no previous next

Phocas

Vita Vergilii

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

VITA VIRGILII INCIPIT A FOCA GRAMMATICO VRBIS ROMAE VERSIBVS EDITA.

Praefatio

O uetustatis memoranda custos,
regios actus simul et fugaces
temporum cursus docilis referre,
aurea Clio,
tu nihil magnum sinis interire,
nil mori clarum pateris, reseruans
posteris prisci monumenta saecli
condita libris.
Sola fucatis uariare dictis
paginas nescis, set aperta quicquid
ueritas prodit, recinis per aeuum
simplice lingua.
Tu senescentes titulos auorum
flore durantis reparas iuuentae,
militat uirtus tibi, te notante
crimina pallent.
Tu fori turbas strepitusque litis
effugis dulci moderata cantu,
nec retardari pateris loquellas
compede metri.
His faue dictis! retegenda uita est
uatis Etrusci modo, qui perenne
Romulae uoci decus adrogauit
carmine sacro.

Vita Vergilii

Maeonii specimen uatis ueneranda Maronem
Mantua Romuleae generauit flumina linguae.
quis facunda tuos toleraret Graecia fastus,
quis tantum eloquii potuisset ferre tumorem,
aemula Vergilium tellus nisi Tusca dedisset?
huic genitor figulus Maro nomine, cultor agelli,
ut referunt alii, tenui mercede locatus,
sed plures figulum. quis non miracula rerum
haec stupeat? diues partus de paupere uena
enituit: figuli suboles noua carmina finxit.
mater Polla fuit Magii non infima proles,
quem socerum probitas fecit laudata Maroni.
haec cum maturo premeretur pondere uentris,
ut solet in somnis animus uentura repingens
anxius e uigili praesumere gaudia cura,
Phoebei nemoris ramum fudisse putauit.
o sopor indicium ueri! nil certius umquam
cornea porta tulit. facta est interprete lauro
certa parens onerisque sui cognouerat artem.
consule Pompeio uitalibus editus auris
et Crasso tetigit terras quo tempore Chelas
iam mitis Phaethon post Virginis ora receptat.
infantem uagisse negant. nam fronte serena
conspexit mundum, cui commoda tanta ferebat.
ipse puerperiis adrisit laetior orbis:
terra ministrauit flores et munere uerno
herbida supposuit puero fulmenta uirescens.
praeterea, si uera fides, set uera probatur,
laeta cohors apium subito per rura iacentis
labra fauis texit dulces fusura loquellas.
hoc quondam in sacro tantum mirata Platone
indicium linguae memorat famosa uetustas.
set Natura parens properans extollere Romam
et Latio dedit hoc, ne quid concederet uni.
insuper his genitor, nati dum fata requirit,
populeam sterili uirgam mandauit harenae,
tempore quae nutrita breui, dum crescit, in omen
altior emicuit cunctis, quas auxerat aetas.
haec propter placuit puerum committere Musis
et monstrare uiam uicturae in saecula famae.
tum Ballista rudem lingua titubante receptum
instituit primus, quem nox armabat in umbris
grassari solitum: crimen doctrina tegebat.
mox patefacta uiri pressa est audacia saxis.
incidit titulum iuuenis, quo pignera uatis
edidit. auspiciis suffecit poena magistri:
ʻMonte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
nocte die tutum carpe uiator iter.ʼ
nos tamen hos breuius, si fas simulare Maronem:
ʻBallistam sua poena tegit, uia tuta per umbras.ʼ
[ʻHic Ballista iacet: certo pede perge uiator.ʼ]
[ʻCarcere montoso clausus Ballista tenetur:]
[securi fraudis pergite nocte uiriʼ]
[ʻQuid trepidas tandem gressu pauitante uiator?:]
[nocturnum furem saxeus imber habet.ʼ]
[ʻBallistae uitam rapuit lapis: ipse sepulcrum]
[intulit. umbra nocens pendula saxa tramit.ʼ]
[ʻCrimina latronis dignissima poena coercet:]
[duritiam mentis damnat ubique lapis.ʼ]
hinc culicis tenui praelusit funera uersu:
ʻParue culex, pecudum custos tibi tale merenti
funeris officium uitae pro munere reddit.ʼ
tum tibi Sironem, Maro, contulit ipsa magistrum
Roma potens, proceresque suos tibi iunxit amicos:
Pollio Maecenas Varus Cornelius ardent,
te sibi quisque rapit, per te uicturus in aeuum.
Musa refer quae causa fuit componere libros.
sumpserat Augustus rerum moderamina princeps.
iam necis ultor erat patriae, iam caede priorum
perfusos acies legitur uisura Philippos.
Cassius hic Magni uindex et Brutus in armis
intereunt. uictor nondum contentus opimis
emeritas belli spoliis ditasse cohortes
proscripsit miserae florentia rura Cremonae,
totaque militibus pretium concessa laborum
praeda fuit. uiolenta manus bacchata per agros.
non flatus non tela Iouis non spumeus amnis
non imbres rapidi quantum manus impia uastant.
Mantua, tu coniuncta loco, sociata periclis:
non tamen ob meritum miseram uicinia fecit.
iam Maro pulsus erat, set uiribus obuius ibat
fretus amicorum clipeo, cum paene nefando
ense perit. quid dextra furis? quid uiscera Romae
sacrilego mucrone petis? tua bella tacebit
posteritas ipsumque ducem nisi Mantua dicat!
non tulit hanc rabiem doctissima turba potentum.
itur ad auctorem rerum: quid Martius horror
egerit, ostendunt, qui tam miseranda tulisset.
Caesaris huic placido nutu repetuntur agelli.
his auctus meritis cum digna rependere uellet,
inuenit carmen, quo munera uincere posset:
praedia dat Caesar, quorum breuis usus habendi:
obtulit hic laudes, quas saecula nulla silescunt.
pastores cecinit primos: hoc carmine consul
Pollio laudatur ter se reuocantibus annis
composito. post haec ruris praecepta colendi
quattuor exposuit libris, et commoda terrae
edocuit geminis anno minus omnia lustris.
inde coturnato Teucrorum proelia uersu
et Rutulum tonuit: bissena uolumina sacro
formauit donata duci trieteride quarta.
sed loca quae uulgi memorauit tradita fama
aequoris et terrae statuit percurrere uates,
certius ut libris oculo dictante notaret.
pergitur. ut Calabros tetigit, liuore nocenti
Parcarum uehemens laxauit corpora morbus.
hic ubi languores et fata minacia sensit,
[...]

no previous next