no previous next

Asconius Pedianus (Ps.)

Commentarii in diuinationem in Quintum Caecilium

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

ARGVMENTVM DIVINATIONIS.

Cn. Pompeio primum et M. Crasso coss. C. Verres, perfunctus quaestura legatione praetura urbana, patre C. Verre et praetextato filio et filia nupta, uxorem habens, cum successisset in Sicilia C. Sacerdoti praetori eamque non sibi succedente Arrio per triennium tenuisset atque in ea fuisset libidinose avare crudeliterque versatus, succedente tandem in eadem provincia Metello repetundarum reus ab Siculis postulatus est. Qui omnes, praeter Syracusanos ac Mamertinos, M. Tullium, illo tempore florentem defensionibus amicorum, ad accusandum descendere compulerunt, iam pridem illis necessitudine copulatum, quod quaestor in Sicilia fuisset praetore Sex. Peducaeo, et quod, cum decederet, in illa oratione quam Lilybaei habuit multa his benigne promisisset. Accessit eis non ignobilis futura ideo de Verre victoria, quia a Metellis, Scipionibus et multis aliis nobilibus viris et praecipue ab Hortensio ipso defenderetur, facile et principe in senatu propter nobilitatem et in foro ob eloquentiam rege causarum et eodem consule designato cum Q. Metello fratre Metellorum, alterius praetoris Siculi, alterius praetoris urbani. His ita constitutis extitit Q. Caecilius Niger, domo Siculus, [et] quaestor Verris et eiusdem, ut ipse dicebat, inimicus, qui se potius accusatorem contenderet [se] constitui, oportere, has afferens causas: unam, quod ab eo laesus et ob hoc iure illi sit inimicus, quare praevaricator esse non possit; alteram, quod, cum quaestor ei tum fuerit, etiam sine inquisitione crimina noverit Verris; tertiam, quod Siculus pro Siculis agat. Huiuscemodi propositionibus Cicero designatus aedilis his capitibus respondet: accusatorem eum esse oportere qui invitus cogitur religionis officio, rogatus ab omnibus Siculis; qui pro re p. agit; quem volunt qui accusant; quem metuit qui accusatur; qui idoneus est facundia et innocentia; qui hoc facit imitatione maiorum. Divisio principalis: una de se ipso, altera de contentione sui et Caecilii.
Divinatio dicitur haec oratio, quia non de facto quaeritur hîc coniectura, set de futuro, quae est divinatio uter debeat accusare. Alii ideo putant divinationem dici, quod iniurati iudices in hac causa sedeant et, quod velint, praesentire de utroque possint; alii, quod res agatur sine testibus et sine tabulis, et his remotis argumenta sola sequantur iudices et quasi divinent.
Agitur enim causa senatoriis iudiciis in invidia apud populum constitutis de corruptione multorum, vexatis provinciis omnibus ac sociis p. R. fessis toto orbe terrarum, accusatoribus praevaricatione infamibus, flagitante plebe iudicia equestris ordinis quae fere ante annos X victor Sylla sustulerat, cognoscente de pecuniis repetundis M’. Glabrione praetore, et amplissimis quibusque senatorii ordinis iudicantibus, summa expectatione cunctorum.
Genus causae honestum; status: qualitas negotialis comparativa de constituendo accusatore, qui potissimum de duobus aut qui solus accuset; dicit enim Caecilius actore se accusandum esse Verrem aut a se quoque.
<ENARRATIO.>

1

Si quis vestrum, iudices. Hoc toto capite soloecismi species continetur, nisi addas ‘et’ aut ‘idem’, ut sit: et nunc subito mutata voluntate ad accusandum descenderim: quare multi non descenderim legunt, sed descendere.
Eorum qui adsunt. Coronam populi dicit circum subsellia stantem. In causis iudiciisque publicis. Iam hoc contra Caecilium est, qui nunquam sui periculum fecit.
Causis iudiciisque publicis. Causae etiam privatae sunt; iudicia repetundarum ambitus maiestatis et cetera rei p. causa constituta sunt.
Vna et id quod facio probabit. Principalis divisio huius causae bipartita est, utrum recte Cicero accuset et utrum Caecilio sit anteponendus.

2

Cum quaestor. Narrationem in exordio multi admirantur ac<ri cum> reprehensione, sed non recte. Est enim argumentalis narratio ad priorem divisionem, in qua quaeritur an recte Cicero ex defensore accusator effectus sit.
Siculis omnibus. Oratorie. Cum enim a duobus quaestoribus Sicilia regi soleat, uno Lilybitano, altero Syracusano, ipse vero Lilybitanus quaestor fuerit Sex. Peducaeo praetore, omnibus tamen se placuisse dixit.
Veteribus patronis multis. Siculi veteres patronos habent: in quibus Marcellos a<M.>Marcello ortos, qui Syracusas victor servavit incolumes; Scipiones, quorum auctor P. Scipio Africanus Carthagine excisa Siciliae ornamenta rettulit sua, quibus quondam a Poenis victoribus spoliata erat; Metellos, quorum familia proxime Siculis patrocinium praebuit, cum fuit Lepidus in ea provincia praetor, instantibus ad accusandum eum Metellis duobus, Celere et Nepote.
Populati atque vexati. Populati avaritia, vexati libidine et crudelitate.
Cuncti. Simul omnes, quasi ‘coniuncti’.
Causam defensionemque. Causae subiungit quasi iustae defensionem. Et mire defensionem vult esse, non accusationem.
Saepe esse pollicitum. In ea oratione quam decedens Lilybaei habuit.

3

Venisse tempus aiebant. Vt Terentius:

Hoc hercle fáctum est: fac, si <snúnc> promissa appáreant.

Sese iam ne deos quidem in suis. Mire imitatus est verba Siculorum dolore oxymora et inania, quasi deos non habeant qui simulacra perdiderunt.
Delubris. Templa esse delubra hic aliter ostendit Tullius, aliter cum dicit templis atque delubris. Sunt qui templa esse dicant singulorum dis attributorum locorum, delubra multarum aedium sub uno tecto a diluvio pluviae munitarum. Alii delubra dicunt ea templa in quibus sunt labra corporum abluendorum more Dodonaei Iovis aut Apollinis Delphici, in quorum delubris lebetes tripodesque visuntur. Sunt etiam qui delubra ligna delibrata, id est decorticata, pro simulacris deorum more veterum posita existiment, sed male.
Per triennium. Expectabat Arrium provincia Sicilia successurum Verri: qui non successit. Hinc in triennium Verris praetura duravit.
Rogare et orare. Rogare ut hominem, orare ut deos: iam enim quibus id facerent non habebant.
Quos me incolumi nemini s. e. o. Superbissimum videretur, si addidisset alteri, ut esset nemini alteri. Iam hoc non addidit, quasi nec ipsi Tullio supplicare debeant; <at> intelligitur: quamquam, cum anaphora sit ad personam Siculorum, non videtur invidiose orator dicere quae Siculos dixisse commemorat.

4

Graviter et acerbe. Graviter quod accusare nolebam; acerbe quod Siculorum iniuriis affligebar.

5

Multorum bonorum exemplo. Ipse mox dicet quo exemplo optimorum virorum.
Vetere consuetudine. Qua viri robustiores accusare consueverant, non, ut nunc, adulescentuli.
Non tamen ex meo. Vt Caecilius, qui inimicitias persequitur suas.

6

In Achaia, Asia. In his provinciis legatus et pro quaestore Dolobellae C. Verres flagitia multa commisit.
Romae denique. In praetura urbana.

7

Populatae, vexatae. Non a Verre tantum, sed ab omnibus. Hoc enim vult intelligi, prodesse velle rei p. accusationis exemplo.
Socii. Non Siculi tantum, sed per omnes provincias.

8

Accusatores se idoneos non habere. Caecilium tangit.
Populus R. interea, tametsi multis incommodis adf. His enim X annis victore Sylla civilibus bellis spoliatus est p. R. potestate tribunicia, iudicandi iure quod habuit per equites R. XL annis, arbitrio creandorum sacerdotum, senatus aut iudicum.
Difficultatibus. Propter plebem rusticam, quae partim agros, partim ius civitatis amisit, partim omnino proscripta est victore Sylla, quod plebs Romana de Marianis partibus fuerit. Difficultatem enim paupertatem significat. Terentius e contrario:

Quam vós facillime ágitis!

et ipse alibi: In summa difficultate esse nummaria.
Iudiciorum desiderio tribunicia potestas effl. Primus Sicinius tr. pl. nec multo post Quintius et postremo Palicanus perfecerant ut tribuniciam potestatem populo darent consules Cn. Pompeius [et] Magnus et M. Licinius Crassus.
Ordo quoque alius ad res iudicandas post. C. Gracchus legem tr. pl. tulerat ut equites R. iudicarent: iudicaverunt per annos XXXX sine infamia. Post victor Sylla legem tulerat ut senatorius ordo iudicaret: et iudicavit per X annos turpiter. Nunc Aurelius Cotta legem fert ut senatores et equites R. et tribuni aerarii simul iudicent. Hoc est quod Tullius dicit offensione senatorii ordinis fieri; et bene addidit quoque, ut simul iudicaturos alios esse monstraret.
Etiam censorium nomen. Regendis moribus civitatis censores quinto quoque anno creari solebant. Hi prorsus cives sic notabant: ut, qui senator esset, eiceretur senatu; qui eques R., equum publicum perderet; qui plebeius, in Caeritum tabulas referretur et aerarius fieret ac per hoc non esset in Albo centuriae suae, sed ad hoc [non] esset civis tantummodo, ut pro capite suo tributi nomine aera praeberet. Iidem completo quinquennio lustrabant et Solitaurilia, sacrificia de sue ove tauro, faciebant. Eorum notam successores plerumque solvebant. Hoc igitur tam triste severumque nomen populus R. sic oderat, ut intermissum esset per plurimos annos: quod nunc orator propter infamiam corruptorum iudicum dicit plebem ipsam, quae ante recusabat, exposcere.

9

In hac libidine hominum nocentissimorum. Qui praedantur socios populi Romani.
Totius ordinis. Senatorii scilicet.

11

Me cognitorem iuris sui. Qui defendit alterum in iudicio aut patronus dicitur, si orator est; aut advocatus, si aut ius suggerit aut praesentiam suam commodat amico; aut procurator, si negotium suscipit absentis; aut cognitor, si praesentis causam novit et sic tuetur ut suam. Ergo ‘cognitorem’ dicit modo familiarissimum defensorem.

12

De quo non praeiudicium, sed plane iudicium. Praeiudicium dicitur res quae cum statuta fuerit, affert iudicaturis exemplum quod sequantur; iudicium autem res quae causam litemque determinat: idque praeiudicium de Verre iam factum est [...] iudicium eum spoliavisse provinciam [...] esse quod Siculi, qui antea in neminem publice testimonium dixerant, actorem causae suae contra Verrem Tullium quaesissent.

13

Ne nimium familiariter inimicitias. Sensus est per iocum hoc significans, quasi dicat: Videto, Caecili, ne nimium amice inimicitias exerceas, hoc est ne inimicum fingas, ut praevaricare possis.
Deinde sunt testes, viri clarissimi. Ordo et sensus his est: Primum causam inimici tui sublevando non videberis accusator; deinde testimoniis convinceris in eo, quod negas me a Siculis esse delectum.
<Scit is, qui est in consilio, C. Marcellus>; scit is, quem adesse video, Cn. Lentulus Marcellinus. [Et] Marcellus et Marcellinus inter se gentiles sunt: qua re reddidit rationem cur isti Siculorum patroni sint, scilicet quia a M. Marcello originem ducant, qui Syracusas cepit nec tamen delevit.

14

Vestrum iudicium ab suo iudicio. Non dixit ab sua voluntate, ut praescribat iudicibus sequendos esse Siculos; quod paulo ante tentavit.
Duo crimina vel maxima. Per unam furatus est, Syracusanam; per alteram furta exportavit, hoc est Mamertinam. Sed leviter haec praeterit, quod illos quoque conatur ab laudatione Verris abducere. Syracusanorum autem crimina ali etiam de Heraclii bonis, quae cum palaestritis partitus Verres est, et de Cleomenis navarchi flagitio et de aliis multis rebus interpretantur; Mamertinorum de navi illa, quam Verri fecerunt et quam ex foedere populo R. non exhibuerunt, multis aliis immunitatibus contra fas remunerati. Et duo crimina generaliter, nam multa sunt.

15

Vt oculis iudicare possitis. Hoc quidam leviter a Cicerone dictum et neoterice putant, sed aptum est asseverationi.
Cur hoc mihi detrimento esse debeat. Cur hoc me in hac causa debeat impedire.

16

Temporis valitudinis facultatis. Temporis Marcelli iudicantis tunc; valitudinis Marcellini, quod erat tunc infirmior valitudine corporis; facultatis alterius Marcelli, iuris magis studiosi quam eloquentiae causis agendis.
Quam neminem. Ac per hoc neminem Caecilium significat.

18

Civili fere actione, privato iure, repetuntur. Recte: hoc enim iudicium pecuniarum repetundarum publicum est.
Hanc habent arcem. Arx vel sedes tyranni dicitur, ut saepe alibi, vel editus in civitate et munitior ad salutem civium locus, ut Virgilius:

Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?

Ergo prima spes in muris est, secunda in arce, si muros hostis irruperit.
Non modo a populo R. Cur a populo R., si socialis est? Quia ipsi socii populi R. sunt.

19

Quod in unaquaque re. Leges Hieronicas Rupiliasque dicit aut regis sui aut Rupilii, de X legatorum sententia constitutas.
Eripuisti atque abstulisti. Eripuisti quicquid auri, gemmarum, abstulisti ‘quod in unaquaque re beneficio senatus populique R. iuris habui.’
Sestertiûm milies ex lege repeto. Frustra calumniantur Ciceroni homines et modo eum sestertiûm milies dicunt repetere, modo quadrigenties: cum primum non suo ore, sed Siculorum loquatur accusatorie vociferantium; deinde, si maxime ad eum sunt referenda quae dicit, adhuc non instructus sit contra Verrem nec ad plenum noverit causam. Tertio, cur aut calumniatoris aut praevaricatoris personam subeat, cum aliud agatur? non enim de condemnando Verre, sed de constituendo accusatore confligitur. Postremo, cur id fraudi sit Ciceroni, cum ad tempus oratorum dicta proferantur? nam eodem modo erit contrarium praesenti actioni, quod alibi dicit [oratione III] victum a se Caecilium quaestorem, qui idoneas causas ad accusandum Verrem multas protulisset.

20

Accedere aut aspirare. Accedere est proximum fieri, aspirare in eam partem qua quidque situm est vultum et oculos et spiritum oris advertere.

21

Si tacent, satis dicunt. Tale illud est: Cum tacent, clamant et: Victoriam ipsam vicisse videaris et: Philosophandum est, etiam si non est philosophandum. Haec in loco nec oxymora nec cacozela iudicanda sunt: aut enim superioribus dictis aut infra positis leniuntur, ut est illud: Vereor ut hoc quod dicam perinde intelligi possit auditu, atque ego ipse cogitans sentio et illud quod sequitur.

22

Te ipsum ulciscantur. Vlciscor et punio significat et vindico; nunc ergo puniant intelligemus.
Etquis unquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit? Bene distribuit: omnis enim studiosa contentio ant de honore ant de salute praecipua est.

23

Non enim, inquit, illud peto, quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare. Acriter ipsum inducit Hortensium confiteri consuetudinem suam in corrumpendis iudicibus pervagatam, et addit videri sibi tantundem impetraturum a iudicibus corruptis, si Camillus constituatur, quantum, si plane absolvatur Verres. Et est ordo et sensus: Non enim, inquit, illud peto, quod soleo impetrare a iudicibus, cum vehementius contendi. Quod: hoc scilicet, reus ut absolvatur; non id peto. Cum vehementius contendi: cum pecuniam iudicibus dedi. Significat iudicium corrumpi. Sed quare non aperte dicit? Quia ipsum scilicet inducit loquentem, et omnes homines facinora sua honestius leviusque pronuntiant.
Quod facile est, quod honestum, quod non invidiosum. Scilicet ut a Q. Caecilio Verres accusetur. Quo facto et non damnabitur reus et, cum hoc egerint iudices, tamen non videbuntur esse corrupti, cum tanti idem fecerint.
Cuius ego causa laboro. Inepti sunt homines qui hanc clausulam notant ut malam, cum sit ex spondeo et bacchio de industria durior ad exprimendam sententiam posita more Ciceronis; ut alibi idem: Non tu eum patria privare, qua caret, sed vita vis.

24

Aliqui metus adiunctus sit ad gratiam. Id agit corruptor, ut gratiosus iudex non solum velit servare corruptori suo fidem, verum etiam aliquid habeat cur vel invitus cogatur ad custodiendam pactionem promissae a se gratiae. Quid autem est quod metum adiungat ad gratiam? Scilicet aut custos aut signum aut aliquid eiusmodi. Certos autem ob hoc, ut sententiam suam, cur quisque damnaret aut cur quisque absolveret, perscripsisset.
Non enim singulos ferre sententiam, sed universos c. In divinationis causis et in aliis maioribus universi iudices in cistam tabulas simul coniciebant suas, easque insculptas litteras habentes <A>, absolutionis; C, condemnationis; cum de alicuius capite agebatur, N et L, ampliationis; his enim litteris significabant ‘non liquere’. Et ideo ‘certos’ quasi sequestres huius rei inter iudices se habere dicit Hortensius, quibus, antequam in unum tabulas omnes coniciant atque confundant, furtim ostendant quam quisque sententiam constituendo accusatori conscripserit. Vult ergo corruptionis tantam sollicitudinem circa iudices esse Tullius, ut hac religione iniecta pro se iudicent. Singuli autem sententiam de tabula pronuntiabant in levioribus causis, et ob id ipsum neque nota neque custode opus fuit, cur corruptor iudicum adiungeret metum ad gratiam iudicantis. Constituere autem tabulas in cista ponere significat magis quam decernere.
Ceratam unicuique tabellam dari cera legitima. Marcus Terentius Varro, consobrinus frater Hortensi, reus ex Asia apud L. Furium praetorem primo de pecuniis repetundis, deinde apud P. Lentulum Suram, est accusatus; absolutusque est a Q. Hortensio, qui corruptis iudicibus hunc metum adiunxit ad gratiam, ut discoloribus ceris insignitas iudices tabulas accipiant et timeret unusquisque eorum ne fidem pactionis non servare videretur, si non in tabula, quam unicuique datam meminisset Hortensius, ex nota cerae scilicet discoloris, absolutum Varronem reperiret. Non illa infami ac nefaria. Mire ex ipsius Hortensii persona hoc dicitur: quae saepe virtus maxima Ciceronis in huiusmodi allocutionibus invenitur.
A pueris nobili bus. Appio Claudio adulescente nobili: qui cum accusaret M. Terentium Varronem repetundarum ex Asia, victus ab Hortensio est; in quo iudicio discoloribus ceris signa sententiarum notabantur. Significat et Caesarem, item adulescentem, in Dolobella reo ex Cilicia: qui quidem damnatus est, <sed non> quantum oportuit, per Hortensii gratiam. Nam si non damnatus est Dolobella, quomodo postea dicit Tullius: Iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum, quos tu miseros in egestate ac solitudine reliquisti, misereri potest? Significat sane etiam Scaurum, qui alterum Dolobellam consularem triumphalemque accusavit: et potuit eidem Hortensius resistere.
Si a quadriplatoribus. Quadriplatores delatores erant criminum publicorum, in qua re quartam partem de proscriptorum bonis quos detulerant consequebantur. Alii dicunt quadriplatores esse eorum reorum accusatores qui convicti quadrupli damnari soleant aut aleae aut pecuniae gravioribus usuris feneratae quam pro more maiorum aut eiusmodi aliorum criminum.
Ad viros fortes. Quam grave fuerat, si ad me diceret, cum de illo specialiter nominatimque dicat! Et viros contra pueros nobiles ponit, spectatos contra sordidum quadriplatorum genus.

25

Totam esse mutandam. Amare totam dixit, quasi ex nulla parte bonam rationem defendendi habeat Hortensius.
Meliore condicione [sit]. Id est meliorem condicionem habeat meliorque sit, quippe qui et possit et debeat honeste agere, et hoc sit facilius quam corrumpere iudices.
Eos homines quos ipse vidit. Bene ipse vidit: maior enim est Hortensius Tullio, adeo ut in libris qui de Oratore scribuntur etiam laudetur Hortensius a L. Crasso et M. Antonio. Hos ante se Cicero Catonemque venerator et multos alios, quos et de Oratore, in Oratore et Bruto collegit. Sed Crassum et Antonium vidit Hortensius, alii vetustiores sunt.
Sine magno multorum periculo posse corrumpi. Bona occasione subtiliter et iudicibus comminatur et [a] Siculis acrimoniam suam in accusando demonstrat.

26

Susceptam. Suscipitur totum, recipitur pars. Suscipitur * quod hinc pendet; suscipitur solum aliquid propter se, recipitur *
Vt mihi non unus improbus. Verres.
Omnis improbitas. Et corrupti iudices et corruptores eorum et sequestres et interpretes et emissarii et omne quod vitii est.

27

Tute tui periculum. Ἀπὸ τῆς πείρας, tentamentum dicit; hoc est: quando tu te ipse tentasti, quando vel exercuisti vel protulisti?
Vitam alterius totam explicare. Praestruit ad illud quod dicturus est, multa esse crimina in Verre quae conscius societatis Caecilius non audebit attingere. Et hoc innocentiae est vitam alterius totem explicare; illud eloquentiae atque eam non modo in animis iudicum et quod sequitur.
Sociorum salutem, commoda provinciarum. Hoc est causam p. R. suscipere et recepisse Siculorum.
Rationem vitae reposcere. Accusatorem esse, suae reddere defensorem.

28

Nisi a Siculis Potuisse cognosci. Quia aut Siculus ipse est aut quia nisi quaestor in Sicilia nihil aliud fuit Caecilius, in quo nosceretur ‘quid hominis’ esset.
Vt est hominum genus. Amariora dicturus ad Siculorum personam contulit dicta.
Deportare litteras. Asportare aliquid ut intereat, deportare ut mutet locum.

29

Deinde accusatorem firmum verumque esse op. Firmum ut possit, verum ut velit.
Potamonem, scribam et familiarem. Haec omnia ‘signa’ sunt ‘falsi accusatoris’.
Lectissimum adulescentem. Vera laudatio: vult enim illum non ut inimicum fratris contra germanitatis officium esse cum Verre, sed ideo, quod Q. Caecilius quoque Verri carus sit.

30

Queritur Sicilia tota. Inepte quidam mirantur cur haec Tullius in accusando Verre non obiecerit Caecilio, ut multa alia; et non intelligunt haec ad tempus commode adiungi: quae victo Caecilio non sunt necessaria.
Frumentum in cellam. Annonas praetoris dicit, quae in frumenti certo numero praebebantur ab Siculis: in quibus Verres et pecuniam pro frumento exegit et eo pretio, ut pro duobus sestertiis duodenos per modios singulos exegerit, sexies plus quam emebatur.

32

Emptum est ex S. C. frumentum ab Siculis. Sicilia dabat decumanum frumentum, (hoc <est>, quod ab aratoribus exigebatur), sine pretio; dabat emptum, pro quo ex S. C. pecunia solvebatur; aestimatum, quod decretum praetor in cellam, hoc est in usus cellarii, aestimare solebat accipiens, cum interdum pro frumento pecuniam sumeret.
Pecuniam publicam tu tractabas. Haec erat prima senatoris administratio, quaestorem fieri et in provincia curam gerere pecuniae publicae in usus diversos erogandae.
Ne qua deductio fieret. Modo deductionem dispendium significat, alias deductio imminutio est etiam iusta.

33

Mancipes a civitatibus. Mancipes sunt publicanorum principes, Romani homines, qui quaestus sui causa si decumas redimunt, <decumani dicuntur>, si portum aut pecora publica, portorii aut pecuarii, quorum ratio scriptura dicitur. Hi enim exigenda a sociis suo periculo exigunt et rei p. repraesentant, providentes etiam in illa redemptione commodis suis. Licet autem, si moderate fiat, aestimare in cellam praetoris frumentum; mancipes pro frumento ab aratoribus pecunias accipere non licet.
Quod cum faciebat. Est vera defensio; est inanis, ut tamen aliquid dici videatur: neutrum horum habuit Verres, et tamen ita faciebat. Mire ostendit avaritiae caecitatem.
Sunt alia magis occulta furta. Inepte a quibusdam quaeritur quae sint: nulla sunt enim, sed oratorum est neque laudes [vel] neque crimina ieiune ostendere.
Benignissime cum quaestore suo communicavit. Ioculariter irrisit, velut fures designans: ut tota ista quaestura ad societatem furtorum valeat, non ad accusationem.

34

Si tibi indicium postulas. Certa sunt in quibus impunitas indici datur: in causa proditionis, maiestatis, et si quid huiusmodi est. Certae etiam personae sunt quae indices fieri possint. Itaque neque repetundarum causa per indices agi solet, neque senatoria persona potest indicium profiteri salvis legibus. Index est autem qui facinoris cuius ipse est socius latebras indicat impunitate proposita. Est autem sensus: ‘Index potes esse, si tibi hoc licet; accusator, de qua re agimus, esse non potes.’ Satis contumeliose tamquam levem hominem exagitavit Caecilium.

35

Ego etiam quae tu sine Verre commisisti. Quae ista? nulla scilicet: haec enim vim comminationis, non veritatis habent.

37

Et qui sis. Non in nomine tantum et in genere est, sed in omnibus attributis personae. Ergo qui sis et quod Siculus est continet et quod indoctus et quod non intelligens et quod nullo ingenio.
Putasne te posse? Proprium oratoris in omni qualitate comparativa sic agere, ut, qui praeferri velit, occasionem sibi sumat ostendendi quam perite possit tractare id ipsum de quo agitur. Ergo quia de constituendo accusatore ambigitur, ostendit Cicero qualis accusatio esse debeat, ut proinde ac dicit videatur acturus.

39

Athenis, non Lilybaei, Romae, non in Sicilia. Dicit illum Graecas litteras, simul Latinas in Sicilia didicisse, in ea insula quae neutra bene utatur. Ita et Plautus in Persa:

Dabúntur<dotis> tίbi <inde> sexcentί logi,
Atque Áttici <omnes>: núllum Siculum accéperis.

41

<Quod mihi ab amicorum negotiis datur>. Quod mihi licet per amicorum negotia, quibus occupatus <sum>.
Ita mihi deos velim propitios. Genus iurisiurandi est, quo dicimus: Tantum mihi divinitas faveat, quantum verum illud est quod dico tibi. Sic igitur: Ita mihi deos velim propitios, ut commoveor animo ac toto corpore perhorresco, cum illius diei mihi venit in mentem, quo die citato reo <mihi dicendum sit>.

42

Magnitudo iudicii. Repetundarum iudicium sine dubio magnum est et persona Verris, qui post praeturam de fortunis omnibus dimicat, et amplitudine iudicum (sunt enim clarissimi viri) et actor<is fide daigentiaque> et contemplatione [et] multarum rerum eiusmodi.

43

Tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras. Metum ad offensionem inimicorum Verris rettulit, cogitationem ad expectationem hominum, laborem ad magnitudinem rerum.
Iovem ego Optimum Maximum. Haec capita solent usitata esse causidicis imperitis: quod genus vitii in primordio in Rhetoricis vulgare nominat. Incipiebant autem veteres, ut Virgilius ostendit, aut ab invocation deorum, quale est:

Praefatus dives solio rex infit ab alto;

aut reprehensione superioris temporis, ut ait Lucilius:

Vellem cum primis, fieri si forte potisset

vitiose ambo capita; et Virgilius:

Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
Et vellem, et fuerat melius.

44

Cuius ego ingenium ita laudo. Cur hoc Tullius dicit? Scilicet ne terreantur Siculi laude patroni adversarii sui.

45

Factum esse necne. ‘Factum est’, ‘non est factum’ calumniatoris. Et hoc genus argumenti ‘complexio’ dicitur: quae si probabilis est, vincitur, si necessaria, solvi non potest.
Quid, cum accusationis tuae membra dividere coeperit? Hic irridet Hortensii consuetudinem, ut saepe alias.
Transigere quod manifestum est, expedire definiendum, absolvere dividendum. An transigere est quod aut confiteri non timeat aut negationem concludat, expedire quod definitione solvatur, absolvere quod per qualitatem licitum esse monstretur?
Ipse profecto metuere incipies. Mire descripsit imperitum, cui persuaderi possit verum dicere adversarium suum.

46

Ex illius invidia deonerare aliquid. Hoc plus est quam socium criminis reddere.
Paterisne eius orationi subire? Traslative dixit ut magno ponderi subire.
Praestringat aciem. Vel a praestringiatoribus transtulit verbum vel a tironibus, qui, ignari et rudes pugnae, etiam vano armorum sonitu terrentur praestrictis luminibus [...] Plautus in Milite glorioso:

Vt, ubi, úsus veniat, cóntra consertá manu
Praestrίngat oculorum áciem in acie hóstibus.

47

Magister ludi. Litterarii magister ludi. Omnem enim scholam ludum dixere Romani, et magistri ludi dicuntur qui primas litteras docent. Ergo libellum veterem vult intelligi attulisse Caecilium, unde magister dictata pueris praebere consue[vi]sset.
Cum subscriptoribus exercitatis et disertis. Hironia. Subscriptores autem dicuntur qui adiuvare accusatorem causidici solent: quos oportet summissius agere quam dicit ille quem sequuntur.
In omnibus enim rebus. Hic ratio redditur quare dixerit tametsi non est satis. Nam supra ideo posuit: est aliquid hoc, ut ostenderet quod sine his nihil sit Caecilius.
Proximum subscriptorem. Secundum ab accusatore Caecilio.

48

Habet Alienum. Caecilius scilicet. Alienum autem volunt intelligi proprium nomen esse, quasi ab Allia, ut Virgilius:

Quosque secans infaustum interluit Allia nomen.

Alii Alienum non nomen proprium putant esse sed alienum, ut alterius iudicii et non ex auditorio praetoris maiorumque causarum, sed <a> subselliis, hoc est non a tribunalibus. Sunt enim subsellia tribunorum triumvirorum quaestorum et huiuscemodi minora iudicia exercentium, qui non in sellis curulibus nec in tribunalibus, sed in subselliis considebant.
Hunc tamen ab subselliis. Vtrum hoc ad contemptum an ad genus laudis pertinet? Ego quasi ad laudem dictum accipio, ut maior irrisio sit Caecilii, <qui> nec a subselliis fuerit aliquando.
In clamando quidem. Huiusmodi homines in libris de Oratore non declamatores, sed clamatores idem Tullius vocat.
Totum iudicium sustinebit. Quia tu nec partem iudicii sustinebis; hoc est enim ‘totum iudicium’ et ‘spes omnis.’
Actoribus Graecis. Palleatarum scilicet fabularum. In his enim, etiamsi Latinae sunt, Graeca omnia servantur. Nam Latinae fabulae per pauciores agebantur personas, ut Atellanae, togatae et huiusmodi aliae. An ideo actores Graecos dixit, <quia ...?>
Saepe illum qui est secundarum aut tertiarum. Comoedia quinque actus, id est spatia, habet, hoc est quinquies ducitur in scaenam, id est pulpitum. Est ergo persona primarum partium quae saepius actura egreditur, secundarum <et tertiarum> quae minus minusque procedunt. Terentius in Phormione:

Quia prίmas partes quί aget, is erit Phórmio.

Quam ille primarum. Subaudi partium.
Multum submittere. Subaudi vocem vel gestum.

49

Quartum quem sit habiturus. Duos dixit: quomodo quartum nominat? Scilicet ab accusatore, cum ipso Caecilio numerans ‘proximum’, Alienum, quartum.
Ex illo grege moratorum. Obturbatores quosdam sordidosque causidicos significat, qui adhibebantur ad moram faciendam, dum meliores advocati recrearentur et se denuo compararent ad dicendum. Et non recessit a translatione scaenicorum, qui sunt tragici et comici, dicendo quartum actorem et gregem.
Cuicunque. Sive mihi sive Caecilio.

50

Alienissimis hominibus ita par. v. Etiam supra alienum alieni iudicii hominem significat, et ideo de alienis quasi exteris per iocum dicit, tamquam peregrinantibus et advenis, aliquem hospitio esse recipiendum Caecilio.
Quasi praeteriens satisfaciam universis. Sufficiet, inquit, omnibus quod ego velut praeteriens breviter dixero pro levitate eorum quibus respondendum est.
De populo subscriptor addatur. Amare subscriptor de populo, quasi isti in vulgo numerandi sint, et addatur proprie, quasi invito et superbo; quod huiusmodi enim res additae dicuntur. Oblique autem Cicero removere conatur Caecilium etiam a subscribendi spe, quod postea ille poposcerat secundarum munus. Sed inhumanissimum erat dicere ne subscriptorem quidem idoneum posse esse Caecilium: quare in summa dicit sibi subscriptorem necessarium non esse. Alibi [III or.] ait: Sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem.
Ad columnam Maeniam. Maenius cum domurn suam venderet Catoni et Flacco censoribus, ut ibi basilica aedificaretur, exceperat ius sibi unius columnae, super quam tectum proiceret ex provolantibus tabulatis, unde ipse et posteri eius spectare munus gladiatorium possent, quod etiam tum in foro dabatur. Ex illo igitur columna Maenia vocitata est: † causis eiusmodi soliti.
Vestri ordinis reos rep. Vestra defensione condignos, velut fures et servos nequam, qui apud triumviros capitales ad columnam Maeniam puniri solent. Aderant autem his reis moratores apti talibus negotiis.

51

Custodem, inquit, Tullio me apponite. ‘Subscriptorem’ non dixit, sed ‘custodem’, ut, quia acerbe responsurus erat, lacessitus convicium facere videatur. Nam subscriptores non solum capsarum causa neque iuvandi accusatoris adhiberi solent, sed etiam ut non facile corrumpatur.
De isto custode toto. Hoc est de omni genere subscriptorum, id est etiamsi Caecilius subscriptorem se esse deposcat.
Nunquam talis viros commissuros. Male facturos, prave ausuros; nam committi fraus dicitur atque peccatum.
<Etenim fides mea speculatorem r.>. Sum enim et fidelis et diligens; et ideo nec custode indigeo et speculatorem esse inter mea secreta non patior.

52

Verum ut ad te, Caecili, redeam. Recte, quia ad subscriptores parecbasin fecerat.

53

Sed ceteri Siculi. Saepe in Caecilium utitur hoc convicio, ut illum non Romanum, sed Siculum dicat.

55

Praefectus Antoni quidam.<M.> Antonius curator tuendae totius orae maritimae qua Romanum erat imperium, non solum ipse nequam, verum etiam comitibus pessimis, rem inauditam invasit et indicto Cretensibus bello male re gesta ibidem periit, ante quam Pompeius contra piratas missus est. Sed de hoc alibi ait Tullius: Post M. Antoni infinitum illud imperium senserant.
Quibus se in classe uti velle dicebat. Cani remigibus celeuma per symphoniacos solebat et per assam vocem, id est ore prolatam, et, ut in Argo navi, per citharam. Sed quia hîc in classe dixit, possumus intelligere ad hoc symphoniacos capi solere, ut in classe pugnantibus classicum canant: unde ipsi tibiae classicae nomen impositum est classicum.

57

Non Verres, sed Q. Mucius. Scaevolam significat. Huius quaestor Rutilius Rufus damnatus est, quod cum praetore consenserit suo ne publicani aliquid agerent in provincia sua. Quo cognito equites R. (nam tum, ante Syllana tempora, iudicabant) damnaverunt eum. Hic est Mucius in cuius honorem Asiani diem festum Mucia nominaverunt.
Circes. Illa enim sues ex hominibus faciebat.
Rediit ad se atque ad mores suos. Nota ‘redire ad se’ homines. Rediit autem iam ad argumentum, non ad similitudinem pertinet. Vult enim innuere: quod recte fecit alienum esse et parvissimi temporis, proprium vero et perpetuum quod admisit.

58

Hic tu, si laesum te a Verre dicis. Iniuria semper iniusta est; laedi aliquis etiam iuste potest: nam et qui iure damnantur laeduntur, sed non iniuria. Et recte contra ‘patiar’ ‘defendam’ posuit, contra ‘concedam’ ‘negabo’. Et bene addidit negabo: potuit enim aliter atque aliter intelligi defensio. Est enim hic finis, quid sit iniuria.

60

Quam ne <in> alio quidem probarent. Qui et idoneus orator et integer <vir> et non quaestor accusandi Verris fuisset.

62

Quamobrem [cum], cui quaestor fueris, accuses. Accuses pro eo quod est ‘accusare velis’. An ‘apud nos modo accuses’, cum dicas ab illo tibi iniuriam factam?

63

Itaque neque L. Philoni. Omnia exempla sunt quaestorum qui praetores suos non permissi sunt accusare.
Atque ille Cn. Pompeius. Propiora exempla et magis similia posteriora ponenda sunt. Strabonem autem dicit Pompeium, Cn. Pompeii patrem.

65

Etenim cum lex ipsa. Vide firmamenta argumentorum quotiens in oratione sine metu fastidii repeti solent.

66

Clarissimi viri nostrae civitatis. Hoc rursum extra contentionem, quam in Q. Caecilium habuit, de suo officio, quemadmodum coeperat, repetit, [enim] ne levius videretur ex defensore repente accusator factus.
M. Catonem illum Sapientem. Cato his accusavit Sergium Galbam pro direptis Lusitanis et P. Furium pro iisdem, propter iniquissimam aestimationem frumenti.

69

<P. Lentulus>. Hic est igitur <avus> Lentuli Surae praetoris, in carcere strangulati propter coniurationem.
Accusavit M.’ Aquilium. Hic M.’ Aquilius de pecuniis repetundis accusatus est.
L. Cottam in iudicium vocavit. Hunc P. Africanus post secundum consulatum et censuram dicitur accusasse, sed frustra.

70

Iudiciisque corruptis et contaminatis. Corrupta iudicia sunt in his qui acceperunt pecuniam, contaminata in his qui offensione ordinis infamantur.

71

Requiret. Amissum sentiet. Hoc est enim nihil requiret: non sentiet sibi deesse aliquid ex his rebus quas nunquam habuit.

73

Ego me dignitate superatum non arb. Ero enim defensor, ut fui, et necessitatem accusationis evadam. Hoc quidem videtur plane dicere, sed latenter hoc significat, pravo de se iudicio magis iudicibus haesuram turpitudinem quam sibi.


no previous next