Flavius Vegetius Renatus

Epitoma rei militaris

DigilibLT 2011
Informazioni editoriali

FLAVII VEGETI RENATI
VIRI ILLVSTRIS COMITIS
EPITOMA REI MILITARIS
LIBRI NVMERO QVATTVOR
INCIPIVNT FELICITER

Primus liber electionem edocet iuniorum, ex quibus locis vel quales milites probandi sint aut quibus armorum exercitiis imbuendi.
Secundus liber veteris militiae continet morem, ad quem pedestris institui possit exercitus.
Tertius liber omnia artium genera quae terrestri proelio necessaria videntur exponit.
Quartus liber universas machinas quibus vel oppugnantur civitates vel defenduntur enumerat; navalis quoque belli praecepta subnectit.
In omni autem proelio non tam multitudo et virtus indocta quam ars et exercitium solent praestare victoriam.

I

INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI PRIMI


I Romanos omnes gentes sola armorum exercitatione vicisse
II Ex quibus regionibus tirones legendi sint
III Vtrum ex agris an ex urbibus utiliores sint tirones
IIII Cuius aetatis tirones probandi sint
V Qua statura iuniores probandi sint
VI Ex vultu et positione corporis agnosci in eligendo qui meliores possint esse tirones
VII Cuius artis tirones vel eligendi sint vel respuendi
VIII Quando tirones signandi sint
VIIII Ad gradum militarem et cursum et saltum exercendos tirones
X Ad usum natandi exercendos tirones
XI Quemadmodum ad scuta viminea vel ad palos antiqui exercebant tirones
XII Non caesim sed punctim ferire docendos tirones
XIII Armaturam docendos tirones
XIIII Tirones exercendos ad missilia iacienda
XV Sagittis diligenter tirones imbuendos
XVI Ad iactandos lapides fundis exercendos tirones
XVII De exercitio plumbatarum
XVIII Quemadmodum ad ascendendos equos tirones exercendi sint
XVIIII Ad portandum pondus exercendos tirones
XX Quo armorum genere usi sint antiqui
XXI De munitione castrorum
XXII In qualibus locis constituenda sint castra
XXIII Quali specie castra delinianda sint
XXIIII Quo genere munienda sint castra
XXV Quemadmodum munienda sint castra cum hostis immineat
XXVI Quemadmodum exerceantur tirones ut in acie ordines et intervalla custodiant
XXVII Quantum spatium ire vel redire debeant vel quotiens in mense exerceri cum educuntur milites ambulatum
XXVIII De adhortatione rei militaris Romanaeque virtutis


[1] Antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia mandare litteris atque in libros redacta offerre principibus, quia neque recte aliquid inchoatur nisi post Deum faverit imperator neque quemquam magis decet vel meliora scire vel plura quam principem, cuius doctrina omnibus potest prodesse subiectis. [2] Quod Octavianum Augustum ac bonos dehinc principes libenter habuisse frequentibus declaratur exemplis. Sic regnantium testimoniis crebuit eloquentia dum non culpatur audacia.
[3] Hac ego imitatione compulsus dum considero clementiam vestram ausibus litterarum magis ignoscere posse quam ceteros, tanto inferiorem me antiquis scriptoribus esse vix sensi, [4] licet in hoc opusculo nec verborum concinnitas sit necessaria nec acumen ingenii sed labor diligens ac fidelis, ut quae apud diversos historicos vel armorum disciplinam docentes dispersa et involuta celantur pro utilitate Romana proferantur in medium.
[5] De dilectu igitur atque exercitatione tironum per quosdam gradus et titulos antiquam consuetudinem conamur ostendere, [6] non quo tibi, imperator invicte, ista videantur incognita, sed ut quae sponte pro rei publicae salute disponis agnoscas olim custodisse Romani imperii conditores et in hoc parvo libello quicquid de maximis rebus semperque necessariis requirendum credis invenias.


I ROMANOS OMNES GENTES SOLA ARMORVM EXERCITATIONE VICISSE


[2] Nulla enim alia re videmus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. [3] Quid enim adversus Gallorum multitudinem paucitas Romana valuisset? [4] Quid adversus Germanorum proceritatem brevitas potuisset audere? [5] Hispanos quidem non tantum numero sed et viribus corporum nostris praestitisse manifestum est; Afrorum dolis atque divitiis semper impares fuimus; Graecorum artibus prudentiaque nos vinci nemo dubitavit. [6] Sed adversus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque evenire in acie atque in proeliis possunt omnia in campestri meditatione praenoscere, severe in desides vindicare. [7] Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam: nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. [8] Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est, rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem.


II EX QVIBVS REGIONIBVS TIRONES LEGENDI SINT


[1] Rerum ordo deposcit ut ex quibus provinciis vel nationibus tirones legendi sint prima parte tractetur.
[2] Constat quidem in omnibus locis et ignavos et strenuos nasci, sed tamen et gens gentem praecedit in bello et plaga caeli ad robur non tantum corporum sed etiam animorum plurimum valet; quo loco ea quae a doctissimis hominibus comprobata sunt non omittam. [3] Omnes nationes quae vicinae sunt soli, nimio calore siccatas, amplius quidem sapere sed minus habere sanguinis dicunt ac propterea constantiam ac fiduciam comminus non habere pugnandi, quia metuunt vulnera qui exiguum sanguinem se habere noverunt. [4] Contra septentrionales populi, remoti a solis ardoribus, inconsultiores quidem sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad bella promptissimi. [5] Tirones igitur de temperatioribus legendi sunt plagis, quibus et copia sanguinis suppetat ad vulnerum mortisque contemptum et non possit deesse prudentia, quae et modestiam servat in castris et non parum prodest in dimicatione consiliis.


III VTRVM EX AGRIS AN EX VRBIBVS VTILIORES SINT TIRONES


[1] Sequitur ut utrum de agris an de urbibus utilior tiro sit requiramus.
De qua parte numquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem, quae sub divo et in labore nutritur, solis patiens, umbrae neglegens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, parvo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre, consuetudo de rure est.
[2] Interdum tamen necessitas exigit etiam urbanos ad arma compelli; qui ubi nomen dedere militiae primum laborare, decurrere, portare pondus et solem pulveremque ferre condiscant, parvo victu utantur et rustico, interdum sub divo interdum sub papilionibus commorentur. [3] Tunc demum ad usum erudiantur armorum, et si longior expeditio emergit in agrariis plurimum detinendi sunt proculque habendi a civitatis inlecebris, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat et animis.
[4] Nec inficiandum est post urbem conditam Romanos ex civitate profectos semper ad bellum, sed tunc nullis voluptatibus, nullis deliciis frangebantur; sudorem cursu et campestri exercitio collectum natans iuventus abluebat in Tiberi; idem bellator, idem agricola, genera tantum mutabat armorum; [5] quod usque adeo verum est ut aranti Quintio Cincinnato dictaturam constet oblatam.
Ex agris ergo supplendum robur praecipue videtur exercitus. Nescioquomodo enim minus mortem timet qui minus deliciarum novit in vita.


IIII CVIVS AETATIS TIRONES PROBANDI SINT


[1] Nunc qua aetate milites legi conveniat exploremus. Et quidem, si antiqua consuetudo servanda est, incipientem pubertatem ad dilectum cogendam nullus ignorat; [2] non enim tantum celerius sed etiam perfectius imbibuntur quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante temptandus est quam corpus aetate pigrescat; [3] velocitas enim est quae percepto exercitio strenuum efficit bellatorem. [4] Adulescentes legendi sunt, sicut ait Sallustius; nam ‘simul ac iuventus belli patiens erat in castris per laborem usum militiae discebant’. [5] Melius enim est ut exercitatus iuvenis causetur aetatem nondum advenisse pugnandi quam doleat praeterisse. [6] Habeat etiam spatium universa discendi; neque enim parva aut levis ars videtur armorum, sive equitem sive peditem sagittarium velis imbuere sive scutatum, [7] armaturae numeros omnes omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut missile et destinato ictu et magnis viribus iaciat, ut fossam ducere, sudes scienter figere noverit, [8] tractare scutum et obliquis ictibus venientia tela deflectere, plagam prudenter vitare, audacter inferre. [9] Huic taliter instituto tironi pugnare adversus quoslibet hostes in acie formido non erit sed voluptas.


V QVA STATVRA IVNIORES PROBANDI SINT


[1] Proceritatem tironum ad incomam scio semper exactam, ita ut senos pedes vel certe quinos et denas uncias inter alares equites vel in primis legionum cohortibus probarentur. [2] Sed tunc erat amplior multitudo, et plures militiam sequebantur armatam; necdum enim civilis pars florentiorem abduxerat iuventutem. [3] Si ergo necessitas exigit, non tam staturae rationem convenit habere quam virium. [4] Et ipso Homero teste non fallimur, qui Tydeum minorem quidem corpore sed fortiorem armis fuisse significat.


VI EX VVLTV ET POSITIONE CORPORIS AGNOSCI IN ELIGENDO QVI MELIORES POSSINT ESSE TIRONES


[1] Sed qui dilectum acturus est vehementer intendat ut ex vultu, ex oculis, ex omni conformatione membrorum, eos eligat qui implere valeant bellatores. [2] Namque non tantum in hominibus sed etiam in equis et canibus virtus multis declaratur indiciis, sicut doctissimorum hominum disciplina comprendit; quod etiam in apibus Mantuanus auctor dicit esse servandum:


[3] Nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore
et rutilis clarus squamis, ille horridus alter
desidia latamque trahens inglorius alvum.

[4] Sit ergo adulescens Martio operi deputandus vigilantibus oculis, erecta cervice, lato pectore, umeris musculosis, valentibus brachiis, digitis longioribus, ventre modicus, exilior clunibus, suris et pedibus non superflua carne distentis sed nervorum duritia collectis. [5] Cum haec in tirone signa deprenderis, proceritatem non magnopere desideres. Vtilius est enim fortes milites esse quam grandes.


VII CVIVS ARTIS TIRONES VEL ELIGENDI SINT VEL RESPVENDI


[1] Sequitur ut cuius artis vel eligendi vel penitus repudiandi sint milites indagemus.
Piscatores aucupes dulciarios linteones omnesque qui aliquid tractasse videbuntur ad gynaecea pertinens longe arbitror pellendos a castris; [2] fabros ferrarios carpentarios macellarios et cervorum aprorumque venatores convenit sociare militiae. [3] Et hoc est in quo totius rei publicae salus vertitur, ut tirones non tantum corporibus sed etiam animis praestantissimi deligantur. Vires regni et Romani nominis fundamentum in prima dilectus examinatione consistunt.
[4] Nec leve hoc putetur officium aut passim quibuscumque mandandum; quod apud veteres inter tam varia genera virtutum in Sertorio praecipue constat esse laudatum. [5] Iuventus enim cui defensio provinciarum, cui bellorum est committenda fortuna, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere. [6] Honestas enim idoneum militem reddit, verecundia, dum prohibet fugere, facit esse victorem. Quid enim prodest si exerceatur ignavus, si pluribus stipendiis moretur in castris? [7] Numquam exercitus proficit tempore cuius in probandis tironibus claudicarit electio. [8] Et quantum usu experimentisque cognovimus, hinc tot ubique ab hostibus inlatae sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum honestiores quique civilia sectantur officia, [9] dum indicti possessoribus tirones per gratiam aut dissimulationem probantium tales sociantur armis quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo viris magnaque diligentia idoneos eligi convenit iuniores.


VIII QVANDO TIRONES SIGNANDI SINT


[1] Sed non statim punctis signorum inscribendus est tiro delectus verum ante exercitio pertemptandus, ut utrum vere tanto operi aptus sit possit agnosci. [2] Et velocitas in illo requirenda videtur et robur, et utrum armorum disciplinam ediscere valeat, utrum habeat confidentiam militarem. [3] Plerique enim, quamvis non improbabiles videantur in specie, tamen experimentis comprobantur indigni. [4] Repudiandi ergo minus utiles et in locum eorum strenuissimi subrogandi sunt. [5] In omni enim conflictu non tam prodest multitudo quam virtus.
[6] Signatis itaque tironibus per cotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina. Sed huius rei usum dissimulatio longae securitatis abolevit. [7] Quem invenias qui docere possit quod ipse non didicit? De historiis ergo vel libris nobis antiqua consuetudo repetenda est. [8] Sed illi res gestas et eventus tantum scripsere bellorum, ista quae nunc quaerimus tamquam nota linquentes. [9] Lacedaemonii quidem et Athenienses aliique Graecorum in libros rettulere complura quae tactica vocant, sed nos disciplinam militarem populi Romani debemus inquirere, qui ex parvissimis finibus imperium suum paene solis regionibus et mundi ipsius fine distendit. [10] Haec necessitas compulit evolutis auctoribus ea me in hoc opusculo fidelissime dicere quae Cato ille Censorius de disciplina militari scripsit, [11] quae Cornelius Celsus, quae Frontinus perstringenda duxerunt, quae Paternus, diligentissimus iuris militaris assertor, in libros redegit, quae Augusti et Traiani Adrianique constitutionibus cauta sunt. [12] Nihil enim mihi auctoritatis assumo sed horum quos supra rettuli quae dispersa sunt velut in ordinem epitomata conscribo.


VIIII AD GRADVM MILITAREM ET CVRSVM ET SALTVM EXERCENDOS TIRONES


[1] Primis ergo meditationum auspiciis tirones militarem edocendi sunt gradum. Nihil enim magis in itinere vel in acie custodiendum est quam ut omnes milites incedendi ordinem servent, [2] quod aliter non potest fieri nisi assiduo exercitio ambulare celeriter et aequaliter discant. Periculum enim ab hostibus semper gravissimum sustinet divisus et inordinatus exercitus. [3] Militari ergo gradu viginti milia passuum horis quinque dumtaxat aestivis conficienda sunt. Pleno autem gradu, qui citatior est, totidem horis viginti quattuor milia peragenda sunt. [4] Quicquid addideris iam cursus est, cuius spatium non potest definiri.
Sed et cursu praecipue adsuefaciendi sunt iuniores, ut maiore impetu in hostem procurrant, [5] ut loca oportuna celeriter cum usus advenerit occupent vel adversariis idem facere volentibus praeoccupent, ut ad explorandum alacriter pergant, alacrius redeant, ut fugientium facilius terga comprendant.
[6] Ad saltum etiam, quo vel fossae transiliuntur vel impediens aliqua altitudo superatur, exercendus est miles, ut cum eiusmodi difficultates evenerint possint sine labore transire.
[7] Praeterea in ipso conflictu ac dimicatione telorum bellator cum cursu saltuque veniens adversarii praestringit oculos mentemque deterret priusque plagam infligit quam ille ad cavendum vel ad resistendum certe se praeparet. [8] De exercitio Gnaei Pompei Magni Sallustius memorat ‘cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte certabat’. [9] Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio nisi seque et milites frequentibus exercitiis praeparasset ad proelia.


X AD VSVM NATANDI EXERCENDOS TIRONES


[1] Natandi usum aestivis mensibus omnis aequaliter debet tiro condiscere. Non enim semper pontibus flumina transeuntur, sed et cedens et insequens natare cogitur frequenter exercitus. [2] Saepe repentinis imbribus vel nivibus solent exundare torrentes, et ignorantia non solum ab hoste sed etiam ab ipsis aquis discrimen incurrit. [3] Ideoque Romani veteres, quos tot bella et continuata pericula ad omnem rei militaris erudiverant artem, campum Martium vicinum Tiberi delegerunt in quo iuventus post exercitium armorum sudorem pulveremque dilueret ac lassitudinem cursus natandi labore deponeret. [4] Non solum autem pedites sed et equites ipsosque equos vel lixas, quos galliarios vocant, ad natandum exercere percommodum est, ne quid imperitis cum necessitas incumbit eveniat.


XI QVEMADMODVM AD SCVTA VIMINEA VEL AD PALOS ANTIQVI EXERCEBANT TIRONES


[1] Antiqui, sicut invenitur in libris, hoc genere exercuere tirones: scuta de vimine in modum cratium corrotundata texebant ita ut duplum pondus cratis haberet quam scutum publicum habere consuevit, [2] itemque clavas ligneas duplicis aeque ponderis pro gladiis tironibus dabant, [3] eoque modo non tantum mane sed etiam post meridiem exercebantur ad palos. Palorum enim usus non solum militibus sed etiam gladiatoribus plurimum prodest, [4] nec umquam aut harena aut campus invictum armis virum probavit nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. [5] A singulis autem tironibus singuli pali defigebantur in terram ita ut nutare non possent et sex pedibus eminerent; [6] contra illum palum tamquam contra adversarium tiro cum crate illa et clava velut cum gladio se exercebat et scuto, [7] ut nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenderet poplites et crura succidere, recederet adsultaret insiliret, quasi praesentem adversarium, sic palum omni impetu, omni bellandi arte temptaret. [8] In qua meditatione servabatur illa cautela ut ita tiro ad inferendum vulnus insurgeret ne qua parte ipse pateret ad plagam.


XII NON CAESIM SED PVNCTIM FERIRE DOCENDOS TIRONES


[1] Praeterea non caesim sed punctim ferire discebant. Nam caesim pugnantes non solum facile vicere sed etiam derisere Romani. [2] Caesa enim, quovis impetu veniat, non frequenter interficit, cum et armis vitalia defendantur et ossibus; at contra puncta duas uncias adacta mortalis est; necesse est enim ut vitalia penetret quicquid immergitur. [3] Deinde, dum caesa infertur, brachium dextrum latusque nudatur; puncta autem tecto corpore infertur et adversarium sauciat antequam videat. [4] Ideoque ad dimicandum hoc praecipue genere usos constat esse Romanos.
Dupli autem ponderis illa cratis et clava ideo dabantur ut cum vera et leviora tiro arma sumpsisset velut graviore pondere liberatus securior alacriorque pugnaret.


XIII ARMATVRAM DOCENDOS TIRONES


[1] Praeterea illo exercitii genere quod armaturam vocant et campidoctoribus traditur imbuendus est tiro; qui usus vel ex parte servatur. [2] Constat enim etiam nunc in omnibus proeliis armaturas melius pugnare quam ceteros. Ex quo intellegi debet quantum exercitatus miles inexercitato sit melior, cum armatura utcumque eruditi reliquos contubernales suos bellandi arte praecedant.
[3] Ita autem severe apud maiores exercitii disciplina servata est ut et doctores armorum duplis remunerarentur annonis et milites qui parum in illa prolusione profecerant pro frumento hordeum cogerentur accipere [4] nec ante eis in tritico redderetur annona quam sub praesentia praefecti legionis tribunorum vel principiorum experimentis datis ostendissent se omnia quae erant in militari arte complere.
[5] Nihil enim neque firmius neque laudabilius neque felicius est re publica in qua abundant milites eruditi. Non enim vestium nitor vel auri argenti gemmarumque copiae hostes aut ad reverentiam nostram aut ad gratiam inclinant, sed solo terrore subiguntur armorum. [6] Deinde in aliis rebus, sicut ait Cato, si quid erratum est, potest postmodum corrigi: [7] proeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum poena statim sequatur errorem; [8] nam aut confestim pereunt qui ignave imperiteque pugnaverint aut in fugam versi victoribus ultra pares esse non audent.


XIIII TIRONES EXERCENDOS AD MISSIBILIA IACIENDA


[1] Sed ad inceptum revertor. Tiro qui cum clava exercetur ad palum hastilia quoque ponderis gravioris quam vera futura sunt iacula adversum illum palum tamquam adversus hominem iactare compellitur. [2] In qua re armorum doctor attendit ut magnis viribus hastile contorqueat, ut destinato ictu vel in palum vel iuxta dirigat missile. Eo enim exercitio et lacertis robur adcrescit et iaculandi peritia atque usus adquiritur.


XV SAGITTIS DILIGENTER TIRONES IMBVENDOS


[1] Sed prope tertia vel quarta pars iuniorum, quae aptior potuerit repperiri, arcubus ligneis sagittisque lusoriis illos ipsos exercenda est semper ad palos. [2] Et doctores ad hanc rem artifices eligendi et maior adhibenda sollertia ut arcum scienter teneant, ut fortiter impleant, ut sinistra fixa sit, ut dextra cum ratione ducatur, ut ad illud quod feriendum est oculus pariter animusque consentiat, ut sive in equo sive in terra rectum sagittare doceantur. [3] Quam artem et disci opus est diligenter et cotidiano usu exercitioque servari.
[4] Quantum autem utilitatis boni sagittarii in proeliis habeant et Cato in libris de disciplina militari evidenter ostendit et Claudius pluribus iaculatoribus institutis atque perdoctis hostem cui prius impar fuerat superavit. [5] Africanus quidem Scipio, cum adversus Numantinos, qui exercitus populi Romani sub iugum miserant, esset acie certaturus, aliter se superiorem futurum esse non credidit nisi in omnibus centuriis lectos sagittarios miscuisset.


XVI AD IACTANDOS LAPIDES FVNDIS EXERCENDOS TIRONES


[1] Ad lapides vero vel manibus vel fundis iaciendos exerceri diligenter convenit iuniores. Fundarum usum primi Balearium insularum habitatores et invenisse et ita perite exercuisse dicuntur ut matres parvos filios nullum cibum contingere sinerent nisi quem ex funda destinato lapide percussissent. [2] Saepe enim adversum bellatores cassidibus catafractis loricisque munitos teretes lapides de funda vel fustibalo destinati sagittis sunt omnibus graviores, cum membris integris letale tamen vulnus importent et sine invidia sanguinis hostis lapide ictus intereat. [3] In omnibus autem veterum proeliis funditores militasse nullus ignorat. Quae res ideo ab universis tironibus frequenti exercitio discenda est quia fundam portare nullus est labor. [4] Et interdum evenit ut in lapidosis locis conflictus habeatur, ut mons sit aliquis defendendus aut collis; et ab oppugnatione castellorum sive civitatum lapidibus barbari fundisque pellendi sunt.


XVII DE EXERCITIO PLVMBATARVM


[1] Plumbatarum quoque exercitatio, quos mattiobarbulos vocant, est tradenda iunioribus. Nam in Illyrico dudum duae legiones fuerunt quae sena milia militum habuerunt quae quod his telis scienter utebantur et fortiter Mattiobarbuli vocabantur. [2] Per hos longo tempore strenuissime constat omnia bella confecta, usque eo ut Diocletianus et Maximianus, cum ad imperium pervenissent, pro merito virtutis hos Mattiobarbulos Iovianos atque Herculianos censuerint appellandos eosque cunctis legionibus praetulisse doceantur. [3] Quinos autem mattiobarbulos insertos scutis portare consuerunt, quos si oportune milites iactent prope sagittariorum scutati imitari videntur officium. [4] Nam hostes equosque consauciant priusquam non modo ad manum sed ad ictum missibilium potuerit perveniri.


XVIII QVEMADMODVM AD ASCENDENDOS EQVOS TIRONES EXERCENDI SINT


[1] Non tantum autem a tironibus sed etiam ab stipendiosis militibus salitio equorum districte est semper exacta, quem usum usque ad hanc aetatem, licet iam cum dissimulatione, pervenisse manifestum est. [2] Equi lignei hieme sub tecto, aestate ponebantur in campo; supra hos iuniores primo inermes, dum consuetudo proficeret, deinde armati cogebantur ascendere. [3] Tantaque cura erat ut non solum a dextris sed etiam a sinistris partibus et insilire et desilire condiscerent, evaginatos etiam gladios vel contos tenentes. [4] Hoc idem assidua meditatione faciebant, scilicet ut in tumultu proelii sine mora ascenderent qui tam studiose exercebantur in pace.


XVIIII AD PORTANDVM PONDVS EXERCENDOS TIRONES


[1] Pondus quoque baiulare usque ad sexaginta libras et iter facere gradu militari frequentissime cogendi sunt iuniores, quibus in arduis expeditionibus necessitas imminet annonam pariter et arma portandi. [2] Nec hoc credatur esse difficile si usus accesserit; nihil enim est quod non assidua meditatio facillimum reddat. Quam rem antiquos milites factitavisse Vergilio ipso teste cognoscimus, qui ait

[3] iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti
ante expectatum positis stat in agmine castris.

XX QVO ARMORVM GENERE VSI SINT ANTIQVI


[1] Locus exigit ut quo armorum genere vel instruendi vel muniendi sint tirones referre temptemus. [2] Sed in hac parte antiqua penitus consuetudo deleta est; nam licet, exemplo Gothorum et Alanorum Hunnorumque, equitum arma profecerint, pedites constat esse nudatos. [3] Ab urbe enim condita usque ad tempus divi Gratiani et catafractis et galeis muniebatur pedestris exercitus. Sed cum campestris exercitatio interveniente neglegentia desidiaque cessaret, gravia videri arma coeperunt quae raro milites induebant; [4] itaque ab imperatore postulant primo catafractas, deinde cassides se refundere. Sic detectis pectoribus et capitibus congressi contra Gothos milites nostri multitudine sagittariorum saepe deleti sunt; [5] nec post tot clades, quae usque ad tantarum urbium excidia pervenerunt, cuiquam curae fuit vel catafractas vel galeas pedestribus reddere. [6] Ita fit ut non de pugna sed de fuga cogitent qui in acie nudi exponuntur ad vulnera. Quid enim pedes sagittarius sine catafracta, sine galea, qui cum arcu scutum tenere non potest, faciat? [7] Quid ipsi draconarii atque signiferi, qui sinistra manu hastas gubernant, in proelio facient, quorum et capita nuda constat et pectora? [8] Sed gravis pediti lorica videtur et galea fortasse raro meditanti, fortasse raro arma tractanti; ceterum cotidianus usus non laborat, etiam si onerosa gestaverit. [9] Sed illi qui laborem in portandis veteribus munimentis armorum ferre non possunt detectis corporibus et vulnera sustinere coguntur et mortes et, quod est gravius, aut capi aut certe fuga rem publicam prodere. [10] Sic, dum exercitia laboremque declinant, cum maximo dedecore trucidantur ut pecudes.
[11] Vnde enim apud antiquos murus dicebatur pedestris exercitus nisi quod pilatae legiones praeter scuta etiam catafractis galeisque fulgebant, [12] usque eo ut sagittarii sinistra brachia manicis munirentur, pedites autem scutati praeter catafractas et galeas etiam ferreas ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere? [13] Sic erant muniti illi qui in prima acie pugnantes principes, in secunda hastati, in tertia triarii vocabantur. [14] Sed triarii genibus positis solebant intra scuta subsidere, ne stantes vulnerarentur venientibus telis et cum necessitas postulasset tamquam requieti vehementius invaderent hostes; [15] a quibus constat saepe factam esse victoriam, cum hastati illi et qui priores steterant interissent.
[16] Erant tamen apud veteres inter pedites qui dicebantur levis armatura, funditores et ferentarii, qui praecipue in cornibus locabantur et a quibus pugnandi sumebatur exordium; [17] sed hi et velocissimi et exercitatissimi legebantur, nec erant admodum multi, qui cedentes, si proelii necessitas compulisset, inter principia legionum recipi solebant, ita ut acies immota consisteret.
[18] Vsque ad praesentem prope aetatem consuetudo permansit ut omnes milites pilleis, quos Pannonicos vocant, ex pellibus uterentur; [19] quod propterea servabatur ne gravis galea videretur in proelio homini qui gestabat aliquid semper in capite.
[20] Missilibus autem quibus utebatur pedestris exercitus pila vocabantur, ferro subtili trigono praefixa unciarum novem sive pedali, quod in scuto fixum non possit abscidi et loricam scienter ac fortiter directum facile perrumpit. Cuius generis apud nos iam rara sunt tela; [21] barbari autem scutati pedites his praecipue utuntur, quas bebras vocant, et binas etiam ac ternas in proeliis portant.
[22] Sciendum praeterea, cum missilibus agitur, sinistros pedes in ante milites habere debere; ita enim vibrandis spiculis vehementior ictus est. [23] Sed cum ad pilam, ut appellant, venitur et manu ad manum gladiis pugnatur, tunc dextros pedes in ante milites habere debent, ut et latera eorum subducantur ab hostibus, ne possint vulnus accipere, et proximior dextra sit, quae plagam possit inferre.
[24] Instruendos igitur ac protegendos omni antiquo armorum genere constat esse tirones. [25] Necesse est enim ut dimicandi acriorem sumat audaciam qui munito capite vel pectore non timet vulnus.


XXI DE MVNITIONE CASTRORVM


[1] Castrorum quoque munitionem debet tiro condiscere. Nihil enim neque tam salutare neque tam necessarium invenitur in bello; [2] quippe, si recte constituta sunt castra, ita intra vallum securi milites dies noctesque peragunt, etiam si hostis obsideat, quasi muratam civitatem videantur secum ubique portare. [3] Sed huius rei scientia prorsus intercidit; nemo enim iam diu ductis fossis praefixisque sudibus castra constituit. [4] Sic diurno vel nocturno superventu equitum barbarorum multos exercitus scimus frequenter afflictos. [5] Non solum autem considentes sine castris ista patiuntur, sed cum in acie casu aliquo coeperint cedere munimenta castrorum quo se recipiant non habent et more animalium inulti cadunt, nec prius moriundi finis fit quam hostibus voluntas defuerit persequendi.


XXII IN QVALIBVS LOCIS CONSTITVENDA SINT CASTRA


[1] Castra autem, praesertim hoste vicino, tuto semper facienda sunt loco, ut lignorum et pabuli et aquae suppetat copia, et si diutius commorandum sit loci salubritas eligatur. [2] Cavendum etiam ne mons sit vicinus aut altior locus qui ab adversariis captus possit officere. [3] Considerandum ne torrentibus inundari consueverit campus et hoc casu vim patiatur exercitus.
[4] Pro numero autem militum vel impedimentorum munienda sunt castra, ne maior multitudo constipetur in parvis neve paucitas in latioribus ultra quam oportet cogatur extendi.


XXIII QVALI SPECIE CASTRA DELINIANDA SINT


[1] Interdum autem quadrata, interdum trigona, interdum semirotunda, prout loci qualitas aut necessitas postulaverit, castra facienda sunt. [2] Porta autem quae appellatur praetoria aut orientem spectare debet aut illum locum qui ad hostes respicit, aut si iter agitur illam partem debet attendere ad quam est profecturus exercitus; intra quam primae centuriae, hoc est cohortes, papiliones tendunt et dracones et signa constituunt. [3] Decumana autem porta quae appellatur post praetorium est, per quam delinquentes milites educuntur ad poenam.


XXIIII QVO GENERE MVNIENDA SINT CASTRA


[1] Castrorum autem diversa triplexque munitio est. Nam si nimia necessitas non premit, caespites circumciduntur e terra et ex his velut murus instruitur, altus tribus pedibus supra terram, ita ut in ante sit fossa de qua levati sunt caespites; deinde tumultuaria fossa fit lata pedes novem, alta pedes septem. [2] Sed ubi vis acrior imminet hostium, tunc legitima fossa ambitum convenit munire castrorum, ita ut duodecim pedes lata sit et alta sub linea, sicut appellant, pedes novem; [3] supra autem saepibus hinc inde factis quae de fossa egesta fuerit terra congeritur et crescit in altum quattuor pedes. [4] Sic fit ut sit tredecim pedibus alta et duodecim lata; supra quam sudes de lignis fortissimis, quas milites portare consueverant, praefiguntur. [5] Ad quod opus ligones rastra qualos aliaque utensilium genera habere convenit semper in promptu.


XXV QVEMADMODVM MVNIENDA SINT CASTRA CVM HOSTIS IMMINEAT


[1] Sed facile est absentibus adversariis castra munire, verum si hostis incumbat tunc omnes equites et media pars peditum ad propulsandum impetum ordinantur in acie, reliqui post ipsos ductis fossis muniunt castra, et per praeconem indicatur quae centuria prima, quae secunda, quae tertia, opus omne compleverit. [2] Post hoc a centurionibus fossa inspicitur ac mensuratur et vindicatur in eos qui neglegentius fuerint operati. [3] Ad hunc ergo usum instituendus est tiro, ut cum necessitas postulaverit sine perturbatione et celeriter et caute possit castra munire.


XXVI QVEMADMODVM EXERCEANTVR TIRONES VT IN ACIE ORDINES ET INTERVALLA CVSTODIANT


[1] Nihil magis prodesse constat in pugna quam ut assiduo exercitio milites in acie dispositos ordines servent, necubi contra quam expedit aut conglobent agmen aut laxent. [2] Nam ut constipati perdunt spatia pugnandi et sibi invicem impedimento sunt, ita rariores atque interlucentes aditum perrumpendi hostibus praestant; [3] necesse est autem statim metu universa confundi si intercisa acie ad dimicantium terga hostis accesserit. [4] Producendi ergo tirones sunt semper ad campum et secundum matriculae ordinem in aciem dirigendi, ita ut primo simplex extensa sit acies, ne quos sinus, ne quas habeat curvaturas, ut aequali legitimoque spatio miles distet a milite. [5] Tunc praecipiendum ut subito duplicent aciem, ita ut in ipso impetu is ad quem respondere solent ordo servetur. [6] Tertio praecipiendum ut quadratam aciem repente constituant, quo facto in trigonum, quem cuneum vocant, acies ipsa mutanda est; [7] quae ordinatio plurimum prodesse consuevit in bello. Iubetur etiam ut instruant orbes, quo genere, cum vis hostium interruperit aciem, resisti ab exercitatis militibus consuevit, ne omnis multitudo fundatur in fugam et grave discrimen immineat. [8] Haec si iuniores assidua meditatione perceperint facilius in ipsa dimicatione servabunt.


XXVII QVANTVM SPATIVM IRE VEL REDIRE DEBEANT VEL QVOTIENS IN MENSE EXERCERI CVM EDVCVNTVR MILITES AMBVLATVM


[1] Praeterea et vetus consuetudo permansit et divi Augusti atque Adriani constitutionibus praecavetur ut ter in mense tam equites quam pedites educantur ambulatum; hoc enim verbo hoc exercitii genus nominant. [2] Decem milia passuum armati instructique omnibus telis pedites militari gradu ire ac redire iubebantur in castra, ita ut aliquam itineris partem cursu alacriore conficerent. [3] Equites quoque divisi per turmas armatique similiter tantum itineris peragebant, ita ut ad equestrem meditationem interdum sequantur, interdum cedant et recursu quodam impetus reparent. [4] Non solum autem in campis sed etiam in clivosis et arduis locis et descendere et ascendere utraque acies cogebatur, ut nulla res vel casu prorsus pugnantibus posset accidere quam non ante boni milites assidua exercitatione didicissent.


XXVIII DE ADHORTATIONE REI MILITARIS ROMANAEQVE VIRTVTIS


[1] Haec fidei ac devotionis intuitu, imperator invicte, de universis auctoribus qui rei militaris disciplinam litteris mandaverunt in hunc libellum enucleata congessi, ut in dilectu atque exercitatione tironum si quis diligens velit existere ad antiquae virtutis imitationem facile corroborare possit exercitum. [2] Neque enim degeneravit in hominibus Martius calor nec effetae sunt terrae quae Lacedaemonios, quae Athenienses, quae Marsos, quae Samnites, quae Paelignos, quae ipsos progenuere Romanos. [3] Nonne Epiri armis plurimum aliquando valuerunt? Nonne Macedones ac Thessali superatis Persis usque ad Indiam bellando penetrarunt? [4] Dacos autem et Moesos et Thracas in tantum bellicosos semper fuisse manifestum est ut ipsum Martem fabulae apud eos natum esse confirment. [5] Longum est si universarum provinciarum vires enumerare contendam, cum omnes in Romani imperii dicione consistant. [6] Sed longae securitas pacis homines partim ad delectationem otii, partim ad civilia transduxit officia. [7] Ita cura exercitii militaris primo neglegentius agi, postea dissimulari, ad postremum olim in oblivionem perducta cognoscitur. [8] Nec aliquis hoc superiore aetate accidisse miretur, cum post primum Punicum bellum viginti et quod excurrit annorum pax ita Romanos illos ubique victores otio et armorum desuetudine enervaverit ut secundo Punico bello Hannibali pares esse non possent. [9] Tot itaque consulibus, tot ducibus, tot exercitibus amissis, tunc demum ad victoriam pervenerunt cum usum exercitiumque militare condiscere potuerunt. [10] Semper ergo legendi et exercendi sunt iuniores. Vilius enim constat erudire armis suos quam alienos mercede conducere.

II

INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI SECVNDI


I In quot genera dividatur res militaris
II Quid inter legiones et auxilia intersit
III Quae causa exhauriri fecerit legiones
IIII Quotenas legiones antiqui ad bellum duxerint
V Quemadmodum legio constituatur
VI Quot cohortes in una sint legione, item quot milites in una cohorte sint
VII Nomina et gradus principiorum legionis
VIII Nomina eorum qui antiquos ordines duxerunt
VIIII De officio praefecti legionis
X De officio praefecti castrorum
XI De officio praefecti fabrorum
XII De officio tribuni militum
XIII De centuriis atque uexillis peditum
XIIII De turmis equitum legionariorum
XV Quemadmodum legionum acies instruantur
XVI Quemadmodum triarii vel centuriones armentur
XVII Commissa pugna gravem armaturam stare pro muro
XVIII Nomina militum et gradus in scutis eorum aversis scribenda
XVIIII Praeter corporis robur notarum vel computandi artem in tironibus eligendam
XX Donativi partem dimidiam debent apud signa milites sequestrare servandam
XXI In legione ita fieri promotiones ut per omnes cohortes transeant qui promoventur
XXII Quid inter tubicines et cornicines et classicum intersit
XXIII De exercitatione militum
XXIIII Exempla adhortationum exercitii militaris de aliis artibus tracta
XXV Enumeratio ferramentorum vel machinarum legionis


[1] Instituta maiorum partis armatae plenissime clementiam vestram peritissimeque retinere continuis declaratur victoriis ac triumphis, siquidem indubitata adprobatio artis sit rerum semper effectus. [2] Verum tranquillitas tua, imperator invicte, altiore consilio quam mens poterat terrena concipere ex libris antiqua desiderat, cum ipsam antiquitatem factis recentibus antecedat. [3] Igitur cum haec litteris breviter comprehendere maiestati vestrae non tam discenda quam recognoscenda praeciperer, certavit saepius devotio cum pudore. [4] Quid enim audacius quam domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium barbararum, aliquid de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte quod ipse iussisset fieri, quod ipse gessisset? [5] Et rursus tanti imperatoris non oboedire praeceptis plenum sacrilegii videbatur atque periculi. [6] Miro itaque more in parendo audax factus sum dum metuo videri audacior si negassem. [7] Ad quam temeritatem praecedens me indulgentiae vestrae perennitas animavit. [8] Nam libellum de dilectu atque exercitio tironum dudum tamquam famulus optuli, [9] non tamen culpatus abscessi; nec formido iussum adgredi opus cum spontaneum cessit inpune.


I IN QVOT GENERA DIVIDATVR RES MILITARIS


[1] Res igitur militaris, sicut Latinorum egregius auctor carminis sui testatur exordio, armis constat et viris. [2] Haec in tres dividitur partes, equites pedites classem. Equitum alae dicuntur ab eo quod ad similitudinem alarum ab utraque parte protegant acies; quae nunc vexillationes vocantur a velo, quia velis, hoc est flammulis, utuntur. [3] Est et aliud genus equitum qui legionarii vocantur propterea quod conexi sunt legioni; ad quorum exemplum ocreati sunt equites instituti. [4] Classis item duo genera sunt, unum liburnarum, aliud lusoriarum. Equitibus campi, classibus maria vel flumina, peditibus colles, urbes, plana et abrupta servantur. [5] Ex quo intellegitur magis rei publicae necessarios pedites, qui possunt ubique prodesse; et maior numerus militum sumptu et expensa minore nutritur.
[6] Exercitus ex re ipsa atque opere exercitii nomen accepit, ut ei numquam liceret oblivisci quod vocabatur.
[7] Verum ipsi pedites in duas divisi sunt partes, hoc est in auxilia et legiones. [8] Sed auxilia a sociis vel foederatis gentibus mittebantur; Romana autem virtus praecipue in legionum ordinatione praepollet. [9] Legio autem ab eligendo appellata est, quod vocabulum eorum desiderat fidem atque diligentiam qui milites probant. [10] In auxiliis minor, in legionibus longe amplior consuevit militum numerus adscribi.


II QVID INTER LEGIONES ET AVXILIA INTERSIT


[1] Denique Macedones Graeci Dardani phalanges habuerunt, ut in una phalange armatorum octo milia censerentur. [2] Galli atque Celtiberi pluresque barbarae nationes catervis utebantur in proelio, in quibus erant sena milia armatorum. [3] Romani legiones habent, in quibus singulis sena milia, interdum amplius, militare consuerunt.
[4] Quid autem inter legiones et auxilia interesse videatur expediam. [5] Auxiliares cum ducuntur ad proelium, ex diversis locis, ex diversis numeris venientes nec disciplina inter se nec notitia nec affectione consentiunt; [6] alia instituta, alius inter eos est usus armorum. Necesse est autem tardius ad victoriam pervenire qui discrepant antequam dimicent. [7] Denique, cum in expeditionibus plurimum prosit omnes milites unius praecepti significatione converti, non possunt aequaliter iussa complere qui ante pariter non fuerunt. [8] Tamen haec ipsa si sollemnibus diversisque exercitiis prope cotidie roborentur non mediocriter iuvant. [9] Nam legionibus semper auxilia tamquam levis armatura in acie iungebantur, ut in his proeliandi magis adminiculum esset quam principale subsidium. [10] Legio autem propriis cohortibus plena cum gravem armaturam, hoc est principes hastatos triarios antesignanos, item levem armaturam, hoc est ferentarios sagittarios funditores ballistarios, [11] cum proprios et sibi insitos equites legionarios hisdem matriculis teneat, cum uno animo parique consensu castra muniat, aciem instruat, proelium gerat, ex omni parte perfecta, nullo extrinsecus indigens adiumento, quantamlibet hostium multitudinem superare consuevit. [12] Documentum est magnitudo Romana, quae semper cum legionibus dimicans tantum hostium vicit quantum vel ipsa voluit vel rerum natura permisit.


III QVAE CAVSA EXHAVRIRI FECERIT LEGIONES


[1] Legionum nomen in exercitu permanet hodieque, sed per neglegentiam superiorum temporum robur infractum est, cum virtutis praemia occuparet ambitio et per gratiam promoverentur milites, qui promoveri consueverant per laborem. [2] Deinde contubernalibus completis stipendiis per testimoniales ex more dimissis non sunt alii substituti. [3] Praeterea necesse est aliquantos morbo debilitari atque dimitti, aliquantos deserere vel diversis casibus interire, ut nisi annis singulis, immo singulis paene mensibus, in recedentium locum iuniorum turba succedat, quamvis copiosus exhauriatur exercitus. [4] Est et alia causa cur attenuatae sint legiones: magnus in illis labor est militandi, graviora arma, plura munera, severior disciplina. [5] Quod vitantes plerique in auxiliis festinant militiae sacramenta percipere, ubi et minor sudor et maturiora sunt praemia.
[6] Cato ille Maior, cum et armis invictus esset et consul exercitus saepe duxisset, plus rei publicae credidit profuturum si disciplinam militarem conferret in litteras; [7] nam unius aetatis sunt quae fortiter fiunt, quae uero pro utilitate rei publicae scribuntur aeterna sunt. Idem fecerunt alii complures, sed praecipue Frontinus, divo Traiano ab eiusmodi comprobatus industria. [8] Horum instituta, horum praecepta, in quantum valeo, strictim fideliterque signabo. [9] Nam cum easdem expensas faciat et diligenter et neglegenter exercitus ordinatus, non solum praesentibus sed etiam futuris saeculis proficit si provisione maiestatis tuae, imperator Auguste, et fortissima dispositio reparetur armorum et emendetur dissimulatio praecedentum.


IIII QVOTENAS LEGIONES ANTIQVI AD BELLVM DVXERINT


[1] In omnibus auctoribus invenitur singulos consules adversum hostes copiosissimos non amplius quam binas duxisse legiones additis auxiliis sociorum; [2] tanta in illis erat exercitatio, tanta fiducia, ut cuivis bello duae legiones crederentur posse sufficere. [3] Quapropter ordinationem legionis antiquae secundum normam militaris iuris exponam. [4] Quae descriptio si obscurior aut impolitior videbitur, non mihi sed difficultati ipsius rei convenit imputari. Attento itaque animo saepius relegenda sunt, ut memoria intellegentiaque valeant comprehendi. [5] Necesse est enim invictam esse rem publicam cuius imperator militari arte percepta quantos voluerit facit exercitus bellicosos.


V QVEMADMODVM LEGIO CONSTITVATVR


[1] Diligenter igitur lectis iunioribus animis corporibusque praestantibus, additis etiam exercitiis cotidianis quattuor vel eo amplius mensum, iussu auspiciisque invictissimi principis legio formatur. [2] Nam victuris in cute punctis milites scripti, cum matriculis inseruntur, iurare solent, et ideo militiae sacramenta dicuntur. [3] Iurant autem per Deum et Christum et Sanctum Spiritum et per maiestatem imperatoris, quae secundum Deum generi humano diligenda est et colenda. [4] Nam imperator cum Augusti nomen accepit, tamquam praesenti et corporali Deo fidelis est praestanda devotio et impendendus pervigil famulatus; Deo enim vel privatus vel militans servit cum fideliter eum diligit qui Deo regnat auctore. [5] Iurant autem milites omnia se strenue facturos quae praeceperit imperator, numquam deserturos militiam nec mortem recusaturos pro Romana re publica.


VI QVOT COHORTES IN VNA SINT LEGIONE, ITEM QVOT MILITES IN VNA COHORTE SINT


[1] Sciendum autem est in una legione decem cohortes esse debere. Sed prima cohors reliquas et numero militum et dignitate praecedit. Nam genere atque institutione litterarum viros electissimos quaerit. [2] Haec enim suscipit aquilam, quod praecipuum signum in Romano est semper exercitu et totius legionis insigne; haec imagines imperatorum, hoc est divina et praesentia signa, veneratur. [3] Habet pedites mille centum quinque, equites loricatos centum triginta duos, et appellatur cohors miliaria. Haec caput est legionis; ab hac, cum pugnandum est, prima acies incipit ordinari. [4] Secunda cohors habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex, et appellatur cohors quingentaria. Tertia cohors similiter habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex, sed in hac cohorte tertia validiores probari moris est, quia in media acie consistit. [5] Cohors quarta habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex. Cohors quinta habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex; sed et quinta cohors strenuos desiderat milites, quia sicut prima in dextro ita quinta in sinistro ponitur cornu. [6] Hae quinque cohortes in prima acie ordinantur. Sexta cohors habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex; in ipsa quoque enucleati ascribendi sunt iuniores, quia in secunda acie post aquilam et imagines cohors sexta consistit. [7] Cohors septima habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex. Cohors octava habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex; sed et ipsa animosos desiderat viros, quia in secunda acie consistit in medio. [8] Cohors nona habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex. Cohors decima habet pedites quingentos quinquaginta quinque, equites sexaginta sex; et ipsa bonos consuevit accipere bellatores, quia in secunda acie sinistrum possidet cornum.
[9] His decem cohortibus legio plena fundatur, quae habet pedites sex milia centum, equites septingentos triginta. [10] Minor itaque numerus armatorum in una legione esse non debet; maior autem interdum esse consuevit si non tantum unam cohortem sed etiam alias miliarias fuerit iussa suscipere.


VII NOMINA ET GRADVS PRINCIPIORVM LEGIONIS


[1] Antiqua ordinatione legionis exposita principalium militum et ut proprio verbo utar principiorum nomina ac dignitates secundum praesentes matriculas indicabo.
Tribunus maior per epistolam sacram imperatoris iudicio destinatur; minor tribunus pervenit ex labore. [2] Tribunus autem vocatur ex tribu, quia praeest militibus, quos ex tribu primus Romulus legit.
Ordinarii dicuntur qui in proelio quia primi sunt ordines ducunt. [3] Augustales appellantur qui ab Augusto ordinariis iuncti sunt. Flaviales item, tamquam secundi Augustales, a divo Vespasiano sunt legionibus additi.
Aquiliferi qui aquilam portant.
Imaginarii vel imaginiferi qui imperatoris imagines ferunt.
[4] Optiones ab adoptando appellati, quod antecedentibus aegritudine praepeditis hi tamquam adoptati eorum atque vicarii solent universa curare.
[5] Signiferi qui signa portant, quos nunc draconarios vocant.
Tesserarii qui tesseram per contubernia militum nuntiant; tessera autem dicitur praeceptum ducis quo vel ad aliquod opus vel ad bellum movetur exercitus.
[6] Campigenii, hoc est antesignani, ideo sic nominati quia eorum opera atque virtute exercitui genius crescit in campo.
Metatores qui praecedentes locum eligunt castris.
[7] Beneficiarii ab eo appellati quod promoventur beneficio tribunorum.
Librarii ab eo quod in libros referant rationes ad milites pertinentes.
[8] Tubicines cornicines et bucinatores qui tuba vel aere curvo vel bucina committere proelium solent.
Armaturae duplares qui binas consequuntur annonas, simplares qui singulas.
[9] Mensores qui in castris ad podismum demetiuntur loca in quibus tentoria milites figant vel hospitia in civitatibus praestant.
[10] Torquati duplares, torquati simplares: torquis aureus solidus virtutis praemium fuit, quem qui meruisset praeter laudem interdum duplas consequebatur annonas.
[11] Duplares, sesquiplares: duplares duas, sesquiplares unam semis consequebantur annonam.
Candidati duplares, candidati simplares.
Hi sunt milites principales, qui privilegiis muniuntur. [12] Reliqui munifices appellantur, quia munera facere coguntur.


VIII NOMINA EORVM QVI ANTIQVOS ORDINES DVCEBANT


[1] Vetus tamen consuetudo tenuit ut ex primo principe legionis promoveretur centurio primi pili, qui non solum aquilae praeerat verum etiam quattuor centurias, hoc est quadringentos milites, in prima acie gubernabat. [2] Hic tamquam caput totius legionis merita consequebatur et commoda. [3] Item primus hastatus duas centurias, id est ducentos homines, ducebat in acie secunda, quem nunc ducenarium vocant. [4] Princeps autem primae cohortis centuriam semis, hoc est centum quinquaginta homines, gubernabat; ad quem in legione prope omnia quae ordinanda sunt pertinent. [5] Item secundus hastatus centuriam semis, id est centum quinquaginta homines, regebat. Triarius prior centum homines gubernabat. [6] Sic decem centuriae cohortis primae a quinque ordinariis regebantur; [7] quibus magnae utilitates et magnus honor est a veteribus constitutus, ut ceteri milites ex tota legione omni labore ac devotione contenderent ad tanta praemia pervenire. [8] Erant etiam centuriones qui singulas centurias curabant, qui nunc centenarii nominantur. Erant decani, denis militibus praepositi, qui nunc caput contubernii vocantur. [9] Secunda cohors habebat centuriones quinque; similiter tertia, quarta, usque ad decimam cohortem. In tota autem legione erant centuriones quinquaginta quinque.


VIIII DE OFFICIO PRAEFECTI LEGIONIS


[1] Sed legati imperatoris ex consulibus ad exercitus mittebantur, quibus legiones et auxilia universa obtemperabant in ordinatione pacis vel necessitate bellorum; in quorum locum nunc illustres viros constat magistros militum substitutos, a quibus non tantum binae legiones sed etiam plures numeri gubernantur.
[2] Proprius autem iudex erat praefectus legionis, habens comitivae primi ordinis dignitatem, qui absente legato tamquam vicarius ipsius potestatem maximam retinebat. [3] Tribuni vel centuriones ceterique milites eius praecepta servabant; vigiliarum sive profectionis tessera ab eodem petebatur; [4] si miles crimen aliquod admisisset, auctoritate praefecti legionis a tribuno deputabatur ad poenam; [5] arma omnium militum, item equi vestes annona, ad curam ipsius pertinebant; [6] disciplinae severitas, exercitatio non solum peditum sed etiam equitum legionariorum praecepto eius cotidie curabatur. [7] Ipse autem iustus diligens sobrius legionem sibi creditam assiduis operibus ad omnem devotionem, ad omnem formabat industriam, sciens ad praefecti laudem subiectorum redundare virtutem.


X DE OFFICIO PRAEFECTI CASTRORVM


[1] Erat etiam castrorum praefectus, licet inferior dignitate, occupatus tamen non mediocribus causis, ad quem castrorum positio, valli et fossae aestimatio pertinebat. [2] Tabernacula vel casae militum cum impedimentis omnibus nutu ipsius curabantur. [3] Praeterea aegri contubernales et medici a quibus curabantur, expensae etiam, ad eius industriam pertinebant. [4] Vehicula sagmarii nec non etiam ferramenta quibus materies secatur vel caeditur quibusque aperiuntur fossae, [5] contexitur vallum, aquae ductus, item ligna vel stramina, arietes onagri ballistae ceteraque genera tormentorum ne deessent aliquando procurabat. [6] Is post longam probatamque militiam peritissimus omnium legebatur ut recte doceret alios quod ipse cum laude fecisset.


XI DE OFFICIO PRAEFECTI FABRORVM


[1] Habebat praeterea legio fabros tignarios structores carpentarios ferrarios pictores reliquosque artifices ad hibernorum aedificia fabricanda, ad machinas turres ligneas ceteraque quibus vel expugnantur adversariorum civitates vel defenduntur propriae praeparatos, [2] qui arma vehicula ceteraque genera tormentorum vel nova facerent vel quassata repararent. [3] Habebat etiam fabricas scutarias loricarias arcuarias, in quibus sagittae missibilia cassides omniaque armorum genera formabantur. [4] Haec enim erat cura praecipua, ut quicquid exercitui necessarium videbatur numquam deesset in castris, [5] usque eo ut etiam cunicularios haberent qui ad morem Bessorum ducto sub terris cuniculo murisque intra fundamenta perfossis inprovisi emergerent ad urbes hostium capiendas. Horum iudex proprius erat praefectus fabrorum.


XII DE OFFICIO TRIBVNI MILITVM


[1] Decem cohortes habere diximus legionem, sed prima erat miliaria, in qua censu genere litteris forma virtute pollentes milites mittebantur. [2] Huic tribunus praeerat armorum scientia, virtute corporis, morum honestate praecipuus. Reliquae cohortes prout principi placuisset a tribunis vel a praepositis regebantur. [3] Tanta autem servabatur exercendi militis cura ut non solum tribuni vel praepositi contubernales sibi creditos sub oculis suis iuberent cotidie meditari sed etiam ipsi armorum arte perfecti ceteros ad imitationem proprio hortarentur exemplo. [4] Tribuni autem sollicitudo, tribuni laudatur industria, cum miles veste nitidus, armis bene munitus ac fulgens, exercitii usu et disciplina eruditus incedit.


XIII DE CENTVRIIS ATQVE VEXILLIS PEDITVM


[1] Primum signum totius legionis est aquila, quam aquilifer portat. Dracones etiam per singulas cohortes a draconariis feruntur ad proelium. [2] Sed antiqui, quia sciebant in acie commisso bello celeriter ordines aciesque turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diviserunt et singulis centuriis singula vexilla constituerunt, [3] ita ut ex qua cohorte vel quota esset centuria in illo vexillo litteris esset adscriptum, quod intuentes vel legentes milites in quantovis tumultu a contubernalibus suis aberrare non possent. [4] Centuriones insuper, qui nunc centenarii vocantur, transversis cassidum cristis, ut facilius noscerentur, [5] singulas iusserunt gubernare centurias, quatenus nullus error existeret cum centeni milites sequerentur non solum vexillum suum sed etiam centurionem, qui signum habebat in galea. [6] Rursus ipsae centuriae in contubernia divisae sunt, ut decem militibus sub uno papilione degentibus unus quasi praeesset decanus, qui caput contubernii nominatur. [7] Contubernium autem manipulus vocabatur ab eo quod coniunctis manibus pariter dimicabant.


XIIII DE TVRMIS EQVITVM LEGIONARIORVM


[1] Quemadmodum inter pedites centuria vel manipulus appellatur, ita inter equites turma dicitur; et habet una turma equites triginta duos. [2] Huic qui praeest decurio nominatur. Centum enim decem pedites ab uno centurione sub uno vexillo gubernantur; similiter triginta duo equites ab uno decurione sub uno vexillo reguntur.
[3] Praeterea sicut centurio eligendus est magnis viribus, procera statura, qui hastas vel missibilia perite iaculetur et fortiter, qui dimicare gladio et scutum rotare doctissime noverit, [4] qui omnem artem didicerit armaturae, vigilans sobrius agilis, magis ad facienda quae ei imperantur quam ad loquendum paratus, [5] contubernales suos ad disciplinam retineat, ad armorum exercitium cogat, ut bene vestiti et calciati sint, ut arma omnium defricentur ac splendeant, [6] similiter eligendus est decurio qui turmae equitum praeponatur imprimis habili corpore, ut loricatus et armis circumdatus omnibus cum summa admiratione equum possit ascendere, equitare fortissime, conto scienter uti, [7] sagittas doctissime mittere, turmales suos, id est sub cura sua equites positos, erudire ad omnia quae equestris pugna deposcit, eosdemque cogere loricas suas vel catafractas, contos et cassides frequenter tergere et curare. [8] Plurimum enim terroris hostibus armorum splendor importat. Quis credat militem bellicosum cuius dissimulatione situ ac rubigine arma foedantur? [9] Non solum autem equites sed etiam ipsos equos assiduo labore convenit edomari. Itaque ad decurionem et sanitatis et exercitationis tam hominum quam equorum pertinet cura.


XV QVEMADMODVM LEGIONVM ACIES INSTRVANTVR


[1] Nunc qualiter instruenda sit acies si pugna immineat declaretur unius legionis exemplo, quod si usus exegerit transferri possit ad plures.
Equites locantur in cornibus.
Acies peditum a prima cohorte incipit ordinari in cornu dextro; [2] huic cohors secunda coniungitur; tertia cohors in media acie collocatur; huic adnectitur quarta; quinta vero cohors sinistrum suscipit cornum. [3] Sed ante signa et circa signa nec non etiam in prima acie dimicantes principes vocabantur, hoc est ordinarii ceterique principales. [4] Haec erat gravis armatura, quia habebant cassides catafractas ocreas scuta gladios maiores, quos spathas vocant, et alios minores, quos semispathia nominant, plumbatas quinas positas in scutis, quas primo impetu iaciunt, [5] item bina missibilia, unum maius ferro triangulo unciarum novem, hastili pedum quinque semis, quod pilum vocabant, nunc spiculum dicitur, ad cuius ictum exercebantur praecipue milites, quod arte et virtute directum et scutatos pedites et loricatos equites saepe transverberat, aliud minus ferro unciarum quinque, hastili pedum trium semis, quod tunc verriculum, nunc verrutum dicitur.
[8] Secunda acies similiter armabatur, in qua consistentes milites hastati vocabantur. Sed in secunda acie dextro cornu cohors sexta ponebatur, cui iungebatur septima; [9] octava cohors mediam aciem tenebat nona comitante; decima cohors in secunda acie sinistrum semper obtinet cornum.
[6] Post hos erant ferentarii et levis armatura, quos nunc exculcatores et armaturas dicimus, scutati, plumbatis gladiis et missibilibus accincti, sicut nunc prope omnes milites videntur armati. [7] Erant item sagittarii cum cassidibus catafractis et gladiis sagittis et arcubus; erant funditores, qui ad fundas vel fustibalos lapides iaciebant; erant tragularii, qui ad manuballistas vel arcuballistas dirigebant sagittas.


XVI QVEMADMODVM TRIARII VEL CENTVRIONES ARMENTVR


[1] Post omnes autem acies triarii cum scutis catafractis et galeis ocreati cum gladiis semispathiis plumbatis et binis missibilibus locabantur, qui genu posito subsidebant ut si primae acies vincerentur ab his quasi de integro reparata pugna posset sperari victoria.
[2] Omnes antesignani vel signiferi, quamvis pedites, loricas minores accipiebant et galeas ad terrorem hostium ursinis pellibus tectas. [3] Centuriones vero habebant catafractas et scuta et galeas ferreas, sed transversis et argentatis cristis, ut celerius agnoscerentur a suis.


XVII COMMISSA PVGNA GRAVEM ARMATVRAM STARE PRO MVRO


[1] Illud autem sciendum est et modis omnibus retinendum: commisso bello prima ac secunda acies stabat immota, triarii quoque residebant; ferentarii autem armaturae exculcatores sagittarii funditores, hoc est levis armatura, adversarios provocabant ante aciem praecedentes. [2] Si hostes fugare potuerant, sequebantur; si eorum virtute aut multitudine premebantur, revertebantur ad suos et post eos stabant. [3] Excipiebat autem proelium gravis armatura et tamquam murus ut ita dicam ferreus stabat, et non solum missibilibus sed etiam gladiis comminus dimicabant. [4] Et si hostes fugassent, non sequebatur gravis armatura, ne aciem suam ordinationemque turbaret et ad dispersos recurrentes hostes incompositos opprimerent, sed levis armatura cum funditoribus sagittariis et equitibus fugientes sequebatur inimicos. [5] Hac dispositione atque cautela sine periculo legio vincebat aut superata servabatur incolumis, quia legionis ius est facile nec fugere nec sequi.


XVIII NOMINA MILITVM ET GRADVS IN SCVTIS EORVM AVERSIS SCRIBENDA


[1] Sed ne milites aliquando in tumultu proelii a suis contubernalibus aberrarent, diversis cohortibus diversa in scutis signa pingebant, ut ipsi nominant, digmata, sicut etiam nunc moris est fieri. [2] Praeterea in averso scuto uniuscuiusque militis litteris erat nomen adscriptum, addito ex qua esset cohorte quave centuria.
[3] Ex his igitur apparet legionem bene institutam quasi munitissimam esse civitatem, quae omnia proelio necessaria secum ubique portaret nec metueret repentinum hostium superventum, quae etiam in mediis campis subito fossa se valloque muniret, quae omne genus militum, omne genus contineret armorum. [4] Si quis igitur pugna publica superari barbaros cupit, ut Divinitatis nutu, dispositione imperatoris invicti reparentur ex tironibus legiones votis omnibus petat. [5] Intra breve autem spatium temporis iuniores diligenter electi et exercitati cotidie non solum mane sed etiam post meridiem omni armorum disciplina vel arte bellandi veteres illos milites qui orbem terrarum integrum subegerunt facile coaequabunt.
[6] Nec moveat quod olim est consuetudo mutata quae viguit; sed huius felicitatis ac provisionis est perennitas tua ut pro salute rei publicae et nova excogitet et antiqua restituat. [7] Omne opus difficile videtur antequam temptes; ceterum si exercitati et prudentes viri dilectui praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit adgregari et diligenter institui. [8] Quidvis enim efficit sollertia si competentes non denegentur expensae.


XVIIII PRAETER CORPORIS ROBVR NOTARVM VEL COMPVTANDI ARTEM IN TIRONIBVS ELIGENDAM


[1] Sed quoniam in legionibus plures scholae sunt quae litteratos milites quaerunt, ab his qui tirones probant in omnibus quidem staturae magnitudinem, corporis robur, alacritatem animi convenit explorari, sed in quibusdam notarum peritia, calculandi computandique usus eligitur. [2] Totius enim legionis ratio, sive obsequiorum sive militarium munerum sive pecuniae, cotidie adscribitur actis maiore prope diligentia quam res annonaria vel civilis polyptychis adnotatur. [3] Cotidianas etiam in pace vigilias, item excubitum sive agrarias, de omnibus centuriis et contuberniis vicissim milites faciunt, et ne quis contra iustitiam praegravetur aut alicui praestetur immunitas, nomina eorum qui vices suas fecerunt brevibus inseruntur. [4] Quando quis commeatum acceperit vel quot dierum adnotatur in brevibus. Tunc enim difficile commeatus dabatur nisi causis iustissimis adprobatis, [5] nec aliquibus milites instituti deputabantur obsequiis nec privata eisdem negotia mandabantur, siquidem incongruum videretur imperatoris militem qui veste et annona publica pascebatur utilitatibus vacare privatis. [6] Ad obsequia tamen iudicum vel tribunorum nec non etiam principalium deputabantur milites qui vocabantur accensi, hoc est postea additi quam fuisset legio completa, quos nunc supernumerarios vocant. [7] Fasciculariam tamen, id est lignum foenum aquam stramen, etiam legitimi milites in castra portabant; munifices enim ab eo appellantur quod haec munera faciunt.


XX DONATIVI PARTEM DIMIDIAM DEBENT APVD SIGNA MILITES SEQVESTRARE SERVANDAM


[1] Illud vero ab antiquis divinitus institutum est, ut ex donativo quod milites consequuntur dimidia pars sequestraretur apud signa et ibidem ipsis militibus servaretur, [2] ne per luxum aut inanium rerum comparationem ab ipsis contubernalibus posset absumi; plerique enim homines et praecipue pauperes tantum erogant quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae primum ipsis contubernalibus docetur accommoda; [3] nam cum publica sustententur annona, ex omnibus donativis augetur eorum pro medietate castrense peculium. [4] Miles deinde qui sumptus suos scit apud signa depositos de deserendo nil cogitat, magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut pro illis habeat maximam curam in quibus suam videt positam esse substantiam. [5] Denique decem folles, hoc est decem sacci, per cohortes singulas ponebantur in quibus haec ratio condebatur. [6] Addebatur etiam saccus undecimus in quem tota legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa, ut si quis ex contubernalibus defecisset de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius promeretur expensa. [7] Haec ratio apud signiferos, ut nunc dicunt, in cophino servabatur; et ideo signiferi non solum fideles sed etiam litterati homines eligebantur, qui et servare deposita et rationem scirent singulis reddere.


XXI IN LEGIONE ITA FIERI PROMOTIONES VT PER OMNES COHORTES TRANSEANT QVI PROMOVENTVR


[1] Non tantum humano consilio sed etiam Divinitatis instinctu legiones a Romanis arbitror constitutas, in quibus decem cohortes ita sunt ordinatae ut omnium unum corpus, una videatur esse coniunctio. [2] Nam quasi in orbem quendam per diversas cohortes et diversas scolas milites promoventur, ita ut ex prima cohorte ad gradum quempiam promotus vadat ad decimam cohortem et rursus ab ea crescentibus stipendiis cum maiore gradu per alias recurrat ad primam. [3] Ideo primi pili centurio, postquam in orbem omnes cohortes per diversas administraverit scolas, in prima cohorte ad hanc pervenit palmam in qua ex omni legione infinita commoda consequatur, sicut primiscrinius in officio praefectorum praetorio ad honestum quaestuosumque militiae pervenit finem. [4] Ita legionarii equites cohortes suas contubernii affectione venerantur, cum naturaliter equites a peditibus soleant discrepare. [5] Per hanc ergo contextionem in legionibus et omnium cohortium et equitum peditumque servatur una concordia.


XXII QVID INTER TVBICINES ET CORNICINES ET CLASSICVM INTERSIT


[1] Habet praeterea legio tubicines cornicines bucinatores. Tubicen ad bellum vocat milites et rursum receptui canit. Cornicines quotiens canunt, non milites sed signa ad eorum obtemperant nutum. [2] Ergo, quotiens ad aliquod opus exituri sunt soli milites, tubicines canunt; quotiens movenda sunt signa, cornicines canunt; quotiens autem pugnatur, et tubicines et cornicines pariter canunt. [3] Classicum item appellatur quod bucinatores per cornum dicunt. Hoc insigne videtur imperii, quia classicum canitur imperatore praesente vel cum in militem capitaliter animadvertitur, quia hoc ex imperatoris legibus fieri necesse est. [4] Sive ergo ad vigilias vel ad agrarias faciendas sive ad opus aliquod vel ad decursionem campi exeunt milites, tubicine vocante operantur et rursus tubicine admonente cessant. Cum autem moventur signa aut iam mota figenda sunt, cornicines canunt. [5] Quod ideo in omnibus exercitiis et processionibus custoditur ut in ipsa pugna facilius obtemperent milites, sive eos pugnare sive stare sive sequi vel redire praeceperint duces, [6] siquidem ratio manifesta sit semper in otio debere fieri quod necessario faciendum videtur in proelio.


XXIII DE EXERCITATIONE MILITVM


[1] Legionis ordinatione digesta ad exercitium revertimur, unde, sicut iam dictum est, exercitus nomen accepit.
Iuniores quidem et novi milites mane ac post meridiem ad omne genus exercebantur armorum, [2] veteres autem et eruditi sine intermissione semel in die exercebantur armis; neque enim longitudo aetatis aut annorum numerus artem bellicam tradit, sed post quanta volueris stipendia inexercitatus miles semper est tiro.
[3] Armaturam quae festis diebus exhibetur in circo non tantum armaturae qui sub campidoctore sunt sed omnes aequaliter contubernales cotidiana meditatione discebant. [4] Nam et velocitas usu ipso adquiritur corporis et scientia feriendi hostem seque protegendi, praesertim si gladiis comminus dimicetur; illud vero maius est, quod servare ordines discunt et vexillum suum in tantis permixtionibus in ipsa prolusione comitantur nec inter doctos aliquis error existit, cum multitudinis sit tanta confusio.
[5] Ad palum quoque vel sudibus exerceri percommodum est, cum latera vel pedes aut caput petere punctim caesimque condiscant.
Saltus quoque et ictus facere pariter adsuescant, insurgere tripudiantes in clipeum rursusque subsidere, nunc gestiendo provolare cum saltu, nunc cedentes in terga resilire.
[6] Missibilibus etiam palos ipsos procul ferire meditentur, ut et ars dirigendi et dexterae virtus possit adcrescere. [7] Sagittarii vero vel funditores scopas, hoc est fruticum vel straminum fasces, pro signo ponebant, ita ut sexcentis pedibus removerentur a signo, ut sagittis vel certe lapidibus ex fustibalo destinatis signum saepius tangerent. [8] Propterea sine trepidatione in acie faciebant quod ludentes in campo fecerant semper. [9] Adsuescendum est etiam ut semel tantum funda circa caput rotetur cum ex ea mittitur saxum. Sed et manu sola omnes milites meditabantur libralia saxa iactare, qui usus paratior creditur, quia non desiderat fundam.
[10] Missibilia quoque vel plumbatas iugi perpetuoque exercitio dirigere cogebantur, usque adeo ut tempore hiemis de tegulis vel scindulis, quae si deessent certe de cannis ulva vel culmo, et porticus tegerentur ad equites et quaedam velut basilicae ad pedites, in quibus tempestate vel ventis aere turbato sub tecto armis erudiebatur exercitus. [11] Ceteris autem etiam hibernis diebus, si nives tantum pluviaeque cessarent, exerceri cogebantur in campo, ne intermissa consuetudo et animos militum debilitaret et corpora.
[12] Silvam caedere, portare onera, transilire fossas, natare in mari sive fluminibus, gradu pleno ambulare vel currere etiam armatos cum sarcinis suis frequentissime convenit, ut cotidiani laboris usus in pace difficilis non videatur in bello.
[13] Sive ergo legio sive auxilia fuerint, exerceantur assidue; nam quemadmodum bene exercitatus miles proelium cupit, ita formidat indoctus. [14] Postremo sciendum est in pugna usum amplius prodesse quam vires; nam si doctrina cesset armorum, nihil paganus distat a milite.


XXIIII EXEMPLA ADHORTATIONVM EXERCITII MILITARIS DE ALIIS ARTIBVS TRACTA


[1] Athleta venator auriga propter exiguam mercedem vel certe plebis favorem cotidiana meditatione artes suas aut servare aut augere consuevit: [2] militem, cuius est manibus servanda res publica, studiosius oportet scientiam dimicandi usumque rei bellicae iugibus exercitiis custodire, cui contingit non tantum gloriosa victoria sed etiam amplior praeda, quem ad opes ac dignitates ordo militiae et imperatoris iudicium consuevit evehere. [3] Artifices scaenici ab exercitiis non recedunt pro laude vulgi: miles sacramento lectus ab exercitio armorum vel novellus vel iam vetustus cessare non debet, cui pugnandum est pro salute propria et libertate communi, [4] praesertim cum antiqua sit prudensque sententia omnes artes in meditatione consistere.


XXV ENVMERATIO FERRAMENTORVM VEL MACHINARVM LEGIONIS


[1] Legio autem non tantum militum numero sed etiam genere ferramentorum vincere consuevit.
Primum omnium instruitur iaculis quae nullae loricae, nulla possunt scuta sufferre. [2] Nam per singulas centurias singulas carroballistas habere consuevit, quibus muli ad trahendum et singula contubernia ad armandum vel dirigendum, hoc est undecim homines, deputantur. [3] Hae quanto maiores fuerint, tanto longius ac fortius tela iaculantur. Non solum autem castra defendunt verum etiam in campo post aciem gravis armaturae ponuntur; ante quarum impetum nec equites loricati nec pedites scutati possunt hostium stare. [4] In una autem legione quinquaginta quinque carroballistae esse solent.
Item decem onagri, hoc est singuli per singulas cohortes, in carpentis bubus portantur armati, ut si forte hostes ad oppugnandum venerint vallum sagittis et saxis possint castra defendi.
[5] Scafas quoque de singulis trabibus excavatas cum longissimis funibus et interdum etiam ferreis catenis secum legio portat, quatenus contextis hisdem, sicut dicunt, monoxylis, superiectis etiam tabulatis, flumina sine pontibus quae vadari nequeunt tam a peditibus quam ab equitatu sine periculo transeantur.
longissimis funibus et interdum etiam ferreis catenis secum legio portat, quatenus contextis hisdem, sicut dicunt, monoxylis, superiectis etiam tabulatis, flumina sine pontibus quae vadari nequeunt tam a peditibus quam ab equitatu sine periculo transeantur.
[6] Habet ferreos arpagones, quos lupos vocant, et falces ferreas confixas longissimis contis, item ad fossarum opera facienda bidentes ligones palas rastra alveos cophinos quibus terra portetur. Habet quoque dolabras secures ascias serras, quibus materies ac pali dedolantur atque serrantur. [7] Habet praeterea artifices cum omnibus ferramentis, qui ad oppugnandas hostium civitates testudines musculos arietes vineas, ut appellant, turres etiam ambulatorias faciunt.
[8] Verum ne singula enumerando plura dicantur, universa quae in quocumque belli genere necessaria esse creduntur secum legio debet ubique portare, ut in quovis loco fixerit castra armatam faciat civitatem.

III

INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI TERTII


I Qui modus esse debeat exercitus
II Quemadmodum sanitas gubernetur exercitus
III Quanta cura providenda sint atque servanda pabula vel frumenta
IIII Quemadmodum oporteat providere ne seditionem milites faciant
V Signorum militarium quanta sint genera
VI Quanta sit servanda cautela cum vicinis hostibus movetur exercitus
VII Quemadmodum flumina quae maiora sunt transeantur
VIII Quemadmodum castra debeant ordinari
VIIII Quae et quanta consideranda sint ut intellegatur utrum superventibus et insidiis an publico debeat Marte confligi
X Quid oporteat fieri si quis desuetum a pugna exercitum habeat vel tironem
XI Quae ipso die procuranda sint quo publica committitur pugna
XII Investigandum quid sentiant milites pugnaturi
XIII Quemadmodum idoneus locus eligatur ad pugnam
XIIII Quemadmodum acies debeat ordinari ut in conflictu reddatur invicta
XV Ratio podismi, quantum spatium in acie inter singulos homines in longum vel inter singulos ordines in latum debeat custodiri
XVI De equitibus ordinandis
XVII De subsidiis quae post aciem collocantur
XVIII In quo loco primus dux stare debeat, in quo secundus, in quo tertius
XVIIII Quibus remediis virtuti vel dolis hostium resistatur in acie
XX Quot generibus pugna publica committatur et quomodo etiam qui inferior numero et viribus est valeat optinere
XXI Viam abscedendi hostibus dandam ut deleantur facilius fugientes
XXII Quemadmodum ab hostibus recedatur si consilium displicet pugnae
XXIII De camelis et catafractis equitibus
XXIIII Quomodo quadrigis falcatis vel elephantis in acie possit obsisti
XXV Quid fieri debeat si vel pars fugerit vel totus exercitus
XXVI Regulae bellorum generales


[1] Athenienses et Lacedaemonios ante Macedonas rerum potitos prisci loquuntur annales. Verum apud Athenienses non solum rei bellicae sed etiam diversarum artium viguit industria, Lacedaemoniis autem praecipua fuit cura bellorum. [2] Primi denique experimenta pugnarum de eventibus colligentes artem proeliorum scripsisse firmantur, usque eo ut rem militarem, quae virtute sola vel certe felicitate creditur contineri, ad disciplinam peritiaeque studia revocarint ac magistros armorum, quos tacticos appellaverunt, iuventutem suam usum varietatemque pugnandi praeceperint edocere. [3] O viros summa admiratione laudandos, qui eam praecipue artem ediscere voluerunt sine qua aliae artes esse non possunt!
Horum sequentes instituta Romani Martii operis praecepta et usu retinuerunt et litteris prodiderunt, [4] quae per diversos auctores librosque dispersa, imperator invicte, mediocritatem meam adbreviare iussisti, ne vel fastidium nasceretur ex plurimis vel plenitudo fidei deesset in parvis.
[5] Quantum autem in proeliis Lacedaemoniorum disciplina profuerit, ut omittam cetera, Xanthippi declaratur exemplo, qui Atilium Regulum Romanumque exercitum saepe victorem, [6] cum Carthaginiensibus non virtute sed arte solus ferret auxilium, prostratis exercitibus cepit ac domuit unoque congressu triumphans bellum omne confecit. [7] Nec minus Hannibal petiturus Italiam Lacedaemonium doctorem quaesivit armorum, cuius monitis tot consules tantasque legiones inferior numero ac viribus interemit.
[8] Igitur qui desiderat pacem praeparet bellum; qui victoriam cupit milites imbuat diligenter; qui secundos optat eventus dimicet arte, non casu. Nemo provocare, nemo audet offendere, quem intellegit superiorem esse si pugnet.


I QVI MODVS ESSE DEBEAT EXERCITVS


[1] Primus liber tironum dilectum exercitiumque deprompsit. Sequens legionis institutionem disciplinamque edocuit militarem. Hic tertius classicum sonat. [2] Ideo enim illa praemissa sunt ut haec, in quibus peritia certaminum et victoriae summa consistit, disciplinae ordine custodito et intellegerentur celerius et amplius adiuvarent.
[3] Exercitus dicitur tam legionum quam etiam auxiliorum nec non etiam equitum ad gerendum bellum multitudo collecta. Huius modus a magistris quaeritur armorum. [4] Nam cum Xersis et Darii vel Mitridatis ceterorumque regum qui innumerabiles armaverant populos exempla releguntur, evidenter apparet nimium copiosos exercitus magis propria multitudine quam hostium virtute depressos. [5] Nam pluribus casibus subiacet amplior multitudo. In itineribus pro mole sua semper est tardior; in longiore autem agmine etiam a paucis superventum adsolet pati; in locis autem asperis vel fluminibus transeundis propter impedimentorum moras saepe decipitur; praeterea ingenti labore numerosis animalibus equisque pabula colliguntur. [6] Rei quoque frumentariae difficultas, quae in omni expeditione vitanda est, cito maiores fatigat exercitus. Nam quantolibet studio praeparetur annona, tanto maturius deficit quanto pluribus erogatur. [7] Aqua denique ipsa nimiae multitudini aliquando vix sufficit. Quod si casu acies verterint tergum, necesse est multos cadere de multis et illos qui effugerint ut semel territos postea formidare conflictum.
[8] Veteres autem qui remedia difficultatum experimentis didicerant non tam numerosos quam eruditos armis exercitus habere voluerunt. [9] Itaque in levioribus bellis unam legionem mixtis auxiliis, hoc est decem milia peditum et duo milia equitum, crediderunt posse sufficere, quam manum praetores vel minores duces ad expeditionem saepe ducebant. [10] Quod si magnae hostium copiae dicerentur, consularis potestas cum viginti milibus peditum et quattuor milibus equitum tamquam comes maior mittebatur. [11] Quod si infinita multitudo ex gentibus ferocissimis rebellasset, tunc nimia necessitate cogente duo duces et duo mittebantur exercitus cum eiusmodi praecepto: "provideant ne quid res publica detrimenti capiat consules ambo alterve" vel "alter ambove". [12] Denique, cum in diversis regionibus contra diversos hostes a populo Romano annis prope omnibus pugnaretur, ideo sufficiebant militum copiae quia utilius iudicabant non tam grandes exercitus habere quam plures, illa tamen ratione servata ne umquam amplior multitudo socialium auxiliarium esset in castris quam civium Romanorum.


II QVEMADMODVM SANITAS GVBERNETVR EXERCITVS


[1] Nunc, quod vel maxime providendum est, quemadmodum sanitas custodiatur exercitus admonebo, hoc est locis aquis tempore medicina exercitio.
[2] Locis, ne in pestilenti regione iuxta morbosas paludes, ne aridis et sine opacitate arborum campis aut collibus, ne sine tentoriis aestate milites commorentur, [3] ne egressi tardius et calore solis et fatigatione itineris contrahant morbum sed potius in aestu ante lucem coepto itinere ad destinata perveniant, [4] ne saeva hieme iter per nives ac pruinas noctibus faciant aut lignorum patiantur inopiam aut minor illis vestium suppetat copia; nec sanitati enim nec expeditioni idoneus miles est qui algere compellitur.
[5] Nec perniciosis vel palustribus aquis utatur exercitus; nam malae aquae potus, veneno similis, pestilentiam bibentibus generat.
[6] Iam vero ut casu aegri contubernales oportunis cibis reficiantur ac medicorum arte curentur principiorum tribunorumque et ipsius comitis qui maiorem sustinet potestatem iugis quaeritur diligentia; [7] male enim cum his agitur quibus necessitas et belli incumbit et morbi.
[8] Sed rei militaris periti plus cotidiana armorum exercitia ad sanitatem militum putaverunt prodesse quam medicos. [9] Itaque pedites sine intermissione imbribus vel nivibus sub tecto, reliquis diebus exerceri in campo voluerunt; [10] similiter equites non solum in planis sed etiam in abruptis et fossarum hiatu difficillimis semitis seque et equos suos assidue exercere iusserunt, ut nihil his in necessitate proelii accidere posset incognitum. [11] Ex quo intellegitur quanto studiosius armorum arte docendus sit semper exercitus, cum ei laboris consuetudo et in castris sanitatem et in conflictu possit praestare victoriam.
[12] Si autumnali aestivoque tempore diutius in hisdem locis militum multitudo consistat, ex contagione aquarum et odoris ipsius foeditate vitiatis haustibus et aere corrupto perniciosissimus nascitur morbus, qui prohiberi non potest aliter nisi frequenti mutatione castrorum.


III QVANTA CVRA PROVIDENDA SINT ATQVE SERVANDA PABVLA VEL FRVMENTA


[1] Ordo postulat ut de commeatu pabulo frumentisque dicatur. Saepius enim penuria quam pugna consumit exercitum, et ferro saevior fames est. [2] Deinde reliquis casibus potest in tempore subveniri, pabulatio et annona in necessitate remedium non habent nisi ante condantur. [3] In omni expeditione unum est et maximum telum ut tibi sufficiat victus, hostes frangat inopia.
Ante igitur quam inchoetur bellum, de copiis expensisque sollers debet esse tractatus, ut pabula frumentum ceteraeque annonariae species quas a provincialibus consuetudo deposcit maturius exigantur et in oportunis ad rem gerendam ac munitissimis locis amplior semper modus quam sufficit adgregetur. [4] Quod si tributa deficiunt, prorogato auro comparanda sunt omnia; neque enim divitiarum secura possessio est nisi armorum defensione servetur. [5] Frequenter autem necessitas geminatur et obsidio saepe fit longior quam putaris, cum adversarii etiam ipsi esurientes circumsidere non desinant quos fame sperant esse vincendos.
[6] Praeterea quicquid in pecore vel quacumque fruge vinoque hostis inferens bellum ad victum suum poterit occupare non solum admonitis per edicta possessoribus sed etiam coactis per electos executores ad castella idonea et armatorum firmata praesidiis vel ad tutissimas conferendum est civitates, urgendique provinciales ut ante irruptionem seque et sua moenibus condant. Reparatio etiam murorum tormentorumque omnium ante curanda est. [7] Nam si semel hostes praevenerint occupatos, metu universa turbantur, et quae ex aliis urbibus petenda sunt interclusis itineribus denegantur.
[8] Sed fidelis horreorum custodia et erogatio moderata consuevit sufficere pro copia, maxime si ab initio procuretur. Ceterum sera parsimonia est tunc servare cum deficit. [9] In expeditionibus arduis per capita magis militum quam per dignitates ab antiquis praebebantur annonae, ita ut post necessitatem eisdem a re publica redderentur.
Hieme lignorum et pabuli, aestate aquarum vitanda est difficultas, [10] frumenti vero et aceti vel vini nec non etiam salis omni tempore necessitas declinanda, ita ut urbes atque castella ab his militibus qui minus prompti inveniuntur in acie [11] armis sagittis fustibalis fundis etiam et saxis onagris ballistisque defendantur.
Praecipueque vitetur ne adversariorum dolo atque periuriis decipiatur provincialium incauta simplicitas; [12] frequentius enim commerciorum pacisque simulatio credulis quam arma nocuerunt.
Qua ratione famem collecti patiuntur hostes, dispersi vero crebris superventibus facile vincuntur.


IIII QVEMADMODVM OPORTEAT PROVIDERI NE SEDITIONEM MILITES FACIANT


[1] Interdum movet tumultum ex diversis locis collectus exercitus et cum pugnare nolit irasci se simulat cur non ducatur ad bellum; quod hi praecipue faciunt qui in sedibus otiose delicateque vixerunt. [2] Nam asperitate insoliti laboris offensi quem in expeditione necesse est sustinere, praeterea metuentes proelium qui armorum exercitia declinarant, ad eiusmodi praecipitantur audaciam.
[3] Cui vulneri multiplex medicina consuevit opponi. Dum adhuc separati sunt et in sedibus suis, tribunorum vel vicariorum nec non etiam principiorum ad omnem disciplinam artissima severitate teneantur nihilque aliud nisi devotionem moderationemque custodiant, campicursionem, ut ipsi appellant, inspectionemque armorum assidue faciant, nullis commeatibus vacent, ad nomen, ad signa observare non desinant. [4] Ad sagittas iaciendas, ad missibilia dirigenda, ad iactandos lapides vel funda vel manu, ad armaturae gestum, ad vectes pro similitudine gladiorum punctim caesimque feriendo multo die usque ad sudorem sunt frequentissime detinendi, cursu etiam et saltu ad transmittendas fossas nihilo minus imbuendi. [5] Seu mare sive fluvius vicinus est sedibus, aestivo tempore ad natandum cogendi sunt omnes, praeterea silvam caedere, iter per dumos et abrupta facere, materiem dedolare, aperire fossam, occupare aliquem locum et ne a contubernalibus detrudantur scutis invicem obviantibus niti. [6] Ita exercitati et eruditi in sedibus milites, sive illi legionarii sive auxiliares sive equites fuerint, cum ad expeditionem ex diversis convenerint numeris, aemulatione virtutis proelium magis necesse habent optare quam otium. Nemo cogitat de tumultu qui fiduciam de arte vel viribus gerit.
[7] Dux autem esse debet attentus ut in omnibus legionibus sive auxiliis vel vexillationibus a tribunis vicariis principiisque, si qui turbulenti vel seditiosi sunt milites, non pro invidia suggerentum sed pro rerum veritate cognoscat eosque prudentiore consilio segregatos a castris ad agendum aliquid quod ipsis prope videatur optabile aut ad castella urbesque deputet muniendas atque servandas, tanta subtilitate ut cum abiciuntur videantur electi. [8] Numquam enim ad contumaciam pari consensu multitudo prorumpit sed incitatur a paucis, qui vitiorum scelerumque impunitatem sperant peccare cum plurimis.
[9] Quod si ferri medicinam necessitas extrema persuaserit, rectius est more maiorum in auctores criminum vindicari, ut ad omnes metus, ad paucos poena perveniat. Laudabiliores tamen duces sunt quorum exercitum ad modestiam labor et usus instituit quam illi quorum milites ad oboedientiam suppliciorum formido compellit.


V SIGNORVM MILITARIVM QVANTA SINT GENERA


[1] Multa quidem sunt discenda atque observanda pugnantibus, siquidem nulla sit neglegentiae venia ubi de salute certatur; sed inter reliqua nihil magis ad victoriam proficit quam monitis obtemperare signorum. [2] Nam cum voce sola inter proeliorum tumultus regi multitudo non possit et cum pro necessitate rerum plura ex tempore iubenda atque facienda sint, antiquus omnium gentium usus invenit quomodo quod solus dux utile iudicasset per signa totus agnosceret et sequeretur exercitus.
[3] Tria itaque genera constat esse signorum, vocalia semivocalia muta; quorum vocalia et semivocalia percipiuntur auribus, muta vero referuntur ad oculos.
[4] Vocalia dicuntur quae voce humana pronuntiantur, sicut in vigiliis vel in proelio pro signo dicitur ut puta ‘victoriaʼ ‘palmaʼ ‘virtusʼ ‘Deus nobiscumʼ ‘triumphus imperatorisʼ [5] et alia quaecumque voluerit dare is qui in exercitu habet maximam potestatem. Sciendum tamen est ista vocabula cotidie debere variari, ne ex usu signum hostes agnoscant et explorantes inter nostros versentur impune.
[6] Semivocalia sunt quae per tubam aut cornum aut bucinam dantur. Tuba quae directa est appellatur, bucina quae in semet aereo circulo flectitur, cornu quod ex uris agrestibus, argento nexum, temperato arte spiritu quem canentis flatus emittit auditur. [7] Nam indubitatis per haec sonis agnoscit exercitus utrum stare vel progredi an certe regredi oporteat, utrum longe persequi fugientes an receptui canere.
[8] Muta signa sunt aquilae dracones vexilla flammulae tufae pinnae; quocumque enim haec ferri iusserit ductor, eo necesse est signum suum comitantes milites pergant. [9] Sunt et alia muta signa quae dux belli in equis aut indumentis et in ipsis armis, ut dinoscatur hostis, praecipit custodiri. Praeterea manu aliquid vel flagello more barbarico vel certe mota qua utitur veste significat.
[10] Quae omnia in sedibus, in itineribus, in omni exercitatione castrensi, universi milites et sequi et intellegere consuescant. Continuus enim usus necessarius videtur in pace eius rei quae in proelii confusione servanda sit.
[11] Item mutum et commune signum est quotiens proficiscente turba excitatus pulvis ad similitudinem nubium surgit hostiumque prodit adventum. Similiter, si divisae sint copiae, per noctem flammis, per diem fumo significant sociis quod aliter non potest nuntiari. [12] Aliquanti in castellorum aut urbium turribus appendunt trabes, quibus aliquando erectis aliquando depositis indicant quae geruntur.


VI QVANTA SIT SERVANDA CAVTELA CVM VICINIS HOSTIBVS MOVETVR EXERCITVS


[1] Qui rem militarem studiosius didicerunt asserunt plura in itineribus quam in ipsa acie pericula solere contingere. [2] Nam in conflictu armati sunt omnes et hostem comminus vident et ad pugnandum animo veniunt praeparati; in itinere minus armatus minusque attentus est miles et superventus impetu vel fraude subsessae repente turbatur. [3] Ideo omni cura omnique diligentia providere dux debet ne proficiscens patiatur incursum vel facile ac sine damno repellat inlatum.
[4] Primum itineraria omnium regionum in quibus bellum geritur plenissime debet habere perscripta, ita ut locorum intervalla non solum passuum numero sed etiam viarum qualitate perdiscat, compendia deverticula montes flumina ad fidem descripta consideret, usque eo ut sollertiores duces itineraria provinciarum in quibus necessitas gerebatur non tantum adnotata sed etiam picta habuisse firmentur, ut non solum consilio mentis verum aspectu oculorum viam profecturus eligeret. [5] Ad hoc a prudentioribus et honoratis ac locorum gnaris separatim debet universa perquirere et veritatem colligere de pluribus, praeterea sub periculo eligentium viarum duces idoneos scientesque percipere eosque custodiae mancipare addita poenae ostentatione vel praemii; [6] erunt enim utiles cum intellegant nec fugiendi sibi copiam superesse et fidei praemium ac perfidiae parata supplicia. [7] Providendum quoque ut sapientes exercitatique quaerantur, ne duorum aut trium error discrimen pariat universis; interdum autem imperita rusticitas plura promittit et credit se scire quae nescit.
[8] Sed cautelae caput est ut ad quae loca vel quibus itineribus sit profecturus exercitus ignoretur; tutissimum namque in expeditionibus creditur facienda nesciri. [9] Ob hoc veteres Minotauri signum in legionibus habuerunt, ut quemadmodum ille in intimo et secretissimo labyrintho abditus perhibetur, ita ducis consilium semper esset occultum. [10] Securum iter agitur quod agendum hostes minime suspicantur. Verum, quia exploratores altrinsecus missi profectionem suspicionibus vel oculis deprehendunt et interdum transfugae proditoresque non desunt, quemadmodum occurri ingruentibus debeat intimetur.
[11] Dux cum agmine exercitus profecturus fidelissimos argutissimosque cum equis probatissimis mittat qui loca per quae iter faciendum est in progressu et a tergo, dextra laevaque perlustrent, ne aliquas adversarii moliantur insidias. [12] Tutius autem operantur exploratores noctibus quam diebus; nam quodammodo ipse sui proditor invenitur cuius speculator fuerit ab adversariis comprehensus.
[13] Primi ergo equites iter arripiant, deinde pedites; impedimenta sagmarii calones vehiculaque in medio collocentur, ita ut expedita pars peditum et equitum subsequatur. Nam ambulantibus interdum quidem a fronte sed frequentius a tergo superventus infertur. [14] A lateribus quoque pari armatorum manu impedimenta claudenda sunt; nam insidiatores transversos frequenter incursant. [15] Illud tamen praecipue servandum est, ut ea pars ad quam hostis venturus creditur oppositis lectissimis equitibus et levi armatura nec non etiam peditibus sagittariis muniatur. [16] Quod si undique circumfunduntur inimici, undique debent praeparata esse subsidia. [17] Ne vero repentinus tumultus amplius noceat, ante commonendi sunt milites ut parati sint animo, ut arma in manibus habeant: in necessitate subita conterrent, provisa non solent esse formidini. [18] Antiqui diligentissime praecavebant ne a calonibus interdum vulneratis interdum timentibus et sagmariis clamore pavefactis pugnantes milites turbarentur, ne dispersi longius aut conglobati amplius quam expedit impedirent suis hostibusque prodessent. [19] Et ideo ad exemplum militum etiam impedimenta sub quibusdam signis ordinanda duxerunt. Denique ex ipsis calonibus, quos galiarios vocant, idoneos ac peritos usu legebant quos non amplius quam ducentis sagmariis puerisque praeficerent, [20] hisque vexilla dabant, ut scirent ad quae signa deberent impedimenta colligere. Sed propugnatores ab impedimentis laxamento aliquo dividuntur, ne constipati laedantur in proelio.
Ambulante exercitu, ut locorum varietas evenerit, ita defensionis ratio variatur. [21] Nam in campis patentibus equites magis solent impugnare quam pedites; at vero in locis silvestribus vel montuosis sive palustribus pedestres magis formidandae sunt copiae.
[22] Illudque vitandum, ne per neglegentiam aliis festinantibus aliis tardius incedentibus interrumpatur acies aut certe tenuetur; continuo enim hostes interpolata pervadunt. [23] Praeponendi ergo sunt exercitatissimi campidoctores vicarii vel tribuni, qui alacriores retardent et pigrius incedentes accelerare compellant. [24] Nam qui multum praecesserint superventu facto non tam redire quam effugere cupiunt, qui vero extremi sunt deserti a suis vi hostium et propria desperatione superantur.
[25] Sciendum etiam quod adversarii in his locis quae sibi oportuna intellegunt subsessas occultius collocant vel aperto Marte impetum faciunt. [26] Sed ne secreta noceant ducis praestat industria, quem omnia prius convenit explorare. Deprehensa vero subsessa, si circumveniatur utiliter, plus periculi sustinet quam parabat inferre. [27] Aperta autem vis si praeparetur in montibus, altiora loca praemissis sunt praesidiis occupanda, ut hostis, cum advenerit, repperiatur inferior nec audeat obviare, cum tam a fronte quam supra caput suum cernat armatos. [28] Quod si angustae sunt viae sed tamen tutae, melius est praecedere cum securibus ac dolatoriis milites et cum labore vias aperire quam in optimo itinere periculum sustinere.
[29] Praeterea nosse debemus hostium consuetudinem, utrum nocte an incipiente die an hora reficiendi lassis supervenire consueverint, et id vitare quod illos facturos putamus ex more. [30] Iam vero utrum peditibus an equitibus, utrum contatis an sagittariis amplius valeant, utrum numero hominum an armorum munitione praecellant, [31] scire nos convenit et ordinare quod nobis utile, illis docetur adversum, tractare quoque, per diem an per noctem iter expediat inchoari, quanta locorum intervalla sint ad quae cupimus properare, [32] ne aestate aquae penuria obsit euntibus, ne hieme difficiles aut inviae occurrant paludes maioresque torrentes et impedito itinere circumveniatur exercitus priusquam ad destinata perveniat.
[33] Ut nostra commoditas est sapienter ista vitare, ita, si adversariorum imperitia vel dissimulatio occasionem nobis dederit, non oportet amitti, sed explorare sollicite, proditores ac transfugas invitare, [34] ut quid hostis moliatur in praesenti vel in futurum possimus agnoscere, paratisque equitibus ac levi armatura ambulantes eosdem vel pabula victumque quaerentes inproviso terrore decipere.


VII QVEMADMODVM FLVMINA QVAE MAIORA SVNT TRANSEANTVR


[1] In transitu fluviorum gravis molestia neglegentibus frequenter emergit. Nam si aqua violentior fuerit aut alveus latior, impedimenta pueros et ipsos interdum ignaviores solet mergere bellatores.
[2] Ergo explorato vado duae acies equitum cum electis animalibus ordinantur intervallis competentibus separatae, ut per medium pedites et impedimenta transeant. [3] Nam acies superior aquarum impetum frangit, inferior qui rapti subversique fuerint colligit atque transponit. [4] At cum altior fluctus nec peditem nec equitem patitur, si per plana decurrat, ductis multifariam spargitur fossis divisusque facile transitur. [5] Navigeri vero amnes stilis fixis ac superpositis tabulatis pervii fiunt vel certe tumultuario opere colligatis inanibus cupis additisque trabibus transitum praebent. [6] Expediti vero equites fasces de cannis aridis vel ulva facere consuerunt, super quos loricas et arma, ne udentur, imponunt; ipsi equique natando transeunt colligatosque secum fasces pertrahunt socis. [7] Sed commodius repertum est ut monoxylos, hoc est paulo latiores scafulas ex singulis trabibus excavatas, pro genere ligni et subtilitate levissimas, carpentis secum portet exercitus, tabulatis pariter et clavis ferreis praeparatis. [8] Ita absque mora constructus pons et funibus, qui propterea habendi sunt, vinctus lapidei arcus soliditatem praestat in tempore.
Festinanter adversarii ad transitus fluminum insidias vel superventus facere consuerunt. [9] Ob quam necessitatem in utraque ripa collocantur armata praesidia, ne alveo interveniente divisi opprimantur ab hostibus. Cautius tamen est sudes ex utraque parte praefigere ac sine detrimento, si qua vis inlata fuerit, sustinere. [10] Quod si pons non tantum ad transitum sed etiam ad recursum et commeatus necessarius fuerit, tunc in utroque capite percussis latioribus fossis aggereque constructo defensores milites debet accipere a quibus tamdiu teneatur quamdiu locorum necessitas postulat.


VIII QVEMADMODVM CASTRA DEBEANT ORDINARI


[1] Consequens videtur itineris observatione descripta ad castrorum in quibus manendum est venire rationem. Non enim belli tempore ad stativam vel mansionem civitas murata semper occurrit, et incautum est plenumque discriminis exercitum passim sine aliqua munitione considere, cum militibus ad capiendum cibum occupatis, ad munera facienda dispersis facile nectantur insidiae; postremo noctis obscuritas, necessitas somni, pascentium equorum dispersio occasionem superventibus praestat.
[2] In metandis castris non sufficit locum bonum legere nisi talis sit ut alter eo non possit melior inveniri, ne utilior praetermissus a nobis et ab adversariis occupatus adportet incommodum. [3] Cavendum quoque ne per aestatem aut morbosa in proximo aut salubris aqua sit longius, hieme ne pabulatio desit aut lignum, ne subitis tempestatibus campus in quo manendum est soleat inundari, ne sit in abruptis ac deviis et circumsedentibus adversariis difficilis praestetur egressus, ne ex superioribus locis missa ab hostibus in eum tela perveniant.
[4] Quibus caute studioseque provisis pro necessitate loci vel quadrata vel rotunda vel trigona vel oblonga castra constitues, nec utilitati praeiudicat forma; tamen pulchriora creduntur quibus ultra latitudinis spatium tertia pars longitudinis additur. [5] Ita autem ab agrimensoribus podismum mensurae colligi oportet ut ad quantitatem concludatur exercitus; [6] nam propugnatores angusta constipant et ultra quam convenit latiora diffundunt.
[7] Tres autem modos definiunt fossae. Primum in unius noctis transitum et itineris occupationem leviorem, cum sublati caespites ordinantur et aggerem faciunt, supra quem valli, hoc est sudes vel tribuli lignei, per ordinem digeruntur. [8] Caespes autem circumciditur ferramentis, qui herbarum radicibus continet terram; fit altus semissem, latus pedem, longus pedem semis. [9] Quod si terra solutior fuerit, ut ad similitudinem lateris caespes non possit abscidi, tunc opere tumultuario fossa percutitur, lata pedes quinque, alta tres, cui intrinsecus agger excrescit, ut sine metu securus requiescat exercitus. [10] Stativa autem castra aestate vel hieme, hoste vicino, maiore cura ac labore firmantur. [11] Nam singulae centuriae, dividentibus campidoctoribus et principiis, accipiunt pedaturas et scutis vel sarcinis suis in orbem circa propria signa dispositis cincti gladio fossam aperiunt latam aut novem aut undecim aut tredecim pedibus vel, si maior adversariorum vis metuitur, pedibus decem et septem (imparem enim numerum observari moris est); [12] tum saepibus ductis vel interpositis stipitibus ramisque arborum, ne terra facile dilabatur, agger erigitur, supra quem ad similitudinem muri et pinnae et propugnacula componuntur. [13] Opus vero centuriones decempedis metiuntur, ne minus foderit aut erraverit alicuius ignavia, et tribuni circumeunt nec ante discedunt qui strenui sunt quam fuerint universa perfecta. [14] Ne tamen aliquis superventus laborantibus fiat, omnes equites et pars peditum quae non operatur privilegio dignitatis ante fossam in procinctu armata consistit et ingruentes repellit inimicos.
[15] Prima igitur signa locis suis intra castra ponuntur, quia nihil est venerabilius eorum maiestate militibus, duci praetorium eiusque comitibus praeparatur, tribunis tabernacula collocantur, quibus per contubernales deputatos ad munera aqua lignum et pabula ministrantur. [16] Tunc pro gradu legionibus et auxiliis, equitibus et peditibus loca in quibus papiliones tendant deputantur in castris, ac de singulis centuriis quaterni equites et quaterni pedites excubitum noctibus faciunt. [17] Et quia impossibile videbatur in speculis vigilantes singulos permanere, ideo in quattuor partes ad clepsydram sunt divisae vigiliae, ut non amplius quam tribus horis nocturnis necesse sit vigilare. [18] A tubicine omnes vigiliae committuntur et finitis horis a cornicine revocantur. Idoneos tamen tribuni et probatissimos eligunt qui circumeant vigilias et renuntient si qua emerserit culpa, quos circumitores appellabant; nunc militiae factus est gradus et circitores vocantur. [19] Sciendum tamen est equites extra vallum nocturnas excubias facere debere; per diem autem castris positis alii mane alii post meridiem propter fatigationem hominum equorumque agrarias faciunt.
[20] Inter praecipua convenit ducem providere, sive in castris sive in civitate consistat, ut animalium pascua, subvectio frumenti ceterarumque specierum, aquatio lignatio pabulatio secura ab hostium reddatur incursu. [21] Quod aliter non potest evenire nisi per loca idonea, qua nostrorum ambulat commeatus, praesidia disponantur, sive illae civitates sint sive castella murata. [22] Quod si non repperitur antiqua munitio, oportunis locis circumdata maioribus fossis tumultuaria castella firmantur (nam a castris diminutivo vocabulo sunt nuncupata castella), [23] intra quae in agrariis aliquanti pedites equitesque degentes tutum iter commeantibus praestant. Difficile enim hostis ad ea loca audet accedere in quibus a fronte et a tergo novit adversarios commorari.


VIIII QVAE ET QVANTA CONSIDERANDA SINT VT INTELLEGATVR VTRVM SVPERVENTIBVS ET INSIDIIS AN PVBLICO DEBEAT MARTE CONFLIGI


[1] Quisquis hos artis bellicae commentarios ex probatissimis auctoribus breviatos legere dignabitur, quam primum rationem proelii depugnandique cupit audire praecepta. [2] Sed conflictus publicus duarum aut trium horarum certamine definitur, post quem partis eius quae superata fuerit spes omnes intercidunt. Ideo omnia ante cogitanda, ante temptanda, ante facienda sunt quam ad ultimum veniatur abruptum. [3] Boni enim duces non aperto proelio, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper attemptant, ut integris suis, quantum possunt, hostes interimant vel certe terreant; in qua parte quae necessaria admodum sunt ab antiquis reperta perscribam.
[4] Praecipua ars et utilitas ducis est ut adhibitis ex universo exercitu scientibus belli et sapientibus viris de suis et hostium copiis saepius tractet omni, quae plurimum nocet, adulatione summota, utrum maiorem numerum pugnatorum ipse an hostes habeant, utrum ipsius an adversariorum homines magis armati sint et muniti, qui magis exercitati, qui sint in necessitatibus fortiores. [5] Quaerendum etiam utra pars equites, utra pedites habeat meliores, sciendumque in peditibus vel maxime consistere robur exercitus; [6] et inter ipsos equites quis contatis, quis sagittariis antecedat, quis plures loricas induat, quis utiliores equos adduxerit; postremo loca ipsa in quibus pugnandum est utrum inimicis an nobis videantur accommoda— [7] nam si equitatu gaudemus, campos debemus optare, si pedite, loca eligere angusta, fossis paludibus vel arboribus impedita, et aliquotiens montuosa—; [8] cui magis victus abundet aut desit—nam fames, ut dicitur, intrinsecus pugnat et vincit saepius sine ferro.
[9] Vel maxime autem tractandum est utrum expediat necessitatem protrahi an celerius dimicari. Interdum enim sperat adversarius expeditionem cito posse finiri et si dilatus fuerit in longum aut penuria maceratur aut desiderio suorum revocatur ad propria aut nihil magnum faciens per desperationem abire compellitur. [10] Tum fracti labore ac taedio plurimi deserunt, aliquanti produnt, aliquanti se tradunt, quia adversis rebus rarior fides est et nudari incipit qui copiosus advenerat.
[11] Ad rem pertinet qualis ipse adversarius vel eius comites optimatesque sint nosse, utrum temerarii an cauti, audaces an timidi, scientes artem bellicam vel ex usu an temere pugnantes; [12] quae gentes cum his fortes, quae ignavae sint; nostra auxilia cuius fidei quarumque sint virium; quos animos illius copiae, quos habeat noster exercitus; quae pars sibi magis victoriam repromittat. Eiusmodi enim cogitationibus virtus augetur aut frangitur. [13] Desperantibus autem crescit audacia adhortatione ducis, et si nihil ipse timere videatur crescit animus, si ex insidiis vel occasione aliquid fortiter feceris, si hostibus adversae res coeperint evenire, si vel infirmiores aut minus armatos ex inimicis potueris superare. [14] Cavendum enim est ne dubitantem formidantemque exercitum ad publicam pugnam aliquando producas.
Interest utrum tirones an veteres milites habeas, et utrum ante breve tempus in expeditionibus fuerint an annis aliquot in pace durarint; nam pro tironibus accipiendi sunt qui pugnare longo tempore desierunt. [15] Sed cum legiones auxilia vel equites ex diversis advenerint locis, dux optimus et separatim singulos numeros per tribunos electos quorum scitur industria ad omnia genera exercere debet armorum [16] et post in unum collectos quasi depugnaturos conflictu publico exercebit ipse saepius temptabitque quid artis possint habere, quid virium, quemadmodum sibi ipsi consentiant, utrum ad tubarum monita, ad signorum indicia, ad praecepta vel nutum suum diligenter obtemperent. [17] Si errant in aliquibus, exerceantur atque doceantur quamdiu possint esse perfecti. [18] Si vero in campicursione, in sagittando, in iaculando, in ordinanda acie ad plenum fuerint eruditi, ne sic quidem temere sed occasione capta ad publicam ducendi sunt pugnam; sed ante minoribus proeliis imbuendi.
[19] Dux itaque vigilans sobrius prudens, tamquam de civili causa inter partes iudicaturus, adhibito consilio de suis et adversarii copiis iudicet. Et si multis rebus superior invenitur, oportunum sibi non differat inire conflictum. [20] Si vero adversarium intellegit potiorem, certamen publicum vitet; nam pauciores numero et inferiores viribus superventus et insidias facientes sub bonis ducibus reportaverunt saepe victoriam.


X QVID OPORTEAT FIERI SI QVIS DESVETVM A PVGNA EXERCITVM HABEAT VEL TIRONEM


[1] Omnes artes omniaque opera cotidiano usu et iugi exercitatione proficiunt. Quod si in parvis verum est, quanto magis decet in maximis custodiri! [2] Quis autem dubitet artem bellicam rebus omnibus esse potiorem, per quam libertas retinetur et dignitas, propagantur provinciae, conservatur imperium? [3] Hanc quondam relictis doctrinis omnibus Lacedaemonii et postea coluere Romani; hanc solam hodieque barbari putant esse servandam, cetera omnia aut in hac arte consistere aut per hanc assequi se posse confidunt; haec dimicaturis est necessaria per quam vitam retineant et victoriam consequantur.
[4] Dux ergo cui tantae potestatis insignia tribuuntur, cuius fidei atque virtuti possessorum fortunae, tutela urbium, salus militum, rei publicae creditur gloria, non tantum pro universo exercitu sed etiam pro singulis contubernalibus debet esse sollicitus. [5] Si quid enim illis eveniat in bello, et ipsius culpa et publica videtur iniuria.
Ergo, si tironem vel diu armis desuetum exercitum ducit, singularum legionum sive auxiliorum nec non etiam vexillationum vires animos consuetudinem diligenter exploret. [6] Sciat etiam si potest fieri nominatim quis comes, quis tribunus, quis domesticus, quis contubernalis quantum possit in bello; auctoritatem severitatemque maximam sumat; omnes culpas militares legibus vindicet; nulli errantium credatur ignoscere; in diversis locis, in diversis occasionibus omnium experimenta percipiat.
[7] His ut oportet curatis, cum dispersi ad praedandum securi oberrant hostes, tunc probatos equites sive pedites cum tironibus aut inferioribus mittat, ut ex occasione fusis inimicis et illis peritia et reliquis crescat audacia. [8] Ad transitus fluviorum, ad praecipitia montium, ad silvarum angustias, ad paludum aut viarum difficultatem superventus nullo sciente disponat atque ita iter suum temperet ut cibum capientes aut dormientes aut vacantes certe, securos inermes disculcios, destratis equis, nihil suspicantes, ipse paratus invadat, quatenus in huiusmodi certaminibus sui fiduciam colligant. [9] Nam qui ante longum tempus aut omnino numquam viderunt homines vulnerari vel occidi, cum primum aspexerint, perhorrescunt et pavore confusi de fuga magis quam de conflictu incipiunt cogitare. [10] Praeterea, si excurrant adversarii, longo itinere fatigatos adgrediatur et ultimos vel certe insperatos superveniat; eos etiam qui longe a suis aut pabuli aut praedae gratia commorantur subito occupet cum delectis. [11] Illa enim ante temptanda sunt quae si male cesserint minus noceant, si bene plurimum prosint.
Inter hostes discordiarum serere causas sapientis est ducis. [12] Nulla enim quamvis minima natio potest ab adversariis perdeleri nisi propriis simultatibus se ipsa consumpserit; [13] nam civile odium ad inimicorum perniciem praeceps est, ad utilitatem suae defensionis incautum.
Unum illud est in hoc opere praedicendum, ut nemo desperet fieri posse quae facta sunt. [14] Dicat aliquis ‘multi anni sunt quibus nullus fossa aggere valloque mansurum circumdat exercitumʼ. Respondebitur ‘si fuisset ista cautela, nihil nocturni aut diurni superventus hostium nocere potuissentʼ. [15] Persae imitantes Romanos ductis fossis castra constituunt, et quia harenosa sunt prope omnia saccos, quos inanes portaverant, ex pulverulenta quae effoditur terra complent eorumque cumulo aggerem faciunt. [16] Omnes barbari carris suis in orbem conexis ad similitudinem castrorum securas a superventibus exigunt noctes. Veremur ne discere nequeamus quae a nobis alii didicerunt? [17] Haec ex usu librisque antea servabantur, sed omissa diu nemo quaesivit, quia vigentibus pacis officiis procul aberat necessitas belli. [18] Sed ne impossibile videatur reparari disciplinam cuius usus intercidit doceamur exemplis. Apud veteres ars militaris in oblivionem saepius venit, sed prius a libris repetita est, postea ducum auctoritate firmata. [19] Scipio Africanus sub aliis imperatoribus Hispanienses exercitus frequenter victos accepit; [20] hos disciplinae regula custodita omni opere fossisque faciendis ita diligenter exercuit ut diceret fodientes luto inquinari debere qui madere hostium sanguine noluissent; [21] cum ipsis denique Numantinos capta civitate sic concremavit ut nullus evaderet. [22] Metellus in Africa Albino imperante subiugatum accepit exercitum, quem ita emendavit veteribus institutis ut postea eos a quibus sub iugum missi fuerant superarent. [23] Cimbri Caepionis et Mallii legiones intra Gallias deleverunt; quarum reliquias cum Gaius Marius suscepisset, ita erudivit scientia et arte pugnandi ut innumerabilem multitudinem non solum Cimbrorum sed etiam Teutonum et Ambronum publico Marte deleret. [24] Facilius autem est ad virtutem novos imbuere quam revocare perterritos.


XI QVAE IPSO DIE PROCVRANDA SINT QVO PVBLICA COMMITTITVR PVGNA


[1] Praemissis levioribus artibus belli ad publici conflictus incertum et ad fatalem diem nationibus ac populis ratio disciplinae militaris invitat. Nam in eventu aperti Martis victoriae plenitudo consistit. [2] Hoc ergo tempus est quo tanto magis duces debent esse solliciti quanto ,maior speratur diligentibus gloria et maius periculum comitatur ignavos, in quo momento peritiae usus, pugnandi doctrina consiliumque dominatur.
[3] Veteribus saeculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen educere, ut audaciores sumpta esca redderet et longiore conflictu non fatigarentur inedia. [4] Praeterea observandum est praesentibus hostibus, sive ex castris sive ex civitate producas ad proelium, ne dum per angusta portarum particulatim procedit exercitus a collectis et paratis debilitetur inimicis. [5] Ideoque providendum est ut ante omnes milites egrediantur portas et aciem construant quam hostis adveniat. [6] Quod si intra civitatem manentibus paratus advenerit, aut differatur egressus aut certe dissimuletur, ut cum adversarii insultare coeperint his quos non putant exituros, cum ad praedam aut ad redeundum converterint animum, cum ordines solverint, tunc illis stupentibus lectissimi quique prorumpant et conferti adgrediantur ignaros.
[7] Observatur autem ne longo spatio fatigatum militem neve lassos post cursum equos ad publicum proelium cogas. Multum virium labore itineris pugnaturus amittit; quid faciet qui ad aciem anhelus adventat? [8] Haec et veteres declinarunt et superiore vel nostra aetate cum Romani duces per imperitiam non cavissent, ne quid amplius dicam, exercitus perdiderunt. [9] Impar enim condicio est lassum cum requieto, sudantem cum alacri, currentem cum eo qui steterit subire conflictum.


XII INVESTIGANDVM QVID SENTIANT MILITES PVGNATVRI


[1] Ipsa die qua certaturi sunt milites quid sentiant diligenter explora. Nam fiducia vel formido ex vultu verbis incessu motibus cernitur. [2] Nec confidas satis si tiro proelium cupit—inexpertis enim dulcis est pugna—et noveris te oportere differre si exercitati bellatores metuunt dimicare. [3] Monitis tamen et adhortatione ducis exercitui virtus adcrescit et animus, praecipue si futuri certaminis talem acceperint rationem qua sperent se ad victoriam perventuros. [4] Tunc inimicorum ignavia vel error ostendendus est vel si ante a nobis superati sunt commemorandum. Dicenda etiam quibus militum mentes in odium adversariorum ira et indignatione moveantur.
[5] Animis paene omnium hominum hoc naturaliter evenit, ut trepident cum ad conflictum hostium venerint. [6] Sine dubio autem infirmiores sunt quorum mentes ipse confundit aspectus; sed hoc remedio formido lenitur, si antequam dimices frequenter exercitum tuum locis tutioribus ordines, unde et videre hostem et agnoscere consuescant. [7] Interdum audeant aliquid ex occasione: aut fugent aut interimant inimicos; mores adversariorum, arma, equos recognoscant. Nam quae ex usu nota sunt non timentur.


XIII QVEMADMODVM IDONEVS LOCVS ELIGATVR AD PVGNAM


[1] Bonum ducem convenit nosse magnam partem victoriae ipsum locum in quo dimicandum est possidere. Elabora ergo ut conserturus manum primum auxilium captes ex loco, qui tanto utilior iudicatur quanto superior fuerit occupatus. [2] In subiectos enim vehementius tela descendunt, et maiore impetu obnitentes pars altior pellit. Qui adverso nititur clivo duplex subit cum loco et hoste certamen. [3] Sed illa distantia est, quod, si de peditibus tuis victoriam speras contra equites hostium, loca aspera inaequalia montuosa debes eligere, si vero de equitibus tuis contra adversarii pedites victoriam quaeris, sequi debes paulo quidem editiora loca sed plana atque patentia, neque silvis neque paludibus impedita.


XIIII QVEMADMODVM ACIES DEBEAT ORDINARI VT IN CONFLICTV REDDATVR INVICTA


[1] Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere, solem pulverem ventum. Nam sol ante faciem eripit visum; ventus contrarius tua inflectit ac deprimit, hostium adiuvat tela; pulvis a fronte congestus oculos implet et claudit. [2] Haec momento eo quo acies ordinantur etiam imperiti vitare solent, sed duci provido cavendum est in futurum ne post paululum accedente die noceat solis mutata conversio, ne ventus adversus hora solita eo pugnante nascatur. [3] Ita ergo constituantur ordines ut haec post occipitium nostrum sint et si potest fieri adversariorum impetant faciem.
[4] Acies dicitur exercitus instructi frons quae adversum hostem spectat. Haec in pugna publica si sapienter disponitur, plurimum iuvat, si imperite, quamvis optimi bellatores sint mala ordinatione franguntur. [5] Instructionis lex est ut in primo exercitati et veteres milites collocentur, quos antea principes vocabant, in secundo ordine circumdati catafractis sagittarii et optimi milites cum spiculis vel lanceis ordinentur, quos prius hastatos vocabant. [6] Singuli autem armati in directum ternos pedes inter se occupare consuerunt, hoc est, in mille passibus mille sexcenti sexaginta sex pedites ordinantur in longum, ut nec acies interluceat et spatium sit arma tractandi. [7] Inter ordinem autem et ordinem a tergo in latum sex pedes distare voluerunt, ut haberent pugnantes spatium accedendi atque recedendi; vehementius enim cum saltu cursuque tela mittuntur. [8] In his duobus ordinibus et aetate maturi et usu confidentes et muniti etiam gravioribus armis collocantur; hi enim ad vicem muri nec cedere nec sequi aliquando cogendi sunt, ne ordines turbent, sed venientes adversarios excipere et stando pugnandoque repellere vel fugare. [9] Tertius ordo disponitur de armaturis velocissimis, de sagittariis iuvenibus, de bonis iaculatoribus, quos antea ferentarios nominabant. [10] Quartus item ordo construitur de scutatis expeditissimis, de sagittariis iunioribus, de his qui alacriter verrutis vel mattiobarbulis, quas plumbatas nominant, dimicant, qui dicebantur levis armatura.
[11] Sciendum ergo est stantibus duobus primis ordinibus tertium et quartum ordinem ad provocandum cum missilibus et sagittis primo loco semper exire. [12] Qui si hostes in fugam vertere potuerint, ipsi cum equitibus persequuntur; sin vero ab hostibus pulsi fuerint, redeunt ad primam ac secundam aciem et inter ipsos recipiunt se ad loca sua. [13] Prima autem et secunda acies, cum ad spathas et ad pilam, ut dicitur, ventum fuerit, totum sustinet bellum.
In quinta acie ponebantur interdum carroballistae manuballistarii fundibulatores funditores. [14] Fundibulatores sunt qui fustibalis lapides iaciunt. Fustibalus fustis est longus pedibus quattuor cui per medium ligatur funda de corio, et utraque manu impulsus prope ad instar onagri dirigit saxa. [15] Funditores sunt qui fundis lino vel setis factis—has enim dicunt esse meliores—contorto circa caput brachio dirigunt saxa. [16] Quibus scuta deerant, sive lapidibus manu iactis sive missibilibus in hoc ordine dimicabant, quos accensos tamquam iuniores et postea additos nominabant.
Sextus ordo post omnes a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis bellatoribus tenebatur, quos antiqui triarios appellabant. [17] Hi, ut requieti et integri acrius invaderent hostes, post ultimas acies sedere consueverant. Si quid enim primis ordinibus accidisset, de horum viribus reparationis spes tota pendebat.


XV RATIO PODISMI QVANTVM SPATIVM IN ACIE INTER SINGVLOS HOMINES IN LONGVM VEL INTER SINGVLOS ORDINES IN LATVM DEBEAT CVSTODIRI


[1] Explanato qualiter debeant acies instrui, nunc podismum mensuramque ipsius ordinationis exponam.
In mille passibus campi una acies mille sexcentos sexaginta sex suscipit pedites, propterea quia singuli pugnatores ternos occupant pedes. [2] Quod si sex acies in mille passibus campi volueris ordinare, novem milia nongenti nonaginta sex pedites sunt necessarii. Si autem in terno hunc numerum volueris tendere, duo milia passuum comprehendit; sed melius est plures acies facere quam militem spargere. [3] Senos pedes a tergo inter singulas acies in latum diximus interpatere debere, et ipsi bellatores stantes singulos obtinent pedes; [4] ideoque, si sex acies ordinaveris, quadraginta duo pedes in latum et mille passus in longum decem milium hominum tenebit exercitus. [5] Si autem in terno volueris aciem tenuare, viginti unum pedes in latum et duo milia passuum in longum decem milium tenebit exercitus. [6] Ad hanc rationem, sive viginti milia sive triginta milia peditum fuerint, iuxta mensurae podismum sine aliqua difficultate poterunt ordinari, nec dux fallitur, cum sciat qui locus quantos capere possit armatos. [7] Dicunt, si angustior locus sit vel multitudo sufficiat, etiam in deno vel amplius acies ordinari. [8] Magis enim expedit ut conferti pugnent quam longius separati; nam si nimium fuerit acies tenuata, cito ab adversariis facta impressione perrumpitur et nullum postea potest esse remedium.
[9] Qui autem numeri in dextro cornu, qui in sinistro, qui in medio debeant ordinari, vel iuxta dignitates eorum servatur ex more vel certe pro qualitate hostium commutatur.


XVI DE EQVITIBVS ORDINANDIS


[1] Constructa acie peditum equites ponuntur in cornibus, ita ut loricati omnes et contati iuncti sint peditibus, sagittarii autem vel qui loricas non habent longius evagentur. [2] A fortioribus namque equitibus peditum protegenda sunt latera et a velocioribus atque expeditis hostium cornua superfundenda atque turbanda. [3] Scire dux debet contra quos drungos, hoc est globos, hostium quos equites oporteat poni; [4] nam nescioqua occulta ratione, immo paene divina, alii contra alios dimicant melius, et qui fortiores vicerant ab inferioribus saepe vincuntur. [5] Quod si equites impares fuerint, more veterum velocissimi cum scutis levibus pedites ad hoc ipsum exercitati hisdem miscendi sunt, quos velites nominabant; [6] quo facto, quamvis fortissimi equites hostium fuerint, tamen adversum mixtum agmen pares esse non possunt. [7] Unum hoc remedium omnes duces veteres invenerunt, ut adsuefacerent iuvenes currentes egregie et inter binos equites singulos ex his pedites collocarent cum levioribus scutis gladiis atque missilibus.


XVII DE SVBSIDIIS QVAE POST ACIEM COLLOCANTVR


[1] Sed optima ratio est et ad victoriam plurimum confert ut lectissimos de peditibus et equitibus cum vicariis comitibus tribunisque vacantibus habeat dux post aciem praeparatos, alios circa cornua alios circa medium, ut sicubi hostis vehementer insistit, ne rumpatur acies, provolent subito et suppleant loca additaque virtute inimicorum audaciam frangant. [2] Hoc primi Lacones invenerunt, imitati sunt Carthaginienses, Romani postea ubique servarunt. [3] Hac dispositione nulla melior invenitur; nam directa acies hoc solum agere debet et potest, ut hostem repellat aut fundat. [4] Si cuneus sit agendus aut forfix, superfluos habere debebis post aciem de quibus cuneum vel forficem facias. [5] Si ducenda sit serra, item ex abundantibus ducitur; nam si de loco suo ordinatum militem transferre coeperis, universa turbabis. [6] Si globus hostium separatus aut alam tuam aut partem aliquam urgere coeperit, nisi superfluos habeas quos contra globum possis opponere, sive equites sive pedites de acie tuleris, dum alia vis defendere, alia periculosius denudabis. [7] Quod si bellatorum tibi copia non abundat, melius est aciem habere breviorem, dummodo in subsidiis colloces plurimos. [8] Nam circa medias partes campi ex peditibus bene armatis debes habere lectissimos de quibus cuneum facias et statim aciem hostium rumpas; [9] circa cornua autem de contatis loricatisque equitibus ad hoc reservatis et levi armatura peditum alas hostium circumvenire te convenit.


XVIII IN QVO LOCO PRIMVS DVX STARE DEBEAT IN QVO SECVNDVS IN QVO TERTIVS


[1] Dux qui praecipuam sustinet potestatem inter equites et pedites in parte dextra stare consuevit. [2] Hic enim locus est in quo tota acies gubernatur, ex quo rectus est liberque procursus. [3] Ideo autem inter utrosque consistit ut et consilio regere et auctoritate tam equites quam pedites ad pugnam possit hortari. [4] Hic de equitibus supernumerariis mixtis peditibus expeditis adversariorum sinistrum cornum, qui contra ipsum stat, circumire debet et a tergo semper urgere.
[5] Secundus dux in media acie ponitur peditum qui eam sustentet et firmet. [6] Hic fortissimos pedites et bene armatos de illis superfluis secum habere debet ex quibus aut ipse cuneum faciat et aciem hostium rumpat [7] aut si adversarii cuneum fecerint ipse forficem faciat, ut cuneo illi possit occurrere.
In sinistra parte exercitus tertius esse dux debet, satis bellicosus et providus, quia sinistra pars difficilior est et velut manca in acie consistit. [8] Hic circa se bonos equites supernumerarios et velocissimos pedites habere debet de quibus sinistrum cornum semper extendat, ne circumveniatur ab hostibus.
[9] Clamor autem quem barritum vocant prius non debet attolli quam acies utraque se iunxerit; [10] imperitorum enim vel ignavorum est vociferari de longe, cum hostes magis terreantur si cum telorum ictu clamoris horror accesserit.
[11] Semper autem studere debes ut prior instruas aciem, quia ex arbitrio tuo potes facere quod tibi utile iudicas cum nullus obsistit; [12] deinde et tuis auges confidentiam et adversariis fiduciam minuis, quia fortiores videntur qui provocare non dubitant, [13] inimici autem incipiunt formidare qui vident contra se acies ordinari. Hinc additur maximum commodum, quia tu instructus paratusque ordinantem et trepidum adversarium praeoccupas. [14] Pars enim victoriae est inimicum turbare antequam dimices.


XVIIII QVIBVS REMEDIIS VIRTVTI VEL DOLIS HOSTIVM RESISTATVR IN ACIE


[1] Exceptis superventibus vel incursionibus repentinis ex occasione, quam numquam dux exercitatus amittit—nam in itineribus iam fatigatis, in fluminum transgressione divisis, in paludibus occupatis, in iugis montium laborantibus, in campis sparsis atque securis, in mansione dormientibus, oportunum proelium semper infertur, cum aliis negotiis occupati hostes prius interimantur quam praeparare se possint; quod si cauti sint adversarii et insidiarum nulla sit copia, tunc adversus praesentes scientes videntes aequa condicione pugnatur. Tamen ars belli non minus in hoc aperto conflictu quam in occultis fraudibus adiuvat eruditos.
[2] Cavendum vel maxime ne ab ala cornuque sinistro, quod saepius evenit, aut certe dextro, quod licet raro contingit, circumveniantur tui a multitudine hostium aut a vagantibus globis, quos dicunt drungos. [3] Quod si acciderit, unum remedium est ut alam cornumque replices et rotundes, quatenus conversi tui sociorum terga defendant; [4] sed in angulo ipsius extremitatis fortissimi collocentur, quia ibi impetus amplior fieri consuevit.
Item adversus cuneum hostium certis resistitur modis. [5] Cuneus dicitur multitudo peditum quae iuncta cum acie primo angustior deinde latior procedit et adversariorum ordines rumpit, quia a pluribus in unum locum tela mittuntur; [6] quam rem milites nominant caput porcinum. Contra quod ordinatio ponitur quam forficem vocant; [7] nam ex lectissimis militibus in V litteram ordo componitur et illum cuneum excipit atque ex utraque parte concludit, quo facto aciem non potest rumpere.
[8] Item serra dicitur quae ab strenuis directa ante frontem opponitur hostibus ut turbata acies reparetur.
[9] Globus autem dicitur qui a sua acie separatus vago superventu incursat inimicos, contra quem alter populosior vel fortior immittitur globus.
[10] Observandum quoque ne sub tempore quo iam committitur pugna velis ordines commutare aut de locis suis aliquos numeros ad alia transferre. [11] Statim enim nascitur tumultus atque confusio, et in imparatos conturbatosque facilius hostis incumbit.


XX QVOT GENERIBVS PVGNA PVBLICA COMMITTATVR ET QVOMODO ETIAM QVI INFERIOR NVMERO ET VIRIBVS EST VALEAT OBTINERE


[1] Depugnationum septem sunt genera vel modi cum infesta ex utraque parte signa confligunt.
Una depugnatio est fronte longa quadro exercitu, sicut etiam nunc et prope semper solet proelium fieri. [2] Sed hoc genus depugnationis periti armorum non optimum iudicant, quia in prolixo spatio cum tenditur acies non aequalis semper campus occurrit et hiatus aliquid in medio vel sinus aut curvatura fit et in eo loco acies frequenter inrumpitur. [3] Praeterea, si multitudine adversarius antecedit, a lateribus aut dextram aut sinistram alam circumvenit, in quo periculum magnum est nisi supernumerarios habeas qui procurrant hostemque sustineant. [4] Hoc genere solus debet confligere qui et plures et fortes habuerit bellatores, ut ex utroque cornu hostem circumveniat et quasi in sinum sui concludat exercitus.
[5] Secunda depugnatio est obliqua, plurimis melior; in qua si paucos strenuos loco idoneo ordinaveris, etiam si multitudine hostium et virtute turberis, tamen poteris reportare victoriam. [6] Huius talis est modus. Cum instructae acies ad congressum veniunt, tunc tu sinistram alam tuam a dextra adversarii longius separabis, ne vel missibilia ad eam vel sagittae perveniant; [7] dextram autem alam tuam sinistrae alae illius iunges, et ibi primum inchoa proelium, ita ut cum equitibus optimis et probatissimis peditibus sinistram partem illius, ad quam te iunxeris, adgrediaris atque circumeas et detrudendo atque supercurrendo ad hostium terga pervenias. [8] Quod si semel adversarios exinde pellere coeperis, accedentibus tuis indubitatam victoriam consequeris et pars exercitus tui quam ab hoste submoveris secura durabit. [9] Ad similitudinem autem A litterae vel libellae fabrilis acies in hoc dimicandi genere componuntur. [10] Quod si tibi prior adversarius fecerit, illos quos post aciem supernumerarios diximus debere poni, tam equites quam pedites, ad sinistrum tuum colliges cornum, et sic adversario resistes magnis viribus, ne arte pellaris.
[11] Tertia depugnatio est similis secundae, sed in hoc deterior, quod a sinistro cornu tuo cum illius incipis dextro confligere; nam quasi mancus impetus est eorum et aperte cum difficultate adgrediuntur hostes qui in sinistro dimicant cornu. [12] Quod apertius explanabo. Si quando alam sinistram longe habueris meliorem, tunc ei fortissimos equites peditesque coniunge et in congressu ipsam primam applica ad alam hostium dextram, et quantum potes adversarii dextram partem pellere et circumire festina; [13] tuam autem aliam exercitus partem, in qua deteriores bellatores habere te nosti, a sinistra illius longissime separa, ne vel gladiis invadatur vel ad eam tela perveniant. [14] In hoc genere cavendum est ne inimicorum cuneis transversa tua acies elidatur. Hoc autem modo uno casu utiliter pugnabitur, si adversarius infirmiorem dextrum cornum habuerit et tu longe fortiorem sinistrum.
[15] Quarta depugnatio talis est. Cum ordinaveris aciem, ante quadringentos vel quingentos passus quam ad hostem pervenias non sperante eo subito ambas alas tuas incitare te convenit, ut ex utroque cornu inprovisos hostes vertas in fugam et celerius victoriam consequaris. [16] Sed hoc genus certaminis, licet cito superet si exercitatos fortissimosque produxerit, tamen periculosum est, quia mediam aciem suam qui sic dimicat nudare compellitur et in duas partes exercitum separare; [17] et si primo impetu victus non fuerit inimicus, habet occasionem qua invadat et divisa cornua et mediam aciem destitutam.
[18] Quinta depugnatio est quartae similis, sed hoc unum amplius habet, quod levem armaturam et sagittarios ante primam aciem ponit, ut illis resistentibus non possit inrumpi. [19] Nam sic de dextro cornu suo illius sinistrum et de sinistro cornu suo illius dextrum adgreditur. Quod si fugare potuerit, statim vincit; sin minus, media acies ipsius non laborat, quia a levi armatura sagittariisque defenditur.
[20] Sexta depugnatio optima est, prope similis secundae, qua utuntur qui de numero suorum et de virtute desperant; et si bene ordinaverint, quamvis cum paucioribus semper victoriam consequuntur. [21] Nam cum instructa acies ad hostes accedit, dextram alam tuam sinistrae alae hostium iunge et ibi per equites probatissimos et velocissimos pedites incipe proelium, [22] reliquam autem partem exercitus tui longissime ab adversariorum acie remove et in directum porrige quasi verum; nam cum sinistram partem illius et a lateribus et a tergo coeperis caedere, sine dubio vertis in fugam. [23] Adversarius autem nec de dextra parte sua nec de media acie potest suis laborantibus subvenire, quia acies tua extenditur et tota se porrigit ad similitudinem I litterae longissimeque recedit ab hostibus. Quo genere in itineribus saepe confligitur.
[24] Septima depugnatio est quae loci beneficio adiuvat dimicantem. [25] In hac quoque et cum paucioribus et cum minus fortibus poteris adversarium sustinere. Hoc est, si montem aut mare aut flumen aut lacum aut civitatem aut paludes aut abrupta in una parte habeas, ex qua hostis non possit accedere, reliquum exercitum tuum directa acie ordines, sed in illa ala quae munitionem non habet omnes equites et ferentarios ponas. [26] Tunc securus pro tuo arbitrio cum hoste confligis, quia ab una parte loci natura te munit, ab alia duplex prope ponitur equitatus.
[27] Illud tamen observandum est, quo nihil melius invenitur, ut, sive de dextro cornu solo pugnare volueris, ibi fortissimos ponas, sive de sinistro, ibi strenuissimos colloces, sive in medio cuneos facere volueris per quos acies hostium rumpas, in cuneo exercitatissimos ordines bellatores. [28] Victoria enim per paucos fieri consuevit. Tantum est ut electi a duce sapientissimo in his locis in quibus ratio et utilitas postulat ordinentur.


XXI VIAM ABSCEDENDI HOSTIBVS DANDAM VT DELEANTVR FACILIVS FVGIENTES


[1] Plerique rei militaris ignari pleniorem victoriam credunt si adversarios aut locorum angustiis aut armatorum multitudine circumdederint ut aditum non inveniant abscedendi. [2] Sed clausis ex desperatione crescit audacia, et cum spei nihil est sumit arma formido. Libenter cupit commori qui sine dubio scit se esse moriturum. [3] Ideoque Scipionis laudata sententia est, qui dixit viam hostibus qua fugerent muniendam. Nam cum abscedendi aditu patefacto mentes omnium ad praebenda terga consenserint, inulti more pecudum trucidantur, [4] nec insequentium ullum periculum est, cum victi quibus defendi potuerant arma converterint. Hoc genere, quanto maior fuerit, tanto facilius multitudo prosternitur; [5] neque enim ibi requirendus est numerus ubi animus semel territus non tam tela hostium cupit declinare quam vultum. [6] Ceterum clausi, licet exigui numero et infirmi viribus, hoc ipso tamen sunt hostibus pares, quia desperantes sciunt aliud sibi licere non posse.


XXII QVEMADMODVM AB HOSTIBVS RECEDATVR SI CONSILIVM DISPLICET PVGNAE


[1] Digestis omnibus quae ratio militaris experimentis et arte servavit, unum superest edocere, quemadmodum recedatur ab hostibus. Nam disciplinae bellicae et exemplorum periti nusquam maius periculum imminere testantur; [2] qui enim ante congressum recedit ex acie, et suis fiduciam minuit et inimicis addit audaciam. [3] Verum quia hoc saepius necesse est evenire, quibus modis tuto possit fieri declarandum est,
primum ut tui nesciant ideo te recedere quia declinas inire conflictum, sed credant arte aliqua se ideo revocari ut ad oportuniorem locum invitetur hostis ac facilius superetur aut certe insequentibus adversariis secretiores collocentur insidiae; [4] nam ad fugam parati sunt qui ducem suum sentiunt desperare.
Illud quoque vitandum est, ne hostes te recedere sentiant et statim inruant. [5] Propterea plerique ante pedites suos equites posuerunt, ut discurrentes adversarios videre non sinerent quemadmodum pedites abscedebant. [6] Item particulatim incipientes a primis singulas acies subducebant retroque revocabant, in gradu suo manentibus reliquis, quos sensim postea cessimque ad illos iungebant quos subduxerant primum. [7] Aliquanti exploratis itineribus nocte cum exercitu recedebant, ut hostes die orta cum intellexissent non possent comprehendere praecedentes. [8] Praeterea levis armatura praemittebatur ad colles ad quos subito totus revocaretur exercitus, et si hostes insequi voluissent, a levi armatura, quae ante occupaverat locum, additis equitibus fundebantur. [9] Nihil enim periculosius existimant quam si inconsulte insequentibus ab his qui in subsessa fuerint vel qui ante se paraverint obvietur. [10] Hoc tempus est quo oportune collocantur insidiae, quia adversus fugientes maior audacia et minor cura est. Necessario autem amplior securitas gravius solet habere discrimen. [11] Imparatis, cibum capientibus, in itinere lassis, equos suos pascentibus ac nihil tale suspicantibus, superventus adsolent fieri, [12] quod et nobis vitandum est et hosti in eiusmodi occasionibus pernicies inferenda. Hoc enim casu oppressis nec virtus potest nec multitudo prodesse. [13] Qui in acie publica vincitur pugna, licet et ibi ars plurimum prosit, tamen ad defensionem suam potest accusare fortunam; qui vero superventum insidias subsessas passus est, culpam suam non potest excusare, quia haec evitare potuit et per speculatores idoneos ante cognoscere.
Cum receditur, talis fraus fieri consuevit. [14] Recto itinere pauci equites insequuntur, valida manus occulte per alia mittitur loca; ubi ad agmen inimicorum pervenerint equites, temptant leviter atque discedunt; [15] ille credit quicquid insidiarum fuerat praeterisse et sine cura resolvitur ad neglegentiam; tunc illa manus quae secreto itinere destinata fuerat superveniens opprimit ignorantes.
[16] Multi, cum ab hoste discedunt, si per silvas ituri sunt, praemittunt qui angusta vel abrupta occupent loca, ne ibidem patiantur insidias; et rursus post se praecisis arboribus vias claudunt, quas concaedes vocant, ut adversariis facultatem adimant persequendi.
[17] Et paene utrique parti in itinere ad subsessas communis occasio est. Nam qui praecedit oportunis vallibus vel silvosis montibus post se relinquit insidias, in quas cum inciderit inimicus, recurrit ipse et adiuvat suos; [18] qui vero sequitur aversis semitis longe ante destinat expeditos et praecedentem adversarium arcet a transitu deceptumque a fronte et a tergo concludit. [19] Dormientibus noctu adversariis et qui praecessit potest regredi et qui sequitur, quantumvis intersit, potest supervenire per fraudem. [20] In transfretatione fluviorum qui praecedit illam partem temptat opprimere quae prima transierit dum reliqui alveo separantur; qui autem sequitur festinato itinere illos qui nondum potuerunt transire conturbat.


XXIII DE CAMELIS ET CATAFRACTIS EQVITIBVS


[1] Camelos aliquantae nationes apud veteres in acie produxerunt et Urcilliani intra Africam vel ceteri Mazices hodieque producunt; [2] sed genus animalium harenis et tolerandae siti aptum confusas etiam in pulvere vento vias absque errore dirigere memoratur, ceterum praeter novitatem, si ab insolitis videatur, inefficax bello est.
[3] Catafracti equites, propter munimina quae gerunt a vulneribus tuti sed propter impedimentum et pondus armorum capi faciles et laqueis frequenter obnoxii, [4] contra dispersos pedites quam contra equites in certamine meliores, tamen aut ante legiones positi aut cum legionariis mixti, quando comminus, hoc est manu ad manum, pugnatur, acies hostium saepe perrumpunt.


XXIIII QVOMODO QVADRIGIS FALCATIS VEL ELEPHANTIS IN ACIE POSSIT OBSISTI


[1] Quadrigas falcatas in bello rex Antiochus et Mitridates habuerunt. Quae ut primo magnum intulere terrorem, ita postmodum fuere derisui. [2] Nam difficile currus falcatus planum semper invenit campum et levi impedimento retinetur unoque afflicto aut vulnerato equo decipitur. [3] Sed maxime hac Romanorum militum arte perierunt: ubi ad pugnam ventum est, repente toto campo Romani tribulos abiecerunt, in quos currentes quadrigae cum incidissent deletae sunt. [4] Tribulus autem est ex quattuor palis confixum propugnaculum quod quoquo modo abieceris tribus radiis stat et erecto quarto infestum est.
[5] Elephanti in proeliis magnitudine corporum, barritus horrore, formae ipsius novitate homines equosque conturbant. [6] Hos contra Romanum exercitum primus in Lucania rex Pyrrus eduxit; postea Hannibal in Africa, rex Antiochus in Oriente, Iugurtha in Numidia copiosos habuerunt. Adversus quos diversa resistendi excogitata sunt genera. [7] Nam et centurio in Lucania gladio manum, quam promuscidem vocant, unius abscidit, et bini catafracti equi iungebantur ad currum, quibus insidentes clibanarii sarisas, hoc est longissimos contos, in elephantos dirigebant; [8] nam muniti ferro nec a sagittariis quos vehebant beluae laedebantur et earum impetum equorum celeritate vitabant. [9] Alii contra elephantos catafractos milites immiserunt, ita ut in brachiis eorum et in cassidibus vel umeris aculei ingentes ponerentur e ferro, ne manu sua elephas bellatorem contra se venientem posset apprendere. [10] Praecipue tamen velites antiqui adversum elephantos ordinaverunt. Velites autem erant iuvenes levi armatura, corpore alacri, qui ex equis optime missibilia dirigebant. [11] Hi equis praetercurrentibus ad latiores lanceas vel maiora spicula beluas occidebant. Sed crescente audacia postea collecti plures milites pariter pila, hoc est missibilia, in elephantos congerebant eosque vulneribus elidebant. [12] Illud additum est, ut funditores cum fustibalis et fundis rotundis lapidibus destinatis Indos per quos regebantur elephanti cum ipsis turribus affligerent atque mactarent, quo nihil tutius invenitur. [13] Praeterea venientibus beluis, quasi inrupissent aciem, spatium milites dabant; quae cum in agmen medium pervenissent circumfusis undique armatorum globis cum magistris absque vulneribus capiebantur inlaesae. [14] Carroballistas aliquanto maiores—hae enim longius et vehementius spicula dirigunt—superpositas curriculis cum binis equis vel mulis post aciem convenit ordinari, et cum sub ictu teli accesserint bestiae sagittis ballistariis transfiguntur. [15] Latius tamen contra eas et firmius praefigitur ferrum, ut in magnis corporibus maiora sint vulnera. [16] Adversum elephantos plura exempla et machinamenta rettulimus, ut si quando necessitas postulaverit sciatur quae sint tam immanibus beluis opponenda.


XXV QVID FIERI DEBEAT SI VEL PARS FVGERIT VEL TOTVS EXERCITVS


[1] Sciendum vero est, si pars exercitus vicerit et pars fugerit, minime desperandum, cum in eiusmodi necessitate ducis constantia totam sibi possit vindicare victoriam. [2] Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro superioribus sunt habiti qui minime desperarunt; nam in simili condicione fortior creditur quem adversa non frangunt. [3] Prior ergo de caesis hostibus spolia capiat, quod ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac bucinis exultare videatur. [4] Hac fiducia ita perterrebit inimicos, ita suis fiduciam geminabit, quasi victor ex omni parte discesserit.
[5] Quod si aliquo casu omnis in acie fundatur exercitus, perniciosa clades; tamen reparationis multis fortuna non defuit, et medicina quaerenda est. [6] Dux ergo providus sub ea cautela publico debet Marte confligere ut si quid pro varietate bellorum vel condicionis humanae secus acciderit absque gravi detrimento liberet victos. [7] Nam si vicini colles fuerint, si post terga munitio, si ceteris abscedentibus fortissimi quique restiterint, se suosque servabunt. [8] Frequenter iam fusa acies dispersos ac passim sequentes reparatis viribus interemit. [9] Numquam exultantibus maius solet evenire discrimen quam cum ex subita ferocia in formidinem commutantur. [10] Sed quocumque eventu colligendi sunt superstites bello, erigendi adhortationibus congruis et armorum instauratione refovendi. [11] Tunc novi dilectus, nova quaeruntur auxilia, et, quod amplius prodest, captatis occasionibus in ipsos victores per occultas insidias impetus faciendus ac sic audacia reparanda. [12] Nec oportunitas defit, cum pro felicitate superbius et incautius mentes efferantur humanae. [13] Si quis hunc casum ultimum putat, cogitet eventus omnium proeliorum inter initia contra illos magis fuisse quibus victoria debebatur.


XXVI REGVLAE BELLORVM GENERALES


[1] In omnibus proeliis expeditionis condicio talis est ut quod tibi prodest adversario noceat, quod illum adiuvat tibi semper officiat. Numquam ergo ad illius arbitrium aliquid facere vel dissimulare debemus, sed id solum agere quod nobis utile iudicamus; contra te enim esse incipit si imiteris quod fecit ille pro se, et rursum quicquid pro tua parte temptaveris contra illum erit si voluerit imitari.
[2] In bello qui plus in agrariis vigilaverit, plus in exercendo milite laboraverit, minus periculum sustinebit.
[3] Numquam miles in acie producendus est cuius antea experimenta non ceperis.
[4] Aut inopia aut superventibus aut terrore melius est hostem domare quam proelio, in quo amplius solet fortuna potestatis habere quam virtus.
[5] Nulla consilia meliora sunt nisi illa quae ignoraverit adversarius antequam facias.
[6] Occasio in bello amplius solet iuvare quam virtus.
[7] In sollicitandis suscipiendisque hostibus, si cum fide veniant, magna fiducia est, quia adversarium amplius frangunt transfugae quam perempti.
[8] Melius est post aciem plura servare praesidia quam latius militem spargere.
[9] Difficile vincitur qui vere potest de suis et de adversarii copiis iudicare.
[10] Amplius iuvat virtus quam multitudo.
[11] Amplius prodest locus saepe quam virtus.
[12] Paucos viros fortes natura procreat, bona institutione plures reddit industria.
[13] Exercitus labore proficit, otio consenescit.
[14] Numquam ad certamen publicum produxeris militem nisi cum eum videris sperare victoriam.
[15] Subita conterrent hostes, usitata vilescunt.
[16] Qui dispersis suis inconsulte sequitur quam ipse acceperat adversario vult dare victoriam.
[17] Qui frumentum necessariaque non praeparat vincitur sine ferro.
[18] Qui multitudine et virtute praecedit quadrata dimicet fronte, qui primus est modus.
[19] Qui imparem se iudicat dextro cornu suo sinistrum cornum pellat inimici, qui secundus est modus.
[20] Qui sinistram alam fortissimam habere se novit dextram alam hostis invadat, qui est tertius modus.
[21] Qui habet exercitatissimos milites in utroque cornu pariter proelium debet incipere, qui quartus est modus.
[22] Qui levem armaturam optimam regit utramque alam hostis invadat ferentariis ante aciem constitutis, qui quintus est modus.
[23] Qui nec numero militum nec virtute confidit, si depugnaturus est, de dextra sua sinistram alam hostium pulset reliquis suis porrectis in similitudinem veri, qui sextus est modus.
[24] Qui pauciores infirmioresque habere se novit septimo modo ex uno latere aut montem aut civitatem aut mare aut fluvium aut aliquod debet habere subsidium.
[25] Qui confidit equitatu aptiora loca quaerat equitibus et rem magis per equites gerat.
[26] Qui confidit pedestribus copiis aptiora loca peditibus quaerat et rem magis per pedites gerat.
[27] Cum explorator hostium latenter oberrat in castris, omnes ad tentoria sua per diem redire iubeantur, et statim deprehenditur explorator.
[33] Quo genere depugnaturus sis nesciant hostes, ne aliquibus remediis obsistere moliantur.
[28] Cum consilium tuum cognoveris adversariis proditum, dispositionem mutare te convenit.
[29] Quid fieri debeat tractato cum multis, quid vero facturus sis cum paucissimis ac fidelissimis vel potius ipse tecum.
[30] Milites timor et poena in sedibus corrigit, in expeditione spes ac praemia faciunt meliores.
[31] Boni duces publico certamine numquam nisi ex occasione aut nimia necessitate confligunt.
[32] Magna dispositio est hostem fame magis urgere quam ferro.
[34] De equitatu sunt multa praecepta; sed cum haec pars militiae usu exercitii, armorum genere, equorum nobilitate profecerit, ex libris nihil arbitror colligendum, cum praesens doctrina sufficiat.
[35] Digesta sunt, imperator invicte, quae nobilissimi auctores diversis probata temporibus per experimentorum fidem memoriae prodiderunt, [36] ut ad peritiam sagittandi, quam in serenitate tua Persa miratur, ad equitandi scientiam vel decorem, quae Hunnorum Alanorumque natio velit imitari si possit, [37] ad currendi velocitatem, quam Saracenus Indusque non aequat, ad armaturae exercitationem, cuius campidoctores vel pro parte exempla intellexisse se gaudent, [38] regula proeliandi, immo vincendi artificium iungeretur, quatenus virtute pariter ac dispositione mirabilis rei publicae tuae et imperatoris officium exhiberes et militis.

IIII

INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI QVARTI


I Civitates aut natura aut opere debere muniri
II Non directos sed angulosos muros faciendos
III Quemadmodum muris e terra iungatur adgestus
IIII De cataractis et portis, ne noceantur ab ignibus
V De fossis faciendis
VI Ne sagittis hostium homines laedantur in muro
VII Quibus modis providendum sit ne famem patiantur obsessi
VIII Quae species praeparandae sint pro defensione murorum
VIIII Quid faciendum sit si nervorum defuerit copia
X Quid faciendum ne aquae inopiam patiantur obsessi
XI Si sales defuerint
XII Quid faciendum cum primo impetu venitur ad muros
XIII Enumeratio machinarum quibus muri oppugnantur
XIIII De ariete falce testudine
XV De vineis, de pluteis, de aggere
XVI De musculis
XVII De turribus ambulatoriis
XVIII Quemadmodum ambulatoria turris possit incendi
XVIIII Quemadmodum altitudo muris addatur
XX Quo pacto suffodiatur terra ut machina nocere nil possit
XXI De scalis sambuca exostra et tollenone
XXII De ballistis onagris scorpionibus arcuballistis fustibalis fundis, per quae tormenta defenditur murus
XXIII Adversum arietes prosunt culcitae laquei lupi columnae graviores
XXIIII De cuniculis, per quos aut murus deponitur aut civitas penetratur
XXV Quid facere debeant oppidani si hostes inruperint civitatem
XXVI Quae sit adhibenda cautela ne hostes furtim occupent murum
XXVII Quando oppidanis inferantur insidiae
XXVIII Quid faciant obsidentes ne ab oppidanis patiantur insidias
XXVIIII Quo genere tormentorum civitas defendatur
XXX Quemadmodum mensura colligatur ad scalas vel machinas faciendas
XXXI Praecepta belli navalis
XXXII Nomina iudicum qui praeerant classi
XXXIII Vnde appellentur liburnae
XXXIIII Qua diligentia fabricentur liburnae
XXXV Qua observatione sit caedenda materies
XXXVI Quo mense caedendae sint trabes
XXXVII De modo liburnarum
XXXVIII Nomina ventorum et numerus
XXXVIIII Quibus mensibus tutius navigetur
XL Quemadmodum tempestatum observanda sint signa
XLI De prognosticis
XLII De aestuariis, hoc est de reumate
XLIII De locorum notitia sive remigibus
XLIIII De telis tormentisque muralibus
XLV Quemadmodum navali bello collocentur insidiae
XLVI Quid fiat cum aperto Marte bellum navale committitur


[1] Agrestem incultamque hominum in initio saeculi vitam a communione mutorum animalium vel ferarum urbium constitutio prima discrevit. In his nomen rei publicae peperit communis utilitas. [2] Ideo potentissimae nationes ac principes consecrati nullam maiorem gloriam putaverunt quam aut fundare novas civitates aut ab aliis conditas in nomen suum sub quadam amplificatione transferre. [3] In quo opere clementia serenitatis tuae optinet palmam. Ab illis enim vel paucae vel singulae, a pietate tua innumerabiles urbes ita iugi labore perfectae sunt ut non tam humana manu conditae quam divino nutu videantur enatae. [4] Cunctos imperatores felicitate moderatione castimonia, exemplis indulgentiae, studiorum amore praecedis. [5] Regni animique tui bona cernimus et tenemus, quae anticipare et superior optavit aetas et extendi in perpetuum ventura desiderat. [6] Quibus rebus tantum universo orbi praestitum gratulamur quantum vel humana mens petere vel gratia potuit divina conferre. [7] Sed dispositionibus vestrae clementiae quantum profecerit murorum elaborata constructio Roma documentum est, quae salutem civium Capitolinae arcis defensione servavit ut gloriosius postea totius orbis possideret imperium.
[8] Ad complementum igitur operis maiestatis vestrae praeceptione suscepti rationes quibus vel nostrae civitates defendendae sint vel hostium subruendae ex diversis auctoribus in ordinem digeram, nec laboris pigebit, cum omnibus profutura condantur.


I CIVITATES AVT NATVRA AVT OPERE DEBERE MVNIRI


[1] Vrbes atque castella aut natura muniuntur aut manu aut utroque, quod firmius ducitur: natura aut locorum edito vel abrupto aut circumfuso mari sive paludibus vel fluminibus, manu fossis ac muro. [2] In illo naturali beneficio tutissimo eligentis consilium, in plano quaeritur fundantis industria. [3] Videmus antiquissimas civitates ita in campis patentibus constitutas ut deficiente auxilio locorum arte tamen et opere redderentur invictae.


II NON DIRECTOS SED ANGVLOSOS MVROS FACIENDOS


[1] Ambitum muri directum veteres ducere noluerunt, ne ad ictus arietum esset expositus, sed sinuosis anfractibus iactis fundamentis clausere urbes, crebrioresque turres in ipsis angulis reddiderunt propterea [2] quia si quis ad murum tali ordinatione constructum vel scalas vel machinas voluerit admovere non solum a fronte sed etiam a lateribus et prope a tergo velut in sinu circumclusus opprimitur.


III QVEMADMODVM MVRIS E TERRA IVNGATVR ADGESTVS


[1] Murus autem ut numquam possit elidi hac ratione perficitur. Intervallo vicenum pedum interposito duo intrinsecus parietes fabricantur. [2] Deinde terra quae de fossis fuerit egesta inter illos mittitur vectibusque densatur, ita ut a muro primus paries pro rata inferior, secundus longe minor ducatur, ut de plano civitatis ad similitudinem graduum quasi clivo molli usque ad propugnacula possit ascendi, [3] quia nec murus ullis potest arietibus rumpi quem terra confirmat et quovis casu destructis lapidibus ea quae inter parietes densata fuerat ad muri vicem ingruentibus moles obsistit.


IIII DE CATARACTIS ET PORTIS NE NOCEANTVR AB IGNIBVS


[1] Cavetur praeterea ne portae subiectis ignibus exurantur. Propter quod sunt coriis ac ferro tegendae; sed amplius prodest, quod invenit antiquitas, ut ante portam addatur propugnaculum in cuius ingressu ponitur cataracta, quae anulis ferreis ac funibus pendet, ut si hostes intraverint demissa eadem extinguantur inclusi. [2] Ita tamen supra portam murus est ordinandus ut accipiat foramina per quae de superiore parte effusa aqua subiectum restinguat incendium.


V DE FOSSIS FACIENDIS


[1] Fossae autem ante urbes latissimae altissimaeque faciendae sunt, ut nec facile possint coaequari replerique ab obsidentibus et cum aquis coeperint redundare ab adversario cuniculum continuari minime patiantur. [2] Nam duplici modo opus subterraneum peragi, earum altitudine et inundatione, prohibetur.


VI NE SAGITTIS HOSTIVM HOMINES LAEDANTVR IN MVRO


[1] Formidatur ne multitudo sagittariorum de propugnaculis exterritis defensoribus appositisque scalis occupet murum. Adversum quod catafractas vel scuta in civitatibus debent habere quam plurimi. [2] Deinde per propugnacula duplicia saga ciliciaque tenduntur impetumque excipiunt sagittarum; neque enim facile transeunt spicula quod cedit ac fluctuat. [3] Inventum quoque remedium est ut de ligno crates facerent, quas metallas vocaverunt, lapidibusque complerent, ea arte inter bina propugnacula constitutas ut si per scalas ascendisset hostis et partem aliquam ipsius contigisset supra caput suum vergeret saxa.


VII QVIBVS MODIS PROVIDENDVM SIT NE FAMEM PATIANTVR OBSESSI


[1] Multa defensionum oppugnationumque sunt genera, quae locis competentibus inseremus. [2] Nunc sciendum est obsidendi duas species esse, unam cum adversarius oportunis locis praesidiis ordinatis vel aqua prohibet inclusos vel deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit commeatus; [3] hoc enim consilio ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum.
[4] Ad quos casus possessores quamvis levi suspicione pulsati omnem alimoniam victus intra muros debent studiosissime collocare, ut ipsis exuberet substantia, adversarios inopia cogat abscedere. [5] Non solum autem porcinum sed et omne animalium genus quod inclusum servari non potest deputari oportet ad laridum, ut adminiculo carnis frumenta sufficiant. Aves autem cohortales et sine impensa in civitatibus nutriuntur et propter aegrotantes sunt necessariae. [6] Pabula equis praecipue congerenda et quae adportari nequiverint exurenda, vini aceti ceterarumque frugum vel pomorum congerendae sunt copiae nihilque quod esui proficiat hostibus relinquendum. [7] Nam ut hortorum cura in virdiariis domorum vel areis exerceatur utilitatis ac voluptatis ratio persuadet. [8] Parum autem proficit plurimum collegisse nisi ab exordio dimensione salubri per idoneos erogatio temperetur: [9] numquam periclitati sunt fame qui frugalitatem inter copias servare coeperunt. [10] Inbellis quoque aetas ac sexus propter necessitatem victus portis frequenter exclusa est, ne penuria opprimeret armatos a quibus moenia servabantur.


VIII QVAE SPECIES PRAEPARANDAE SINT PRO DEFENSIONE MVRORVM


[1] Bitumen sulphur picem liquidam oleum quod incendiarium vocant ad exurendas hostium machinas convenit praeparari.
[2] Ad arma facienda ferrum utriusque temperaturae et carbones servantur in conditis. Ligna quoque hastilibus sagittisque necessaria reponuntur.
[3] Saxa rotunda de fluviis, quia pro soliditate graviora sunt et aptiora mittentibus, diligentissime colliguntur, [4] ex quibus muri replentur et turres, minima ad fundas sive fustibalos vel manibus iacienda; maiora per onagros diriguntur, maxima vero pondere formaque volubili in propugnaculis digeruntur ut demissa per praeceps non solum hostes obruant subeuntes sed etiam machinamenta confringant.
[5] Rotae quoque de lignis viridibus ingentissimae fabricantur, vel intercisi ex validissimis arboribus cylindri, quas taleas vocant, ut sint volubiles levigantur, quae per pronum labentia subito impetu bellatores solent equosque deterere.
[6] Trabes quoque et tabulata vel diversae magnitudinis clavos ferreos esse oportet in promptu. [7] Nam oppugnantium machinis per alias machinas consuevit obsisti, praecipue cum subitis operibus addenda sit muris vel propugnaculis altitudo, ne adversariorum mobiles turres superemineant et capiant civitatem.


VIIII QVID FACIENDVM SIT SI NERVORVM DEFVERIT COPIA


[1] Nervorum quoque copiam summo studio expedit colligi, quia onagri vel ballistae ceteraque tormenta nisi funibus nervinis intenta nil prosunt. [2] Equorum tamen setae de caudis ac iubis ad ballistas utiles asseruntur. Indubitatum vero est crines feminarum in eiusmodi tormentis non minorem habere virtutem Romanae necessitatis experimento. [3] Nam in obsidione Capitolii corruptis iugi ac longa fatigatione tormentis, cum nervorum copia defecisset, matronae abscisos crines viris suis optulere pugnantibus, reparatisque machinis adversariorum impetum reppulerunt. [4] Maluerunt enim pudicissimae feminae deformato ad tempus capite liberae vivere cum maritis quam hostibus integro decore servire.
[5] Cornua quoque vel cruda coria proficit colligi ad cataractas tegendas aliaque machinamenta sive munimina.


X QVID FACIENDVM NE AQVAE INOPIAM PATIANTVR OBSESSI


[1] Magna urbis utilitas est cum perennes fontes murus includit. Quod si natura non praestat, cuiuslibet altitudinis effodiendi sunt putei aquarumque haustus funibus extrahendi. [2] Sed interdum sicciora sunt loca quae montibus sunt saxisque munita; in quibus superposita castella extra murum inferiores repperiunt fontium venas ac de propugnaculis vel turribus destinatis protegunt telis, ut aquatoribus liber praestetur accessus. [3] Quod si ultra ictum teli, in clivo tamen civitatis subiecta sit vena, castellum parvulum, quem burgum vocant, inter civitatem et fontem convenit fabricari ibique ballistas sagittariosque constitui, ut aqua defendatur ab hostibus.
[4] Praeterea in omnibus publicis aedificiis multisque privatis cisternae sunt diligentissime substruendae, ut receptacula aquis pluvialibus quae de tectis effluunt praestent. [5] Difficile enim eos sitis vicit qui quamvis exigua aqua ad potum tamen tantum in obsidione sunt usi.


XI SI SALES DEFVERINT


[1] Si maritima sit civitas et sales defuerint, liquor ex mari sumptus per alveos aliaque patula vasa diffunditur, qui calore solis duratur in salem. [2] Quod si hostis ab unda prohibeat (nam hoc accidit), harenas quas excitatum vento mare superfuderat aliquando colligunt et dulci aqua eluunt, quae sole siccata nihilo minus mutatur in sales.


XII QVID FACIENDVM CVM PRIMO IMPETV VENITVR AD MVROS


[1] Violenta autem impugnatio quando castellis vel civitatibus praeparatur, mutuo utrimque periculo sed maiore oppugnantium sanguine exercentur luctuosa certamina. [2] Illi enim qui muros invadere cupiunt terrifico apparatu expositis copiis in spem deditionis formidinem geminant tubarum strepitu hominumque permixto; [3] tunc, quia timor magis frangit insuetos, primo impetu stupentibus oppidanis, si discriminum experimenta non norunt, admotis scalis invaditur civitas. [4] Quod si a fidentibus sive militaribus viris repellatur prima congressio, statim clausis crescit audacia, et iam non terrore sed viribus et arte confligitur.


XIII ENVMERATIO MACHINARVM QVIBVS MVRI OPPVGNANTVR


[1] Admoventur enim testudines arietes falces vineae plutei musculi turres; de quibus singulis qualiter fabricentur, quo etiam pacto proelientur vel repellantur, edisseram.


XIIII DE ARIETE FALCE TESTVDINE


[1] De materia ac tabulatis testudo contexitur, quae ne exuratur incendio coriis vel ciliciis centonibusque vestitur. [2] Haec intrinsecus accipit trabem, quae aut adunco praefigitur ferro et falx vocatur ab eo quod incurva est, ut de muro extrahat lapides, aut certe caput ipsius vestitur e ferro et appellatur aries, [3] vel quod habet durissimam frontem quae subruit muros, vel quod more arietum retrocedit ut cum impetu vehementius feriat. [4] Testudo autem a similitudine verae testudinis vocabulum sumpsit, quia, sicut illa modo reducit modo proserit caput, ita machinamentum interdum reducit trabem interdum exerit ut fortius caedat.


XV DE VINEIS DE PLVTEIS DE AGGERE


[1] Vineas dixerunt veteres quas nunc militari barbaricoque usu caucias vocant. E lignis levioribus machina colligatur, lata pedibus octo, alta pedibus septem, longa pedibus sedecim. [2] Huius tectum munitione duplici tabulatis cratibusque contexitur; [3] latera quoque vimine saepiuntur ne saxorum telorumque impetu penetrentur; [4] extrinsecus autem, ne immisso concremetur incendio, crudis ac recentibus coriis vel centonibus operitur. Istae, cum plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus obsidentes tuti ad subruenda murorum penetrant fundamenta.
[5] Plutei dicuntur qui ad similitudinem absidis contexuntur e vimine et ciliciis vel coriis proteguntur ternisque rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus apponuntur, in quamcumque partem volueris admoventur more carpenti; [6] quos obsidentes applicant muris, eorumque munitione protecti sagittis sive fundis vel missibilibus defensores omnes de propugnaculis civitatis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur occasio.
[7] Agger autem ex terra lignisque extollitur contra murum, de quo tela iactantur.


XVI DE MVSCVLIS


[1] Musculos dicunt minores machinas quibus protecti bellatores sudatum auferunt civitatis, fossatum etiam adportatis lapidibus lignis ac terra non solum complent sed etiam solidant, ut turres ambulatoriae sine impedimento iungantur ad muros. [2] Vocantur autem a marinis beluis musculi; nam quemadmodum illi, cum minores sint, tamen ballenis auxilium adminiculumque iugiter exhibent, ita istae machinae breviores velut deputatae turribus magnis adventui illarum parant viam itineraque praemuniunt.


XVII DE TVRRIBVS AMBVLATORIIS


[1] Turres autem dicuntur machinamenta ad aedificiorum speciem ex trabibus tabulatisque compacta et ne tantum opus hostili concremetur incendio diligentissime ex crudis coriis vel centonibus communita, quibus pro modo altitudinis additur latitudo. [2] Nam interdum tricenos pedes per quadrum interdum quadragenos vel quinquagenos latae sunt. [3] Proceritas autem ipsarum tanta fit ut non solum muros sed etiam turres lapideas altitudine superent. His plures rotae mechanica arte subduntur, quarum lapsu volubili magnitudo tam ampla moveatur.
[4] Praesens autem periculum civitatis est si ad murum fuerit turris admota. Plures enim accipit scalas et diverso genere conatur inrumpere. [5] Nam in inferioribus habet arietem, cuius impetu destruit muros; circa mediam vero partem accipit pontem, factum de duabus trabibus saeptumque de vimine, quem subito prolatum inter turrem murumque constituunt et per eum egredientes de machina bellatores in civitatem transeunt et occupant muros; [6] in superioribus autem turris illius partibus contati et sagittarii collocantur qui defensores urbis ex alto contis missibilibus saxisque prosternant. [7] Quo facto civitas capitur sine mora. Quid enim auxilii superest cum hi qui de murorum altitudine sperabant repente supra se aspiciant altiorem hostium murum?


XVIII QVEMADMODVM AMBVLATORIA TVRRIS POSSIT INCENDI


[1] Huic tam manifesto discrimini multis occurritur modis.
Primum, si confidentia vel virtus est militaris, eruptione facta globus egreditur armatorum et vi hostibus pulsis machinamentum illud ingens direptis coriis de lignis exurit.
[2] Quod si oppidani exire non audeant, ad maiores ballistas malleolos vel falaricas cum incendio destinant, ut perruptis coriis vel centonibus intrinsecus flamma condatur. [3] Malleoli velut sagittae sunt et ubi adhaeserint, quia ardentes veniunt, universa conflagrant. [4] Falarica autem ad modum hastae valido praefigitur ferro; inter tubum etiam et hastile sulphure resina bitumine stuppisque convolvitur infusa oleo quod incendiarium vocant; [5] quae ballistae impetu destinata perrupto munimine ardens figitur ligno turritamque machinam frequenter incendit.
[6] Depositi quoque homines funibus cum hostes dormiunt in lanternis portant lucernas et incensis machinis rursum levantur in murum.


XVIIII QVEMADMODVM ALTITVDO MVRIS ADDATVR


[1] Praeterea partem muri ad quam machina conatur accedere cemento atque lapidibus vel luto sive lateribus, postremo tabulatis extruendo faciunt altiorem, ne defensores moenium desuper urbi ventura possit opprimere. [2] Constat autem inefficax machinamentum reddi si inveniatur inferius.
Verum obsidentes eiusmodi dolum adhibere consuerunt. [3] Primo talem extruunt turrem quae propugnaculis civitatis videatur inferior; [4] deinde secreto aliam de tabulatis intrinsecus turriculam faciunt, et cum muris fuerit machina sociata subito funibus trocleisque de medio turricula illa producitur, de qua egredientes armati, quia altior invenitur, statim capiunt civitatem.


XX QVO PACTO SVFFODIATVR TERRA VT MACHINA NOCERE NIL POSSIT


[1] Interdum longissimas ferratasque trabes opponunt machinae venienti eamque a muri vicinitate propellunt.
[2] Sed cum Rodiorum civitas oppugnaretur ab hostibus et turris ambulatoria supra murorum altitudinem ac turrium omnium pararetur, mechanici ingenio inventum est tale remedium. [3] Per noctem sub fundamenta muri cuniculum fodit et illum locum ad quem die postero turris fuerat promovenda nullo hostium sentiente egesta terra cavavit intrinsecus, [4] et cum rotis suis moles fuisset impulsa atque ad locum qui subter cavatus fuerat pervenisset tanto ponderi solo cedente subsedit nec iungi muris aut moveri ulterius potuit. Ita et civitas liberata est et machina derelicta.


XXI DE SCALIS SAMBVCA EXOSTRA ET TOLLENONE


[1] Admotis turribus funditores lapidibus, sagittarii iaculis, manuballistarii vel arcuballistarii sagittis, iaculatores plumbatis ac missibilibus e muris submovent homines. Hoc facto scalis appositis occupant civitatem. [2] Sed qui scalis nituntur frequenter periculum sustinent, exemplo Capanei, a quo primum scalarum oppugnatio perhibetur inventa; qui tanta vi occisus est a Thebanis ut extinctus fulmine diceretur. [3] Et ideo sambuca exostra et tollenone obsidentes in murum hostium penetrant.
[4] Sambuca dicitur a similitudine citharae; nam quemadmodum in cithara cordae sunt, ita in trabe quae iuxta turrem ponitur funes sunt qui pontem de superiore parte trocleis laxant ut descendat ad murum, statimque de turri exeunt bellatores et per eum transeuntes moenia urbis invadunt.
[5] Exostra dicitur pons quem superius exposuimus, quia de turri in murum repente protruditur.
[6] Tolleno dicitur quotiens una trabes in terram praealta defigitur, cui in summo vertice alia transversa trabes longior dimensa medietate conectitur eo libramento ut si unum caput depresseris aliud erigatur. [7] In uno ergo capite cratibus sive tabulatis contexitur machina in qua pauci collocantur armati; tunc per funes attracto depressoque alio capite elevati imponuntur in murum.


XXII DE BALLISTIS ONAGRIS SCORPIONIBVS ARCVBALLISTIS FVSTIBALIS FVNDIS PER QVAE TORMENTA DEFENDITVR MVRVS


[1] Adversum haec obsessos defendere consueverunt ballistae onagri scorpiones arcuballistae fustibali sagittarii fundae. [2] Ballista funibus nervinis tenditur, quae quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est quanto maior fuerit, tanto spicula longius mittit; [3] quae si iuxta artem mechanicam temperetur et ab exercitatis hominibus qui mensuram eius ante collegerint dirigatur, penetrat quaecumque percusserit. [4] Onager autem dirigit lapides, sed pro nervorum crassitudine et magnitudine saxorum pondera iaculatur; nam quanto amplior fuerit, tanto maiora saxa fulminis more contorquet. [5] His duobus generibus nulla tormentorum species vehementior invenitur.
[6] Scorpiones dicebant quas nunc manuballistas vocant, ideo sic nuncupati quod parvis subtilibusque spiculis inferant mortem. [7] Fustibalos arcuballistas et fundas describere superfluum puto, quae praesens usus agnoscit.
[8] Saxis tamen gravioribus per onagrum destinatis non solum equi eliduntur et homines sed etiam hostium machinamenta franguntur.


XXIII ADVERSVM ARIETES PROSVNT CVLCITAE LAQVEI LVPI COLVMNAE GRAVIORES


[1] Adversum arietes etiam vel falces sunt plura remedia.
Aliquanti centones et culcitas funibus calant et illis opponunt locis quae caedit aries, ut impetus machinae materia molliore fractus non destruat murum.
[2] Alii laqueis captos arietes per multitudinem hominum de muro in obliquum trahunt et cum ipsis testudinibus evertunt.
[3] Plures in modum forficis dentatum funibus inligant ferrum, quem lupum vocant, apprehensumque arietem aut evertunt aut ita suspendunt ut impetum non habeat feriendi.
[4] Interdum bases columnaeque marmoreae vibrato impetu iaciuntur e muris arietesque confringunt.
[5] Quod si tanta vis fuerit ut murus arietibus perforetur et quod saepe accidit decidat, salutis una spes superest ut destructis domibus alius intrinsecus murus addatur hostesque intra binos parietes, si penetrare temptaverint, perimantur.


XXIIII DE CVNICVLIS PER QVOS AVT MVRVS DEPONITVR AVT CIVITAS PENETRATVR


[1] Aliud genus oppugnationum est subterraneum atque secretum, quod cuniculum vocant a leporibus, qui cavernas sub terris fodiunt ibique conduntur. [2] Adhibita ergo multitudine ad speciem metallorum, in quibus auri argentique venas Bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur cavatoque specu in exitium civitatis inferna quaeritur via.
[3] Quae fraus duplicibus operatur insidiis. Aut enim penetrant urbem et noctu non sentientibus oppidanis egrediuntur per cuniculum reseratisque portis suorum agmen inducunt hostesque in ipsis domibus perimunt ignorantes, [4] aut certe cum ad murorum fundamenta pervenerint suffodiunt eorum maximam partem appositis siccioribus lignis ruinamque muri tumultuario opere suspendunt, [5] sarmenta insuper iungunt aliaque fomenta flammarum; tunc praeparatis bellatoribus operi ignis immittitur combustisque columnis ligneis atque tabulatis muro subito corruente inruptioni aditus reseratur.


XXV QVID FACERE DEBEANT OPPIDANI SI HOSTES INRVPERINT CIVITATEM


[1] Innumerabilibus declaratur exemplis saepe caesos ad internicionem hostes qui pervaserant civitatem. [2] Quod sine dubio evenit si oppidani muros ac turres retinuerint vel altiora occupaverint loca; [3] tunc enim de fenestris ac tectis omnis aetas ac sexus inrumpentes obruit saxis aliisque generibus telorum. [4] Quod ne sustineant obsidentes portas civitatis aperire consuerunt, ut resistere desinant fugiendi potestate concessa; [5] necessitas enim quaedam virtutis est desperatio. [6] In hoc casu unum oppidanis auxilium est, sive per diem sive per noctem hostis intraverit, ut muros turresque teneant ac loca superiora conscendant hostesque per vicos et plateas undique obruant dimicantes.


XXVI QVAE SIT ADHIBENDA CAVTELA NE HOSTES FVRTIM OCCVPENT MVRVM


[1] Frequenter dolum excogitant obsidentes ac simulata desperatione longius abeunt; [2] sed ubi post metum murorum vigiliis derelictis requieverit incauta securitas, tenebrarum ac noctis occasione captata cum scalis clanculo veniunt murosque conscendunt.
[3] Propter quod maior est adhibenda custodia cum hostis abscesserit et in ipsis muris ac turribus tuguriola collocanda in quibus vigiles hibernis mensibus ab imbri vel frigore, aestivis defendantur a sole.
[4] Illud quoque usus invenit, ut acerrimos ac sagacissimos canes in turribus nutriant qui adventum hostium odore praesentiant latratuque testentur.
[5] Anseres quoque non minore sollertia nocturnos superventus clamoribus indicant. Nam ingressi Capitolinam arcem Galli Romanum nomen eruerant nisi clamore anserum excitatus Mallius restitisset. [6] Mira diligentia sive fortuna viros qui universum orbem erant missuri sub iugum avis una servavit.


XXVII QVANDO OPPIDANIS INFERANTVR INSIDIAE


[1] Non solum in obsidionibus sed in universo genere bellorum supra omnia ducitur hostium consuetudinem explorare diligenter ac nosse. [2] Oportunitas enim insidiarum aliter non potest inveniri nisi scias quibus horis adversarius a laboris intentione discedat, quibus reddatur incautior, [3] interdum medio die, interdum ad vesperum, saepe nocte, aliquando eo tempore quo sumitur cibus, cum utriusque partis milites ad requiem aut ad curanda corpora disperguntur.
[4] Quod in civitate cum coeperit fieri, obsidentes astu se a proelio subtrahunt et adversariorum neglegentiae licentiam tribuunt. [5] Quae ipsa inpunitate cum creverit, repente admotis machinis vel appositis scalis occupant civitatem.
[6] Et ideo in muris saxa ceteraque tormenta ponuntur in promptu ut cognitis insidiis accurrentes ad manum habeant quod supra caput hostium evolvant atque iaculentur.


XXVIII QVID FACIANT OBSIDENTES NE AB OPPIDANIS PATIANTVR INSIDIAS


[1] Cum neglegentia intervenerit, paribus insidiis subiacent obsidentes. [2] Nam sive cibo sive somno fuerint occupati sive otio aut aliqua necessitate dispersi, tunc oppidani repente prorumpunt, ignorantes perimunt, arietes machinas ipsosque aggeres ignibus concremant omniaque in perniciem suam fabricata opera subvertunt.
[3] Propter quod obsidentes ultra ictum teli fossam faciunt eamque non solum vallo et sudibus sed etiam turriculis instruunt ut erumpentibus ex civitate possint obsistere, quod opus loriculam vocant. [4] Saepe, cum obsidio describitur, invenitur in historiis loricula urbem esse circumdatam.


XXVIIII QVO GENERE TORMENTORVM CIVITAS DEFENDATVR


[1] Sed ex alto destinata missibilia sive plumbatae vel lanceae, verruta vel spicula in subiectos vehementius cadunt. [2] Sagittae quoque arcubus missae et saxa manibus fundis sive fustibalis directa, quanto de excelsiore loco exeunt, tanto longius penetrant. [3] Ballistae vero et onagri, si a peritis diligentissime temperentur, universa praecedunt, a quibus nec virtus ulla nec munimina possunt defendere bellatores. [4] Nam more fulminis quicquid percusserint aut dissolvere aut inrumpere consueverunt.


XXX QVEMADMODVM MENSVRA COLLIGATVR AD SCALAS VEL MACHINAS FACIENDAS


[1] Ad capiendos muros scalae vel machinae plurimum valent si ea magnitudine compactae fuerint ut altitudinem exsuperent civitatis. [2] Mensura autem colligitur duplici modo: aut enim linum tenue et expeditum uno capite nectitur in sagitta, quae cum ad muri fastigia directa pervenerit, ex mensura lini murorum altitudo deprenditur; [3] aut certe, cum sol obliquus umbram turrium murorumque iaculatur in terram, tunc ignorantibus adversariis umbrae illius spatium mensuratur, itemque decempeda figitur et umbra ipsius similiter mensuratur, [4] quo collecto nemo dubitat ex umbra decempedae inveniri altitudinem civitatis, cum sciatur quanta altitudo quantum umbrae mittat in longum.
[5] Quae ad oppugnandas vel defendendas urbes auctores bellicarum artium prodiderunt vel quae recentium necessitatum usus invenit pro publica ut arbitror utilitate digessi, illud iterum iterumque commonens, ut sollertissime caveatur ne quando aut potus inopia emergat aut cibi, quibus malis nulla arte succurritur; [6] ideoque intra muros tanto plura condenda sunt quanto scitur clausurae tempus in obsidentum potestate consistere.


XXXI PRAECEPTA BELLI NAVALIS


[1] Praecepto maiestatis tuae, imperator invicte, terrestris proelii rationibus absolutis navalis belli residua, ut opinor, est portio; de cuius artibus ideo pauciora dicenda sunt quia iam dudum pacato mari cum barbaris nationibus agitur terrestre certamen.
[2] Romanus autem populus pro decore et utilitate magnitudinis suae non propter necessitatem tumultus alicuius classem parabat ex tempore sed ne quando necessitatem sustineret semper habuit praeparatam. [3] Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam ei regno vel populo quem expeditum et promptum ad resistendum vindicandumque cognoscit. [4] Apud Misenum igitur et Ravennam singulae legiones cum classibus stabant ne longius a tutela urbis abscederent et cum ratio postulasset sine mora, sine circuitu ad omnes mundi partes navigio pervenirent. [5] Nam Misenatium classis Galliam Hispanias Mauritaniam Africam Aegyptum Sardiniam atque Siciliam habebat in proximo, [6] classis autem Ravennatium Epiros Macedoniam Achaiam Propontidem Pontum Orientem Cretam Cyprum petere directa navigatione consueverat, quia in rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam virtus.


XXXII NOMINA IVDICVM QVI PRAEERANT CLASSI


[1] Liburnis autem quae in Campania stabant praefectus classis Misenatium praeerat, eas vero quae Ionio mari locatae fuerant praefectus classis Ravennatium retinebat; sub quibus erant deni tribuni per cohortes singulas constituti. [2] Singulae autem liburnae singulos navarchos, id est quasi navicularios, habebant, qui excepti ceteris nautarum officiis gubernatoribus atque remigibus et militibus exercendis cotidianam curam et iugem exhibebant industriam.


XXXIII VNDE APPELLENTVR LIBVRNAE


[1] Diversae autem provinciae quibusdam temporibus mari plurimum potuerunt, et ideo diversa genera navium fuerunt. [2] Sed Augusto dimicante Actiaco proelio, cum Liburnorum auxiliis praecipue victus fuisset Antonius, experimento tanti certaminis patuit Liburnorum naves ceteris aptiores. [3] Ergo similitudine et nomine usurpato ad earundem instar classem Romani principes texuerunt. [4] Liburnia namque Dalmatiae pars est Diadertinae subiacens civitati, cuius exemplo nunc naves bellicae fabricantur et appellantur liburnae.


XXXIIII QVA DILIGENTIA FABRICENTVR LIBVRNAE


[1] Sed cum in domibus substruendis harenae vel lapidum qualitas requiratur, tanto magis in fabricandis navibus diligenter cuncta quaerenda sunt, quia maius periculum est navem vitiosam esse quam domum. [2] Ex cupresso igitur et pinu domestica sive silvestri et abiete praecipue liburna contexitur, utilius aereis clavis quam ferreis configenda; [3] quamlibet enim gravior aliquanto videatur expensa, tamen, quia amplius durat, lucrum probatur afferre; nam ferreos clavos tempore et humore celeriter rubigo consumit, aerei autem etiam in fluctibus propriam substantiam servant.


XXXV QVA OBSERVATIONE SIT CAEDENDA MATERIES


[1] Observandum praecipue ut a quinta decima luna usque ad vicesimam secundam arbores praecidantur ex quibus liburnae contexendae sunt. [2] His enim tantum octo diebus caesa materies immunis servatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam eodem anno interna vermium labe exesa in pulverem vertitur, [3] quod ars ipsa et omnium architectorum cotidianus usus edocuit et contemplatione ipsius religionis agnoscimus quam pro aeternitate his tantum diebus placuit celebrari.


XXXVI QVO MENSE CAEDENDAE SINT TRABES


[1] Caeduntur autem trabes utiliter post solstitium aestivum, id est per mensem Iulium et Augustum, et per autumnale aequinoctium, id est usque in Kalendas Ianuarias. [2] His namque mensibus arescente humore sicciora et ideo fortiora sunt ligna.
[3] Illud etiam cavendum, ne continuo ut deiectae fuerint trabes secentur vel statim ut sectae fuerint mittantur in navem, siquidem et adhuc solidae arbores et iam divisae per tabulas duplices ad maiorem siccitatem mereantur inducias. [4] Nam quae virides compinguntur, cum nativum humorem exsudaverint, contrahuntur et rimas faciunt latiores, quo nihil est periculosius navigantibus quam hiare tabulata.


XXXVII DE MODO LIBVRNARVM


[1] Quod ad magnitudinem pertinet, minimae liburnae remorum habent singulos ordines, paulo maiores binos, idoneae mensurae ternos vel quaternos, interdum quinos, sortiuntur remigum gradus. [2] Nec hoc cuiquam enorme videatur, cum in Actiaco proelio longe maiora referantur concurrisse navigia, ut senorum etiam vel ultra ordinum fuerint.
[3] Scafae tamen maioribus liburnis exploratoriae sociantur, quae vicenos prope remiges in singulis partibus habent, quas Brittanni picatos vocant. [4] Per has et superventus fieri et commeatus adversariorum navium aliquando intercipi assolet et speculandi studio adventus earum vel consilium deprehendi. [5] Ne tamen exploratoriae naves candore prodantur, colore veneto, qui marinis est fluctibus similis, vela tinguntur et funes, cera etiam qua unguere solent naves inficitur; [6] nautaeque vel milites venetam vestem induunt, ut non solum per noctem sed etiam per diem facilius lateant explorantes.


XXXVIII NOMINA VENTORVM ET NVMERVS


[1] Qui cum exercitu armatis classibus vehitur turbinum signa debet ante praenoscere; [2] procellis namque et fluctibus liburnae gravius quam vi hostium saepe perierunt. In qua parte naturalis philosophiae tota est adhibenda sollertia, quia ventorum tempestatumque caelesti ratione natura colligitur, [3] et pro acerbitate pelagi, sicut providos cautela tutatur, ita neglegentes extinguit incuria.
[4] Igitur ventorum numerum atque vocabula ars navigandi primum debet inspicere. [5] Veteres autem iuxta positionem cardinum tantum quattuor ventos principales a singulis caeli partibus flare credebant, sed experimentum posterioris aetatis duodecim comprehendit. [6] Horum vocabula ad summovendam dubitationem non solum Graeca sed etiam Latina protulimus, ita ut ventis principalibus declaratis eos qui ipsis dextra laevaque coniuncti sunt indicemus.
[7] A verno itaque solstitio, id est ab orientali cardine, sumemus exordium, ex quo ventus oritur Apheliotes, id est Subsolanus; [8] huic a dextra iungitur Caecias sive Euroborus, a sinistra Eurus sive Vulturnus. Meridianum autem cardinem possidet Notus, id est Auster; [9] huic a dextra iungitur Leuconotus, hoc est Albus Notus, a sinistra Libonotus, id est Corus. [10] Occidentalem vero cardinem tenet Zephyrus, id est Subvespertinus; [11] huic a dextra iungitur Lips sive Africus, a sinistra Iapyx sive Favonius. [12] Septentrionalem vero cardinem sortitus est Aparcias sive Septentrio; cui adhaeret a dextra Thrascias sive Circius, a sinistra Boreas, id est Aquilo.
[13] Hi saepe singuli, interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres pariter flare consuerunt; [14] horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt et quieta, undis exaestuantibus saeviunt; [15] horum flatu pro natura temporum vel locorum ex procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur.
[16] Nam secundo spiramine optatos classis invenit portus, adverso stare vel regredi aut discrimen sustinere compellitur; [17] et ideo difficile naufragium pertulit qui ventorum rationem diligenter inspexit.


XXXVIIII QVIBVS MENSIBVS TVTIVS NAVIGETVR


[1] Sequitur mensum dierumque tractatus. Neque enim integro anno vis atque acerbitas maris patitur navigantes, sed quidam menses aptissimi, quidam dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege naturae. [2] †Pachnitae†decurso, id est post ortum Pleiadum, a die .vi. Kal. Iun. usque in Arcturi ortum, id est in diem .xviii. Kal. Oct., secura navigatio creditur, quia aestatis beneficio ventorum acerbitas mitigatur.
[3] Post hoc tempus usque in .iii. Id. Nov. incerta navigatio est et discrimini propior propterea [4] quia post Id. Sept. oritur Arcturus, vehementissimum sidus, et .viii. Kal. Oct. aequinoctialis evenit acerba tempestas, circa Non. vero Oct. Aedi pluviales, .v. Id. easdem Taurus.
[5] Novembri autem mense crebris tempestatibus navigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. [6] Ex die igitur .iii. Id. Nov. usque in diem .vi. Id. Mart. maria clauduntur; [7] nam lux minima noxque prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas, ventorum imbri vel nivibus geminata saevitia non solum classes a pelago sed etiam commeantes a terrestri itinere deturbat.
[8] Post natalem vero, ut ita dicam, navigationis, qui sollemni certamine publicoque spectaculo multarum urbium celebratur, [9] plurimorum siderum ipsiusque temporis ratione usque in Id. Mai. periculose maria temptantur, [10] non quo negotiatorum cesset industria sed quia maior adhibenda cautela est quando exercitus navigat cum liburnis quam cum privatarum mercium festinat audacia.


XL QVEMADMODVM TEMPESTATVM OBSERVANDA SINT SIGNA


[1] Praeterea aliorum ortus occasusque siderum tempestates vehementissimas commovent; in quibus licet certi dies auctorum attestatione signentur, [2] tamen, quia diversis casibus aliquanta mutantur et, quod confitendum est, caelestes causas humana condicio ad plenum nosse prohibetur, ideo nauticae observationis curam trifariam dividunt. [3] Aut enim circa diem statutum aut ante vel postea tempestates fieri compertum est; unde praecedentes prochimazon, nascentes die sollemni chimazon, subsequentes metachimazon Graeco vocabulo nuncuparunt. [4] Sed omnia enumerare nominatim aut ineptum videtur aut longum, cum auctores plurimi non solum mensum sed etiam dierum rationem diligenter expresserint.
[5] Transitus quoque siderum quos planetas vocant, cum praescripto cursu Dei arbitrio creatoris suscipiunt signa vel deserunt, frequenter assolent serena turbare.
[6] Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et navigantibus quam maxime metuendos non solum peritiae ratio sed etiam vulgi usus intellegit.


XLI DE PROGNOSTICIS


[1] Multis quoque signis et de tranquillo procellae et de tempestatibus tranquilla produntur quae velut in speculo lunae orbis ostendit. [2] Rubicundus color ventos, caeruleus indicat pluvias, ex utroque commixtus nimbos et furentes procellas. [3] Laetus orbis ac lucidus serenitatem navigiis repromittit quam gestat in vultu, praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus mutila neque infuso fuerit humore fuscata.
[4] Sol quoque exoriens vel diem condens interest utrum aequalibus gaudeat radiis an obiecta nube varietur, utrum solito splendore fulgidus an ventis urgentibus igneus, nive pallidus vel pluvia sit impendente maculosus.
[5] Aer vero et mare ipsum nubiumque magnitudo vel species sollicitos instruit nautas.
[6] Aliquanta ab avibus, aliquanta significantur a piscibus, quae Vergilius in Georgicis divino paene comprehendit ingenio et Varro in libris navalibus diligenter excoluit.
[7] Haec gubernatores se scire profitentur, sed eatenus quatenus eos peritiae usus instituit, non altior doctrina formavit.


XLII DE AESTVARIIS HOC EST DE REVMATE


[1] Elementum pelagi tertia pars mundi est, quae praeter ventorum flatum suo quoque spiramine motuque vegetatur. [2] Nam certis horis, diebus pariter ac noctibus, aestu quodam, quod reuma vocant, ultro citroque percurrit et more torrentium fluminum nunc exundat in terras nunc refluit in altitudinem suam. [3] Haec reciprocantis meatus ambiguitas cursum navium secunda adiuvat, retardat adversa. [4] Quae dimicaturo magna sunt cautione vitanda. [5] Neque enim auxilio remorum reumatis impetus vincitur, cui interdum cedit et ventus; [6] et quoniam in diversis regionibus, diverso lunae crescentis minuentisque statu, certis horis ista variantur, ideo proelium navale gesturus consuetudinem pelagi vel loci ante congressum debet agnoscere.


XLIII DE LOCORVM NOTITIA SIVE REMIGIBVS


[1] Nauticorum gubernatorumque sollertia est loca in quibus navigatur portusque cognoscere, ut infesta prominentibus vel latentibus scopulis, vadosa ac sicca vitentur; tanto enim securitas maior est quanto mare altius fuerit. [2] In navarchis diligentia, in gubernatoribus peritia, in remigibus virtus eligitur propterea quia navalis pugna tranquillo committitur mari [3] liburnarumque moles non ventorum flatibus sed remorum pulsu adversarios percutit rostris eorumque rursum impetus vitat, in quo opere lacerti remigum et ars clavum regentis magistri victoriam praestat.


XLIIII DE TELIS TORMENTISQVE MVRALIBVS


[1] Multa quidem armorum genera proelium terrestre desiderat, sed navale certamen non solum plures armorum species verum etiam machinas et tormenta flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. [2] Quid enim crudelius congressione navali, ubi et aquis homines perimuntur et flammis?
[3] Praecipua ergo esse debet tegminum cura, ut catafracti vel loricati, galeati etiam et ocreis muniti sint milites; [4] de onere namque armorum nemo potest conqueri qui stans pugnat in navibus. Scuta quoque validiora propter ictus lapidum et ampliora sumuntur.
[5] Praeter falces et arpagones aliaque navalia genera telorum sagittis missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris ballistis scorpionibus iacula invicem diriguntur et saxa, et, quod est gravius, qui de virtute praesumunt admotis liburnis iniectisque pontibus in adversariorum transeunt naves ibique gladiis manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. [6] In maioribus etiam liburnis propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro ita de excelsioribus tabulatis facilius vulnerent vel perimant inimicos. [7] Oleo incendiario stuppa sulphure bitumine obvolutae et ardentes sagittae per ballistas in hosticarum navium alveos infiguntur unctasque cera et pice et resina tabulas, tot fomentis ignium, repente succendunt. [8] Alii ferro interimuntur et saxo, alii ardere coguntur in fluctibus; [9] inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora.


XLV QVEMADMODVM NAVALI BELLO COLLOCENTVR INSIDIAE


[1] Ad instar autem terrestris proelii superventus fiunt ignorantibus nauticis vel circa oportunas insularum angustias collocantur insidiae, [2] idque agitur ut imparati facilius deleantur. Si longo remigio fatigati sunt hostium nautae, si vento urgentur adverso, si pro nostris est reuma, si nihil suspicantes dormiunt inimici, si statio quam tenent exitum non habet, si dimicandi optata evenit occasio, [3] fortunae beneficiis iungendae sunt manus et ex oportunitate proelium conserendum.
[4] Quod si cautela hostium evitatis insidiis publico Marte confligat, tunc liburnarum instruendae sunt acies non directae ut in campis sed incurvae ad similitudinem lunae, ita ut productis cornibus acies media sinuetur, ut si adversarii perrumpere temptaverint ipsa ordinatione circumdati deprimantur. [5] In cornibus autem praecipuum robur et liburnarum collocatur et militum.


XLVI QVID FIAT CVM APERTO MARTE BELLVM NAVALE COMMITTITVR


[1] Praeterea utile est ut alto et libero mari tua semper classis utatur, inimicorum vero pellatur ad litus, quia pugnandi impetum perdunt qui detruduntur in terras. [2] In eiusmodi certamine tria armamentorum genera plurimum ad victoriam prodesse compertum est, asseres falces bipinnes.
[3] Asser dicitur cum trabes subtilis ac longa ad similitudinem antemnae pendet in malo utroque capite ferrato. [4] Hunc, sive a dextra sive a sinistra parte adversariorum se iunxerint naves, pro vice arietis vi impellunt; qui bellatores hostium sive nautas sine dubio prosternit ac perimit ipsamque navem saepius perforat.
[5] Falx autem dicitur acutissimum ferrum curvatum ad similitudinem falcis, quod contis longioribus inditum calatorios funes quibus antemna suspenditur repente praecidit collapsisque velis liburnam pigriorem et inutilem reddit.
[6] Bipinnis est securis habens ex utraque parte latissimum et acutissimum ferrum. [7] Per has in medio ardore pugnandi peritissimi nautae vel milites cum minoribus scafulis secreto incidunt funes quibus adversariorum ligata sunt gubernacula, [8] quo facto statim capitur tamquam inermis et debilis navis; quid enim salutis superest ei quae amiserit clavum?
[9] De lusoriis, quae in Danubio agrarias cotidianis tutantur excubiis, reticendum puto, quia artis amplius in his frequentior usus invenit quam vetus doctrina monstraverat.