no previous next

pseudo-Agennius Vrbicus

Commentum de agrorum qualitate

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Commentum de agrorum qualitate

[p. 51 Thulin] Suscepimus qualitates agrorum tractandas atque plano sermone et lucido exponendas, et uolumus ut ea quae a ueteribus obscuro sermone conscripta sunt apertius et intellegibilius exponere ad erudiendam posteritatis infantiam et quo dulcius possit disciplinam appetere quam timere. nam primaeuae aetati quam sint radices amarissimae litterarum, scientes litteras non ignorant: ideoque ita planum facimus iter, ut exeuntes a prioribus studiis litterarum, in his secundis ac liberalibus uenientes, [p. 52 Thulin] disciplinam hanc uelut suauitatem quandam post amaritudinem concupiscant.

Iam nunc ergo pergamus exponere. "Agrorum qualitates tres esse" Frontinus ostendit dicens "unam agri diuisi et assignati". uideamus qui sit ager diuisus et assignatus. sine dubio uideo alicuius formam agri magnam, quae diuisa est atque assignata in tempore. et nisi esset quaedam materialis agri forma, quomodo poterat diuidi? an totum mundum aut prouinciam totam unius possumus agri, qui sit diuisus, qualitatem accipere? atquin hoc ita intellegere omnino mihi uidetur absurdum, eo quod subiungit continuo idem Frontinus "altera mensura per extremitatem conprehensi". uideo ergo illum agrum, qui dum in se ducenta et eo amplius iugera contineret, postea iussu principum intercisiuis limitibus <est> distributus quinquagenis iugeribus uel amplius, ut qualitas locorum inuenta est. quae intercisiones per trifinia et quadrifinia siue interuenientium uel interpositorum ratione signorum cernuntur esse dispositae. Alteram qualitatem dicit mensuram per eiusdem agri extremitatem conprehensam. iuxta hunc agrum, de quo locuti sumus, uidemus confinem esse modum mensura conprehensum subseciui, qui frequenter in extremitatibus assignatorum agrorum incidens mensurali linea cernitur conprehensus. de hoc inferius suo loco apertius disputabimus. — nam quidam centuriam uolunt intellegi "mensuram" dictam "per extremitatem conprehensam". quod et potest accipi, quia etsi cententis hominibus duocentena iugera data legimus, quorum propter numerum sit appellata centuria, legimus in quibusdam locis ab uno mille et [p. 53 Thulin] trecenta iugera fuisse possessa. "Tertiam arcifini agri qualitatem" assignat. "arcifinius ager ab arcendis hostibus" nuncupatur, sicut paulo inferius subsequens lectio manifestat. hic et occupatorius ager dicitur eo quod in tempore occupatus est a uictore populo, territis exinde fugatisque hostibus; quia non solum tantum occupabat unus quisque, quantum colere praesenti tempore poterat, sed quantum in spe colendi habuerat ambiebat. Fines uero his signis inter se diuidebant, fossis manu factis, arboribus ante missis, fluminum interuenientium cursu[s], iugis quoque montium, quae ex eo nomine accipiuntur, quod continuatione ipsa iugantur, superciliis nec non itineribus uel diuergiis; quae aut loci natura aut sollers procurauit antiquitas.

"Ager ergo diuisus assignatus est coloniis" siue municipiis, uni cuique possessioni modum secundum terrae qualitatem. "Hic ager habet condiciones duas, unam qua plerumque limitibus continetur, alteram qua per proximos possessionum rigores assignata est". limes ergo est quodcumque in agro opera manuum factum est ad obseruationem finium. rigor uero suae rectitudinis naturalis nomen accepit. "Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delim<it>atum, per strigas appellatur, quidquid per altitudinem, per scamna". strigatus ager est, qui a septentrione in longitudinem in meridiano decurrit, scamnatus autem, qui eo modo ab occidente in orientem crescet. et [p. 54 Thulin] altitudinem hanc secundum idioma artis uoluit Frontinus in orientem intellegi. nam dum superficiales nunc qualitates tantum modo uel mensuras exponat, quomodo nos possumus soliditatis corpus aduertere, in quo altitudo aut crassitudo ponatur? "Ager ergo limitatus hac decumanis et cardinibus continetur". ergo hic ager, quem hac similitudine asserit contineri decimanis atque cardinibus, in re praesenti considerari poterit. nam decumanum limitem traxerunt, sicut Higenus describit, ab occidente in orientem, cardinem uero a meridianum in septentrione<m> duxerunt. quidam uero ex aduerso eos asserunt constitutos. nam et alibi limites facti sunt ab his, qui solis ortum et occasum secuti sunt. quos fefellit ratio geometriae. tamen, sicut Higenus constitui decreuit limites, ita rationabile uidetur, ut decumanus maximus in orientem crescat et cardo maximus in meridianum. "Ager per strigas et per scamna diuisus et assignatus est more antiquo in hac similitudine, qua in prouinciis arua publica coluntur". ager ergo, siue per strigas siue per scamna diuisus sit, siue quocumque alio ordine succedenti, assignatus est more antiquo atque antiquo arbitrio in hac similitudine, qua in diuersis prouinciis arua publica coli perspicimus. nam quod publica arua coli dicit, ne ammiremini. nam ideo publica hoc loco eum dixisse aestimo, quod omnes etiam priuati agri tributa atque uectigalia persoluant. nam paulo inferius dicit "eadem ratione et priuatorum agrorum mensurae aguntur", ut apertius ostenderet publicum cum priuato esse consortem, quia dum priuatus laborat in proprio, et tributum publico et sibi alimonia arua excolendo procurat.

[p. 55 Thulin] "Ager est mensura conprehensus cuius modus uniuersus ciuitati est assignatus". istius agri mensuram in unum modum quodammodo uideo conprehendi. nunc hic modus uniuersalis sagacius a nobis inuestigari debet. uidemus igitur modum per terminos territoriales et limitum cursus et titulos, id est inscriptis lapidibus, plerumque fluminibus nec non aris lapideis, claudi territorium atque diuidi ab alterius territorio ciuitatis. idcirco quidquid intra hunc modum est mensura diuisum, suae constat ciuitati modis omnibus assignatum. "sicut in Lusitania Salmaticensibus". Lusitania prouinciae nomen est. Salmaticenses enim uicani proprie nuncupantur. Ita et "in Hispania citeriore Palatinis et conpluribus prouinciis tributarium solum per uniuersitatem populis est definitum. eadem ratione et priuatorum agrorum mensurae aguntur. hunc agrum multis locis mensores, quamuis extremum mensura conprehenderi<n>t, in formam in modum limitum condiderunt". formarum quinque sunt genera: unum quod ex flexuosa linea continetur, alterum quod ex flexuosa et rationalibus, tertium quod ex circumferentibus, quartum quod ex circumferentibus et rectis, quintum quod ex rectis. horum sunt species infinitae. hunc ergo agrum ne in formis uideamus tantum modo conditum, continuo subiungit "in modum" ut sciamus plenissime non posse formam cuiuslibet agri sine limitum rectura subsistere. sed praeuidere formam diligentius ammonemur, ut originem cuius interfuerit limitis efficaciter praedicemus, seu d. m. seu k. m., quinti quoque atque quintarii, nec non et illos in omnibus demonstrare, qui solis ortum et occasum secuti sunt; ut nostra professio coram artificibus integra et omnem ueritatem indagans approbetur.

"Est ager arcifinius qui nulla mensura continetur". hic est de quo superius diximus, qui et arcifinius et occupatorius [p. 56 Thulin] nominatur. "Finitur ergo secundum antiquam obseruationem fluminibus, fossis, montibus, arboribus ante aquarum diuergiis, et per ea loca quae antiquitus a possessore potuerunt obtineri". mensura ergo hunc agrum minime actum esse conspicimus sicut ceteros agros: "interuentu uero licium postea, per ea loca quibus nunc finitur, ex arbitrio terminos accepit. in his autem agris nullum ius subseciuorum interuenit". recte ergo subseciuum interuenire non potuit, quia mensura actus non est, de quo remanere aut subsecari aliquid potuisset.

"Subseciuum est quod a subsecante linea nomen accepit subseciuum. horum subseciuorum duo sunt genera; unum quod in extremis assignatorum finium centuria expleri non potuit". Hoc inuenitur L et LX contineri iugeribus, et quamuis exigua parte minus fuerit inuentum centuriae, subseciuum dicitur. ita tamen si spatium maius fuerit, nomen centuriae non carebit nam haec subseciva et concessa plerumque inueniuntur et reddita, aliqua assignata: nam et censum quaedam pro suo modulo susceperunt. secundum illam uero maiorem assignationem subseciuum maius centum iugera dictum est, subseciuum minus L iugera nuncupatum.

"In extremis uero assignatorum finium" ut sit assignatum, aut quae sit extremitas, uideamus. Extremitas finitima linea est, quae interuenit aut per iter publicum, quod transcendi non [p. 57 Thulin] potest "secundum legem colonicam, quia omnis limis itineri publico seruire debet"; aut per limites siue terminos aliaque siga, quibus territoria finiuntur ; aut ubi insoluta loca remanserunt. haec autem sunt loca quae insoluta dicuntur, quae aut in saxuosis et sterelibus locis sunt aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura, quia, dum non esset quod excoli potuisset, nullis necesse fuit limitum regulis obligari. propterea et soluta loca uocata sunt. "Aliud genus subseciuorum, quod mediis assignationibus et integris centuriis interuenit. quicquid enim inter quattuor limites minus quam intra clusum est fuerit assignatum, in hac remanet appellatione". bene igitur et recte subseciuum uocari debet, quicquid inter quattuor limites fuerit assignatum minus quam intra eisdem potuit claudi limitibus, quia unus quisque limis centuriae suae modum claudens adductus est. at ubi omnes IIII aequis mensuris centurias continentes uno in loco conuenerunt, sicut in subsequenti libello nostro designauimus, quem diazografum nuncupauimus, poterit agnosci, et minus clauserunt agri spatium quam quod centuriae singulae, quibus seruitutem praestabant, poterant continere, subseciuum iuste meruit appellari, "ideo quod is modus qui assignationi superest, linea claudatur et subsecetur. nam et reliquarum mensurarum actu[s] quicquid inter normalem lineam et extremitatem interest subseciuum appellatur". de hoc superius disputauimus. normalis linea mensuralis dicitur; extremitas uero, ubi, centuria ut expleretur, transiri non potuit.

"Est ager subseciuorum condicioni extra clusus et non assignatus; qui si r. p. populi Rom. aut ipsius coloniae cuius fine circumdatur, siue peregrinae urbi, aut locis socris et religiosis aeque ad populum Romanum pertinentibus, datus non est, iure subseciuorum in eius qui assignare potuerit remanet potestatem". in ambiguo uidetur hic ager et uelud indefinite remansisse: [p. 58 Thulin] si enim his omnibus supra dictis datus non est, utique in assignantis remanet potestate. hunc agrum Frontinus ita remansisse testatus est. sed uideamus, ne forte postea iussu principis alicui datus sit, qui terram metiri denuo praeceperit, sicut Caesaris Augusti temporibus factum est. nam alia subseciua Vespasianus ueudidit, alia autem quae remanserunt Domitianus donauit atque concessit. propterea hic ager succedentibus huc usque temporibus ita, hoc est in ambiguo, non potuit remanere. qui si remansit, in eius potestate profecto qui assignare potuerit, hoc est qui acceperit a principe assignandi licentia<m>. nam agri mensor omnis doctus centurias delimitare potest ac suis redintegrare limitibus, assignare autem nullo modo potest, nisi sacra fuerit praeceptione firmatus.


no previous next