Mythographus Vaticanus II

digilibLT 2018
Informazioni editoriali

VNDE VOCETVR FABVLA

Fabulas poete a fando nominauerunt, quia non sunt res facte sed tantummodo loquendo ficte, que ideo sunt inducte ut fictorum mutorum animalium inter se colloquio imago quedam uite hominum nosceretur. Has primus inuenisse traditur Alcimon Crotoniensis appellanturque Esopice quia is apud Frigias in hac re poluit. Sunt autem fabule aut Esopice aut Lybistice. Esopice sunt cum animalia muta inter se sermocinasse finguntur uel que animam non habent ut urbes, arbores, montes, petre, flumina; Lybistice autem dum hominum cum bestiis aut bestiarum cum hominibus fingitur uocis esse commercium. Fabulas poete quasdam delectandi causa finxerunt, quasdam ad naturas rerum, nonnullas ad mores hominum interpretati sunt. Delectandi causa fictas ut eas quas uulgo dicunt uel quales Plautus et Terentius composuerunt, ad naturam rerum fabulas fingunt ut Vulcanus claudus, quia per naturam nunquam rectus est ignis, ut illa triformis bestia: Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimera, id est caprea, etates hominum per eam uolentes distinguere, quarum ferox est et horrens prima adolescentia ut leo, dimidium uite tempus lucidissimum ut caprea eo quod acutissime uideat, tunc fit senectus casibus subiacens inflexis ut draco, sic et Ippocentauri fabulam esse confictam, id est hominem equo mixtum, ad exprimendam humane uite uelocitatem quia equum constat esse uelocissimum, ad mores ut apud Horacium mus loquitur muri et mustela uulpecule, ut post narrationem fictam ad id, quod agitur, uerax significatio referatur. Vnde et Esopi tales sunt fabule ad morum finem relate, uel sicut in libro Iudicum ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oliuam et ad ficum et ad uitem et ad rubum, quod totum utique ad mores fingitur, ut ad rem, que intenditur, ficta quidem narratione sed ueraci significatione ueniatur. Sic et Demosthenes orator fabula usus est aduersus Philippum qui, cum ab Atheniensibus postularet ut sibi decem oratores darentur et discederet, finxit ille hanc fabulam qua dissuaderet, dicens lupum aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere uoluisset, suasisse ut in amiciciam conuenirent ea tamen condicione ut si canes, in quibus erat causa iurgiorum, iure illis traderentur, annuisse pastores et in spem securitatis dedisse canes quos ouium suarum uigilantissimos custodes habebant, tunc lupi adempta omni formidine omne, quod in gregibus illis erat, non pro sacietate tantum uerum pro libidine lacerauerunt, Philippum quoque principes populi postulare quo facilius possit opprimere spoliatam custodibus urbem.

DE DIVERSIS NOMINIBVS DEORVM

Hii quos pagani deos asserendo uenerantur, homines olim fuisse produntur et pro uniuscuiusque uita uel meritis colere eos sui post mortem ceperunt ut apud Egyptum Ysis, apud Cretam Iuppiter, apud Mauros Iuba, apud Latium Faunus, apud Romanos Quirinus, apud Athenas Minerua, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo, in quorum etiam laudibus accesserunt poete et compositis carminibus in celos sustulerunt. Ab actibus autem uocantur ut Mercurius quia mercibus preest, Liber a libertate. Fuerunt etiam et quidam uiri fortes aut urbium conditores quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt ut haberent aliquid ex imaginum contemplatione solatium. Sed paulatim hic error posteris demonum persuasu irrepsit ut, quos illi pro sola nominis memoria honorauerunt, successores ut posteri deos estimarent et colerent. Stoici dicunt non esse nisi unum deum et unam deam eademque esse potestate que pro ratione officiorum et actuum uariis nominibus appellantur. Deum eundem Solem, eundem Liberum, eundem Apollinem uocant, item deam eandem Lunam, eandem Dianam, eandem Cererem, eandem Iunonem, eandem Proserpinam dicunt. Numina autem utriusque sexus esse uidentur, ideo quia incorporea sunt et quod uolunt, corpus assumunt.

DE SATVRNO

Saturnus Celii et Polluris filius, Opis maritus dee, senior, uelato capite, falcem ferens pingitur. Saturnus igitur uim Iouis timens ab Olympo fuga lapsus primus in Italiam regnum optinuit, genus indocile montibusque dispersum leges dando composuit Latiumque, quia tutus ibi latuisset, uocauit, unde et uelato capite quasi latens pingitur. Hunc autem, quia per annone prerogationem populos ad se traxit, quidam Saturnum a saturando dictum uolunt, alii Saturnum quasi annis saturetur dicunt. Senior autem fingitur uel propter tarditatem motus, uel quia longius a Sole distat, uel quia deus pluuiarum dictus est, nam senes ut pluuias semper frigidos esse nouimus. Falcem autem tenet, aut quia deus temporum dicitur, que sicut falx in se recurrunt, uel propter sapientiam que intus sit acuta, alii autem dicunt Saturnum in progressu nichil nocere, retrogradum esse periculosum, ideoque falcatum fingi quia falx protensa minus nocet, retroacta uero, quicquid offendit, secat. Quod autem filios comedisse dicitur, hec ratio est: Saturnus dicitur deus temporum, tempus autem, quodcumque gignit, consumit seculaque natos ex se annos contra resoluunt. Saturno ferunt fuisse IIIIor filios Iouem, Iunonem, Neptunum, Plutonem. Poete habitum elementorum numinibus dantes Saturno quasi temporum deo IIIIor filios, id est quatuor elementa, asscribunt, Ioui cum socia sibi coniuge Iunone deputantes superiora, Neptuno et Plutoni inferiora, unde et III fratres orbis imperium dicuntur inter se diuisisse et Iuppiter celum, Neptunus mare, Pluto terram sorte accepisse. Hinc etiam Neptunus secunde sortis regnator perhibetur, quia aqua uicinior est celo quam terra. Tria autem hec numina, licet diuisa imperia teneant, uidentur tamen inuicem regni totius habere potestatem, sic et ipsa elementa que retinent, phisica inter se quadam ratione iunguntur, quod et ipsorum numinum sceptra significant, Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto Cerbero.

DE IOVE

Primum igitur Saturno asscribunt Iouem ut ignem quem Iouem a iuuando uocabant, nulla enim res sic fouet omnia quemadmodum calor.

DE EIVS AQVILA

Aquila autem in tutelam Iouis ponitur eiusque armiger esse dicitur quia nimii caloris est adeo ut etiam oua, quibus supersidet, coqueret nisi admoueat gigantem lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus: feta tepefacta sub utile saxa. Fingitur etiam in bello Gygantum Ioui arma ministrasse. Nam Iuppiter et Saturnus reges fuerunt, sed dum Iuppiter cum Saturno patre haberet de agris contentionem, ortum bellum est, ad quod egrediens Iuppiter aquile uidit augurium, cuius cum uicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela ministrasset, unde etiam a felici augurio natum est ut aquile militum signa comitentur.

(Scholion R)

Dicitur enim nebula orta de terris obesse nostris obrutis, unde aquila qui supra nebulam est, plus uidet. Est enim theologica ratio, qui ignorantes usum uenerium ludent, demunt lumina, unde abeunte Venere uidit Eneas numina.

DE IVNONE

Deinde Iunonem quasi aerem, quam Iuppiter sibi nuptam catenis aureis ligasse dicitur, quam etiam poete reginam deorum uocabant, uocatur etiam Curetis quia utitur curru et hasta. Iuno autem a iuuando dicta est, ideo et regnis preesse dicitur quia hec uita diuitiis studeat. Deam etiam partus et preesse nuptiis uolunt quod diuitie semper pregnantes sunt et nunquam aborciant.

(Scholion R)

Iuno dicitur nimphas sua potestate retinere sed non sine ratione, nam Iuno est aer de quo nubes creantur, unde est: atque in nubem cogitur aer, ex nubibus aque quas nimphas esse non dubium est. Legimus autem Iunonem Eolo polliceri nympham, qui uentorum rex est, qui aque motu creantur, unde ergo ei iungitur origo uentorum, sic Virgilius: Sunt mihi bis septem prestanti corpore nimphe. Motus aeris, id est Iunonis, uentos creat quibus Eolus preest.

DE EIVS PAVONE

Huius in tutela pauonem ponunt, quia omnis uita potentie petax semper querit ornatus. Hic autem pauo secundum fabulas filius erat Aristodis et priusquam in auis speciem esset mutatus, omnibus extitit membris oculatus. Quem Iuno Ioni Inachi Argiuorum regis filie a Ioue amate apposuit custodem, ne Iuppiter ad eam posset accedere, quem cum Iuppiter per Mercurium interemisset, Iuno eum in pauonem mutauit et in suam tutelam recepit.

DE EIVS IRI

Huic etiam Irim quasi arcum apponunt, quia sicut ille uarios ornatus accipit, ita fortuna quamuis ad presens ornata, tamen est citius fugitiua. Iris autem Iunonis ministra secundum poetas Thaumantias dicta est, id est Thaumantis filia. Ceterum ex ammiratione hoc nomen accepit, que ammiratio ex eius nascitur coloribus. Iris dicitur quasi eris, id est lis, nam nunquam ad conciliationem mittitur sicut Mercurius sed semper ad disturbationem. Falsum est autem quod dicitur esse ministra tantum dearum cum et a Ioue plerumque mittatur, ut: aeriam celo nam Iuppiter Irim dimisit. Iris autem nisi e regione Solis non fit, cui uarios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus et nubes caligantes irradiata uarios creant colores.

DE RATIONE CVR IVNO IOVIS SOROR ET CONIVNX DICATVR

Cur autem Iuno Iouis soror et coniux dicatur, hec est ratio: Quoniam igitur hec elementa tenuitate sibi sunt paria, dicuntur esse germana, sed quia mixta concordant et maritatus aer igne feruescit, coniugio dicuntiir copulata, et quia Iuno, id est aer, subiectus est Ioui, id est igni, iure superposito elemento mariti traditum est nomen. Dicitur autem Iuppiter catenis eam ligasse, quod aer igni celesti coniunctior duobus deorsum elementis misceatur, id est aque et terre, que elementa duobus superioribus grauiora sunt.

QVIS PRIMVS EI TEMPLA FECERIT

Dicitur autem Phoroneus filius Inachi, rex Argiuorum primus Iunoni templa dicasse et sacrificiorum instituisse sollemnia, qui etiam primus mortalibus regnauit, cuius filiam Niobem, quia alia Tantali est, Iuppiter primo mortalem dicitur compressisse.

DE NEPTVNO

Neptuno deputant mare eumque secunde sortis regnatorem perhibent, quia aqua uicinior est celo quam terra, omne enim quod continet, supra illud est quod continetur. Neptuno autem Amphienam in uxorem deputant, amphienam enim Grece circa dicimus, eo quia tribus elementis aqua conclusa sit. Ideo eum tridentem dicunt habere quod aquarum natura triplici fungatur uirtute, id est liquida, fecunda, potabili.

(Scholion R)

Nomina deorum plerumque de causis sunt facta, ab elementis que numina dici uoluere maiores, ut Cymothe, id est cursus fluctus, uel a causis ut Iuppiter a iuuando.

DE PLVTONE

Plutonem dicunt terrarum presulem, plutos enim Grece diuicie dicuntur, solis terris diuicias credentes deputari. Hunc et Orcum dicunt quasi iurantem ne aliquis impunitus abeat.

DE EIVS TRICERBERO

Tricerberum canem eius subiciunt pedibus uel quia iurgiorum inuidia ternario conflatur statu, id est naturali, causali, accidentali. Naturale est odium ut canum et leporum, et luporum et pecudum, et hominum et serpentum, causale est ut amoris zelus, accidens est quod aut casu oritur ut hominibus, aut propter commestiones ut iumentis. Vel quia Cerberus terra est, id est consumatrix omnium corporum, unde et Cerberus dictus est quasi creoborus, id est carnem uorans.

DE EIVS FVRIIS

Plutoni tres deseruiunt Furie Noctis et Acherontis filie serpentibus crinite que et Eumenides cata antifrasim, cum minime sint bone, uocantur. Quarum prima Allecto, id est inpausabilis, secunda Thesifone quasi tuton phone, id est istarum uox, tertia Megera quasi megala eris, id est magna lis. Primum est ergo non pausantibus furere, secundum uoce erumpere, tertium iurgium protelare.

DE CAVSIS PESTIS

Quodam tempore cum Nilus plus equo creuisset et diu in campis permansisset, ex aqua fluminis et calore prouincie diuersa et plurima animalia in limo sunt creata que recedente in alueos suos Nilo, que integra et semiplena fuerunt, putrefacta sunt. Exin corrupto aere nata est pestilentia quam auster flans primo ex Egypto ad Atticam prouinciam pepulit, mox in tractum Venetie et Ilirici et usque uniuersa uastauit. Hanc pestilentiam Lucretius pleniter scribit.

DE LACONIBVS

Lacones diu bello attriti ab Atheniensibus et inopiam timentes uirorum preceperunt ut uirgines cum quibuscumque concuberent. Quo facto cum post uictoriam iuuenes de incertis parentibus nati erubescerent, nam parthenate appellabantur, duce Phalanto, qui octauus erat ab Hercule, nauigio uecti uenerunt ad oppidum Calabrie quod Taras filius Neptuni condidit, idque auctum antiquo nomine appellauerunt Tarentum.

HISTORIA

Italia est pars Europe. Italus rex Siculorum profectus de Sicilia uenit ad loca que sunt iuxta Tiberim et ex suo nomine appellauit Italiam.

HISTORIA

Lauinum dictum est a Lauino fratre Latini, postea Laurentum a lauro inuenta a Latino dum adepto imperio post fratris mortem ciuitatem attigit, postea Lauinium a Lauinia uxore Enee dictum est.

HISTORIA

Albam ab Ascanio conditam esse constat, sed a quo incertum est an Creuse an Lauinie filio, de qua re etiam Liuius dubitat. Hanc cum euertisset Tullus Hostilius, omnes nobiles familias Romam transtulit. Idem Ascanius preter Iulum et Ilum alia habuit nomina, nam et Dardanus et Leontodamas dictus est ad extinctorum fratrum solatium.

HISTORIA

Decii duo fuere quorum unus bello Italico, alter Gallico se pro re publica deuouere.

DE IOVIS ARPIIS

Arpie, que et ipse Furie uocantur, secundum Virgilium tres esse dicuntur, Ello, Occipite, Celeno, secundum Apollonium, quem etiam Virgilius in XII. sequitur, due tantum. Perhibentur etiam canes esse Iouis a rapiendo Arpie dicte. Ello autem quasi edomallon, id est alienum tollens, Occipite, id est citius auferens, celenum Grece Latine nigrum dicitur, nam primum est aliena cupere, secundum cupita inuadere, tertium celare que inuaduntur. Dicuntur autem Arpie Ponti et Terre filie esse unde in insulis habitant partem terrarum et partem maris tenentes, alii uero dicunt Arpias Thaumantis et Electre filias. Vt autem canes Iouis dicerentur, hec est ratio, quia ipse Furie esse dicuntur, unde etiam epulas perhibentur arripere quod est Furiarum, ut: et manibus prohibet contingere mensas. Vnde et auari finguntur Furias pati quia abstinent a paratis. Item ipsas Furias ipse Virgilius esse testatur dicens in III°: uobis Furiarum ego maxima pando. Furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut: Stigiasque canes in luce superna destituam, et ut Virgilius in VI°: Viseque canes ululare per umbram aduentante dea. Sane apud inferos Furie dicuntur et canes, apud superos Dire et aues, ut Virgilius in XII° ostendit, in medio Arpie dicuntur, unde duplex effigies in his inuenitur. Has Virgilius tres dicit Ello, Occipite, Celeno, Apollonius duas quem in XII. Virgilius sequitur.

(Scholion R)

Ello cupit, rapit Occipite Celenoque recedit, sed Celeno mediam odit. Confer Ouidius, ut: Flauaque Laudice celoque recepta Celeno, Virgilius in III°: Vna in precelsa consedit rupe Celeno.

DE PARCIS PLVTONIS

Plutoni destinant tria Fata que a poetis Parce per antifrasin uocantur, per quas iuxta paganos uita disponitur humana. Harum igitur una tenet colum, id est preest natiuitati, altera trahit filum, id est disponit uitam, tertia abrumpit, id est mortem adducit, unde est: Cloto colum baiolat, Lachesis trahit, Atropos occat. Prima autem Cloto, id est euocatio dicitur, secunda Lachesis, id est sors, tertia Atropos, id est sine ordine. Prima igitur natiuitatis est euocatio, secunda uite sors quemadmodum uiuere possit, tertia mortis conditio que sine lege uenit.

DE EIVS CONIVGE

Plutoni nuptam uolunt Proserpinam Cereris filiam, Proserpinam uero Plutoni iunctam quasi segetem esse uoluerunt, id est terram radicibus proserpentem, unde et Ecate dicitur, id est centuplum fructum proferens uel centum potestates habens, ecaton enim Greci dicunt C, hinc ecatonben dicimus domum multiplicem. Ipsa est enim Luna in celo, Diana in terra, Proserpina in erebo. Ceres enim Grece gaudium dicitur, ideo enim Ceres dea frumenti esse dicitur quia ubi plenitudo sit fructuum, gaudium superhabundet.

DE ELISIIS CAMPIS

Elisium est insule fortunate quas ait Salustius inditas esse Homeri carminibus, secundum theologos circa lunarem circulum ubi aer est purior, unde ait Virgilius: aeris in campis, item Lucanus: Quodque patet terras inter Luneque meatus, Non illuc curo positi, non ture sepulti Perueniunt.

DE NOVEM CIRCVLIS

Nouem circuli dicuntur esse inferni. Primus dicitur animas infantium tenere, secundus eorum qui sibi per simplicitatem adesse nequiuerunt, tertius eorum qui deuitantes erumnas se necauerunt, IIII. amentium, V. uirorum fortium, VI. nocentum qui iudicio puniuntur, VII. anime purgantur, in VIII. anime ita purgate ut redeant in corpora, in nono ut iam non redeant in Elisios campos.

DE VITA IOVIS

Saturnus postquam Themidis, id est Terre antistitis, secundum quosdam Prothei oraculo comperit se a filio posse regno depelli, precepit Opi uxori sue, que et Rhea uel Cibile dicitur, ut quicquid peperisset, sibi mox presentasset. Que pregnans peperit Iouem cuius pulcritudine delectata nimphis eum alendum in monte Crete Dicteo commendauit. Ipsa autem a Saturno, ubi esset quod peperisset, interrogata lapidem ei ueste inuolutum monstrauit quem Saturnus uorauit. Iuppiter autem nutritus est a nimphis, quibus erat a matre commendatus, et lactatus est a capra Amalthea nomine cuius etiam pelle in bello contra Titanas pugnato ipse postea dicitur usus fuisse. Tunc adhibiti sunt ei Curetes et Coribantes qui uagitum pueri tinnitu aeris prohiberent audiri, unde et Coribantes sunt demones ministri Matris Deum, quasi demones qui totum sciunt. Tunc itaque apes aeris sonum secute Iouem dicuntur melle aluisse pro qua re eis postea prestitit Iuppiter ut haberent liberos sine ullo concubitu. Adultus autem Iuppiter patrem e regno depulit factusque stuprator pessimus secula, que Saturno regnante dicebantur aurea, suo sub imperio fecit dici argentea. Ob cuius incestus crimina Astrea Titanum soror propter equitatem Iusticia cognominata fertur in celum recessisse cum dicta sorore sua Pudicitia.

(Scholion M)

Hisidorus libro IX. Ethimologiarum: Titanas quosdam in Grecia ferunt fuisse robustos et excellentes uiribus populos quos ferunt fabule ab irata contro deos Terra ad eius ultionem creatos, quos fabule a Ioue bello fuisse superatos atque extinctos fingunt, propter quod e celo eiectis fulminibus interierunt.

DE LATONA ET EIVS SORORE

Iuppiter Latonam Cei titani scilicet filiam uiciauit. Post cum etiam sororem eius Asterien uiciare uellet, illa optauit ut a diis conuerteretur in auem uersaque est in auem ortigiam quam nos coturnicem uocamus. Et cum uellet mare transfretare, quod est coturnicum, afflata a Ioue et in lapidem conuersa diu sub fluctibus latuit. Postea supplicante Ioui Latona leuata est et ortigia dicta superferri aquis cepit. Hec primo Neptuno et Doridi fuit consecrata, postea cum Iuno grauidam a Ioue Latonam immisso Phitone, quem post factum cataclismum specie ignota mortalibus Terra edidit, persequeretur nullaque eam errantem regio reciperet, nouissime uenit in Liciam, et cum ex ardore estiuo sitim sedare uellet, ab his, qui iuncum secus litus carpebant, prohibita est propius accedere, quam ob rem irata petiit a diis ut nunquam accole stagno carerent, auditis precibus Iuppiter agricolas in ranarum speciem uertit. Cum autem Iunone persequente conceptos Apollinem et Dianam parere non posset, terris omnibus expulsa tandem applicante aliquando ortigia se litoribus a sorore suscepta est et illic Dianam primo post Apollinem edidit, qui statim occiso Phitone ultus est matris iniuriam. Sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur prebuisse obstetricis officium, unde, cum Diana sit uirgo, tamen a parturientibus inuocatur. Hec nanque est Diana, Luna, Proserpina. Nata igitur duo numina terram sibi natalem errare non passa sunt sed eam duabus insulis, Miconoe Giaroque, religauerunt. Veritas uero longe alia est. Nam hec insula cum terre motu laboraret, qui fit sub terna latentibus uentis, sicut Lucanus: Querentem erumpere uentum credidit, oraculo Apollinis terre motus caruit, nam precepit ne illic mortuus sepeliretur et iussit quedam sacrificia fieri. Postea e Miconoe Giaroque uicinis insulis populi uenerunt qui eas tenerent. Quod autem Dianam primo natam diximus, huius est rationis, nam constat primo noctem fuisse cuius instrumentum est Luna, id est Diana, post diem quem Sol efficit, id est Apollo. Vt autem Delos primo Ortigia diceretur, factum est a coturnice que Grece ὄρτυξ uocatur, Delos autem uocatur quia diu latuit et post apparuit, nam delon Grece manifestum dicitur, uel quod uerius est, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, manifesta illic dantur oracula.

DE TRIPLICI APOLLINIS POTESTATE

Constat autem triplicis esse Apollinem potestatis et eundem esse Solem apud superos, Liberum patrem in terris, Apollinem apud inferos. Vnde etiam tria insignia circa eius simulacrum uidemus, lyram que nobis celestis armonie imaginem monstrat, scribemeum que eum etiam terrenum numen ostendit, sagittas quibus inferni deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo Grece Latine perdens dicitur.

DE EIVS VARIIS NOMINIBVS

A diuersis gentibus uariis nominibus uocatur Apollo, apud Achemenios Tytan, apud Egiptios Osiris, apud Persas, ubi in antro colitur, propter eclypsim, quam obiectione Lune patitur, Mitra uocatur. Ibi enim Sol leonis uultu cum thiara, Persico uestitu boui insidens utrisque manibus cornua eius comprimit, que interpretatio ad Lunam pertinet. Dicitur autem Apollo, quod Latine sonat perdens, siue quod pestilentie deus sit, siue quod feruore suo omnem sucum herbarum perdat. Hunc et auspiciorum, quibus urbes reguntur, et diuinationis deum dixerunt quod Sol omnia obscura manifestat, uel quod in ortu suo et occasu suo multimodos monstrat effectus significationum. Tytan autem dicitur Apollo quasi unus ex Titanibus qui contra deos arma sumpserunt, qui cum in bello contra deos abstinuisset, pro beneficio celum meruisse fingitur, Sol autem dicitur quasi solus ex Titanibus contra deos arma non commouit. Phebus dicitur quasi ephebus, hoc est adolescens, unde et puer pingitur quia cottidie noua luce quasi puerili uultu nascitur. Phitius a Phitone immense molis serpente, quem interfecit, dicitur unde et in sui honorem agon Phitius celebratur cuius uictores lauro coronantur. Phiton autem Grece credulitas dicitur quia falsa credulitas luce manifestante deprimitur.

(Scholion M)

Secundum Macrobium Apollo, Mercurius, Liber, Mars, Esculapius, Hercules, Serapis, Adon, Osiris idem sunt quod Sol, similiter Saturnus, Iuppiter.

DE EIVS TRIPODE, ARCV, TELIS

Apollinem tripodem dicunt quia preterita nouit, presentia cernat, futura uisurus sit. Arcum et sagittas huic ascribunt uel quod de circulo eius radii in modum sagittarum exiliant, uel quod sua manifestatione dubietatis scindat caliginem. Hunc quadriiugo uti dicunt quod quadripartitis temporum uarietatibus anni circulum peragat. Dicitur etiam VI mensibus apud Licios et VI apud Delum dedisse responsa, ut de aliis diis legitur aliquotiens kalendis, aliquotiens idibus uaticinari, nonnunquam diei uel prima uel media uel extrema parte, unde est in iure fissus dies, id est non totus religiosus.

DE IIII EIVS EQVIS

Ipsius equis condigna nomina imposuerunt sic: Eritreus, Acteon, Lampos, Phylogeus. Eritreus igitur Grece dicitur rubeus quod a matutino Sol lumine rubicundus exurgat, Acteon splendens dicitur quod tercia hora lucidior fulgeat, Lampos uero ardens dum ad summum diei circulum conscendit, ardentius fulget, Philogeus Grece terram amans dicitur quod nona hora uergens occasibus incumbat.

DE EIVS CORVO

Cur autem coruum Apollinis tutele subiciant, talis fabula demonstrat: Apollo cum Coronidem Phlegie filiam grauidam fecisset, coruum ei custodem apposuit ne quis ad eam occulte temerator accederet. Cum hac Licus occulte concubuit, quem Iuppiter fulmine extinxit, ipsam Coronidem Apollo comperto eius adulterio sagittis occidit. Cui mortue execto utero Esculapium produxit in lucem, qui factus est medicine peritus. Coruum autem naturaliter pennarum candore plumatum ex albo nigrum fecit et in suam tutelam recepit. Veritas autem habet coruum ideo in Apollinis tutela esse siue quod solus contra rerum naturam in mediis estiuis feruoribus fetus oua pariat, siue quod multar significationes uocum habet.

(Scholion R)

Ouidius in Ibin: Vrbe Coronides uidit ab urbe sua.

DE EIVS LAVRO

De lauro autem sibi consecrata hec est fabula: Daphne Penei fluminis filia cum omnium uirginum Thessalie speciosissima esset, Apollo ea conspecta forma eius exarsit cupiens uim illi inferre. Illa aduocato patre ut uirginitati opem ferret, Terre miseratione ante concubitum in laurum est conuersa et ab Apolline in tutelam recepta. Veritas hec est: Dicitur autem Penei fluminis filia esse quia laurus de fiuuialibus aquis nascitur que et eiusdem Penei fluminis ripis habundat. Amica Apollinis ideo dicta est quia illi, qui de somniorum interpretatione scripserunt, promittunt si laurus dormientibus ad caput ponitur, uera eos uisuros esse.

DE EIVS NOVEM MVSIS

Apollini VIIII deputant Musas ipsumque decimum Musis adiciunt ea causa quod humane uocis decem sint modulamina, nos uero nouem Musas doctrine et scientie edicimus modos. Hec est: Prima Clio quasi cogitatio prima discendi que reperit hystorias, clyos enim Grece fama dicitur, quia nullus scientiam querit nisi in qua fame sue protelet dignitatem. Secunda Euterpe, id est bene delectans; que et tibias habet, quia primum est scientiam querere, secundum delectari. Tercia Melpomene, id est suauia dicens uel meditationem faciens, que tragedias habet, ut sit primum uelle, secundum desiderare quid uelis, tercium meditari quod desideras. Quarta Thalia, id est dans capacitatem, que comedias reperit, quia post desiderium opus est capacitate. Quinta Polimnia, id est plura recordans uel multa memoria, que rethoricam reperit, quia post capacitatem memoria est necessaria. Sexta Eratho, id est inueniens simile, que geometriam reperit, quia post scientiam et memoriam conatur aliquid sibi simile de suo inuenire. Septima Terpsicore, id est instructionem formans, que psalterium reperit, ergo post inuentionem oportet etiam discernere et iudicare quid inuenies. Octaua Vrania, id est sonoritas celestis uel bona uox, que astrologiam reperit, quia post diiudicationem enim eligis quod dicas, quod respuas, eligere enim utile caducumque despicere celeste ingenium est. Nona Calliope uel optime uocis uel optima tribuens que litteras reperit. Ergo sic ordo est: primum uelle doctrinam, secundum delectari quod uelis, tercium instare ad id quod delectatus es, quartum est capere id ad quod instas uel desideratum est, quintum memorari quod capis, sextum inuenire aliquid de tuo simile ad que memineris, septimum iudicare quod inuenias, octauum eligere quod iudicas, nonum proferre quod eligeris.

DE DIANA APOLLINIS GERMANA

Dianam germanam Apollinis scilicet Lunam et uiarum presidem aiunt, unde et uirginem uolunt quod uia nichil pariat. Et ideo ambos sagittas habere fingunt quod ipsa duo sidera de celo radios usque ad terras emittunt. Dianam autem uocatam quasi duanam quod Luna die ac nocte appareat, ipsam et Lucinam asseuerant eo quod luceat, eandem et Triuiam eo quod tribus fingitur figuris, unde et Virgilius: Tria uirginis ora Diane, quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina dicitur, sed cum Luna fingitur, sublustri splendei amictu, Cum succincta iacet calamis, Latonia uirgo est, Cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx. Lunam ipsam uoluerunt esse Proserpinam apud inferos seu quod nocte luceat, seu quod uicinior terris currat et terris presit. Nam Lune augmenta et detrimenta non solum terra sed et lapides uel cerebra animantium ac etiam semina sentiunt, quia in Lune crementis semina et degenerant et uermiculos pariunt, denique crementis Lune abscisa ligna tinearum terebraminibus deficiunt. Nemoribus quoque adesse dicitur quod omnis uenatio plus nocte pascatur dieque dormiat.

CVR DICTINNA DICATVR

Cur autem uocetur Dictinna, huiusmodi constat sententia: Minos Cretensium rex cum Briten Martis filiam Diane Cretensi dicatam stuprare uellet, illa se iniecit in mare illataque est retibus piscatorum, que Grece dictia nominantur, qui corpus eius extraxerunt. Insula autem Creta pestilentia laborare cepit quam eos euadere non posse responsum est nisi Diane templum instituissent eamque Dictinnam a retibus uocassent.

DE TEMPLO CARIE

Carie autem templum est in Laconia Diane sacrum quod etiam Caryatium nominatum est ex hac causa: Cum luderent uirgines, meditatus est ruinam omnis chorus et in arborem nucis effugit et in ramo eius pependit. Quam nucem Greci cariam uocant, ergo de arbore et templum et dea nomen accepit.

DE ENDIMIONE

Endimion pastor amasse dicitur Lunam. Qui spretus ab ea pauit pecora candidissima et sic eam in suos illexit amplexus. Quod ideo dicitur seu quod primus hominum Endimion cursum Lune inuenerit, unde et XXX annos dormisse dicitur quia nichil aliud in uita sua nisi huic repertioni studuit, seu quod nocturni roris humor pastoralibus prosit successibus.

DE MARTE

Mars dicitur deus belli et Mars nuncupatur quia per mares pugnatur, ut Mars quasi mas dicitur, item Mars quasi effector mortium uocatur nam a Marte mors appellatur. Hunc adulterum dicunt quia bella gerentibus euentus incertus est, nudo uero pectore stat ut in bello quisque se sine formidine cordis obiciat. Venus cum Marte concubuit, quod Sol manifestans Vulcano prodidit, nam uirtus corrupta libidine Sole teste apparet et turpiter catenata feruoris constrictione tenetur.

DE NATV VENERIS

Saturnus Celio patri iratus falce uirilia eius amputauit que elapsa sunt in mare, de quorum cruore et maris spuma nata dicitur Venus unde et Affrodita nominatur, afros enim Grece spuma dicitur. Sed Venus Vulcano imprimis nupsit, postea autem perpetrato ab ea cum Marte adulterio Sol tale scelus detexit et Vulcanus illis coniacentibus superueniens lectum catenis circumcinxit. Saturnus Grece Cronos dicitur, id est tempus, abscise ergo uires, temporis id est fructus, falce in humoribus uiscerum uelut in mari proiecte libidinem creant, saturitatis enim abundantia libidinem nutrit. Fingitur autem Venus nata per damnum quia omnes uires usu uenerio debilitantur qui sine corporis damno non geritur. De mari autem idea quia dicunt phisici sudorem salsum esse quem semper elicit coitus. Venerem in mari natantem fingunt quia omnis libido rerum patitur naufragia. Vulcanus fingitur maritus Veneris quod uenerium offitium non nisi calore consistit, unde Virgilius in III° Georgicorum: Frigidus in Venerem senior. Quia Venus dicitur de mari nata, myrtus est ei consecrata que littoribus gaudet, ut: Littora myrtetis letissima, uel ut medicinales libri indicant, hec arbor apta est mulieribus complurimis necessitatibus. Venus cum Marte concubuit, quam Sol manifestans Vulcano prodidit, nam uirtus corrupta libidine Sole teste apparet et turpiter catenata feruoris constrictione tenetur.

FABVLA CVR MYRTVS VENERI SIT CONSECRATA

Murine uirgo pulcherima cuidam desponsata a latronibus rapta est qui eam in spelunca quadam absconderunt donec latrocinia perfecissent. Illa fugiens domum uenit et quia a diis liberata est, sacerdos Veneris est consecrata. Sed postea sponso eius eam accipiente illum quidem interfecit, illa uero in arborem mutata est cui ob sacerdotii dignitatem odorem ut suam tutelam Venus concessit.

DE EIVS ROSIS

Huius in tutelam rosas adiciunt, rose enim rubent et pungunt. Rubet libido uerecundie obprobrio, pungit peccati aculeo.

DE EIVS CVNCA

Concam marinam portare pingitur quod huius generis animal toto corpore simul aperto in coitu misceatur.

DE EIVS COLVMBIS

Huius in tutelam aditiunt columbas quia huius generis aues in coitu sunt feruide. Cur autem columbe in tutela Veneris sint, hec est fabula: Venus et Cupido cum quodam tempore uoluptatis gratia in quosdam descendissent campos nitentes, lasciua contentione certare ceperunt qui sibi plus gemmantes colligerent flores. Quorum Cupido adiutus mobilitate pennarum postquam naturam corporis uolatu superauit, uicit numero. Peristera enim subito accurrit et adiuuando Venerem superiorem fecit cum penna sua. Cupido siquidem indignatus mutauit puellam in auem columbam que a Grecis peristera uocatur. Sed penam honor minuit, Venus namque consolatura innocentis transfigurationem columbam in tutela sua esse commendauit.

DE ADONE

Adonis autem Veneri subiecti hec est fabula: Mirra patrem suum amasse dicitur cum quo ebriato concubuit. Cumque eam pater utero plenam rescisset, cognito crimine euaginato eam persequi cepit gladio. Illa in arborem mirram est conuersa, quam arborem patre gladio percutiente Adon exinde natus est quem Venus ad se recepit et amauit. Quid autem hec fabula sibi uelit, dicamus. Mirra genus est arboris que dum grandioris fuerit roboris, solis ardoribus sucum exsudat qui mirra dicitur, et quia hec species odore suauis est, Adonem dicitur genuisse, adon enim Grece dicitur suauitas Latine. Ideo autem eum Venerem amasse dicitur quia hoc genus pigmenti sit ualde feruidum.

DE CVPIDINE VENERIS

Cupidinem Veneri ascribunt quia ueneria uoluptas sine amore exerceri non potest. Cupidinem amoris deum Simonides ex Venere tantum dicit esse progenitum quanquam alii dicant ex ipsa et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii uero Chai et prime rerum nature eum esse filium uolunt. Qui pharetratus, nudus, cum face, pennatus puer depingitur. Pharetratus ideo quia sicut sagitte corpus ita mentem uulnerat amor; nudus quia amoris turpitudo semper manifesta est et nusquam occulta; cum face autem quia turpis amor cum calore et feruore quodam accenditur; pennatus quia amor cito pertransit et amantibus nec leuius aliquid nec mutabilius inuenitur. Puer etiam fingitur quia sicut pueris per inperitiam facundia sic quoque nimium amantibus per uoluptatem deficit. Due sunt Veneres, una uoluptaria et libidinum mater que fertur Hermafroditum genuisse, altera casta que preest castis et licitis amoribus. Similiter duo sunt amores, id est castus et incestus quem ad differentiam illius casti semper pluraliter dicimus.

DE TRIBVS GRACIIS

Gracie tres sunt Pasithea, Eugiale, Eufrosine, que nude connexeque et una auersa, due autem nos respicientes pinguntur. Veneri autem sunt consecrate quia earum pulsu cuncta animalia ad coitum prona fiunt. Lauantur autem in fonte Acidalio qui est in Orchomeno Boetie ciuitate, de quo etiam Venus Acidalia dicitur uel inde quia inicit curas, ipsius enim et Liberi filie sunt nec immerito, Gracie enim per horum fere numinum munera conciliantur. Ideo autem nude sunt quod gracie sine fuco esse debent, id est sine simulatione, ideo conexe quia insolubiles esse gracias decet. Quod uero una auersa pingitur, due nos respiciunt, hec est ratio quia profecta a nobis gracia duplex solet reuerti.

(Scholion M)

Eufrosigne, id est bona mens, Eugiale, id est bonus sonus, Pasithea, id est bona operatio. In omni genere optimi seruitii tria concurrere debent, scilicet bona mens, uox bona et effectus bonus.

DE ERICTONIO

Iuppiter et Iuno cum multos filios per coniugium procreassent, tandem ad ostendendam diuinitatem suam placuit sibi sine coniugio filios generare. Tunc Iuppiter ex barba Palladem, que et Diana dicitur, genuit decentis forme, et quia ex capite eius est orta et in capite quinque partiti sensus pollent, dea dicitur esse sapientie. Iuno autem tactis suis genitalibus locis protulit Vulcanum, et quia loca genitalia inmunda sunt et deformia, deformi figura apparuit fuscus et claudus. Qui cum deformis esset et Iuno ei minime arrisisset, ab Ioue precipitatus est in insulam Lemnum. Illic nutritus ab Sinthio diuinos honores non meruit, ad quos per conuiuium numinum aut per coniugium uenitur dearum, unde Virgilius: cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est. Impetrato autem demum a Ioue, cum fulmina sibi fabricaret, Minerue coniugio illa eo spreto reluctante effectum libidinis proiecit in terram, quo Minerua pudore permota pede puluerem iniecit. Vnde natus est puer draconteis pedibus qui appellatus est Erictonius quasi de terra et lite procreatus, nam eris est lis, chthon terra. Quem Minerua in cista abscondit draconeque custode apposito duabus sororibus Acclauro ac Pandore Erethie filiabus transmisit obseruandum interdicens ne cistam aperirent. Virgines autem interdicta magis appetentes cistam aperiunt et uiso angue insania a Minerua iniecta de arce Atheniensium se precipitauerunt, anguis ad Minerue clipeum refugiens ab ea est educatus. Erictonius autem ad tegendam pedum feditatem iunctis equis usus est curru quo tegeret sui corporis turpitudinem, unde Virgilius in III. Georgicorum: Primus Erictonius currus et quatuor ausus Iungere equos rapidisque rotis insistere uictor.

DE PRIAPO

Priapus fuit de Lampsaco ciuitate Hellesponti de qua pulsus est et propter uirilis membri magnitudinem post in numerum deorum receptus meruit esse numen hortorum. Dicitur autem preesse hortis propter fecunditatem, nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, orti nunquam sine fructu sunt, et cum alia terra semel in anno prouentum habeat, ortus uero multiplicem. Est autem minister Liberi patris, deus libidinis et coitus, unde sacris eius interesse dicitur, nam: Sine Cerere et Libero friget Venus. Priapum quidam dicunt esse Adonem filium Veneris qui a feminis colitur. Secundum aliquos irte Adon fuit amasius Veneris quem aper interfecit unde nimium fleuit Venus. Quod ideo fingitur quia Adon est Sol, aper hyems, aper uero interfecit Adonem quia ueniente hyeme sol a calore deficit et moritur, Venus flet, id est terra, quia terra nihil parit cum sol hyeme obnubilatur.

DE MINERVA

Minerua sapientie, armorum et lanificii dea esse dicitur, que pingitur armata, triplici ueste induta, caput Gorgone gestans in pectore. Minerua ideo de uertice Iouis dicitur nata quia ingenium in cerebro positum sit; ideo fingitur armata quia sapientia sit munita; Gorgonem huic addunt in pectore ut uir sapiens terrorem contra aduersarios gestet in mente; cristam cum galea capiti suo imponunt ut cerebrum sapientie et armatum sit et decorum; triplici etiam ueste fingunt hanc esse indutam quod sapientia tecta extrinsecus raro cognoscatur. Et conditricem Athenarum eam esse dicunt, Minerua enim et Athene Grece dicitur quasi athanate parthene, id est inmortalis uirgo, quia sapientia nec mori poterit nec corrumpi. In huius tutelam noctuam ponunt quod sapientia etiam <in> obscuritate proprium fulgorem teneat. Quomodo autem eam in suam tutelam recepisset, hec est fabula: Nicteus Ethiopum rex felix si nunquam pater fuisset, habuit filiam Nictimenen nomine, que cum scelerato amore patrem diligeret, amorem suum nutrici confessa est infandumque petiuit auxilium. Ea uero cum mentita esset domino suo Nicteo a quadam illum extranea diligi uirgine, impetrauit ut ille filie sue imprudens uteretur amplexibus. Sero ille cognitum facinus statuit uindicare, agnitam itaque inter ipsos amplexus filiam cum uoluisset extinguere, illa Minerue implorauit auxilium, cuius protectione periculo est erepta, uersa est in auem que ex conscientia commissi facinoris diei fugit aspectum et Minerue tutele dicata est. Alii dicunt filiam Preti fuisse patrisque uim timentem aufugisse quam Minerua mutauit in noctuam.

DE VVLCANO

Vulcanus autem ignis est, et dictus est Vulcanus quasi uolicanus quod per aerem uolet. Dicitur autem Vulcanus a Iunone propter deformitatem deiectus, quam aerem esse constat ex quo fulmina procreantur. Ideo autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus quia fulmina de imo aere nascuntur, unde et Homerus dicit eum de aere precipitatum in terras quod omne fulmen de aere cadat. Quod quia crebro in Lemnum insulam iacitur, ideo in eam dicitur cecidisse Vulcanus. Claudus autem dicitur quia per naturam nunquam rectus est ignis. Ideo uero eum Minerue coniungi uoluerunt quia etiam aliquando sapientibus furores surrepant. Illa uero armis uirginitatem defendit quia omnis sapientia integritatem morum suorum contra furiam uirtute animi uindicat, unde quidem Erictonius nascitur, eris enim Grece certamen dicitur. Quidnam aliud surripiens furor sapientie generare poterat nisi certamen inuidie? Quod quidem sapientia, id est Minerua, abscondit in cista, id est celat in corde, omnis enim sapiens furorem suum in corde celat. Ergo Minerua draconem apponit, id est perniciem, quem quidem duabus commendauit uirginibus, id est Acclauro et Pandore. Pandora enim uniuersale munus dicitur, Acclauro uero quasi acoloron, id est tristicie obliuio. Sapiens enim dolorem suum aut benignitati commendat, que omnium munus est, aut obliuioni.

52

Sciendum est tres Athlantes fuisse, unum Maurum qui est Maximus, alterum Italicum patrem Electre unde natus est Dardanus, tertium Archadicum patrem Maie unde natus est Mercurius. Sed ex nominum similitudine nascitur error et dicuntur Maia et Electra filie fuisse Athlantis Maximi hac ratione quia et ipse habuit horum nominum filias, id est Electram et Maiam.

DE MERCVRIIS

Coruilius dicit IIIIor esse Mercurios, unum Iouis et Maie filie Athlantis, alterum Celi et Diei, tercium Liberi et Proserpine qui animas euocat, quartum Iouis et Cillenes a quo Argus occisus est. Sed in deorum ratione quia ueritas ignoratur, fabule sequende sunt. Iuppiter cum Maia Athlantis Archadici filia concubuit, unde natus est Mercurius in Cilleno Archadie monte qui literas monstrauit, menses instituit, sidera expertus est, lyram inuenit quam etiam VII cordis propter numerum Athlantidum, eo quia mater eius una earum esset, instruxit. Preesse autem negotiis et furti rapinarumque deus esse dicitur. Virgam ferens, pennatis talaribus calciatus, canino capite, flauus et perustus pingitur.

VNDE VOCETVR MERCVRIVS

Mercurius igitur quasi mercium curius uel medius currens dicitur, quia sermo inter medios est, uel quia nuncius deorum est. Mercurius quasi medius inter deos et homines currens dicitur. Fingitur autem deus esse rapinarum et furti, quia negociatores rapina et periurio semper sunt succinti. Virgam tenet cum qua serpentes, id est uenena, dicitur diuisisse, quia bellantes ac dissidentes interpretum sedantur oracione. Pennatis autem talaribus calciatus esse dicitur quia cicius aliis planetis in ortum reuertitur unde etiam uelox et errans dicitur. Flauus et perustus autem ideo ubique introducitur quia uicinius esse Soli preter ceteras stellas dinoscitur. Canino autem capite pingitur unde et Anubis dicitur, quia nihil cane sagacius esse dinoscitur. Lyre autem ab eo inuente et pro ea ab Apolline uirge dono accepte hec est fabula.

(Scholion R)

Ex planetis duo sunt noxii Saturnus et Mars, duo salutares Iuppiter et Venus, Mercurius uero talis est qualis est ille cui iungitur. Vnde etiam minister deorum fingitur quod eorum semper obtemperat potestati.

DE LYRA

Cum regrediens Nilus in suos meatus uaria in terris reliquisset animalia, relicta est eciam et testudo, que cum putrefacta esset et nerui eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit, ex cuius imitatione lyra inuenta est a Mercurio. Postea cum pascenti Admeti regis armenta Apollini boues abegisset et deprehensus ab eo esset, poscenti Apollini ut dicere liceret se inuenisse lyram, concessit et ab eo uirgam quandam, que caduceum dicitur, accepit. Quam manu tenens Mercurius cum proficisceretur in Archadiam et uidisset duos dracones implicitos inter se dimicare, uirgam inter medios proiecit, illi mox segregati discesserunt. Quo facto eam uirgulam pacis causa cognouit esse institutam. Virge autem huius hec est ratio: Mercurius et oracionis deus esse dicitur et interpres deorum, unde uirga serpentes diuidit, id est uenena, nam bellantes interpretum oratione sedantur, unde legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per feciales bella indicebantur ita pax per caduceatores fiebat, Ἑρμῆς autem Grece dicitur Latine interpres.

DE ORPHEO

Apollo lyra accepta Orpheum Oeagri fluminis et Calliopes muse filium dicitur docuisse et postquam ipse citharam inuenit, lyram sibi concessisse. Hic autem theologus fuit et orgia primus instituit et quia hominum feritatem morum composuit institutione, dicitur arbores et saxa ad se audiendum commouendo illicuisse. Erat autem sibi una ex Driadibus uxor dicta Euridice, que quadam uice Aristei filii Apollinis et Cyrenes nymphe Penei fluminis Thessalie filie insidias fugiens serpentem in prato latentem incurrit, cuius etiam ueneno periit. Vnde doloris impatientia turbatus Orpheus lyra accepta Tenarias fauces adiit, cantus dulcedine Ditis feritatem permouit impetrans Euridicen ea tamen lege sibi reddi ut eam subsequentem precederet, nec illius causa uisum retro flecteret. Amoris autem impatientia date sibi legis oblitus sue iam potestatis coniugem respexit legeque Fatorum eam retrahente subito ab oculis lapsam perdidit.

DE IOVE ET ETHNA NIMPHA

Iuppiter Ethnam nimpham compressit et grauidam fecit, quam cum Iuno persequeretur, illa Terre implorauit auxilium et in cuius sinus recepta enixa est geminos nec dum parto maturo. Vel, ut alii dicunt, Iuppiter timens Iunonem Terre commendabat ipsam, secundum alios partum eius. Hos Terra intra gremium suum tam diu fouit quam diu lex uteri postulabat, posteaque enixa est, unde Palici, id est bis geniti, appellati sunt. Hos autem inmites fuisse et humano sanguine placari consuetos fabula disserente est firmatum. Postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum inmutata sacrificia.

DE CIBILE

Cibile mater deorum dicitur et currui subiunctis leonibus uehitur, Coribantes strictis gladiis munitos ministros habere, turritam gestare coronam fingitur. Ideo igitur mater deorum curru uehi dicitur quia ipsa est terra que in aere suspenditur; ideo sustinetur rotis quia mundus rotatur et reuolubilis est; ideo ei subiunguntur leones ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare; ideo Coribantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur ut omnes pro terra sua debere pugnare significetur; quod autem turritam gestat coronam, ostendit ciuitates terre esse superpositas quas turribus constat insignitas. Vnde autem leones suo currui subiungerentur, hac fabula demonstratur.

DE ATHALANTA

De ciuitate, que Scenos dicitur, fuit quedam uirgo Athalanta Scrinei filia prepotens cursu adeo ut sponsos prouocatos cursu superatos occideret. Postea Yppomenes Venerem, ut sibi adesset, rogauit, a qua cum accepisset de orto Hesperidum tria mala aurea, puellam prouocauit et singula iacere cepit. Tunc Athalanta cupiditate colligendorum malorum retenta superata est. Sed Yppomenes potitus uictoria in luco Matris Deum amoris impacientia cum uicta Athalante concubuit. Vnde irata dea in leones eos conuertit et suo currui subiugauit precipiens ne secum umquam leones coirent. Nam et Plinius in Naturali historia dicit leonem cum parda et pardum cum leena concumbere.

DE PAN

Pan deus est rusticus in nature similitudine formatus, unde et Pan dictus est, id est omne. Habet enim cornua in Solis radiorum et cornua Lune similitudinem, rubet eius facies ad etheris imitationem; in pectore nebridem habet stellatam et ad stellarum imaginem, pars eius inferior hispida est propter arbores, uirgulta, feras, caprinos pedes habet ut ostendat terre soliditatem. Fistulam VII calamorum habet propter armoniam celi in qua VII sunt planete, ut Virgilius: VII discrimina uocum. Recuruum baculum, calauropa habet, id est pedum, propter annum qui se recuruat, quia deus totius nature est. A poetis fingitur cum Amore luctatus et ab eo uictus quia, ut legimus: Omnia uincit Amor. Ergo Pan secundum fabulas Syringam nympham amasse dicitur quam cum sequeretur, illa implorato Terre auxilio in calamum conuersa est quem Pan ad solatium amoris incidit et sibi fistulam fecit unde fistula Grece syringa dicitur.

FABVLA ENEE

Eneas autem, ut Cato dicit, simul ac uenit in Italiam accepitque uxorem, propter quod Turnus tam in Latinum quam in Eneam bella suscepit a Mezentio impetratis auxiliis. Sed primo bello periit Latinus, secundo pariter Turnus et Eneas et postea Mezentium interemit Ascanius et Laurolauinium tenuit. Cuius insidias Lauinia timens grauida confugit ad siluas et latuit in casa pastoris Tirii et illic enixa est filium quem uocauit Siluium. Timens autem Ascanius ne populi contra se flagraret inuidia, uocauit nouercam et ei concessit Laurolauinium, sibi uero Albam constituit. Sine liberis periit, Siluio, qui et Ascanius dictus est, reliquit imperium, unde apud Liuium est error, qui: Ascanius Albam condidit. Postea omnes Albani reges Siluii dicti sunt ab huius nomine sicut hodie Romani imperatores Augusti uocantur, Egiptii Ptolomei, Perse Arsacide, Latini Murani.

HYSTORIA

Causa incendii Ethne secundum Virgilium hec est: Sunt terre desudantes sulfur per occultos tractus sicut Campanie Vesuuius et Taurus montes, quod indicat calentium odor aquarum. Item nouimus ex aque motu uentum creari, esse etiam et concauas terras. Et constat Ethnam ab ea parte qua Eurus uel Affricus flat, habere speluncas plenas sulfuris et usque ad mare deductas. He spelunce in se recipientes fluctus uentum creant qui agitatus ignem gignit ex sulfure, inde est, quod uidetur, incendium. Hoc autem ita esse illa comprobat ratio quia et aliis uentis flantibus nihil ex se emittit et pro modo flantis Euri uel Affrici et interdum fumum interdum fauillas interdum incendia emittit.

DE FAVNO

Faunus infernus dicitur deus et congrue, nam nihil est terra inferius in qua habitat et de qua responsa dat. Ipse est et Fatuus, huius uxor est Fatua, idem Faunus et eadem Fauna. Dicti sunt Faunus et Fauna a uaticinando, id est a fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes. Fauni autem sunt qui uulgo incube uel pilosi appellati sunt et a quibus, dum a paganis consulerentur, responsa uocibus fando dabantur.

DE NYMPHIS

Nymphe moncium dicuntur Oreades, que inter siluas habitant et arboribus delectantur, Driades, que cum arboribus nascuntur et pereunt, Amadriades, plerumque enim incisa arbore uox erumpit, sanguis emanat, uirgultorum autem et florum Napee, fontium Naides, fluminum Potamides, maris uero Nereides. Sunt autem quedam dee topice, id est locales, que ad alia loca non transeunt ut Marica dea littorum Minturnensium iuxta Lyrin fluuium habitans. Quod autem poete inuocant Musas, hec est rationis quod secundum Varonem ipse sunt nymphe que et Muse. Sane sciendum quod idem Varro tres tantum esse commemorat, unam que ex aque nascitur motu, alteram quam aeris icti sonus efficit, terciam que mera tantum uoce consistit.

DE ASTREO

Astreus unus de Titanibus qui contra deos arma sumpserunt, cum Aurora concubuit, unde nati sunt uenti iuxta Esiodum. Re autem uera ex aere nubes, ex nubibus aqua, ex aque uero motu uenti creantur, dicitur autem Eolus rex uentorum fore eorumque furorem sui imperio frenare. Veritas autem sic se habet.

DE EOLO

Eolus Ippote filius rex insularum VIIII que sunt post fretum Sicilie que ab eo Eolice insule appellantur licet et propria nomina habeant, quarum nebulis et fumo Vulcanie insule predixit futura flabra uentorum, unde et ab imperitis uisus est uentos sua potestate retinere. Fingitur namque a poetis rex uentorum fuisse, dicitur autem uentos antro frenare quia concaua loca plena sunt uentis.

DE TITANIBVS

Ferunt fabule Terram diis, qui eam inhabitare dedignati sunt, iratam Titanas, qui et Gigantes dicuntur, serpentinis munitos pedibus in sui ultionem procreasse, qui uiribus confisi celum moles montibus extruentes dissipare deosque ad terram substernere aggressi sunt. Qui Iouis fulminibus obiectuque a Minerua Gorgone capite prostrati, duci eorum Athlanti celi onere imposito ipsi terrarum molibus obstructi sunt. Quorum etiam Enceladus, qui et Briareus siue Egeon dicitur, ardenti Ethne subpositus est, unde adhuc ardere latusque mutando totam Siciliam tremefacere fumique uapore complere dicitur. Re uera nisi que de Gigantibus legimus, fabulose acceperimus, ratio non procedit, nam cum in Flegra Thessalie loco pugnasse dicantur, quemadmodum in Sicilia Enceladus, Otus in Creta secundum Salustium, unde: Otii campi, Typheus in Campania, ut: Inarime Iouis imperiis imposta Typheo? Sed Varro dicit in diluuio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his qui de aliis ueniebant montibus, facile ex locis superioribus uicerunt, unde factum est ut dii superiores dicerentur, inferiores uero terrigene, et quia de imis ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus serpentes habuisse.

DE STATVTO IOVIS

In quo Gigantum contra deos bello cum Victoria Stigis inferne paludis filia Ioui faueret, dicitur meruisse ut dii per eius matrem iurantes non audeant fallere. Iuppiter namque statuisse dicitur ut si quis illius fefellisset numen, integro anno et VIIII diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur. Ratio autem hec est: Stix merorem significat, a tristicia Stix dicta est, dii autem leti sunt semper unde etiam immortales, ergo quia merorem non senciunt, iurant per rem sue nature contrariam, id est tristiciam que est eternitati contraria.

69

Flegeton autem inferorum fluuius ignem significat, nam flox Grece calor Latine, unde cuncta procreantur et re uera sine calore nihil nascitur. Acheron quasi de imo nascitur Tartaro. Huius estuaria Stigem creant, de Stige nascitur Cocyton. Et hec est etimologia, nam philosophia hoc habet: qui caret gaudio, tristis est, tristicia uicina luctui est qui procreatur ex morte, unde et hec apud inferos esse dicuntur.

FABVLA DE GALLO

Elicon mons est Boetie qui et Aonius dicitur, iuxta quem ambulans Gallus ab una musa ad ceteras est ductus et illic poeta factus qui dicit: putris concrescere fungos. Plinius dicit: cum aer humidus esse ceperit, fauilla, que cum fumo egredi solet, prohibita aeris crassitudine in lucernis residet et quasdam imagines uelut fungorum imitatur.

71

Facta est connexio rerum per eternitatem inuicem se retinens que et suo ordine et lege uariatur ita tamen ut ipsa uarietas eternitatem habeat.

FABVLA PELEI

Peleus adamatus est ab Yppolita Acasti uxore, que cum despiceretur ab eo, questa est marito sese de stupro interpellatam. Indignatus Acastus Peleum duxit inuitem gratia uenandi in Pelium montem ibique reliquit inermem a Centauris perimendum. Qui seruatus a Chirone collecto exercitu euertit Acasti regnum et Hyppolitam digno supplicio cruciauit.

DE OTO ET OPHIALTE

Otus et Ophialtes gigantes Aloi filii tante audacie erant ut montibus constructis celum expugnare niterentur, hi enim per singulos menses nouem digitis crescebant. Icti autem fulmine et in Tartara mersi sunt.

DE SALMONEO

Salmoneus Eoli filius non regis uentorum sed cuiusdam apud Elidem ubi regnauit, fabricato ponte ereo super eum currus ad imitanda tonitrua agitauit et in quem iaculatus fuerat facem, occidi iussit. Hic postea a Ioue fulminatus uerum fulmen est expertus.

DE PHETONTE

Pheton Climenis et Solis filius cum doleret obiectum sibi ab Epapho rege Egypti quod non esset a Sole sed de adulterio procreatus, duce matre uenit ad Solem et poposcit ut, si uere eius esset filius, petenda prestaret. Quod cum Sol iurasset per Stigem paludem se esse facturum, peciit ille ut eius se currus agitare liceret. Sol post iusiurandum negare non potuit, acceptis itaque curribus Pheton cum orbitam Solis exisset et mundus ardere cepisset, ab Ioue fulminatus in Eridanum Italie fluuium, qui et Padus uocatur, cecidit. Huius interitum flentes sorores Phetusa et Lampedusa deorum miseratione in arbores commutate sunt in alnos, ut alii dicunt, in populos. Idem prius uocabatur Eridanus sed post a luce sui ardoris Pheton est appellatus.

DE LICAONE

De Gigantum sanguine natus est Lycaon tyrannus Archadie, cuius filiam Caliston cum in comitatu Diane Iuppiter uidisset, in amorem eius incidit et a reliquis segregatam nymphis in Dianam mutatus compressit et grauidam fecit. Cuius cum crimen tumens uterus proderet, indignata Diana a comitatu suo eam repulit, illa autem exactis X mensibus enixa est paruulum qui Arctos cognominatus est. Indignata Iuno quod pelix sua ex Ioue etiam mater esset, Caliston uertit in ursam. Cuius filius Arctos cum esset in adultam etatem perductus, imprudens in matrem incidit ursam credens et misso telo eam perimere uoluit. Non sustulit Iuppiter ignorantem matricidium perpetrare statimque eos inter sydera collocauit. Ille Arcturus et alio nomine Arctophilax uocatur, illa Arctos Mizon, Latine Septentrio Maior appellatur, quod signum loco non mouetur, nec hac, quam dicturus sum, causa mergitur.

DE THETIDE

Thetis enim filia Nerei, uxor Oceani, nutrix Iunonis fuit, quam Iuno indignata pelicem suam in celum translatam rogauit ut propter affectum nutrite eam prohiberet in occeanum cadere.

DE LICAONE

Licaon autem cum susceptos hospicio hospites interimere solitus esset, stuprate insuper filie dolore commotus Ioue hospicio suscepto cum uellet explorare an uerus Iuppiter esset, ut expertum hominem polluto hospitalitatis iure citius eum interimeret, humanam ei carnem uescendam apposuit. Vnde commotus Iuppiter domum eius incendit ipsumque mutans in lupum docuit hospicii iura non polluenda.

DE ICARO

Icarus quidam Atheniensis Liberi comes fuit, a quo cum uini usum mortalibus tradere doctus uitem seuisset floridamque fecisset, dicitur hircus in uineam se coniecisse et, que tenerrima ibi uidebantur, folia decerpsisse. Quo facto Icarus eum interfecit et ex pelle eius utrem faciens uento preligauit et suos sodales circa eum saltare coegit, unde et adhuc caper Bacho, quia obest uitibus, immolatur. Victime enim numinibus aut per similitudinem aut per contrarietatem immolantur, per similitudinem ut nigrum pecus Plutoni, per contrarietatem ut porca, que obest frugibus, Cereri, caper, qui obest uitibus, Libero, item capra Esculapio, qui deus est salutis, cum nunquam sit capra sine febre. Rustici autem cum exhibitum ab Icaro uinum plus nimio potantes deebriarentur, uenenum se ab illo accepisse putantes eum in Marathone regionis monte interfecerunt. Huius canis, cui nomen fuit Mera, est reuersus ad Erigonem filiam que cum eius se ueste extrahentis comitata uestigia ad patris peruenisset cadauer, laqueo uitam finiuit, cui mortue canis morte sua satis fecit. Sed Erigone deorum uoluntate cum cane in celum translata ipsa Virgo, canis Syrius appellatur. Receptus similiter in celum cum plaustro Icarus, plaustrum Septentrio uel Arctos, ipse Bootes uel Artophilax est uocatus. Sed post aliquantum tempus Atheniensibus morbus talis est inmissus ut eorum uirgines furore quodam ad laqueum compellerentur. Vnde consultum oraculum respondit sedari posse illam pestilentiam si Erigonis et Icari cadauera requirerentur. Que cum diu quesita nusquam inuenirentur, ad ostendendam suam deuocionem Athenienses, ut eciam in alieno ea querere uiderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines hac illacque agitabantur ut quasi per aerem illorum cadauera querere uiderentur. Sed cum plerique caderent, inuentum est ut formas ad oris sui similitudinem facerent et eas pro se suspensas mouerent. Vnde oscilla dicta sunt ab eo quod in his ora cillerentur, id est mouerentur, nam cillere est mouere, unde et furcille dicte sunt quibus frumenta cillentur.

(Scholion R)

Alii dicunt oscilla esse membra uirilia de floribus facta que suspendebantur inter columnia inter duas columnas ita ut in ea homines acceptis clausis personis inpingerent et ea ore cillerent, id est mouerent, ad risum populo commouendum, et hoc in Orpheo lectum est. Prudentioribus tamen aliud placet qui dicunt sacra Liberi patris ad purgationem anime pertinere. Omnis enim purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut in VI.: alie panduntur inanes Suspense ad uentos, aliis sub gurgite uasto Infectum eluitur scelus aut exuritur igni. Vt nunc per oscilla genus purgationis, quod est maximum, intelligamus, nam primum est aque, secundum ignis, tercium aeris.

DE SATVRNO ET FILIRA

Saturnus dum amata Filira coiret, Ops eius uxor aduenit, cuius presentiam timens conuertit se in equum, exinde natus est Chiron dimidia parte homo, dimidia equus. Habitauit autem in Pelio Thessalie monte, a quo Achilles et Esculapius nutriti dicuntur. Hic postea translatus est inter sidera a Saturno et factus est Sagittarius.

DE PROMETHEO

Prometheus cum hominem fingeret iussu deorum, ex omnibus animalibus particulas, prout erat eorum natura, ei apponebat. Vnde uim leonis stomacho dicitur apposuisse idcirco quod iracundia magis accendamur, timorem a lepore, astutiam a uulpe, a serpente prudentiam, a columba simplicitatem. Fecit autem hominem inanimatum et insensibilem, cuius opus Minerua mirata spopondit ei ut si quid uellet de celestibus, ad suum opus inquireret. Ille se nescire ait que bona in celestibus haberentur, sed si fieri posset, se usque ad superos leuaret atque exinde, si quid operi suo congruum cerneret, melius presens arbiter tulisset. Illa inter horas septemplicis clipei sublatum celo detulit, et dum uidit celestia animata ignis uigore uegetata, Phebaicis rotis applicans faculam ignem est furatus quem hominis applicans pectori animatum reddidit. Prometheum dictum quasi promanteci, quod nos Latine prouidentiam dei dicimus, quasi enim dei prouidentia et Minerua quasi a celesti sapientia homo factus est.

DE HOSTIA PROMETHEI

Antiqui autem cum totas hostias sacra consumerent flamma, Prometheus, qui propter excellentiam animi homines finxisse existimatur, impetrasse a Ioue dicitur ut partem hostie in ignem coniecerent et partem in suo consumerent uictu. Que dum consuetudo perduraret, ipse Prometheus duos tauros immolabat, quorum iecora cum primum in ara posuisset, tauri utriusque carnem in unum compositam corio bubalo texit, ossa, que circum fuerunt, reliqua pelle contecta in medio locauit Ioui faciens potestatem ut, quam uellet, sumeret partem. Iuppiter utrunque putans taurum esse delegit ossa pro sua dimidia parte. Iuppiter cum factum rescisset, mortalibus eripuit ignem ne caro utilis esset cum coqui non posset. Prometheus autem mortalibus ignem restituere cogitans Minerue auxilio celum dicitur ascendisse et adhibita ad radios Solis facula ignem est furatus quem hominibus indicauit. Ob quam causam irati sunt dii et miserunt duo mala in terris maciem et morbos, ipsum autem Prometheum per Mercurium in monte Scithie Caucaso ferrea catena XXX milia annorum uinxit Iuppiter ad saxum adhibens ei aquilam que cor eius exederet. Hercules autem missus ab Euristeo propter Hesperidum mala nescius uie deuenit in Caucasum montem ad Prometheum, a quo demonstrata uia post uictoriam pro gratie beneficio aquilam cor eius exedentem interfecit. Sed de Promethei solutione hec memorie causa prodita est.

DE IOVE ET THETIDE

Cum Iuppiter Thetidis pulchritudine inductus eam uellet uxorem ducere, Parce dicuntur fata cecinisse ut ab eo, qui ex se et Tetide nasceretur, Iuppiter regno pelleretur. Quod cum Iuppiter ex Prometheo hec audiente comperiret, destitit Thetidem uelle uxorem ducere et Prometheum pro beneficio uinculis liberauit et memorie causa digitum sibi lapide et ferro uinciri iussit, qua consuetudine adhuc homines usi anulos lapide et argento conclusos ad amicitie memoriam et pignus habere ceperunt. Hec autem omnia non sine ratione finguntur, nam Prometheus uir prudentissimus fuit unde et Prometheus dictus est, id est a prudentia. Hic autem primus astrologiam Assiriis indicauit quam residens in monte altissimo Caucaso nimia cura et sollicitudine prehenderat. Hic mons positus est circa Assirios uicinus pene sideribus, unde etiam maiora astra monstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat. Dicitur autem aquila cor eius exedere, quod aera sollicitudo est qua ille affectus siderum omnes deprenderat motus et quod quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentie et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. Deprendit preterea rationem fulminum et hominibus indicauit, ad hec quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur qui mortalibus profuit donec bene eo usi sunt. Nam postea malo hominum usu in perniciem eorum uersus est, sicut in Liuio lectum est de Tullio Hostilio qui eo igni exustus est cum omnibus suis, Numa uero Pompilius impune usus est tantum in sacris deorum. Hinc est quod igne rapto ab iratis numinibus morbi dicuntur hominibus immissi.

DE CLEOBE ET BITONE

Cum mos esset sacerdotem Argivam bobus iunctis adire templa Iunonis dieque sollemni boues omnibus pestilentia consumptis non possent inueniri, duo sacerdotis filii Cleobis et Bito matrem subierunt et ad templa deduxerunt. Iuno probans eorum religionem obtulit matri ut, quod uellet, filiis posceret. Illa pia responsione ait ut, quod dea mortalibus utile sciret, ipsa prestaret. Altera itaque die sacerdotis iuuenes reperti sunt mortui, ex quo probatum est nihil esse morte prestantius.

DE CHELONE

Virgo quedam Chelone lingue impatientis fuit. Verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, precepit Mercurio ut omnes deos uel homines atque animalia ad nuptias conuocaret. Quo facto sola Chelone irridens et detrahens nuptias adire contempsit uenire. Quam cum Mercurius non uenisse notauisset, iussu Iouis ad terras descendit et menia Chelonis super fluuium posita in mare precipitauit. Ipsamque Chelonem in animal sui nominis uertit quam nos Latine testudinem dicimus, et ut ad penam dorso tectum portaret, fecit. Vnde etiam incuruatis edificiis hoc nomen impositum est.

DE PRETO REGE

Pretus Abantis filius rex Argiuorum inimicam felicitati sue habuit coniugis fecunditatem. Tres et enim sustulit filias et ad tempus nuptiarum usque perduxit, sed incontinens uirginum lingua infelicitatis edidit causas. He enim feruntur sollemniter templum Iunonis intrasse et se dee pretulisse, hinc offensa Iuno puellas in iuuencas uertit et cupiditatem siluas petendi iniecit adeo ut plerumque mugirent et collo iuga timerent credentes se formam habere uaccarum. Quod eo usque passe sunt donec Pretus regni partem, si quis eas in pristinum statum mentis restituisset, proposuit daturum et ex his unam coniugem. A Melampo autem herbarie artis peritissimo eedem Pretides ab insania sunt liberate unaque ex uirginibus ducata ipso facto regni consorte et genero.

DE ANTIGONE

Antigone Laomedontis regis Troiani filia cum se Iunoni preferret, ab ea propter forme arrogantiam conuersa est in ciconiam.

DE ARACHNE

Arachne, que et Lidia dicitur, quedam puella sacerdos Minerue in lanificio doctissima fuit, que dum improbe opus suum Minerue pretulisset et eam lanificio prouocasset, a Minerua in uermem sui nominis, id est araneam, conuersa laqueo uitam finiuit. Vnde semper opere, quo gaudebat, fatigando casses in alto semper inutiliter suspendet.

DE NIOBE

Niobe Tantali uel Pelopis filia uxor Amphionis ob insolentiam partus Apollinis ac Diane numen experta est. Nam cum ex Amphione VII filiis totidemque uirginibus editis comitata gauderet et quodam tempore Manto Tiresie filia ex responso Thebanos monuisset ut Latone et filiis eius Apollini et Diane preces ferrent, illa sacrificiis interesse noluit predicans se potentiorem numine Latone ac filiis eius esse. Hoc cum Latona filiis suis conquereretur, Apollo et Diana tecti nubibus Thebas uenerunt ac Nioben cum filiis suis filiabusque necauerunt. Peremptos autem apud Thebas liberos Niobe ad patriam, Sifilon scilicet montem dicitur reduxisse ipsamque ibidem in saxum mutatam induruisse. Filii autem Niobes hi sunt: Archemorus, Antogorus, Tantalus, Phedimus, Sipulos, Xenarcus, Apinitos; filie autem he: Asticratia, Pelopia, Cheloris, Cleodoxe, Ogime, Etia, Neera.

DE GLAVCO

Glaucus quidam fuit de Potnia ciuitate, qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius, quibus utebatur ad currum, inmisit furorem que mox eum dilacerauerunt.

DE DEVCALIONE ET PIRRA

Iuppiter humani generis uicia uindicans terras ymbrium undatione operuit totumque hominum genus diluuio deleuit. Deucalion autem Promethei filius et Pirra eiusdem soror cum miseratione numinum in Parnaso monte effusionem ymbrium fugissent, nauicula Delphos uecti Themidis, que antistes Terre fuisse traditur, oraculo audierunt humanum genus posse reuerti si ossa matris post terga iactarent. Intellexerunt igitur per matrem terram significari quippe omnium rerum genitricem, ossa uero eius lapides. Igitur oraculo adimpleto lapides, quos Deucalion post tergum proiecit, in uiros uertebantur, lapides, quos Pirra, in feminas. Secundum alios cum in Parnasum montem effugissent, ignem fecerunt ut nocte uterentur, sed reputans Deucalion ex facto Iouem offendi posse ignem extinxit, ob hoc miseratus Iuppiter per Mercurium monuit ut lapides post se iacerent.

DE LICO ET ANTIOPA

Lici uxor Antiopa Nictei regis filia ab Epapho Ionis et Iouis nato per dolum stuprata a uiro Lico est eiecta, quam pulsam Iuppiter in satirum uel, ut alii dicunt, in taurum uersus compressit et grauidam fecit. Licus autem iratus Dircen duxit uxorem, cui cum suspicio incidisset uirum suum Licum cum Antiopa prius amata concubuisse, imperauit famulis ut pelicem uinctam in tenebris clauderent. Cui cum partus instaret, Iouis uoluntate uincula effugit et in monte Citherone partus exposuit natos, uidelicet Zetum et Amphionem, quorum Zetus rusticus, Amphion uero lira a Mercurio promerita musice extitit peritus. Qui matris iniurias uindicaturi Licum interfecerunt, Dircen uero indomito religatam tauro uita priuauerunt. De cuius sanguine natus est fons ex nomine ipsius Dirceus appellatus. Idem Amphion Cadmo Agenoris filio Thebas condenti adiutor accedens cantus dulcedine lapides dicitur mouisse et, ut se muris sponte imponerent, canendo fecisse.

DE EPAPHO

Iuppiter Epaphum ex Ioue et Ione natum in Egypto oppido communire ibique regnare iussit, oppidum Memphin et alia plura constituit et ex Cassiapan uxore suscepit filiam Libien que postea in Affrica regnum possedit, cuius ex nomine terra Libies est appellata, que etiam regni hereditatem filio suo Agenori reliquit.

LYCVRGVS

Lycurgus rex Tracie fuit qui dum contemnens Liberum eius amputaret uites, crura sua incidit et mortuus est.

VNDE INVENTA SIT PALESTRA

Palestre usus primum ab Atheniensibus repertus est. Troiani etiam preter Dardanum et Teucrum et ab Atheniensibus originem ducere dicuntur, unde et Mineruam colunt.

DE IOVE ET EVROPA

Cum Mercurius iussu patris in Phenicem transgressus esset ut armenta illius regionis ad litus compelleret, Iuppiter in taurum conuersus est. Cum se iumentis Agenoris regis Libie immiscuisset et in amore sui spaciantes in harena uirgines consistere coegisset, ac paulatim singulas alludens nouissime Agenoris filiam Europam in pratis secundum consuetudinem puellarum flores legentem uiciauit et tergo sibi insidentem in insulam Cretam detulit et ex ea tres filios Minoem, Radamantum et Eacum, qui facti sunt apud inferos iudices, genuit terciamque ab ea orbis partem uocauit.

REPETITIO

Agenor cum filiam nomine Europam haberet, Iuppiter forma eius sibi placita in taurum mutatus se iumentis Agenoris immiscuit et Europam in pratis secundum puellarum consuetudinem flores legentem uiciauit et tergo sibi insidentem in Cretam insulam detulit et ex ea tres filios Minoem, Radamantum et Eacum genuit, qui facti sunt apud inferos iudices, tertiamque ab ea orbis partem uocauit.

DE AGENORE ET FILIIS EIVS

Agenor rapta filia Europa fratres eius Cilicem, Cadmum, Phenicem ad requirendam sororem misit ita ut nisi eam reperissent, ad se non reuerterentur. Cilix diuersas petit regiones, nouissime constituit Ciliciam, nec minus Phenix Phenicem. Cadmus non inuenta sorore Apollinis oraculum sciscitabatur in quibus partibus consistere deberet. Accepto igitur responso ut uaccam a grege segregatam, que Lune signum in latere haberet, ageret, et ubi illa fessa procubuisset, ibi urbem statueret, parens igitur precepto in eam terram deuenit que postea a boue Boetia dicta est. Cum autem ad Martis fontem socios aquatum misisset et ille illuc post eos uenisset, ut uidit a dracone, qui Marti erat consecratus, socios consumptos, serpentem interemit et dentes eius seuit. Ex quibus terrigenarum multitudo progignitur, que se mutuis uulneribus interemit quinque tamen superstitibus, quorum nomina hec sunt: Echion, Ideus, Cromius, Pelorus, Hipereon. Qui Minerue uoluntate Cadmo et Amphioni cantus dulcedine, ut sua sponte saxa muris imponerent, efficienti adiutores condendarum Thebarum additi et principes urbis sunt facti.

DE CADMO

Nupsit autem Cadmus Hermione que nata erat ex adulterio Martis et Veneris sed malo omine. Postquam filiabus Solis Venus amores inmisit et singule exitiali morbo detente interiere, Vulcanus Minerue consilio monile astu perfecit, nam consciam facti Mineruam indicant oculi Gorgone qui in eodem monili gemmis erant inserti. Fecit ergo Vulcanus monile pulcherrimum infausti ominis ita ut necesse esset hoc monile gestantem erumnarum mole opprimi. Quod dedit Hermione Martis et Veneris filie, cum Cadmo Agenoris filio nuberet, cuius malo ominis multa aduersa paciens in ultimis Cadmo in Illiricum importunia Thebarum fugiente cum eo in draconem conuersa est. Deinde hoc monile Semile portauit que fulmine Iouis interiit. Idem habuit Ino que occiso a marito Athamante per furorem uno ex filiis Learcho cum alio, id est Palemone, se precipitauit in mare ut mariti insequentis uitaret insaniam. Post habuit Agaue que et ipsa filium furore percussit. He igitur predicte filie Cadmi et Hermione fuerunt. Habuit et Iocasta que per errorem filio Edippo nupsit, habuit et Argia Adrasti regis filia a marito Polinice id per hereditatem sortito eo donata, que idem monile propter prodendum maritum eius Amphiaraum Eriphile eius uxori tradidit, quam postea filius Alcmeon in uindictam patris occidit. Orestisque furore occisa matre correptus idem monile Apollini consecrauit, quod in fontem proiectum hodie cerni dicitur, quod si quis attractauerit, dicunt Solem offendi et tempestates oriri. Quatuor autem sorores, id est Ino, Autonoe, Semile, Agaue, filie Cadmi esse dicuntur quia sunt ebrietatis genera: uinolentia, rerum obliuio, libido, insania, unde et nomina hec IIII Bache acceperunt. Prima Ino, hynos Grece uinum, secunda Autonoe quasi autonynone, id est se ipsam non cognoscens, tercia Semile quasi samalion quod nos Latine corpus solutum dicimus unde et ipsa genuisse Liberum patrem dicitur, id est de libidine nata ebrietas, quarta Agaue que ideo insanie comparatur quod caput filii uinolenta abscidit.

DE IVNONE ET SEMILE

Iuno cum uideret Semilem Cadmi filiam, que et Thione dicitur, a Ioue diligi, in aniculam uersa est et Semiles limen ingrediens sibique ita locuta est: Si te, ut perhibent, integre amat Iuppiter, ab eo impetra ut talis ad te ueniat qualis Iunoni solet uideri. Quod cum Semile a Ioue rogaret, ille mortalem nullo modo talem aduentum posse ferre dixit, illa autem instante tandem promisit tali habitu se ad eam esse uenturum quali ad Iunonem uenit. Qui cum uenisset cum fulmine, Semile sustinere non potuit et obit. Iuppiter uero aperto eius uelocissime utero Liberum patrem ipse et Mercurius aperto femore suo abdidisse dicitur ut expletis VIIII mensibus legitime nasceretur. Postea completis maternis mensibus nymphis, que Nisam montem inde frequentabant, clam tradidit nutriendum, quem postea Ino uxor Athamantis ex Eolo geniti, matertera sua, soror uidelicet Semile nutrisse perhibetur. Hinc irata Iuno furorem Athamanti marito Inonis inmisit ita ut filios suos uellet occidere sperans ut si Liberum patrem inuenire possit, simili ut liberos sorte perimeret. Hinc Athamas mox unum filium suum Learcum Herculis extinxit sagittis, cum quo ita extincto, ut Statius dicit, humeroque suo imposito persequebatur Inonem uxorem, dicit enim: dextramque in terga reflexam Eolidem humero iactantem funus honusto. Ino uero maritum suum ubi furere et se persequi conspexit, Melicertam alterum filium arripiens se cum illo precipitauit in mare, qui postmodum in deos marinos conuersi sunt, Melicerta in Portunum qui Grece Palemon dicitur, Ino in marinam deam que Grece dicitur Leucothea.

PALEMON

Palemonis autem corpus cum Chorinthum, que et Ephire dicitur, fuisset appulsum, ex habitu contemplati regis fuisse filium humauerunt, cui humato institutum fertur lustrale certamen.

DE LIBERO

Liber adulte factus etatis Indiam sibi subiugauit, inde reuertens cum in deserta et in extrema parte Libie teneretur ac siti laboraret exercitus, rogasse dicitur Iouem ut se aquam ei ostendendo patrem probaret. Mox ex harena aries apparuit qui pede eleuato monstrauit locum ubi fodiens aquam posset inuenire. Tunc aperta terra egressa est aqua largissima uel, ut alii dicunt, aries sibi apparuit quo duce Liber aquam inuenit. Inuenta autem aqua petiit Iouem ut arietem in astra transferret. In eo autem loco ubi aqua fluxit, templum constituit quod Iouis Ammonis dicitur, simulacrum etiam eius adiectis cornibus arietinis confectum est. Fingitur autem cornibus arietinis quod satis eius, que ibi dantur, in ululatu sunt responsa et obscuritate inuoluta. Dicitur autem Iuppiter Ammon eo quod in harena repertus est, ammoniam enim Greci harenam dicunt. Liber autem Lieus etiam uocatus inter deos receptus dicitur tygribus sedere, iuuenis nudus pingitur. Liber autem Lieus pater dictus est quod uini passio liberas mentes faciat, Indos uicit quia hec gens uino dedita est, hic tigribus sedere dicitur quod uino fere mentes mulceantur, unde et Lieus dicitur quasi lenitatem prestans, iuuenis ideo depingitur quia semper ebrietas calet, ideo nudus quia mentis sue secreta ebrius nudat.

DE AVTONOE

Autonoe tercia Cadmi filia Aristeo Apollinis et Cirenes nymphe filio nupsit et ex eo filium Acteonem concepit. Qui cum in siluis uenaretur, Dianam, cum in ualle Gargaphie estiuo tempore et assidua uenatione fatigata se ad fontem perlueret, nudam subito incurrit, inde ab illa irata in ceruum ipse, ne eloqui posset, mutatus a suis dicitur canibus perisse laniatus. Quod exponens Anaximenes dicit: quia Acteon uenationem dilexit, sed cum ad maturam uenisset etatem, consideratis uenationum periculis nudam artis rationem uidens extimuit, et dum periculum uenandi fugeret, affectum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo pene omnem suam substantiam perdidit, ob hoc a suis canibus dicitur esse deuoratus.

DE ARISTEO

Aristeus autem post laniatum a canibus filium matris instinctu Thebas reliquit et Cheam insulam tenuit adhuc hominibus uacuam. Postea relicta ea cum Dedalo ad Sardiniam transitum fecit.

DE AGAVE

Agaue quarta filia Cadmi Echionis uxor erat, que Liberum patrem ita in contemptu habuit ut etiam arborem conscendens cum telo ei insidiaretur. Cuius filius Pentheus Thebanorum rex similiter eius sacra despiciens negauit eum ex Semele natum, et insuper dicta Tyresie auguris spernens premonentis ut in aduentu eiusdem Liberi Thebani redimiti hedera procederent ac sacra susciperent, prohibet suos parere monitis et confestim iussit famulos suos ut eum Thebas uenientem uinctum sibi presentarent. Liber, ut eum uesanientem deluderet, uersus in Acetem comitem suum uinctus ducitur et in custodiam mittitur. Vnde inmissa matri et filio amentia Agaue filium sibi obuiantem uitulum putans cum furore armata decollauit, Liber incolomis euasit. Agaue autem mox post cedem resipuit et se filium suum decollasse cognouit.

DE TERESIA

Teresias Periere filius genere Thebanus in monte Cilleno dracones concubitu herentes uirga cum percussisset, in mulierem uersus est, et post temporis seriem iterum eos concubentes uidens percussis rursus uirga in eodem loco in figuram rediit pristinam. Quo tempore inter Iouem et Iunonem iocosa fuit disceptatio, utrum mas an femina maiorem sentiret coitus uoluptatem. Introductus iudex Teresias qui utramque naturam expertus fuerat, libidinem mulieris ad comparationem uiri triplicem fore asseuerauerat. Ob hoc Iuno irata manus eius precidit et eum excecauit, Iuppiter autem ob id ei concessit ut VII etates uiueret uatesque ueracissimus haberetur. Teresiam, quem diximus, intelligi uolunt tempus, quod in uere dicitur masculinum quia tunc soliditas et clausura est germinum, ergo dum uernum tempus coeuntia sibi affectu animalia uiderit eaque uirga, id est feruoris estu, percusserit, in femineum sexum conuertitur, dum in estatis feruorem mutatur. Estatem namque in modum femine ponunt quia omnia patefacta suis folliculis emergunt, cuius genitura dum ueniente autumno prohibetur, iterum in priorem concipiendi et stringendi imaginem conuertitur. Denique cum duobus diis, id est duobus elementis igni et aeri, iudicandi causa adhibetur, iustam de eius iudicio rationem proferetur. Ad fructificandi enim germina tripla aeri pre igne suppetit materia, aer enim et maritat in glebis et perdurat in foliis et grauidat in folliculis, sol autem maturare tantum nouit in granis. A Iunone cecatur quia hiemis tempus nubilosa aeris caligine obducitur, Iuppiter uero ei uaporibus occultis prescientiam, id est conceptionem, futuri subministrat germinis.

DE BRANCO

Brancus Apollini dilectus futurorum fuit peritus, cuius talis est fabula: Chus quidam decimus Apolline cum pranderet in littore, profectus oblitus est filium Smicronem nomine. Ille in saltum cuiusdam Patronis peruenit receptusque cum filiis suis capras pascere cepit. Aliquando cignum prenderunt et illum ueste cooperuerunt. Illi pugnando uter patri illum munus offerret, cum essent fatigati certamine, mulierem inuenerunt reiecta ueste, et cum fugerent territi, reuocati ab ea, ut Patron unice Smicronem diligeret ut puerum, sunt admoniti. Illi, que audierunt, Patroni indicauerunt. Tunc Patron Smicronem pro suo filio dilexit eique filiam suam uxorem locauit. Illa ab eo inpregnata uidit in somnis per fauces suas introisse Solem et exisse per uentrem. Ideo infans natus Brancus est uocatus quia mater eius sibi uterum a Sole uiderat penetratum. Hic cum in siluis Apollinem fuisset osculatus, ab eo est comprehensus et accepta corona uirgaque uaticinare cepit et subito nusquam comparuit. Templum sibi factum Branchiadon est nominatum et Apollini templa consecrantur que ab osculo Branchi Philesia nuncupantur.

DE MOPSO

Mopsus Apollinis et Ymatis filius amicitia Iasoni fida coniunctus diuinandi in tantum extitit peritus quod post mortem eius templa dicata sunt, a quorum aditis sepe homines responsa accipiunt.

DE SIBILLA

Sibillam pio amore Apollo dilexit et ei poscendi quod uellet, arbitrium obtulit. Illa manibus harenam hausit et tam longam uitam poposcit. Cui Apollo respondit id posse fieri si Eritheam, in qua habitabat, insulam relinqueret et eam nunquam uideret. Profecta igitur Cumas tenuit, et illic defectam corporis uiribus uitam in sola uoce retinuit. Quod cum ciues eius cognouissent, siue inuidia siue miseratione commoti ei miserunt epistulam creta antiquo more signatam, qua uisa in mortem est soluta. Vnde nonnulli hanc esse dicunt que Romana fata conscripserat, quod incenso Apollinis templo inde Romam allati sunt libri unde hec fuerat. Sibilla autem Femonoe dicta est nam adiectiuum est nomen, sibilla enim dicitur omnis puella cuius pectus numen recipit, nam ut †alii† dicunt sios deos, bule autem est sententia, igitur sibillas quasi siobulas dixerunt.

DE EIVS LIBRIS

Constat autem regnante Tarquinio quendam mulierem obtulisse ei VIIII libros Sibille Cumane secundum Virgilium, secundum Varronem Erithie, in quibus libris erant fata et remedia Romanorum, et pro his poposcit CCC Philippicos qui tunc preciosi erant. Que contempta alia die tribus incensis reuersa est et tantum poposcit, item tertia die aliis tribus incensis cum tribus reuersa est et accepit quantum postulauerat. Qui libri diligentissime in templo Apollinis seruabantur, tempore ciuilis belli iam per populum carmina uulgabantur et mala Romani fati omnibus patebant.

DE IONE

Io Inachi Argiuorum regis filia fuit, cum qua amata a Ioue morante Iuno superuenit. Timens ille ne deprehenderetur Io, in uaccam mutauit et eam poscenti Iunoni, ne pelicem confiteretur, dedit. Cui Iuno Argum Aristodis filium omnibus menbris oculatum custodem apposuit, quem cum Iuppiter per Mercurium interemisset, Iuno eum in pauonem mutauit, Ioni uero inmisit oestrum, quo toto orbe uexata tandem ad Egyptum uenit et Iouis uoluntate in Isim mutata est. Fingitur autem Isis in similitudine uacce mare transisse, quia transiit in naui uacce picturam habente, quod ut certius cognoscas, nauigium Isidis Egyptus colit.

DE YSIDE

Ysis autem est genius Egypti qui per sistri motum, quod gerit in dextra, Nili accessus recessusque significat, per situlam, quam sinistra retinet, omnium fluentiam lacunarum. Isis autem lingua Egyptiorum est terra quam Isin uolunt esse.

DE OSYRIDE

Osyris fuit gigas Isidis maritus a Typhone fratre suo dilaniatus quem Isis regina Egypti diu plangendo quesiuit et tandem inuentum salutauit. Vnde populus, qui eius colit festa, simulat se eum querere et inueniens eum tandem salutat Grece his uerbis: ueneramur te.

(Scholion R)

Statius: Gentis Achemenie ritu, seu prestat Osirim.

DE VANNO LIBERI PATRIS

Dicitur autem Isis inuenta Osyridis membra cribro superposuisse. Nam idem est Liber pater, in cuius mysteriis uannus est quia Liberi patris sacra ad purgationem anime pertinent, et sic homines mysteriis eius purgabantur sicut uannus frumenta purgat. Vnde Liber ab eo, quod liberet, est dictus, quem etiam Orpheus dicit discerptum esse a Gigantibus.

DE VENERE

Venus indignata quod Proserpina Iouis et Cereris filia coniugia sperneret Plutoni propter terrorem, Tiphei euomentis Ethnam ab inferis emerso intulit amorem ut Proserpinam Iouis et Cereris filiam circa cacumen Ethne flores legentem eriperet. Qua compressa cum properaret fugere, Cyane nimpha, quam dilexerat Anapus amnis, intercedente tardatus est. At ille incensus ira more intercedentem, ut amoueret, sceptro percussit, unde preceps in inferna dimersa est et in liquorem conuersa, cuius lacus contiguus est Arethuse.

DE PROSERPINA

Proserpinam autem, id est Persephonem, raptam a Dite patre cum Ceres incensis facibus per orbem terrarum requireret, per triuia, per quadriuia uocabat clamoribus, unde permansit in eius sacris ut certis diebus per compita a matronis exerceatur <ululatus>.

DE CERERE

Cum autem Ceres de filie inquisitione non cessaret, propter extinguendam sitim ad quendam fontem accessit. Licii rustici uidentes eam a potu prohibere ceperunt conturbantesque pedibus fontem contra eam sonum naribus emiserunt. Vnde illa irata eos conuertit in ranas que nunc quoque ad illius soni imitationem coaxant. Pantagias fluuius Sicilie cum plenus incederet, implebat sonitu totam pene Siciliam unde Pantagias dictus est. Hic postea cum Cereri filiam querenti obstreperet, tacere iussus est numinis uoluntate.

DE INQVISITIONE EIVS

Ceres cum Proserpinam raptam querere non desisteret, uenit ad Eleusinam ciuitatem ad Celeum regem Atheniensium, qui cum liberaliter eam excepisset et a quo rapta esset Proserpina, indicasset, illa beniuolentia eius delectata fifii sui nomine Triptolemi, quem uxor Hiona sibi peperit, se nutricem promisit. Hanc regina libens nutricem filio suo suscepit eique nutriendum tradidit.

DE IMMORTALITATE EIVS ALVMNI

Ceres dum alumnum suum uellet immortalem reddere, interdiu lacte diuino nutriebat, noctu clam igne obruebat, itaque preter quam soliti erant mortales, crescebat. Cum hoc pater miraretur, nocturno tempore obseruauit, et cum Ceres puerum igne obrueret, exclamauit. Illa irata Eleusium exanimauit ac Triptolemo alumno suo eternum beneficium contulit, nam fruges ei propagandas et currum draconibus uinctum tradidit quibus ille uectus orbem terrarum frugibus obseuit.

DE TRIPTOLEMO

Triptolemus beneficio Cereris cum fruges per omnes spargeret gentes, ad Licum †Scotie† regem uenit ibique pene deceptus est. Volens enim Licus id, quod hospes attulerat, fuisse suum monstrare Triptolemum insidiis perimere conatus est, at ille periculo cognito stricto gladio Licum persequi cepit, Licus in feram sui nominis uersus morum suorum colore distinctus est.

DE CEPHEO REGE

Postquam autem Triptolemus domum rediit, Cepheus rex eum tamquam emulus interficere conatus est, sed re cognita iussu Cereris Triptolemo regnum tradidit ibique oppidum constituit quod ex patris sui nomine appellauit, qui Cereri sacra primus instituit que Grece Tesmoforia appellantur.

DE INVENTIONE PROSERPINE

Ceres cum Proserpinam a Plutone raptam diu quesisset, tandem aliquando eam esse apud inferos comperit, pro qua re cum Iouis implorasset auxilium, ille respondit eam posse reuerti si nihil apud inferos gustasset. Illa autem iam Punici mali in Elysio grana gustauerat, quam rem Ascalaphus Stigis filius prodidit. Vnde Proserpina ad superos remeare non potuit. Indignata Ceres conuertit Ascalaphum in bubonem. Sane Ceres a Ioue postea meruisse dicitur ut Proserpina VI esset cum matre mensibus, VI cum marito. Quod ideo fingitur quia Proserpina ipsa est que et Luna que toto anno VI mensibus crescit, VI deficit, scilicet ut per singulos menses quindenis diebus crescens apud superos, deficiens apud inferos uideatur.

DE SIRENIBVS

Sirenes Melpomenes muse et Acheloi fluminis filie cum Proserpinam a Plutone raptam inquirerent et eam minime inuenissent, a diis nouissime impetrarunt ut uerse in uolucres non tantum in terris sed etiam in mari requisitam consequi possent. Quo concesso diu querentes nouissime ad petram Martis que proxime imminebat pelago, deuenerunt ibique habitare ceperunt. Harum concessum quoque fuit ut tam diu manerent incolomes quam diu earum uox audiretur. Fuerunt autem parte uolucres parte uirgines pedes gallinaceos habentes. Harum una uoce, alia tibiis, tercia lyra canebant et primo iuxta Pelorum post in Capreis insulis habitauerant. Quarum cantibus illecti naute, cum ad saxa accederent in quibus ille residentes canebant, illisis in scopulis nauibus in naufragia ducebantur et ab illis comedebantur. Has Vlixes contempnendo deduxit ad mortem, nam cum illas preternauigaret, omnium sociorum suorum aures, ne eas audirent, cera obturans se iussit ad arborem nauis religari, ita et dulcedinem cantus illarum percepit et periculum euasit. At ille adeo se uictas doluerunt ut se in fluctus precipitarent sicque mortem gustarent. Secundum ueritatem autem meretrices fuerunt que quoniam transeuntes ducebant ad egestatem, his ficte sunt inferre naufragia. Sirene igitur Grece Latine trahitorie dicuntur, tribus enim modis illecebra trahitur aut cantu aut uisu aut consuetudine. Ideo igitur uolatiles dicuntur quia amantium mentes celeriter permaneant, inde gallinaceis pedibus finguntur quia libidinis affectu queque habita sparguntur. Per Vlixem autem, qui quasi olon xenos, id est omnium peregrina, dicitur, ad mortem deducte dicuntur quia sapientia ab omnibus mundi illecebris peregrinatur.

DE TANTALO

Tantalus rex Corinthiorum amicus numinibus fuit, que cum frequenter susciperet et quodam tempore defuissent epule, uolens diuinitatem eorum temptare inuitatis filium suum Pelopem occidens epulandum apposuit. Tunc abstinentibus cunctis Ceres humerum eius exedit, quem cum dii per Mercurium reuocare ad superos uellent, eburneus est ei humerus restitutus. Ideo autem sola Ceres dicitur comedisse quia ipsa est terra que corpus resoluit ossa tantum reseruans. Per Mercurium autem fingitur ob hoc reuocatus quod ipse est deus prudentie. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse dampnatus ut in Eridano inferorum stans nec undis presentibus nec uicinis eius pomariis fame deficiens perfruatur. Per quem igitur auaricia fingitur, ut Oratius: quid rider? mutato nomine de te Fabula narratur. Canopus ciuitas est iuxta Alexandriam quam Alexander condidit instar clamidis sue.

DE DANAO ET EGESTO

Danaus et Egestus germani fuerunt filii uero Beli, fratres autem Agenoris patria Cadmi. Danaus ex pluribus coniugibus L filias habuit, Egestus frater eius totidem filios. Egestus Danaum fratrem, ut filias suas filiis suis in matrimonium daret, postulauit. Danaus responso comperit quod generi sui manibus interiturus foret. Argos profectus est et primus dicitur nauem fecisse a cuius nomine Argo dicta est nauis. Hoc comperiens Egestus misit filios suos ad persequendum fratrem hisque precepit ut aut Danaum interficerent aut ad se non redirent. Qui postquam uenerunt Argos, ceperunt patruum oppugnare. Danaus postquam uidit se resistere non posse, filias suas fratris sui filiis coniunxit uxores que nupte iussu patris uiros uniuerse suos interfecerunt. Sola minima Ipermestra Linceo marito suo pepercit a quo postea Danaus, ut oraculi fides impleretur, occiditur. Ob hoc scelus apud inferos hac pena dicuntur dampnate ut aquam dolio pertuso infundentes nunquam laboris finem mereantur.

DE TICIONE

Ticion Terre filius fuit, qui tante fuit magnitudinis ut amplitudine sui corporis VIIII iugera occuparet. Hic amauit Latonam propter quod Apollinis confixus est sagittis et dampnatus hac lege apud inferos ut uultur renascentibus semper fibris eius iecur exedat.

DE SISIPHO

Cum inter duo maria, Sisipheum uidelicet et Lecheum, positum montem Sisiphus crudeli latrocinio occupasset, homines pretereuntes ingens saxum super eos precipitando solitus erat necare, quod scelus luendo dicitur apud inferos contra montis uerticem saxum uoluere quo semper relapso nunquam uoluendi labore quiescere. Dicitur autem idem Sisiphus Ioue se Eginam Asopi fluminis filiam rapuisse sibi confesso hoc querenti patri infida leuitate prodidisse et ob hoc tali apud inferos pena dampnatus esse. Sane de his omnibus mire reddit rationem Lucretius confirmans in nostra uita esse omnia que finguntur de inferis. Dicit namque Ticion amorem esse, hoc est libidinem que secundum phisicos et medicos in iecore est sicut risus in splene, iracundia in felle, unde etiam exesum a uulture dicitur in penam renasci, etenim libidini non sufficit res semel peracta sed recrudescit semper. Dicit etiam Lucretius per eos, super quos iam casurus imminet lapis, superstitiosos designari qui inaniter semper uerentur et de diis et celo male opinantur, nam religiosi sunt qui per reuerentiam timent. Per eos autem, qui saxum uoluunt, ambitum uult et repulsam significari quia semel repulsi petitores ambire non desinunt. Per rotam autem ostendit negotiatores.

DE IXIONE

Ixion Phlegie filius imperator Laphitarum Thessalie gentis amicissimus Ioui cum misericordia eius in celum translatus fuisset, Iunonem de stupro interpellare ausus est. Que de audacia eius conquesta Ioui suadente ipso pro se Nubem ei opposuit cum qua Ixion concubuit unde geniti sunt Centauri. Reuersus autem ad mortales Ixion gloriatus est se cum Iunone concubuisse, ob quam causam Iuppiter eum fulmine percussit et ad rotam serpentibus circumfusam apud inferos uoluendum ligauit.

EXPLANATIO EIVSDEM FABVLE

Sicut nihil in Latina oratione ueritate gratiosius ita nihil in Greca falsitate ornatius. Ixion quasi acsionem, id est dignitatem, dici uoluerunt, Iunonem deam regnorum, ergo dignitas regnum affectans nubem meretur, id est similitudinem regni. Democritus igitur scribit Ixionem in Grecia primum regni gloriam affectasse qui sibi C equites primus omnium conquisiuit unde et centauri dicti sunt quasi C armati, denique centippi dici debuerunt ex quo equis mixti pinguntur. Sed Ixion paruo tempore regnum adeptus mox illud perdidit pulsus, unde et ad rotam dampnatus dicitur quia rote uertigo semper instabilis uoluitur ut hinc pateat quia omnes, qui per arma atque uiolentiam regnum affectant, subito ereptiones subito elisiones sustineant. Quod autem Centauri ficti sunt esse, hic datus est locus fabule: Quidam enim Thessalus rex cum in Peletronio Thessalie oppido, ubi primum domandorum usus repertus est equorum, satellites suos ad reuocandos oestro exagitatos boues suos misisset illique cursu eos assequi non sufficerent, equos primi inuento domandi usu ascenderunt eorumque usi uelocitate boues stimulis ad tecta reuocauerunt. Hi cum equis uterentur, aut uelociter eundo aut circa flumen Peneon equos inclinatis eorum capitibus potando locum dederunt fabule ut Centauri crederentur esse. Alii dicunt Centaurorum fabulam esse confictam ad exprimendam humane uite uelocitatem quia equum constat esse uelocissimum.

DE PERITHOO

Perithous Laphitarum Thessalie gentis rex cum uxorem Yppotamiam duceret, uicinos populos Centauros etiam Rhetum, Pholum et Hileum et alios quam plurimos et deos omnes excepto Marte ad conuiuium uocauit. Vnde numen iratum inmisso furore conuivantes ad arma commouit. Centauri namque cum uino incaluissent et puelle nubentis thalamum uellent irrumpere et uino pleni aliorum etiam Laphitarum uxores conarentur rapere, a Laphitis et a rege eorum Perithoo uicti corruerunt. Eidem pugne Ceneus interfuit qui prius uirgo post a Neptuno pro stupri premio sexus mutationem meruit, erat etiam inuulnerabilis, pugnando tamen cum Laphitis contra Centauros crebris fustium ictibus in terram fixus interiit sed post mortem in sexum rediit.

HISTORIA AMVLII ET NVMITORIS

Amulius et Numitor fratres fuerunt. Amulius Numitorem regno pepulit et filium eius necauit, filiam uero Iliam Veste sacerdotem fecit ut spem sobolis auferret a qua se posse puniri cognouerat. Hanc, ut dicunt, Mars compressit unde nati sunt Remus et Romulus quos cum matre Amulius precipitari iussit in Tyberim. Verum, ut quidam dicunt, Iliam sibi fecit Anien uxorem, ut alii inter quos Oratius, Tyberis, inde est: Vxorius amnis. Inde dicitur quod condolens Ilie querenti de nece Cesaris quasi causa eum ulciscendi exundauerit usque ad Romam. Pueri uero expositi ad uicinam ripam sunt. Hos Faustulus pastor repperit, cui uxor nuper erat meretrix Acca Laurentia que susceptos aluit pueros. Hi postea auum suum Numitorem occiso Amulio in regnum reuocauerunt. Quibus dum cum auo angustum uideretur Albe imperium, recesserunt et captatis auguriis urbem condiderunt. Sed Remus prior sex uultures uidit, Romulus postea duodecim, que res bellum creauit, in quo extinctus est Remus, et Romuli nomine Romani appellati sunt. Vt autem Romulus diceretur, blandimenti genere factum est quod gaudet diminutione. Quod autem a lupa aliti dicantur, factum est ad celandam auorum Romani generis turpitudinem nec incongrue, nam et meretrices lupas uocamus unde et lupanaria, quia hoc animal constat esse in tutela Martis. Ilia mater Remi et Romuli fuit quos ex Marte suscepit, que mortua sepulta est in rippa Anienis fluminis qui in Tyberim cadit, et quia abundans Anio cineres Ilie in Tyberim duxit, ideo dicta est Tyberi Ilia nupsisse. Constat Carthaginem ante LXX annos urbis Rome conditam, inter excidium uero Troie et ortum urbis Rome anni inueniuntur CCC LX.

DE PHLEGIANIS POPVLIS

Phlegie erant populi quidam insulani nimium in deos impii et sacrilegi, unde iratus Neptunus eam partem insule, quam Phlegie tenebant, tridente percussit et omnes obruit.

DE ACRISIO

Acrisius rex Argiuorum accepit responsum eum qui ex filia nasceretur, mortis sibi causam futurum. Vnde sollicitus turrem eneam fecit et in eam filiam Danen posuit adhibens intus puellas custodes, foris uero satellites canesque uigiles. Iuppiter autem uersus in ymbrem aureum per tegularum rimas in sinum illius se dimisit et grauidam fecit. Quo comperto pater eam intra archam inclusam precipitauit in mare, que ad Italiam delata inuenta est a piscatore cum Perseo, quem illic enixa fuerat, et oblata regi qui eam sibi in coniugium copulauit et cum ea Ardeam condidit unde Turnus originem duxit.

DE PERSEO

Sed postea Perseus a Polidecte rege ad interficiendam Gorgonam missus cum reuertens resectum eius caput in manu uolando portaret, auum suum Acrisium obiecto sibi Gorgonis capite in saxum conuertit.

DE GORGONIS

Gorgones tres fuerunt Stennio, Euriale, Medusa filie Phorci regis et Cretidis nymphe uno inuicem oculo utentes. Has si quis uidit, stupore statim in lapidem uersus est. Serenus dicit tres puellas fuisse unius pulchritudinis quam cum uidissent adolescentes, stupore torpebant, unde fingitur si aliquis eas uidisset, in lapidem uerteretur. Fuerunt autem locupletes nimis unde Gorgone dicuntur quasi terre cultrices, γῆ enim terra, orgia cultura dicitur. Sed mortuo patre Medusa in regnum eius successit. Que cum propter pulchritudinem a pluribus peteretur in conubium, Neptunum effugere non potuit, cum quo quia in templo Minerue concubuit, cum et prius se sibi propter forme iactantiam preferret, crines eius a Minerua in serpentes sunt mutati ut que petita inprimis a pluribus procis esset, postea eosdem uultus deformitate terreret. Quam Perseus filius Iouis et Dane a Polidecte rege missus accepto a Minerua, ne a Gorgona posset uideri, uitreo clippeo interceptoque inprimis Phorcidum lumine, que inuicem custodiis utebantur, interfecit et exectum caput Palladi in pectore eius gestandum optulit, de cuius sanguine genus est serpentum procreatum. Vtero autem eius equus Pegasus cum pennis exiit, qui currens ad montem Aonium Baecie pede percussit terram et fontem Castalium produxit qui et Pegasus uel Eliconius est appellatus Apollini et Musis consecratus de quo philosophi et poete finguntur bibere, nam poete quasi Musarum sacerdotes sunt. Dicitur autem ideo Medusa serpentibus crinita esse quia sororibus astutior erat, cuius caput Perseus abstulisse dicitur quia ipsam interfecit et substanciam abstulit, illuc uolando uenisse dicitur quia nauibus uenit.

(Scholion M)

Equus Pegasus, Pegasus dicitur a pegi, ipse est torrens.

INTERPRETATIO EIVSDEM FABVLE

Veritas autem ex integro sic se habet: Gorgo terror, primus quippe terror est qui mentem debilitat, secundus qui profundo quodam terrore mentem spargit, tercius qui non solum mentis uerum etiam caliginem ingerit uisus, unde et nomina accipiunt, Stennio debilitas, Euriale lata profunditas, Medusa obliuio. Hec nomina terrorem faciunt in hominibus. Que omnia Perseus occidit, Perseus enim Grece uirtus dicitur, quam cum auxilio Minerue interfecit quia uirtus auxiliatrice sapientia omnes terrores uincit. Huius autem caput fingitur in pectore Minerua habere, quod illic est omnis prudentia que confundit alios ac saxeos ac imperitos probat. De cuius semine natus est Pegasus, pegasus enim fama dicitur quia omnia uirtus superans famam sibi querit, de quo potant poete quia in laudem uirtutis uidentes eam uictricem prosiliunt.

DE ATHLANTE

Atlas Iapeti et Clemene filius a Themide, que antistes deorum a inicio fuerat, responsum accepit ne quem hospicio ex progenie Iouis reciperet si ortum, in quo poma aurea erant, custoditum retinere uellet. Quam ob causam cum Perseum Iouis et Danes filium a Polidecte rege Magnetis filio ad Medusam gorgonam occidendam missum Libie finibus prohiberet, ille occisa Minerue auxilio Medusa reuersus Athlantem monstrato sibi Gorgonis capite in montem mutauit.

DE MINERVA

Minerua aliquando tibiis in consortio deorum canente dii intuentes buccam eius turpiter inflatam ceperunt ridere. Illa quid riderent ignorans ad Tritonam paludem uenit ibique labiorum suorum turgorem intuita tibias abiecit. Quas Marsia inueniens illis utendo in tantum factus est peritus ut Apollini se compararet. Cum quo cum diu Apollo contenderet et eum superare non posset, ei inuertit cytharam et canere cepit. Inuersis autem tibiis cum se Marsia Apollini equiperare nequiret, Apollo eum ad arborem religauit, uirgis cedendo ad interitum usque cepit punire, de cuius sanguine fons ortus est eius ornatus nomine. Cuius turpitudinis memoria Marsia cauda depingitur porcina.

DE CANTILENA APOLLINIS ET MARSIE

Huic decertationi cum Mida rex Lidie iudex adhibitus interfuisset, audita eorum cantilena preposuit Marsiam. Iratus Apollo eius stulticiam auribus dampnauit asininis. Quas omnium aspectui corona semper capiti suo imposita subtrahens dum a suo liberto tonsus ab eo metueret diffamari, ei coronam imposuit promittens ut si dedecus suum celaret, regni sui eum participem faceret. Qui cum uisa intra se continere non posset, scrobem fecit et Midam regem aures habere asininas terre narrando inculcauit. Siquidem in eadem scrobe orta canna, cum pastores ex ea fistulam sibi facerent, quod terre a tonsore regis inculcatum fuerat, fistula pastoribus aliquid cantare uolentibus expresserat.

FABVLA MIDE

Mida rex ab Apolline petiit ut omnia que tangeret, aurum fierent. Quo concesso uoti sui effectu cepit torqueri quia cibum tangere non potuit quin in aurum statim uerteretur. Conuersus ad preces responsum ab Apolline accepit ut si ter in Pactolum fluuium capite mergeretur, pena mox priuaretur. Quo completo ipso penam euadente fluuius exinde aureas dicitur harenas habuisse.

EXPLANATIO EIVSDEM FABVLE

Veritas autem est: Quia quisque auarus, cum omnia precio destinat, fame moritur, quod Mida rex erat qui collecta pecuniarum suarum summa, ut Socrates dicit, Pactolum fluuium qui in mare decurrere solitus erat, per innumerabiles meatus ad irrigandam suam prouinciam deriuauit suaque expensa auaricia fluuium fertilem reddidit. Mida enim Grece quasi meden idon dicitur, id est nichil sciens, auarus enim in tantum stultus est ut etiam sibi prodesse nesciat.

DE CERTAMINE NEPTVNI ET MINERVE

Cum in acropoli Thebarum arce Neptunus et Minerua de nomine Athenarum contenderent, placuit diis ut illius ex nomine ciuitas diceretur qui munus melius mortalibus obtulisset. Tunc Neptunus percusso cum tridente littore equum animai bellis aptum produxit, Minerua iactata hasta oliuam creauit, que res est melior comprobata et pacis insigne habita. Mox ciuitas dicta est Athene quasi athanate, id est inmortalis. Hinc quia Minerue munus prelatum est dono Neptuni, ramus oliue cui offertur, offerente melior esse indicatur. Hinc est prouerbium illud, herbam do, id est cedo uictoriam, nam cum in agonibus aliquis herbam in modum palme dat ei cum quo non conatur contendere, eum fatetur meliorem esse. Vittis autem ramus oliue alligatur ut inertia et imbecillitas offerentis ostendatur, scimus enim oues alieno semper egere auxilio. Equum autem a Neptuno progenitum alii Scitium alii Sironem alii Arionem, quem Adrastus in Thebano prelio habuit, dicunt fuisse nominatum. Ideo autem Neptunus dicitur equum inuenisse quia uelox est eius numen et mobile sicut mare, unde etiam Castor et Pollux, quia eorum uelocissime stelle sunt, equos in tutela habere dicuntur.

DE MINOE

Minos Iouis et Europe filius cum sacrificaturus ad aras patris accederet, orauit potentiam numinis ut dignam aris suis hostiam ipse preberet. Itaque subito taurus apparuit nimio candore perfusus quem cum admiraretur Minos, religionis oblitus armenti sui maluit esse ductorem, cuius etiam ardore Pasiphe filia Solis uxor Minois dicitur arsisse. Igitur contemptus Iuppiter a filio furorem tauro inmisit ut Cretensium non solum agros sed uniuersa etiam menia uastaret. Hunc Hercules missus Euristei imperio superauit uinctumque Argos usque perduxit. Quem cum Euristeus Iunoni consecrare uellet, Iuno exosa munus, quod ad Herculis gloriam pertinebat, taurum in Atticam regionem expulit ubi a monte eius Marathone Marathonius est appellatus, quem postea Theseus Egei filius interemit. Sed de Pasiphe et eodem tauro plenius dicatur.

DE VENERE

Indicato igitur a Sole adulterio Martis et Veneris Vulcanus minutissimis adamantinis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes impliciti et cunctorum sub testimonio deorum cum ingenti turpitudine resoluti sunt. Quod factum Venus uehementer dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus cepit. Igitur ea incendente cum Pasiphe Solis filia Minois regis Crete uxor tauri amore flagraret, arte Dedali intra uaccam ligneam corio iuuence pulcherrime septam inclusa cum tauro concubuit nato inde Minotauro qui intra laborinthum inclusus humanis carnibus uescebatur. Sed Minos de Pasiphe habuit liberos plures Androgeum, Ariadnem, Phedram.

DE ANDROGEO

Androgeus enim cum athleta fortissimus esset cunctosque in agonibus apud Athenas superaret, ab Atheniensibus et uicinis Megarensibus, quorum rex Nisus erat, coniuratione ab eis in eum facta insidiis eorum occisus est. Quod Minos pater eius dolens collectis nauibus bella commouit, et uictis Atheniensibus penam hanc constituit ut singulis quibusque annis VII de filiis et VII de filiabus suis edendos Minotauro mitterent.

DE SCILLA

Victis autem Atheniensibus cum contra Megarenses bella Minos moueret, quia formosus erat, amatus est a Scilla Nisi Megarensium regis filia que, ut hosti posset placere, comam purpuream parenti abscisam ei optulit, quam Nisus ita habuerat consecratam ut tam diu regno potiretur quam diu illam habuisset intactam. Minos accepto crine ciuitatem expugnauit, Nisum interfecit. Postea et Scilla a Minoe contempta dolore in auem conuersa est et Nisus extinctus miseratione deorum in auis mutatus est formam. Que aues hodie inter se discordant, nam pro ueteris odio furti, id est crinis, nisus persequitur scillam ut eam morti tradat.

DE THESEO

Sed Athenienses dum singulis annis filios Minotauro mitterent, tercio anno Theseus Athenarum regis Egei filius missus est tam uirtute potens quam forma. Qui cum ab Ariadne regis filia amatus fuisset, illa timens ne ille quamuis occiso Minotauro multiplex et perplexum laborinthi iter explicare non posset, Dedalum fabricatorem operis, ut aliqua arte Theseo subueniret, exorauit. Qui eum intrantem fili globum post se iussit resoluere ut illum egrediens relegendo redeundi perplexiones posset superare. Quo adimpleto Theseus occiso Minotauro uictor egreditur, rapta Ariadne aufugit, quam tamen saciatus amore spretam in Naxo insula Libero dicata dormientem reliquit. Quam cum Liber uxorem duceret, Vulcanus ei coronam VII lampadibus insignitam optulit quam ille ad uxoris insigne inter sidera collocauit.

DE EGEO

Egeus autem filio suo preceptum habuit ut si uictor reuerteretur, uela mutaret, id est uela candida nauibus daret, sin autem cum uelis atris rediret. Quod cum ille oblitus non fecisset, Egeus prospecto a litore uelis non mutatis redeuntem filium eum uictum estimans mari, in quod se precipitauerat, nomen imposuit. Theseus uero odio loci inde nauigans ad Italiam uenit et Brundisium condidit. Que cum omnia factione Dedali Minos deprehenderet effecta, eum cum Icaro seruandum in laborinthum trusit. Sed Dedalus corruptis custodibus sub faciendi, quo rex placaretur, muneris specie ceram et lutum accepit, exinde tam sibi quam filio alis impositis euolauit. Icarus altiora petens pennis solis calore resolutis mari, in quod cecidit, nomen imposuit. Secundum ueritatem ueli alis, id est nauigio, euasit uel expandisse in naui pallium suum dicitur ad capiendum uentorum adiutorium. Dedalus uero primus Sardiniam post delatus est Cumas ibique Apollini templo condito in foribus hec uniuersa depinxit.

DE TAVRO

Veritas autem sic se habet: Taurus notarius Minois regis fuit quem Pasiphe amauit et cum illo in domo Dedali concubuit, et quia geminos peperit unum de Minoe et unum de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur. Quam ob culpam inclusum Dedalum regina corruptis custodibus relaxauit, qui misso in mari filio naui delatus est Cumas.

DE SCIRONE

Sciron hospites suos uel transeuntes saxo residens pedes sibi lauare cogebat eosque ex improuiso precipitabat, quem tamen Theseus percussisse dicitur.

DE THESEO

Theseus Egei et Etre filius mortua Ippolite Phedram Minois et Pasiphe filiam superduxit Yppolito, qui cum de stupro illam interpellantem contempsisset, ab illa falso accusatus est apud patrem quod uim ei uoluisset inferre. Theseus autem Egeum patrem tunc marinum deum rogauit ut se ulcisceretur, qui agitanti currus Yppolito immisit focam in littore, qua equi territi eum curru proiectum discerpserunt. Sed Yppolito interempto Phedra amoris impatientia laqueo uitam finiuit. Diana autem castitate Yppoliti commota reuocauit eum in uitam per Esculapium filium Apollinis et Coronidis file Phlegie natum exsecto matris uentre. Cum autem Apollo audisset a coruo, quem Coronidi adhibuit custodem, eam cum Lico adulterium commisisse, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittis, coruum uero pennarum candore plumatum nigrum ex albo fecit et in suam tutelam recepit, exsectoque uentre Coronidis produxit Esculapium qui factus est medicine peritus. Phlegias autem pater Coronidis dolens filiam ab Apolline uiciatam eius templum apud Delphos incendit unde eius sagittis ad inferos est trusus. Sed Esculapium postea Iuppiter propter reuocatum Hypolitum interemit, unde iratus Apollo Cyclopas fabricatores fulminum confixit sagittis, ob quam rem mortalem indutus formam a Ioue missus est Admeti regis nouem annis circa Amphrisium Thessalie fluuium pascere armenta diuinitate deposita. Sed Diana Yppolitum reuocatum ab inferis in Aricia nymphe commendauit Egerie et eum Virbium quasi bis uirum iussit uocari. Sed hec fabulosa sunt, nam hic cum castus ubique introductus sit et solus semper habitauerat, habuisse tamen filium dicitur. Re uera autem Virbius est numen coniunctum Diane ut Matri Deum Atis, Minerue Erictonius, Veneri Adonis. Habent namque singula numina inferiores potestates ministras. Variantur autem a poetis fabule, nam Virgilius perhibet Yppolitum ab inferis esse reuocatum, Oratius econtra: neque enim Diana pudicum Liberat Yppolitum. Nam Yppolitus licet discerptus in uitam secundum fabulas redierit tamen mortis conditionem euadere non potuit.

DE ENORIONE

Enorion, qui et Pelargus dicitur, rex cum liberos non haberet, a Ioue, Mercurio Neptunoque, quos hospicio susceperat, hortantibus ut ab his aliqua postularet, petiit ut sibi concederent sine coniuge liberos. Illi intra corium immolati sibi bouis urina facta preceperunt ut obrutum terra completis maternis mensibus solueretur. Quo facto inuentus est puer, cui nomen ab urina impositum est ut Orion diceretur, quod Dorica lingua mutatum est, ou dittongus mutaretur in o, quod autem pleraque prima syllaba breuis inueniretur cum sit naturaliter longa, Grece rationis est, nam detractio fit enim u littere et o remanet breuis. Qui postea uenator factus dum uellet cum Diana concumbere, ut Oratius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, immisso Terre auxilio scorpione periit, quem Iuppiter in celum transferens signum famosum tempestatibus fecit, similiter et Diana uindicem suum in celum transtulit, sed ueri similius est quod a scorpione interemptus esse dicitur quo oriente occidit. Sane magnitudine sua multis diebus oritur, quod ideo etiam apud imperitos est incerta tempestas. Idem et Orion quodam tempore susceptus a rege cum uellet eius filiam uiciare, ille iratus oculos ei sustulit. Cecus itaque Orion dum consuleret quo modo posset oculos recipere, responsum est ei lumina posse restitui si per pelagus ita in orientem pergeret ut loca luminum radiis Solis semper offerret, quod ita ille facere potuit. Nam cum audisset strepitum Ciclopum Ioui fulmina fabricantium, sono ad eos ductus unum de his suis humeris supposuit et eo duce oraculi precepta compleuit.

DE PERDICCA

Perdicca uenator fuit Policaste filius, qui Matris Deum amore correptus dum et immodesta libidine ferueret et uerecundia noui facinoris tabesceret, ad extremam maciem deductus esse dicitur. Qui primus etiam serram inuenisse dicitur. Sed ut Fenestella Martialis scribit, hic primum uenator fuit, cui cum ferine cedis cruenta uastatio et uagabunda errandi cursilitas displiceret et contiroletas suos, id est Acteonem, Adonem, Yppolitum, miserande necis functos interitu perspiceret, pristine arti repudians agri culturam secutus est. Ob quam rem Matrem Deum quasi terram omnium genitricem amasse dicitur. Quo labore consumptus etiam ad maciem peruenisse dicitur. Et quia cunctis uenatoribus de pristine artis obprobrio detrahebat, serram, id est maliloquiam, dicitur repperisse. Matrem autem Policasten habuit quasi policarpen quod nos Latine dicimus multifructum, id est terram.

DE BELLOROFONTE

Bellorofons Glauci filius cum ignarus ad Pretum Abantis filium regem uenisset et uxor Preti Stenobea siue Anthia amore eius incensa, ut secum concumberet, ab eo nullo modo impetrare potuisset, apud suum uirum mentita est ab eo se pro coitu interpellatam fuisse. Pretus Bellorofontem ad Adiuuatem socerum suum misit, qui et Gabates dicitur, et de eadem re ei tabulas socero proferendas tradidit, quibus lectis Adiuuates interficere uoluit talem uirum. Sed cum ille prudentia sui et castitatis auxilio se ab instanti periculo liberasset, tamen ut pudicitiam probasset immanitas, ad interficiendam Chimeram eo tempore Licie agros uastantem missus est, quam ille equo Pegaso accepto miseratione deorum de sanguine Gorgone nato impositus prostrauit. Vnde dum uictor ipse rediret equo Pegaso ablato supersedens mentisque exagitatione letus utpote tante rei uictoria, altitudinem penetraret etheris, terram respiciens stupefactus cecidit, Pegasus uero inter sydera receptus est. Chimera autem dicta est bestia ore leo, postremis partibus draco, media parte capra. Re uera autem mons est Cilicie cuius hodieque ardet cacumen, iugata quod sunt leones, media autem pascua sunt, ima uero montis serpentibus plena. Hunc Bellorofons habitabilem fecit unde Chimeram dicitur occidisse. Interfecta autem a Bellorofonte Chimera iterum ad uincendos Calidonas missus est, quibus uictis Adiuuates infecta in Bellorofonte crimina aboleuit uirtutemque eius laudans alteram filiam suam Alchimenen ei uxorem dedit. At Stenobea re cognita se ipsam interfecit.

DE IOVE ET LEDA

Iuppiter in speciem cigni conuersus cum Leda Tindaridis filia Tindarei uxore concubuit que de Ioue Pollucem et Helenam, de Tindare Castorem progenuit. Pollux autem fraterne compatiens mortalitati inferos pro fratre alternatim subeundo eum interitu redemit uicario, quos pro unanimitatis merito Iuppiter in celum transtulit et Salutaria signa nautis esse dedit, cum stella sororis nautis signum sit perditionis. Quos alterum pro altero manes uicissim adiisse fingitur, quod eorum stelle ita sunt constitute ut occidente una oriatur altera. Tempus autem, quod ipsa durauerat, Helenam fuisse inmortalem indicat, constat autem fratres eius cum Argonautis fuisse, Argonautarum filios cum Thebanis dimicasse ibique dimicantium filios Troiano excidio interfuisse, ergo si inmortalis Helena non fuisset, tot sine dubio seculis durare non posset. Hanc namque priusquam Menelao nuberet, a Theseo legimus raptam et in Egypto Protheo esse commendatam. Cuius stella Orania dicta malum perhibetur cauare, nauis ima pertundere tanto incendii flagrans ardore ut es hoc soluatur calore, quam cum naute naui insidentem considerant, se perituros non dubitant.

DE THESEO ET PERITOO

Theseus et Peritous unus de Laphitis facta coniuratione filias Iouis uxores ducere Theseo Helenam Iouis et Lede filiam adhuc paruam rapuerunt et in Egyptum Protheo commendauerunt. Cum autem, que Perithoo copularetur, non inuenirent, conspirauerunt ut propter Proserpinam rapiendam inferos adirent, quo facto ibidem deprehensi graui supplicio sunt dampnati. Fertur tamen Theseus ab Hercule ita liberatus ut pars eius corporis ibi detineretur, pars ab Hercule decerpta abstraheretur, sed contra Virgilius: sedet eternumque sedebit Infelix Theseus. Sic plerumque a poetis uariantur fabule.

DE ATHAMA REGE

Athamas rex Eoli filius Cretei frater uxorem Nubem uel Nephilem uocatam habuit de qua Frixum et Ellen concepit. Cum igitur Nubes insania Liberi patris excitata siluam peteret nec ad larem mariti remeare uellet, filiis suis Athamas superduxit nouercam Ino nuncupatam. Que nouercali odio pueris exitium machinans matronas petiit ut frumenta serenda corrumperent, quo facto fames orta est. Cum autem ad Apollinem consultum ciuitas misisset, Ino eum, qui missus erat, corrupit ut referret oraculo dictum Nubis filios immolandos, ipsa namque dictum habuit eos frumenta incendisse. Pater uero timens populi inuidiam filios suos nouerce commisit arbitrio, quos cum nouerca persequeretur infesta, illis in silua errantibus mater eorum dicitur uenisse et arietem uellere aureo insignitum exhibuisse quem predictos filios Iunonis instinctu iussit ascendere et in Cholchos insulam ad regem Oetam Solis filium transire ibique arietem predictum immolare. Quos matris precepto obtemperantes aries in pelagus detulit, Elles ut puta puella sexu infirmior lapsa nomen Ellesponta dedit, Frixus deuenit ad Cholchos ibique matris iussui parens arietem immolauit pellemque auream Martis templo dicauit, cui custodiende draco peruigil dicitur appositus esse.

DE PELIA

Pelie autem Neptuni filio qui Hiulci summam optinebat, a sortibus responsum erat se arce ab eo privandum qui interim, dum Neptuno sacrificaret, altero nudo pede interuenisset. Cum ergo annua sacrificaret patri Neptuno, Iason Esonis filius perdito in limo Anauri fluminis unius pedis calciamento ei superuenit pede tantum uno calciatus. Quem ut Pelias conspexit, memor sortium misit eum sub specie glorie ea tamen intentione ut a dracone interficeretur, propter pellem inauratam Cholchis a rege Oeta petendam. Oete autem responsum fuerat quod tam diu in regno manere posset quam diu in Martis templo illud uellus aureum duraret. Iason acquirendi aurei uelleris cupidus quosque fortes Grecie congregauit, Herculem, Castorem cum fratre sibi asciuit et edificata naue Argo uocata, unde et Argonaute dicti sunt, Tiphi quidem nauis gubernatore facto mare prius intactum intrare presumpsit.

DE IASONE

Cum autem in Pelio monte Thessalie Argo nauis fabricaretur, dolens Tellus mare ante intactum peruium fieri emisit saxa in mare, quod cernentes qui nauim fabricauerunt, inperfectam mari miserunt, hinc Lucanus: Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, neque enim in celo tota figuratur sed a gubernaculo usque ad malum. Cum autem Cholchos uenissent, Iason ab Oeta rege susceptus filiam eius Medeam adamauit et filios ex ea suscepit. Oeta autem accepto ex prodigiis responso mortem sibi ab aduena Eoli progenie cauendam Frixum interfecit, cuius filii rate ascensa ut ad auum Athamantem transirent, naufragi ab Esone excepti sunt. Iason autem quamuis excipiendi aurei uelleris cupidus uiso peruigili dracone ueritus est. Oeta autem rex potestatem sibi uelleris auferendi ea lege concessit si tauros ignem naribus efflantes, qui apud Cholchos indomabiles erant, iungens draconis dentes sereret. Cui cum id difficile uideretur, Medea maga Oete regis filia uirtute eius delectata eum cum amasset, serpentem incantauit et in soporem uertit, quem statim Iason interfecit eiusque dentes accipiens iunctis Medee artibus tauris ignem naribus efflantibus in campum transit et seuit. Tercia die armatus inde surrexit exercitus qui in Iasonem impetum fecit, deinde Medee artibus in se concitatus mutuis est interemptus uulneribus. Iason uictoria potitus ablatam pellem reuexit ad patriam. Sed Medea cum relictis Cholchis Iasonem sequens dicitur ad Italiam peruenisse et populos quosdam circa Fucinum ingentem lacum remedia contra serpentes docuisse, a quibus etiam Anguitia nominata est eo quod eius carminibus serpentes angerentur.

DE MEDEA

Iason postquam Medeam in Greciam duxit et promisso sibi coniugio copulauit, ex multis rebus ingenium eius antea expertus demum petiit ut parentem Esonem in adolescentiam transformaret. At illa nondum amore posito, quem in eum habuit, herbas, quarum uirtutem nouerat, diuersis regionibus quesitas aeno incoquens Esonem interemptum tepidisque herbis fotum in pristinum uigorem reduxit.

DE NVTRICIBVS LIBERI

Liber pater ut animaduertit Esonis senectutem remediis Medee expulsam, petiit ut nutrices suas in adolescentium uigorem mutaret. Cuius peticioni consentiens eisdem remediis, quibus et Esonem iniuuenescebat, Liberi nutrices in iuuenilem uigorem redigens Libero eternum secum beneficii pignus firmauit. Sed cum eam Iason spernens superinduceret Claucen filiam Creontis, Medea dedit pelici tunicam uenenis et allio infectam, quam cum illa indueret, cepit cremari incendio. Tunc Medea animum Iasonis contra se seuientis non sustinens suis Iasonisque natis interemptis alato serpente aufugit.

DE PONTIA

Pontia meretrix Petroni filia fuit. Hec filios suos pecunie causa, ut eam donaret adultero, occidit. Que postea se ipsam prodens largiter est epulata et incisis uenis periit.

DE AMICO REGE

Amicus Bebriciorum rex Neptuni et Melopes filius semper in Bebricio nemore insidiari solitus erat ut si quis forte aduena illuc deueniret, ab eo cestium prouocatus certamine interiret. Quod cum diu gereret, demum Polluci cum Argonautis Bebricia appulso cestibus eum prouocans congreditur, a quo eodem certamine superatus interficitur.

(Scholion R)

Virgilius: Nunc Amici casum gemit et crudelia fata.

DE VENERE

Veneris et Martis adulterio a Sole detecto postquam Vulcanus ambos in lecto catenis minutissimis in Lemno insula, ubi ipse colitur, cinxit, cum diis omnibus decimas frugum annis soluerent singulis, solam Venerem mulieres in honorem Vulcani pro adulterio dampnantes pretermittendam esse dixerunt. Que irata his odorem inmisit hircinum, unde mariti eas execrantes deserta Lemno coniugum odio Thracas petiuerunt eorumque sibi filias asciuere coniugio. Quod ubi Lemniadibus compertum est, stimulante Venere in omne genus uirile coniurant remeantesque ex Thracia uiros omnes interimunt. Inter quas Hisiphile sola patris Thoantis miserta non solum sibi pepercit uerum etiam fugientem ad litus prosecuta est. Tunc Thoanti Liber, scilicet pater eius occurrit eumque ad insulam Chion prospera nauigatione perduxit. Lemnon Argonaute uenerunt, quos Lemniades suscipientes hospitio cum his concubuerunt. Hisiphile ex Iasone duos filios procreauit Oeneum et Thoantem. Cum autem Argonaute plurimis ibi diebus detenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt. Lemniades autem postquam intellexerunt Hisiphilen patrem suum seruasse, interficere eam conte sunt. Illa dum fugit, a predonibus capta in Nemeam deportata est et Ligurgo regionis illius regi in seruitutem distracta. In cuius seruicio cum filium Ophelten, qui post Archemorus dictus est, nutriret, puer dracone periit, qua orbitate rex iratus cum in Hisiphilen ius dominii uellet exercere eamque filio inferias mittere, prohibitus est a Grecis quibus fontem sitientibus, interim dum puer periit, ipsa demonstrauit. Greci autem ex responso accepere eos minime Thebas nisi placatis Archemori manibus peruenire, pro qua re illi ludos funebres condiderunt. Quibus ludis Hisiphile duo filii, quos ex Iasone habuit, intererant, quos fugiens reliquit in Lemno, qui et ipsi matrem querentes currendo uicerunt, quorum nomina preco cum pronunciasset Iasonis et Hisiphiles filios esse, mater eos cognouit, quam agnitam exorato rege mox Lemnum reduxerunt.

DE FINEO

Fineus rex Archadie liberis suis nouercam superduxit, cuius instinctu eos cecauit. Quam ob rem irati dii ei oculos sustulerunt et Arpias adhibuerunt. Que cum ei diu cibos arriperent. Iasonem cum Argonautis propter uellus aureum Cholchos petentem hospitio suscepit, cui etiam ductorem dedit. Hoc ergo beneficio illecti Argonaute Zetum et Calaim filios Boree et Orithie Erectei filie, quam Boreas a flumine Eliso rapuit, alatos inquam iuuenes ad pellendas Arpias ei miserunt. Quas cum strictis gladiis persequerentur, pulse de Archadia peruenerunt ad insulas que appellabantur Plote. Et cum uellent ulterius tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iouis canibus, suos conuerterunt uolatus, quorum conuersio, id est strophe, nomen insulis dedit. Fineus enim in modum auaricie ponitur a fenerando Fineus dictus. Ideo cecus quod omnis auaricia ceca sit que non uidet sua, ideo Arpie ei cibos rapiunt quia rapina eum aliquid de suo comedere non permittit. Sed has a conspectu eius Zetus et Calais fugant, Grece enim zetrocalon inquirens bonum dicitur, nam ueniente bonitate omnis rapina fugatur.

DE EDYPPO ET MONSTRO QVOD SPINX VOCABATVR

Spinx monstrum erat alas et ungues habens in similitudinem Arpiarum quod insidens scopulo uie imminenti insolubilia enigmata proponebat transeuntibus, que cum soluere non possent, ex improuiso ueniebat agmineque alarum et unguibus ad se in rupem trahebat. Cuius locutionis ambages Edippus Thebarum rex sua calliditate soluit et uictum necauit.

DE ENEO

Eneus Parthaonis filius rex Etholie, cuius ciuitas erat Calidon, regni sui statum turbauit negligentia sacrorum. Annua siquidem uota pro imperii fructibus celebrans numen Diane contempsit. Ea aprum summe magnitudinis regioni eius inmisit qui uastatis Calidoniis terris Calidonius ab urbe gentis est appellatus. Cuius feritate Eneus fractus edictum tale proposuit ut dimidium regni caperet qui monstrum interemisset. Siquidem filius eius Meleager undique collectam iuuentutem ad illam noui generis expeditionem uocauit. Inter quos etiam Athalante conuenit Iasi filia summa uenatrix, Diane scilicet comes que in saltibus prima omnium predictum aprum sagitta percussit. Postea Meleager in se uenientem feram excipiens interemit gratesque puelle inter uiros siquidem uirtutis successu enitenti recompensaturus pellem monstri illius cum capite sibi dedit in testimonium laudis. Que etiam ab eodem Meleagro in comitatu Diane compressa puerum nomine Parthonopeum edidit qui postea in Thebano prelio periit. Sed Athalante tali munere coronata Plexippus et Agenor auunculi Meleagri indignati uirginem sibi prelatam fuisse eam spolio accepto privauerunt. Iratus Meleager interfecto ob hanc causam auunculo Plexippo fata sibimet ipsi maturauit amisso affectu materno. Mater namque eius Althea ticionem occulte seruatum habuit, qui Meleagro nato in regia subito apparuit eius uidelicet sortis ut iuuenis tam diu uita frueretur quoad is inextinctus seruaretur, hunc mater irata ignibus mersit sequentibusque filii fatis extinxit. Postea cum admissum nefas agnouit, laqueo uitam finiuit. Secuta est luctum alia calamitas, namque Meleagri germane in tantum fratrem fleuerunt ut deorum miseratione in aues uerterentur que hodie meleagrides uocantur.

DE HARPALICE

Harpalice patrem senem captum a Grecis multitudine collecta liberauit celerius quam de femina potest credi, unde et flumine dicitur celeritate transire.

DE ENOMAO

Enomaus rex fuit Elide et Pisarum. Hic equos habuit uelocissimos utpote uentorum flatu procreatos, qui procos filie Ypotamie multos necauit sub hac conditione ad curule certamen prouocatos ut aut uictus traderet filiam aut uictor necaret. Postea cum Pelopen Tantali filium, qui a Neptuno aptos curuli certamini equos acceperat quorum cursu omnes anteiret, amasset Ypotamia, corrupit Mirtilum aurigam patris primi coitus pactione. Qui factis axibus cereis cum uictore Pelope a puella promissum posceret premium, ab eius marito precipitatus est in mare cui et nomen imposuit, nam ab eo Mirtoum dicitur pelagus.

DE MERCVRIO

Mercurius egre ferens a Pelope Tantali filio Mirtilum filium suum in pelagus precipitatum spoliatumque uite lege reperit uindictam que patris consolaretur orbitatem. Nam Pelopis filiis Atreo et Thiesti tantum discordie iniecit ut germanitatis iura uiolarent. Thiestes enim cum sciret regnum penes eum fataliter mansurum qui arietem aurei uelleris haberet, quem tum Atreus regiam ingressus plurimum custodiebat, corrumpens Europam fratris sui Atrei uxorem eum ad se transferri posse sperauit. Quod Atreus postquam didicit, fratrem cum duobus filiis suis expulit et postea simulata gratia eum uocauit filiosque suos interemptos sibi epulandos apposuit. Quo fraterno facinore dicitur Sol ab eorum se regionibus uertisse. Hoc motus dolore Thiestes cum consulta de oraculis posceret, responsum est per eum illi certam uenire posse uindictam qui ex ipso et Pelopia filia sua natus fuisset. Vnde ille cito filie amplexus inuasit, ex qua natus est puer quem illa in siluas propter conscientiam abiecit. Hic capre uberibus nutritus ex eadem re Egistus nomen accepit qui Atreum in uindictam patris, cum adoleuisset, interfecit. Idem etiam Agamenonem adulterata uxore eius Clitemestra occidit, sed ipse postea ab Horeste filio Agamenonis cum matre Clitemestra prostratus interiit. Illa maritum per Egistum adulterum occidit, nam cum ingressus domum fuisset, obtulit ei uestem sine capitio, quam cum uellet induere et capitium non inuenire posset, ab Egisto adultero occisus est, unde post ab Horeste filio et ipsa cum Egisto occisa est.

DE IOVE ET ALCHMENA

Iuppiter cum Alcmenam Amphitrionis uxorem amasset et ad eam corrumpendam mutatus in Amphitrionis uenisset specie in Tyrinthia ciuitate, ne aduentu diei concubitus minueretur uoluptas, iussit Iuppiter illam triplicem noctem fieri, qua triplices cursus Luna peregit. Ex quo compressu Alcmene conceptus est Hercules.

DE HERCVLE

Hercules autem natus est cum Ificlo Amphitrionis filio. Sed cum Iuno omnes a Ioue natos preter Mercurium odio habens duos serpentes immisisset Herculi, Ificlus cunis terrore lapsus suo uagitu excitauit parentes qui cum surrexissent, uiderunt Herculem angues tenentem manibus immissos ei nouercalibus odiis.

VNDE HERCVLES DICTVS SIT

Herculem quidam uolunt Alcidem ἀπὸ τῆς ἀλκῆς dictum, id est a uirtute, quod non procedit quia prima etate hoc nomen habuit ab Alceo patre Amphitrionis et scimus agnomina ab accidentibus dari. Sed Hercules a prudentioribus magis mente quam corpore fortis inducitur adeo ut XII eius labores referri possint ad aliquid, nam cum plura fecerit, XII tantum ei assignantur propter agnita XII signa. Quod autem dicitur traxisse ab inferis Cerberum, hec est ratio, quia omnes cupiditates et cuncta uicia terrena contempsit et domuit, nam Cerberus est terra, id est consumptrix omnium corporum unde et Cerberus dictus quasi creoborus, id est carnem uorans. De cuius etiam Cerberi spuma, quam tunc tractus emisit, dicuntur aconita nata et dicuntur a cote quia in cotibus nascuntur. Vnde legitur in Virgilio: Ossa super recubans, nam ossa cicius terra consumit. Propter quem detrahendum simulque ad rapiendam Proserpinam cum inferos adiret, fatigatus labore facta sibi populea corona dicitur caput uelasse, unde foliorum pars interior temporibus coherens capiti sudorem abluit, pars uero exterior propter inferorum calorem nigra permansit. Quem quia Caron nauta suscepit, anno integro in compedibus fuit. Sed Hercules tamen obiecta sibi Megera a Iunone dicitur territus exhorruisse.

DE DIOMEDE

Diomedes rex Tracum habuit equos qui humanis carnibus uescebantur. Cum uero multi eius hospicio hospites interissent, Hercules ab eo in hospicium receptus, ne ab eodem circumuentus periret, eum equorum suorum pabulum fecit et equos eosdem occiso crudeli tyranno abductos ad solita pabula, id est ad gramina, mollita feritate reuocauit et filio suo Cromi habendos concessit.

DE GERIONE

Geriones rex fuit Hispanie trimembris canem habens bicipitem quem Hercules ad eum olla erea uectus occidit. Ideo autem ternis membris fingitur quia tribus insulis prefuit que subiacent Hispanie, Balearice Minori et Maiori et Ebuse. Ob hoc fingitur bicipitem canem habuisse quia et terrestri et nauali certamine plurimum potuit. Hunc Hercules uicit bouesque eius abduxit, qui ideo fingitur ad eum olla erea transuectus quia habuit nauem fortem et ere munitam. Hercules autem reuertens de Hispania per Campaniam in quadam ciuitate Campanie pompam sui triumphi exhibuit, ex qua Pompie dicitur ciuitas. Postea iuxta Baias caulam bobus fecit et eam sepsit, qui locus Boaulia dictus est olim nam hodie Boale uocatur. Deinde ad Italiam ueniens ab Euandro in hospicium susceptus est.

DE EVANDRO

Euander autem Archas fuit nepos Pallantis ducis Archadie. Hic patrem suum occidit suadente matre Nicostrata, que etiam Carmentis dicta est quia carminibus uaticinabatur, et ob hoc dimissa prouincia sua uenit ad Italiam expulsisque Aboriginibus tenuit loca in quibus nunc est Roma, et modicum oppidum fundauit in monte Palatino. Hic mons dictus est Palatinus a Pallante auo Euandri uel a filia Euandri Pallante ab Hercule uiciata et illic sepulta uel certe ab eius filio Pallante a Turno interfecto et illic sepulto. Vbi dum aliquamdiu moraretur Hercules bouesque, quos occiso Gerione abstulerat, pasceret, Cacus seruus Euandri boues sibi aliquos furabatur, quos etiam uersis uestigiis cauda ad speluncam traxit ne aliqua uestigia querentem ad speluncam ferrent. Quos tamen diu quesitos cum Hercules mugitu unius bouis prodente inuenisset, planta de spelunca tractum et fumeam euomentem caliginem occidit. Dicitur autem idem Cacus filius fuisse Vulcani ore ignem et fumum uomens qui omnia uicina igne populabatur. Veritas tamen habet hunc fuisse Euandri nequissimum seruum, nouimus enim cacon a Grecis malum dici, ignem dictus est uomere quod agros igne populabatur, ergo omnis malicia fumum eructat eo quod contraria sit ueritati, id est luci. Hunc soror sua eiusdem nominis prodidit, unde sacellum meruit in quo ei per uirgines Veste sacrificabatur. Cum autem Hercules morte Caci uirtutem probasset, ara est ei maxima constituta quod Herculi Delphicus Apollo in Italia fore predixerat. Cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boues dedisset, inuenti sunt duo senes Pinarius et Potitius, quibus, qualiter se coli uellet, ostendit, scilicet ut mane et uespere sacrificaretur. Perfecto itaque matutino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Potitius prior aduenit, Pinarius postea extis iam redditis, unde iratus Hercules statuit ut Pinariorum familia tantum ministra esset epulantibus Potitiis et complentibus sacra.

DE ADMETO

Admetus rex Grecie Alcestam in coniugio petiit, cuius pater edictum proposuerat ut si quis duas feras sibi dispares suo currui iungeret, illam in coniugio accepisset. Admetus Apollinem et Herculem in auxilium petiit qui ei ad currum leonem et aprum iunxerunt, ita Alcestam in coniugium accepit. Cumque in infirmitatem Admetus caderet et fatum sibi immineret, responsum est ab oraculo posse eum adhuc uiuere si esset qui pro eo uellet mori. Sed Alceste cum cognouisset se moriendo uiri sui fata posse producere, sese obtulit morti. Quam cum extinctam Admetus impatienter doleret, Hercules dum ad Tricerberum canem abstrahendum descenderet, ipsam de inferis reductam Admeto reddidit. Admetus quasi quem adire petant metus dictus est, alce presumptio dicitur, ergo metus presumptionem sperans sibi coniungi duas feras suo currui subiungit, id est duas uirtutes acquirit animi et corporis, leonem ut uirtutem animi, aprum ut uirtutem corporis. Apollinem et Herculem sibi propiciat, id est sapientiam et uirtutem, ergo presumptio semetipsam ad mortem pro anima obicit, quam presumptionem in morte deficientem uirtus ab inferis reuocat ut Hercules facit.

DE ANGVE AB HERCVLE INTERFECTO

Hercules apud Sagarim Lidie fluuium anguem plures homines interficientem et ripam frugibus orbantem interficiebat. Pro quo facto ab Omphalo regina, que ibi regnabat, multis ornatus muneribus Argos est remissus. Cuius etiam amore tam uehementer est incensus ut coli delicatos eneruaret contractus et pollice fusi rotaret uertiginem. Hercules eron cleos, uirorum fortium fama dicitur, omphalon umbilicus, libido enim in umbilico dominatur mulieribus, unde ostenditur quod libido quamuis inuictam possit superare uirtutem, quia quem mundi magnitudo uincere non potuit, libidinis ardor oppressit.

DE ERICE

Erix Veneris et Bute secundum alios Neptuni et Veneris filius fuit qui prepotens uiribus aduenas cestibus prouocabat uictosque perimebat. Qui occisus ab Hercule, cum et ipsum prouocaret, monti ex sepultura sua nomen imposuit, in quo matri etiam Veneri templum construxit.

DE BVSIRIDE

Busiris rex fuit Egypti, qui cum susceptos hospites immolare solitus esset, ab Hercule, cum eum etiam uoluisset occidere, interemptus est. Huius laudes Socrates scripsit.

DE HERCVLE

Hercules Megaram Creontis Thebani filiam stuprauit, de qua suscepit Oxean et Creontiadem quos Iunonis instinctu furore correptus occidit.

DE EVRITO

Euritus rex Echalie Iolem filiam denegauit Herculi antea promissam ideo quod eam fuerat dehortatus dicens ab Hercule et Megaram uxorem et ex ea filios susceptos interemptos, quod factum fuerat Iunonis instinctu. Vnde iratus Hercules propter sibi denegatam euersa ciuitate interemit Euritum et Iolem sustulit.

DE DVOBVS LEONIBVS QVOS HERCVLES VICIT

Hercules duos leones superauit unum Theumesium alterum Clioneum. Theomeus mons est Boecie, Nemeus mons Archadie qui et Clioneus dicitur. Sed Hercules dum ad occidendum Nemeum leonem isset ab Euristeo missus, a Molorcho in hospitium est susceptus cuius filium leo interfecit, et ab eo, quomodo cum leone coiret, didicit. Quo superato ludos instituit quos a loco Nemea appellauit.

DE AVERNO ET LVCRINO

In Baiano sinu Campanie contra Puteolanam ciuitatem duo sunt lacus Auernus et Lucrinus qui olim propter copiam piscium uectigalia magna Romanis prestabant. Sed cum maris impetus plerumque irrumpens exinde pisces excluderet et rectores grauia paterentur damna, supplicauerunt senatui, et profectus C. Iulius Cesar ductis brachiis exclusit partem maris que antea infesta esse consueuerat, liquitque breue spacium per Auernum qua etiam piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti. Quod opus Iulium dictum est.

DE ERIMANTHO ET STIMPHALO

In Archadia duo sunt montes Erimanthus et Stimphalus, in quo altero, id est Erimantho, aprum cepit Hercules quem Euristeo attulit uiuum, in altero, id est Stimphalo, aues occidit que stimphalides uocantur. Quem Stimphalum Statius uocat erisonum quia non sagittis sed aeris sonitu eas aues occidit.

DE AVREIS POMIS IOVI A TERRA ALLATIS

Iuppiter cum Iunonem uxorem duceret, Terra uenit ferens aurea poma cum ramis. Que Iuno admirans petiit a Terra ut ea in suis hortis sereret que erant iuxta Athlantem montem. Athlantis autem filie Egle, Arethusa, Hesperethusa cum sepius de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur peruigilem draconem ibi custodem apposuisse quem Hercules missus ab Euristeo ad Hesperidum poma occidit et poma inde aurea tulit. Re uera autem nobiles fuerunt puelle quarum greges abegit Hercules occiso eorum custode, unde mala fingitur sustulisse, hoc est oues, nam mala dicuntur, et melonomos dicitur pastor ouium.

DE HERCVLE ET DEIANIRA

Hercules cum hospitio ad Examirum regem uenisset, Deianiram filiam eius corrupit et fidem dedit se eam uxorem sibi esse ducturum. Post eius discessum Euricion Deianiram petit quam pater uim timens Euricioni promisit qui constituto die cum fratribus ad nuptias uenit. Eo forte die, quo nuptie celebrabantur, superueniens Alcides Centauros interfecit Deianiramque insperate suo matrimonio copulauit.

DE LERNA PALVDE

Lerna palus fuit L capita habens uel, ut alii dicunt, VII, in qua Ydra bestia erat que Latine dicitur excetra. Nam Hercule eam debellante uno capite ceso tria capita crescebant quam demum igne uicisse dicitur. Sed constat Ydram locum fuisse uomentem aquas uastantes uicinam ciuitatem, qui cum frequenter siccaretur ac multiplicius aque erumperent pro uno fonte tribus emergentibus, Hercules deprehendit uenas terre incendio posse claudi atque ideo postquam exhausit eundem locum, ignem adhibuit et sic aque clausit meatus et habitabilem Archadie fecit.

DE ANTHEO ET HERCVLE

Antheus rex fuit Libie filius Terre. Hic cum multos singulari certamine necaret, eorum capita domus sue foribus ad indicium uirtutis preponebat. Ad quem cum uenisset Hercules, cepit cum eo luctari, et cum iam in eo esset ut ab Hercule uinceretur, simulauit casum sed semper fortior resumptis uiribus matre Terra uires ei suggerente surrexit. Quod ubi Hercules monitus a Minerua percepit, eum iterum cadere uolentem Hercules extulerat, a terraque suspendens eius guttur elisit.

DE ENEO

Eneus Parthaonis filius Tidei pater rex Etholie filiam nomine Deianiram habuit a multis in coniugium exoptatam. Quam cum Hercules et Achelous Etholie amnis uno tempore peterent, acceperunt legem ab Oeneo ut qui uirtute superasset, Deianiram duceret. Igitur congressi in certamine cum superaretur Achelous ab Hercule mutatus in inicio in iuuenem mox in draconem tercio in taurum, quem Hercules ut amplexus est reluctantem cornu, quod implicauerat brachiis, fregit, quod Fortune dicitur consecrasse cum quo illa copiam dicitur fecisse. Tunc nimphe Naides filie fluminis effecerunt ut id, quod ereptum erat, autumnalibus copiis repleretur, unde dicitur: pleno copia cornu, quoniam sicut cornu carnem supercrescit ita diuicie foris stipant hominem, in cornu est uirtus animalium et Fortune uires in diuitiis constant, ut dicitur: Et genus et uirtus nisi cum re uilior alga est. Dicitur autem Hercules eidem fluuio cornu abstulisse, quia cum duobus alueis redundaret, Hercules unum obstruendo prohibuit.

DE MORTE HERCVLIS

Hercules autem uicto Acheloo Deianiram duxit uxorem et ab ea procreauit filium nomine Hilum. Sed Hercules cum ad fluuium Eubenum, qui et Licormas dicitur, peruenisset, eam deposuit clauamque cum reliquis armis secum transuexit ut prius exoneratus eam expedite ferret. Cum ergo ad illam transportandam uellet reuerti, uidens Nessum cum ea concumbere sagitta missa eum extinxit. Qui expirans uestem Deianire dedit sanguine suo tinctam ut se ulcisceretur et dixit, si uellet perpetuo ab Hercule diligi, daret eam illi uestem induendam. Inde cum Hercules in insulam Eubeam Euchaliam urbem Euriti euertisset et Iolem filiam eius duceret in patriam, Deianira uidens uiri animum a se alienum, uerita ne ei pelix preferretur, Herculi Ioui sacrificaturo tunicam per Licam dedit famulum perferendam. Qua indutus Hercules cum ad aram accessisset, uestis incaluit et ueneno contracta uisceribus hesit. In maximo itaque cruciatu cum a corpore eius auelli nequiret, Licam famulum muneris reum Euboico mari immersit quem innoxium culpe Thetis uertit in scopulum. Cum autem Hercules intellexisset ad uitam se non posse reuerti et ueneni afficeretur incendio, in Oeta monte rogum uoluntate conscendit et sic inter deos translatus est.

DE SAGITTIS HERCVLIS

Hercules cum hominem in Oeta monte deponeret, Philocteti, qui fuit de Melibea ciuitate Thessalie, Peantis filio de omnibus reliquiis suis intimauit et ne alicui de corpore suo indicaret, eum iurare compulit eique pro munere sagittas Ydre felle tinctas tradidit. Postea Troiano bello responsum est sagittis Herculis opus esse ad Troie expugnationem. Inuentus itaque Philoctetes cum primo negaret se, ubi Hercules esset, scire, tandem confessus est mortuum esse. Inde cum acriter ad indicandum eius sepulchrum cogeretur, pede percussit terram cum nollet dicere. Postea pergens ad bellum cum uteretur sagittis, unius casu uulneratus est in pede quo percussit tumulum. Ergo cum putorem insanabilis uulneris Greci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. Hic postea horrore sui uulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi paruam Petiliam in Calabrie partibus fecit. Dicta autem Petilia quod post relictum Ilium, quo ducebatur a Grecis, eam petiuit ciuitatem.

DE ASYLO NEPOTVM HERCVLIS

Postquam Hercules migrauit e terris, filii nepotesque eius insidias, quas ipse auus conflixerat, timentes Athenis sibi primi asylum, hoc est templum refugii, fecerunt hac lege consecratum ut quocunque crimine reus ad id confugeret, ab omni noxa liber esset nullusque eum inde abducere uel ledere auderet. Vbi et Orestes extremo amico Pilade trahente resipuit. Dictum autem uolunt asylum quasi antetrahendo spolium. Hoc autem religionis ius non inest omnibus templis sed quibus concessum est lege consecrationis.

DE PHORCO

Phorcus Thoose nimphe et Neptuni filius rex fuit Corsice et Sardinie, qui cum ab Athlante rege nauali certamine cum magna exercitus parte obrutus fuisset, finxerunt socii eum in deum marinum esse conuersum.

DE GLAVCO

Glaucus piscator fuit Antedonis filius qui extractam mari predam in litore proiecit, pisces herbarum tactu reuixerunt. Intellexit Glaucus hanc illorum graminum naturam esse ut immortales efficerentur qui de eis gustassent, itaque auellit et gustauit. Quo facto mente alienatus se ex alto in pelagus precipitauit. Sic deposito humano corpore in marinum deum fingitur uersus esse.

DE SCILLA A GLAVCO AMATA

Scilla Phorci et Cretheidos nymphe filia fuit. Hanc amauit Glaucus marinus deus Antedonis filius a Circe amatus, et quoniam pronior in Scillam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueuerat corpus abluere, infecit uenenis, in quem illa cum descendisset, pube tenus in uarias mutata est formas. Horrens itaque deformitate sua se precipitauit in mare. Hanc postea Glaucus fecit marinam deam. Hec classem Vlixis cum sociis eius euertisse narratur. Homerus hanc immortale monstrum fuisse, Salustius saxum esse dicit simile forme celebrate procul uisentibus. Canes uero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur quia ipsa loca plena sunt monstris marinis et saxorum asperitas illic bestiarum imitatur latratus.

DE KARIBDI

Karibdis autem femina fuit uoracissima, que quia boues Herculis rapuit, fulminata est a Ioue et in maria precipitata. Vnde adhuc naturam pristinam seruat nam sorbet uniuersa et secundum Salustium ea circa Taurominitanum egerit litus.

DE TIRRENIS ET LIBERO PATRE

Tirreni naute Liberum patrem puerum dormientem in litore abstulerunt. Qui cum esset expergefactus in naui, quo duceretur, rogauit. Responderunt illi: Quo uolueris. Liber rogauit ut Naxum insulam se transuectum nutricibus redderent nymphis. Illi spe prede inducti ceperunt alio uela flectere. Quam ob rem iratum numen tigrides sibi sacratas uisibus eorum obiecit, quo terrore se illi in fluctus dedere precipites et facti sunt delphini.

DE ARIONE LESBIO

Arion Lesbius citharedus optimus fuit. Qui cum Tarento Corinthum cum multis peteret opibus et sibi in mari tendi a nautis insidias uideret, petiit ut cithara paululum canere eum liceret. Quo facto cum ad illius sonum delfini conuenissent, excussit se super unum et ita ad Tenarium litus uectus imminens uitauit periculum.

DE ARETHVSA

Arethusa secundum fabulas uenatrix fuit, que dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est et diu fugiens deorum miseratione in fontem mutata ad Siciliam per secretos uenit meatus. Quam Alpheus usque ad Siciliam dicitur persequi et undis eius ibi misceri.

DE POLIPHEMO

Poliphemus cyclops dicitur amasse nympham Galatheam, que cum Acim quendam pastorem amaret et Poliphemum sperneret, ille iratus Acim necauit, qui postea Galathee miseratione in fontem mutatus est qui hodie ab Acine Acilius nominatur. Poliphemum multi dicunt unum oculum habuisse, alii duos, alii tres, quod totum fabulosum est, nam hic uir prudentissimus fuit qui ob hoc oculum in capite iuxta cerebrum habuisse dicitur quia perspicatius prudentia quam corporeo intuitu cernere uidebatur. Hic quia ab Vlixe in prudentia superabatur, ab eo cecatus esse fingitur.

DE CEICE

Ceix filius Luciferi habuit uxorem Alcionem, a qua cum prohibitus isset ad consulendum Apollinem de statu regni sui, naufragio periit. Cuius corpus cum ad uxorem Alcionem delatum fuisset, illa se in pelagus precipitauit. Postea miseratione Thetidis et Luciferi conuersi sunt ambo in aues marinas que alciones uocantur. Sane sciendum quia cum de auibus dicimus, hic et hec alcionem et hi et he alciones facit, cum de muliere dicitur, hec Altione facit. He autem aues nidos faciunt in media hieme in mari, quibus diebus tanta est tranquillitas ut penitus in eo nihil moueri possit.

DE MERGO

Mergus filius Priami fuit. Hic se precipitauit e muro, nec periit et cum sepius hoc faceret, deorum miseratione in auem uersus est qui imitatione pristina adhuc idem facit.

DE CIPARISSO

Ciparissus speciosus puer dum in silua uenaretur, in amorem sui Apollinem compulit, a quo accepit munere ceruum pulcherrimum et mansuetum. Quem cum diligeret, lassus somnum sub arbore carpere cepit. Subito excitatus strepitu ceruum longe uidit quem credens siluestrem missa sagitta eum interemit, agnitoque in tantum extabuit ut ab amni cibo et potu abstineret. Quo tabescente Apollo misertus eius uertit eum in arborem sui nominis cupressum.

ITERATIO EIVSDEM FABVLE

Siluanus deus siluanum adamauit puerum Cyparissum nomine qui habebat mansuetissimam ceruam. Hanc cum Siluanus nescius occidisset, puer est extinctus dolore, quem amator deus in cupressum arborem nominis eius conuertit quam etiam pro solatio extincti portare dicitur.

DE PRIAPO

Priapus cum Lotum nimpham amatam persequeretur, illa deorum miseratione in arborem uersa est que uulgo faba Syriaca dicitur.

DE LIRIOPE

Liriope nimpha ex amne Cephiso Narcissum procreauit, cui Tiresias omnia prospere pollicitus est si pulchritudini tantum sue non adeo confideret. Hunc igitur Echo filia Iunonis cum diligeret et sui potiendi uiam non inueniret, amore iuuenis, quem extremis uocibus fugientem persequebatur, extabuit. Cuius in lapidem uerse et in montibus abscondite uox tantum auditur. Id tamen ei accidit Iunonis instinctu, quod garrulitate sua eam sepe esset morata ne Iouem in montibus nimphas persequentem deprehendere posset. Ob id et fertur ob deformitatem montibus esse recondita, ne quid eius pater preter uocem inspici possit. Narcissum autem supra dictum ob nimiam despeccionem et crudelitatem quam in Echo exercuerat, uel secundum alios cum per iocum in certamen disci ipse et Apollo uenisset, altius iactum ab Apolline pondus prius precauere non potuit quam capiti sensit iniectum, quo eliso aderat Nemesis, id est Fortuna ultrix fastidientium, in amorem sui compulit ut non minori flamma ac illa exureretur. Qui cum ex assidua fatigatione uenationis iuxta fontem procubuisset et hauriens aquam imaginem sui perspexisset, alienam putans adamauit eiusque desideriis ita ut uita priuaretur, intabuit. Ex cuius reliquiis flos oritur quem Naides nimphe casum fratris flentes narcissum nomine annotauerunt.

DE IACINCTO PVERO

Iacinctus puer adamatus est tam a Borea quam ab Apolline, qui cum magis Apollinis amore letaretur, dum exerceretur disco, ab irato Borea eodem disco est interemptus, in florem sui nominis mutatus. Hic autem flos rubet quasi lilium designans primam Iacincti literam.

DE AMARACO PVERO

Amaracus puer regius ungentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret ungenta, maiorem ex confusione odorem procreauit, unde optima ungenta amaraca dicuntur. Hic postea in herbam sansucum uersus est quam nunc amaracum dicimus.

DE PILVMNO ET PITVMNO

Pilumnus et Pitumnus fratres fuerunt dii. Horum Pitumnus usum stercorandorum inuenit agrorum unde et Sterculinus dictus est, Pilumnus uero pinsendi frumenti et a pistoribus colitur et ab ipso pilum dictum est.

DE DVOBVS FRATRIBVS QVI DIVINI APPELLABANTVR

In Preneste ciuitate non longe a Roma posita erant duo fratres qui Diuini appellabantur. Horum soror dum ante focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit unde dicitur concepisse. Postea enixa est puerum iuxta templum Iouis abiecitque. Virgines aquatum euntes iuxta ignem inuentum sustulerunt, unde Vulcani filium esse dixerunt Ceculum uocantes ideo quia minoribus oculis fuit, quam rem fumi plerumque facit acrimonia. Hic postea collecta multitudine postquam diu latrocinatus est, Prenestinam ciuitatem in montibus condidit. Et cum ludorum die uicinos populos inuitasset, cepit eos hortari ut secum habitarent et pro gloria iactare filium se esse Vulcani. Quod cum illi non crederent, inuocato Vulcano ut eum filium suum comprobaret, omnis illius multitudinis cetus est flamma circumdatus. Quo facto commoti populi simul habitauerunt et Vulcani filium esse crediderunt.

DE TRIBVS FRATRIBVS TELCHINIBVS

Telchines tres fratres fuisse dicuntur inuidia liuidi, qui cum uicinorum agros uiderent prouentu fertiles, natura felices, hos sparsisse dicuntur aquis Stigiis ut redderent infecundos. Qua culpa penam metuentes solum uerterunt seque ad Cyclopas contulerunt.

DE TENI

Tenes quidam infamatus quod cum nouerca concubuisset, insulam, que Tenedos nuncupatur, uacuam cultoribus tenuit unde Tenedos dicta est.

DE EBALO

Ebalus filius fuit Telonis et nimphe Sebetridis, qui Telon diu regnauit apud Capreas insulam contra Neapolim sitam, filius uero eius patris non contentus imperio transiit ad Campaniam et multis populis subiugatis suum dilatauit imperium.

DE MALEO

Maleus Tusculorum rex fuit qui primus tubam inuenit. Is cum pyraticam exerceret et mare tempestatibus esset infestum, montem, qui nunc ab eo Malea uocatur, insedit. Qui et Apollinem Maleoticum de suo uocabulo et montem ipsum Maleam nominauit.

DE CODRO

Codrus dux Atheniensium fuit, qui orto bello inter Laconas et Athenienses cum respondisset oraculum illos posse uincere quorum dux perisset, habitu humili profectus est ad hostium uicina tentoria et illic iurgio eos in suam cedem instigauit et a nullo cognitus fecit locum oraculo.

DE CRESO

Cresus rex Lidorum aliquando a Cyro rege Persarum captus rogo superponi est iussus. Subito tanta pluuia facta est ut ignis extingueretur et ipse occasionem fugiendi inueniret. Hoc cum postea prospere sibi euenisse gloriaretur et opum immensitate se iactaret, dictum est ei a Solone uno de VII sapientibus non debere quenquam in diuitiis et prosperitatibus gloriari, cum nesciamus quid euentura pariat dies. Eadem nocte uidit in somnis quod Iouis eum aqua perfuderet et Sol extergeret. Quod cum filie sue Phame nuntiaret, illa, ut res se habuit, prudenter interpretabatur dicens quod in cruce esset affigendus, imbre perfundendus, sole siccandus. Quod postea ita contigit, nam rursus captus est a Cyro et suspensus.

DE ALCONE

Alcon Cretensis sagittarius fuit, cuius cum filium draco inuasisset, tanta arte direxit sagittam ut eam currens in serpentem defigeret nec tamen filium lederet.

DE IOVE ET ELECTRA

Iuppiter cum Electra Athlantis filia Corithi regis Italie uxore concubuit. Sed ex Iouis semine natus est Dardanus, ex Corithi Iasius qui Traciam, ubi est Samos, tenuit quam Samotraciam nominauit, nam Iunonis alia est Samos. Vnde cum Troianis responsum esset: Antiquam exquirite matrem, Eneas profectus est ad Traciam et inde Samotracios deos sustulit propter originem matris. Dardanus uero ex responso locum mutans Phrigiam uenit, Troiam parua in uallibus collocans edificia condidit eamque ex suo nomine Dardaniam nominauit. Post cuius obitum Teucer de Creta ueniens iunctis sibi Dardani sociis arces et menia constituit. Post quem Erictonius Dardani filius regnauit, cui Tros filius suus Troiam ex se uocans successit. Qui cum duos filios Ilum et Assaracum genuisset, Ilus maior natu Troiam ex suo nomine Ilium uocans regnum obtinuit, qui Laomedontem Priami patrem genuit.

DE LAOMEDONTE

Laomedon rex Troianus cum Troiam edificaturus esset, Neptuno et Apollini ad ciuitatis constructionem conductis certam ad sacra facienda peccuniam deuouit, quam imminentibus †promissis† ad murorum fabricam transtulit. Cumque promissam mercedem murorum Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troie immisit cetos, unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens obiciendas puellas nobiles beluis. Cum autem principes Troianorum expostularent a Laomedonte ut pestilentiam belue filiam tradendo sedaret, omnibus audacior Theseus regem accusabat quia filiam obici belue noluit. Rex iratus eum interfici iussit, posteaque iratus dixit omnium filias belue tradendas. Itaque multi filias suas a minis regis territi mercatoribus alio transportandas tradiderunt earum absentiam facilius quam mortem tolerantes. Quod cum fieret, Ypotes quidam nobilis timens filie Egeste ne ad cetos religaretur, impositam eam naui misit quo sors obtulisset. Hec ad Siciliam delata a Criniso fluuio in ursum uel canem conuerso obpressa Acesten edidit, qui ex matris nomine ciuitatem, que hodie Segesta nominatur, condidit.

DE TITONO ET AVRORA

Titonus frater Laomedontis fuit. Hunc Aurora amatum in celum leuauit, qui cum postea longinquitatem uite defleret, in cicadam conuersus est. Hic etiam filium suum Memnonem Ethiopem ex Aurora progenitum ad Troie misit auxilia.

DE ANCHISE

Anchises pastor fuit filius Capis filii Assaraci, cum quo amata Venus concubuit et ex eo coitu circa Symoin fluuium Troie Eneam peperit. Dee enim uel nimphe enituntur circa fluuios uel nemora. Sed cum Anchises inter equales epularetur, de concubitu Veneris iactari traditur, quod cum Ioui Venus questa esset, emeruit ut in Anchisem fulmina mitterentur. Sed Venus cum uidisset eum fulmine posse interimi, miserata iuuenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne celesti semper debilis uixit.

DE CASSANDRA

Cassandra erat Priami Troiani regis filia, a qua Apollo spe coeundi concessa sibi diuinitate frustratus uera quamuis dicenti fidem sustulit. Vnde et Troiani, cum aduentu Helene Troiam destruendam prediceret, minime sibi Apollinis iussu credebant.

FABVLA HELENI

Helenus apud Arispam captus a Grecis indicauit eis edictus fata Troiana in quibus etiam de Palladio. Vnde dicitur a Pirro regna meruisse, quanquam prestiterit Pirro ut per terram rediret, dicens omnes Grecos naufragio perituros quod et contigit. Tunc Diomedes et Vlixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascenderunt arcem et occisis custodibus sustulerunt simulacrum. Hoc cum postea Diomedes haberet, credens sibi non esse aptum propter pericula, transeunti Enee conatus est offerre. Sed cum uelato capite sacrificans se conuertisset, Nautes quidam accepit simulacrum, unde Minerue sacra non Iulia gens habuit sed Naute. Hinc Virgilius in V°: unum Tritonia Pallas Quem docuit. Quamquam alii dicunt simulacrum hoc a Troianis fuisse absconditum intra parietem postquam nouerunt Troiam esse perituram. Quod postea bello Mitridatico dicitur Fimbria quidam Romanus inuentum indicasse, quod Romam constat aduectum. Et cum responsum fuisset illic <orbis> imperium fore ubi et Palladium, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt, uerum autem agnoscerent haste oculorumque mobilitate.

DE HECCVBA

Priamus ex Arispa filium uatem suscepit. Qui cum dixisset nasci puerum ex quo Troia subuerteretur, peperunt simul et Thimoete uxor et Hecuba que Priami legitima fuit. Sed Priamus Thimoete filium uxoremque iussit occidi. Hecuba Cisei filia Priami regis uxor cum Paridis grauida esset, facem, qua urbs incenderetur, se parere uidit, quod cum Priamo narraret, intellexit puerum, qui nasceretur, causam futurum incendende urbis. Quem genitum pater cum interire iussisset, mater pastori furtim transmisit alendum, a quo nutritus adeo fortis factus est ut in Troie agonali certamine superaret omnes ipsum etiam Hectorem. Qui cum iratus in Paridem stringeret gladium, dixit ille se eius esse germanum, quod cum mirum uideretur, allatis crepundiis eius frater est probatus et a patre in fratrum consortia receptus.

DE GANIMEDE

Ganimedes Troili regis Troianorum et Callirohe filius propter corporis pulcritudinem, ne infamiam conubii masculini subiret, dum in Ida silua uenaretur, ab aquila in celum raptus est constitutus pincerna deorum remota Hebe Iunonis filia unde et Troianis Iuno irascitur. Poete amant garrulitatem suam falsa illusione ornare. Nam, ut Anacreon antiquissimus auctor scribit, Iuppiter dum aduersus Titanas, id est Titani filios qui frater Saturni fuerat, bellum assumeret et sacrificium Celo fecisset, in uictorie auspicium aquile sibi adesse prosperum uidit uolatum. Pro quo tam felici omine, presertim quia et uictoria secuta est, in signis sibi aquilam fecit tuteleque dedicauit, unde et Romani huiuscemodi signis utuntur. Ganimedem uero bellando his signis preeuntibus rapuit sicut Europam in tauro rapuisse fertur, id est in naui tauri picturam habente.

DE HERCVLE ET YLA

Hercules cum comes Argonautis accessisset, Ylam Thiodomantis filium admirande pulchritudinis iuuenem secum duxit armigerum, qui remum fregit in mari cum pro suis remigat uiribus. Cuius reparandi gratia Misiam petens siluam fertur ingressus. Ylas uero cum aquatum cum urna perrexisset, in fluuium cecidit unde a nimphis raptus esse dicitur. Quem dum Hercules querens ab Argonautis impeditus esset, in Misia est relictus. Postea cum cognitum esset in fonte eum perisse, statuta sunt ei sacra, in quibus mos fuerat ut nomen eius clamaretur in montibus, ad quam imitationem Virgilius dicit: Litus Yla Yla omne sonaret. Hercules perdito Yla post peragratam Misiam Cholchos pergens nauibus uenit Troiam, a cuius portu cum eum Laomedon rex Troianorum arceret, simulauit abscessum et a promunctorio Troie, qui per eius taciturnitatem Sigeum dictum est nam sige silentium dicitur, Troiam ex improuiso uenit, urbem expugnauit, Laomedontem regem interfecit eiusque filiam Hesionam belli iure sublatam comiti Thelamoni, qui primus ascenderat murum, tradidit, unde natus est Teucer, nam Aiacem ex alia constat esse natum. Tunc Hercules Priamum quoque redemptum a uicinis hostibus in paterno regno locauit. Postea cum excreuisset Priamus, uolens repetere sororem profectus est cum legatis Salaminam, ubi constabat illam regnare, et minime eam repetere ualuit Grecis dicentibus se iure bellorum eam habere. Vnde iratus Priamus misit Paridem cum exercitu ut aliquid tale adduceret aut uxorem regis aut filiam. Qui Greciam ueniens interpellare cepit Helenam Menelai uxorem, que cum ei consentire noluisset, egressus ille ciuitatem obsedit, qua euersa Helenam rapuit, unde postea a marito ipsa recipi meruit. Hoc dolore commoti Greci congregatis quibusque fortibus Grecie Troiam obsederunt et decimo demum anno expugnauerunt.

DE AMINOE

Aminoe Danai filia dum studiose in insula exerceretur, imprudens satirum percussit, quam cum satirus uiolare uellet, illa Neptuni implorauit auxilium. Neptunus fugato satiro eam compressit, ex quo coitu natus est Nauplius. Cuius filius Palamedes septimo gradu a Belo originem ducens cum delectum per Greciam ageret, simulantem insaniam Vlixem duxit inuitum. Cum enim ille iunctis dissimilis nature animalibus salem sereret, filium ei Palamedes opposuit, quo uiso Vlixes aratra suspendit et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. Postea cum Vlixes frumentatum missus ad Traciam nihil aduexisset, a Palamede est uehementer increpatus et cum diceret adeo non esse negligentiam suam culpandam nec ipsum quidem, si pergeret, quicquam posse aduehere, profectus Palamedes infinita frumenta aduexit. Qua inuidia Vlixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem direxit per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, quam dedit captiuo Troiano et eum in itinere fecit occidi. Hec inuenta more militie regi allata est et lecta principibus conuocatis. Tunc Vlixes, cum se Palamedi adesse simularet, ait: Si enim esse creditis, in tentorio eius aurum queratur. Quo facto inuento auro, quod ipse per noctem corruptis seruis absconderat, Palamedes lapidibus interemptus est. Hunc autem constat fuisse prudentem nam et tabulam inuenit ad comprimendas ociosi seditiones exercitus ut Varro testatur, secundum quosdam ipse reperit literas, que forte res si sit dubia tamen certum est χ ab hoc inuentam cum aspiratione h.

DE NAVPLIO

Palamedis autem pater Nauplius Aminoe et Neptuni filius filii morte dolens reuertentibus Grecis post deletam Troiam tempestate laborantibus montem Caphareum ascendit et data facula signum dedit uicini portus, unde decepti Greci per rimosos scopulos pertulere naufragia.

DE DODONA

Dodona est ciuitas Epyrrhi iuxta quam nemus Ioui est consecratum abundans glandibus. Sestos uero et Abidos ciuitates sunt Helesponti que angusto et periculoso segregantur mari.

DE LEVCADE

Leucada mons est altissimus promontorio Epyrrhi iuxta Ambrachiam ciuitatem quam Augustus Nicopolim appellauit uictis illic Antonio et Cleopatra, ubi et templum Actiaco Apollini constituit et ludos Acciacos nominauit.

DE PELORO

Pelorus promontorium est Sicilie secundum Salustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuit occisus per ignorantiam regis, cum se credidit eius dolo esse deceptum.

DE EVBEA

Eubea insula est, de cuius ciuitate Chalcide profecti sunt ad nouas sedes querendas, et haud longe a Baiis, qui locus a socio Vlixis Baio illic sepulto nomen accepit, inuenerunt uacuum littus, ubi uisa muliere grauida ciuitatem condiderunt, que res ostendit fecundam fore rem publicam, et eam uocauerunt Cumas siue ab ἐγκύος, id est pregnate, siue ἀπὸ τῶν κυματῶν, ab undis hanc dicuntur, y autem Latini in u uertunt ut byrria burria.

DE PACHINO

Pachinus promontorium est Sicilie austrum spectans dictum ab aeris crassitudine, nam pachis crassum dicitur. Drepanum ciuitas est non longe a monte Erice trans Lilibeum dicta uel propter curuaturam littoris, in quo sita est, uel quod Saturnus post amputata uirilia Celio patri illic falcem proiecit que Grece drepanos dicitur.

DE SYRACVSANIS

Quodam tempore Syracusani uictores ceperunt Atheniensium ingentem multitudinem et eam cesis montibus fecere addere munimenta ciuitati. Factis autem muris etiam fossa forinsecus facta est que flumine admisso repleta munitiorem redderet ciuitatem. Hanc fossam igitur propter hostium penam et iniuriam factam Hibrim uocauerunt. Postea profecti Siculi ad Italiam eam tenuerunt partem ubi nunc Roma est usque ad Rutulos et Ardeam, unde est: Finis super usque Sicanos, et Albulam fluuium ad imaginem fosse Syracusane Tybrim uocauerunt quasi hibrim. Circa Syracusas autem fossam esse Hybrim nomine Theocritus dicit.

DE TVLLO HOSTILIO

Cum Tarquinius cepisset Vtriculanam ciuitatem, ex captiua quadam domo eius natus est Seruius Tullus Hostilius. Qui cum dormisset, caput eius subito flamma corripuit, quod cum uellet restinguere, Tanaquil regis uxor auguriorum perita prohibuit. Flamma puerum cum somno deseruit, unde intellexit eum clarum fore usque ad ultimam uitam.

DE BRVTO

Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum eius imperium fore qui primus matrem reuertens oscularetur. Quod solus Brutus agnoscens de naui egressus casum simulans osculatus est terram unde potitus est imperio. Rome VII reges fuerunt Romulus, Numma Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Martius, Tarquinius Priscus, Seruius Tullius, Tarquinius Superbus. Mortuo enim Romulo cum primo anno senatus regnasset per decurias, tediosum uisum est et quesitus est rex. Sed cum in urbe nullus idoneus esset inuentus, orta est bona fama Pompilii qui esset apud Cures ciuitatem Sabinorum. Itaque rogatus per legatos accepit imperium et ferociam bellicosi populi ad sacra contulit unde et Numma dictus est <ἀπὸ τῶν νόμων>. Hic etiam canus fuit a prima etate.

DE TARQVINIO SVPERBO

Tarquinius ob multa Superbus dictus est precipue tamen ob hanc causam: Mandauit aliquando sateliti cuidam suo ut cuiusdam oppidi principes omnes interimeret. Profectus ille grandem multitudinem repperit, quod cum ei renunciaret deambulanti cum uirga in ortis, ille pro responsione excussit capita papauerum ut satelles, quid fieri uellet, agnosceret. Item filius eius uiciauit nobilissimam matronam Lucretiam, ob quod illa dolens se interemit. Tunc auunculus eius Brutus rapto ex eius corpore gladio processit ad populum et de hac re concionatus est. Quo facto omnibus placuit ne reciperetur rex qui tunc Ardeam expugnabat. Propter quod se Tarquinius cum liberis ad Porsennam regem Tuscie contulit et bellum grauissimum gessit contra populum Romanum. Tunc duo consules fatti sunt Brutus et Tricipitinus pater Lucretie qui et Tarquinius dictus est. Ob quod solum est urbe depulsus et in eius locum subrogatus est Valerius Publicola, quo mortuo item alter est factus et alter similiter. Sed Bruti filii amici erant filiis Tarquinii cum quibus inissent consilium ut eos noctu intromitterent, proditi sunt a seruo Venditio et a patre occisi.

DE BRENO

Breno duce Galli apud Aliam fluuium delectis legionibus euerterunt urbem Romam absque Capitolio pro quo immensam peccuniam acceperunt. Tunc Camillus absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio propter Vehientanam predam non eque diuisam. Et Gallos abeuntes iam secutus est, quibus interemtis aurum omne recepit et signa. Quod cum illic appendisset, ciuitati nomen dedit, nam Pisaurum dicitur quod illic pensatum est aurum. Post tamen exilium rediit.

DE CIVILI BELLO

Bella ciuilia septies gesta sunt: ter a Cesare contra Pompeium in Thesalia, contra eius filium Magnum in Hispania, contra Iubam et Catonem in Affrica; ab Augusto autem quater contra Cassium et Brutum in Thesalia, contra Lucium Antonium in Perusio Tuscie ciuitate, contra Sextum Pompeium in Sicilia, contra Antonium et Cleopatram in Epyrro.

DE FABIO

Fabii CCC fuerunt de una familia qui coniuratis seruis et clientibus suis contra Veientes dimicarent, insidiis apud Cremeram fluuium interempti sunt. Vnus tantum Fabius Maximus superfuit qui propter teneram adhuc pueritiam in urbe remanserat. Hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum delusit et ad Campaniam traxit ubi deliciis eius uirtus obtorpuit. De hoc Ennius: Vnus qui nobis cunctando restituii rem.

DE MARCELLO

Marcellus Gallos et Penos equestri certamine uicit, Viridomarum etiam Gallorum ducem manu propria interemit et opima retulit spolia que dux detraxerat duci. Alius Marcellus fuit filius Octauie sororis Augusti quem sibi Augustus adoptauit. Hic XVI. anno incidit in egritudinem et periit XVIIus in Baiano cum edilitatem gereret. Huius mortem ciuitas uehementer doluit nam affabilis fuit et Augusti filius. Ad huius funeris honorem Augustus sexcentos lectos intrare ciuitatem iussit. Hoc enim gloriosum erat apud maiores et dabatur pro qualitate fortune, nam Sylla VII milia habuit, igitur cum ingenti pompa alatus in Martio Campo est sepultus.

DE ANCILI

Ancile celo lapsum est Rome tempore Numme Pompilii et datum est responsum illic fore orbis imperium ubi id esset. Quod ne aliquis hostis agnosceret, per Mamurium fabrum multa similia facta sunt, cui et diem sacrarunt quo pellem feriunt ad artis similitudinem. Dicimus autem hoc ancile quamuis anciliorum Oratius usurpat in liricis. Constat primo tres partes fuisse populi Romani: unam Taciensium a Tacio duce Sabinorum iam amico post federa, alteram Ramnetum, terciam Lucerum quorum secundum Liuium et nomen et causa in occulto est. Varro tamen dicit Romulum dimicantem contra Titum Tatium a Lucumonibus auxilia postulasse, unde quidam uenit cum exercitu et recepto iam Tacio pars urbis est data, a quo in urbe Tuscus est uicus dictus, Oratius: Tusci turba impia uici. Ergo a Lucumonibus Luceres dicti sunt. Sic autem in tres partes diuisum constat esse populum, ut etiam qui preerant singulis partibus, tribuni dicerentur unde etiam sumptus, quos dabant populo, tributa nominarunt. Post Sabinarum raptum et factum inter Romulum et Titum Tacium fedus Sabini in urbem recepti sunt sed hac lege ut in omnibus essent ciues Romani excepta suffragii latione nam magistratus non creabantur ex eis.

DE ROSTRIS

Augustus uictor totius Egypti, quam Cesar ex parte superauerat, multa de nauali certamine sustulit rostra, quibus IIIIor effecit columnas que postea a Domiciano imperatore in Capitolio sunt locate.

DE AGAMENNONE

Cum Greci ad Aulidem uenissent, Agamenon rex Diane ceruam occidit ignarus, unde irata dea flatus uentorum remouit. Quam ob rem cum nec nauigare possent et pestilentiam sustinerent, consulta oracula dixerunt Agamenonio sanguine placandam esse Dianam. Ergo cum ab Vlixe, qui erat astutissimus, per nuptiarum simulationem abducta Iphigenia Agamenonis filia iam imolanda esset, numinis miseratione sublata est cerua supposita et translata ad Tauricam regionem et regi Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictinne Diane. Agamenone autem Troia reuertente Clitemnestra uxor eius obtulit ei uestem sine capitio, quam cum induere uellet et capitium non inuenire posset, ab Egisto adultero Thiestis et Pelopie filie sue nato occisus est. Quem postea Horestes, cum adoleuisset, simul cum matre Clitemnestra in ultionem patris occidit. Quo crimine cum in amentiam uersus furuisset, amici Piladis monitu ad euitandas Furias templum Apollinis ingressus cum uellet exire, inuaserunt eum Furie, hinc est: Sedent ultrices in limine Dire. Cum autem insania carere non posset, oraculum adiit cui responsum est sic eum posse sanari si Diane Scithice simulacrum de Taurica ferret. Mox cum carendi furoris causa cum amico Pilade Colchos peteret, a sorore secundum consuetudinem deam humano sanguine placante agnitus eius consensu occiso rege Thoante simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum, unde et Fascelis dicitur non tantum a face, cum qua pingitur, propter quod et Lucifera dicitur, sed etiam a fasce lignorum, et in Italiam detulit collocans in nemore Aricio. Sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret quanquam serui immolarentur, ad Laconas Diana est translata. Ibi sacrificii consuetudo adolescentium uerberibus seruabatur qui uocabantur bomonice. Hi tam diu fiagellabantur donec cruor ex humano corpore flueret, superpositi enim aris contendebant qui plura uerbera possent sustinere. Orestis uero ossa ab Aritia Romam translata ante templum Saturni sunt posita, quod est ante Capitolium iuxta templum Concordie.

DE IOVE ET EGINA

Iuppiter in aquilam mutatus Eginam Asopi fluminis filiam rapuit et eam uicians filium nomine Eacum ex ea concepit. Quam raptam cum pater equo animo ferre non posset, omni aquarum agmine concitatus celum petebat Ioui bellum inferens, quo facto Iouis fulmine percussus est. Cuius infamie memoria ut in eternum maneat, dicitur hodie illo tempore, quo ictus est, prunis ardentibus fluere.

DE EACO

Eacus filius Iouis et Egine cum Asopidam insulam incoleret et grauem pestilentiam Iunonis ira sustineret, precibus misericordiam Iouis impetrauit. Cum enim in arbore fici formicas, id est mirmicas, uidisset, optauit sibi tot socios euenire, et statim formice in homines uerse sunt unde dicti sunt Mirmidones. Hec autem fabule sunt sed uerum est Mirmidones dictos a rege Mirmidono.

DE PELEO ET THETIDE

Cum Iuppiter uellet Thetidem nympharum matrem ducere, Fata prohibuerunt eo quod proles, que nasceretur, Iouem regno pelleret, Iuppiter autem eam iunxit Peleo. Peleus igitur Thetidem ducens magnificum fecit conuiuium diis et deabus omnibus sola Discordia minime intromissa. Que ob hoc irata aureum pomum iactauit in conuiuium inter Venerem et Mineruam et Iunonem, in quo erat scriptum: Pulcherrimum donum pulcherrime dee. Illis inter se iactantibus que esset pulcherrima et cui pomum deberet, Paris filius Priami iudex intromissus formam Veneris Iunoni et Minerue preferens aureum pomum sibi iudicauit. Vnde et postea Veneris auxilio Spartam expugnando Helenam rapuit, sed propter Paridis iudicium Iuno postea semper inimica Troianis fuit. Genuit autem Thetis ex Peleo Achillem, de cuius morte cum timeret eo quod a patre esset mortalis, et hoc quereretur apud Neptunum, refert Neptunus non esse timendum de eo quia talis futurus esset ut credatur deo genitus. Thetis autem Achillis fata timens eum in Stigia palude tinxit, unde toto corpore inuulnerabilis fuit excepto talo quo tentus est. Sed Achilles circa muros Troie bellum gerens cum fureret aduersus Agamenonem propter Briseidam, noluit egredi aduersus Troianos. Rogatus autem ut saltem Patroclo sodali suo, qui antea in Troiano prelio Sarpedonem Iouis et Laudomie filium occidit, arma sua Vulcani manu fabricata prestaret, persuadente demum Vlixe concessit. Egressus igitur Patroclus indutus armis Achillis ab Hectore occisus et armis spoliatus occubuit. Postea Thetis Achilli mortem sodalis impatienter ferenti Vulcania arma iterum impetrauit, quibus indutus cum Hectorem in uindictam Patrocli prouocatum interficeret cadauerque eius ad currum suum ligaret, circa muros traheret, rogatus a Priamo est ut sibi liceret exanime filii corpus pensatum recipere. Quo facto Polixena Hectoris soror in turre stans armillas et inaures illo, quo fratris pensabatur corpus, proiecit. Quam uisam Achilles, si sibi daretur, promisit ut Hectoreum corpus redderet et Troianos cum Grecis reddita tamen Helena pacificaret. Cum autem promissa sibi a Troianis Polixena in templo Timbrei Apollinis ad firmandum fedus conuenissent, insidiis Paridis post simulacrum latentis missa uulneribus sagitta moritur, ante obitum tamen petens ut euicta Troia Polixena ad sepulchrum eius immolaretur, quod etiam post a Pyrro eius filio impletum est.

EXPLANATIO EIVSDEM FABVLE

Thetidem dici uoluerunt aquam unde et nimpha dicta est, quam cum Iuppiter uxorem uellet ducere, a Fatis prohibitum esse dicitur ne a prole, que nasceretur, Iuppiter regno pelleretur, ignis enim, id est Iuppiter, si cum aqua misceretur, aque uirtute extinguitur. Iuppiter autem hanc coniunxit Peleo, pelops enim Grece lutum dicitur, ergo terram aqua mixtam uolunt hominem procreasse. Omnes autem dii nuptiis finguntur interfuisse, quia secundum paganos singulas partes in homine <deos singulos> habere dicuntur ut Iouem caput, Mineruam oculos, Iunonem brachia, pectus Neptunum, cor Martem, renes et inguina Venerem, pedes Mercurium. Discordia autem sola in coniunctione aque et terre, id est Thetidis et Pelei, non intromittitur quia utraque elementa concordant ut homo gignatur, quod et competentia coniunctionis indicat, Peleus nanque ut terra, id est caro, Thetidi ut aque, id est humori, coniungitur, Iuppiter ut ignis, id est anima, utrumque iungere dicitur. Que aureum malum, id est cupiditatem, dicitur iniecisse, nam in aureo malo est quod uideas, non inest quod comedas. Tripartitum autem humanitatis, id est theorice, practice, philargie modum considerantes poete proponunt certamina trium dearum de forme qualitate certantium. Minerua enim theoricam, id est contemplatiuam, Iuno practicam, id est actiuam, Venus philargicam, id est uoluptuariam, designat. Contemplatiua autem uita est que ad sapientie et ueritatis indagationem pertinet, actiua que ornatus petax uite commodis inhiat, uoluptuaria que solum uite appetens corruptelam libidini tantum noxia nullum honestum deputat bonum. Ideo Iouem super his non posse iudicare dixerunt siue quod post finitum mundi iudicium ignorabant quia in libertate arbitrii constitutum hominem crederent, quod itaque si uelut deus Iuppiter iudicasset, damnando duas unam tantummodo terris uitam dimitteret, sed ad hominem iudicium transferunt cui deligendi liberum debetur arbitrium. Sed bene pastor non sagitta certus, non iaculo bonus, non uultu decorus, non ingenio sagax qui, ut pecudum mos est, ad libidinem uisus detorsit quam uirtutibus et diuitiis preposuit. Denique Achillem natum mater in aquas Stigias intinxit, nam uene sunt in talo que ad renum atque uirilium rationem pertinere dicuntur. Hic per talum uulneratus amore Polixene periit, polixene enim Grece multorum peregrina dicitur, quia amor peregrinari facit mentes, humana namque uirtus ad omnia munita libidinis tamen ictibus subiacet patula.

DE DIOMEDE

Diomedes postquam repperit ira Veneris a se uulnerate uxorem apud Argos turpiter uiuere, noluit reuerti sed tenuit partes Apulie et edomita omni Gargani multitudine in eodem tractu ciuitates plurimas condidit Beneuentum, Equumtuticum, Arpos que et Argiripa nominatur.

DE SACERDOTE NEPTVNI

Post aduentum Grecorum ad Troiam sacerdos Neptuni lapidibus occisus est quia sacrificiis eorum non uetauit aduentum. Postea discedentibus Grecis cum uellent Troiani sacrificare Neptuno, Lacoon Timbrei Apollinis sacerdos sorte ductus est ut solet fieri cum deest sacerdos certus. Hic piaculum commiserat ante simulacrum numinis cum uxore coeundo et ob hoc immissis draconibus cum filiis suis interemptus est.

DE PYRRO

Deuicta autem Troia Pirrus Andromachen Hectoris uxorem cum Heleno Priami filio sorte accepit. Consuetudo autem regia fuit ut legitimam non habentes uxorem aliquam licet captiuam tamen pro legitima haberent adeo ut liberi ex ea nati succederent. Pirrus quasi legitimam hanc habuit, ex ipsa filium Molosum suscepit qui successerat patri, a quo Molosia dicta est pars Epiri quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in uenatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam quasi ad solatium fratris extincti nominauit. Postea cum Pirrus uellet Hermionem Menelai et Helene filiam Oresti antea desponsatam uxorem ducere, ab Oreste in templo Delphici Apollinis occisus est. Verum moriens precepit ut Andromache, que apud eum coniugis tenuerat locum, Heleno daretur propter beneficium quod a nauigatione prohibuerat predicens sibi omnes Grecos, quod et contigit, naufragio esse perituros. Inde factum est ut mortuo Pirro Helenus regnaret.

DE HECVBA ET POLIMESTORE

Preda igitur capte Troie diuisa Hecuba Priami coniunx Vlixi sorte cessit. Que nouissime acerbitatibus interitus Astianactis et Polixene in busto Achillis interempte merens cum in classe Tracie esset appulsa, reliquis liberis orba Polidorum filium suum Polimestori Tracie regi clam commissum incolomem manere dum sperabat, in litore eum exanguem fluctibus in terram deiectum animaduerterat. Polimestor igitur propter aurum, quod ab infante Polidoro sibi traditum fuerat, auaricia ductus eum interfecit et ut facinus celaretur, in profundum precipitauit. Quod Hecuba comperiens se ad regem uelle conuenire simulauit promittens adiectura aurum supra id quod antea cum filio sibi transmisit. Tirannus uerum esse existimans petenti secretum dedit colloquium. Hecuba autem ei lumina abstulit, quam Traces dum persecuntur, in canis figuram uersa esse dicitur.

DE IDOMENEO

Idomeneus Cretensium rex cum post euersam Troiam reuerteretur, deuouit propter sedandam tempestatem sacrificium se dare de hac re que ei reuerso primum occurreret. Contigit igitur ut filius ei occurreret, quem cum immolasset uel, ut alii dicunt, immolare uellet, a ciuibus perculsus regno Salentinum Calabrie promunctorium tenuit, iuxta quod condidit ciuitatem.

DE CIRCE

Circe filia Solis fuit que ad se delatos in feras mutauit. Ad hanc forte Vlixes post deuictam Troiam delatus Eurilocum cum XX et duobus sociis premisit quos mox ab humana specie Circe commutauit. Eurilocus inde fugit et Vlixi nunciauit. Cui soli ad eam proficiscenti Mercurius remedium dedit et quomodo Circen deciperet, monstrauit. Qui postquam ad eam uenit, poculo ab ea suscepto Mercurii remedium miscuit, stricto ense mortem ei minitans ni socios sibi restituisset. Tunc Circe non sine uoluntate deorum esse factum cognoscens fide data socios ei restituit et sibi nubens Tilogonum genuit.

INTERPRETATIO EIVSDEM FABVLE

Circe manus operatio dicitur quasi cironore, labores enim manuum libidinosa mulier non diligit. Hanc Vlixes innocuus transit quia sapientia libidinem contempnit. Vnde et uxorem habere dicitur Penelopem castam quia omnis castitas sapientie coniungatur. Circe autem ideo Solis filia fingitur quia nihil est Sole clarius. Hec libidine sua et blandimentis homines in ferinam uitam ab humana deducebat ut libidini et uoluptatibus operam darent, unde est locus fabule.

DE PICO

Picus Pomonam pomorum deam amauit eamque in coniugium copulauit, quem cum Circe amaret et sperneretur, irata eum in picum auem Martiam conuertit, nam altera est pica. Hoc autem ideo fingitur quia augur fuit et domi habuit picum, per quem futura noscebat.

DE PHILLIDE

Phillis regina Tracum fuit. Hec Demophontem Thesei filium regem Atheniensium redeuntem de Troiano prelio dilexit et in coniugium rogauit. Ille ait se ante rem suam ordinaturum et sic ad eius nuptias reuersurum. Profectus itaque cum tardaret, Phillis ex amoris inpatientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo uitam finiuit et conuersa est in arborem amygdalum sine foliis. Postea reuersus Demofon cognita re eius amplexus est truncum, qui uelut sponsi sentiret aduentum, folia emisit.

DE LAODAMIA

Laodamia uxor Prothesilai fuit, que cum maritum in bello Troiano perisse primum cognouisset, optauit ut eius umbram uideret. Qua re concessa non deserens eam in eius complexibus periit.

DE PROCHRIDE

Prochris filia Iphili uxor Cephali fuit, qui cum uenandi studio teneretur, labore fessus ad locum quendam consueuerat ire et ad recreandum illic se uentum uocare. Quod cum sepe faceret, amorem in se mouit Aurore que ei canem uelocissimam Lelapam nomine donauit et duo hastilia ineuitabilia, quia uenator erat, eumque in amplexus rogauit. Ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutue castitatis. Quo audito respondit Aurora: Vt probes igitur coniugis castitatem, muta te in mercatorem. Quo facto ille adiit. Vt ad Procrin uenit, oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est se esse maritum suum. Quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auroram quam inuocare consueuerat, ad siluam profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum. Qui cum more solito auroram uocaret, Prochris egredi cupiens frutecta commouit. Sperans Cephalus feram esse hastam ineuitabilem deiecit et ignarus uxorem interemit, que tamen moriens, ne Auroram duceret, postulauit.

DE TEREO

Tereus rex Tracum fuit. Qui cum Pandionis Athenarum regis filiam Prognem nomine duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur sibi Philomenam sororem uidendam accersere, profectus Athenas dum adducit puellam, in itinere eam uitiauit et ei linguam abscidit ne facinus indicaret. Illa tamen rem in ueste suo cruore descriptam sorori misit. Qua cognita Progne Itin filium suum interemit et patri epulandum apposuit. Postea omnes in aues mutati sunt: Tereus in upupam, Itis in fassam, Progne in hirundinem, Philomena in lusciniam.

DE LEANDRO ET HERO

Leander Abydenus et Ero Sestias fuerunt inuicem se amantes. Sed Leander natatu ad Hero ire consueuerat per fretum Hellespontum quod Seston et Abydon ciuitates interfluit. Extincta autem casu face quam Hero statuto tempore protendere solebat, iuuenis tempestate periit. Cuius corpus cum ad puellam delatum fuisset, ipsa se precipitauit in mare.

DE HIMENEO

Himeneus ut alii deus nuptiarum, ut alii quidam iuuenis fuit die nuptiarum oppressus ruina unde expiationis causa in nuptiis nominatur. Falsum est autem, nam uitari magis debuit nomen extincti. Sed hec est ueritas: Himeneus puer genere Atheniensis fuit. Is cum annos puerilis etatis excederet neque adhuc uirum posset implere, ea pulchritudine preditus fuisse dicitur ut feminam mentiretur. Istum cum una ex ciuibus suis nobilis uirgo adamasset, ipse mediocribus ortus parentibus quia nuptias desperabat, quod poterat tamen, puellam extrema amoris linea diligens solo animo suo satis faciebat aspectu. Cumque nobiles femine cum uirginibus sacra Eleusine Cereris celebrarent, subito aduentu pyratarum rapte sunt inter quas etiam Himeneus qui illam amatam fuerat subsecutus eique puella creditur. Cum igitur per longinqua maria predam pirate uexissent, ad quandam regionem tandem deuoluti perueniunt ibique somno oppressi ab insequentibus sunt perempti. Himeneus ibi relictis uirginibus reuersus Athenas pactus est a ciuibus dilecte nuptias si eis filias suas restituisset. Quas ubi pro uoto restituisset, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Himenei nuptiis miscere, ob quam adhuc causam nubentes eius quasi liberatoris uirginitatis inuocant nomen. Vnde etiam apud Romanos Thalassio inuocatur. Cum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Thalassionis eam ducis nobilis esse simulauit cuius nomine remansit puelle tuta uirginitas.

DE LICAMBE

Licambe quidam filiam Neobolem habuit, quam cum Archilocus in matrimonium postulasset, pater promisit sed promissam negauit. Iratus Archilocus in eum maledicum carmen scripsit, unde ille dolore compulsus una cum filia uitam laqueo finiuit.

DE BVBALO

Bubalum dicunt quendam pictorem fuisse apud Laudomenas ciuitatem Asie, qui Hiponacten quendam poetam deformem pro risu pinxit. Hinc ille commotus furore tali carmine Bubalum perculit ut uite exosus laqueo se suspenderet.

DE DIRCEO

Dirceus poeta genere Atheniensis omni parte membrorum deformis fuit, qui primus tubam inuenit, quo etiam Lacedemonii usi duce Messanios feruntur uicisse. Cum enim diuturno tempore inter Lacedemonios et Messanios bellum traheretur, consulentibus Lacedemoniis ab Apolline responsum est non aliter eos posse uincere nisi duce Atheniense pugnarent. Quibus postulantibus Athenienses Dirceum dederunt, et ita Lacedemonii nouo tube sonitu hostes terrente uicerunt.

DE IARBITA

Iarbita natione Maurus fuit, qui cum Timaginem philosophum docte declamantem in cassum imitari conaretur, inuidia quodammodo diruptus traditur.

DE MOPSO

Mopsus Apollinis et Imantis filius et Calcas dicuntur in Grineo Apollini consecrato nemore de pericia diuinandi inter se certamen habuisse. Et cum de pomorum arboris cuiusdam contenderent numero, stetit gloria Mopso, cuius rei dolore Calcas interiit.

DE APICIO

Apicius quidam uoracissimus fuit qui de condituris multa scripsit. Postquam ergo omne patrimonium dilapidauit, tandem cum egere cepisset, non ferens pudorem ueneno periit.

FABVLA OPIMII

Quidam uir Opimius in tantum extitit auarus ut cum multis diuitiis abundaret, ipse in festis diebus Vehientanum pessimum uinum biberet, priuatis autem diebus uappam quod Vehientano est deterius. Hic forte pre nimia sollicitudine incidit in letargum morbum. Tunc heres eius letus cepit circa loculos et claues currere sperans illum cito moriturum. Accedens medicus fidelis cognita morbi causa dixit ad egrum tota peccunia numerata ante se: Nisi tua custodis, an fame an morbo pereas, nihil distat. Ille euigilans: Quis mihi mea tollet? ait. Sic fit saluus.

DE ALCINOE

Alcinous rex Pheacum laborabat ab Arpiis. Ad quem Hercules ueniens cum agnouisset, postulatus est aduentum illarum ad mensam solito uenientium, quas uulneratas repulit a regno. Arpie dicuntur canes esse Iouis que a rapiendo dicte sunt, quas Ouidius stimpalidas uocat.

FABVLA IXIONIS

Ixion cum filiam Eponei accepisset uxorem et dotem daret inuitus, scrobem fecit quam igne repleuit et sumitatem eius cinere contexit. In hanc eum cum sociis, quem simulans ad cenam inuitauerat, misit ac sic passus est eum exuri. Ob hoc perfidus dictus est.

HYSTORIA

Cum Romulus contra Sabinos bella pararet et Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam, filia eius aquatum profecta in hostes incidit. Quam cum hortarentur ad prodicionem, illa pro premio petiit ornatum manuum sinistrarum, id est armillas. Facta arcis prodicione hostes ingeniosa morte promissa soluerunt, nam scuta, sinistrarum manuum ornatum super illam iacientes luce privarunt, que illic sepulta Tarpeie sedi nomen dedit.

DE AMEBEO CARMINE

Amebeum carmen est quociens aliqui canunt et equali uersuum numero utuntur, et ita se habet ísta responsio ut aut maius aut contrarium aliquid dicat.

AVRI SACRA FAMES

Auri sacra fames: Tractus est iste sermo ex more Gallorum. Nam Masilienses quotiens pestilentia laborabant, unus ex pauperibus offerebatur alendus anno integro primoribus ciuitatis. Hic postea ornatus uerbena et uestibus sacris circumducebatur per totam ciuitatem ductus cum execrationibus, id est ut in ipsum reciderent mala totius ciuitatis, et sic precipitabatur.

APPENDIX R
INCIPIT CAPITVLATIO MITHOLOGIARVM

I. De Saturno
II. De Ioue
III. De eius aquila
IIII. De Iunone
V. De eius pauone
VI. De eius Iri
VII. Cur Iuno Iouis soror et coniunx dicatur
VIII. Quis primus ei templa fecerit
VIIII. De Neptuno
X. De Plutone
XI. De eius Tricerbero
XII. De eius Furiis
XIII. De Iouis Arpiis
XIIII. De Parcis Plutonis
XV. De eius coniuge
XVI. De uita Iouis
XVII. De Latona et eius sorore
XVIII. De triplici Apollinis potestate
XVIIII. De eius uariis nominibus
XX. De eius tripode uel arcu uel telis
XXI. De IIIIor eius equis
XXII. De eius coruo
XXIII. De eius lauro
XXIIII. De eius VIIII Musis
De Diana Apollinis germana XXV.
XXVI. Cur Dictinna dicatur
XXVII. De templo Carie
XXVIII. De Endemione
XXVIIII. De Marte
XXX. De natu Veneris
XXXI. De eius rosis
XXXII. De eius conca
XXXIII. De eius columbis
XXXIIII. De Adone
XXXV. De Cupidine Veneris
XXXVI. De tribus Graciis
XXXVII. De Erictonio
XXXVIII. De Priapo
XXXVIIII. De Minerua
XL. De Vulcano
XLI. De IIII Mercuriis
XLII. Vnde uocetur Mercurius
XLIII. De eius lyra
XLIIII. De Orpheo
XLV. De Ioue et Ethna nympha
XLVI. De Cibele
XLVII. De Athalante
XLVIII. De Pan
XLVIIII. De Fauno
L. De nimphis
LI. De Astreo
LII. De Eolo
LIII. De Tytanibus
LIIII. De statuto Iouis
LV. De Oto et Ophialte
LVI. De Spalmoneo
LVII. De Phetonte
LVIII. De Lycaone
LVIIII. De Thetide
LX. De Lycaone
LXI. De Ycaro
LXII. De Saturno et Philira
LXIII. De Prometheo
LXIIII. De hostia eius
LXV. De Ioue et Thetide
LXVI. De Cleobe et Bitone
LXVII. De Chelone
LXVIII. De Preto rege
LXIIII. De Antigone
LXX. De Arachne
LXXI. De Niobe
LXXII. De Glauco
LXXIII. De Deucalione et Pirra
LXXIIII. De Lyco et Antiopa
LXXV. De Epapho
LXXVI. De Ioue et Europa
LXXVII. De Agenore et filiis eius
LXXVIII. De Cadmo
LXXVIIII. De Iunone et Semile
LXXX. De Libero
LXXXI. De Autonoe
LXXXII. De Aristeo
LXXXIII. De Agaue
LXXXIIII. De Theresia
LXXXV. De Branco
LXXXVI. De Mopso
LXXXVII. De Sibilla
LXXXVIII. De eius lybris
LXXXVIIII. De Ione
XC. De Yside
XCI. De Osiride
XCII. De uanno Liberi patris
XCIII. De Venere
XCIIII. De Proserpina
XCV. De Cerere
XCVI. De inquisitione eius
XCVII. De inmortalitate eius alumni
XCVIII. De Triptolemo
XCVIIII. De Cepheo rege
C. De inuentione Proserpine
CI. De Syrenis
CII. De Tantalo
CIII. De Danao et Egisto
CIIII. De Ticione
CV. De Sisipho
CVI. De Ixione
CVII. Explanatio eiusdem fabule
CVIII. De Peritoo
CVIIII. De Phlegianis populis
CX. De Acrisio
CXI. De Perseo
CXII. De Gorgonis
CXIII. Interpretatio eiusdem fabule
CXIIII. De Athlante
CXV. De Minerua
CXVI. De cantilena Apollinis et Marsie
CXVII. De Mida rege
CXVIII. Explanatio eiusdem
CXVIIII. De certamine Neptuni et Minerue
CXX. De Minoe
CXXI. De Venere
CXXII. De Androgeo
CXXIII. De Scilla
CXXIIII. De Theseo
CXXV. De Egeo
CXXVI. De tauro
CXXVII. De Chirone
CXXVIII. De Theseo
CXXVIIII. De Enorione
CXXX. De Perdicca
CXXXI. De Bellorofonte
CXXXII. De Ioue et Leda
CXXXIII. De Theseo et Peritoo
CXXXIIII. De Athama rege
CXXXV. De Pelia
CXXXVI. De Iasone
CXXXVII. De Medea
CXXXVIII. De nutricibus Liberi
CXXXVIIII. De Pontia
CXL. De Amico rege
CXLI. De Venere
CXLII. De Fineo
CXLIII. De Edippo et monstro quod Spinx dicebatur
CXLIIII. De Eneo
CXLV. De Harpalice
CXLVI. De Enomao
CXLVII. De Mercurio
CXLVIII. De Ioue et Alchmena
CXLVIIII. De Hercule
CL. Vnde Hercules dictus sit
CLI. De Diomede
CLII. De Gerione
CLIII. De Euandro
CLIIII. De Admeto
CLV. De angue ab Hercule interfecto
CLVI. De Erice
CLVII. De Busyride
CLVIII. De Hercule
CLVIIII. De Euricio
CLX. De duobus leonibus quos Hercules uicit
CLXI. De aureis pomis Ioui a Terra allatis
CLXII. De Hercule et Deianira
CLXIII. De Lerna palude
CLXIIII. De Antheo et Hercule
CLXV. De Eneo
CLXVI. De asylo nepotum Herculis
CLXVII. De Phorco
CLXVIII. De Glauco
CLXIIII. De Scilla a Glauco amata
CLXX. De Karibdi
CLXXI. De Tyrrenis et Libero patre
CLXXII. De Arione Lesbio
CLXXIII. De Arethusa
CLXXIIII. De Poliphemo
CLXXV. De Herice
CLXXVI. De Hesuro
CLXXVII. De Ciparisso
CLXXVIII. Explanatio eiusdem fabule
CLXXVIIII. De Priapo
CLXXX. De Alciope
CLXXXI. De Iacintho puero
CLXXXII. De Amaraco puero
CLXXXIII. De Pilumno et Pitumno
CLXXXIIII. De duobus fratribus qui Diuini appellabantur
De IIIbus fratribus Telchineidos CLXXXV.
De Teneo CLXXXVI.
De Thebalo CLXXXVII.
De Maleo CLXXXVIII.
De Codro CLXXXVIIII.
De Creso CXC.
De Alcone CXCI.
De Ioue et Electra CXCII.
De Laomedonte CXCIII.
nis De Tytono et Aurora CXCIIII.
De Anchise CXCV.
De Cassandra CXCVI.
De Heccuba CXCVII.
De Ganimede CXCVIII.
De Hercule et Yla CXCVIIII.
De Aminoe CC.
De Nauplio CCI.
De Agamennone CCII.
De Ioue et Egina CCIII.
De Eaco CCIIII.
De Peleo et Thetide CCV.
Explanatio eiusdem fabule CCVI.
De sacerdote Neptuni CCVII.
De Pyrro CCVIII.
De Hecuba et Polimestore CCVIIII.
De Idomeneo et eiusdem fabula CCX.
De Circe. Interpretatio CCXII.
De Pico CCXIII.
De Phillide CCXIIII.
De Laodamia CCXV.
De Prochride CCXVI.
De Tereo CCXVII.
De Leandro et Ero CCXVIII.
De Himeneo CCXVIIII.
De Licambe CCXX.
De Bubalo CCXXI.
De Dirceo CCXXII.
De Iarbita CCXXIII.
De Mopso et Calcade CCXXIIII.
De Opicio CCXXV.

APPENDIX B A
RVBRICE MITHOLOGIARVM

Aquila Iouis III
Arpie XIII
Asterie XVII
Arcus Apollinis XX
Adon XXXIII
Atlas XXXXV
Astreus XLVIIII
Antigone LXVI
Aragne LXVII
Agenor et eius filie LXXV
Autonoe LXXX
Aristeus LXXXI
Agaue LXXXII
Acrisius CX
Atlas CXIII
Androgeus CXXI
Athamas CXXXI
Amicus rex CXXXVII
Arpalice CXLII
Atreus et Thiestes CXLIIII
Admetus 151
Anguis ab Hercule interfectus 152
Auernus 156
Atlantes 158
Anteus 161
Asilum 165
Arion 171
Aretusa 172
Amaracus 180
Alcon 182
Anchises 193
Aminoe 198
Agamenon 200
Apitius 223
Endimion 27
Eritonius 36
Ethna et Iuppiter 43
Eolus 5o
Epaphus 72
Enorion 126
Euander 150
Erix 153
Eurimantus 157
Eacus 202
Iuppiter 2
Iuno 4
Iris 6
Icarus 59
Iuppiter et Europa 73
Iuno, Semele 77
Iuppiter Hamon 79
Iuppiter et Io 89
Isis 90
Inquisitio Cereris 96
Immortalitas Cereris 98
Inuentio Proserpine 100
Ixion 106
Iuppiter et Leda 129
Iason 133
Iuppiter et Alchmena 145
Iacintus 179
Iuppiter, Eletra 190
Iuppiter et Egina 201
Idomeneus 208
Iarbita 224
Orpheus 42
Otus 53
Ophialtes 53
Osiris 91
Oeneus 141
Oenomaus 143
Oeneus 162
Vita Iouis 16
Vulcanus 39
Venus 120
Venus 138
Branchus 85
Belorophom 128
Busiris 154
Bubalus 219
Coruus Apollinis 21
Carie templum 26
Concha Veneris 31
Columbe Veneris 32
Cupido 34
Cibeles 44
Cleobe et Bitone 63
Chelone 64
Cadmus et Hermione 76
Ceres 95
Cepheus rex 99
Cantilena Apollinis et Marsie 116
Contentio Neptuni et Minerue 118
Caribdis 169
Ceis 174
Ciparissus 176
Codrus 187
Cresus 188
Casandra 194
Circe 209
Daphne 22
Diana 24
Dictina unde dicitur 25
Deucalion 70
Danaus 103
Diomedes 148
Diuini fratres 182
Dirceus 220
Furie Cerberi 12
Faunus 47
Gracie tres 35
Glaucus 69
Gorgones 112
Geriones 149
Glaucus 167
Ganimedes 196
Hostia Promethei 62
Hercules 146
Hercules 155
Hercules et Eurition 159
Hecuba 195
Hercules et Hilla 197
Hecuba et Polinestor 207
Himeneus 217
Latona 17
Licaon et Calisto 56
Licus et Anthiopa 71
Licaon 58
Libri Sibille 88
Lemniades 138
Lucrinus 156
Lerna palus 160
Laumedon 191
Laudamia 213
Leander et Heros 216
Licambe 218
Muse 23
Mars 28
Minerua 38
Mercurii quatuor 41
Mopsus 86
Minerua 115
Mida rex 117
Minos 119
Medea 134
Mors Herculis 163
Mergus 175
Maleus 186
Mopsus 222
Neptunus 9
Nomina Apollinis 19
Natiuitas Veneris 29
Nimphe 48
Niobe 68
Nutrices Bachi 135
Naute Tireni 170
Narcisus 178
Nauplius 199
Pauo Iunonis
Pluto 10
Parce Plutonis 14
Proserpina Plutonis coniunx 15
Priapus 37
Pan 46
Pheton 55
Philira 60
Prometeus 61
Pretus rex 65
Palemon 78
Proserpina 94
Peritous 108
Phlegiani 109
Perseus 111
Perdix 127
Pelia 152
Pontia 136
Phineus 139
Phorcus 166
Poliphemus et Galatea 173
Priapus et Loto 177
Pilumnus et Pitumnus 181
Peleus et Thetis 203
Pirrus 206
Polinestor 207
Philis 212
Procris 214
Quare Iuno dicitur soror et coniunx Iouis 7
Quis primus sibi templa fecit 8
Quare dicitur Mercurius 41
Rose Veneris 30
Repetitio 74
Raptus Proserpine 93
Saturnus 1
Sagitte Apollinis 20
Statutum Iouis 52
Salmoneus 54
Saturnus 60
Sibila 87
Sirenes 101
Sisiphus 105
Silla 122
Spinx et Edipus 140
Stimphalus 157
Sagitte Herculis 164
Silla 168
Sacerdos Neptuni 205
Tricerberus 11
Triplex Apollinis potestas 18
Tripodes Apollinis 20
Titanes 51
Thetis 57
Tiresia 83
Triptolemus 98
Tantalus 102
Tition 104
Theseus 125
Theseus et Peritous 130
Telechini fratres 183
Tenes 184
Tebalus 185
Titonus et Aurora 192
Tereus 215

APPENDIX M

47 Alpheus
2 Aquila cur dicatur Iouis armiger
4 Albanorum historia
4 Arpie que et Furie
7 Apollinis triplex potestas
30 Apollo Ciclopes sagittis finxit
7 Apollo a diuersis gentibus diuersis appellatur nominibus
7 Apollinis historia
8 Apollini VIIII Musas deputant
3 Apollinis equi
15 Apollo Orpheum docuit
21 Adonis Veneri subiectus
6 Apollinis natiuitas
16 Athlanta cursu prepotens
17 Astreus
6 Astrea
10 Aloide
13 Antigone Laomedontis filia
14 Athlantes tres
23 Aragne
24 Anthiope
27 Agaue
27 Autonoe
27 Aristeus
33 Adonis
33 Amulii et Numitoris historia
34 Acrisius
35 Athlantis fabula
43 Admetus
43 Auernus lacus
50 Aceste nationis in fabula Laomedontis
41 Atreus et Tiestes
37 Androgeus in fabula Martis et Veneris
35 Adrianna in fabula Martis et Veneris
38 Adrianna
34 Ardea
16 Ascanius
55 Ancile
12 Alcidalia Venus dicitur
6 Arthilocus
45 Achelous
3 Alecto furia
48 Alcion et Ceix
16 Athlante fabula
78 Athlas septem filias habuit
45 Athalantidum fabula
45 Antheus
47 Arion
46 Asyllum
47 Arethuse et Liberi
49 Amaracus
50 Alcon
51 Anchises
55 Ancile
41, 56 Agamemnon
61 Alcinous
62 Amabeum carmen
62 Auri sacra fames
63 Agitator
63 Andromeda
63 Aries
64 Aquila sydus
64 Aquarius
14 Athlantes tres fuere, ex quorum uno Mercurius dicitur natus
25 Argia Adrasti regis filia
6 Astrea soror Titanum
57 Achilles propter Busiridem noluit pugnare, interfectus a Paride
39 Bellorofontis et Chimere
44 Busiris
54 Brutus
28 Branchus
18 Briarius
55 Bellum ciuile
54 Brenus
61 Bubalus pictor
62 Boetes
3 Cerbarus triceps canis
5 Circuli nouem inferni
8 Coruus tutela Apollinis
10 Carie templum
11 Columbe cur sint in tutela Veneris
11 Cupido Veneris filius
10 Cybele mater deorum
20 Chiron
23 Chelone in testudinem
25 Cadmus
26 Cadmi filie quattuor
30 Cereris sitis
30 Ceres, Celeus, Triptolemus
31 Cepheus
33 Centauri
33 Ceneus
40 Castor et Pollux
20 Chiron
31 Chiron
39 Chimere et Bellofrontis
39 Celius
41 Clitemnestra
47 Caribdis
48 Ceyx et Alcion
48 Ciparissus
49 Ceculus
49 Codrus
50 Cresus
51 Cassandra
59 Circes fabula
59 Circes alegoria
63 Castor et Pollux
63 Cancer
63 Corona
63 Caprea
63 Casiephia
64 Capricornus
63 Cetheus
64 Cignus
64 Cetus
64 Centaurus
1 Dii unde originem habuerunt
24 Deucalion
Deciorum deuotio
37 Dedali in fabula Martis et Veneris
38 Dedali in tabula Thesei
38 Dedali ueritas
34 Damne
8 Daphne
9 Diana et Luna
6 Diane natiuitas
31 Danaus et Egistus
58 Diomedes
45 Deianire et Euritionis
Deianira uirgo
53 Dodona
42 Diomedes
59 Demophon et Phyllis
61 Dirceus poeta
63 Deltoton
50 Dardani et Teucri, Electre
5 Elisium
8 Equi Apollinis et Phebi
10 Endimion pastor
13 Erictonius Minerue filius
16 Eneas uenit in Italiam
17 Ethna cur incendium habeat
21 Enopion
24 Epaphus
Ermione
25 Europe raptus
31 Egistus et Danaus
43 Euander
44 Erix
17 Eolus rex uentorum in fabula Astrei
8 Equi Solis quatuor
8 Esculapius in fabula corui
10 Esculapius
20 Erigone uirgo
35 Equus Pegasus
4 Egistus
45 Euristeus
18 Egeon
Egeus pater Thesei
45 Erimanthus et Stymphalus
50 Electre, Dardani et Teucri
53 Euboea
56 Egine raptus
63 Eduli
63 Equus Pegasus
62 Elice
19 Epaphus rex Egipti
56 Eacus filius Iouis et Egine
3 Foroneus
3 Furie tres
4 Furie et Arpie idem sunt
17 Faunus deus infernus
34 Fabula Flegiarum
19 Feton
39 Flegias
47 Forcus
55 Fabiorum interitus
56 Formice in Mirmidonas
64 Fluuius sydus
37 Fedra in fabula Martis et Veneris
12 Gratie tres sunt
18 Gigantum procreatio
19 Gallus pastor
51 Ganimedes
24 Glaucus
34 Gorgones
43 Gerionis
47 Glaucus
75 Grecas linguas quinque esse ferunt
27 Hammon
27 Hamonis historia
38 Hypolitus
42 Herculis natiuitas
43 Herculis reuersio
45 Hydra
46 Herculis mors
46 Herculis sagitte
48 Hyciopes et Narcissi
59 Helenus
60 Hymeneus
52 Helene raptus
52 Hile interitus
51 Helenus
64 Hydra
44 Hercules duos leones superauit in fabula Minerue
Hercules
41 Hipodamia
16 Hesperidum
52 Heccuba
40 Helena
16 Hipomenes
20 Iuppiter in ciconiam
20 Iuppiter in aquilam
20 Iuppiter in speciem
22 Iuppiter Thetim in uxorem uolebat
2 Iris quid sit
Iuppiter
33 Iuppiter cur Saturni filius dicatur
Iuppiter in taurum
2 Iuno quid sit
3 Iuno cur Iouis soror
4 Italia unde dicta
6 Iouis ortus
12 Iouis et Iunonis filii
20 Icarus Bacchi sacerdos
20 Ino et Athamas
29 Io Inachi filia
29 Isis
32 Ixionis fabula
32 Ixionis ueritas
49 Iacynthus
59 Idomeneus
62 Ixion
70 Ianus
60 Ithis filius Terei
44 Ioles
4 Lacones cur dicantur spartiate
Laurentum
4 Lauinium unde sit dictum
Latinus
6 Latona a Ioue uiciata
Lacium
33 Luna que et Proserpina
15 Lyra quomodo inuenta
19 Lychaon
7 Laurus uictori datur
8 Laurus Apollini consecratus est in fabula Dapnis
8 Laurus
4 Laurus
38 Laberintus in fabula Thesei
25 Licurgus
33 Laphitarum et Centaurorum bellum
50 Laomedon
Leucada
70 Laodomia
60 Leander et Hero
61 Lycambes
63 Lyra in celo
63 Leo sydus
64 Lepus in celo
8 Muse Apollini dedicate
10 Mars deus belli
10 Minos et Briten
10
11 Mirtus Veneri consecrata
12 Minerua nolente Vulcanum in coniugium
13 Minerua armorum et lanificii dea
14 Mercurii quattuor
17 Martis et Veneris fabula
29 Mopsus
41 Pelops
Pelope uirgo
37 Pasiphe
78 Phineus
50 Rostra
Romulus
1 Saturnus
1 Saturnus quot filios habuerit
1 Stoicorum opinio de dii<s>
6 Saturni expulsio
70 Saturnus origo deorum
19 Salmon
29 Sibylle fabula
26 Semele
29 Sibylle ueritas
31 Syrenes
32 Sysiphi expositio Lucrecii
47 Sylla Phorci
54 Siracusani
40 Spinx
62 Serpens
62 Serpentarius
62 Scorpius
64 Sagittarius
64 Sacrarius
64 Sirius canis
7 Sol quare uocatur Sol in fabula Apollinis
37 Silla filia Nisi regis Megarensium
Siringam dicitur amasse Pan
16 Siluius
70 Saturnus origo deorum
67 Sibylle que dicantur
76 Simulacrorum usus
48 Siluanus
8 Trypodes Apollinis
15 Testudinis origo
38 Theseus cum Minotauro
30 Triptolemus, Ceres, Celeus
30 Triptolemus et Licus
32 Ticii et Latone fabula
28 Tiresias uates
35 Tibie Minerue
41 Thiestis et Atrei
34 Tantalus
47 Tirrheni naute et Liber pater
49 Tenes a quo Tenedon
49 Thelechines
49 Thebalus
56 Thitoni
54 Tarquinus Superbus
54 Tullus Hostilius
57 Thetis et Peleus
57 Thetis quid sit proprie
34 Turnus
16 Turnus
40 Tindaris
6o Thereus
58 Troianorum excidium
58 Troie spolia
28 Thyresie ueritas
12 Venus que et Alcidalia dicitur
10 Veneris ortus
11 Veneri mirtus consecrata
13 Vulcanus quid sit
12 Vulcani natiuitas
62 Virgo
63 Virgilie
17 Venti dicuntur nati ex Astreo et Aurora
Finis

SVPPLEMENTVM R

VERSVS VIIII MVSARVM

Clio gesta canens transactis tempora reddit. Melpomene tragico proclamat mesta boatu. Signat cuncta manu loquiturque Polimnia gestu. Doctiloquos calamos Euterpe flatibus urget. Terpsicore affectum cytharis mouet, imperat, auget. Vrania poli motus scrutatur et astra. Comica lasciuo gaudet sermone Talia. Plectra gerens Eratho saltat pede carmine ducto. Carmina Calliope libris heroica mandat.

SVPPLEMENTVM B A

SEPTEM MIRABILIA MVNDI

Legitur septem fuisse edificia in orbe terrarum que ob suptille edificium et impensarum magnitudinem pro miraculo apud omnes habita sunt. In Egipto quattuor turres immense magnitudinis que piramides dicebantur. Rhodi ymago Solis que Colosus appellabatur, hec erat in portus ingressu maxima adeo ut onerarie naues uellis extensis per crura eius intrarent. Labirintus hedificium Cretense contortuosum in quo fuit Minotaurus. Templum Diane Ephesie. Athenis turris mire altitudinis in qua omnes designati erant uenti, in cuius summitate erat statua que radio, quis tunc spiraret uentus, indicabat. Mausolii sepulcrum quod Arthemisia eius uxor post mortem ipsius construi fecit in Caria.

LEONIDAS

Leonidas imperator fuit Lacedemoniorum qui Persis in Greciam cum miriadibus quingentis aduentantibus occurrit, et suis una cum quingentis milliis equitibus cum apud Termopilas epularetur, ei barbarorum multitudo incumbit. Quos ut Leonidas comspexit, Prandete, inquit, comilitones, tanquam apud inferos conaturi. Dehinc facto in barbaros impetu multis confossus telis peruenit ad Xersem eique coronam abstulit. Quo mortuo Xerses cor eius excidens pilosum inuenit.

ANCILIA

Legitur Numa Rome sacrificante scutum e celo descendisse quod ancyle dicebatur, simulque auditum esse ibi imperium orbis fore ubi illud esset ancyle. Quod Romani timentes ne sibi auferetur, undecim scuta similia aduocato Mamerco fabro optimo confici uoluerunt ne, quod e celo descendisset, minime dignosci posset. Que in Martis sacrificiis per urbem gerebantur.

FLORA MERETRIX

Flora Rome fuit nobilissima meretrix ac ditissima, que cum ad ultimum uite spacium deuenisset, populum heredem instituit Romanum. Ob quod meritum populus Romanus post eius mortem ueris deam esse uoluit et ludos in eius memoriam constituit qui Florales dicti sunt.

XENAGORAS

Xenagoras Lacedemoniorum dux cum Athenienses bello nauali profligasset, exercitum circa menia duxit. Illi uero timentes ne inedia conficerentur, nam neque ex aduectis copiis militum supererat neque none aduehi poterant, pacem petunt. Que an sibi concedi deberet cum diu inter Spartanos sociosque discussum esset, tandem conclusum est ut eis pax daretur si demissa Pireum uersus muri brachia deiecerent resque peracta ex semet ipsis XXX rectores acciperet. Sumptis igitur pacis condicionibus XXX rectores creant, qui regnandi cupiditate commoti libertatem patrie substulerunt seque tyramnos crudelissimos fecerunt.

SVPPLEMENTVM V

DE COLVMBIS DODONEIS

Dodona ciuitas est Epiri, iuxta quam est silua que etiam Dodona dicitur habundans glandibus, quibus primi pasti dicuntur homines. Iuppiter hic dabat responsa per columbas aereas.

DE LACV LVCRINO

In Baiano sinu contra ciuitatem Campanie Baias duo sunt lacus Auernus et Lucrinus qui olim propter copiam piscium Romanis prestabant uectigalia. Sed cum plerumque mare irrumpens pisces inde excluderet et redemptores dampna paterentur, supplicauerant senatui, et profectus Iulius Cesar ductis brachiis exclusit partem maris quam infestam compererat esse, liquitque breue spatium per Auernum quo piscium copia intrare posset. Quod opus Iulium dictum est.

DE VENERE ET DIOMEDE

Cum essent Greci in obsidione Troie, contigit ut fieret pugna inter Diomedem et Eneam, cumque diu dimicassent, Diomedes Eneam percussit ingenti saxo et prostrauit. Videns Venus mater eius nube ipsum protexit, ille uero irrumpens in nubem Venerem uulnerauit. Vnde ipsa post Troie destructuram eum cum suis sociis in mari fatigauit et socios uertit in aues.

DE OEDIPO

Laius rex Thebarum habuit uxorem nomine Iocastam, cui precepit ut omnes filios ex se genitos necaret, nam audierat a liberis suis se occidendum. Illa pariens puerum plantis perforatis in siluam deferri iussit. In eadem silua Polybus rex Phocidis uenatione erat occupatus et uagitum pueri audiens afferri iubens tamquam suum nutriuit Oedipumque uocauit. Cui dum improperatum fuisset se genus suum ignorare, iuit ad templum ut quereret. Dumque iret, obuiauit illi pater decrepita etate, quem ut uidit, ignorans esse patrem occidit et regno ceterisque bonis usus est. Inde procedens uenit ad montem ubi erat Sphynx monstrum omnibus pretereuntibus hoc enigma proponens, quid primo IIII deinde III deinde II deinde III deinde IIII graditur pedibus, ea conditione ut qui solueret, ipsi pennas incideret, qui non, capite truncaretur, quod Oedipus soluens monstrum occidit. Inde rediens Thebas Iocastam matrem suam inscius duxit uxorem et genuit ex ea Polinicem et Eteoclem et duas filias Antigonam et Ismenem. Hic itaque quadam die se calcians mater uidit cicatrices factas et agnoscens ingemuit miserabiliter. Ille dolore exagitatus sibimet oculos eruit et in domo subterranea uitam finiuit. Filii autem pro regno certantes Eteocles quia prior primo anno regnauit, Polinices uero exulans ad Adrastum ueniens filiam eius Argiam uxorem duxit. Sed cum finito anno Eteocles nollet reddere regnum Polinici, ipse cum socero suo et sex aliis ducibus uenit Thebas pugnaturus pro regno. Multis ergo utrimque occisis fratres tandem mutuis uulneribus se occiderunt, Adrastus uero unus de septem ducibus solus rediit in patriam suam paucis comitantibus.

SVPPLEMENTVM M E

DE HELICE

Herodius dixit Elicem filiam Lichaonis fuisse, que a Ioue uiolata uersa est in bestiam, nam Diana, cum qua uenationis causa morabatur in montibus, in lauacro deprehendit eam. Amphis dicit Iouem in similitudine Diane coisse cum ea, que multum interrogata Dianam dixit culpabilem, que uertit eam in bestiam et simul cum puero reddidit patri. Sed Iuppiter una cum filio posuit inter astra, ipse est Arcturus Minor.

DE SERPENTE

Ferunt Serpentem inter Arcturos positum eo quod cum Iuno nuberetur a Ioue, diis offerentibus munera Terra attulit aurea mala, quibus ille serpens factus est custos.

DE HERCVLE

Hercules autem ipsum occidit serpentem, et ideo pellem leonis in manu habuisse et in genu stetisse pingitur ut fortitudo eius monstretur, unde inter astra locatus est.

DE CORONA

Coronam a Vulcano factam auro et gemmis paratam Adragne filie Minois regis ferunt datam in Creta cum a Dionisio, qui et Liber pater, nuberetur, et ideo posita est inter astra.

DE SERPENTARIO

Serpentarius, qui dicitur fuisse Asclepius medicus, dum arte sua mortuos suscitaret, Iuppiter domum eius fulmine percussit, ipse autem Apollini datus inter astra est locatus.

DE SCORPIO

Scorpium dicunt ideo inter astra locatum quia occidit Orionem qui et Incola dicitur, adminiculo Diane occidentem omnes bestias. Quo Terra comperta est atque mirata a se ortum serpentem interemptorem suarum interemisse bestiarum.

DE BOETE

Boetes Arcturi custos a Calisto et Ioue dicitur genitus et ab eodem Ioue in frustra concisus et iterum restauratus, a quodam caprario nutritus, quem cum immolare uellent loci habitatores illius, Iuppiter eum liberans inter astra locauit.

DE VIRGINE

Virgo, ut Hesiodus dicit, filia erat Iouis et Diane et uocabatur Iusta. Nonnulli aiunt eam esse Cererem, quidam uero Fortunam eo quod sine capite pingitur.

DE CASTORE ET POLVCE

Castor et Pollux, quos Geminos uocamus, dicuntur fuisse diui curiales nutriti in Lacedemonia et propter fraternam dilectionem, qua omnes preminebant, inter astra locantur.

DE CANCRO

Cancer, qui Herculem aliis auxiliantem et Idram de fonte Nereidum auferentem saliens in pede percussit, inter astra locatur.

DE LEONE

Leonem inter astra aiunt collocatum eo quod presit quadrupedibus, siue propter memoriam Herculis qui leonem ingentem occidit inermis.

DE AGITATORE

Agitatorem dicunt fuisse Erictonium Vulcani filium et Terre, quem cum Iuppiter uidisset inter homines albos iungere equos et Solis quadrige simile<m> facere primumque hominibus Athenis pompam inducere, inter astra constituit.

DE CAPREA

Capream, que ante eum pingitur, nutricem Iouis asseuerant et ideo inter astra locatam.

DE EDVLIS

Edulos, quos Agitator habet, dicunt fabule gentilium fructus significare.

DE TAVRO

Taurum inter astra dicunt collocatum propter Iouem, quod in bouem sit fabulose conuersus. Alii dicunt imitatorem iuris bouem esse et ideo inter astra positum. Tauri frons, que Subucule nominantur, Liberi patris dicuntur mamme.

DE CEPHEO

Cepheus fuit, ut dicunt, Ethiopum rex pater Andromede, qui filiam suam duxit ad cetum quam Perseus saluauit, per quam et ipse inter astra locatus est.

DE CASIEPHIA

Casiephia propter inuidiam Andromede forme, item propter pulchritudinem earum, dicitur peruenisse ad ruinam et pro ea Neptunus ceto transmisso uastauit omnem regionem, eamque inter astra locauit.

DE ANDROMEDA

Andromedam dicunt propter eternam Persei certaminis memoriam inter astra locatam, que cetui apposita et a Perseo saluata contempsit parentes et sponte abiit in templum.

DE EQVO PEGASO

Equum dicunt Pegasum fuisse et astra post Bellorofontis interitum penetrasse. Alii dicunt Meleppe filiam fuisse et ab Eolo stupratam sed propter parentum timorem in equum conuersam et miseratione Diane ad astra conscendisse. Posterioraque corporis propter pudorem femineum non pingunt.

DE ARIETE

Arietem ad ministrandum dicunt Frixo et Helli concessum a numinibus. Transfretando autem eos Hellem in mare proiecit, unde dicitur Helespontus. Neptunus uero saluauit eam que genuit ei puerum Peonem. Frixus autem prefatum detraxit arietem auream eius pellem accipiens antequam in astra procederet.

DE DELTOTON

Deltoton, quem Triangulum uocamus, dicunt a Ioue per Mercurium inter astra positum, quidam uero propter Egypti positionem, qui dicunt Nilum talem ambitum facere.

DE PISCIBVS

Pisces dicunt Andromede humerum esse sinistrum.

DE PERSEO

Perseus dicitur inter astra locatus eo quod Iuppiter de Daphne genuerat eum qui iussu Mercurii a Vulcano falcem accepit adamantinam. Per aera iter faciens ad Gorgonas tres sorores, que una pulchritudine uteba<n>tur, uni, que Medusa uocabatur, abstulit caput et tradidit Minerue, quod illa accipiens Perseum inter astra locauit, nam inuidebat Gorgone.

DE VIRGILIIS STELLIS

Virgiliarum sunt septem stelle, quarum una uix intuetur. Dicuntur ob timorem Orionis fugisse, quidam a Sole persecutam arbitrantur uocatamque <E>lectram, nonnulli Meropem esse aiunt, que a quodam nupta dicta sit Apodomia.

DE LIRA

Liram dicunt propter honorem Mercurii, qui eam primum operatus est ad similitudinem testudinis que percussa sonitum dedit, inter astra locatam. Quam Orpheo dedit habentem fides IX propter IX nymphas. Qui Orpheus fuit filius nympharum, unius nympharum, id est Caliope.

DE CIGNO

Cignum dicunt inter astra locatum eo quod Iuppiter cigno simulatus euolauerat in Ramnum Actice regionis ibique Nemesi[a]m uiolauerat, que peperit ouum ex quo nata est Helena, ut refert Crates.

DE AQVARIO

Aquarium dicunt Ganimedem esse et ob nimiam pulchritudinem inter astra locatum a Ioue ut funderet aquam uel uinum in manus deorum.

DE CAPRICORNO

Capricornum dicunt a Ioue inter astra locatum propter capream matrem eius, que dicitur fuisse nutrix Iouis, siue quod cum illo fuerat quando super Titanas militabat, et inuenta corda hostes eius terruit sonitu illius.

DE SAGITTARIO

Sagittarium dicunt filium fuisse Musarum. In eius signi regione circulus humilimus est. Iaculum autem cum quo dicunt omnes cignos ab Apolline interfectos et ideo assumptum atque ad pedes Sagittarii locatum.

DE AQVILA

Aquilam dicunt assumptam propter Iouem, qui eam sortitus est in portionem eo quod altius ceteris uolatilibus uolet. Alii dicunt Iouem in aquilam transfiguratum Naxum regionem petiisse et regnum suscepisse, et ideo inter astra locatam.

DE ORIONE

Orionem dicunt propter stuprum Meropis cecatum et item a Sole illuminatum et cum Diana plurimas bestias peremisse et ideo Terra irata scorpionis ictu eum percussit et ideo a Ioue inter astra locatum. Alii dicunt propter urinam Orion uocatum.

DE SIRIO CANE

Sirium dicunt canem fuisse et Europe cum dracone in custodiam datum et ideo a Ioue inter astra locatum. Quidam dicunt hunc canem Orionis fuisse et per assumptionem eius ipse assumptus est.

DE LEPORE

Leporem dicunt a Mercurio inter astra locatum, quidam dicunt propter nimiam uelocitatem, siue quod inter quadrupedes solus plus pariat.

DE NAVE

Nauem dicunt assumptam propter Mineruam, que primum eam excogitasse fertur ut mare hominibus peruium esset.

DE CETO

Cetus in celo locatus quia missus a Neptuno ad Cepheum propter inuidiam Andromedes et Nereidis, que contra Cassiopheam exardescebant propter nimiam pulchritudinem, a Perseo autem interemptus est, et ob hoc inter astra locatus.

DE FLVVIO

Fluuius, qui et dicitur Eridanus qui et Padus putatur, a quibusdam uero Geon qui et Nylus, ideo inter astra locatus quia uterque cursum suum a meridianis partibus dirigunt ad mare. Cui subiacet stella que uocatur Canobus.

DE PISCE

Piscis Magnus ideo dicitur inter astra locatus quia Siriam filiam Veneris in Hocinie stagnum cadentem saluauit.

DE SACRARIO

Sacrarium inter astra locatur eo quod in eo dii mutuo iurabant quando Iuppiter, ne deprehenderetur, igneum uellamen accepit.

DE CENTAVRO

Centaurus fuisse dicitur Chiron, qui dicitur Esculapium et Achillem in stabulis nutrisse et ideo adesse sideribus. Alii dicunt a pharetra Herculis cecidisse sagittam eumque percussisse et ideo a Ioue sumptum esse. Et in una manu Bestiam, in alia tyrsum uel utrem uini, quibus in Sacrario libaret diis.

DE IDRA

Idram dicunt in tutela Apollinis missam ad aquam esse, sed die morata nihil deferens exterrita inhibita est ab eodem Apolline ne biberet aquam.

DE PLANETIS VII

Sydera que non sunt fixa, Grece planete, Latine dicuntur errantia. Summus igitur planetarum Saturnus est qui Grece Pheton dicitur, XXX annis perficit cursum suum, eius absis altissima est in Scorpione. Inde Iuppiter qui Grece Φαέθων XXII annis perficit cursum, eius absis in Virgine altissima est. Hinc Mars qui Grece Pirois uocatur, V annis perficit cursum, altissimus est in signo Leonis. Infra Solem autem Venus quam Greci Phosphoron dicunt, perficit cursum diebus CCCLXVIII nunquam distans a Sole XLVI partibus. Proximum illi Mercurii sydus LX diebus perficit cursum ociore ambite modo ante modo post Solem nunquam distans longius XXXII partibus, absis eius ultima in Capricorno est.

292

Athlas habuit septem filias que dicte sunt Pliades. Ab una illarum que Plias uocabatur, a pluralitate eo quod plures essent, dicte sunt Pliades. Cum quarum una, scilicet cum Electra Iuppiter concubuit genuitque Dardanum et Teucrum. Dardanus genuit Erictonium, Erictonius genuit Ylum, Assaracum et Ganimedem, Ylus Laumedonta, Laumedon Priamum, Priamus Hectorem et ceteros, Assaracus genuit Capim, Capis Anchisem, Anchises Eneam, Eneas Iulum siue Ascanium, Ascanius hedificauit Albam unde nati sunt Romani.

FABVLA PHINEI

Phineus rex Arcadie liberis suis nouercam superduxit eosque illius instinctu excecauit. Ob quam rem dii irati eius oculos sustulerunt et immiserunt Arpias que illi cibum abriperent. Hic Iasonem cum Argonautis uellus aureum petentem suscepit hospitio, cui et ductorem dedit. Hoc beneficio Argonaute Zetum et Calatum Boree filios et Orythye alatos iuuenes ad pellendas Harpias miserunt. Ille ex Arcadia armatos iuuenes fugierunt, ad insulas Plotas peruenerunt, et cum ultra tendere uellent, ab Iride admoniti ut a Iouis canibus abstinerent, conuerterunt suos uolatus. He conuersio, id est strophe, nomen insulis dedit, quod Apollonius late exequitur.