no previous next

Caper (Ps.)

De uerbis dubiis

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

[Caper] de uerbis dubiis

in singularibus uerbis multa dubia habentur. ea per ordinem <litterarum> exequemur.

auellanae nuces et abellinae. acris et acer, quamuis dicant plerique acris femininum, acer masculinum: sic alacris et alacer. accersere ab acciendo; accersi, non accersiui. accusare arguere, incusare queri. accipiter, non acceptor. adulor illi. adsentio, quia adsensi, non adsentior. adstringe, non astringe. adulterina adulterata, at adultera quae adulterat. aduenticia caena, non aduentoria. aemulor illum, non illi. alium, non alius, quia alia. aluearia, non aluinae. aluus haec nunc, sed apium hic. alica, non halica. alioquin adfirmatiuum est. amolum, non amulum, quod non molatur. ambobus non ambis, et ambabus. amplector semel, amplexor saepius. ambitio, quando fit; ambitus, cum factus est. amaracus haec. anas et anus, utrumque femininum est. angor nomen et uerbum est. antidotus haec. [p. 108 ] aquilus color nigro proximus. arcubus pugnatur: sunt enim ab arcu: arces autem arcibus faciunt. artus artubus, artes artibus faciunt. arteriae hae. artolagoenus [ab assidendo]. attagenae hae. atramentarium, non atramentale, ut lignarium et armarium. austerus, non austeris [et austera], et austere, non austeriter; item austera et austerum. assiduus, non adsiduus, ab assidendo. ausculta, non asculta. axiculus hic, quia hic axis. baculum hunc, non hoc. balneum et balneas, non balineum. binas tabulas dicimus, non duas: semper enim pluraliter tabulas dicimus: at epistolas duas, non binas, quoniam singulariter epistola dicitur. sic et Graeci obseruant. bibere, non biber. bracas, non braces. cannabe hoc, non cannabis. carbasus haec, non hic. caduceus hic, non caduceum. catinus hic, non catinum. canulus haec, canuli hae. cardo hic, non haec. camarus, non cambarus. cetariae tabernae, quae nunc cretariae non recte dicuntur. cercinus, non circinus [cucumis haec, non cucumer]. cinctus, non cinctum. cinis hic uel haec, non hoc <ciner>. cliens tam hic quam haec. clibanus hic, non clibanum. clatri hi, non haec clatra. clunis hic, non haec. coturnices, non cocturnices. colus haec [p. 109 ] lanificii. corbes hae, non hi. cornu bouis, cornus arbor. consueo, non consuo; consuere, ut feruere. congius hic. coclea sine h. cocinaria, non cocinatoria. colustrum recte. crustulum hoc. crebro, non crebre. cucurbicium pirum, non cucurbitinum. cucumis, non cucumer. curriculum hoc, ut Varro, alii hunc.

delirare et delerare ἀπὸ τοῦ λήρου. dei, non dii: nam et deabus Cicero dixit: igitur deis ratio, diis consuetudo. deletum, non delitum quod quis deleuit. diploma, non duploma aut duplomum. Dis pater, non Ditis. dorsum, non dorsus.

erumna, non eramna. ebur, non ebor. elephantus, non elephans. enutrire alica recte. eliganter ab eligendo. exemplar, non exemplare: exemplar autem quod transfertur, exemplum quod fertur, quamquam alii contra. exenterauit ἀπὸ τῶν ἐντέρων [ab interioribus] a uisceribus. fabrica ars, opera fabrilia. fascinum hoc. faex pluralem non habet. feruunculus a feruore, non furunculus. ficos, non ficus, nec ficibus, sed ficis. fido, non fideo. fibres hi, non fibrae. filiabus recte. forcipes fabri. [p. 110 ] freni hi et haec frena et hoc frenum: nam hic <frenus> non est. fruges hae. frons et frontes hominum, frons et frondes arborum. gelu sine s. gibber uitium, homo gibberosus. glutinum non glus: Virgilius gluten dixit. gluttus et gluttire et ingluuies gula. gratuito ratio, gratis consuetudo.

hapsus lanae uellera, non apsus.

intro in locum, intus in loco. incudem hanc recte. insipiens non insapiens. itiner ratione, iter consuetudine. iuuentus multitudo, Iuuenta dea, iuuentas aetas.

marginem hunc, non hanc. manulei hi. maeandrum recte dicunt. males bestiae quaedam, non melones. materia, non materies, quia materiarius. malleus hic, non hoc malleum. menda et mendum recte. margarita haec <singulariter generis> feminini et haec pluraliter neutri. mereor de te, mereo aera. mergites messorum, mergi aues. mordicus recte. motacilla recte.

ninguit sic effer, non ningit. nomenculator recte. ostrea et ostreas, quia nullum animal speciale neutrum est.

palmus in mensura, palma in manu. partus partubus, at partes partibus. palpetrae per t genae, palpebrae per b pili. pexo capillos et repexo [p. 111 ] recte. pelagus neutrale est nec habet pluralem. pessulum, non pestulum. priuilegium, quod priuet lege, non primilegium. prunam feminine dicimus carbonem, pruna neutraliter poma. pumex hic recte. puteanam, non putealem. puluis hic, non puluer. quadrata amphora. quatinus coniunctio causalis est, quatenus <aduerbium> loci aut temporis. quando temporale, quanto causatiuum. rapum hoc, non rapa. horum retium, non retum, quia genetiuus numquam pauciores syllabas habet quam nominatiuus.

sartum, non sarsum. sanguis hic, non sanguen. sarcinatorem recte. saepes haec recte. sal hic, sales ioci sunt. scrupulus hic. serpentium, non serpentum. similaginem farinam recte. sterquilinium hoc. striges [strigis], non strigae: striga interuallum turmarum, ubi equi stringuntur.

stipes, non stips. sternuit, non sternutat. stimulus hic. succilus, cum sanguis se cilio subfundit. cilium autem inter oculos et supercilium est. [p. 112 ] talio haec. tenta et extenta recte. tersum, non tertum. tundo tutudi. uallus haec, qua frumentum excutitur. uatillum hoc. uates olim uatios dicebant. uas, alii uasum. uesper stella, uespera tempus. uectes hae et hi, ut ueteres. unguis, non ungis. uulpes, quasi uolipes. utensilia et utilia. upilio, nunc opilio. utrisque manibus et utraque manu recte. [p. 32 ]


no previous next