no previous next

Hippocrates Latinus

De uictu I

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Incipit liber Peri Diatis ipsius Ypogratis

[1] Cum peruidissem eos qui prius conscripserunt de ratione medicine ciuorumque uel sola causa *salutis hominis*, cognosci poterat* optime quę integre dicta sunt, item quantum humanum poterat comprehendere sensum: dicere ueram firmitate sufficeret mihi, adquiescere recte dictis et eorum sequi uestigia. Nunc uero, cum multi scripserint, nec unus quidem in quod rectum est aut scriui oportuit potuit agnoscere. Singuli sane prout sors tulit aliquantulum dixerunt, non tamen ad plenum totum potuerunt inuenire. Itaque ego considerans singulorum dicta reprehendere eos nolo, si non potuerunt inuenire ueram rationem; immo uero conlaudo eos qui perquirendo quidem nec umquam potuerunt adprehendere. [2] Iudicio igitur meo quę recte dicta sunt confirmo; <non> infringo uero ea que carent ueram firmitatem. Quęcumque enim recte a prioribus dicta sunt, quomodo possum ego aliter scribens integre dicere? Nam que non recte dicta sunt redarguens quasi inualida, nichil facio noui. Sed ex his ipsis carpens quę mihi uidentur integra dicta, adsero quod uolo. [3] Propterea autem hoc uerbum proposui, ut quidem plerique hominum, cum prius aliqui dixerint de qualibet re disputantes, posteriorem de eadem re dicente de qua detractantur audire, ignorantes posse hominem eodem intellectu et ea que <recte> dicta sunt scire, et illa quę minus potuerant ab aliis deprehendi inuenire. Proinde ergo, sicut prędixi, in ea que recte dicta sunt consentio; que uero minus integre inuenta sunt, ostendam quibus modis sunt. Sed aliam pandam quę, qualiter se habeant, nullus ausus est priorum narrare.

II

[1] Igitur cum uoluerit aliquis recte conscribere de ratione uite humane, debet prius naturam totius hominis scire et agnoscere. Scire quidem <ex quibus> primo constet, agnoscere autem a quibus teneatur partibus. Si enim statum huius non agnouerit, quomodo poterit scire et illa quę ei accidunt et si nesciat quod dominatur in corpore hominis, quomodo poterit offerri homini quod illi sit conducibile? Primo ergo oportet hęc scire conscriptorem, secundo ciborum <potionumque omnium> rationem, tertio cuius sint uirtutes naturaliter, quam etiam uim habeant necessitati subiecta et arti humanę. Debet etiam nosse qualiterquę resoluatur uirtus nature fortibus, qualiterque adiciatur inualidis uirtus arte, hoc faciens temporis oportunitatem. [2] His ergo agnitis, <non> poterit sufficere medicinam adhiberi homini. Nam manducans et uiuens homo non poterit esse sanus nisi et lauorauerit, quia enim hęc duo contraria sunt sibi uiribus, id est ciuus et labor, sed conuenientia sibi salutem hominis seruabunt. Labor enim potest euacuare quod plenum est in uentre; cibus autem et potus possunt replere [et] ea que fuerint euacuata. Oportet etiam nosse uirtutem laboris ipsius, quique naturales est, quique per necessitatem obuenit, qui etiam labor nutrire potest carnes <moderate> et qui non moderate, non solum autem hęc, uerum etiam et mensuram laboris ipsius propter habundantiam ciui et natura hominis et etatem corporis, nec non uices anni et inmutationis uentorum, propter singulas regiones, *in quibus morantur*, et statum anni*. Sed et ortus stillarum et occasus debet agnoscere, ut possit inmutationes scire et obseruare nimietatem ciui et potus et uentorum totiusque mundi, unde ualitudines hominibus nascuntur. [3] Hęc cum agnouerit uniuersa <non> integram inueniet rationem. Necesse est enim fuisse et inuentum ut, iuxta natura uniuscuiusque, mensura etiam seruarentur ciui et laboris [et] numerus competens que nulla haberet nimietatem copie uel inopie: recte inuenta esset medella firma hominibus. Nunc autem que dicta sunt uniuersa inuenta sunt sic quomodo sunt; hoc autem inpossibile est inuenire. Itaque si potuerit quisquam studiose perquirere et prouidere, inueniet hominem qui saluti studet ciuus [quibus] quidem accipere partius et exercitare autem pro modo. Si uero quicquam orum nimietatem preualuerit, homo quidem deuilitatur. Ego tamen quę potui adprehendere dixi. Enim si ciui superauerint lauorem aut certe labor cibos superauerit, temporis prolixitatem sine duuio corpus hominis oppremitur ualetudinem. [4] Igitur de hac re tentauerunt aliquanti perquirere; dicere autem, ut congruit, non potuerunt que ego compręhendens dixi, et presentire ualeo incommodo et prędicare de qua prouenit nimietatem. Neque enim statim infirmitatem occupantur homines sed paulatim adunato malo subito opprimuntur. Prius ergo quam incommodo mutetur salus hominis, et quibus fiat modis inueni et qualiter representetur salus. Scripsi autem inuento ad scripta: finem accipit omnis adtentantio cogitationum.

III

[1] Constat itaque animalia uniuersa simul et homo ex diuersis quidem uirtutem, conuenientibus <uero> utilitate, id est igne et aqua. Hęc autem duo simul et aliis omnibus sufficiunt et sibi ipsis; separatim uero neutrum neque [aut] alii aut sibi ipsi. Itaque uirtutes sunt horum tales: ignis quidem potest totum per omnia mouere, aqua uero totum per omnia nutrire; partiliter tamen unumquodque eorum et optinet et optinetur. [2] Neutrum enim penitus ualet optinere ob hoc: [aqua] ignis perueniens ad finem aquę caret nutrimentum adquę idcirco recurrit ad eum a quo nutritur. Similiter et aqua perueniens ad finem ignis caret motum adque ideo retenetur et estare facta, ignis penitus eam consumit. [3] Idcirco neutrum eorum penitus potest optinere. Si uero alter eorum aliquando optenuerit, nihil erit eorum quę nunc habentur sic quomodo se nunc habet. His ita contentis, semper et eadem erunt <et> neutrum erit neque simul deficiens. Ignis ergo et aqua, ut supra dictum est, sufficientia sunt semper uniuersis, et prolixitatem et breuitatem similiter aeque.

IV

[1] His duobus adherent <hęc>: igni quidem calor et siccitas, aque uero fricdor et humor. Ex mutuis sublebantur hęc dum bene fiant: habet aque ignis humorem: <nam est et in igne humor>; aqua etiam de igne habet siccitatem: nam est et in aqua siccitas. His ita <contentis>, sibi et pro aliis multe et uarie figure creantur ab his et species diuerse seminum et animalium in omnibus dissimiles et facię et uirtutem. Vtpote et ipsis <non> desinentibus uirtute mutandam, ergo propria natura, sine dubio etiam quę ab his creantur dissimilia sunt. [2] Itaque nec deperire potest <quicquam omnium rerum, nec nasci potest>, si <non> antiquum fuit, sed per mistionem eorum et separationem eorum fit ut omnia uariantur. Estimant autem homines ea quae de profundo ad lucem ueniunt nasci, que uero hac luce ad profondum ceciderunt definientia perire. Hoc autem idcirco faciunt quod magis oculis quam intellectui credunt, nec ipsa quidem quę oculis uidentur queunt agnoscere. Ego autem hoc intellectu ualeo explicare. Animalia ergo sunt et hęc et illa, et animalia non solum moriuntur sed cum omnibus, quia communis est illis mors, neque potest quicquam fieri sine materia (unde enim potest fieri?), sed et nascuntur uniuersa et deficiunt magna et minima possibilia tamen. [3] Quod autem dico nasci et deperire, propter turbas edisseram. Etiam qualiter misceantur et iterum separentur narrabo. Est autem sic: nasci et deperire idem <est>, commiscere et separari idem est, crescere et decrescere idem est, nasci <et commiscere> idem est, perire, decrescere et separari idem est, unum iusta omnia et omnia aduersum unum idem est, nihil ex omnibus idem est. Lex enim nature his omnibus est contraria.

V

[1] Dies uero hęc omnia complectitur quę sunt diuina quęque humana et in superioribus et <in> inferioribus. Intellegis uero optime sciens uniuersa crescere et decrescere, <lunam crescere et decrescere>, ignis et aque reditum, solem longitudinem et breuitatem. Idem hęc ipsa et non tamen ipsa: lux cęlo et tenebre inferis, lux inferis, tenebre cęlo. Illa ad huc deducuntur et hęc properant ad illa et omni tempore eis talis commutatio et transitus inferorum ad supera et superorum ad inferna. [2] Etiam ea quidem quę agunt ignorant. Quę autem non agunt [et] extimant se scire, cum ea quę uidentur nosse ignorent. Quęcumque uero agunt, precepto et necessitatem agunt diuina, etiam illa quę sponte uidentur agere. Illis ergo huc decurrentibus et his ad illa properantibus adquę inuicem sibi permixtis, statutum ex decretum sibi explent tempus, maximum et breuem. Destructio uero horum ab inuicem, maiori a minorem, <minori a maiore>: maius a minorem et minus augetur a maiore.

VI

[1] Omnia igitur hęc et anima hominis simulque corpus, qualiscumque fuerit anima, exornatur ingrediturque ad hominem partis partum, uniuersas uniuersarum habentes commixtionem mundi, id est ignis et aquę. Quę partes alię dant, alię accipiunt et <quę> quidem accipiunt augentur, quę uero dant minuuntur in modum hominum secantium lignum <e> quibus unus tragit ad se, alius uero inpingit. Minus autem facientes plus faciunt. [2] Ita sic natura hominis: aliud quidem inpingit, aliud uero trahit ad se, et aliud quidem dat, aliud uero accipit, <et alii quidem datur, alii uero capitur>, et <alii> quidem [cui] datur tantum <plus, alii uero capitur tantum> minus, salua scilicet regionem utrorumque ita ut que ad breuiorem deuenerint regionem erunt paruam; quę autem ad maiore deuenerint permixta inmutabuntur ad maiorem ordinem, quodque fuerit peregrinum et dissimilem expellitur semper de regione aliena. [3] Vnaquęque anima habens maius et minus per suam propria membra discurrit, neque augmento neque adminutionem indigens partium. Cuique necessitatem incrementi et diminutionis prestat regio, ad qua fuerit deuoluta, et suscipit adcedentiam. Neque enim potest quod <non> simile est in extraneis manere regionibus: errat in est loco ignorantie. Conmixta uero sibi inuicem agnoscit ob hoc quia insidet simile congruenti. Incongruum uero quod fuerit inpugnat et luctat et discordat et discordat ab inuicem. Ideoque anima hominis crescit in hominem, in alio uero nullo, sed et animalium maximorum similiter facit. Quęcumque uero aliter, ab aliis ui expelluntur.

VII

[1] Pretermittam ergo cetera animalia adquę de aliis dicam. Ingreditur anima in hominem habens commistionem ignis et aquę, id est membra corporis hominis, quę per uiros et feminas multa et diuersa nutriuntur item et crescunt his cibis quibus et homo. Necesse est enim omnia quequę exingrediuntur sic congestare membra. Neque enim potest crescere quicquam membrorum quod caret principio alicuius substantię, licet plurimum illi offeratur ciborum. [2] Quod autem habuerit principium <omnia>, crescet unumquodque in regione propria subministrantibus sibi alimenta in igne quidem humorem, in aqua uero siccitatem, altero quidem coacto, altero uero foris expulso in modum fabrorum tegnariorum lignum forantium, id est unum inpingentem, alio uero ad se trahentem. Similiter et hii faciunt. Dum pręmunt, recurrit sursum: non enim potest semper decurrere deorsum, quia si coactum fuerit, per omnia peccauit. Ita et cibus hominibus: aliud quidem adtrahit, aliud uero inpellit intus. Si ui intus tenuerit, foris recurrit: si uero inportune coactum fuerit, penitus peribit.

VIII

[1] Tempus autem et ordinem habet quodque usque dum regio non ualeat suscipere sufficientem cibum; habet usque ad finem mortis. Simili etiam rationem in ampliorem rediguntur locum, uiri et femine, ui et necessitatem coacti. Cum primum expleuerint tempus sibi statutum, separantur hęc prima adque iterum miscentur. Singula enim segregantur, omnia uero hęc miscentur, [2] reperta regionem et inuenta structura recta que sit conueniens trinitati per quam transiens uiuit et crescit ex his ipsis quibus et prius. Cum uero caruerit oportunitatem structure neque conuenerit grauia acutis, prima conuentio, si uero secunda generatio fuerit, per omnes, uno recidente, omnis sonus erit uacuus. Neque enim possunt tanto decrementum ęqualitatem seruare ignorantes quid faciunt.

IX

[1] Virorum ergo et feminarum ratione procidenti sermonem narrabo. Itaque cum ex his aliquid uenerit et inuenerit structuram, cum sit liquor, mouetur ab ignem, et motum uiuificatur et suscipit alimenta eorum que ad muliere ueniunt, id est ciborum <et> spiritus, et prima quidem in omnibus similiter est rarum, commotum uero ab ignem siccatur et solidatur. <Solidatum> uero in circuitum fit spissum et incluso igne non preualet [de cetero uero] escam ad se trahere sufficientem [sed] neque spiritum extrudere foris propter circumdantem se crassitudinem adque ob hęc consumitur liquor qui est intrinsecus. [2] Quę ergo sunt natura robusta non consumuntur in loco sicco et arido qui fomentum subministrat ignis. Constricta solidantur deficiente scilicet humorem, queque ossa et nerui appellantur. Ignis uero admixto sibi humorem exornat corpus naturaliter hanc necessitatem: per ea loca quę sunt sicca et rubusta non potest diuturnus facere discursus ideo quia non habet alimentum; per humida uero et molliora potest ideo sui ideo quia esca illi efficiuntur. [3] Sed in his est siccitas quę non consumitur ab igne. Hęc autem inuicem sibi quoherent. Ignis quidem, qui intus pręclusus est, maximus, magnus fecit circulos digressos ideo quia multum habet humoris intrinsecus quod uenter dicitur, et hinc procidit, ideo quia non habet cibos, foris. Fecit ergo transitus spiritui simul et exceptorum et repulsorum ciborum. Quod uero reclusum est in alia partem corporis transitus fecit tres, in quibus liquor est ignis, quique uene appellantur, quorum medietatis caue sunt. Item reliquie aquę quagulate et constricte apellantur carnis.

X

[1] Vno autem uerbo [et] omnia exornauit certo moderamine sibi aderentia [nam] ignis quę in corpore ad imitationem uniuersitatis fecit comparatione maiorum ad minimam et minorum ad maximam. Ventrem denique maximum receptorium fecit sicci et humidi ita ut omnibus distribuat et ab omnibus accipiat, similitudinem pelagi: in se parens uiuentium est nutritor, corruptorum uero exterminator. Circa hunc autem aquę frigide et humide substantiam, transitum spiritus calidi et frigidi, similiudinem terre quę omnia inmutat quę in se deuenerint. [2] Consumit autem eum, dispersionem aquę fecit subtilissime et ignis et eris inuisibilis <et> manifesti, de compagionationem responsum, in quo manifesta omnia pala ueniunt singula in statuto decreto sibi. In hoc autem fecit ignis transitus tres inuicem sibi *facto circulo* tradentes et intus et foris et <qui> quidem in locis cauis sunt humorum, lune uirtutem; qui <uero> in esteriore ambitum stricture sunt, stillarum uirtutem; illi autem qui medii sunt et intus et a foris agunt. [3] Calidissimus et fortissimus ignis propter quod itaque omnia tenet et singula guuernat secus naturam, intractabilis et uisum et tactum, in hoc anima, sensus, prudentiam, motus, incrementum, deminutio, inmutatio, somnus, uigilie. Hic omnia in omnibus guuernat et hęc illaque ciens.

XI

[1] Hominis autem de manifestis occulta tractare nesciunt et ideo ignorant quia similitudinem faciunt humane nature <cum> artes illas secuntur. Sensus autem diuinus docuit imitari ea quę sunt <sua>, scientes quidem quę faciunt, ignorantes autem quę imitantur. Omnia similia quę sunt dissimilia, et utilia quę diuersa sunt, quę disputantur [et] non disputantur, considerata quę [non] sine considerationem sunt, ut ergo uirius dicantur, modus singulorum <similium> aduersantur sibi inuicem. Legem enim et natura omnia agimus quę sunt similia et diuersa. [2] Nam legem hominis ipsi sibi statuerunt ignorantes <de quibus> statuere. Natura uero omnium deus exornauit. Quęcumque ergo hominis statuerunt numquam in suo statu permanserunt neque illa quę recta uidentur neque illa <quę> peruersa sunt. Quę uero deus statuit semper sunt directa. Et quę recta <et> quę minus recta [minus] uidentur tantam differentiam habent.

XII

[1] Ego enarrabo artis manifestas [in] passionibus homines cum sint similes, manifestis <et occultis. Ita diuinatio: manifestis> scire occulta et occultis manifesta, pręsentibus etiam rebus futura et mortuis [et] uiuentia et insipientibus sensum. Hęc unus quidem recte, alius uero non recte potest adsequi. [2] Quę omnia uita et natura humana imitantur. Vir conmixtus mulieri facit infantem, rem occultam manifesto sciens quod ita erit. Mens hominis occulta, sciens res manifestas de puero uirum facit et hoc est nosse de presenti futura et dissimilis res, mortuum uiuenti et uiuentem mortuo. Quid est sensus in uentre? Hoc enim intellegimus quod esuriens et sitiens est. Hii sunt actus diuinationis et nature humane passiones, intellegentibus semper <recte, non intellegentibus semper> uicem.

XIII

[1] Ferrarie artis hominis ferrum consumunt, uento igne perurguente, sed insitam illi absumunt escam <et cum extenuatum fuerit, tundunt et contrahunt et fortius aquę esca> efficitur. [2] Simile patitur <homo> in prima puerilitatem: esca que inest ei igne consumitur cogente spiritum, cumque extenuatus fuerit, tunditur, teritur, purificatur, aque uero inmutationem fortior efficitur.

XIV

[1] Follonis adeque similia exercent: calcantes, tundentes, precidentes, cogentes fortiora faciunt uestimenta; tundentes quę insunt et coniungentes meliora faciunt. Hęc patiuntur <homines>.

XV

[1] [Et] sutores et tota et partes diuidunt <et partes tota faciunt>. Precidentes uero et nouificantes quę fuerant etiam putrefacta salua faciunt. Et hominis similia patiuntur: ex totis partes diuiduntur et ex partibus compositis <tota efficiuntur> [2] adque punctus et concisus, sublatis a medico que fuerant putrida, saluos efficitur. Quid enim aliud prestat medicina quam nisi quod contrarium est et quod dolorem facit auferat et saluum faciat hominem? Naturam specialiter hoc aliud innatum habet: [et] sedens nisi surrexerit fatigatur, et agitatus nisi requieuerit dolet. Huius modi multa habet natura medicine.

XVI

[1] Fabri tegnarii secantes, unus quidem inpingit, alius uero ad se trait: similem patitur utrumque sustinet. Alii pertundunt, unus trahit et alius inpingit. Deprimentibus in superiorem partem, decurrit deorsum. Minuentes maius faciunt et maius facientes minuunt, [2] naturam homines imitantes. Similiter spiritus, unus [uno] adtrait, alius inpellit: hoc idem facit et utrumque sustinet. Ciuorum alia deorsum <decurrit, alia sursum> recurrit ac unius animę partite et plus et minus in maiori et minore.

XVII

[1] Similiter et structores ex diuersis congruam rem faciunt, quę humida sunt siccantes et quę sicca sunt humectantes, et materia quidem diuidentes, ex diuersis uero unum faciunt. [2] Eis hoc generaliter fit ad imitationem uictus humani, ut quod fuerit humidum siccetur et quod siccum fuerit humectetur, quodque in unum fuerit diuidatur et quod diuisum fuerit compagenetur in unum. Hęc uariętatem utile est quod fuerint facta.

XVIII

[1] [De musicis] Musicum organum sic debet esse: primo erit in ea compaginationem ut quod uult illud significet concentu harmonie et coniecture ex semet ipsis dissimiles, non eaedem, de acri, de graui acte, nomine quidem similium, sono uero dissimilium. Multa uaria [diuersa] maxime conueniunt. Que autem minus uaria fuerint <minime conueniunt. Si quis totum simile fecerit, nulla erit> iocunditas: plures inmutationes et uarię maxime oblectant. [2] Coci pulmenta condiunt hominibus ex diuersis, uaria compellentes et ex eisdem non eosdem preparant cibos hominibus. Si autem totum similem fuerit, nulla habebit suauitatem et si iam parata in unum fuerint mixta, neque hoc recte fit. [3] [Item de musicis.] Tanguntur sonus in artem musicam, alia quidem sursum, alia uero deorsum sunt. [a] Lingua musicam imitatur, sciens dulcem et acutum [et] adcidentium et diuersa sibique conuenientia, percutiens sonum sursum ac deorsum et neque illa quę sursum sunt deorsum percussa, <neque illa que deorsum sunt sursum percussa> recte possunt uocales resonare. Bene ergo lingua composita ex conuenientibus modulis reddit sonos absque ulla reprehensionem.

XIX

[1] Coriarii tendent, fricant, labant et pectinant: hęc cura infantum. Canna uiminarii ducentes obligantes de principio ad principium uimen ducunt. Id circulus corporis: unde oritur ibidem recurrit.

XX

[1] Aurum alii operantur, incidunt, labant, exurunt igne lento, non tamen hacre adque ita perfecto utuntur. [2] <Homines frumentum incidunt, lauant, molunt et cocto utuntur.> In corpore tamen fortiore igni non potest <tenere> sed leniore.

XXI

[1] Statuarii similitudinem corporis faciunt excepta anima, tamen ueluti rationauilem, ex aqua et terra. Quę sunt humida siccantes <et quę sunt sicca humectantes> et separantes <quę superant> ab his quibus tenentur addentesque ei cui deest, de minori maius faciunt. [2] Simile patitur homo. Crescet de minimo ad maius, de his qui superant auferens et addens eis quę dehabent, <humectans id quod fuerit siccum et> siccans id quod fuerit humidum.

XXII

[1] Figulus uolutet rotam qui neque in priorem adcedet neque recedet retro sed in uno adque eodem loco discurrens circumfertur similitudinem poli adque cum in eodem operetur artifex, circumferet secum omnia. [2] Itaque et homines cum de una adque eadem materia sint, dissimilia organa, id est naturas, habent. Namque animalia omnia in eodem circulo operantur ex his ipsis <materiis> sed non ipsis organis, ex humidis rebus siccas faciunt, ex siccis humidas, et tamen unam similitudinem esse non possunt.

XXIII

[1] Ars gramatica talis est: elementorum est compositio, signa uoci humanę, uirtus transacta meminisse, future significare. Scientiam septe uel quinque litteris nota. Hęc enim agit homo et his qui litteras nouit et ipse qui non nouit litteras. [2] Septem uocabulis intellegunt hominis: actum aurium sonum, oculorum uisum, narium odoratum, linguę gustatum suauis et minus suauis odoribus, oris intellectum, <corporis tactum>, calidi et frigidi spiritus transitum interiorem et exteriorem Per hęc scientia est humana.

XXIV

[1] Studium litterarum et exercitium tale est: docent preuaricare penes leges, peccare etiam iuste, seducere [dissuadere], rapere, furari, uim facere et quidem quispiam qui et inde curat <et> exercet aliis bonus, haud malus, uidetur, et qui autem hęc exercet uidetur prestare ceterorum inprudentię. Cum autem omnes hęc uident, unum ex his iudicant bonum, alium uero malum, et cum multi mirentur, pauci intellegunt. [2] Ad nundinas uenientes et uendentes et ementes homines hominibus inposturam faciunt. Ex his uero qui magis plus fraudauerit a multis miraculo hebitur. Bibentes et insanientes hec agunt: currunt, luctant, rixant, <rapiunt>, seducunt. Ex his unus iudicatur malus. [3] Ypocrita fallit scitos: aliud loquuntur et aliud animo tenent. Alii ingrediuntur, <egrediuntur> alii. Vnus et idem homo aliud quidem loquitur, aliud uero facit, et unam rem non eandem esse et ipsos homines docens non eadem sapere. Proinde sic uniuersę artis nature humane sociantur et motuis constant usuris.

XXV

[1] Anima uero hominis, sicut predixi, habens temperamentum ignis et aquę habet partes quoque hominis, ingrediens ad omnia animalia, quecumque spiritum reguntur, nec non et in hominem iuuenem et senem. Crescitur uero non equaliter in omnibus sed in iunioribus quidem corporibus, quia et corpus cresciuile est et ambitus ipse uelox est, calefacta et extenuata consumitur in ipso corporis aucmento. In senioribus uero, quia quietem motus ipse et tardior est et corpus frigidum, consumitur in diminutionem hominis. [2] Sed in his corporibus <florentibus> uel ętatibus quę crescunt, potest et pascere et incrementum prestare uiribus etiam hominis. Qui potest complures homines pascere hic fortissimus est; deficientibus uero predictus efficitur miserrimus. Ita etiam singula corpora patiuntur. Dum pręualent et nimium nutriuntur, fortissima sunt; recidentibus uero illis, fiunt inualida.

XXVI

[1] Igitur in aliis corporibus ingresse supradicte partes non crescunt. In mulierem uero ingresse aumentantur ita tamen ut sibi conuenientibus iungantur. Nam discernuntur hęc quidem partes et simul crescunt et neutrum potest aut primum aut nobissimum nasci, sed ea quę maiora sunt naturaliter priora uidentur minoribus his que nullo pacto possunt priora uideri. [2] Hęc autem ipsa non uno adque idem tempore exornantur sed quidam uelociori, alia uero tardiore, sicut ignis producentesque <cibi> inuenerint modum. Sunt ergo quę in quadraginta dies firmantur omnibus membris, alia duobus mensibus, alia tribus, alia et quattuor. <Sic> si queris: quę uelociora sunt septimo mense perficiuntur, quę uero tardiora sunt nono mense perfecta ad lucem procidunt eo temperamento quo semper erunt.

XXVII

[1] Hoc igitur modo maris et femine nascuntur. Femine itaque magis ex aqua id est de frigidis et humidis hac delicatis ciuis et potis augmentisque crescunt. Maris uero de igni id est de siccis et calidis ciuis et uictu. Cum ergo feminam uoluerit nasci, utatur homo ciues qui ad aquam pertinent. Verum cum <marem uoluerit nasci, utatur ciuis qui ad ignem pertinent. Cum> ita hęc [ita] uolueris esse, non solum uirum his ciuis permittes uti sed et feminam. Neque enim id solum quod fecerit <homo> incrementum prestat sed illud quod a femina geritur. [2] Ratio hęc est si quęris. Neutrum membrum <motu> sufficit excipere plenitudinem humoris et consumere quod [humor] infusum est, sed nec stauilitatem iterum potest habere propter inbecillitatem ignis. Cum uero utraque oportunem sibi inuicem conuenerint <...>

XXXIII

[1] <...> Puer itaque temperies est calide et humide. Ex his etenim constat et his nutritus est. Quęque ergo prope natiuitatem sunt calida sunt et humida et cito crescunt et cetera per ordine [fel rufum]. Iuuenis uero calidus quidem quoniam caloris magis possessio est quam humoris, siccus uero quoniam humor qui a puero fuit consumptus <est> partim incremento corporis, partim motum caloris [fel nigrum], partim etiam laborem et exercitationem. [2] Vir cum fuerit ętate, erit corpore siccus <et> frigidus, ideo quia uirtus calores stetit et necquaquam increscet. Cessante ergo calorem qui nutriebat, remanet corpus frigidum. Diximus enim iuueni habundare calorem, in hac uero etate deficere. Deficiente itaque uigore et accidente humorem frigido, nondum ipso humorem habundauit. Sine dubio erit homo fleumaticus etate frigidus et humidus. Senes uero frigidi et humidi, ideo quoniam recidentem calorem accidit fricdor et decidente siccitate dominatur et possidet humor.

XXXIV

[1] Diximus de ętatibus. Restat ut uim sexus utriusque peruideam. Viri quidem corpus calidum est magis et siccum. Femine uero frigidum et humidum quare quia primordio in his fuerunt utrique et his nutriti sunt. In his etiam quoaluerunt et roborati sunt corpusque uiri labore et exercitationem calefactum atque siccatum est. Femine uero non solum otio et desitia ciuisquę humidis resoluitur, uerum etiam singulorum mensum purgationem euacuatur spoliatum uiribus caloris.

XXXV

[1] Sic rationem corporis exposuimus. Nunc de prudentiam et insipientiam animę dicam, qui sic habet. Ignis pars hunida et aquę pars sicca simul permixte in corpore faciunt prudentem ideo quia ignis habet humorem de aqua et aqua etiam de igne habet siccitatem adque ita erunt utraque temperata et sibi sufficientiam. Neque enim ignis multum habet substantiam ciuis et aqua indigens. <...>


no previous next