no previous next

Siculus Flaccus

De condicionibus agrorum

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

1

[1] Condiciones agrorum per totam Italiam diuersas esse plerisque etiam remotis a professione nostra hominibus notum est; quod etiam in prouinciis frequenter inuenimus. Accidit autem ut ex similibus causis similes haberent condiciones. Ciuitates enim quarum condiciones aliae sunt coloniae dicuntur, municipia, quaedam praefecturae: habent uocabulorum differentias; quare ergo non liceat earum diuersas esse condiciones? Regiones autem dicimus intra quarum fines singularum coloniarum aut municipiorum magistratibus iuris dicendi coercendique est libera potestas. [2] Ergo haec uocabula non sine causa acciderunt. Quidam enim populi pertinaciter aduersus Romanos bella gesserunt, quidam experti uirtutem eorum seruauerunt pacem, quidam cognita fide et iustitia eorum se eis adiunxerunt et frequenter aduersus hostes eorum arma tulerunt. Leges itaque pro suo quisque merito acceperunt: neque enim erat iustum ut his qui totiens admisso periurio rupere pacem ac bellum intulere Romanis, idem praestari quod fidelibus populis.

[3] Primum ergo referendum est appellationes ut fierent coloniae <aut municipia> aut praefecturae. Municipia quidam putant a munitionibus dicta; alii a munificentia, eo quod munificae essent ciuitates. [4] Coloniae autem inde dictae sunt, quod Romani in ea municipia miserint colonos, uel ad ipsos priores municipiorum populos coercendos, uel ad hostium incursus repellendos.

[5] Colonias autem omnes maritimas appellauerunt, uel quod mari in his deduceretur, uel, quod pluribus placet, maritimas appellari existimant ideo quod Italia ab Alpibus in mare porrigatur ac tribus lateribus exteras gentes intueatur. A Sicilia usque ad Galliam omne litus Africae est contrarium; rursus a Leucopetra pars quae ad mare attingit Macedoniae ad aliquam Epiri partem spectat; Hadriaticum uero litus Illyricum contra se habet. In his ergo litoribus Romani colonos miserunt, ut supra diximus, qui oras Italiae tuerentur.

[6] Aliae deinde causae creuerunt <...>. Gracchus colonos dare municipiis uel ad supplendum ciuium numerum, uel, ut supra dictum est, ad coercendos tumultus qui subinde mouebantur. Praeterea legem tulit ne quis in Italia amplius quam ducenta iugera possideret: intellegebat enim contrarium esse morem maiorem modum possidere quam qui ab ipso possidente coli possit.

[7] Vt uero Romani omnium gentium potiti sunt, agros ex hoste captos in uictorem populum partiti sunt. Alios uero agros uendiderunt, ut Sabinorum ager qui dicitur quaestorius: eum limitibus actis diuiserunt, et denis quibusque actibus laterculis quinquagena iugera incluserunt, atque ita per quaestores populi Romani uendiderunt. [8] Postquam ergo maiores regiones ex hoste captae uacare coeperunt, alios agros diuiserunt adsignauerunt; alii ita remanserunt, ut tamen populi Romani territoria essent, ut est in Piceno, in regione Reatina; in quibus regionibus montes Romani appellantur. Nam sunt populi Romani territoria quorum uectigal ad aerarium pertinet.

[9] De municipiis itaque tractandum est. Prima origo oppidorum quae ciuitates dictae sunt municipia ex causa supra dicta nominata sunt. [10] Accidit autem ut uniuersarum gentium populi saepe mutarent sedem in Italia et in prouinciis, ut Phryges in Latio, ut Diomedes cum Graiis in Apulia, ut Macedones in Libye, Tyrrheni qui dicuntur Etrurii Galliae, in Asiae finibus socii Gallorum insedere et multas constituere ciuitates. Atque in eas partiti sunt permensumque quod uniuersis suffecturum uidebatur solum. [11] Territis fugatisque inde ciuibus, territoria dixerunt. Singuli deinde terram nec tantum occupauerunt quod colere potuissent, sed quantum in spem colendi reseruauere. Itaque hi agri a quibusdam soluti appellantur. Soluti autem non sunt quorum fines deprehendi possunt et finiuntur. Hi autem arcifinales dicuntur.

2

[1] Condiciones autem agrorum uariae sunt ac diuersae, quae aut casibus bellorum aut utilitatibus populi Romani aut ab iniustitia, ut dicunt, inaequales sunt. Occupatorii autem dicuntur agri quos quidam arcifinales uocant, quibus agris uictor populus occupando nomen dedit. Bellis enim gestis uictores populi terras omnes ex quibus uictos eiecerunt publicauere, atque uniuersaliter territorium dixerunt intra quos fines iuris dicendi ius esset. Deinde ut quisque uirtute colendi quid occupauit, arcendo uicinum arcifinale dixit.

[2] Horum ergo agrorum nullum est aes, nulla forma, quae publicae fidei possessoribus testimonium reddat, quoniam non ex mensuris actis unusquisque modum accepit, sed quod aut excoluit aut in spem colendi occupauit. Quidam uero possessionum suarum priuatim formas fecerunt, quae nec ipsos uicinis nec sibi uicinos obligant, quoniam res est uoluntaria.

[3] Hi tamen finiuntur terminis et arboribus notatis et ante missis et superciliis, uepribus, uiis et riuis et fossis. In quibusdam uero regionibus palos pro terminis obseruant, alii iliceos, alii oleagineos, alii uero iuniperos. Alii congeries lapidum pro terminis obseruant et scorpiones appellant, quidam in speciem maceriarum congerunt lapides et attinas appellant obseruantque pro terminis. [4] Haec tamen omnia genera finitionum non solum in diuersis pluribusue regionibus, uerum etiam in uno agro inueniri possunt. Nam ubi supercilia naturalia finem praestant, deficientibus eis necesse est aut terminum aut arbores aut aliquid ex supra dictis generibus obseruari. Quidquid autem horum fuerit, ex conuenienti ad conuenientem rectus finis obseruari debebit.

[5] Maxime autem intuendae erunt consuetudines regionum, et ex uicinis exempla sumenda. In quibusdam enim regionibus alii terminos siliceos ponunt, alii diuersarum materiarum; quidam uero curant inuehere qualescumque peregrinos lapides, ut manifestum sit ex industria terminos finales positos; quidam etiam politos, alii uero inscriptos, alii etiam numeris enotatos ponunt, alii tantummodo in coxis uel minimis, alii in longioribus spatiis, complures alii etiam aequalibus interuallis. In quibusdam uero regionibus in uersuris omnibus binos posuerunt ita ut suos quisque rigores intueretur. Ergo, ut supra dixi, consuetudines regionum maxime intuendae sunt.

[6] Inspiciendum erit et illud, quoniam sepulchra in extremis finibus facere soliti sunt et cippos ponere, ne aliquando cippi pro terminis errorem faciant; nam in locis saxuosis et in sterilibus etiam in mediis possessionibus sepulchra faciunt. Omnia ergo, ut supra diximus, diligenti cura exquirenda erunt, ut et secundum consuetudinem regionum et fidem terminorum finis constet.

[7] Aliquando etiam petras occurrentes in finibus notatas inuenimus, et quasdam, si perseueret rigor, notas habentes, in uersuris uero gammas spectantes suos rigores. Aliquas etiam decussatas inuenimus.

[8] Quibusdam autem placet et uidetur utique sub omnibus terminis signum inueniri oportere. Quod ipsud uoluntarium est. Si enim essent certae leges aut consuetudines aut obseruationes, semper simile signum sub omnibus terminis inueniretur; nunc, quoniam uoluntarium est, aliquibus terminis nihil subditum est, aliquibus uero aut cineres aut carbones aut testea aut uitrea fracta aut asses subiectos aut calcem aut gypsum inuenimus. Quae res tamen, ut supra diximus, uoluntaria est. [9] Carbo autem aut cinis quare inueniatur una certa ratio est, quae apud antiquos est quidem obseruata, postea uero neglecta; unde aut diuersa aut nulla signa inueniuntur. Cum enim terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram rectos collocabant proxime ea loca in quibus fossis factis posituri eos erant, et unguento uelaminibusque et coronis eos ornabant. In fossis autem in quibus eos posituri erant, sacrificio facto hostiaque immolata atque incensa facibus ardentibus, in fossa cooperti sanguinem instillabant eoque tura et fruges iactabant. Fauos quoque et uinum aliaque quibus consuetudo est Termini sacrum fieri in fossis adiciebant. Consumptisque igne omnibus dapibus, super calentes reliquias lapides collocabant atque ita diligenti cura confirmabant. Adiectis etiam quibusdam saxorum fragminibus circumcalcabant quo firmius starent. Tale ergo sacrificium domini inter quos fines dirimebantur faciebant. Nam et si in trifinium, id est in eum locum quem tres possessores attingebant, si termini ponerentur, omnes tres sacrum faciebant; quotque alii in confinio domini erant, omnes ex conuenientia terminos ponebant et sacrum faciebant; terminos autem conuenientia possessorum confirmabat. Nam in quibusdam regionibus iubemur uertices amphorarum defixos inuersos obseruare pro terminis.

[10] Ergo conuenientia, ut supra diximus, possessorum terminos consecrat. Qui, ut ante dixeramus, omnibus angulis coxisque positi esse debent. In quibusdam uero regionibus saepe per longum spatium et inter multos possessores rigores dumique finem faciunt, ut aliquando tantummodo per singulorum possessorum spatia, id est a capite usque ad caput, positi inueniuntur termini, hoc est a fine incipiente usque ad finem deficientem, unde alterius possessionis finis incipiat obseruari. Quidam uero in mediis spatiis plures interpositos habent. [11] Quorum si quisquam per longum spatium moueatur, inter longum tractum et inter plures possessores rigor durare debet; qui si non est, totae regioni errorem quendam incuti nec ei tantum intra cuius fines motus est calumniam intro duci, sed ultro citroque confundi fines necesse est.

[12] Illa omnia quae supra diximus, quae ad terminos lapideos pertinent, siue signa subdita requirantur, siue notae aut litterae aut numeri, quam maxime secundum consuetudinem regionum omnia intuenda sunt; tamen et nouitates hae quae manu fiunt fidem habere debent, cum intellegitur ea industria conuenientiaque possessorum fieri. [13] Si uero pali lignei pro terminis dispositi sunt, aut congeries lapidum aceruatim congestae sint, quos scorpiones appellant, aut in effigiem maceriarum, quae attinae appellantur, aut uertices amphorarum defixi, aut petrae naturales notatae, aliudue quod loco termini obseruari uidebitur, ex consuetudine regionis et ex uicinis exempla sumenda sunt.

[14] Supercilia de quibus mentionem habui si finem facient, intuendum erit in quantum spatium deuexitas supercilii extendatur, ne mons supercilium sit; intra paucos enim pedes supercilia uocabula accipiunt. Quae tamen usque in planitiam ex superiori uergunt ad superiores possessores pertinent. Quidquid enim inferior possessor in solo suo agit, damno superioris fit. Siue aret siue fodiat, detrahit pendentes ex superiori terras. Si uero congerat aut adiciat quid, ad superiora non ascendit. Ita haec causa efficit ut superioribus possessoribus usque in planitiam supercilia cedantur.

[15] Si arbores finales obseruabuntur, uidendum erit quae sint arborum genera. Nam quidam in finibus naturales qualescumque arbores intactas finales obseruant; quidam cunctis excisis arborum generibus unum tantum genus in finibus relinquunt, quo manifestius appareant finales. Alii diuersas hoc animo serunt, ut materiae differentia argumento sit; quidam ex conuentione in ipsis finibus communes serunt. [16] Aliqui priuatim intra suum solum in extremis finibus ponunt et, ut supra diximus, diuersa arborum genera: alicubi enim pinos inuenimus, alicubi cypressos, alibi fraxinos aut ulmos aut populos quaeque alia ipsis possessoribus placuerunt. [17] Et si inter culta <in> finibus aut prope fines, disponuntur spissius et disconuenientes ordinibus arbustorum, si tamen arbusta sint. [18] Quae si communes sunt, semper utrimque intactas quidam seruant, quidam durantibus stirpibus earum summas frondes ac uirgulta communiter caedunt. Si propriae alterius partis sint, ut domino libuit aut caedit aut remittit; ex quibus tamen saepe et materiam deiciunt et alias substituunt. Hoc etiam in communibus arboribus saepe accidit: si enim utrisque possessoribus conueniat ut finales arbores deiciant aut ut pretio taxent aut alterna sibi sorte habeant substituantque in deiectarum locum alias, aut si nihil placuerit substitui, differentiae qualitatum indicio erunt.

[19] Si uero notatae arbores in regionibus finales obseruabuntur, intuendae sunt notae. Si enim communes sint mediae, utrimque notatae per totas esse debebunt. Si partium frondes spectant in alios fines, plagis, id est latis cicatricibus, signatae inueniri debent, ut intellegantur eorum esse dominorum in quas partes integrae et intactae reseruabuntur. [20] Signantur autem utrimque, id est ex utraque possessione, intra pedes quinos, ut legis Mamiliae commemorationem habeant. In uersuris quae notatae sunt, aut decusses in eis inueniuntur aut gammae, ut manifestum sit uersuras suis signis obseruari debere.

[21] Quidam satis putant omissas intactasque pati crescere, si magnitudine ceteras superent. De qua argumentum capere quaestui ducimus: <si> ceterae dissimiles sunt, uidetur aliquod his testimonium per eas praestari.

[22] Praeterea siue in cultis siue in siluosis et in incultis locis agatur, respiciendum erit utrum hae quae finales uidebuntur arbores habeant in alterutra parte similes an <utrimque. Quae> utrimque tales habeant una re <finales> uidebuntur, si notatae sint. [23] Si uero altera pars habet, quo loco deficient, ibi fines uidebuntur esse: hae autem ipsae eius partis uidebuntur esse in qua similes eis erunt. Si neutra parte illis aliae similes et illae solae uideantur, finales communesque esse uidebuntur. [24] Si autem, ut saepe fit, unus possessor diuersum utrisque partibus genus arborum per omnem finium suorum ambitum posuerit, ut inter alios agros quoque confines sibi, non solum inter eum cum quo controuersia erit, finem faciat, diligenti cura uidendum erit ne proprias alterius arbores partis communes suspicemur. [25] Quidam tamen quotiens circa extremos fines suos alicuius generis arbores disponunt quae significanter differentes ab ceteris possint extremos fines demonstrare, incidunt per errorem intra uicinorum fines. De qua re diligentius aspiciendum erit, ut possessores suos fines teneant, ne alienos lacessiant.

[26] Viae autem si finem faciunt, attendendum erit quales uiae et quomodo. Nam et saepe incidunt in finibus, et saepe trans uiam aliquas possessores particulas habent. Quaedam ergo uiae aliquando fines transeunt possessionum.

[27] Quarum tamen non omnium una eademque est condicio. Nam sunt uiae publicae, quae publice muniuntur et auctorum nomina obtinent. Nam et curatores accipiunt, et per redemptores muniuntur. Nam et in quarundam tutelam a possessoribus per tempora summa certa exigitur. [28] Vicinales autem, de publicis quae deuertuntur in agros et saepe ipsae ad alteras publicas perueniunt, aliter muniuntur, per pagos, id est per magistros pagorum, qui operas a possessoribus ad eas tuendas exigere soliti sunt. Aut, ut comperimus, unicuique possessori per singulos agros certa spatia adsignantur, quae suis impensis tueantur. Etiam titulos finitis spatiis positos habent qui indicent cuius agri quis dominus quod spatium tueatur.

[29] Ad omnes autem agros semper iter liberum est. Nam aliquando deficientibus uicinalibus uiis per agros alienos iter praestatur. Quidam etiam conueniunt specialiter uti seruitutem praestent his agris ad quos necesse habent transmittere per suum. Nam et his uerbis comprehenditur: "Ita ut optimus maximusque est". Nam et aquarum ductus solent per alienos agros iure transmittere. [30] Itaque, ut diximus, uiae saepe necessario per alienos agros transeunt; quae non uniuerso populo itinera praestari uidentur, sed eis ad quorum agros per eas uias peruenire necesse est. Hae ergo de uicinalibus solent nasci. [31] Nam et communes uiae ex uicinalibus nascuntur; quae aliquando inter binos possessores in extremis finibus pari utrimque modo sumpto communique impensa iter praestant. Priuatae itaque uiae ad finitiones agrorum non pertinent, sed ad itinera eis praestanda; quae sub exceptione nominari in emptionibus agrorum solent.

[32] Ergo uiae publicae et uicinales et communes in finibus incidunt; non enim finium causa diriguntur, sed itinerum. Ita tam fas est finem facere quam et transire uiam.

[33] Vepres si finem facient, uidendum quales, et an tantummodo in extremis finibus sint, quoniam per neglegentiam colentium et in mediis agris solent esse uepres, et an manu satae sint. [34] Nam etsi regio quaedam uirgulta non habeat quae tutelam uineis aut hortis praestent, adferuntur ex peregrinis regionibus et seruntur. Et arbores in uepribus solent ante missae inueniri.

[35] Si fossis fines obseruabuntur, inspiciendum utique in omnibus regionum quae sit consuetudo, et uidendum quales fossae, ne, si quis agrorum siccandorum causa fossas fecerit, finales esse uideantur. Nam et intellegi potest aliquando ex ipsarum fossarum positione utrum propriae an finales sint, quoniam transuersae quaedam aut obliquae a finibus recedunt. Ita, ut supra dictum est, ex ipsorum locorum necessitate et ex ipsorum positione colligi debebit quae sint finales. [36] Aliae tamen quae finales sunt, cum uidentur esse communes, inspiciendum erit an ita sit. Nam quidam in extremis finibus in solo suo faciunt fossas et ex superioribus uicinisque agris defluentes aquas excipiunt, ne inferiores terrae laborent. Ita, quod in solo suo quis fecerit, non statim communes sed circa fines esse uidebuntur. [37] Respiciendum <hoc> quoque erit: nam et in aliis lateribus similiter fines obseruabuntur. Sed et proprias qui faciunt ad expediendas aquas, aliquid soli sui extra fossam solent relinquere. Aliquando etiam terminos extra fossam positos inuenimus qui et ipsas fossas et soli relicti partes decernant cuius domini sint. Quidam uero etiam arbores ante missas finales extra fossas habent, et in controuersiam saepe deducuntur, quod credatur fossas finem facere debere. [38] Propter quod, sicut in aliis generibus finitionum, sic et in hoc quoque consuetudines regionum intuendae erunt. Etenim dum terminis aut arboribus fines obseruari consuetudo sit, non oportere fossas quae prope fines erunt finales obseruari.

[39] Si uero substructionibus et maceriis finientur agri, uidere quales substructiones et maceriae, quoniam quidam congestionibus lapidum, ripis, substructionibus terras ne dilabantur excipiunt. Ita, si ad tutelam terrarum extruantur, uidendum an et finitiones praestare debeant. Nam quidam transuersas et obliquas macerias ripis, substructionibus factas uolunt uideri finales. [40] Quod ex ipsa facie aliquando intellegitur, si proprias quis faciat in terris suis ad sustinendos seruandosque agros suos, non posse eos esse finales; nam quaedam, quae fines praestant, maiori opere extructae inueniuntur quam eae quae priuatae sunt. Nihilominus et in hoc genere finitionum consuetudines regionum intuendae erunt. [41] Sed et ex ipsorum locorum <qualitate> aliquando aliquid colligi potest. Si enim non expetent terrae quarum sustinendarum causa uideatur maceria esse facta, poterit finalis uideri. Sed in planis locis si saxuosus sit ager, repurgatur, et ex congestione maceriae fiunt. [42] Ita et ex ipsius loci qualitate aliquid colligi potest. Si enim non sit ager saxuosus, cuius repurgandi causa congestio in speciem maceriae facta uideatur, poterit uideri finalis. Ergo, ut saepe diximus, quaedam ex consuetudine regionum, quaedam ex natura loci colligi possunt.

[43] Nam et de fossis idem sentimus. Si enim non sit necessitas agri siccandi nec in uicinis fossae inueniantur, possunt uideri finales, non interuenientibus querellis quibus ambigatur secundum regionum consuetudinem esse finales. [44] Sed si in regione non sit consuetudo fossis finem obseruari, ea ergo quae quasi nouum exemplum afferre uidebuntur intuendum utrum ex necessitate loci agros siccent an finem praestent.

[45] Maceriae quoque, et quae ex congestione lapidum fiunt et quae manu instruuntur, non semper aut terrarum excipiendarum causa aut repurgandi agri aut finem praestandi fiunt. [46] Aliquando enim per magnum spatium aut uiuaria aut pomaria aut uineas aut oliueta aut arbusta maceriis supra dictis includunt et ab incursionibus bestiarum defendunt. Ita diligenter omnia exquiri debebunt, ne qua ratione fallamur.

[47] Riuis si fines obseruabuntur, qui non semper singulorum agrorum extremitates ambire possunt, sed per aliquod spatium lateribus quibusdam possessionum finem praestare, intuendum erit an sit consuetudo ultro citroque riuorum aliquas partes agrorum possideri ab his qui trans riuum contrarios agros habebunt. [48] Quidam enim riui ab origine, id est a capite, donec in mari defluant, fines possessionibus praestant, quidam uero ultro citroque transmittunt possessores. Quod ipsud requirendum erit an in consuetudine regionum sit. [49] Comperimus enim quibusdam locis per omnem tractum riui finalis aliquas particulas agrorum ab eis qui econtrarios trans riuum habent agros emptas iunctasque eis agris qui riuo finirentur. Quod ipsud non debet nocere exemplo, quoniam emptae particulae aliis agris iungantur. [50] Ita transeundi riui non debet haec condicio confundere possessores. Quod etiam in fossarum condicione euenire potest, itemque uiarum.

[51] Riuus autem quotiens finem facit, appellatur "riuo recto".

[52] Qui si alicuius terras minutatim ex alia parte abstrahat et alii contrario relinquat, quod uocant abluuionem et alluuionem, repetitio finium haud datur: inducit enim necessitatem riparum tuendarum. Quod iuste uidetur prospectum, ut terrae possessoribus saluae sint, etiam publicae utilitatis causa.

[53] Quod <si> ui tempestatum riui torrentes subito alueum cursumque mutent, iustum, ut nostra fert opinio, erit ut aluei ueteris fines suos quisque obtineat.

[54] In aliquibus regionibus ita fines inter possessores ordinati sunt, ut rigores durent per longum tractum; incidentesque in uiis aut riuis aut in substructionibus aut rigoribus aliisque finitionum generibus deficient supra dicti rigores: inde in quo inciderint genere fines obseruabuntur, donec et illud ipsud genus aliquo incidat quo finiantur agri.

[55] Ergo et rigores et uiae et riui et substructiones alii aliis incidentibus inter se inuicem succedunt. Nam et in ipsis generibus sicubi coxae sunt, terminos inuenimus frequenter; sed et petras naturales quae in finibus incidunt saepe notatas inuenimus.

[56] Omnia autem finitionum genera quae in occupatoriis agris uidentur inueniri posse in quaestoriis et diuisis et adsignatis agris frequenter inueniuntur, quoniam emendo uendendoque aut cambiando mutandoque similia finitionum genera inueniri possunt. [57] Sed et unius agri extremitas potest multis finiri generibus, cum ex uno latere finiatur terminis, ex alio arboribus, <ex> alio supercilio, ex alio riuo, quaeque alia obseruabilia in finibus sunt. [58] Ita non uno genere, quasi lege data, fines obseruabuntur. Quae etiam in omnibus agrorum condicionibus euenire possunt.

[59] Illud uero inuenimus aliquibus locis, ut inter arua uicini arguantur confundere fines eoque usque aratrum perducere ut in finibus solidum marginem non relinquant quo discerni possint fines.

[60] Sed et in uineis aliisque culturarum generibus simile quid inueniatur. Si enim duo possessores extremis finibus uineas habent, cum fodiunt, finem solidum relinquunt; nam et signa defodiunt.

[61] Praeterea et in multis regionibus comperimus quosdam possessores non continuas habere terras, sed particulas quasdam in diuersis locis, interuenientibus complurium possessionibus; propter quod etiam complures uicinales uiae sint, ut unusquisque possit ad particulas suas iure peruenire. Sed et de uiarum condicionibus locuti sumus. Quorundam agri seruitutem possessoribus ad particulas suas eundi redeundique praestant. [62] Quorundam etiam uicinorum aliquas siluas quasi publicas, immo proprias quasi uicinorum, esse comperimus, nec quemquam in eis caedendi pascendique ius habere nisi uicinos quorum sint; ad quas itinera saepe, ut supra diximus, per alienos agros dantur.

III DE QVAESTORIIS AGRIS

[1] Quaestorii dicuntur agri quos ex hoste captos populus Romanus per quaestores uendidit. Hi autem limitibus institutis laterculis quinquagenum iugerum effectis uenierunt. Quem modum decem actus in quadratum per limites demensi efficiunt; unde etiam limites decimani sunt dicti.

[2] Horum uero agrorum paene iam obliterata sunt signa: nam aliquibus locis etiam lapides qui in denis actibus emensis positi erant interciderunt, et limites ipsi, id est rigores, non parentibus lapidibus difficile inueniuntur. Paene iam itaque fit ut <ad> occupatoriam condicionem recidant. In quibus alia similia in finibus obseruabuntur.

[3] Limites autem ab liminibus uocabula acceperunt, quoniam limina introitus exitusque locis praestant, limites agris similiter introitus exitusque. Qui in agris diuisis et adsignatis semper peruii esse debebunt tam itineribus quam et mensuris agendis. [4] Cum ergo omnes limites a mensura denum actuum decimani dicti sint, hi qui orientem occidentemque intuentur quique meridianum et septentrionem tenent, unum uocabulum illis erat: decimani nuncupabantur matutini et uespertini et meridiani et septentrionales. Alii uero ob regionum positionem et naturam appellauerunt maritimos et montanos. [5] Postea uero cum agri diuiderentur et adsignarentur, decimani quidem uocabulum permansit, ut hi qui orientem occidentemque intuentur decimani dicerentur; hi uero qui meridianum et septentrionem, quoniam cardinem mundi tenerent, cardines sunt appellati.

[6] Et omnes limites dirimunt agros centuriasque designant. Qui, ut supra diximus, in agris diuisis et adsignatis semper peruii esse debebunt et itineribus et mensuris agendis.

[7] Centuriis, quarum mentionem nunc facimus, uocabulum datum est ex eo <quod> cum antiqui agrum ex hoste captum uictori populo per bina iugera partiti sunt, centenis hominibus ducentena iugera dederunt; et ex hoc facto centuria iuste appellata est.

[8] Ergo in quaestoriis agris adhuc in regionibus quibusdam manentibus lapidibus quibus limites inueniri possunt, aliqua uestigia reseruantur. Sed, ut supra diximus, emendo uendendoque aliquas particulas ita confuderunt possessores, ut ad occupatoriorum condicionem reciderint. Tamen, ut supra diximus, in aliquibus et lapides et rigores aliqui inueniuntur et fines praestant.

IV DE DIVISIS ET ADSIGNATIS

[1] Diuisi et adsignati agri <non> unius sunt condicionis. Nam et diuiduntur sine adsignatione et redduntur sine diuisione. Diuiduntur ergo agri limitibus institutis per centurias, adsignantur uiritim nominibus.

[2] Ergo agrorum diuisorum qui institutis limitibus diuisi sunt formae uarias appellationes accipiunt. Quidam <in> arboreis tabulis, alii in aenis, alii in membranis scripserunt. Et quamuis una res sit forma, alii dicunt perticam, alii centuriationem, alii metationem, alii limitationem, alii cancellationem, alii typon, quod, ut supra diximus, una res est, forma. [3] Quidam formas quarum mentio habita est in aere scalpserunt, id est in aereis tabulis scripserunt. Hi tamen quidquid instituerunt curandum erit ut fide aestimetur, ne quis uoluntario finem proferat; illa tantum fides uideatur, quae aereis tabulis manifestata est. [4] Quod si quis contra dicat, sanctuarium Caesaris respici solet; omnium enim agrorum et diuisorum et adsignatorum formas, sed et diuisionum et <adsignationum> commentarios, et principatus in sanctuario habet. Qualescumque enim formae fuerint, si ambigatur de earum fide, ad sanctuarium principis reuertendum erit.

[5] Causam autem diuidendorum agrorum bella fecerunt. Captus enim ager ex hoste uictori militi ueteranoque adsignatus hostibus pulsis aequalis in modo manipuli datus est. [6] Nec tamen omnibus personis uictis ablati sunt agri; nam quorundam dignitas aut gratia aut amicitia uictorem ducem mouit ut eis concederet agros suos. [7] Itaque, limitibus actis, cum centuriae exigerentur, eorum quorum nomina continerent agri notabantur, quantum in quaque centuria haberent. [8] Inscriptiones itaque in centuriis sunt tales: "dextra aut sinistra decimanum totum, ultra citraue cardinem totum adsignatum illi tantum"; inde suscriptum est nomen cui concessum est inscriptione tali: "redditum illi tantum". [9] Praeterea scriptum est et "redditum et commutatum pro suo". Quod ideo fit, quoniam particulas quasdam agrorum in diuersis locis habentes duo quibus agri reddebantur, ut continuam possessionem haberent, modum pro modo secundum bonitatem taxabant; et in locum eius quod in diuerso erat, maiorem partem accepit itaque, sicut supra diximus, qui hanc inscriptionem accepit, id est "redditum commutatum pro suo".

[10] Inscriptiones ergo diligenti cura intuendae erunt, ut sciamus quantum dati adsignati sit, quantum redditi et quantum commutati, qua computatione facta quanto minus fuerit quam centuriae modus esse debet subseciuum uocatur. [11] Subseciuorum uero genera sunt duo. Vnum est quod a subsecante linea mensurae quadratum excedet. Alterum est autem quod subsecante adsignationis linea etiam in mediis centuriis relinquetur. Euenit hoc autem ideo, quoniam militi ueteranoque cultura adsignatur: si quid enim amari et incerti soli est, id adsignatione non datur.

[12] Inscriptiones in centuriis frequenter inuenimus tales: "datum adsignatum" singulis personis certum modum, aliquando uero compluribus unum modum. De qua re diligenter inquirendum erit utrum aequaliter modus ille pluribus adscriptus diuidi debeat an aliquibus personis et alicui plus debeatur. [13] Non enim omnibus aequaliter datus, sed et secundum <gradum> militiae et modus est datus. Manipulus ergo singulas acceptas accipient, aliqui gradus singulas et dimidias, aliqui binas. Pluribus ergo, ut supra diximus, personis <non> aequaliter adsignatur modus. [14] Sed nec singulis acceptis modi per omnes regiones aequalitas est; nam secundum bonitatem agrorum computatione facta acceptas partiti sunt: melioris itaque agri minorem modum acceperunt.

[15] Ergo adscriptiones in centuriis, ut coeperamus, explicandae sunt. Diximus enim "datum adsignatum" compluribus aliquando unum modum adscribi; sed et "redditum suum" aliquando pluribus personis unus modus adscribitur. [16] Quae an aliquando aliter partiri debeant, inde colligere poterimus, ut respiciamus professiones: si enim quibus agri sui reddantur, iussi professi sunt quantum modum quoque loco possiderent. [17] Praeterea inuenimus suscriptiones tales, <ut> "datum adsignatum" adscriptum sit, subiectum "redditum suum" uni aut duobus pluribusue personis, et modus nullus adscriptus; quod, <ut> nostra fert opinio, quod datum adsignatum computatum sit: reliquum quidquid erit ex centuria, eius eorumue erit quorum nomina sine modo inueniuntur. [18] Aliquando integras plenasque centurias binas pluresue continuas uni nomini redditas inuenimus; ex quo intellegitur "redditum suum" lati fundi: <hi> per continuationem seruantur centuriis. [19] Inscribuntur quaedam "excepta", quae aut sibi reseruauit auctor diuisionis et adsignationis aut alii concessit. Inscribuntur et "compascua", quod est genus quasi subseciuorum siue loca quae proximi quique uicini, id est qui ea contingunt, pascunt. [20] Illud uero <obseruandum, quod semper sanxerunt> auctores diuisionis adsignationisque <qui> leges quasdam colonis describunt, ut qui agri delubris sepulchrisue publicisque solis, itinera, uiae, actus, ambitus ductusque aquarum, quae publicis utilitatibus seruierint ad id usque tempus quo agri diuisiones fierent, in eadem condicione essent qua ante fuerant; nec quicquam utilitatibus publicis derogauerunt.

[21] In quibusdam regionibus fluminum modus adsignationi cessit, in quibusdam uero tamquam subseciuus relictus est, aliis autem exceptus inscriptumque "flumini illi tantum". Vt in Pisaurensi comperimus "datum adsignatumque" ut "ueterano", deinde "redditum suum ueteri possessori", "flumini Pisauro tantum, in quo alueus"; deinceps et ultra ripas utrimque aliquando adscriptum modum per omnes centurias per quas id flumen decurret. [22] Quod factum auctor diuisionis adsignationisque iustissime prospexit: subitis enim uiolentisque imbribus excedens ripas defluet quoad etiam ultra modum sibi adscriptum egrediatur uicinorumque uexet terras. [23] Cum ergo possessores hoc incommodum patiantur adsiduitate tempestatum contentoque flumine alueo ripisque suis aequum uideatur iniuriam passos subsequi terras usque ad alueum fluminis, has tamen terras Pisaurenses publice uendiderunt, quas credendum est proximos quosque contingentes eas emisse uicinos.

[24] Limitum quoque modus in quibusdam regionibus per amplum spatium exceptus est, in quibusdam uero modo adsignationis cessit. Ergo centuriae limitibus clausae qui a limitationibus excipiuntur a praescripta lege latitudine actae incipiant mensurae oportet centuriarum; in his quibus non excipiuntur, ab linea mensurali per limitem omnis modus in mensuram centuriae cadit. Qui tamen, ut supra diximus, semper itineribus <et> mensuris agendis peruii oportet ut sint. [25] Spatium autem intra quod sortis solum uersari debeat quasi dignationes dat: decimano uero et cardini maximis maximus latitudinis modus praescribi debet, deinde quintam quamque centuriam includenti per decimanos cardinesque; <qui> cum uiginti et quinque centurias includant, saltus appellatur.

[26] Quibusdam regionibus, cum in ipsis incidant uillis, portas domini uillarum faciunt ianuasque imponunt et seruos huic negotio ad transmittendum populum applicant, quoniam utilissimum iter populo seruari debeat. [27] Datur autem uia a possessoribus, ut limites occurrent; hac tamen condicione, ut si uillae in limitibus positae sint, id est limites in quibus incidunt, reddant per agros suos iter populo, dum non deterius quam per uillas transeant. Sed quaedam ita positae sunt ut quantumcumque de limite deflectere uelint, incommodum iter patiantur: ita necessario per ipsas transeunt uillas. [28] Limitem autem non puto quemquam occupare debere colendo, ut per agrum iter reddere mallet: alioquin deflexus illi qui de limite detorquentur multo maiorem occupant modum.

[29] Centuriae autem non per omnes regiones ducenta iugera obtinent: in quibusdam ducentena dena inuenimus, in quibusdam ducentena quadragena. Ita diligenti cura et haec erunt respicienda, quoniam et limitum non aequale spatium inter lapides sit oportet, si amplius quam ducentena iugera centuriae habent. [30] Vt puta si habet centuria iugera CCXL, sint oportet per decimanum aut cardinem ab lapide ad lapidem actus XXIIII, et per alterum limitem actus XX: tot enim actus quorum numeri per decimanum ac per cardinem dati inter se multiplicati facient CCCCLXXX. [31] Itaque diligenter id scrutandum, quanta per decimanum et quanta per cardinem spatia inter lapides obseruari debeant. Comperimus in quibusdam perticis, cum centuriae ducenta iugera haberent, non uiginti actus aequaliter per limites inter lapides datos: in Beneuentano actus uiginti quinque per decimanos et actus sedecim per cardines; qua mensura iugera ducenta quidem includuntur, centuriae quadratae non exprimuntur.

[32] Illud praeterea comperimus, deficiente numero militum ueteranorum agro qui territorio eius loci continetur in quo ueterani milites deducebantur, sumptos agros ex uicinis territoriis diuisisse et adsignasse; horum etiam agrorum qui ex uicinis populis sumpti sunt proprias factas esse formas; id est suis limitibus quaeque regio diuisa est, et non ab uno puncto omnes limites acti sunt, sed, ut supra dictum est, suam quaeque regio formam habet. [33] Quae singulae praefecturae appellantur ideo quoniam singularum regionum diuisioni alios praefecerunt, uel ex eo quod in diuersis regionibus magistratus coloniarum iuris dictionem mittere soliti sunt. Ac tamen omnes quae earum coloniarum ciues acceperunt eius perticae appellabuntur: ergo praefectura illa dicitur cuius territorio ager sumptus fuerit, pertica illa, tamquam colonia, ubi ciuis deductus fuerit. [34] Nec tamen semper uniuersa territoria, quotiens ager coloniae defecit, uicinis auferuntur, sed solum quod adsignare necesse fuit; quod ipsum legis praescriptio declarat. [35] Aliquando uero in limitationibus <si> ager etiam ex uicinis territoriis sumptus non suffecisset et auctor diuisionis adsignationisque quosdam ciues coloniis dare uelit <et> agros eis adsignare, uoluntatem suam edicit commentariis aut in formis extra limitationem: "monte illo, pago illo, illi iugera tot", aut "illi agrum illum, qui fuit illius". [36] Hoc ergo genus fuit adsignationis sine diuisione; quoniam, ut supra dictum est, agri diuiduntur limitibus structis per centurias, adsignantur uiritim nominibus. [37] Sunt uero diuisi nec adsignati, ut etiam in aliquibus regionibus comperimus; quibus, ut supra diximus, redditi sunt agri iussi professi sunt quantum quoque loco possiderent. Aliquibus uero ita contigit, ut iussi aestimatione facta profiterentur; quibus secundum aestimationem pecunia data est pulsique agris suis sunt ueteranusque uictor eo deductus est.

[38] Illud uero quod saepe respicimus, quod similitudines culturarum comparemus, potest quidem fieri ut similis conuenientisque culturae etsi <sit> una facies, plures tamen domini. Nam cum pulsi essent populi <captique> potestati qui locupletiorum fuissent lati fundi, qui unius ager fuisset, pluribus personis hic diuisus et adsignatus est. [39] Ita quamuis ille habuerit culturae faciem quem plures domini acceperunt, erit quidem inter plures similis facies; tamen quisque suum secundum acceptas habere debebit. [40] Item contrario euenit ut quod pluribus adsignatum est ad unum perueniat dominum, et quamuis dissimiles sint culturae, ut etiam finitiones appareant quae erant inter eos, id est quibus adsignati erant agri, tamen, ut saepe inuenimus, uni foco territoria complurium acceptarum attribuantur. [41] Nihil ergo nocere debebunt uarietates et dissimilitudines culturarum; ex quibus, ut nostra fert opinio, nascuntur saepe controuersiae; et aes respicitur, id est quas quique acceptas defendant, quibusque personis redditum aut commutatum sit pro suo.

[42] Saepe etiam unius eiusdemque nominis duo domini acceptam sibi defendunt. Quae res quamuis sit confusa, tamen modus minor in possessione maiorem modum sequitur. Aliquando autem monumenta eorum quibus adsignati sunt agri aut uocabula uillarum agrorumque quamuis iusta uidentur, tamen, ut supra et saepe commemorauimus, potuerunt aliquando aliqui aliquem numerum, id est aliquantas particulas, emisse aut uendidisse. [43] Euenit aliquando, ut in Nolano comperimus, idem, quom diuisio non ab uno puncto concessit, sed ex diuersis limitibus qui oblique inter se concurrunt. Ergo uidendum est qua significantia linearum regio dinosci possit, ut intellegi possit "dextra" aut "sinistra decimanum dexteriorem" aut "dextra" aut "sinistra decimanum sinisteriorem". [44] Praeterea dicitur et "aes miscellum". Ita euenit ut qui a diuo Iulio deducti erant temporibus Augusti militiam repetissent; consumptisque bellis uictores terras suas repetierunt; in locum tamen defunctorum alii agros acceperunt. Ex quo fit ut his centuriis inueniantur et eorum nomina qui deducti erant, et eorum qui postea in locum successerunt. [45] Quod tamen hac suspicione nos inuenimus sic <esse>. Cum data adsignata nos computaremus et excederent centuriae modum, reuersi ad originem primam adsignationis inuenimus postea adiecta esse nomina in hac condicione qua supra opinati sumus.

[46] Subseciuorum mentio repetenda est. Auctores enim diuisionis adsignationisque aliquando subseciua rebus publicis coloniarum concesserunt, aliquando in condicione illorum remanserunt. Quae quidam, id est coloni, sibi donata uendiderunt, aliqui uectigalibus proximis quibusque adscripserunt, alii per singula lustra locare soliti per mancipes reditus percipiunt, alii in plures annos. Quae ex monumentis publicis cognosci possunt.

[47] Collegia sacerdotum itemque Virgines habent agros et territoria quaedam etiam determinata et quaedam aliquibus sacris dedicata, in eis etiam lucos, in quibusdam etiam aedes templaque. Quos agros quasue territoriorum formas aliquotiens comperimus extremis finibus comprehensas sine ulla mensurali linea, modum tamen inesse scriptum.

[48] Praeterea cum ex aliis territoriis ager sumptus est, et subseciua et uacuae centuriae quae in adsignationem non ceciderant redditae sunt eis ex quorum territorio agri sumpti erant. Quae et ipsi aut uendiderunt aut uectigalibus subiecta habuerunt, sicut et aliarum rerum publicarum comperimus, ut supra commemorauimus. [49] Non enim omnis ager centuriatus in adsignationem cecidit, sed et multa uacua relicta sunt. Quorum ea condicio est quae subseciuorum. De quibus Domitianus finem statuit, id est possessoribus ea concessit.

[50] Subseciuorum diximus hanc condicionem esse factam, quod siluae et loca aspera in adsignationem non uenerunt. Comperimus uero in aliquibus regionibus et pascua et siluas adsignatas esse, adscriptumque in formis ita: "illi siluas et pascua, iugera tot".

[51] Territoria inter ciuitates, id est inter municipia et colonias et praefecturas, alia fluminibus finiuntur, alia summis montium iugis ac diuergiis aquarum, alia etiam lapidibus positis praesignibus, qui a priuatorum terminorum forma differunt; alia etiam inter binas colonias limitibus perpetuis diriguntur. [52] De quibus, id est territoriis, si quando quaestio mouetur, respiciuntur leges ciuitatibus datae, id est coloniis municipiisque et praefecturis. Nam inuenimus saepe in publicis instrumentis significanter descripta territoria: uocabulis enim aliquorum locorum comprehensis incipiunt ambire territoria.

[53] Illud uero quod compertum est, pluribus municipiis ita fines datos ut, cum pulsi essent populi et deducerentur coloni in unam aliquam electam ciuitatem, multis, ut supra et saepe commemorauimus, erepta sunt territoria, et diuisi sunt complurium municipiorum agri, et una limitatione comprehensa sunt: facta est pertica omnis, id est omnium territoriorum, coloniae eius in quae coloni deducti sunt. [54] Ergo fit ut plura territoria confusa unam faciem limitationis accipiant. Aliquibus uero auctores diuisionis reliquerunt aliquid agri, <id> est quibus abstulerunt, quatenus haberent iuris dictionem: aliquos intra muros cohibuerunt. [55] Itaque, ut frequenter iam nimis diximus, leges datae coloniis municipiisque intuendae erunt; nam et compluribus locis certos dederunt fines intra quos iuris dictionem habere deberent. [56] Cum non potuerit uniuersus ager in adsignationem cadere propter aut asperitatem locorum aut praerupta montium, quamuis excederent fines lege datos, tamen, quoniam uacabant, concessi sunt his quorum finibus sumpti erant, nec tamen iuris dictio concessa est. [57] Saepe etiam rei publicae ager donatus est. Si quando tamen, ut supra diximus, quaestio de his moueatur, leges coloniarum ac municipiorum respiciendae erunt.

[58] Sed et pagi saepe significanter finiuntur: de quibus non puto quaestionem futuram quorum territoriorum ipsi pagi sint, sed quatenus territoria. Quod tamen intellegi potest uel ex hoc, magistri pagorum quod pagos lustrare soliti sunt, uti trahamus quatenus lustrarent. [59] Si uero de ipsis pagis quaestionem quis moueat, amplae rei negotium mouebitur. Respiciendum tamen, ut saepe diximus, <a> quibus ex utrimque locantur. Nam et quotiens militi praetoriano aliiue cui comitatui annona publica praestanda est, si ligna aut stramenta deportanda, quaerendum quae ciuitates quibus pagis huius modi munera praebere solitae sint. Praeterea et regiones solent etiam diuersa sacra facere: ita uidendum erit qualiter pagi sacra faciant.

[60] Gracchanorum et Syllanorum limitationum mentio habenda est. In quibusdam etiam regionibus, ut opinamur, isdem lapidibus limitibusque manentibus post adsignationes posteriores, duces facti sunt. Quibusdam autem, limitibus institutis, alii lapides sunt positi, etiam eis manentibus quos Gracchani aut Syllani posuerunt. [61] De qua re diligenter intuendum erit ut eos lapides eosque limites comprehendamus qui postremo per auctores diuisionis positi sunt. [62] Praeterea cum auctores adsignationis diuisionisque, non sufficientibus agris coloniarum, aliquos ex uicinis territoriis sumpsissent, eos adsignauerunt quidem futuris ciuibus coloniarum, sed iuris dictio eis agris qui adsignati sunt penes eos remansit ex quorum territorio sumpti erant. Quod ipsud diligenter intuendum erit et leges respiciendae.


no previous next