singula per triduum accepta, optimum adiutorium est.

De epaticis.

Et his adiutoriis omnibus epaticis multum scio salutis restitui. Herbae hyoscyami sucus datus unice sanat. Nasturcium herba edita mirum est. Item herbae paeoniae [dramma]II, cyperi [dramma]I cum aqua calida bibat, optime facit. Buxi folia contundes sucumque per linteum exprimes, et per triduum bibat. Masticen teres et cernes et cum suco brassicae in genus malagmatis facies, ac mundo panno induces. Calefactum impone, ut adunet ad se carnem et potum. VII diebus tolles. Etiam iterum fac. Numquam tibi epar dolebit. Cornu cervino combusto, cum modico pipere et melle contrito, et per triduum potui dato, ita ut in ipsum latus iaceat, mox sanus fiet. Plantaginis sucus tepidus potui datus mire succurrit.

De ictericis (post in ovo dato).

Radicis sucus potui cum dulci ante balneum datus prodest. Cimices inpari numero cum pipere triti ex vino potui dantur. Lupini crudi triti et tenuissime cribrati cocleare I in aquae calidae quartario bibat, et in ea parte recumbat, epar curat. Pulverem sileris montani cum vino veteri bibat. Si frigus fuerit, tantum pensum piperis misces, et in ipsum latus recumbat, mire epaticis prodest. Item sagapenum in modum fabae in aqua calida per triduum bibat, et intermisso die ut supra similiter, et in ipso latere iaceat. Hoc facto quamdiu dolor de epate pauset, herba lychnitis quae habet lanuginem mittatur pro licinio in lucerna. Corticem radicis eius conteres et sucum eius quantum potio meri est, per triduum potui dabis. Item expertum. Cymulas rutae duobus digitis pollice et minimo dextrae manus leges XI et piperis grana XI, quod si hiems fuerit, XV grana mittes et trita cum vino aminaeo dabis, et in ipso latere iaceat. Item expertum. Herbae flomi radicis corticem tritum ex vino aut condito dabis per dies V aut VII aut satis VIIII, et sanabitur. Item. Murrae costi folii ana [libitum], trita et in pulverem redacta cocleari I in passi potione et parum aquae calidae potui dato, statim sanat. In musti ex uvis albis congio cydonia V non purgata coques, et mala punica V et sorborum sextarium, rus syriaci [Suprascriptus]I, croci [libitum]in eodem musto coques usque ad crassitudinem mellis, et in vase vitreo servabis, et cum opus fuerit propter dolorem epatis, ligulam sumes. Item. Apii seminis scrip[p] XVIIII, petroselini scrip[p] XV. Trita in vino optimo melleque despumato colliges et in vitreo dolio repones, exinde post balneum in tepida scrip[p] VI miscebis et potui dabis. Item. Gentianae, murrae, aristolochiae rotundae, bacarum lauri ana [libitum]I. Omnia in pulverem redacta cum melle colliges et in magnitudine abellanae cum aqua calida potui dato, epatis dolorem sanare expertum est. Cicer album, asparagi silvatici cymas et betae albae semen cum aqua ad tertias decoques et per triduum bibes, mire sanasti. Item. Herbam vettonicam ex vini cyatis III siccam et in pulverem redactam frequenter sumptam proficere experti sumus. Herbae lapathi radices conterito et cum vini cyatis VI potui dato, mire persanabis. Herbam sabinam et absinthium ex aqua ad tertias decoctam, et usque sanus sit tepidum potui dato. Vt experimentum habeas, porcello da exinde bibere et occide eum, et splenem ei non invenies. Dabis hoc homini per triduum et in ipsum latus iaceat. Hoc et splenem potenter curat. Herbae sabinae pulverem, hiemis vero tempore addes et piper aequali mensura, in vino per triduum potui dabis, usque sanum sit epar. Hoc et ad splenem facies. [et hiera per triduum <...> ].

De spleniticis.

Tamaricis ligni fasciculos III in olla rudi cum aceto decoques ad tertias, et exinde ternos globos per triduum bibe, et sanasti hominem. Fabam frixam in aceto per triduum infusam post in mortario teres et induces in panno mundo et super splenem impones, et admiraberis. Dolorem quidem facit, sed summe sanat. Epar et splenem curat, si herbam erucam tundas ac suci eius cyatos quattuor et vini cyatum I potui des, et in ipsum latus iaceat, vitiumque sanabis. Hoc maxime de experimentis est. Herbam sabinam et absinthium ex aqua ad tertias decoques et ex eo calido facto ieiuno calicem plenum potui dabis, et in ipso latere iaceat. Hoc splenem et epar optime <curat>. Vt experimentum habeas, porcello da exinde bibere et occide eum et splenem ei non invenies. Hoc per triduum. Salicis cymarum faciculos III decoques in aqua ad tertias, et diebus V potui dabis calicem plenum diurnum. Radicitus eum siccat, sed post non gravabitur, sicut supra scriptum est hac potione ita experimentata. Herbae cyclaminis radix collo suspensa et super splenem de fasciola ligata prodest. Vesicam bubulinam sive porcinam aceto acerrimo implebis et calidam spleni impones. Cinerem ex aqua consperge et super splenem horis duabus impone. Ervum vel eruca prodest, si cotidie spleniticus manducet ieiunus. Ad splenem et media tumentes. Perdicalem herbam tunde et sucum per linteolum colato, et luna decrescente per tres dies Iovis potui dato. Lolium friges et teres, eiusque pulverem ieiuno potui dato. Caricas in aceto infusas teres, et in panno inductum mire prodest. bitumen liquidum in pellicula pilosa de utre vinario inductum imponito. Item. Gypsum in aceto maceratum in panno inductum imponito. Hederae bacas per triduum in aceto infusas et cum axungia veteri contusas in novo panno inducito et imponito ita ne per triduum solvat. Rutam cum axungia teres et panno inductam impones. Brassicae semen cum aceto tritum et tamquam malagma in panno inductum aut in charta spleni imponito. Si aestas est, ab hora prima usque ad VII pones quamdiu sufferre possit, si hiems, tota die, sane luna decrescente. Pedem sinistrum in arborem caprifici pones, et vestigium pedis de cortice eius tolles, et ipsam corticem in fumo suspendes. Lacertam viridem in vase fictili novo mittes, et per medium limen pendeat, ubi spleniticus manet, et condes. Dum exit sive ingreditur, idem vas tangat, mox ab eo morbo liberabitur. Alii capita XX contusa cum aceto et in panno inducta imponito. Lotio eius qui dolet cinerem cribratum consperges et in panno calidum spleni inductum saepius imponito. Ebuli radicem contunde et in pulverem redactae coclearia III ex vini cyatis III in limine stans per triduum bibat, et ebulum sine ferro collectum secum portet. Herbam sabinam ex aqua ad tertias decoques et ex aqua valida calicem plenum, addito quippiam piperis si hiems fuerit, per dies XI vel XVII potui dabis. Bacas lauri XXI, piperis grana LXI in aceti acerrimi hemina mixta, et ex eo cotidie singula coclearia ieiuno potui dato. Lasaris radicis pulveris cocleare I, aceti coclearia V, mellis cocleare I, omnia commixta potui dato. Stercoris caprini pulverem in vino misceto, ex vase picato potui dato. Hoc et ad renum dolorem prodest. Cum cuppa de hedera quisquis potaverit, ab omni splenis molestia securus servabitur. Pulmo in fumo siccatus et in pulverem mollissimum redactus, et ex eo modice in pusca ieiuno potui dabis die Iovis luna minuente. Et ut potionis effectum mireris, porcello de eodem in potione dato bibere, et post occides eum, splenem aut nullum aut satis parvum invenies. Salicis viridis folia cum modico sale diligenter trita, in modum emplastri super splenem impositum prodest. Si autem citius et plenius curare volueris, cortices viridis salicis diligenter tunsas in melle decoques, et ex eo duo coclearia ieiuno praebebis. Cornu cervini combusti cinerem ex aceto potui dato. Lapidem gagaten accendes et in acetum mittes, et exinde calefacti dabis V singula coclearia, bibat, et ipsum lapidem in splene per triduum alligatum habeat. Diatessaron in modum abellanae potui cum oxymeli dato. Gagaten in vino decoques ad tertias, et bibat. Leporis iecur crudum glutiat, si vir de masculo, si femina de femina. Accipitris iecur crudum glutiat. Vulturis iecur crudum cum sanguine edat. Potentissimum est herbae verbenae flos sine ferro collectus, libras IIII [somministra]decoques ex [Suprascriptus]VIIII. Caelestis sane aqua ad tertias decocta, et ex ea per triduum [Suprascriptus]singulos potui dabis, prodest. [Haec omnium commodis operabuntur si labores frequenter libentius sustinentes <...>].

De stomacho et eius querellis.

[Impono frequenter cucurbitas ipsi stomacho.] Et his potionibus adiuvandos esse suadeo. Ventrem ossifragi resectum terito et cum vino potui dato, sedat dolorem. Ferrum candens in vino extingues in gabata arretina, et potui dato, stomachum confirmat. Rutae lib̄ I, bacas lauri numero XXVII, guttae ammoniaci [hoc est]II, caricarum lib̄ II. Simul in panno inductum stomacho impositum dolorem frigus tussim et flegma sine more sedat. Mira potio ad suprascripta. Folii seminis mastices croci piperis ana [hoc est]I, bacarum lauri [hoc est]I. Omnia in pulverem redacta cum vino afro colliges et trociscos facies et ieiuno vel post cenam per dies V vel VII potui dabis, et sanasti. Herbae senecionis flores cum carica, bene subactum et impositum summe sedat stomachi dolorem. Refrigeratorium stomacho in febre. Cerae lib̄ I, lithargyri lib̄ I, adipum porci lib̄ I, mellis lib̄ I, conficies et uteris. Item rosae folia VIIII, piperis grana VIIII. Conteres in vino vel in calida aqua, potui dabis, stomachi dolorem tollit. Lenticulam in aceto coctam edat. Cocleas crudas III sublatis testis glutiat. Satureiam cum vino tritam potui dato. Crucas virides ieiunus edat. Lac bubulum mox mulctum sic tepidum ieiunus bibat, quamvis exulceratum stomachum sanat. Probatum est. Item mastices pulvis et albumen ovi si contritum in panno inductum stomacho imponatur. Stercus mustelae cum aceto contritum et corpus perunctum. Faenum graecum coctum et ius eius potatum rigorem et perfrictionem stomachi discutit. Ad stomachi dolorem et ructus amaros quos nec potio nec cibi iuvant. Centauriae tritae scrip[p] VIIII in vini cyatis III per triduum bibat. Hoc et lumborum et lateris dolori prodest. Rutae semen cum sulphure vivo in aceto contritum ieiunus gustato. Ad inflationes et acriores stomachi dolores. Feniculi et apii radices in vino veteri albo infundes, et ieiunus exinde cyatos duos bibat. Rutae paululum in cibo aut in potione sumito. Fimum vituli ex vino potui dato, omnibus stomachi querelis subvenit. Lapidem gagaten in aqua fontana decoques, et bibat. Diatessaron suprascripti antidoti cocleare I cum vino aut calida aqua ieiunus bibat, omnibus stomachi querelis subvenit. Hoc si tertio quis in anno biberit, semper stomachum sanum habebit, probatum est. [Declinantibus vero doloribus cyminum frixum <...>].

(post applicabo).

Et herbae victoriolae suci cyatos III cum melle potui dato ieiuno, mox incidet flegma. Quibus autem ex flegmate inflatio fuerit et stomachus infrixerit, calidae unctionibus curandus est. Mastices mentae arnoglossi piperis castorei ana [hoc est]I. Nam et corticis radicis feniculi libram I et [somministra], aceti [Suprascriptus]II coques usque ad medietatem, et huic aceto partem III mellis admiscebis, iterum coques, et in modum electarii uteris. Similiter adiuvabunt oxyporia ex ameos <semine>. Item. Ligustici apii seminis [hoc est]I, piperis [hoc est]II cum melle despumato colliges, et post cibos bina coclearia ieiuno dabis. Si vero inflatio stomachi cum tensione fuerit, fasciculum puleii, herbae nepetae tantundem decoques in aqua diutissime, piperis [dramma]I teres, mellis cocleare I miscebis in aqua suprascripta, et bibat. Et aforis epithema impones Nileos vel diasamsucu. Item. Si dolor stomacho evenerit, tali oleo fomentabis. [ratio]storacis, absinthii, aloae, mastices ana [hoc est]I. Haec linteolo ligata infundes in olei [Suprascriptus]I et vini hemina, et coques usque vinum consumatur. Hinc diutissime stomachum fomentabis. Epithema diamelilotu. Dabis etiam eis bibere cymini assi cocleare dimidium et seminis apii tantundem ex aqua in qua rosa decocta est. Sane si singultus frigidus ex flegmate permanente stomacho obvenerit, hanc dabo potionem. Piperis castorei [hoc est]I, in pulverem <redacta>. Dabis in aqua calida cocleare I. Item aliter ad singultum. Piperis, castorei ana [hoc est]I cum calida bibat. Item manus eius ambas in aqua calida facias tenere. Item anulum assidue cum digitis medicinalibus de dextra manu in sinistram duces, de sinistra in dextram. Item nomen eius in manu eius retroactis litteris scribes et legere illum hoc nomen facies. Si autem litteratus non fuerit, ipsum nomen de manu eius ex aqua calida lavabis, et bibat. Nam et loco calido si iaceat, multum iuvat, et pectus eius ex oleo nardino vel cyprino fricabis, et adrianum optimum potui dato, seu diatrionpepereon vel diatessaron summe facit. [Fastidio incidente <...>].

(post valeant abstergere).

Rafanum cum melle et aceto edat. Vettonicae [dramma]II cum aquae mulsae cyatis III bibat, mire sanabitur.

(post murta coda fuerit).

Si nimietas vero vomitus fuerit hominemque vexarit nihilque cibi continere poterit. [ratio]aneti [dramma]I, piperis [dramma]quattuor, cymini [dramma]quattuor. Haec omnia trita tenuissime dabis cum aqua in qua coxeris mentam et mala cydonia vel summitates teneras de vitibus aut murtam viridem. Addes ius etiam et vinum, et ita dabis maxime euntibus dormitum. Et aforis cataplasmabis palmulas in vino decoctas et mala silvestria similiter, adiecta farina de pane transmarino vel de oryza. Et alium coctum in melle manducet, et vitium sedat. Feniculi semen tritum in vino aut aqua bibat, et vomitum stringit et nausiam sedat. Pectoris dolorem et linguae tolles, si nasturcium herbam ex aqua decoctam potui dabis. Herbam nasturcium ex lacte caprino decoctam bibat, bonum est. Cruditatem tolles piperis et puleii pari pondere cum vino potato. Ad eos qui cibum non digerunt, ad inflationem et ad colum tale facies oxyporium. [ratio]piperis <grana> XII, ligustici seminis [hoc est]IIII, petroselini macedonici [hoc est]IIII [somministra], thymi [hoc est]I, cymini [hoc est]I, puleii acapni annotini, mentae ana [hoc est]III. Omnia in pulverem redacta cum melle colliges, et uteris. Cordis dolorem et praecordiorum emendas, si cor pullinum siccum [scrupolo]I piper [scrupolo]I in vino bibat. Cucumeris semen et salicis semen et piperis grana XL simul conteres, et cum vino afro ieiuno per triduum potui dabis. Herbae bliti sucum per dies quattuor potui dato, bonum est. Mane ieiunus panem super carbones tostet, in vino afro infusum manducet et diastema faciat, miraberis effectum. Hoc et spleniticos curat. Ovum crudum ex una parte aperis et evacuas, et imples cum lotio pueri virginis admixto, et potui dato. Hoc et ardorem praecordiorum sanat et lumbricos occidit. Bacas lauri III in vino coctas tritas bibat, cordis dolorem mire remediabis. Cyminum aethiopicum commanducato. Sucum eius glutiat. Acuculas pineas virides tritas cum vino bibat, et a cibo pingue abstineat, liberabitur. Cardiacis subvenis, si aqua ubi holera cocta sunt addito sale potui detur. Ruta ex aceto et melle cum farina hordeacia, pectori impositum prodest. Vinum calidum cum spongia impositum mammae sinistrae. Mentae semen cum polenta et vino mammae sinistrae calefactum imponito. Folia rubi trita viridia in pectus imponito. Sucum mororum quae in rubo nascuntur, potui dato. Rutae fasciculos in rosaceo et aceto decoques et immiscebis <aloes> [hoc est]I et exinde eum inungues, et sudorem sistit. Radice ferulae ex aceto et oleo cocta perunguito, sudorem sistit. Cornu caprini cineres ex oleo murtino adversus sudorem perunguito. Praecordia<si>tumebunt, bulbi triti pro cataplasmate impositi mire curant. Feniculi seminis [Suprascriptus]I ex aqua mulsa, et in panno inductum calente stomacho saepius imponito. Feniculi farina cum pari mellis mensura decocta, ceroti modo panno inductum imponito, mirifice sanabitur. Pulmonis dolorem tollit feniculi semen tritum cum aqua calida potatum, sive sucus eius potatus. Trociscos diaspermaton cum aqua calida potui dato.Si vero stomachus fuerit nimio calore vexatus, hanc potionem dabis. Mastices [dramma]II, mentae siccae [dramma]I, anisi [dramma]I. Haec trita et suco plantaginis collecta in modum abellanae cum aqua frigida resolves et potui dabis. Et aforis frigidis uteris cerotariis. Cognosces ex eo nimium calorem stomachi, quia interdum choleram movet et ardorem continuum in ipso stomacho vel ore ventris sentiant patientes cum punctione atque dolore. Nam et tactu manuum probatur, ardet nimis extra naturam. Si vero ex ipso calidus singultus fuerit et quasi mordens, et comedi sibi stomachum senserit, dabis aquam tepidam bibere, et iuvabis eos pennis oleo infusis provocans vomitum. Si singultus et sternutus frequens fuerint, aquam frigidam et acetum nitro commixtum potui dabis. Et aristolochia et abrotonum similiter prosunt. [Si tantum sola effusione ventris fatigati fuerint <...>].

(post acescunt cibi).

[Quibus vero flegma supernatat et cibi frequenter acescunt,] calidis curabis medicamentis sive extrinsecus adhibendo sive per os dando. Et si nimium flegma in stomachum senseris vel in os ventris esse congestum, oxymeli conficies tale. Feniculi radicis corticis [hoc est]VII, mellis lib̄ I, ireos illyricae [hoc est]I, ysopi [hoc est]IIII. Haec tunsa in aceti [Suprascriptus]I pridie infundes, deinde lento igni coques usque acetum ad medium veniat. Colabis munditer, sicque mel addes suprascriptum, et rursus coques donec acetum consumatur et ad mellis spissitudinem redigatur. Hinc dabis coclearia IIII cum aqua calida, et aforis epithemate polyarchion uteris. [His et bubulam dari suadeo <...>].

De lumbricis (post mentae viridis decoctio).

[Similiter mentae viridis decoctio] operatur. Rafanus cum sale sumptus omne genus perimet lumbricorum. In sapa ferrum aeruginosum extinguito candens ac potui dato. Afronitrum in vino solutum potui dato. Vel ipsa herba sumpta summe facit. Betae cum alio decoctae sumendum cum oleo et sale conditum dato, lumbricos et taenias eiciet. Lupinorum aqua ubi decocti sunt addita ruta et pipere, potui dato. Mala punica ad tertias aqua decoques et ipsam aquam potui dato. Hederae albae bacas tere et in oxymeli potui dato. Inulae viridis sucus de radice eius tepidus potui detur <...> herbae decoctio potui detur. Coriandri grana XI cum aqua pisile crebro destillato. [Cibi dandi sunt digestibiles <...>].

De dysentericis(post reponenda sunt).

Quae ita conficiuntur de dactylis vel sorbis ut ante pridie dactyli in vino infundantur et alia die levi pruna coquantur modice, et colato vino ipsi dactyli a patiente manducentur, et vinum calidum potui detur.

(post cetera similia supradicta).

Huius vero trocisci nomen diachartu vocatur et cinis graecus. Axungiam sine sale in patella nova liquidas, et cum cinere infermentas, ita ut sit liquidum, inducis panno et ad ventrem imponis, et post triduum sanasti. Taeda de pino igne perusta, carbo tritus minutissime cum vino, cyatis II potui dato, valde miraberis. Testas ovorum unde pulli nati sunt tritas minutissime in ovo sorbile cum sale seu cum vino potui dato, probatum est. Columbini <fimi> sicci triti partes duas in pulverem redacti et mellis partem unam commisces ut sit malagmatis genus, linteo inducis et imponis, unum ad ventrem et unum ad renes, probatum est. Item verrinum fimum comburis, piperis grana XI simul teris, et cum vino veteri per triduum potui dato, mox sanus fiet. Vaccinum iecur assum edendum si dederis, liberabuntur. Vel si pulverem de speculare vitreo facias, et ibi intinctum iecur manducet. Herbam vettonicam ex vini cyatis tribus frequenter potui dato. Ovillum sevum in vino austero decoctum bibat. Coagulum haedi vetus potui dato, sanabitur. Ovum decoctum in vino veteri vel aceto edendum dato. Palumbus agrestis decoctus ex pusca per triduum edendus datus prodest. Lentisci folia cum vino potui dato, mire prodest. Cinerem calidum cribratum aceto mixtum impone ventri et renibus. Limum de cucumere exime, tere diligenter et in aqua calida ieiuno potui dato. Mali granati flores siccatos tundes, et cum vino potui dato, dysentericos a morte liberat. Rubiae denarii unius pondus febricitanti ex aqua calida conteres, et cum vino potui dato, mire prodest. Singulare remedium, si ovum in fictili vase novo infundas, et tantum, id est ovi mensura, adicias oleum mel et acetum, et subinde in prunis agitatum cum tepuerit edat. Turdus cum bacis de murta assus edatur. Pruna silvatica vel radicis eius cortices in vino austero usque ad tertias coque, et exinde cyatum unum potui dato. Vinum ubi pira agrestia fuerint decocta, potui dato. Murtae sucum potui dato, et vinum ubi eandem murtam decoxeris. Iuniperum tritum ex vino nigro expressum potui dato. Rubi cymas in vino decoctas edendas dabis. Vel ipsum vinum potatum optime facit. Ficata omnium rerum assata et edita ventrem stringunt. Ficatum bubulum expurges et in aceto infundas et assum in cibo dabis. Hoc et sanguinem assellantibus facit. Fimum columbinum siccum tritum cum vino potui dato. Turdus assatus sive merula gravissimum ventris vitium sistit. Hircinum iecur siccum ex vini []II ad heminam decoctum bibat. Coagulum leporis in pane commixtum in cibo datum mirifice facit. Fici folia in sole siccata trita et in pulverem tenuissimum redacta in potione dato, quamvis dyssenterici et coeliaci a medicis sint derelicti, salutem restituet. Paleas in vase combures et facies hominem coopertum supersedere, ut fumum ex ipsis quantum potuerit capiat. Mox stringet, mirum est. Hoc saepius facito. Herbae proserpinacae sucum aequa mensura cum aceti cyatis IIII ieiunus mane et sero bibat, mox sanus efficietur. Hoc et sanguinem assellantibus facit. Si vero ex ea potione non strinxerit sanguis, morietur. Hoc et ad haemorroides facit. Item ad ipsum. Lauri bacas numero XLVIIII, cymini [Suprascriptus]I simul teris et cum aceto temperas in modum malagmatis, et ventri ac stomacho impone, et sanabitur. Lapidem gagaten in vini [Suprascriptus]I coques et potui dabis. Herba polygonum viridis trita cum aqua tepida potetur, bonum est. Item puleium commanducato et umbilico imponito. Senectam serpentis cum rosaceo decoquito in vase stagneo, et ventri illinito, probatum est. [Haec omnia stomachi vires nutriunt <...>].

Ad II, 31 (104)

De hydropicis.

[Stercus columbinum [dramma]I, rutae seminis [dramma]II in oxymelle datum purgatorium maius est.] Cucumeris silvatici lib̄ I [somministra]decoques in olla nova in vini [Suprascriptus]I et [somministra]ad tertias, et exinde paulatim sumat, et sorbeat, nimis purgabitur. Lotium caprarum. Agrestium potui dato iuvenibus cyatos IIII <...> cum melle cyatos minores III, mirum est. Apii seminis triti coclearia II ligas in linteo, et graminis radicis <...> mittis simul in cucuma fictile, et ex aqua decoctum potui dato, et quotienscumque bibere voluerint. Paulatim hydropicos vel cachecticos exinanit. Hoc spleni medetur. Alium viride cum fico duplici sumptum purgatorium est. Harundinis summitates tritas et cum vino decoctas, sucum earum cum melle ieiuno potui dato. In sablone maris calido eum saepius volutatum seu obrutum, satis iuvat. Sinapi et cyminum et ficus, aequis ponderibus tritum super ventrem imponito. Caricas et absinthium cum vino coques addita farina hordeacia et nitro, omnia simul commixta in genus malagmatis, in plagella inductum ventri imponito. Ibisci radices in vino coques et teres et sicut cataplasma impones. Ex vino ipso primum lotum fomenta. Item ebuli viridis radicem exime et terram excutito, et noli lavare radicem, et quod duobus digitis ex vino veteri comprendis sextario dilutum calido, ieiuno potui dato, bonum est. Herba nasturcium, quam nos ecaticum dicimus cum vino trita potui data sanat, et edita hoc idem praestat. Ysopum et murram, ex vino contritum potui dato. Herbae vettonicae [dramma]II ex vini nigri cyatis III per triduum calido potui dato. Salicis hastulas ad tertias aqua decoctas prout poterit bibat. Cancros marinos aut fluviatiles assos assidue sumat. Testudo praecisis pedibus cauda et capite, abiectis interaneis ita condita ut sine fastidio edat. Scillam purgabis et interiora eius in aqua ad tertias decoques, inde scripulum I cum melle vel aceto potui dabis, per urinam purgabitur. Sambuci radicem cum vino decoques, inde cyatos III bibat. Hederae quae chrysocarpos vocatur pro eo quod aureo colore grana afferat, huius ergo grana XXX in vini [Suprascriptus]I conteres et ternos cyatos bibere dabis, et mox per urinam ibunt. In furno planipedio bene temperato hominem nudum in tabula sisti facias. Ne caleat utique quamdiu sufferre poterit sedeat furno subclauso. Tantus ei umor erit quod ad nativitatem redigetur. Alia die hac ratione eum potabis. Accipies gramen nodosum de agro, illud quod super terram eminet, et amputes radices subterraneas, scilicet quae sub terra sunt, et in vase novo in VI [Suprascriptus]aquae pone et ad tertias usque decoque, admisces aquae [Suprascriptus]I, lotium caprarum quae lentiscum per triduum paverint, et per triduum ieiunus bibat. Cibos vero carnes sumant assas et salsos pisces, vino optimo nutriantur, id est vinum bibant. De aqua et holeribus abstinendi sunt et de carnibus pinguibus.

De renum vitiis vel vesicae

Item. Istius potionis effectum saepius probavi, quae sic conficitur. Ammoniaci, saxifragae ana [hoc est]VI, radicis verbenae, chelidoniae ana [hoc est]VI, piperis libram. Omnia tunsa et cribrata. De pulvere dabis cocleare non bene plenum febricitanti in aqua calida, sano in condito aut in vino. Huic valitudini valde prodesse scio. Rafani cortices in vino decocti et ieiuno cyatis tribus potui dati calculos comminuunt, et mulier si habuerit. Saxifraga cum mulsa potui data tepida [cum vino vel cum mulsa], valde mirum est. Vel si in vino decocta fuerit, idem facit. Rubi radicem lavas et siccas, et facto pulvere cum vino aut condito aut aqua calida bibat. Hoc probatum est. Nucleos pineos XLV, piperis <grana> XLV simul teres, et cum iactabit, vino aut condito aut calida bibat, omnes petras iactabit et sanus erit. Minori aetati nucleos XV, piperis <grana> XV dabis. Semen apii tritum potatum calculos frangit. Ligusticum coctum cum aqua datum bonum est. Decrescente luna die Iovis, si quis calculum patitur, eat in balneum et supra solium descendat, et sanus erit. Hoc ter oportet fieri, quotiens dies Iovis fuerit. Et in mulieribus hoc expertum. Verbena trita, et cum vino bibat. Nam radix eius tunsa cum mulsa potui data incredibiliter prodest, et urinam statim educit. Artemisia cum murta trita, cum mulsa cyatos IIII ieiunus calidum bibat. Hoc calculum frangit et urinam provocat, vesicam ab omni iniuria purgat, et mulieribus nimis aptum est. [Cubiculo calido et aere temperato iacere debebit <...>].

De arthriticisDe condylomatibus articulorum seu nervis dolentibus.

Nervis igitur potestas frigida data est, et ideo nervis adiutoria frigida prohibenda sunt. Nunc autem ad condyloma remedia ordinabo. Acopum valde certum. Medullae cervi et eius adipis, resinae frixae, picis, cerae ana [hoc est]III in aereo vase lento igni decoques diuque agitabis, et refrigerato utere. Nam et serpyllum cum vino austero coctum probatum est. Si condylomata in cruribus fuerint, medullam canis cum vino tere, bonum est. Argemonia trita cum adipibus anserinis mixta prodest. Herbam urceolarem in olla nova coques et imprimes ut demadescat. Post aceto trita, bonum est. Brassicam et radicem cum stirpibus suis combure, et cinis ceroto mixtus nervos fortissime consolidat. Item. Stercus capri melle mixtum nervos expurgat. Si contractio nervorum dolorem excitaverit, lumbricos terrestres melle contritos impone, tremulis utile est. Praecisis nervis terrenos vermes combustos cum melle impone, bonum est. Axungia vetus et senecionis <folia> et cacumina buxi tenera et rutae cymae, pariter contrita et imposita praecisis nervis et vexatis optime subveniunt. Turis pollinem impone et tertio die solve. Nam ad paralysin fidum expertum est valde. Item. Euforbii, turis, murrae, guttae ammoniaci, piperis albi, opopanacis ana [hoc est]IIII, sulphuris vivi, nitri ana [hoc est]V, medullae cervinae [hoc est]VI, arsenici [hoc est]II, galbani [hoc est]VI, axungiae, olei laurini ana lib̄ I, cerae lib̄ II, olei cucumeracii lib̄ I, olei murtini, peucedani, celtici ana lib̄ I, adarces, castorei ana [hoc est]II, resinae frixae albae [hoc est]I. Regelata cera cetera in pulverem redacta super asperges, et super oleum miscebis. Probatum est in pluribus passionibus. Omnes resinas cum cera prius solves et terenda super asperges, post olea pones. Item hoc expertum. Adarces [hoc est]III, cerae [hoc est]II, piperis albi, euforbii ana [hoc est]I, olei gleucini [pars]I, malabathri [pars]I. Trita et commixta utenda sunt. Aliud probatum ad omnium nervorum querelam seu paralysin. Gagaten lapidem in mortario tritum mittes in cacabo novo cum oleo, et bulliat. Postea ceram mittes ut stringatur, et sic repones. Omnia suprascripta dissolvit et sanat. Ad omnes perfrictiones acopum. Olei, cerae, resinae [hoc est]II, roris marini [hoc est]VI, euforbii [hoc est]I, lauri bacas [pars]I [somministra], ireos illyricae [hoc est]II, galbani [hoc est]I. Conteris omnia et cum cera liquefacta commisces. Item. Acopum simplex et efficax. Radicem aridam cucumeris silvestri [pars] I in olei pondere I coques adiecta cera pontica, et uteris. Tenue corpus si fractum fuerit, abrotonum, piperis albi grana VII vel VIIII tere et ieiuno cum calido vino dabis. Miraberis effectum, dum saepius dederis. sideratis. Sulphur vivum et fel taurinum cum oleo coques et corpus inde perunguito saepius. Miraberis effectum sanitatis.

De mamillis p. p. dolentibus (post lac prohibendum erit).

Marrubium contusum et impositum mammis dolorem et tumorem sedat.

De praefocatione matricis(post appellant).

(post procuranda sunt).

Sed et haec superaddo quae ad matricis dolorem scripta prodesse frequenter cognovimus. Lapidem gagaten mitte in vinum vetus, coque, et bibat, ipsumque lapidem in dextro pede liget. Flos faeni et faenum graecum et malvam silvaticam in se coques, et inde se sublavet. Vulva mulieris, suffocata respirat nidore capillorum mulieris ustorum. Si mulieris vulva laesa est, aut tumor intrinsecus fuerit vulvae ipsi, vettonicam tunsam et colatam cum mulsae parte tepidam bibat. Hoc et ad omne interaneorum vitium facit.

De conceptione(post clausum).

(post encolpismum supponemus).

Nam et masculum concipiet, gallorum testes si subinde acceptos mulier devoret. Item si voluerit mulier gravida fieri, aliquid de membris corvorum duorum secum habeat.

De aborsu (post pecus molliter subtrahendum erit).

quia abortivorum ratio omnia periculosa et difficilis est, nisi suo tempore et certis diebus adhibeatur, primo vel III mense aut V vel VII aut VIII faciendum est et in illis diebus, in quibud eius menstrua venire. consueverunt. Ergo mulierem aqua calida fovere necesse est, aut post balnea dum adhuc corpus calorem in se retinet. Et si unam pessi subiectionem vel potionis non senserit, secundo et tertio repetatur, quia multae mulieres sicco corpore duriores sunt. Et multae teneriores. Vnde evenit ut medicina adhibita incerta esse videatur. Primo igitur chalasticis pessariis quibus Arsinoe et Salvina utebantur. Ellebori nigri [libitum]III, murrae [libitum]IIII, sandaracae [hoc est]I [somministra]. Lupinorum farinae [libitum]I in vino infunde et cum speciebus suprascriptis misce et digitis quattuor collyrium facito, et in umbra sicca usuique serva, et cum opus fuerit, mulieri I subicies. Item. Ellebori nigri [libitum]VI, galbani [libitum]V, murrae [libitum]VI, ut supra. Item pessus qui anabrosin dicitur. Cerussae, ges samiae, molybdaenae, olei veteris, lithargyri ana [hoc est]VI. Omnia singillatim tundes et commixtis ursini adipis [hoc est]VI addes. Adipis pullini [hoc est]VI, anserini [hoc est]V, olei rosei, cerae ana [hoc est]VI. Omnia ad ignem resoluta cum speciebus miscebis et diu teres et in modum pessi subicies. Rutae sucum cum melle mixtum conceptum excutere constat. Rutae viridis commisces radicem, idem facit. Artemisiae sucus et folia, murtae viridis sucus aequa mensura in lana subiectus et conceptum discutit menstruaque deducit. Artemisia viridis cum nitro et bacis lauri et murta viridi tunsa cum aqua pessi more ingesta conceptum excutit. Tithymali lactis scrip[p] IIII et fellis bubuli scrip[p] VII simul tere et linteo digiti mensura umbilico impone. Artemisiae sucus cum murtae tenerae foliis viridibus in lana subiectus et conceptum et menstrua deducit. [Oesypoceroti nitri cymini ana [hoc est]I, ficus pinguis [hoc est]II cum lacte mulieris, omnia trita et in pesso subiecta. Item ficus pinguis [hoc est]II, nitri I, est suppositum innoxium. Murrae, ellebori nigri, fellis taurini, suppositum exclusorium violentum est. Item murrae [hoc est]I, ficus pinguis [hoc est]II, ladani [hoc est]I, afronitri [hoc est]VI, omnia trita in pesso subicies. His etiam sternutationes ex albo elleboro struthio et castoreo procurandae sunt, ut membris omnibus exagitatis pecus facile extorqueri possit.] [Item rutae sucum post balneum bibat, eiciet. Item murrae artemisiae violae semen aequa mensura cum suco mentae post balneum bibat, eiciet. Lupinorum farinam, violae semen et sucum mentae cum artemisiae decoctione vel dictamni post balneum bibat, eiciet.] Panacis radicem, murrae, aloae, chamaedryos, cum suco mentae post balneum bibat, eiciet. Puleii manipulum I cum tribus [stratum super stratum]aquae coque ad tertias, et in balneo sudans bibat, eiciet. Hoc secundo et tertio facies. Huius potionis facilis effectus erit, si conceptus numquam duorum fuerit mensium. Argemoniae ramos ad medium usque decoctos et quousque nigrior aqua fiat, bibat, eiciet. [Artemisiae sucus vel eius pulvis potatus. Sic aristolochiae, sic rutae sucus,] sic inulae pulvis cum aqua potatus. Item murrae [hoc est]I, absinthii ireos, opopanacis ana [hoc est]I, cummi [hoc est]II. Omnia detrita misceo ac trociscos facio, et post balneum bibat, eiciet. Ovium fel in melicrato bibat. Item murrae [hoc est]I, ficus XXX, galbani [hoc est]I, afronitri [hoc est]VI. Omnia mixta et cum melicrato bibas, miraberis [Coacti etiam <aliorum> scripta transivimus <...>.].

Theodorus Priscianus ad Octavium filium.

In hoc vero loco cum cogitationibus vacarem, congregatis mecum aliis auctoribus utiliter visum est nobis quae ad curas mulierum pertinent res fisicas tractare eorum exemplo conscriptas, et quae didicimus eorum exemplo et tuo esperimento poteris adhibere.

De sanguine menstruali provocando.

Sanguinem menstrualem provocat nitrum et farina munda ex oleo murracio. Teres et suppones in capite matricis. Hoc etiam et umorem et sanguinem detrahet. Nam et vinum et apium in se teres et cataplasma super umbilicum mane et sero per aliquot dies impones et sic menstrua provocabis. Puleium sine fumo aut viride bene tritum cum aqua mulsa calida potui dato. Lana mundissima in suco marrubii vel artemisiae intincta et supposita umorem et sanguinem detrahit. His et flebotomus in talo recte convenit.

De muliere quae tarde parit.

Scribes in charta pura de uva tincta Casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo, et de licio dextro femori alligabis, et cum enixa fuerit, statim solves. Nam et radix cyclaminis dextra manu parturientis tenta mulieres sine dolore parere cogit, et dum enixa fuerit, mox eam dimittat. Item. Si mulier in partu laborat, verbenae sucum cum aqua frigida potui dato, et statim pariet. Si autem non purgatur, eadem ratione dato, et celerius purgabitur. Idem de artemisiae suco facito. Nam et rutam viridem vel puleium in nocte super pectine si ponat. Et infans dum natus fuerit, cito non tollatur, nisi mulier secundas emiserit, et ideo in indumento seu molli faeno vel palea mulier pariat, ne infans qui nascitur frigus sentiat. Item. Scribes in charta pura, dextro femori alligabis Helisabet peperit Iohannem bb̄. Aperi te mater illa eius, quia nomen facit quae parturit, et emitte ex te pecudem de homine creatum. Item. Coriandri grana XI vel XIII in linteo novo obligata puer aut puella investis ad inguinem sinistrum teneat, et dum enixa fuerit, tolles, ne intestina sequantur. Item. Ad periculum si venerit moram faciens, et non peperit, aliquis subito ille eius sive vir sive pater seu mater vel frater aut filius mortuus vel occisus nuntietur. Item. Vt mulier cito pariat, lumbricos desub terra III vel V ei super cerebrum pone, et cum enixa fuerit, tolle.

Si mulieri pecus in utero mortuum fuerit.

Dictamni sucum cum vino <bibat>, si febrit cum aqua calida, et mox eum sine dolore eiciet. Puleii fasciculos III virides tere districtos in vini veteris quartario, et potui dato, continuo mortuum pecus eiciet. Papaveris pigri grana si mulieri super cerebrum ponas, mox eiciet, et statim ut exierit, tolles. Lac mulieris cum oleo potui dato, mox edet mortuum partum, ut nec moram faciat. Absinthii fasciculum sumes et florem eius omnem distringes et in olla heminis tribus ad tertias decoques, et cum melle mixtum ut supra potui dabis. Item. Seminis brassicae [hoc est]II, apii seminis [hoc est]I, cymini scrip[p] VIII, opii ad fabae magnitudinem. Omnia trita cum vini mulsi cyatis II ieiuna mulier bibat. Item ut sine dolore conceptum excutiat. Bacarum lauri, spondylii seminis, ammoniaci ana [hoc est]I. Omnia trita cum vini cyatis II in balneo cum mulier sudaverit bibat. Item. Cocci cnidii grana XXV, murrae scrip[p] IIII. Similiter trita cum vini cyatis II post balneum bibat. Artemisiae sucum in balneo cum sudaverit bibat, et si una potio propter duritiam ventris nil fecerit, secundam et tertiam ex illius suco potionem bibat. Item. Sulphuris vivi, aristolochiae siccae, sandaracae ana [hoc est]I. Omnibus tritis pastillos facito et siccos repone, et cum opus fuerit, carbones in scafio mittes et I trociscum vel II ibidem intra scafium supra carbones pones, et mulier supra dimissis testibus apparata sedeat, ut ipse vapor ad eius interiora perveniat. Item. Emplastrum ad menstrua provocanda. Faeces vini et apiorum folia viridia simul trita, et calidum circa umbilicum imponito. Item. Nepetae sucum cum melicrato bibat. Item. Alii purgati [hoc est]I, piperis [hoc est]I, bacarum lauri [hoc est]IIII, castorei IIII, opii [hoc est]IIII, rutae viridis, picis liquidae ana [hoc est]II, butyri [hoc est]I, olei rosei quantum sufficit. Omnia diligenter trita sint, et quantum nucis est magnitudo, mulier sibi subiciat. Vulturis stercus in scafio super carbones impone, et desuper mulier dimissis vestibus sedeat, mox purgabitur. Inulam et rutam cum passo cretico in pultario coque, et ieiuna mulier bibat. Satureia viridis trita et cum aqua, potui data menstrua deducit. Gramen in aqua decoques, et ex ea mulier aqua calida foveat. Nitri flos cum farina triticea et oleo amaracino conteratur, et mulier sibi subiciat diebus quinque quibus habere menstrua consuerit. Hoc et noxium umorem matricis exsiccat. Puleium acapnum aut viride cum murra teres et mulieri subicies. Violae seminis, murrae ana [hoc est]I simul tere et cum vini quartario misce, et potui dato. Si autem partum excutere volueris, superiori potioni piperis grana V aut VII aut VIIII commisce. Herbae vettonicae pulveris scrip[p] III cum vini dulcis cyato I et aquae calidae cyatis IIII potui da, menstrua deducit. <Artemisiam tritam cum hordei farina coque et super pectinem impone>. Mulier facile purgatur, si lauri bacas tritas cum vino bibat.

De sanguine menstruali constringendo.

Quod quaedam volunt feminae quae sibi menstrua differri desiderant propter aliquam occupationis causam, eas his rebus constringi oportet. Fici folia contere et cum vini nigri hemina potui dato. Haec potio etiam profluvium reprimit. Item. Mali granati corticem teres et cernes et picis tantundem in se commiscebis et ex eo quantum tribus digitis apprehendere poteris in vini optimi [Suprascriptus]II infundes, et exinde singula quartaria mulieri potui dabis. Item git, murrae ana [hoc est]I cum vino commiscebis et pessum ex eo factum subicies. cymini, narcissi fioris ana [hoc est]III, turis, murrae ana scrip[p] III, piperis scrip[p] III, trita cum vino miscebis, et ex eo collyria facta digitis tribus subicies. Item elaterii, nitri ana scrip[p] III mulieri digitorum trium subicito. Mulieri si pecus versaverit, terram de cardine ubi ostium girat tollis, et super caput eius tenes, et mox loco suo redit. Mulier quae cito post partum non purgatur, puleii scrip[p] II in duobus cyatis oxymeli ieiuna bibat. Et artemisiam cum qualibet potione bibat. Et peucedano si eam suffis per triduum, mire purgabitur. Ad partem excludendum dicas in aure sinistra ter Camelle exi foras, fratres te ad lumen vocant. Item ut cito pariat mulier, scribes in limine superiore ostii Oceanum interea surgens Aurora reliquit. Menstrua mulierum sic stringes. Faex aceti in ventrem illinita. Vt mulier purgetur. Radix intibi silvatici contrita et ex vino mulso potui data. Mulier ut cito pariat et secundinae sequantur. Herbae cyclaminis radicem in femore sinistro <eius illi> colligato, mox liberabitur, et statim solve ne loca sequantur. Secundinas mulierum expellit, si plantaginem tritam cum vino potet post partum. Inmaturum extrahit cum aqua potata plantago. <Si gula asinina eam suffumigas post partum, idem facit>. Si mulieri mortuum pecus in utero fuerit, butyrum vaccinum et mel in acetabulum temperabis et in lana ad matricem pones <et liberabitur>. Hoc et si secundae non sequantur facies. Vt mulier facile purgetur, lauri bacas tritas cum vino potet. Item. De lapide gagate teres et cum aqua fontana ieiunae dabis, statim purgabitur. Mulier ut concipiat, lac asinae cum lana sucida super umbilicum ei pone, et sic ea utere. Item. Sedeat super fruticem absinthii, et sic cum viro coeat. Item. Storacem calamintham in scafio super carbones imponito, et super sedeat, et suffiat, et sic cum viro coeat. Item. De catulae lacte loca sibi tangat. Herbam mercurialem et verbenam in collo portet. Item. Ovis ruminantis spumam cum digito de ore eius tolles, et cum vino nescienti mulieri potui dabis. Item. Tolles corticem arboris a fulgure percussae, et piperis grana XXVIII teres simul, et die Iovis luna decrescente potui dabis. Item de talo venam tangat, et coagulum leporis in calida dissolutum cyati mensura potui dato, tam mulieri quam viro, et utrique concubent. Vt scias si mulier concipere possit, super malvam silvaticam faciat urinam, et si infra triduum arida facta fuerit, scias eam non posse concipere, si viridis fuerit, omnino concipiet. Si quis ad mulierem non poterit prevalere, herbae priapisci radicis testiculum dextrum qui maior est teres et piperis grana XLVII, mellis [hoc est]II in vino resolves, et facies pensum. Hoc per triduum sumat.

De lacte provocando.

Mulieri lac sic provocamus vel si causa sit exsiccamus. Ptisanam feniculum et butyrum simul coctum bibat. Item si ei mammae intumuerint post partum ex abundantia lactis, spongiam ex pusca infusam impone, aut dactylos cum pane ex pusca tritos. Si vero lac volueris exsiccare, alumen coriandrum portulacam et sinopidem, in se omnia contrita impone. Quod si tumor ingens fuerit vel fervor et dolor grandis advenerit, ut reliquis tumoribus censeo utendum oleo calido cum aqua adiecto pane mundo, et cataplasma aut farinae triticeae aut faeni graeci aut lini seminis calefactum imponis. Ante tamen spongias bene calentes expresso omni umore apponis. Vt dolor acquiescat, et cerotario simplici uteris. Infans vero qui natus et alterius lac accipere debet, quia illius lac concretum est. Mulieris lac si bonum est ita probatur, ut sit candidum et spissum et sine ullo odore. Supra ungulam stillas unam guttam, et videbis si bonum vel spissum est. Talis enim debet esse nutrix, pectore ampla, aetate media, mollis cute, in mammis valida, et oblonga capitelli habeat. Nec sint primi fetus ab infantula vel aiun. Castae sint ante omnia et mundae omnes quae infantes nutriunt. Aquam vero penitus non bibant usque in dies XXX. Nam si matris colostram simul biberit infans cum lacte nutricis, in omnibus validior et formosior erit.

De muliere quae in corpore pruriginem patitur.

Faeces vini combures vinoque suavi commiscebis, et calefacto fove, post corticem pini tunsum et cribratum super asperge. Frumentum vetus in aqua decoques, exinde fove, similiter operatur. Si anus doluerit, marrubium combure et pulverem factum asperge. Si mulieris vulva clausa fuerit, vel si loca ei dolent ita ut in vulva per coitum punctionem sentiat, sciat sibi vulvam in tumore esse. Sed magis foris huius rei signum erit. Oculorum anguli dolebunt, et facies ignea et subinde pallida eis erit. Et ob hoc vitium medico dicere erubescunt. Curabitur vero sic. Artemisiam coque in aqua tritam, inde se foveat. Lac mulieris quae puerum nutrit, et oleum aequali pondere mixtum, et calefactum inicies usque ad caput vulvae. Item ad vulvae dolorem et perfrictionem. Adipes anserinos et medullam cervinam aequali pondere et ovi vitellum et oleum roseum et pusillum mellis insimul, inde vulvam pessabis.

De muliere quae integrum partum non ponit.

Hoc signum est eis. Ex ipsa vulva umor maximus et crassus descendit, et ab eo viri semen impeditur. Et aliquotiens viros in culpam ducunt. Est autem umor ille ut pus, quod autem suscipit ad foras proicit. Quod sic curabitur. Equae lotium, mulieris et viri, in unum commisceas, ita ut viri amplius facias, et in vas aereum mittas, deinde calefacias. Lapidem de veteri mola in ipsumque vas mittas, et mulierem super scafium sedere facias, eamque cooperias. Et cum tepuerit, inde se foveat et in lectum se calidum proiciat, et cibos amulatos accipiat, et mire sanasti eam. Probatum est.

De vitio quod spaerulus dicitur et viduae aut virgini evenire solet.

Hoc mulieri viduae aut virgini contingere solet, dolor aliquis circa corpus aut tortiones aut pruritus si fiat. Si vidua fuerit, ipsa sibi subiciat, et fricet. Virgini sic. Fiat illi similitudo viri de cera, quae nitrum et cardamomum accipiat. Adversus aetatem puellae sic facies naturam cerinam, et medicamento suprascripto linies, et sic facies ut salvetur.

Si post partum venter crepuerit.

Cerotum ex oleo roseo facies, et cerussam et lithargyrum et stypteriam admisce, et ungue loca ipsa et fascia illa.

De muliere quae saepius abortat.

Cancrum teres fiuvialem, cum vino veteri bibat, bonum est. Leporem vivam praegnantem <apprehendes>, illius catulos de ventre tolles et coagulum eius ieiuna in vino bibat, mirum est. Item. Millepediam in foenicio collo ligatum portet. Item. Lanam de ove quam lupus comederit collige <et fac eam tribus sororibus lavari, carminari, pectinari et filari. Et texant inde cingulum, et per novem menses ad ventrem mulier eum deportet, ita ut numquam eum in aliquo loco deponat, nec faciet abortum>.

De profluvio mulieris.

A partu sive aborsu vel plenitudine corporis aut sanguinis abundantia profluvium mulieris fieri solet. Quam curare sic suadeo. Cymas de rubo teneras purgabis et coques in aqua, et dabis ei in conditura minima manducare, et ipsam aquam bibat. Item lanam torquebis et omnes eius articulos colligabis, et ei lanam sucidam subicies cum oleo murtino, et manna turis super asperges, et super pectinem eius linies. Item. Gypsum in aceto contritum et folia rubi tenera cum aqua decocta intus per vulvam in corpus mittes. Carbones vivos in testam mittes et super eos stercus bubulum impones, et mulier super sedeat et suffumigetur quamdiu sufferre poterit. Probatum est. Ad idem aut de naribus. Amuli [hoc est]I cum aquae calidae cyato I ieiuna bibat. Item. Arboris mori radicem pusillam colliges et linteo obvolutam loco impone. Sistitur omnis profluvius sanguinis, si radicem herbae cunilae quantulamcumque brachio <ligatam circumdas. Et si volueris eius radicis virtutem scire, solvito, et denuo manabit, alliga iterum, et cessabit. Item. Mori arboris radicem superiorem ad collum suspende. Item. Graminis nodos XXI cum suis virgulis super umbilicum alligato. Item lapide gagate suffumiga eam, et cessat. Ad profluvium mulieris et fluxum sanguinis, ad omnia vitia pectoris, ad splenem et ad epar, ad calculum, ad stranguriam et hydropem, ad pleuresin, ad omnes spiritus inmundos, ad umbras immissas, vel si quis defixus fuerit, scribe hoc signum [none] in stagnea lamina et liga patienti ad collum>.

De pessis qui faciunt ad matricis dolorem.

Lanam mollem collectam in se ita ut matricis introitum claudat, certum est prodesse eis quae matricis dolore praefocantur. Aliquotiens enim huiusmodi mulieres hoc patiuntur, quomodo semina proiciuntur. Si sine vulnere matrix intumescat vel doleat, hoc medicamine uteris. Picis siccae [hoc est]XIII, adipes porcinos recentes, aut oleum roseum pro adipe, et ovorum vitella XXI. Sed prius fomentabis loca ex aqua faeni graeci, et cum spongia fomententur, et sic suprascriptum pessum calefactum subicies. Item ad dolorem sive ad tumores matricis. Cerae ponticae [hoc est]X, medullae cervinae [hoc est]XIII, adipis anserini recentis [hoc est]VIII commisces et in pesso uteris. Item ad matricis dolorem et praefocationem et nervorum passiones, conficies acopum. Cerae [drachman]XIIII, medullae cervinae [dramma]VIII, rosae siccae tritae et cribellatae [dramma]IIII, adipis anserini [dramma]VI, suci herbae salviae cyatos IIII. Omnia lento igne solves et sucum admiscebis et recoques, et tunc repones in vase stagneo, et uteris in pesso, et diligenter curabis. Nam si matricis dolor intolerabilis fuerit, herbam salviam cum radicibus suis decoques, et exinde mulier se in balneo vel in tina foveat, sine mora liberabitur. Vel si eius decoctionem ei potui dederis. Item ad matricis dolorem. Herba moly contusa <in oleo> et pessi modo imposita dolorem matricis sedat, vel si quid interius mali habuerit, omnia expurgat. Nam et semen eius tritum et cum vino aut mulsa potui datum hoc idem facit. Nam et cordis dolorem, si tritum semen eius cum vino dederis, mire sanasti. Item ad matricis et omnium interaneorum dolorem. Herba artemisia monoclonos sicca et in pulverem redacta cum mulsa potui data matricis dolorem et omnium interaneorum tollit. Item ad dolorem matricis. Potio ad somnum et omnem dolorem. Apii seminis, opii ana [hoc est]I dabis in vino dulci. Item ad matricis dolorem et praefocationem et nervorum passiones. Spicae indicae, folii, stafidis agriae, cassiae ana [hoc est]I, costi [hoc est]III, croci [hoc est]I, murrae [hoc est]II, cyperi scrip[p] IIII, ireos [hoc est]I, medullae cervinae [hoc est]I, cerae ponticae [hoc est]II. Decoques cum defricto in modum mellis, postea medullam et ceram commiscens pessum facies, et uteris.

Explic̄ Theodori Prisciani archiatri Gynaecia.

Additamenta codicis Barberiniani

ex Pseudo-Plinio (Pseudo-Paulo).

De narium morbis (r) (post superius memoravi).

Item de domni Gaudiosi de expertis ad ulcera narium et omnibus vulneribus vetustissimis. Aristolochiae [dies] LXXXIIII, cerae [dies] XX, mannae turis [dies]X, terebinthinae [dies]LIII, iu [dies]VII, olei veteris, [dies]LX. Sicca umectis misces, et uteris in omnibus ulceribus. Item ad fetorem narium. Costum in pulverem redactum mittis aut certe cum melle mixtum penna inducis. Item carica contrita in olla nova cum pusca decocta emendat fetorem, si ipse sucus cum cocleario mellis mittatur. Item hederae sucus colatus naribus infunditur. Item aristolochiae sucus cum cypero, vel draconteae semen cum melle inditur. Item ad narium graveolentiam draconteae sucus cum melle infunditur, quae res etiam carcinomata sanat. Item ad polypum. Aeraminis rubei limaturae [hoc est]I, ammoniaci [hoc est]II, aluminis rotundi [hoc est]III et aceti acris cotylas VI. Omnia sicca teris cumaceto diligenter, mittis in pyxidem aeream et agitas de virga aerea ad solem usque dum siccetur. Deinde teris in mortario thebaico et reponis in vase fictili. Quando autem curas, mittis pulverem in penna <vel in canna subtili> et sufflas in naribus, ita tamen ut os eius prius aqua frigida impleatur diebus canicularibus. Mense vero septembri curare incipies ita per dies tres. A vino et carne et a frigidis abstineat, quarta die non cenet. Quinta vero accipiat hieram Archigenis. Post dies autem tres purgas caput eius sic. Ieiunus per triduum masticen commasticet. Cum iam spuere coeperit, addis illi stafidos agrias granum unum, post modicum alterum, deinde tertium, ad ultimum quartum. Inde vero secunda die incipies ab uno per ordinem, sicut heri, usque ad quintum perveniet, et hoc quoque tertia et quarta die <facies>. Istis quoque diebus a carnibus et a vino abstineat. Quinta autem die radis ei caput, medicamento hoc ungis. Acaciae [hoc est]I, aluminis scissi sem [hoc est]I, cimoliae sem [hoc est]I, nitri alexandrini [somministra]I, mannae turis [scrupolo]VIIII. Haec teris cum aceto usque in spissitudinem mellis, et sic unges caput. Post dies autem tres hoc ipsum facies. Sic curare nares incipies.

De fluxu sanguinis narium (r) (post meruerunt)

Testae ovorum unde pulli excluduntur leviter tostae et in pulverem redactae per fistulam naribus insufflantur, statim sanguinem sistit. Item spongiam cinerem facis et in ipsa nare mittis, et restringit. Item fimum equinum cum aceto <teris> et adiungis his picem virginem tritam. Quod uniter subactum fronti linis et collo ad cervicem ponis. Mox clauduntur venae fluentes. Item ad destillationem narium ex umore. Ocimi semen tritum naribus immissum destillationem inhibet, sternumentum facit. Item porri capitati folia cruda sine pane eduntur. Item aliud. Oleum calidum eunti dormitum <cerebro> infundis, et in nares mittitur. Ad sanguinem de naribus eiciendum. Nepetae sucum naribus supino infundito.

Ad 1,17 (54)

Item ad vitia oris. Sepiarum ossa in cinerem redacta oris asparsa vitia emendant. Item coclearum vacuarum cinis cum murra tritus et asparsus vitia oris emendat. Item sinapis semen sive rafani ex vino decoctum uno obulo tantum emendat. Item herba cyclaminis trita trociscos facies aequales. Cum opus fuerit ex aceto ad crassitudinem mellis inlinito.

De igne sacro (post variare) (Barb.)

Radicem ibisci cum palo ligneo fossam coqui facies in vase fictili novo, contusae in duas <partes> adicies unam axungiae veteris, quousque in modum malagmatis convertatur. Et inductum in linteolum ubi necessarium fuerit ligabis. Item de ficis ficatum contritum in modum malagmatis medicaminis inducis in linteolum <et> ubi necessarium fuerit ligabis. Item spumae argenti [hoc est]II, sulphuris vivi [hoc est]I, nitri [hoc est]I, olei rosei et cerae quantum sufficit. Species suprascriptas cum aceto teres.

(post compendiosa).

Item aliud ad colum de experimentis. Testas ovorum unde pulli excluduntur combures et facies pulverem. Et grana piperis quinque teres. Haec aequis ponderibus pensabis, tantundem et fimi bubuli sicci pensabis, et misces in unum, et in ovo sorbili calenti pro salibus dabis edendum.

De epaticis (post suadeo).

Item aliud de experimentis. Costum epatorium, aloen epatitem. Aequis ponderibus tusum et cribellatum dabis in vino veteri una potione [scrupolo]II ieiuno, interiectis diebus tribus. Si enim balneum fuerit, intus in solio dabis.


no previous next