Theodorus Priscianus (Ps.)

De simplici medicina liber

digilibLT 2018
Informazioni editoriali

DE SIMPLICI MEDICINA

Incipit liber

de virtutibus pigmentorum vel herbarum aromaticarum.

1

Aloe virtutem habet calidam, et confortat et siccat stomachum, curat vulnera, praecipue naturae, facit et ad tumores narium vel oris vel oculorum.

2

Absinthium calidum quidem est mediocriter, siccum vero est vehementer. Et sucus eius multo calidior est quam herba. Confortat stomachum et fel rubeum, per ventrem et per urinam deducit, venas quoque epatis purgat, et est maximum adiutorium ad constrictionem epatis.

3

Atriplices umidae sunt quidem nimis et frigidae mediocriter. Stypticen quoque virtutem <nullam> habet, et est aquosa, quemadmodum malva. Facit ad tumores, si quis eas tunsas veluti cataplasma imposuerit. Semen ipsarum ad auriginem facit, si quis coclearium triti in calida aqua dederit.

4

Afronitrum diaforeticum est, et prurigines exsiccat et curat.

5

Auripigmentum calidum est et ustulat, sicut res ipsa declarat. Quoniam si quis calore facto diutissime dimiserit, comburitur.

6

Artemisia virtutem habet calidam et siccam nimium, et lapides renum purgat, si quis apozema ipsarum acceperit in potione.

7

Aqua virtutem habet frigidam et umectam. Denique febricitantibus adiutorium optimum est, si tempore competenti biberint.

8

Acetum virtutem habet compositam, et frigidum est et calidum, et magis obtinet frigidior virtus quam calidior.

9

Apium virtutem habet calidam in tantum ut et urinam et menstrua provocet. Et ventositatem curat, sicut et semen ipsius.

10

Asarum virtutem habet calidam, plus quam acorum. Constrictiones epatis et renum solvit et per urinam purgat.

11

Amygdala amara calida sunt parum, et extergunt umores spissos et viscidos epatis et pulmonum. Et specialiter epatis constrictiones solvunt et curant. Faciunt etiam et ad splenem et intestinum et ad renes. Nam et arboris tota virtus ipsius <eadem> est. Denique radices ipsius si quis coxerit et faciem linierit, lentigines et livores tollit. Amygdala vero dulcia minoris virtutis sunt.

12

Anetum virtutem calidam habet et sicciorem. Et si quis hanc coxerit aut infuderit in oleo et unxerit, umores frigidos et crudos maturat atque dispergit.

13

Abrotonum virtutis calidae et siccae est. Et lumbricos occidit, menstrua provocat. Similis quoque absinthio est hoc quoque solum nocet quia stomacho adversatur.

14

Agaricum virtutis est mediae temperationis. Est enim radix et nascitur super radices et dispergit umores vel spissitudinem praecordiorum. Denique ad auriginem facit quae ex constrictione.

15

Alium calefacit et siccat, urinam provocat, ventrem mollit et flegma deducit.

16

Acorum virtutis calidae est, et provocat urinas, et splenis duritias curat, si quis scripula tria cum oxymeli biberit.

17

Andrachne virtutis frigidae est. Denique facit ad ignem sacrum.

18

Anesum virtutem habet calidam, urinas provocat et ventositatem curat.

19

Asfodelus virtutem calidiorem habet, et si quis eam triverit, pulveres eius faciunt ad tineas capitis.

20

Balsamum calefacit et siccat. Denique ad duritias splenis et epatis facit.

21

Balaustia flores sunt quidem mali granati agrestis, quales sunt mali granati domestici flores qui appellantur cytini. Virtutem habent frigidam et siccam, faciunt ad femoris substrictionem, faciunt ad dysentericos, si ventrem deforis curaveris.

22

Bulbus in comedendo frigidus est, et facit umorem spissum et viscidum. Nam et indigestus est et ventositatem facit. Hoc solum, ad usum veneris, prodest. Si quis vero deforas uti voluerit, et extergit et siccat.

23

Blitum virtutem habet frigidam et umectam. Denique et ad tertianas facit optime si comestum fuerit.

24

Bryon, quod appellant sphagnum, invenitur aut in robore aut in populis albis. Et mediam virtutem habet, et magis siccat quam calefacit.

25

Bdellium virtutem calidam habet et malacticam. Strumam gutturis curat et digestionem ventositatis, et dolorem lateris sedat.

26

Butyrum calidam virtutem habet, et dispergit umores aurium vel inguinum, oris. Denique infantibus dentientibus utile est, si frequenter gingivas leviter adfricaveris.

27

Calamintha virtutem habet calidam et siccam nimium. Et si quis cocta aqua biberit, calefacit et sudores provocat. Idcirco facit et ad frigorum typum, si quis herbam in oleo coxerit et unxerit.

28

Cannabis. Semen eius siccat et ventositatem dispergit in tantum ut si satis comestum fuerit, veneris usum exsiccet.

29

Capparis virtutem habet calidam et acriorem, et facit specialiter ad duritiam splenis, si quis cum aceto aut melle apozema biberit, aut extrinsecus aliis medicamentis commixtis spleni imposuerit. Curat et dolores dentium, si in aceto cocta fuerit, et acetum ipsum in ore tenuerit.

30

Cardamomum nimium virtutis calidae est, in tantum ut si quis pulveres eius disperserit [...] denique facit ad ischiadicos linitum. Habet et amaritudinem quandam, per quam lumbricos occidit. Facit ad scabias extergendas, si cum aceto tritum fuerit.

31

Castoreum calefacit et siccat et fortiter extenuat. Et est necessarium valde quibus ex abundantia umorum spasmus fit. Facit et ad tremulos vel ad omnes passiones nervorum sive cerebri mirabiliter.

32

Centauriae maioris radices acriorem et calidam virtutem habent, et provocant menstrua et abortiones deponunt. Facit et ad eos qui sanguinem expuunt, si sex scripula aut in aqua aut in vino acceperint, id est febricitantes in aqua, alii in vino.

33

Cera virtutis mediocris est et neque calefacit neque infrigidat neque umectat, sed adiungitur adiutoriis quae extrinsecus imponuntur.

34

Cucurbita virtutem habet frigidam et umectam. Denique facit rasura ipsius ad tumorem aurium qui ex fervore nascitur, mixta cum oleo roseo. Facit et ad nimias febres, si per anum in ipsis sucis et oleo infusa et praecordiis aut thoraci imposita fuerit.

35

Casia calefacit ac siccat nimium, et tenuem et acriorem virtutem habet. Idcirco praecidit et dispergit corporis umorem, provocat et menstrua.

36

Coriandrum virtutis tepidae et magis umectae est. Facit et ad fervores.

37

Cicer lac et semen generat, provocat et menstrua. Cicer nigrum provocat urinas et renes purgat.

38

Costus virtutem calidam et acriorem habet, ideo et comburit. Omnia medicamenta quae fiunt aut ad <ischiadicos aut ad> paralyticos costum accipiunt. Provocat urinas et menstrua, et dolores lateris curat.

39

Caryophyllum nimium virtutis calidae et acris est.

40

Crocum habet virtutem calidam, unde et virtutem habet maturandi. Est ex aliqua parte stypticum.

41

Cepae calefaciunt vehementer. Vnde et haemorroides solvit, et si cum aceto trita fuerit, lentigines de facie tollit, si inlinieris et sol steterit. Facit et <ad> tineas capitis, <si> quis fricaverit loca ipsa.

42

Caules siccae virtutis sunt, et si combusti tursi eorum fuerint, nimium siccant, quoniam prope ustulant. Idcirco commiscentur caulibus adipes porcini, et faciunt ad pleuriticos, diaforeticum adiutorium.

43

Cymini semen virtutis calidae est vehementer, et ventositatem minime facit, et urinam provocat.

44

Cyperum radices <maxime> necessarias habet. Calefaciunt et siccant. Faciunt ad umecta vulnera et cicatrices difficiles iuvant, quoniam virtutis stypticae sunt. Et ad renum lapides faciunt, vulnera quoque <oris> curant.

45

Daucus, qui nuncupatur pastinaca, virtutem calidam habet <et> extenuat. Radix vero eius ventositatem facit et ad venerem provocat. Semen itaque ipsius, id est domestici, idem facit quod radix, agrestis vero omnino et ventositatem sanat et urinam provocat et menstrua.

46

Dictamnum calidum est et extenuat umores veluti puleium.

47

Difryges mixtae virtutis est id est calidae et frigidae. Est enim et stypticum et acre. Idcirco et difficillimis et malignis vulneribus est medicamen optimum.

48

Dactuli calidae virtutis sunt, et impositi triti stomachum confortant qui cibum reiciet.

49

Elebori habent virtutem calidam, et extergunt umores, et faciunt ad lentigines et scabias et impetigines. Niger eleborus syringa extenuat, et ad dentium <dolores> facit coctus in aceto, ita ut ipsum acetum in ore teneat. Eleborus vero niger umorem nigrum deponit per ventrem, albus per vomitum purgat ipsum umorem melancholicum.

50

Erpyllus in tantum calidae virtutis est ut et menstrua et urinam provocet.

51

Eupatorium herba extenuat et dispergit umores, urinas quoque provocat sine calore et epatis constrictiones purgat. Et est stypticum et viscera confirmat.

52

Euforbium causticum est et umores extenuat.

53

Epithymum virtutem calidam et siccam habet nimis, et si quis cum aqua coxerit et dederit potionem, melancholicum umorem deducit, aut si pulvere facto scripula tria dederit in calida aqua.

54

Eruca virtutis siccae et diaforeticae est. Et quam maxime utendum est foliis et floribus eius. Facit ad faucium tumores et dentium dolores.

55

Folium calidam virtutem habet, quemadmodum spica nardi.

56

Fu calidam virtutem habet, quemadmodum spica nardi. Et radix ipsius odorabilis est.

57

Flommus herba virtutis siccae et austeris. Idcirco fluxum ventris constringit, et aqua ipsius cocta ad dentium dolorem facit.

58

Ferulae semen extenuat umores, medulla vero ipsius viridis virtutem stipticam habet, et facit ad eos qui sanguinem expuunt aut fluxum ventris patiuntur.

59

Ficus virtutem habet mediocriter calidam et ventrem <purgat>. Sicca ficus id est carica calidiorem et diaforeticam habet virtutem.

60

<Glycyriza virtutem> tepidiorem habet, et oris et arteriae asperitates temperat vel sitim compescit.

61

Glycyside paeonia nuncupatur virtutem habet siccam et umores extergit. Et magis sicca est et. ad extergendos umores utilis, quam ut calida, facit ad menstrua provocanda, si quis in modum magnitudinis amygdali cum mulsa dederit potui. Purgat quoque et epatis constrictiones et renum. Et ventris fluxum retinet, si coctum in vino austeri biberit. Dicitur etiam, si alligata collo fuerit, <quod> infantibus epilempticis remedium praebeat.

62

Glaucium virtutem habet frigidam et stypticam, et curat ignem sacrum.

63

Gypsus virtutis siccae est, terrae adfi<nis>. Denique facit ad sanguinem narium constringendum. Vstulata plus siccat.

64

Gingidium virtutem habet amaram et stypticam, est et calidum et frigidum. Et siccat magis et est stomacho aptum, quoniam stypticum, caloris vero parum habet.

65

Galla virtutem frigidam et siccam habet. Vnde et fervores faucium curat.

66

Graminis radix mediocriter sicca est et frigida. Vnde et plagas recentiores consolidat, si tunsa imposita fuerit velut cataplasma. Ignem sacrum vehementer infrigidat. Apozema quoque ipsius renes purgat, si quis biberit.

67

Hedysaron quod appellatur pelecinus. Huius fruticis semen colorem quidem rubeum habet, ex utraque parte vero acutum est quemadmodum bipennes, quos Graeci peleces appellant. Amarum quoque est et stypticum. Nam ad bibendum stomacho aptum est, et viscerum constrictiones solvit.

68

Herba senecio virtutem mixtam habet, et frigidam simul et mediocriter umores dispergit. Et facit ad indignationes nervorum, si quis eam cum axungia veteri imposuerit.

69

Hippuris virtutem habet stypticam cum amaritudine. Idcirco siccat umores asperitudine nimia, vulnera etiam recentia et maxima cataplasmate facto consolidat, etiam si nervi incisi fuerint. Et ramicellos curat, et sanguinem iactantes, nec non et fluxum muliebrem rubeum continet, et dysentericis remedium est. Si cocta in vino austeri fuerit in potione data, fluxum ventris continet.

70

Isatis qua tinctores utuntur, virtutem nimium siccam habet. Et vulnera consolidat et fluxum sanguinis constringit.

71

Hordeum virtutem habet siccam et frigidam. Plus vero polenta sicciorem habet.

72

Herba siniaca virtutem habet frigidam.

73

Iris virtutem habet calidam mediocriter et temperatam ex austeri et dulci. Est tamen siccae virtutis, et curat vulnera, et constrictionem pectoris solvit et curat.

74

Ibiscos id est althaea, quae est malva agrestis, virtutem habet malacticam et diaforeticam. Denique et duritias mollit, si etiam tunsam cum axungia imposueris.

75

Isopyrum id est fasiolum semen virtutem habet mixtam, etenim amaram et austerem. Denique spissos umores spargit vel resecat, praecordia quoque purgat, facit et ad sanguinem iactantes.

76

Herba iu virtutem habet frigidam et umectam. Deinde folia ipsius contusa tumores qui ex fervore nascuntur consolantur, id est aut singula imposita aut certe commixta cum polenta.

77

Idaeae herbae radix virtutem habet stypticam nimium, et fluxum sanguinis ventrisque fluxum et dysentericos et profluvium mulierum curat, si aut in potu dederis aut cataplasmate facto imposueris.

78

Ladanum virtutem habet calidam et temperatam, et mollit tumores et furunculos commixtum cum cera, quemadmodum aliis medicamentis commixtum facit.

79

Lapathum virtutis mediocriter calidae est, et dispergit umores. Semen eius stypticum est, et facit ad fluxum ventris vel ad dysentericos.

80

Lapis haematites virtutem habet frigidam et stypticam, facit ad conficienda collyria trachomatica. Ipse quoque tritus in mortario diligentius facit ad eos qui sanguinem per orem mittunt, si datus fuerit in potione, omnia quoque vulnera exsiccat. Facit ad oculorum dolorem, si fricatus in cote infusus oculis fuerit. — Lapides qui in scorpionis marini cauda inveniuntur virtutem habent extergendi, denique lapides vesicae minutatim confringunt.

81

Lini semen virtutem mediocriter calidam habet, et est umectum. Vnde et tumores consolatur.

82

Lycium virtutem habet siccam et acidam et stypticam. Facit ad dysentericos et tumores ani, facit et ad subtritiones femorum vel paronychia.

83

Mastice composita est ex contrariis virtutibus, et constringit et mollit. Facit ad stomachi et ventris et epatis vel omnium intestinorum tumorem. Calefacit enim et siccat nimium. Solvit et ventrem, si quis scripulum mastices collatum cum calida aqua biberit.

84

Melanthium, quod appellatur git, virtutis est calidae et siccae, et spissitudinem umorum extenuat, denique catarrum calefactum ligatum in linteamine exsiccat. Tritum quoque si quis biberit, ventositate caret. Lumbricos sive in potione datum sive deforis impositum, id est tritum, occidit. Lepras etiam et clavulos pedum et verrucas curat. Menstrua quoque provocat.

85

Mel calefacit et siccat nimium. Habet etiam acritudinem, nam vulnera sordida purgat.

86

Melilotum virtutis est mixtae. Et maturat umores et dispergit. Et plus calidae virtutis est quam frigidae. Ad oculorum indignationem aqna ipsa cocta utimur.

87

Meconi nomen est papaver. Frigidam virtutem habet, et semen eius somniferum est. Agreste papaver plus quam domesticum infrigidat.

88

Mora natura habent mediocrem calorem et ventrem relaxant. Inmatura vero virtutis frigidae et siccae sunt. Vnde et suci ipsorum tumores faucium curant. Si quis quoque mora ipsa siccaverit et pulverem fecerit, et dederit unum coclearium dysentericis, magnum remedium est.

89

Murta ex contrariis virtutibus composita est, et obtinet frigidior virtus quam calidior. Habet quendam tenuem calorem. Vnde et nimium siccat umores. Compescit diversis modis habita nimios quoque sudores ipsius constringit.

90

Medulla virtutem habet mediocriter malaxantem tumores et duritias membrorum. Idcirco meliorem medullam cervinam iudicavimus, exinde vitulinas. Hircorum vero et taurorum acriores et sicciores sunt. Denique hircinis medullis ad dysentericos utimur cum sucis oryzae.

91

Meon calidam et siccam virtutem habet. Vnde et urinam provocat et menstrua.

92

Marathrum, quod appellatur feniculum, virtutem calidam et siccam habet mediocriter. Vnde et lac generat et menstrua provocat et urinas. Radices vero ipsius si quis coxerit et deinde fomentaverit, acumen oculorum reddet.

93

Nitrum virtutem habet siccam et umores dispergit.

94

Narcissi herbae radix virtutem habet siccam in tantum ut vulnera maiora recentia consolidet et tenontum praecii siones.

95

Nymfaeae herbae radix vel semen virtutem habet siccam ut minime urat. Continet etiam ventris fluxus et insomn<i>ari minime permittit. Iuvat et dysentericos. Nymfaea vero herba quae radicem albam habuerit, virtutis fortioris est, et facit ad profluvium mulieris, si <quis> radicem coxerit in vino nigro austeri et dederit potionem. Facit hoc etiam nigra similiter radix ad dysentericos data.

96

Nucleus virtutis mediocriter calidae est. Et si quis exinde frequenter acceperit, ventositatem patitur. Generat etiam semen et ad venerem provocat, et si quis perseveraverit edendo, umores pessimos facit.

97

Nuces virtutem habent calidam et mediocrem, velut oleum dulce. Cortex vero earum viridis habet virtutem siccam et stypticam nimium. Et sucus eius ad tumores faucium et ad putredines facit.

98

Nasturcium virtutem habet calidam et acrem, et ventositatem solvit et urinas provocat et lumbricos occidit, <si> et contusum super umbilicum posuerit.

99

Origanum virtutem calidam et siccam habet, et spissos umores attenuat et praecidit. Denique facit ad catarrum et dolorem lateris, si quis cum oxymeli coctum dederit. Tragoriganum vero habet quandam partem stypticam.

100

Oleum dulce mediocriter calidum est. Hispanum vero quod ex viride vel inmatura oliva colligitur frigidum est.

101

Oryza habet stypticam virtutem, denique et ventrem constringit.

102

Orchis, quae etiam serapias nuncupatur, virtutis siccae est. Hortatur ad venerem, si quis eam dederit cum vino bibendam. Tumores quoque exsiccat, si cataplasmata fuerit. Sordes etiam vulneris purgat. Facit et ad ignem sacrum, constringit et ventrem.

103

Opopanax virtutem calidam et siccam <habet et> malaxat duritias totius corporis et constrictiones nervi calefacit et spargit et siccat.

104

Oleastrum virtutem habet calidissimam, semen vero ipsius calidioris virtutis est. Renum lapides <in>arenam confractos deducit.

105

Opus cyrenaicus omnium calidior et tenuis est, unde et tumores spargit. Nec non et <alii> nimium calidi sunt et ventositatem faciunt, id est medicus et syriacus.

106

Ostreae testa sive conchylii seu coclea, omnia combusta virtutis sunt nimiae praecipue si quis ostreae testam combusserit et pulverem fecerit, facit ad fistulas vel ad altitudinem vulneris. Omnium vero testarum pulveres dentes nitidiores faciunt, et gingivas consolidant, tollunt etiam cruditiones ventris post partum mulierum.

107

Petroselinum virtutem habet calidam et siccam. Nimie etiam acre et amarum <est>, menstrua quoque et urinas provocat. Et renes purgat et ventositates solvit.

108

Pix sicca quidem calefacit nimium et siccat. Liquida vero extenuat, denique facit ad suspirium <et> ad eos qui pus eiectant, si quis ex cocliari cum melle mixtum et despumatum velut electarium dederit. Vngues quoque leprosos cum ceroto mixta purgat, impetigines curat et tumores indigestos praecordiorum durat, si cum cataplasmate commixta fuerit. Fortiorem ergo liquida virtutem habet.

109

Pomfolyx si lota fuerit sicciorem virtutem habet et ad omnia maligna vulnera. Et sine acritudine siccat, et aptum maxime medicamen cancromaticis.

110

Piper longum quod primo nascitur sicut nuclei flores, est virtutis umectioris ad comparationem. Piper vero album acerbum est et habet virtutem calidam acriorem et austeriorem nigro pipere. Stomaclium confortat. Nigrum vero piper siccum. Et tamen nigrum et album virtutis calidae et siccae nimium sunt.

111

Prasium herba calida et sicca est nimium. Epatis et splenis constrictiones solvit, pectus quoque et pulmones purgat, menstrua etiam provocat, et per nares aurigines purgat, et ad diuturnos dolores aurium facit.

112

Pyrethri radix causticam virtutem habet. Denique dentium dolores qui per frigorem eveniunt sanat, si quis eam coxerit in vino et dederit in ore tenendam. Facit et ad frigora, si quis eam coxerit in oleo et ante accessionem fricaverit. Facit etiam et ad stuporem et paralysin membrorum.

113

Propolis calefacit et spargit et extenuat. Facit etiam et ad tumores et duritias, tam sola quam etiam cum aliis commixta. Sed specialiter facit ad furunculos, si tunsa imposita fuerit.

114

Quercus [quae] appellatur graece drys. Omnes partes huius arboris virtutem stypticam habent, plus vero membranum quod subtus cortice et infra glandem stypticum nimium creditur esse. Facit ad profluvium mulierum, ad eos qui sanguinem dant et ad dysentericos et ad ventris fluxum. Folia vero arboris faciunt ad vulnera recentia, si tunsa cataplasmaveris.

115

Radix id est rafanus calidam et siccam virtutem habet nimium. Semen quoque eius fortius ipsa radice est. Radix etiam umores dispergit et urinas provocat et livores de facie tollit, si tunsa cataplasmata fuerit.

116

Reum ponticum mixtae virtutis est et habet in se quendam tenuem frigorem et calorem, et extenuat spissos umores. Facit etiam ad anhelitum, tollit quoque et livores, et cum aceto tritum impetigines curat. Facit et ad eos qui sanguinem iactant, fluxum ventris patiuntur aut dysenteriam. Si quis pulveris fecerit in potionem scripula tria cum vino austeri, etiam et ad epar facit.

117

Rosa mixtae virtutis est et constat ex aquosa et mediocriter calida. Habet etiam stypticam et amaram.

118

Resinae onmes virtutem habent calidam et siccam et diaforeticam quandam plus aliae aliae vero minus. Et anteponitur onmibus scinina, quae appellatur mastice, quoniam paucissimae stypticae virtutis est, unde et ad stomachi et ad ventris et ad epatis defectiones et tumores adiutorium optimum est, et leniter siccat, quoniam virtutis acrioris minime est. Terebinthina tenuiorem virtutem aliis habet et melius spargit et vaporat mastice. Idcirco et scabias curat et de profundo ad se trahit.

119

Storax calefacit et mollit et maturat. Idcirco et tussim et catarrum et pituitam et raucos curat et menstrua provocat, si quis triti in potionem cum vino dederit scripula tria.

120

Schoenuanthus virtutem habet mediocriter <calidam et stypticam>, et provocat urinas, et menstrua facit. Etiam ad tumores stomachi ventris et epatis.

121

Scilla virtutem habet calidam, et incidit spissos umores. Idcirco melius est eam assare aut coquere et ita uti, quoniam acritudo eius nimia est.

122

Smyrna, quae appellatur murra, calida et sicca nimium est. Et plagas capitis pulvis ipsius consolidat et lumbricos interficit, si quis scripulum in potionem dederit.

123

Stear, id est adipes diversi. Adipes virtutem porcini habent calidam et umectam, sicut et oleum. Faciunt ad omnes tumores, si cum cataplasmatis commixti fuerint. Adipes hircini sicciorem virtutem habent quam porcini, unde morsus intestini qui ex acritudine umorum vel dysentericos cum clysterio curamus, et solacium praebetur doloribus. Adipes anserini tenuiorem virtutem habent. Denique causas coli cum clysterio curamus vel oleo anetino. Similis virtutis sunt et adipes gallinacii. Taurini adipes calidiorem virtutem habent et sicciorem. Sed adipes leonini, ut taurini, calidiores. Et siccescunt et plus calefaciunt et spargunt et extenuant leonini adipes quam adipes omnium quadrupedum. Vrsini vero calidam virtutem et tenuem habent et tineas curant. Omnes itaque adipes quantum inveteraverint, tantum calidiores fiunt <magis> et extenuant et siccant umores.

124

Smyrnium, id est semen holusatri, calidum et siccum et umidum, et urinas et menstrua provocat.

125

Tithymali omnes virtutem calidam et acriorem habent, et fortior est primo liquor eorum, secundo fructus et folia, tertio radices. Vnde coctae in aceto ad dentium dolores faciunt, praecipue ad comestiores eorum. Liquor vero ipsorum capillos vellit, et si frequenter unxeris, capilli ipsi arescunt et pereunt. Tollunt etiam verrucas, curant impetiginem.

126

Titanos, quae appellatur calx viva, vehementer comburit, extincta vero fideliter urit sed parum.

127

Tragacanthus similis in virtute cummi est. Et similiter lenius aegritudines umorum exsiccat. Ad renes.

128

<Terebinthus ... > nam et cortex et fructus virtutem stypticam habent, sed et calefaciunt et siccant. Et nimium virides si fuerint, minus calefaciunt et siccant. Et si siccae fuerint, et urinas provocant et splenem curant.

129

Tribolus virtutem habet frigidam. Et agrestis habet siccam et stypticam virtutem, alter autem umectus est. Et facit agrestis ad lapides renum, si coctus in aqua datus fuerit.

130

Vva passa virtutem calidam et stypticam habet, et maturat umores corruptos et stomachum confortat. Denique et ad potiones stomachi et epatis commiscetur, et est adiutorium optimum.

131

Venta virtutem stypticam et frigidam habet. Idcirco et fluxum ventris continet.

132

Viscus virtutem habet calidam et trahit de profundo umores, non solum tenues sed etiam spissos, et solvit et spargit. Continuo itaque minime calefacit, sed tardius.

(133)

Folia vero ipsius Violae virtutem habent frigidam et umectam. Idcirco faciunt et singula et cum polentis commixta ad tumores ex fervore nascentes. Faciunt et admixta [...] fervorem et oculorum.

134

Xanthium herba, quae et fasganon nuncupatur, id est gladiolus. Fructus eius calidus est et umores dispergit.

135

Xyris herba, quae ab aliis appellatur iris, virtutis calidae est et extenuat umores spissos et evaporat et siccat.