no previous next

Vindicianus

Epitome anonyma (quae gynaecia uocatur) recensio C

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

Contra dicit scutari viscera.

1

Expositio membrorum quo ordine. vel quibus nervis. vel quibus iuncturis. vel quo scemate homo in utero <mater>no plasmatur. Et hoc demas exemplum accipite sumentes.

2

Maioreus enim nostri. Lypox. Yppogrates. Apollonius. vel ceteris anathomicis placuit mortuorum viscera perscrutari. ut scirent vel quomodo morirentur. Nobis hoc facere ipsa humanitas prohiuet, eo quod ipsis scrutantibus omnia manifesta atque adaperta sunt. et quid dixerunt.

3

Caput enim nostrum. commessuras habet .V. angulosas. alterutrum se continentes. sicut summus anathomicus filius memorat dicens. Masculus in galea habet commessuras .V. femina vero in circuitu commessuras habet. cui galea superposita est quod greci mecani appellant. quae coheret membrano. Superposita est illi cutis quae habet capillos non causa decoris. sed ut ab aestu. seu frigore oculos custodiat.

4

Vbi vero galea est. subiacent timpora que continentur spiritalibus venis cerebri. quibus superposita sunt supercilia. ut si copiosus sudor fronti advenerit. obposita ostatione pilorum continetur. donec extersus sudor ab oculis auferatur.

5

Oculi quoque iste scemate continentur. Ex vaso enim cerebri foramina orta sunt duo. per quam tenuissimae venae dextra levaque alternis in vicem sic continentur tonice sunt. IIII. vel .V. prima tonica. appellatur cerotoydes. secunda. croydes. tertia. honoeroydes. quarta. discoydes. quinta. christalloides.

7

Superposita sunt ossa oculis. quae malas vocamus. Dentes etiam habent viri. XXXII. mulieres autem XXX. de quibus auctor Appollonius memorat dicens. iemini dentes usque ad caninos. singulas habentes radices. Alii vero interius qui molares dicuntur. habens ternas. et quaternas radices.

8

Palato enim lingua subiacet. cuius radix cooperit cannulam spiritalem. quam greci uranos dicunt utrasque canales. modo aperitur. modo clauditur. complectens. Aperit enim spiritalem canale cum loquimur. clauditur cum manducamus. quomodo probare possumus. cum forte cibo. vel potum utimur et risus occurrerit. Et supra dicto cibo spiritalis canalis aliquid aperitur. statim tussis consequitur. Donec inpellente spiritu illud quod reparat in propria iterum revocet.

9

Huic linguae destra levaque parte tussicule sunt posite. quod autem super pendens lingue. uva apellatur. post quam caverna sunt duo quae fit infusio ruptus. quod greci anathimiasin vocant. Nares quoque supra dictis cavernis inferunt. per easdem usque ad cerebrum tenduntur. aures enim viae sunt auditores. sicut rerum nature composuit ad cerebrum. et a cerebro descendente. faciunt exalationem. coniungitur autem gula pulmoni.

10

Pulmo vero in modum fabri ferrarii follis est constitutus. alter alteri spiritum tradens. et implet pectoris archana. Istomachus autem ventri coniunctus est. qui inter spinas pulmonum medio possidet.

11

Cor vero venas habet quattuor. Duas quae spiritum continent. Pulmoni affixe sunt. quarum facta concatenatione. totum corpus sanguis diffunditur. et sic vene pulsum reddunt. Pulsus ita nutritur modo recipit sanguinem vene. Idcirco positum est quod greci pericardian vocant. cingens extremas partes pulmoni

12

Supposita sunt precordia quae greci diafragman vocant. continet pulmonem subiacet autem venter. qui eius testina continet cui iuncta sunt latera exspina. Venter autem orificia habet duo. unum proximum membrano quod greci procardian vocant. in sinistra inclinatum. hoc greci. epiplon vocant. Aliud vero in dexteram partem circa iecur expositu est extentum usque ad longum. quod greci longionem vocant. cingens dexteram partem renum. Nervis vero. inest nervis vesice. in sinistram partem positum splen oblongum. ventris coniunctum. continens membrana tenua. hauens pinguissimas venas quae intestinas tegunt et calefaciunt. hoc greci epiplon vocant. Roboes extensa usque ad renum sinistrum. subiacet autem sub hoc intestinum quod greci testinum hoc subiunctum est loeas. continens longaonem.

13

Qui iunctus est vesice collum longum qui veretro inest. vesica vero renibus continetur media utriusque. exquibus renibus decurrent ad nervum. vel testiculos. que greci cremasteron vocant. quibus iunte sunt vene tenuissime sperman deducunt a cerebro. ori[s]que ex spinae medulla.

16

Feminis quoque testiculis inesse manifestum est. sed alio scemate formati sunt ut viris. mulierum vero testiculi breviores et fragiliores sunt. Namque qui maiores habent. viragines appellantur. Igitur manifestum est unam esse viris ac mulieribus internorum viscera compaginata liniamenta. sed multe sunt tonicae testiculis virorum. prima. troydes. secunda. prognoydes. tertia. peritoydes. quarta vero tonica tenuissima. arcos appellatur.

17

Similiter et matrix habet subiecta membra quibus continet. quod greci cyneceon vocant. nam ut est masculo veretrum. ita est matricis columna. Matrix enim naturaliter fragilis et mollissima est. constans ex nervis. et parvissimis venulis tonicis duabus. Exterius nervis est firma. interius carnosa et mollis. quae est directa contra intestinum. cui cervix. tribus foraminibus erigitur usqne ad longaonem. sinistra vero est matrix. in qua sperma miscetur.

18

Conceptio celebretur. natura volente. id est viri semine. et mulieris sanguinem quamvis et virili sperma sanguis noscatur esse. unde et maiores nostri consanguineos appellaverunt. et consanguinitate paternalis materna natos. Nam dicitur ab imperitis quomodo sperma sanguis esse potest cum sit albe. nos autem certa ratione probamus. Mare enim ut ei natura tribuit. est colore viridis. quando autem tempestatibus movetur. spuma emittit. et si nigrum vinum in quolibet vas exagitetur. spumam candidam facit. simili[s] vero ratione et sanguis concussus. in aluitudinem vertitur. dum enim conceptio fit. statim formatur infans. Nam si quoties coitus fit. toties conceptio fieret. innumerabilis esse multitudo filiorum. Certo enim tempore mulier concipit. aut in initio purgationis. aut in finem. Nam purgatio. sperma corrumpitur. plurimi sanguinis usum. materiae superante.

19

Temporibus autem certis infans componi atque formari in utero materno manifestum est. Omnis enim figura firmatur in XL dies. aliquante in diebus XXX. qui vero in XXX. dies formatur in VII. mense nascuntur. Qui autem in XL. die formatur. in VIIII. mense nascuntur.

20

Manifestum est enim infantes in utero materno ita formari. Primo enim mense iactus seminis congregatur in umbilico. et facit res. in hoc est congregatio sanguinis. Secundo mense expressio corporis animam tribuit. Tertio mense ungule atque capilli nascuntur. et motum facit infans. ideoque et IIII mense mulieribus nausiae fiunt quod greci anaraxion vocant. Quinto autem mense. facit caracteris. nodis. atque adulteria demonstrat. Sexto mense. facit nervorum consumationem. Septim mense medullam confirmat. Octabo. cum periculis ossa confirmat. Nono vero mense maturum movet infantem.

21. 2

Infans vero masculus in parte dextra matrici continetur. Faemina vero in sinistra. Nam et haec signa procedere solent. quod si masculus fuerit in utero mamma dextra robustior erit. si femina. sinistra.

21. 1

Dum ergo infans in utero materno est. oculi ge[mi]nibus obpositi sunt. unde et probamus. quia ad genua est tumentia. Oculi autem concavi ideo cognita rerum natura imposuit genua. et gene quoque. cum aeri dolore vel iniuria percussus homo fuerit. et genua curvaverit. Oculi continuo lacrimantur. non vult eos natura oblivisci. societate genuina.

22

Dentes enim nostri organa sunt quodammodo lingue. infans denique qui dentes non habuerit. vagit. dum vero vel III. habuerit. musitat. dum vero os dentibus impleverit. loquitur.

23

Dentes autem nostri [organa sunt] quod habemus. alii vocantur cynodentes. quos caninos dicimus. quos ad frangendum habemus. Dentes enim nostri ossa non sunt neque medullam habent. ideoque omnia ossa confringunt.

24

Sed assiduus humor capitis veniens vitiat. sicut enim assiduus liquor ex alto in saxum veniens perforat. Ita dentes vitiantur a capite.


no previous next