no previous next

Victorinus (Ps.)

Fragmentum de soloecismo et barbarismo

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Victorinus (Ps.) de soloecismo et barbarismo

de vitiis et virtutibus orationis

de soloecismo

soloecismus quid est? oratio Latinis quidem uerbis, uerum uitiosa conpositione prolata. unde dictus est [p. 33 Niedermann] soloecismus? a Cilicibus, qui ex urbe Solo<e>, quae nunc Pompeiopolis dicitur, Atheniensibus auxilio profecti, cum apud eos commorantes et suam et illorum linguam inconsequenter uitioseque confunderent, soloecismo nomen dederunt, ab urbe, ut diximus, Solo<e> et ἀπὸ τοῦ οἰκεῖν, quia ibi habitauerant. alii uolunt soloecismum dictum esse a Solone, duce Atheniensium, qui peregrinando Atticam linguam dicitur corrupisse. quod quidem de tantae industriae uiro credi nefas est. soloecismum Latine quomodo nostri dixerunt? ut ait Aurelius Opillus stribliginem, cuius nominis etymologiam nondum inuenio.

soloecismus quot modis fit? quattuor. quibus? adiectione detractione transmutatione inmutatione. adiectione quatinus? cum quaelibet pars orationis ex abundanti et non necessarie adiecta uitium facit, ut si quis dicat de alio: legit est, cum sit satis dicere legit, et adhuc nondum factum est, cum nondum factum est aut adhuc non factum dici debeat. quid detractione? cum locutioni pars necessaria non sine uitio detrahitur, ut [p. 34 Niedermann] «quanquam animus meminisse horret luctuque refugit, / incipiam»; praeposito enim quanquam deest <tamen>.

transmutatione quomodo fit soloecismus? cum ordo praepositionum et coniunctionum non sine uitio transmutatur, ut siquis dicat: non mihi fuit pro, cum recte dici debeat: non profuit mihi, et non fuit dignus enim pro dignus enim non fuit. quid inmutatione? quatinus fit soloecismus? aut per partes orationis aut per accidentia partibus orationis. quomodo per partes orationis? ut «non ulla laborum, / o uirgo, noua mi facies» pro mihi; aduerbium blandientis positum pro pronomine. et «toruumque repente / clamat» pro torue; nomen positum pro aduerbio. quomodo item per accidentia partibus orationis? pluribus modis per qualitates, genera, numeros, figuras, casus, personas, modos, tempora, conparationes. per qualitates quomodo? ut «hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto / Dardanus»; proprium nomen positum pro appellatiuo. quid per genera? ueluti siquis dicat quis mulier pro quae. quid per numeros? ut «pars in frusta secant», ut «si quisquam est qui placere se studeant bonis / quam plurimis, in his poeta».

[p. 35 Niedermann]

hic dicit studeant pro studeat. quid per figuras? ut si quis dicat perfacio uel contango, cum quaedam in conpositione mutentur ac per hoc perficio et contingo dici debeat. quid per casus? ut si quis dicat propter tui, cum propter praepositio accusatiua sit ac per hoc propter te dici debeat. quid per personas? ut si quis dicat: ego es in culpa uel tu fecit.

quid deinde per modos? ut «nec ueni, nisi fata locum <sedemque> dedissent» pro non uenissem; indicatiuus modus positus pro coniunctiuo. quid per tempora? ut si quis dicat: iam dudum fiet aut quandoque factum est, cum iam dudum ad tempus praeteritum spectet, quandoque ad futurum. quid per conparationem? ut si quis dicat magis doctior, cum aut per se doctior dici debeat aut magis doctus.

numquam ergo soloecismus excusari potest. si a nobis per inprudentiam fiat, uitium est; si a poetis uel oratoribus affectate dicatur, figura locutionis et appellatur Graece σκῆμα.

quid distat soloecismus a barbarismo? soloecismus numquam in uno fit uerbo, sed in coniunctis duobus uel tribus, barbarismus autem in uno. siquidem soloecismus in integris quidem uerbis, sed inconsequentibus locutionem uitiat, barbarismus autem uerba corrumpit.

de barbarismo

barbarismus quid est? sermo uitiose corruptus.

quot modis fit? quattuor ut soloecismus, adiectione detractione transmutatione inmutatione. sed soloecismus adicit detrahit transmutat inmutat uel partes orationis uel accidentia partibus orationis, barbarismus adicit detrahit transmutat inmutat litteras [p. 36 Niedermann] syllabas tempora adspirationes accentus. adiectione litterae quomodo fit barbarismus? ut cum dicimus relliquias, cum reliquiae per unum l dici debeat. adiectione syllabae quatinus? ut si quis dicat prandidi pro prandi, quia pransurus facit, non pranditurus; nam quae in praeterito geminata di syllaba proferuntur, in participio quoque futuri temporis eandem syllabam seruant, ut tradidi traditurus. quomodo adiectione temporis? ut «exercet Diana choros»; producta enim Di geminabitur tempus syllabae, cum correpte Dĭana dici debeat.

quid adiectione adspirationis? ut si quis choronam dicat addito h, cum corona sine adspiratione dicatur. detractione deinde litterae quomodo fit barbarismus? ut «quae gratia currum» pro curruum. quid detractione syllabae? ut si quis dicat salmentum pro salsamentum.

quid detractione temporis? ut si dicamus emĕrunt correpta media syllaba, cum emērunt producta dici debeat.

detractione adspirationis quomodo? si quis dicat onorem pro honore. transmutatione litterae quatinus? ut inperiti dicunt reilqui pro reliqui. quid syllabae? ut plerique dilubrium pro ludibrio uel steliritatem pro sterilitatem. quid temporis? ut si quis dicat repono producta prima correptaque media. quid transmutatione adspirationis? ut si dicamus Khartaginem pro Karthagine uel Phyrrum pro Pyrrho. inmutatione quomodo fit barbarismus? aut per litteras aut per accentus. per litteras quomodo? ut cum dicimus olli pro illi et «impete uasto» pro impetu.

per accentus, ut cum <aut> acutus pro graui aut grauis pro acuto uel alius pro quolibet ponitur, ut si dicas Metellus acuta [p. 37 M, Niedermann, ibid.] prima syllaba, cum in secunda sit acutus accentus, in prima grauis.

barbarismus nullo modo excusari potest. si a nobis per inprudentiam fiat, uitium est; si a poetis uel oratoribus, uirtus locutionis et appellatur Graece μεταπλασμός.


no previous next