De philosophia et de partibus eius |
digilibLT 2020 |
Informazioni editoriali |
INCIPIT DE VII ARTIBVS LIBERALIBVS
QVID SIT PHILOSPHVS ET CVR SIC DICAMVS
Philosophus graece, latine amator sapientiae dicitur et hoc nomen a Pythagora forte exortum.
Nam dum Graeciae veteres sophistas id est sapientes se nominarent, iste de se interrogatus,
quid se diceret, verecundo nomine philosophum id est amatorem sapientiae se esse respondit,
quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. Ita deinceps posteris placuit, ut
quantalibet quis sapientia polleret, non nisi philosophus vocaretur.
DE GENERIBVS
PHILOSOPHORVM
Philosophi triplici genere dividuntur. Nam aut physici sunt aut ethici aut
logici. Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura graece physis vocatur. Ethici, quia de
moribus disputant. Mos enim apud Graecos ethos dicitur. Logici autem, quia in natura et moribus
rationem adiungunt. Ratio enim graece logos appellatur.
DE PHILOSOPHIA CVR ITA APPELLATA
SIT
Philosophiam autem antiqui absolute sophiam id est sapientiam dicebant, sed postea
sequentibus placuit, ut e nomine philosophi diceretur philosophia hoc est amor sapientiae, quia
videlicet non adprehenditur nisi per discendi amorem. Est autem philosophia omnium rerum
humanarum atque divinarum scientia.
DE TRIMODA PHILOSOPHIAE DIVISIONE
Huius
philosophiae partes tres esse dixerunt, id est physicam, ethicam, logicam. Physica naturalis
est, ethica moralis, logica rationalis harum prima naturae et contemplationi deputatur, secunda
in actione et causa recte vivendi versatur, tertia in discernendo vera a falsis ponitur. Quod
trimodum philosophiae genus iuxta sapientes mundi in partibus suis ita distinguitur:
DIVISIO PHYSICAE
Ad physicam pertinere aiunt disciplinas septem, quarum prima est
arithmetica, secunda geometria, tertia musica, quarta <astronomia, quinta>
astrologia, sexta mecanica, septima medicina. Rationem autem earundem disciplinarum sive
etymologias nominum sive a quibus inventae vel propagatae sunt nec non et principales earum
divisiones breviter subiungamus.
DE NOMINE DISCIPLINAE
Sed antequam de his
disciplinis aliquid disseramus, conveniens est, ut de ipsius disciplinae nomine dicamus.
Disciplina a discendo nomen accepit ut et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere,
quia nemo nostrum scit nisi quod discit. Sive ideo disciplina dicta est, quia discitur plene.
Non enim potest dici quis disciplinam scire nisi eam plene didicerit.
DE ARITHMETICA
Arithmetica namque est diffinitio, per quam numerorum omnium ratio vel ordo consistit dicta est
autem arithmetica a mumeris. Graeci enim numerum arithmum vocant. Quam scriptores saecularium
litterarum inter disciplinas mathematicas primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit, nulla
alia indiget disciplina. Nam musica et geometria et astronomia, quae sequuntur, arithmetica
indigent, ut virtutes suas valeant explicare; verbi gratia. Simplum ad duplum quod habet
musica, indiget arithmetica. Astronomia etiam quod habet in motu siderum numeros punctorum,
indiget arithmetica. Pari modo et geometria nisi ab hac numeros sumeret, suas partes explicare
nequiret. Hanc artem et astronomiam, ut Josephus refert, Abraham primus Aegyptiis tradidit.
Apud Graecos primum Pythagoram autumnant numeros vel numeri scripsisse disciplinam ac deinde a
Nicomacho diffusius esse dispositam, [tam] quam apud Latinos primus Apuleius, deinde
Boethius transtulerunt, qua si quis saepius utitur, lucidissima procul dubio ratione
perfunditur. Datum est etiam nobis ex magna parte sub ipsa vivere disciplina; quando horas per
eam discimus, quando mensuum curricula supputamus, quando spatium anni redeuntis agnoscimus,
per numerum siquidem ne confundamur instruimur. Tolle saeculo computum et omnia ignorantia
caeca complectitur. Nec differri potest a ceteris animalibus, qui calculi non intellegit
quantitatem. Et ideo tantum gloriosa res est, quantum vitae nostrae necessaria conprobatur. Nam
per ipsam et substantia nostra certissime discitur et expensarum modus libratis supputationibus
erogatur numerus est, qui cuncta disponit. Per ipsum discimus, quid primo, quid secundo facere
debeamus. Prima autem et principalis divisio arithmeticae paribus et imparibus numeris
consistit. Par numerus est qui in duabus partibus aequalibus dividi potest ut II et IV, VI,
VIII, X et reliqui, impar numerus est qui in duabus partibus aequalibus dividi nullatenus
potest ut III, V, VII, VIIII et reliqui.
DE GEOMETRIA
Geometria est disciplina
magnitudinis. Figuratur notis, liniamentisque propriis distinctis vel formis. Dicta autem est
geometria a dimensione terrae. Nam terra graece <ge> vocatur, metria
mensura. Per quam uniuscuiusque termini declarari solent. Cuius disciplinae magistri mensores
ante dicebantur, postea tamen ut ait Varro geometri appellati sunt. Quae ars primum ab
Aegyptiis reperta dicitur, quod undante Nilo et omnibus possessionibus limo obductis initium
terrae dividendae per lineas et mensuras nomen arti dedit. Quae deinde acumine sapientum in
tantum eminuit, ut etiam ad invisibilia emetienda extenderet. Nam provocati studio coeperunt
pro terrae dimensione aeris et maris et caeli ipsius spatia quaerere: quanto intervallo luna a
terris, a luna sol ipse distaret et usque ad verticem caeli quanta se mensura distenderet,
sicque interavalla ipsa caeli universaeque terrae ambitum per numerum stadiorum ratione
probabili distinxerunt. Sed quia ex terrae dimensione haec disciplina coepit, ex initio sui
nomen servavit. Cuius disciplinae apud Graecos Euclides, Apollonius, Archimedes nec non et alii
scriptores probabiles extiterunt; ex quibus Euclidem translatum Romanae linguae idem Boethius
edidit. Geometria principaliter in quattuor dividitur partes id est in planum, in magnitudinem
numerabilem, in magnitudinem rationalem et irrationalem, in figuras solidas. Planae figurae
sunt quae longitudine et latitudine continentur. Numerabilis magnitudo est quae numeris
arithmeticae dividi potest. Magnitudines rationales sunt quorum mensuram scire possumus,
irrationales vero quorum mensurae quantitas cognita non habetur. Figurae solidae sunt quae
longitudine, latitudine et altitudine continentur.
DE MVSICA
Musica est ars
spectabilis in voce vel gestu habens in se numerorum ac soni certam dimensionem cum scientia
perfectae modulationis. Musica autem appellata est a Musis. Musae vero ipsae vocitatae sunt apo
tou masai id est a quaerendo, quod per ipsas sicut antiqui voluerunt vis carminum et vocis
modulatio quaereretur. Musicae sonus ex sensibili re est praeterfluens in praeteritum tempus
imprimiturque memoriae. Inde a poetis Jovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi
enim ab homine memoria teneantur soni pereunt quia scribi non possunt. Musicae repertor Jubal
ante diluvium extitit. Graeci vero Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex
malleorum sonitu et chordarum extensarum percussura. Alii Linum Thebeum et Zetum et Amphion in
musica arte primos claruisse ferunt, post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina
et aucta multis modis eratque tam turpe musicam nescire quam litteras. Interponebatur autem non
modo sacris sed et omnibus sollemnibus, omnibus laetis vel tristioribus rebus. Nam et ipse
mundus quadam harmonia fertur esse compositus et caelum ipsum sub harmoniae modulatione moveri.
Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus. In proeliis quoque quantum
vehementior fuerit clangor, tantum fit ad certamen miles paratior, siquidem remiges cantu se
hortantur ad tolerandos labores. Musica animum tollit et fatigationem singulorum operum
modulatione vocis solatur. Excitos quoque animos musica sedat sicut de David legitur qui ab
spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsa quoque bestias nec non et serpentes,
volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis provocat. Sed et quicquid loquimur vel
intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur
esse sociatum. Hanc artem apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili
institutione docuerunt, apud Latinos autem Albinus et Gaudentius sive Madaurensis Apuleius
ediderunt. Musicae principales tres sunt, id est Harmonica, Rhythmica, Metrica. Harmonica est
qua decernunt in sonis acutum et gravem. Rhythmica est qua requiritur incursione verborum,
utrum bene sonus an male cohaereat. Metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili
ratione cognoscit. Rursum sonorum omnium triformem constat esse naturam. Prima est harmonica,
quae ex vocum cantibus constat, ut sunt voces hominum. Secunda organica, quae ex flatu constat,
ut sunt tubae et tibiae et pandoria. Tertia rhythmica, quae ex pulsu digitorum sonum recipit
aut per quodlibet aliud quid percutiendo ut sunt cytharae, acetabula et tympanum.
DE
ASTRONOMIA
Astronomia est astrorum lex quae cursus siderum et figuras et habitudines
stellarum indagabili ratione percurrit. Dicta autem astronomia id est astrorum lex, quia
nesciunt ullo modo aliter quam a suo creatore disposita sunt vel consistere vel moveri, nisi
forte quando aliquo miraculo facto divinitatis arbitrio commutantur. Astronomiae artem ut
praemissum est Abraham Aegyptiis tradidit. Graeci autem dicunt hanc artem ab Atlante repertam
esse ideoque dictus est caelum sustinuisse. Huius artis apud Graecos Ptolomaeus praecipuus
habetur, apud Latinos vero in hac Boethius atque alii claruerunt. Principalis ista est
astronomiae divisio, quia quaedam sidera feruntur, quaedam moventur. Feruntur enim quae caelo
fixa sunt, moventur vero sol et luna sive planetae id est erraticae, quae cursus suos certa
tamen ratione conficunt.
DE ASTROLOGIA
Astrologia est ratio quae conversionem caeli
et signorum definit potestates, ortus quoque siderum vel occasus. Hanc mathematici sequuntur.
Inter astronomiam et astrologiam hoc differt, quod astronomia ortus obitus motusque siderum
continet vel qua ex causa ita vocentur. Astrologia vero partim naturalis, partim superstitiosa
est. Naturalis, dum exequitur solis et lunae cursus vel stellarum certas temporum
[o]rationes. Superstitiosa autem est illa quam mathematici sequuntur, qui in stellis
augurantur quique etiam XII caeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt
siderumque cursu nativitates hominum et mores praedicere conantur. Hanc artem primi Chaldaei
docuerunt, Abraham autem instituisse Aegyptios astrologiam Josephus auctor edisserit. Graeci
autem dicunt hanc artem ab Atlante prius exogitatam esse ideoque dictus est caelum sustinuisse.
Huius artis scientia principaliter in XII de quibus praemissum est signis consistit.
DE
MECANICA
Mecanica est quaedam peritia vel doctrina ad quam subtiliter fabricam rerum
omnium concurrere dicunt.
DE MEDICINA
Medicina est scientia curationis ad
temperamentum corporis vel ad salutem inventa. Cuius materies versatur in morbis et vulneribus.
Ad hanc itaque pertinent etiam cibus et potus, tegmen et tegumen, defensio denique omnis atque
munitio, qua sanum corpus adversum extraneos ictus casusque servatur. Dicta est autem medicina
a modo id est temperamento scilicet, ut non satis sed paulatim adhibeatur. Nam in multo
contristatur, mediocriter autem gaudet. Inmoderatio autem omnis non salutem sed periculum
affert. Hanc artem apud Graecos invenisse perhibetur Apollo, quam filius eius Aesculapius laude
et opere ampliavit, deinde Hippocrates ad perfectionem erexit. Hi itaque tres viri totidem
haereses invenerunt. Prima methodica inventa est ab Apolline, quae remedia sectatur ex carmine.
Secunda empirica id est experientissima inventa est ab Aesculapio, quae solis constat
experimentis. Tertia logica id est rationalis inventa est ab Hippocrate. Ista enim discussis
aetatum vel aegritudinum causis artis curam rationabiliter perscrutata est.
DE ETHICA
Post physicam sequitur ethica, quae ad institutionem pertinet morum. Haec enim bene vivendi
magistra est, dividiturque in quattuor principales virtutes prudentiam scilicet, iustitiam,
fortitudinem sive temperantiam. Prudentia in rebus constat quibus discernuntur a bonis mala,
iustittia est qua recte iudicando sua unicuique distribuimus, fortitudo qua adversa
aequanimiter tolerantur, temperantia qua libido concupiscentiaque rerum frenatur. Ethicam
Socrates primus ad corrigendos componendosque mores instituit atque omne studium ad bene
vivendi disputationem perduxit, sicut superiorem physicam apud Graecos primus perscrutatus est
Thales Milesius unus ex septem illis sapientibus.
DE LOGICA
Logicam quae rationalis
vocatur, Plato subiunxit. Logos enim apud Graecos et sermonem significat et rationem. Constat
autem logica ex rhetorica sive dialectica.
DE RHETORICA
Rhetorica est ratio dicendi
et iuris peritorum scientia quam oratores sequuntur. Dicta est autem rhetorica apo tu
rhetoreuein id est <a> copia deductae locutionis <et>
influere. Haec autem disciplina a Graecis inventa est, id est Gorgia, Aristotele, Hermagora et
translata in Latinum a Tullio videlicet et Quintiliano. Haec principaliter dividitur in tribus
generibus causarum id est demonstrativum, deliberativum, iudiciale. Demonstrativum genus est,
cum aliquid demonstremus, in quo est laus et vituperatio; deliberativum genus est, in quo est
suasio et dissuasio. Iudiciale genus est, in quo est accusatio et defensio vel praemii petitio
et negatio.
DE DIALECTICA
Dialectica est ratio sive regula disputandi intellectum
mentis acuens veraque a falsis distinguens haec ut quidam ait sicut ferrum veneno sic scientia
armat eloquium. Hanc quidam primi philosophi in suis dictionibus habuerunt, non tamen ad artis
redigere peritiam. Post hos Aristoteles ad regulas quasdam huius doctrinae argumenta perduxit
et dialecticam nuncupavit pro eo quod in ea de dictis disputatur. Nam lexis dictio dicitur.
Prima divisio dialecticae constat in partibus quinque id est genere, specie, differentia,
proprio, accidenti. Genus est cum plures species continet, ut si dicas animal, species quae
separat a ceteris, ut si dicas homo, differentia est ut rationale, morale est, proprium ut
risibile, accidens est ut sapientia homini.
EXPLICIT DE ARTIBVS LIBERALIBVS P