Hippocrates Latinus

De natura humana

digilibLT 2021
Informazioni editoriali

20

- <...> et marina aqua et cetera similia; <reiac>tationis autem oportet actenus fieri quicumque hominum crassi sunt et non tenues, ieiuni reicere currentes aut uelociter <iter> agentes circa meridiem; sit autem dimidia quotala ysopo trita, admiscis acetum, addis etiam et salem quo possit<...>; hoc bibat primo lentius, deinde celerius. Macilentos autem et debilis post cibos faciunt reiactatione hoc modo: lotus calida aqua, ante bibat et contineat post cibum quantum decem stadia transeat, deinde, conmiscens uini tria, dabis ei hibere austerum, dulce et calidum, primum quidem meraclum et paulatim et post multum temporis, deinde aquatum et celerius et multum. Qui autem solet uis in mense reicere, melius est consequentius facere reiactationis duobus diebus magis quam post quindecim; aliqui uero omnia e contrario faciunt. Quibuscumque uentris non facile obsecuntur, his omnibus conuenit aliquotiens in die manducare, conuenit multiplicibus cibis uti et pulmentis uariis et confectis et uina bibere duo et tria genera; quicumque autem reicent cibos || et uentres habent liquidos, his omnibus contra huius modi modum conuenit facere.

21

– Pueros autem oportet breues lauare calida aqua, multo tempore uti et bibere eis dare aquatum uinum et non frigidum omnino; hoc dare quoniam quidem minime uentrem egerant et uentositatem prestat. Facere eis quibus<...> ueniunt; maiores fiunt et fortiores. Mulieres actenus oportet cibari sicciori modo, etenim cibi aptioris sunt ad mollitiem carnium, et pocula meracliora melius ad matrices et ad conceptus.

22

– Exercitantes hieme autem currere et luctari, est<ate> autem luctari modicum, currere autem non, ambulare autem plurimum in refrigerio. Quicumque laborant de curso, hos luctari oportet; quicumque luctantis laborauerint, currere oportet. Sic enim infatigabiles erunt laborantes corpore; calefiet enim et conmiscitur maxime. Quoscumque exercitantes<...> diarria corporum qui densiores carnis habent, maxime autem cum cactus fuerit homo carnes uesci, natura constituta tali; bene densate non || sumunt ciuos introeuntes. <Acuta> autem est haec natura, et conuertitur in utraque et uegetatur paruo tempore bona ualitudo in eiusmodi corporibus. Quae autem rariores sunt corporis species et capillos<iores> et cunctos cibos suscipiunt et labores maxime, et diututurne eis fiunt bone ualitudinis. Et quicumque cibos ructuatur subsequenti die<...> inflator eis ueluti indigestos cibos constitutos, his quidem dormire multum temporis conuenit, alia et laborare cogenda sunt eorum corpora et uinum meracliore bibentibus plurimum, et cibis paucioribus utatur eo tempore; manifestum est enim quoniam uenter de inbecillitate et frigdore non potest multitudinem ciborum digerere. Quoscumque sitis consecuntur, his quidem cibos et labors subtrahere, et uinum bibant aquatum. Quibuscumque dolores nascuntur praecordiorum aut <ex> exercitatione aut ex alio labore, eosdem oportet requiescere ieiunos, potum autem utendum cum modicum et si in corpore ueniens plurimum urinam deducat, quatenus uene quae eundem dolorem fecerunt non distendatur; ex huius modi enim || et pustule nascuntur et febres.

23

- Quibuscumque egritudines de cerebro fiunt, grauido habet caput, dolet et urinas facere frequenter; talia patitur quicumque stranguiria; hic per dies nouem hoc patitur, et si quidem erupuerit per nares uel per aures aqua uel petuita, caret morbum et stranguiria desinit; urina autem facit sine dolore multa et alba per uiginti dies et de capite dolor deficit homini et reparatur illius uisus.