no previous next

Ps. Aurelius Augustinus

Regulae

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

Augustini regulae

De nomine

1

Omnia nomina tredecim litteris terminantur, quinque uocalibus, a, e, i, o, u, sex semiuocalibus, l, m, n, r, s, x et duabus mutis, c, t.

2

<A uocali> a masculino, ut Seneca, Catilina, Sylla, Iuba, Cinna, Pansa, Graeca Sosia, Geta, Afra Iugurtha, Micipsa; a feminino femina, Musa, tabula, regula, norma, forma et talia; a neutro Graeca sunt tantum, ut thema, schema et talia, et unum nomen Latinum fluminis, ut Turia, dicente Salustio «flumen Turia»; a communi aduena, conuena, indigena, Troiugena et talia; ab epicoeno uipera, aquila, musca, locusta, ulula (quam nos noctuam dicimus) et talia.

3

Diximus de a littera; nunc de e. Ab e littera uocali nullum Latinum nisi iunctum praepositioni, ut proconsule, propraetore. [p. 497 vol. V Keil] Ergo iuncta praepositione fiunt Latina, ut dixi, <proconsule>, propraetore, proquaestore. Nam ueteres in nominatiuo casu proconsul dicebant attendentes nullum nomen Latinum exire in e litteram nominatiuo casu genere masculino. A feminino nullum Latinum, sed Graecum solum, ut Andromache, Niobe, Libye, Hecabe, Calliope, Euterpe, quorum genitiuus in es exit, ut Andromaches, Niobes, Libyes, Hecabes, Calliopes, Euterpes. Sed haec cum Graecis tractemus. A neutro e littera in nominatiuo, ut monile, sedile, cubile et cetera non parva nomina, quae paulo post <in> regulis generis neutri ponemus. A communi nullum nomen est; similiter nullum ab epicoeno.

4

Nunc de i littera tractamus, nominatiuo quae genera contineat. A masculino nullum nomen in i exit, a feminino nullum; a neutro gummi, et est aptoton; a communi nullum; ab omni genere, ut frugi, nihili. Declinatur sic: hic uir frugi, <haec >femina frugi, <hoc> mancipium frugi; genitiuo similiter frugi facit: huius uiri frugi, huius feminae frugi, huius mancipii frugi; sic per omnes casus frugi dicimus. Sic declinatur nihili: hic nihili uir, haec nihili mulier, hoc nihili mancipium. Hoc sono nominativi omnes casus declinantur; sic pluraliter uiri nihili, feminae nihili, mancipia nihili. Ab epicoeno nullum similiter exit in i.

5

Ab o littera uocali nominatiuus terminatus a masculino appellatiuo, ut ligo ligonis; a proprio, ut Cato, Cicero, Maro, Nero, Tubero et talia; a feminino appellatiuo, ut uertigo, indago, farrago, siligo (in Iuuenali legitur ita:
«sed qui conductis inducitur atque fouetur
tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?»
),
sartago, uirago, lanugo, aerugo, (morbus regius) aurugo, crepido (in Iuuenali
«nulla crepido uacat, nusquam pons et tegetis»)
et talia. A feminino proprio Carthago; peregrina uero, ut Dido, Ino, Io, Allecto, Celeno, Clio, Manto, quorum genitiuus in us exit: Didus, Inus, Ius, <Allectus>, Celenus, Clius, Mantus; sed haec cum Graecis tractemus. A neutro nullus nominatiuus in o exit; a communi, ut fullo, latro, caupo et cetera; ab epicoeno struthio, hirundo, hirudo (quod est sanguisuga), curculio, bufo et talia.

6

Ab u uocali solum neutrum, quod in singulari indeclinabile est, in plurali declinatur, ut cornu, ueru, genu, tonitru: hoc sono enuntiantur omnes casus in singulari, ut diximus; in plurali declinantur, cornua, uerua, genua, genitiuo horum cornuum, ueruum, genuum; et cetera declinabis ad regulam uersuum et fluctuum.

7

Diximus de uocalibus quinque, quibus terminatur nominatiuus; nunc de semiuocalibus dicimus. L littera nominatiuus exiens, in masculinis appellatiuis hic sal; in propriis hic Sol; in femininis unum nomen matronae tantum, Tanaquil (uxor Tarquini Prisci); in neutris mel, fel; in communibus uigil, pugil, (unde et Terentius de uirgine
«pugilem esse aiunt»);
in epicoenis nullum [p. 498 vol. V Keil] nomen est.

8

M nominatiuus exiens, in masculinis nullum Latinum est; in femininis Glycerium, Phanium, Dorcium, Philocomasium; in neutris autem templum, telum, tectum et talia, quorum plurales faciles sunt; in communibus nullum exit in m; sic et in epicoenis.

9

Nunc tractamus de semiuocali n. N littera terminatus nominatiuus a masculinis flamen, pecten, lien (quod est splen); a femininis rien, plurali rienes; a neutris carmen, germen, gramen et cetera, quae paulo post <in> regulis generis neutri tractabimus; a communibus nominatiuus exiens in n, tubicen, tibicen, fidicen, cornicen, liticen (qui in lituis dicet); ab epicoenis oscen (id est auis quae ore dat augurium) et attagen.

10

Nunc de semiuocali r. R littera terminatus nominatiuus a masculinis, ut Caesar, iubar, Arar, Nar, uictor, tutor, sopor, maeror et talia, quae facilia sunt tam in appellatiuis quam in propriis; a femininis arbor, soror; a neutris marmor, aequor et talia; a communibus pauper, acer, alacer, memor, auctor; ab epicoenis passer, accipiter, anser.

11

Nunc de s littera semiuocali tractamus. S littera terminatus nominatiuus a masculinis iustus, doctus, pius; a femininis dos, sors, mors, fors et talia; a neutris uulnus, pectus, pecus et cetera, quae mox regulariter tractabimus; a communibus sacerdos, impos, compos, similis, nobilis, agilis; ab omni genere, ut nugas et cetera: de his mox uberius tractabimus: ab epicoenis tigris, mus, lepus et cetera.

12

Nunc de semiuocali littera x. Nominatiuus in x littera a masculinis uertex, cortex, pumex; a propriis Pollux; a femininis nex, prex, fex, pax, fax et alia; a neutris nullum nomen, nisi omni generi iungatur, ut felix.

13

Remanent duae mutae c, t litterae. Nominatiuus exiens in c litteram tenet masculinum, ut allec, tenet neutrum, ut lac.

14

T littera exiens nominatiuus tenet genus neutrum, ut caput, sinciput (semicaput).

15

Nomina generis neutri in um syllabam exeuntia: templum, et declinatur num. sing. nom. hoc templum, gen. huius templi, dat. huic templo, acc. hoc templum, uoc. o templum, abl. ab hoc templo et plur. nom. haec templa, gen. horum templorum, dat. his templis, acc. haec templa, uoc. o templa, abl. ab his templis. Simili declinatione et haec omnia percurruntur, ut telum, tectum, scamnum, bellum, monstrum, portentum, oppidum, carpentum, uenenum, donum, bonum, malum, magnum, pessimum, prauum, frumentum, medicamentum, membrum, forum, metrum, pratum, tignum, plaustrum, claustrum, instrumentum, oliuetum, uinetum, palmetum, quercetum, esculetum, lauretum, argumentum, sacrum, testamentum, iugerum, uinum, sed numero tantum singulari (uina enim poetae dixerunt et Cicero rarius); sic oleum, hordeum, triticum, ferrum, uiscum, aurum, argentum, plumbum, stagnum, uitrum, electrum et talia, quae ad pondus ueniunt uel mensuram.

16

Ex ipsa forma sunt generis neutri quae in ium exeunt; sed haec in genitiuo per duo ii scribuntur, ut hoc ingenium, huius ingenii. Sic [p. 499 vol. V Keil] imperium imperii, scrinium scrinii, Capitolium Capitolii, territorium territorii, armarium armarii, solarium solarii, armentarium armentarii (ubi arma ponuntur), spatium spatii, sacrarium sacrarii (locus in quo sacra ponuntur); sic horarium horarii, salarium salarii, tectorium tectorii, tentorium tentorii (id est tabernaculum militum), uiridiarium uiridiarii, pomarium pomarii, pomerium pomerii (locus post muros), sacrificium sacrificii, folium folii, solium solii, testimonium testimonii; sic rosarium rosarii, auiarium auiarii (locus uel sedes auium), augurium augurii, auspicium auspicii, exitium exitii, exilium exilii, auxilium auxilii, praesidium praesidii, atrium atrii, aucupium aucupii, adiutorium adiutorii, mancipium mancipii, dolium dolii.

17

Est et alia forma generis neutri, quae per us exit, ut num. sing. nom. hoc pecus, gen. huius pecoris, dat. huic pecori, acc. hoc pecus, uoc. o pecus, abl. ab hoc pecore et plur. nom. haec pecora, gen. horum pecorum, dat. his pecoribus, acc. haec pecora, uoc. o pecora, abl. ab his pecoribus. Ad hanc formulam declinabis ulcus ulcera, facinus facinora, uellus uellera, uiscus uiscera, rus rura, ius iura, nemus nemora, tergus tergora, pectus pectora, genus genera, pondus pondera, corpus corpora, dedecus dedecora, decus decora, funus funera, fenus fenera, olus olera, litus litora, opus opera, rudus rudera, tus tura, tempus tempora, foedus foedera (id est pacta), stercus stercora, onus onera, latus latera et talia

18

Alia species generis neutri quae continet nomina in ur exeuntia, ut hoc murmur in nominativo, huius murmoris, dat. huic murmori, acc. hoc murmur, uoc. o murmur, abl. ab hoc murmore et plur. nom. haec murmora, horum murmurum, dat. his murmoribus, acc. haec murmora, uoc. o murmora, abl. ab his murmoribus. Ad hanc formulam similia declinabis, ut ebur ebora, femur femora, sulfur sulfura, fulgur fulgura.

19

Sed ex hac formula non multa inueniuntur, quomodo pauca sunt generis neutri quae in or exeunt, ut hoc marmor in nominativo, gen. huius marmoris, dat. huic marmori, acc. hoc marmor, uoc. o marmor, abl. ab hoc marmore et plur. nom. haec marmora, gen. horum marmorum, dat. his marmoribus, acc. haec marmora, uoc. o marmora, abl. ab his marmoribus. Sic aequor aequora, cor corda.

20

Alia species generis neutri, quae continet nomina in ar syllabam exeuntia, ut nom. hoc far, gen. huius farris, dat. huic farri, acc. hoc far, uoc. o far, abl. ab hoc farre; in plurali tres casus habet solos, nominatiuum haec farra, accusatiuum similiter haec farra, uocatiuum o farra. Non habet ergo genitiuum datiuum et ablatiuum (unde triptota dicuntur in plurali, id est trium casuum, ut sunt iura: non dicimus horum iurum, his iuribus, nec [aera] aerum, aeribus ab aera nominativo, nec mellium, mellibus, et alia pauca: nec enim multa sunt haec nomina). Ineuphonum est enim horum farrum in genitiuo dicere, in datiuo his farribus et in ablatiuo ab his farribus. Ad hanc ergo formam numero tantum singulari declinabis et hoc nectar nectaris, lasar lasaris et instar (quod est similitudo) sed tres casus habet, nominatiuum accusatiuum et uocatiuum. Sunt numeri tantum singularis.

21

Alia species generis neutri, quae continet nomina in er exeuntia, sed numeri tantum singularis: nom. hoc piper, gen. huius piperis, dat. huic piperi, acc. hoc piper, uoc. o piper, abl. ab hoc pipere. Ad hanc formam [p. 500 vol. V Keil] declinabis numero tantum singulari uer: nom. hoc uer, gen. huius ueris, dat. huic ueri, acc. hoc uer, uoc. o uer, abl. ab hoc uere. Sic declinabis et siler (genus uirgulti, quod ait Virgilius
«ut molle siler»).
Similiter declinabis et iuger; sed habet pluralem, ut iuger iugera, secundum antiquos, qui dixerunt iugerum, uber ubera, tuber tubera. Et haec, ut dixi, paucorum nominum sunt.

22

Alia species per os, ut ipsum os ora; inde osculum. Sed hoc producimus, aliud corripimus, ab eo quod sunt ossa. Declinatur sing. nom. hoc os, gen. huius ossis, dat. huic ossi, acc. hoc os, uoc. o os, abl. ab hoc osse et plur. nom. haec ossa, gen. horum ossuum, dat. his ossibus, acc. haec ossa, uoc. o ossa, abl. ab his ossibus.

23

Alia species generis neutri, quae continet nomina in e exeuntia, ut monile (quod est ornamentum ex gemmis): nom. hoc monile, gen. huius monilis, dat. huic monili, acc. hoc monile, uoc. o monile, abl. ab hoc monili et plur. nom. haec monilia, gen. horum monilium, dat. his monilibus, acc. haec monilia, uoc. o monilia, abl. ab his monilibus. Similiter declinabis sedile sedilia, praesepe praesepia, torale toralia, ducale ducalia, molle mollia, graue grauia, uile uilia, mite mitia, suaue suauia, uitale uitalia, morale moralia, lene lenia, leue leuia, ancile ancilia (quod est genus scuti, de quo Virgilius
«laeuaque ancile gerebat»),
Facile facilia, nobile nobilia, agile agilia, mare maria, sed plurali tres casus habet tantum, nominatiuum accusatiuum et uocatiuum, genitiuum non habet et datiuum et ablatiuum (nec enim dicimus in genitiuo horum marium aut in datiuo his maribus aut in ablatiuo ab his maribus). Sic et alia declinabis huic formae similia. Huius regulae ablatiuus singularis in i litteram exit, non in e, quia genus neutrum numquam habet quattuor casus similes, ut faciat in nominatiuo hoc monile et <in> accusatiuo hoc monile et < in > uocatiuo o monile et in ablatiuo ab hoc monile, sed ab hoc monili [nec genus neutrum habet quattuor casus similes]. Inde Virgilius
«instrato saxa cubili»,
ab hoc cubili: sic et
«sacra mari colitur»,
item
«hortatur pater ire mari»,
item
«tenui deuimine»,
item
«crudeli funere»,
item
«letali uulnere»,
item «dulci ex ore recusent»;
et cum dicimus nobili genere natus, non nobile. Sic ergo obseruabis in omni neutro, quod exit nominatiuo singulari in e, ut ablatiuum in i mittat regula perpetua.

24

Alia species generis neutri, quae continet nomina in al exeuntia, ut animal, nom. hoc animal, gen. huius animalis, dat. huic animali, acc. hoc animal, uoc. o animal, abl. ab hoc animali et plur. haec animalia, gen. horum animalium, dat. his animalibus, acc. haec animalia, uoc. o animalia, abl. ab his animalibus. Ad hanc formam declinabis tribunal tribunalia, Lupercal Lupercalia (quae sunt sacra illius genii, qui Pan uocatur; unde et Virgilius de ipso loco
«et gelida monstrat sub rupe Lupercal»).

25

Alia species generis neutri, quae continet nomina in el exeuntia, ut mel: nom. hoc mel, gen. huius mellis, dat. huic melli hoc mel o mel ab hoc melle. Sic declinabis fel, nom. hoc fel, gen. huius fellis, dat. huic felli, acc. hoc fel, uoc. o [p. 501 vol. V Keil] fel, abl. ab hoc felle. Sed plurali numero per tres casus currit, nominatiuum accusatiuum et uocatiuum.

26

Alia species generis neutri, quae continet nomina in en syllabam exeuntia, <ut crimen: nom.> hoc crimen, gen. huius criminis, dat. huic crimini, acc. hoc crimen, uoc. o crimen, abl. ab hoc crimine et plur. nom. haec crimina horum criminum his criminibus haec crimina o crimina ab his criminibus. Ad hanc regulam similia declinabis, carmen carminis, numen numinis, flamen flaminis, agmen agminis, acumen acuminis, gramen graminis, flumen fluminis, stamen staminis, lumen luminis, semen seminis, liquamen liquaminis, fulmen fulminis, rumen ruminis (rumen est quidam sinus in gula certorum animalium, in quo servant cibos postea masandos, unde ruminare dicimus), bitumen bituminis, gluten glutinis, legumen leguminis, fundamen fundaminis, tegimen tegiminis, munimen muniminis, leuamen leuaminis, specimen speciminis (id est indicium); sed pluralem non admittit: item subtegmen subtegminis.

27

Alia species generis neutri aptota (id est indeclinabilis in numero singulari, in plurali autem declinabilis), ut genu: nom. hoc genu, gen. huius genu, dat. huic genu, acc. hoc genu, uoc. o genu, abl. ab hoc genu et plur. nom. haec genua, gen. horum genuum, dat. his genibus, acc. haec genua, uoc. o genua, abl. ab his genibus. Ad hanc formam declinabis et cornu, ut supra diximus, cornu cornua, ueru uerua (quae sunt uirgae ferreae laniorum, de quibus Virgilius
«ueribusque trementia figunt»),
tonitru tonitrua. Sed talium nominum declinatio perrara inuenitur.

28

Alia species generis neutri, de qua supra tractauimus, quae exit in quattuor nomina duarum mutarum, c et t, ut caput, sinciput et lac et allec; sed haec duo pluralem numerum non admittunt.

29

Exit item genus neutrum in a, sed in Graecis nominibus, ut thema themata, toreuma toreumata (quae sunt vasa a torno facta), schema schemata (id est figurae), emblema emblemata (id est in vasis argenteis cohaerentia), theorema theoremata (id est spectamenta aliquarum questionum consideratones), stigma stigmata, boethema boethemata (id est adiutoria) et alia.

30

Item meminerimus singulas litteras tam in Graecis quam in Latinis generis esse neutri. Dicimus enim unum alfa, unum beta, unum gamma; sic et aliae litterae; plurali duo alfa, duo beta, duo gamma; sic tria alfa, tria beta, tria gamma. Inde est illud, τρία κάππα κάκιστα, id est tria cappa pessima, de Cornelio Sylla, de Cornelio Cinna, de Cornelio Lentulo. Hii enim <per> tres litteras tyranni designati sunt in libris Sibyllinis. Est et unum nomen generis neutri in a, ut flumen Turia, ut supra diximus.

31

De genere communi. Genus commune exit per a, ut aduena: declinatur nom. hic et haec aduena, gen. huius aduenae, dat. huic aduenae, acc. hunc et hanc aduenam, uoc. o aduena, abl. ab hoc et ab hac aduena et plur. nom. hi et hae aduenae, gen. horum et harum aduenarum, dat. his aduenis, acc. hos et has aduenas, uoc. o aduenae, abl. ab his aduenis. Ad hanc formulam declinabis Troiugena, indigena, incola, conuena, caelicola, sacricola, [Publicola ], agricola, terricola, ruricola, urbicola, plebicola, Numida, Dalmata, lucifuga, Persa, Romulida et cetera.

32

In nominatiuo e et i non habet genus commune, id est non exit in e nec in i, sed in o, ut latro: nom. hic et haec [p. 502 vol. V Keil] latro, gen. huius latronis, dat. huic latroni, acc. hunc et hanc latronem, uoc. o latro, abl. ab hoc et ab hac latrone et plur. nom. hi et hae latrones, gen. horum et harum latronum, dat. his latronibus, acc. hos et has latrones, uoc. o latrones, abl. ab his latronibus. Ad hanc formulam declinabis [homo] ganeo, degulo, caupo, fullo [nemo], morio, helluo (qui et glutto), et talia. Per u autem nullum habet in nominatiuo.

33

Ergo exit commune per es syllabam, ut comes, nom. hic et haec comes, gen. huius comitis, dat. huic comiti, acc. hunc et hanc comitem, uoc. o comes, abl. ab hoc et ab hac comite et plur. nom. hi et hae comites, gen. horum et harum comitum, dat. his comitibus, acc. hos et has comites, uoc. o comites, abl. ab his comitibus. Ad hanc formulam declinantur sospes, dives, locuples, hospes, licet hospitam dixerit Virgilius,
«hospita tellus»,
miles, ueles (leuis armaturae miles), interpres, ales, praepes, praes (id est fideiussor) et cetera.

34

Exit in is, ut similis: nom. hic et haec similis, gen. huius similis, dat. huic simili, acc. hunc et hanc similem, uoc. o similis, abl. ab hoc et ab hac simili et plur. nom. hi et hae similes, gen. horum et harum similium, dat. his similibus, acc. hos et has similes, uoc. o similes, abl. ab his similibus. Ad hanc formulam declinantur agilis, facilis, fragilis, uilis, nobilis, mobilis, dulcis, humilis, mitis, lenis, leuis, mollis, ciuis, testis, hostis, tristis, fortis, suauis, frugalis, crudelis, inanis, gracilis, inmanis et cetera.

35

Exit per os, ut sacerdos, nom. hic et haec sacerdos, gen. huius sacerdotis, dat. huic sacerdoti, acc. hunc et hanc sacerdotem, uoc. o sacerdos, abl. ab hoc et ab hac sacerdote et plur. nom. hi et hae sacerdotes, gen. horum et harum sacerdotum, dat. his sacerdotibus, hos et has sacerdotes, uoc. o sacerdotes, abl. ab his sacerdotibus. Ad hanc formulam declinantur custos, impos, compos, nepos (qui est patrimonii consumptor).

36

Exit per us, ut sus: nom. hic et haec sus, gen. huius suis, dat. huic sui, acc. hunc et hanc suem, uoc. o sus, abl. ab hoc et ab hac sue et plur. nom. hi et hae sues, gen. horum et harum suum, dat. his subus quomodo et subus, acc. hos et has sues, uoc. o sues, abl. ab his subus.

37

Exit per er, ut pauper, nom. hic et haec pauper, gen. huius pauperis, dat. huic pauperi, acc. hunc et hanc pauperem, uoc. o pauper, abl. ab hoc et ab hac paupere et plur. nom. hi et hae pauperes, gen. horum et harum pauperum, dat. his pauperibus, acc. hos et has pauperes, uoc. o pauperes, abl. ab his pauperibus. Ad hanc formam declinantur acer, alacer (id est laetus).

38

Exit et in ex commune, ut opifex: nom. hic et haec opifex, gen. huius opificis, dat. huic opifici, acc. hunc et hanc opificem, uoc. o opifex, abl. ab hoc et ab hac opifice et plur. nom. hi et hae opifices, gen. horum et harum opificum, dat. his opificibus, acc. hos et has opifices, uoc. o opifices, abl. ab his opificibus. Ad hanc formam declinabis aurifex, artifex, iudex, carnifex, index, uindex, auspex, aruspex, signifex (qui signa facit) et talia.

39

Exit genus commune in eps, ut princeps; declinatur sic: nom. hic et haec princeps, gen. huius principis, dat. huic principi, acc. hunc et hanc principem, uoc. o princeps, abl. ab hoc et ab hac principe et plur. nom. hi et hae principes, gen. horum et harum principum, dat. his principibus, acc. hos et has principes, uoc. o principes, abl. his principibus. Sic declinantur manceps, particeps, municeps. Anceps autem et biceps et triceps et quadriceps, multiceps, praeceps, haec sex nomina genetiuum singularem contra regulam superiorem in tis syllabam mittunt, non in pis, ut anceps ancipitis, biceps bicipitis, triceps tricipitis, quadriceps quadricipitis, [p. 503 vol. V Keil] multiceps multicipitis, praeceps praecipitis. Sed ideo in tis syllabam exeunt, non in pis, ut principis, mancipis, quia a capitis significatione ueniunt, illa autem superiora a capiendi significatione. Princeps enim dictus est, quod primus capiat, et manceps, quod manu capiat; anceps autem dictus est, quod dubii capitis sit uel inclinati capitis in utramque partem.

40

Exit genus commune et in unx syllabam, ut coniux, nom. hic et haec coniux, gen. huius coniugis, dat. huic coniugi, acc. hunc et hanc coniugem, uoc. o coniunx, abl. ab hoc et ab hac coniuge et plur. nom. hi et hae coniuges, gen. horum et harum coniugum, dat. his coniugibus, acc. hos et has coniuges, uoc. o coniuges, abl. his coniugibus.

41

Exit et in ux, ut hic et haec dux, redux.

42

Exit et in ops, ut inops, quod quidam in omne genus redigunt.

43

Exit et in es, ut satelles: num. sing. nom. hic et haec satelles, gen. huius satellitis, dat. huic satelliti, acc. hunc et hanc satellitem, uoc. o satelles, abl. ab hoc et ab hac satellite et plur. nom. hi et hae satellites, gen. horum et harum satellitum, dat. his satellitibus, acc. hos et has satellites, uoc. o satellites, abl. his satellitibus. Ad hanc formulam similia declinabis: hospes, deses, praeses, ales, diues, miles, Caeres, veles velites (qui sunt armaturae milites), caeles caelites (qui iter sibi faciunt ad caelum), indiges, indigetes

44

Exit et in ebs, ut caelebs (caelebs dicitur qui non habet uxorem uel quae non habet maritum, qualia sunt numina in caelo, <quae> absque coniugiis sunt, si ad poetas non attendamus): nom. hic et haec caelebs, gen. huius caelibis, dat. huic caelibi, acc. hunc et hanc caelibem, uoc. o caelebs, abl. ab hoc et ab hac caelibe et plur. nom. hi et hae caelibes, gen. horum et harum caelibum, dat. his caelibibus, acc. hos et has caelibes, uoc. o caelibes, abl. ab his caelibibus.

45

Exit et in yx, ut Phryx, nom. hic et haec Phryx, gen. huius Phrygis, dat. huic Phrygi, acc. hunc et hanc Phrygem, uoc. o Phryx, abl. ab hoc et ab hac Phryge et plur. nom. hi et hae Phryges, gen. horum et harum Phrygum, dat. his Phrygibus, acc. hos et has Phryges, uoc. o Phryges, abl. ab his Phrygibus.

46

Exit et in us, ut Ligus (similiter ut Phryx locale nomen est): nom. hic et haec Ligus, gen. huius Liguris, dat. huic Liguri, acc. hunc et hanc Ligurem, uoc. o Ligus, abl. ab hoc et ab hac Ligure et plur. nom. hi et hae Ligures, gen. horum et harum Ligurum, dat. his Liguribus, acc. hos et has Ligures, uoc. o Ligures, abl. ab his Liguribus.

47

Exit genus commune et in il, ut uigil: nom. hic et haec uigil, gen. huius uigilis, dat. huic uigili, acc. hunc et hanc uigilem, uoc. o uigil, abl. ab hoc et ab hac uigili et plur. nom. hi et hae uigiles, gen. horum et harum uigilium, dat. his uigilibus, acc. hos et has uigiles, uoc. o uigiles, abl. ab his uigilibus. Ad hanc regulam declinabis hic et haec pugil.

48

Exit et in ul, ut exul, nom. hic et haec exul, gen. huius exulis, dat. huic exuli, acc. hunc et hanc exulem, uoc. o exul, abl. ab hoc et ab hac exule et plur. nom. hi et hae exules, gen. horum et harum exulum, dat. his exulibus, acc. hos et has exules, uoc. o exules, abl. ab his exulibus. Ad hanc formam declinabis praesulem: hic et haec praesul (quomodo masculinum unum est consul).

49

Exit et in ur, ut fur, nom. hic et haec fur, gen. huius furis, dat. huic furi, acc. hunc et hanc furem, uoc. o fur, abl. ab hoc et ab hac fure et plur. nom. hi et hae fures, gen. horum et harum furum, dat. his furibus, acc. hos et has fures, uoc. o fures, abl. ab his furibus. Ad hanc formam declinabis augurem: hic et haec augur.

50

Exit genus commune in or, ut maior, memor. Sed memoris alia regula est: non admittit genus neutrum in us, quomodo maior admittit in neutro, maius: nom. hic et haec memor, gen. huius memoris, dat. huic memori, acc. hunc et hanc memorem, uoc. o memor, abl. ab hoc et ab hac memori et plur. nom. hi et hae memores, gen. horum et harum memorum, dat. his memoribus, acc. hos et has memores, uoc. o memores, abl. ab his memoribus. Admittit et neutrum, sed [non] in regulam generis omnis, ut hoc memor, unde et Virgilius
«tum siquod non aequo foedere amantes
curae numen habet, iustumque memorque precatur»
.
Pluralem non admittit, inde non est generis omnis: neque enim dicimus [p. 504 vol. V Keil] memora uel memoria numina. Similiter declinabis auctorem: hic et haec auctor, ut ait Iuno
«auctor ego audendi»,
hi et hae auctores.

51

De genere omni. Exit genus omne in ax, ex, ix, ox, ux, ans, ens, ons, ar, ers, ors, us, es, am.

52

In ax, <ut pertinax>: nom. hic et haec et hoc pertinax, gen. huius pertinacis, dat. huic pertinaci, acc. hunc et hanc pertinacem et hoc pertinax, uoc. o pertinax, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc pertinaci et plur. nom. hi et hae pertinaces et haec pertinacia, gen. horum et harum et horum pertinacium, dat. his pertinacibus, acc. hos et has pertinaces et haec pertinacia, uoc. o pertinaces et o pertinacia, abl. ab his pertinacibus. Ad hanc formam declinabuntur efficax, tenax, peruicax, dicax, sequax, rapax, mordax, capax, furax, emax, fallax, mendax, nugax, uiuax et talia. Haec omnia ablatiuum singularem in i mittunt.

53

Exit item genus omne in ex secundum ordinem regularum supra ordinatarum, ut simplex: nom. hic et haec et hoc simplex, gen. huius simplicis, dat. huic simplici, acc. hunc et hanc simplicem et hoc simplex, uoc. o simplex, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc simplici et plur. nom. hi et hae simplices et haec simplicia, gen. horum et harum et horum simplicium, dat. his simplicibus, acc. hos et has simplices et haec simplicia, uoc. o simplices et o simplicia, abl. ab his simplicibus. Ad hanc formam declinantur duplex, triplex, quadruplex, quinquiplex, sexiplex; septuplex exclusum est, quia aphonum est: septemplex Latinum est, quod declinatur ut superiora.

54

Ex regula ix felix, quod sic declinatur nom. hic et haec et hoc felix, gen. huius felicis, dat. huic felici, acc. hunc et hanc felicem et hoc felix, uoc. o felix, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc felici (a sono generis neutri; a propriis nominibus in e exit, ab hoc Felice et generis est masculini) et plur. nom. hi et hae felices et haec felicia, gen. horum et harum et horum felicium, dat. his felicibus, acc. hos et has felices et haec felicia, uoc. o felices et o felicia, abl. ab his felicibus. Ad hanc regulam declinatur pernix (quod significat uelocem).

55

Ex regula ox, ut ferox; declinatur sic: nom. hic et haec et hoc ferox, gen. huius ferocis, dat. huic feroci, acc. hunc et hanc ferocem et hoc ferox, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc feroce (ex sono generis masculini et feminini ab hoc Feroce) et plur. nom. hi et hae feroces et haec ferocia, gen. horum et harum et horum ferocium, dat. his ferocibus, acc. hos et has feroces et haec ferocia, uoc. o feroces et o ferocia, abl. ab his ferocibus. Ad hanc formam declinatur atrox, uelox.

56

Ex regula ux unum nomen est, ut trux (id est asper): nom. hic et haec et hoc trux, gen. huius trucis, dat. huic truci, acc. hunc et hanc trucem et hoc trux, uoc. o trux, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc truci (a sono generis neutri) et plur. nom. hi et hae truces et haec trucia, gen. horum et harum et horum trucium (a sono generis neutri), dat. his trucibus, acc. hos et has truces et haec trucia, uoc. o truces et o trucia, abl. ab his trucibus.

57

Ex regula ans, ut praestans: nom. hic et haec et hoc praestans, gen. huius praestantis, dat. huic praestanti, acc. hunc et hanc praestantem et hoc praestans, uoc. o praestans, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc praestanti (ex sono generis neutri) et plur. nom. hi et hae praestantes et haec praestantia, gen. horum et harum et horum praestantium (a sono generis neutri), dat. his praestantibus, acc. hos et has praestantes et haec praestantia, uoc. o praestantes et o praestantia, abl. ab his praestantibus. Ad hanc formam declinantur amans, clamans, cantans, luctans, constans, prostans, regnans, pugnans [p. 505 vol. V Keil] mirans, minans, miserans, aestuans, uersans et talia.

58

Ex regula ens, ut amens: nom. hic et haec et hoc amens, gen. huius amentis, dat. huic amenti, acc. hunc et hanc amentem et hoc amens, uoc. o amens, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc amenti (a sono generis neutri similiter ut superior) et plur. nom. hi et hae amentes et haec amentia, gen. horum et harum et horum amentium (a sono generis neutri), dat. his amentibus, acc. hos et has amentes et haec amentia, uoc. o amentes et o amentia, abl. ab his amentibus. Ad hanc formulam declinantur vehemens, potens, impotens, praepotens, prudens, imprudens, pudens, impudens, frequens, infrequens, sedens, haerens, moriens, merens, tenens, egens, ferens, cedens, sequens, sapiens, insipiens, desipiens et talia.

59

Ex regula ons, ut sons (quod significat nocentem): nom. hic et haec et hoc sons, gen. huius sontis, dat. huic sonti, acc. hunc et hanc sontem et hoc sons, uoc. o sons, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc sonti (a sono generis neutri) et plur. nom. hi et hae sontes et haec sontia, gen. horum et harum et horum sontium (a sono generis neutri), dat. his sontibus, acc. hos et has sontes et haec sontia, uoc. o sontes et o sontia, abl. ab his sontibus. Ad hanc regulam declinatur insons (id est innocens). Haec duo sunt tantum sunt generis omnis.

60

Ex regula ar, ut par: nom. hic et haec et hoc par, gen. huius paris, dat. huic pari, acc. hunc et hanc parem et hoc par, uoc. o par, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc pari (a sono generis neutri) et plur. nom. hi et hae pares et haec paria, gen. horum et harum et horum parium, dat. his paribus, acc. hos et has pares et haec paria, uoc. o pares et o paria, abl. ab his paribus. Ad hanc formam declinantur impar et suppar, quae sola tria sunt generis omnis.

61

Ex regula ers, ut iners, nom. hic et haec et hoc iners, gen. huius inertis, dat. huic inerti, acc. hunc et hanc inertem et hoc iners, uoc. o iners, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc inerti et plur. nom. hi et hae inertes et haec inertia, gen. horum et harum et horum inertium, dat. his inertibus, acc. hos et has inertes et haec inertia, uoc. o inertes et o inertia, abl. ab his inertibus. Ad hanc formam declinatur et sollers.

62

Ex regula ors, ut uecors: nom. hic et haec et hoc uecors, gen. huius uecordis, dat. huic uecordi, acc. hunc et hanc uecordem et hoc uecors, uoc. o uecors, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc uecordi (similitar a sono generis neutri) e plur. hi et hae uecordes et haec uecordia, gen. horum et harum et horum uecordium, dat. his uecordibus, acc. hos et has uecordes et haec uecordia, uoc. o uecordes et o uecordia, abl. ab his uecordibus. Ad hanc regulam declinantur excors, concors, dissors, sed haec duo, id est consors et dissors, in genitiuo singulari tis syllabam habent, ut consortis, dissortis. Dissors enim dicitur dissimilis sortis.

63

Ex regula us, ut uetus; declinatur sic, nom. hic et haec et hoc uetus, gen. huius ueteris, dat. huic ueteri, acc. hunc et hanc ueterem et hoc uetus, uoc. o uetus, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc ueteri (a sono generis neutri), et plur. nom. hi et hae ueteres et haec uetera, gen. horum et harum et horum ueterum, dat. his ueteribus, acc. hos et has ueteres et haec uetera, uoc. o ueteres et o uetera, abl. ab his ueteribus. Hoc solum nomen est generis omnis.

64

Ex regula es, ut teres (quod est rotundum); declinatur hic et haec et hoc teres [dictum a terendo].

65

Ex regula am, <ut nequam>; aptotum est (uno enim sono declinatur omnes casus per omnia genera); declinatur autem sic: nom. hic et haec et hoc nequam, gen. huius nequam, dat. huic nequam, acc. hunc et hanc nequam, uoc. o nequam, abl. ab hoc et ab hac et ab hoc nequam et plur. nom. hi et hae et haec nequam, gen. horum et harum et horum nequam, dat. his nequam, acc. hos et has et haec nequam, uoc. o nequam, abl. ab his nequam

66

<De genere epicoeno>. Est autem genus epicoenon, quo sub uno [p. 506 vol. V Keil] articulo intellegitur uterque sexus, ut puta hic passer: iam sub hoc articulo qui sonat hic, illic est et femina. Declinatur num. sing. nom. hic passer, gen. huius passeris, dat. huic passeri, acc. hunc passerem, uoc. o passer, abl. ab hoc passere et plur. nom. hi passeres, horum passerum, dat. his passeribus, acc. hos passeres, uoc. o passeres, abl. ab his passeribus. Sic et haec aquila: iam sub uno articulo qui sonat haec, ibi et masculum intellegimus. Sic et haec tigris: sub sono haec intellegitur et masculus. Sic et haec hirundo: ibi intellegis et masculum. Sic hic struthio: ibi intellegis et feminam. Sic et sorex, stelio, musca. Ergo hoc interest inter genus commune et epicoenon, quod in communi pro qualitate sexus articulos damus, ut hic et haec canis, in epicoeno non possumus hoc facere, sed unum articulum utrique sexui damus. Est inter genus commune et epicoenon deinde alia differentia, quia in genere communi et homnes sunt et pecora, in epicoeno pecora tantum, quod in genere communi ambo articuli sunt, id est hic et haec, qui nomen unum communicant, ut hic et haec canis, [in] epicoenon autem cum articulo uno communicat nomen masculinum et femininum (cum enim dico hic passer, sub ipso articulo qui sonat hic intellegitur et femina; sic in nomine generis neutri, quod est hoc pecus, sub articulo qui sonat hoc intellegitur et femina, ut Virgilius ait
«lenta salix feto pecori»;
ecce in pecore, licet sit genus neutrum, auditur illic et genus feminum, cum dixit feto pecori, id est grauido).

67

Nunc dicendum de nominibus quae aut numeri sunt tantum singularis aut numeri tantum pluralis. In masculino tantum pluralia, ut cancelli, Manes, Penates; in feminino tantum pluralia, ut thermae, exequiae, insidiae, diuitiae, nundinae, kalendae; item in nominibus ciuitatum, Amyclae, Thenae, Athenae, Syracusae, Thebae, Tubunae, Saldae, Abitinae, Macomades, Cales, Carrae, Assirae, Lares, Furni, Tuni, quae loca Tunes dicuntur, et alia similia: in neutro tantum singularia, aurum, argentum, plumbum, stagnum, piper, triticum, oleum, uinum, quamquam Virgilius uina et Cicero rarius dixit, liquamen, hordeum, cui Virgilius solus poetica licentia dedit plurale<m>, ut
«serite hordea campis»
et alia; in neutro tantum pluralia castra, moenia, arma, exta (id est uiscera), Bactra (quae est ciuitas Parthiae); ergo et haec ciuitas generis neutri est numero tantum plurali.

68

Sane sunt nomina sub duplici enuntiatione, ut tribunus militum, praefectus urbi, praefectus fundis, praefectus annonae, praefectus uigilibus, plebis scitum, senatus consultum. quorum nominum una pars declinatur, altera non declinatur, ut puta praefectus uigilibus: nominatiuus ipse flectitur per casus, praefectus, praefecti, praefecto, praefectum, praefecte, a praefecto; uigilibus sic manet nec flectitur. Sic senatus [p. 507 vol. V Keil] consultum, hoc consultum, huius consulti, huic consulto, hoc consultum, o consultum, ab hoc consulto; senatus autem genitiuus est, hic non flectitur.

69

De nomine, quantum rudi conueniebat, planius exposuimus; nunc de pronomine est dicendum, quae est secunda pars de octo partibus orationis.

De pronomine

1

Ideo pronomen dicitur, quia uicem fungitur nominis, ut hic, ille, iste, ipse. Nam quomodo dicendo nomen explicamus personam, ut Virgilius, sic pronomina prope eiusdem potestatis sunt, cum tacito nomine dicimus: hic fecit, iste fecit, ipse fecit.

2

Pronomina aut finita sunt aut infinita aut minus quam finita.

3

Finita sunt quae notant certam personam, ut ego.

4

Infinita, ut quis, quisque, quicumque, quaeque, quaecumque, qui, aliqui, quae, aliquae.

5

Minus quam finita sunt pronomina quae non sic definiunt personam, ut non egeant demonstratore, quomodo dicimus ego: nam ipsum tu non plene finitum est, nisi in personam direxeris digitum. Sic ergo haec minus quam finita dicenda sunt: habent enim quandam designationem, sed non plenae significationis, quomodo ego, ut puta pone esse turbam: non sic significantius dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit ego. Sed ut de multis unum significemus, quem quaerimus, aut nomen addimus aut digitum intendimus, ut appareat certius quem uocemus. Ergo tu, ille et iste et alia, quae quasi possunt ex parte aliquam definire personam, minus quam finita uocanda sunt.

6

Prima persona, quae dicitur ego, tam in singulari numero quam in plurali cum dicimus, non habet uocatiuum casum, quia nemo se uocat, o ego, o nos. Ergo sic declinatur: sing. num. nom. ego, gen. mei, dat. mihi, acc. me, abl. a me et plur. nom. nos, gen. nostrum vel nostri, dat. nobis, acc. nos, abl. a nobis. Uocatiuum enim, ut dixi, non habet tam in singulari quam in plurali.

7

Sequitur declinatio secundae personae: nom. tu, gen. tui uel tis, dat. tibi, acc. te, uoc. o tu, abl. a te et plur. nom. uos, gen. uestrum uel uestri, dat. uobis, acc. uos, uoc. o uos, abl. a uobis.

8

Sane prima persona et secunda, id est ego et tu, generis omnis est: nam et uir dicit ego et femina ego et mancipium ego; sic tu: et uiro dicimus tu et feminae et mancipio. Sic et in plurali generis omnis est, ut nos, uos.

9

Ex tertia persona haec est declinatio, masculino genere sing. nom. ille, gen. illius, dat. illi, acc. illum, uoc. o ille, abl. ab illo et plur. nom. illi, gen. illorum, dat. illis, acc. illos, uoc. o illi, abl. ab illis; genere feminino nom. illa, gen. illius, dat. illi, acc. illam, uoc. o illa, abl. ab illa et plur. nom. illae, gen. illarum, dat. illis, acc. illas, uoc. o illae, abl. ab illis, genere neutro num. sing. illud, gen. illius, dat. illi, acc. illud, uoc. o illud, abl. ab illo et plur. nom. illa, gen. illorum, dat. illis, acc. illa, uoc. o illa, abl. ab illis.

10

Iste similiter et ipse ad formam superiorem declinabis tam ad genera quam etiam ad numeros. Sane quaestio est in hoc pronomine, quare, cum istud et illud in genere neutro <dicamus>, dicamus ipsum, ut ait Virgilius
«atque ipsum corpus amici»,
non [dixit] ipsud. Sed haec quaestio soluitur hoc modo: antiqui enim magis ipsus dicebant in nominatiuo singulari generis masculini quam ipse. Hanc antiquitatis rationem attendentes artis scriptores pronomen hoc ad formam nominis transtulerunt; et quo modo in nomine iustus iusta iustum dicimus et perfectus perfecta perfectum, sic enuntiabitur hoc pronomen ipsus ipsa ipsum, non ipsud, quo modo istud et illud. [p. 508 vol. V Keil]

11

Nunc dicendum de infinitis: num. sing. nom. qui, gen. cuius, dat. cui, acc. quem, uoc. o qui, abl. a quo et plur. nom. qui, gen. quorum, dat. quis uel quibus, ut Virgilius
«quis ante ora patrum»,
acc. quos, uoc. o qui, abl. a quis uel a quibus; feminino genere nom. quae, gen. cuius, dat. cui, acc. quam, uoc. o quae, abl. a qua et plur. nom. quae, gen. quarum, dat. quis, acc. quas, uoc. o quae, abl. a quibus; genere neutro nom. quod, gen. cuius, dat. cui, acc. quod, uoc. o quod, abl. a quo et plur. nom. quae, gen. quorum, dat. quis (sed iam secundum usum quibus dicimus), acc. quae, uoc. o quae, abl. a quibus.

12

Antiqui quis genere communi dixerunt: nom. hic et haec quis, gen. huius quis, huic qui, acc. hunc et hanc quem, o quis, abl. ab hoc et ab hac qui. Inde uenit ablatiuus exiens in bus, a quis autem ablatiuus pluralis ab ablatiuo uenit qui exit in o, quomodo in regula nominum ablatiuus, cum exierit in o, datiuum pluralem in is mittit, ut a iusto iustis, a docto doctis, a perfecto perfectis, a fortunato fortunatis. Ergo, ut superius dixi, antiqui hic et haec quis dixerunt, et quomodo in nominibus hic et haec similis, hic et haec agilis, hic et haec facilis, hic et haec nobilis, sic in pronominibus hic et haec quis, abl. ab hoc et ab hac qui. Inde Virgilius, cum de socia Camillae diceret, ait
«quicum partiri curas»,
id est «cum qua partiri curas».

13

Item sunt alia infinita quasi interrogativa: uter, et declinatur nom. uter, gen. utrius, dat. utri, acc. utrum, uoc. o uter, abl. ab utro et plur. nom. utri, gen. utrorum, dat. utris, acc. utros, uoc. o utri, abl. ab utris.

14

Inde addita in compositione que syllaba facit uterque et significat ambos, sed tamen singulari sono est et significatione duali. Nam, cum dixit Virgilius
«constitit in digitos extemplo arrectus uterque»,
duo significati sunt, cum dixit uterque; cum autem dixit arrectus, †uoluit expectare pluralitatem, ut sit plurale in utrique†. Sed hoc interest, quia uterque, licet duo significet, tamen solos duo; utrique autem duo significat, sed ut in singulis multi sint: si dicam utrique exercitus, duo significo, sed in singulis turbam intellegi uolo. Haec quidem distincta sunt, sed iterum auctoritate confusa sunt. Nam cum ait Virgilius
«super utraque quassat
tempora»
,
c onfudit: dicere enim debuit super utrumque tempus; loquebatur enim de duobus temporibus tantum, cui utrique tempori sufficiebat, ut diceret: utrumque quassat tempus.

15

Ergo, ut declinauimus masculinum pronomen, sic femininum declinamus: nom. utra mulier, gen utrius mulieris, dat. utri mulieri, acc. utram mulierem, uoc. o utra mulier, abl. ab [hac] utra muliere et plur. nom. utrae mulieres, gen. utrarum mulierum, dat. utris mulieribus, acc. utras mulieres, uoc. o utrae mulieres, abl. ab utris mulieribus. Sic neutro nom. utrum mancipium, gen. utrius mancipii, dat. utri mancipio, acc. utrum mancipium, uoc. o utrum mancipium, abl. ab utro mancipio et plur. nom. utra mancipia, gen. utrorum mancipiorum, dat. utris mancipiis, acc. utra mancipia, uoc. o utra mancipia, abl. ab [his] utris mancipiis.

16

Sic declinamus eius contrarium, quod est neuter: masculino neuter, feminino neutra, neutro genere hoc neutrum mancipium. Vnde usus iam arripuit ut dicamus generis neutri, cum dicere debeamus generis neutrius, [p. 509 vol. V Keil] quomodo utrius.

17

Addita in compositione que syllaba declinatur pronomen ipsum ad regulam supra dictam: in masculinis uterque, in femininis utraque, in neutris utrumque; sic plurali in masculinis utrique, in femininis utraeque, in neutris utraque mancipia.

18

Est et aliud pronomen: nom. ullus, gen. ullius, dat. ulli, acc. ullum, uoc. o ulle, abl, ab ullo et plur. nom. ulli, gen. ullorum, dat. ullis, acc. ullos, uoc. o ulli, abl. ab ullis; femininum nom. ulla, gen. ullius, dat. ulli, acc. ullam, uoc. o ulla, abl. ab ulla et plur. nom. ullae, gen. ullarum, dat. ullis, acc. ullas, uoc. o ullae, abl. ab ullis, neutrum nom. ullum, gen. ullius, dat. ulli, acc. ullum, uoc. o ullum, abl. ab ullo et plur. nom. ulla, gen. ullorum, dat. ullis, acc. ulla, uoc. o ulla, abl. ab ullis.

19

Ad hanc formam declinabis et nullus nulla nullum, sic et alius, huius alius, huic alii, sic alter, huius alterius, huic alteri, sic totus, huius totius, huic toti, sic solus, huius solius, huic soli, sic unus, huius unius, huic uni, unde Virgilius
«huic uni forsan potui succumbere culpae».

20

Sunt et qualitatis pronomina: hic et haec qualis, huius qualis, genere communi; a genere autem neutro hoc quale, huius qualis et plurali haec qualia, horum qualium.

21

Sunt et quantitatis, ut quantus, tantus, quanti, tanti, declinantur ut iustus iusti; a feminino quanta, tanta, declinantur ut iusta; a neutro quantum, tantum, declinantur ut iustum.

22

Item pronomen numeri quotus, totus, <a> feminino quota, tota, <a> neutro quotum, totum, plurali a masculino quoti, toti, a feminino quotae, totae, a neutro quota iugera, quotorum iugerorum.

23

Sunt relatiua, quae ad interrogantem referuntur, ut quis est? respondetur is est, et declinatur a masculino nom. sing. is, gen. eius, dat. ei, acc. eum, uoc. o is, abl. ab eo et plur. nom. ei, gen. eorum, dat. eis, acc. eos, uoc. o ei, abl. ab eis, a feminino nom. ea, gen. eius, dat. ei, acc. eam, uoc. o ea, abl. ab ea, a neutro nom. id, gen. eius, dat. ei, acc. id, uoc. o id, abl. ab eo.

24

Ergo cum loquimur de itinere, per id iter dicendum est, non per eum iter, quia eum in accusatiuo casu masculini generis est; plurali autem ea itinera, gen. eorum itinerum, dat. eis itineribus, acc. ea itinera, uoc. o ea itinera, abl. ab eis itineribus. Item per id templum, per id monstrum, per id tectum, per id caput, non per eum, nisi in genere masculino tantum.

De uerbo

1

Verba quattuor modis accipimus: primo modo, cum uerba pro fallaciis accipimus, cum dicimus: uerba illi dedit, fefellit illum, unde et Terentius dixit
«cui uerba dare difficile est»;
secundo modo uerba pro oratione dicimus: uerba fecisse Ciceronem in curia; tertio modo uerba dicimus pro sententiis uulgaribus, quae prouerbia dicuntur, ut Terentius dixit
«uerum illud uerbum uulgo est quod dici solet»;
quarto modo uerba dicimus haec quae percurrimus cum temporibus et personis, ut clamo clamas clamat.

2

Hic et personae sunt tres, ut clamo ego, clamas tu, clamat ille, et tempus est praesens; deinde plur. clamamus nos, clamatis uos, clamant illi; tempore praeterito imperfecto clamabam ego, clamabas tu, clamabat ille et plur. clamabamus nos, clamabatis uos, clamabant illi; tempore praeterito perfecto clamaui ego, clamasti tu, clamauit ille et plur. clamauimus nos, clamastis uos, clamauerunt illi; tempore praeterito [p. 510 vol. V Keil] plusquamperfecto, ubi significamus non solum nos aliquid perfecisse, sed etiam dudum, et dicimus clamaueram ego, clamaueras tu, clamauerat ille et plur. clamaueramus nos, clamaueratis uos, clamauerant illi; tempore futuro clamabo ego, clamabis tu, clamabit ille, et plur. clamabimus nos, clamabitis uos, clamabunt illi. Hucusque de modo indicatiuo: totum hoc quod diximus indicantis est.

3

Nunc de modo imperatiuo. Ideo autem dicitur imperatiuus, quia sonum habet imperandi. Sed iste modus non habet primam personam, quia nemo sibi imperat, sed ad secundam personam loquitur et ad tertiam: numero singulari ad secundam clama, ad tertiam clamet, et plur. ad secundam clamate, ad tertiam clament; futuro tempore ad secundam clamato, ad tertiam similiter clamato. Sed quare similiter facit in secunda et tertia. Est ratio; sed nunc praetermittenda est, ne ad aliam rem transeamus; redeamus ad pluralem: ad secundam clamatote, ad tertiam clamanto.

4

Nunc de modo optatiuo. Sic autem dicimus, quia optantis modo loquitur, prima persona tempore praesenti utinam clamarem, secunda utinam clamares, ad tertiam utinam clamaret, et plur. ad primam personam utinam clamaremus, ad secundam utinam clamaretis, ad tertiam utinam clamarent; praeterito tempore ad primam personam utinam clamassem ego, ad secundam utinam clamasses tu, ad tertiam utinam clamasset ille et plur. ad primam personam utinam clamassemus nos, ad secundam personam utinam clamassetis uos, ad tertiam personam utinam clamassent illi; futuro tempore prima persona utinam clamem ego, secunda persona utinam clames tu, tertia utinam clamet ille, plur. utinam clamemus, clametis, clament.

5

Nunc de modo subiunctiuo. Ideo autem sic dicitur, quia eget aliqua re, ut impleat sententiam suam, ut puta cum clamem clames clamet: pendet hic sensus indigetque aliqua re, ut sententia compleatur, ac si dicam: cum clamem, quare me tacere dicis? Inde ergo coniunctiuus modus dictus est, quia ei coniungitur aliquid, ut sententia locutionis plena sit. Ergo declinemus hunc modum, ut superiores. Declinatur autem per personas tres: prima persona praesentis temporis cum clamem, secunda cum clames, tertia cum clamet, et plur. prima persona cum clamemus, secunda persona cum clametis, tertia persona cum clament; praeterito tempore imperfecto prima persona cum clamarem, secunda persona cum clamares, tertia persona cum clamaret et plur. prima persona cum clamaremus, secunda persona cum clamaretis, tertia persona cum clamarent; praeterito tempore perfecto prima persona cum clamauerim, secunda persona cum clamaueris, tertia persona cum clamauerit et plur. cum clamauerimus, secunda persona cum clamaueritis, tertia persona cum clamauerint; praeterito tempore plusquamperfecto prima persona cum clamassem, secunda persona clamasses, tertia persona clamasset et plur. prima persona cum clamassemus, secunda persona cum clamassetis, tertia persona cum clamassent; futuro tempore prima persona cum clamauero, secunda persona cum clamaueris, tertia persona cum clamauerit et plur. prima persona cum clamauerimus, secunda persona cum clamaueritis, tertia persona cum clamauerint.

6

Nunc de modo infinito, qui ideo infinitus dicitur, quia superiores definiunt personas primam, secundam et tertiam, hic autem modus sine personis est et habet solum tempus praefinitum, praesens praeteritum et futurum, ut puta clamare praesens est, clamasse praeteritum, clamatum ire futurum. Ecce uides designare tantum tempora, non personas: clamare enim et clamasse et clamatum ire, nescitur persona, nisi uelis iungere et dicere: clamare debet ille; tunc quasi fit finitum. Si autem non subiungas ille uel ipse uel iste, fit, ut dicitur, infinitus modus: nam et numero singulari uel plurali infinitus est. Cum enim dico clamare clamasse, nec finitum est, utrum de uno an de duobus dicam. Isti autem [p. 511 vol. V Keil] sunt modi, per quos omnia uerba cursant.

7

Iam ad formam unius uerbi, quod cucurrimus, uerba cetera similiter declinabis; clamo clamas clamat, amo amas amat, canto cantas cantat, pulso pulsas pulsat, freno frenas frenat, armo armas armat, impugno impugnas impugnat, capto captas captat, paro paras parat, separo separas separat, accuso accusas accusat, mando mandas mandat, grauo grauas grauat, lauo lauas lauat, genero generas generat, creo creas creat, ligo ligas ligat, alligo alligas alligat, sacrifico sacrificas sacrificat, cito citas citat, uulnero uulneras uulnerat, macero maceras macerat, lacero laceras lacerat, aro aras arat, calco calcas calcat, memoro memoras memorat, calcio calcias calciat, lanio lanias laniat, inuestigo inuestigas inuestigat, uallo uallas uallat, domo domas domat, circumuallo circumuallas circumuallat, curuo curuas curuat, medico medicas medicat, consulto consultas consultat, intimo intimas intimat, insinuo insinuas insinuat, frequento frequentas frequentat, celebro celebras celebrat, ministro ministras ministrat, palpo palpas palpat, socio socias sociat, muto mutas mutat, postulo postulas postulat, quasso quassas quassat, denso densas densat, eneruo eneruas eneruat, euiscero euisceras euiscerat, uerbero uerberas uerberat, macto mactas mactat, fugo fugas fugat, elimino eliminas eliminat, celo celas celat, signo signas signat, sono sonas sonat, uentilo uentilas uentilat, contristo contristas contristat, sereno serenas serenat et alia.

8

Istis omnibus adicitur r littera, et fiunt passiua, ut amor amaris amatur, pulsor pulsaris pulsatur, secor secaris secatur, curor curaris curatur. Sic omnia percurris per illos modos, quos superius diximus, indicatiuum imperatiuum optatiuum coniunctiuum infinitum.

9

Sane ex hoc sono, quo uerba actiua ordinauimus, id est quibus nos agere aliquid significamus, sunt similes soni, sed ad uerba pertinent neutralia. Sed ne te commoueat, quare dicuntur neutralia, haec ratio est, quia nec agunt aliquid nec patiuntur, ut est sto iaceo cubo sedeo: haec in nulla actione sunt, in nulla passione.

10

Sunt alia neutralia abusu dicta, quae habent actionem, sed passionem nullam [ut certo habet actionem, sed non dicimus certor], ut curro. Ex quo sono multa sunt, quae cum in o exeunt, or non admittunt, ut haec uerba, pugno pugnas pugnat, bello bellas bellat, ceno cenas cenat, nato natas natat, ambulo ambulas ambulat, nauigo nauigas nauigat, commeo commeas commeat, aestuo aestuas aestuat, regno regnas regnat, gelo gelas gelat, dico dicas dicat, exulo exulas exulat, sacrifico sacrificas sacrificat, cachinno cachinnas cachinnat.

11

Haec omnia primae coniugationis sunt, quae secundam personam [horum omnium verborum] in as syllabam mittunt, ut canto cantas, pulso pulsas, freno frenas, impugno impugnas, armo armas, salto saltas, curuo curuas, pugno pugnas. Ergo audisti primam coniugationem, scire debes secundam uerbi personam per as syllabam exire.

12

Nam inde dicitur coniugatio, quod sibi ad unum sonum multa coniungat. Has coniugationes Graeci syzygias dicunt. Sic et similia uel ad hanc formam inuenta percurres.

13

De secunda coniugatione. Secunda autem coniugatio est quae in secunda similiter persona quaeritur et exit per es, ut teneo tenes, praebeo praebes, moneo mones, [p. 512 vol. V Keil] deleo deles, tergeo terges, arceo arces, egeo eges, terreo terres, mulceo mulces, impleo imples, compleo comples, repleo reples, suppleo supples, mordeo mordes, spondeo spondes et alia.

14

Et his adicitur r littera et fiunt passiua: teneor teneris, mordeor morderis, arceor arceris, mulceor muiceris, impleor impleris. Declinabis haec passiua per modos et tempora et personas: per modos, ut dixi, indicatiuum, imperatiuum, [promissiuum], optatiuum, coniunctiuum, infinitum, hoc est quod dixi per modos; per tempora autem, id est per praesentia, praeterita uel futura; personas autem dixi primam, secundam et tertiam, ut teneor teneris tenetur, pluraliter tenemur tenemini tenentur. Sicut dixi obseruabis.

15

Sed quomodo, ut superius dixi, prima coniugatio, quae exit in as, ut amo amas, capit et uerba neutralia, ut certo certas, nato natas, in quibus r littera non admittitur (nec enim dicimus certor nator), sic in hac coniugatione secunda, quae exit in eo es, ut moneo mones, doceo doces, sunt multa quae non admittunt r litteram in prima persona, ut algeo alges, scateo scates: algeor enim non est Latinum: sic ferueo ferues, torpeo torpes, pendeo pendes, inuideo inuides, quamquam Horatius [poeta] dixit inuideor, sed hoc noua usurpatione: sic emineo emines; nec <enim> dicimus emineor.

16

Hae duae coniugationes, prima et secunda, quas diximus exire in as et in es, ut amo amas, moneo mones, futurum semper tempus in bo syllabam mittunt, ut amabo monebo.

17

Sic seruabis ubicumque, ut futurum tempus in bo syllabam mittas, quia sunt aliae duae coniugationes, quae futurum tempus in am syllabam mittunt, non in bo, et uocantur ipsae coniugationes tertia correpta et tertia producta.

18

Tertia correpta est quae imperatiuum modum in e correptam mittit, ut scribe, tolle, carpe, occide, sere, lege. Ergo uidisti imperatiuum sic exire, tertia coniugatio est correpta, quae semper futurum tempus in am mittit, numquam in bo, ut scribam, legam, tollam, carpam, quia Latinum non est, si dixeris scribebo, legebo, tollebo, carpebo.

19

Tertia similiter coniugatio producta ex eodem imperatiuo modo colligitur: cum enim imperatiuus modus exit in i litteram, tertia coniugatio producta est, ut audi, nutri, senti, muni, sarci, leni et alia. Similiter etiam haec futurum tempus in am mittunt, ut muniam, leniam, nutriam, audiam.

20

Sed tertia correpta infinito modo e correptam habet ante nouissimam syllabam, ut legere, tollere, carpere, scribere; tertia uero producta infinito modo i habet ante nouissimam syllabam, quae i producitur, ut munire, lenire, audire, sarcire, sentire, uenire.

21

Vnde in omnibus uerbis hae coniugationes obseruantur, quae exeunt in as, in es, in is: quae exeunt in as et in es, futurum tempus in bo mittunt, ut saepius dixi; quae autem in is exeunt, futurum tempus in am mittunt, numquam in bo, nisi auctoritate praesumpta: nam ars hoc prohibet.

22

Sed aliqua uerba ponimus tertiae coniugationis correptae, ex quibus et alia consequaris. Sunt autem haec: lego, tollo, erigo, carpo, cognosco, capio, fugio, mergo, sero, arguo, accipio, pono, sumo, ascendo, expono, incipio.

23

Haec accipiunt r litteram et faciunt passiua uerba: legor, carpor, capior et cetera.

24

Sub hac forma sunt [p. 513 vol. V Keil] neutralia, quae non accipiunt r litteram, ut cado (non enim dicimus cador), item ruo (neque enim dicimus ruor), facio (neque enim dicimus facior), item fulgesco, mitesco, feruesco, algesco, torpesco, concresco, nigresco: haec omnia r litteram non habent et dicuntur neutralia [uerba inchoatiua, quae exeunt in sco]. Ergo neutralia memineris numquam admittere r litteram.

25

Remanent duo alia uerba, quae communia dicuntur et deponentia.

26

Sed communia ideo dicuntur, quia communiter simul tenent sub uno sono actiuum et passiuum, quo modo in nominibus genus commune dicitur quod et masculinum tenet et femininum sub uno sono, ut sacerdos uel homo, hic et haec sacerdos facit, hic et haec homo.

27

Sic et haec uerba dicuntur communia et numquam deponunt r litteram, ne non sint Latina, ut osculor: si tollas r litteram et dicas osculo, non est Latinum. Et dicimus, cum agimus, osculor te; dum autem patimur et ab alio afficimur, dicimus osculor a te. Sic criminor, non crimino: cum actionem significamus, id est cum crimen obicimus, criminor te dicimus; cum autem crimen nobis obicitur, criminor a te dicimus, id est crimen a te audio, et est significatio passiua.

28

Declinantur autem haec uerba, ut superiora, per modos, tempora, personas.

29

Tempore praesenti sing. criminor, criminaris, criminatur <et> plur. criminamur, criminamini, criminantur; praeterito imperfecto sing. criminabar, criminabaris, criminabatur et plur. criminabamur, criminabamini, criminabantur; praeterito perfecto sing. criminatus sum, criminatus es, criminatus est et plur. criminati sumus, criminati estis, criminati sunt; praeterito plusquamperfecto sing. criminatus eram, criminatus eras, criminatus erat et plur. criminati eramus, criminati eratis, criminati erant; futuro sing. criminabor, criminaberis, criminabitur et plur. criminabimur, criminabimini, criminabuntur.

30

Imperatiuus autem modus semper in his uerbis in re exit, ut dicas criminare illum, id est crimen illi ingere.

31

Optatiuo modo sic: sing. utinam criminarer, criminareris, criminaretur et plur. criminaremur, criminaremini, criminarentur; praeterito perfecto sing. utinam criminatus essem, criminatus esses, criminatus esset et plur. criminati essemus, criminati essetis, criminati essent; futuro sing. utinam criminer, crimineris, criminetur et plur. criminemur, criminemini, criminentur.

32

Coniunctiuo modo sing. cum criminer, crimineris, criminetur et plur. criminemur, criminemini, criminentur; praeterito imperfecto cum criminarer, criminareris, criminaretur et plur. criminaremur, criminaremini, criminarentur; praeterito perfecto sing. cum criminatus sim, criminatus sis, criminatus sit et plur. criminati simus, criminati sitis, criminati sint; praeterito plusquamperfecto sing. cum criminatus essem, criminatus esses, criminatus esset et plur. criminati essemus, criminati essetis, criminati essent; tempore futuro cum criminatus ero, criminatus eris, criminatus erit et plur. criminati erimus, criminatus eritis, criminati erunt.

33

Modo infinito, quem diximus nullas significari personis, facit in praesenti criminari, in praeterito criminatum esse, in futuro criminatum iri.

34

Ad hanc formam communia uerba declinabis. Percurres sic hortor, osculor, ludificor, iaculor, tutor consolor, scrutor, moror, feneror, amplector, amplexor, execror, furor, unde est furor furaris furatur, comitor, recordor, reminiscor, percontor, minor, gestor, piscor, odoror, aucupor, uenor, contemplor, speculor, sector, ueneror, dignor, precor, misereor, uador (id est fidem dico), calumnior et alia.

35

Numquam deponunt r litteram; nam, si deponunt, Latina non sunt: quis enim dicat reminisco aut recordo uel preco uel digno uel secto? Ergo memineris haec semper [p. 514 vol. V Keil] cum r littera enuntiare.

36

Restat uerbum deponens, quod ideo dicitur, quia deponit aliquid de quantitate communis uerbi. Nam cum participia quattuor habeat uerbum commune, praesens criminans, futurum criminaturus, praeteritum criminatus, futurum iterum a passiua significatione criminandus, hoc non habet uerbum deponens et ideo dicitur deponens, quia deponit unum participium futuri temporis a uerbo passiuo, quod exit in dus syllabam, ut puta opinor uel minor uerba sunt deponentia: uenitur ad participium praesentis temporis et facit minans, futuro tempore facit minaturus, praeterito facit minatus; futuro a significatione passiua non facit minandus. Sic opinans, opinaturus, opinatus, opinandus non facit; uel si dicas moriens, moriturus, mortuus, non facit moriendus, quia Latinum non est.

37

Ergo et hoc deponens uerbum sic percurritur per modos et tempora et personas.

38

Quomodo supra dictum commune uerbum non deposita r littera Latinum est, deposita autem Latinum non est, sic etiam deponentia, cum perdiderint r litteram, Latina non sunt.

39

Subicio itaque nunc pauca uerba deponentia, cetera usus lectionis docebit. Sunt autem opinor, minor, grator et gratulor, arbitror, gratificor, auspicor, misereor, lenocinor, meditor, luctor, conor, suffragor, uescor, laetor, morior, stomachor, orior, hariolor, argutor, paciscor, complector, aduersor, angor, queror (a significatione querelae), machinor, ratiocinor, argumentor, blandior, fabulor, nitor, labor (a significatione lapsus), uagor, rusticor, contionor (id est ad populum loquor), moechor, iucundor, uociferor, nanciscor (quod est inuenio), suspicor et alia.

40

<Haec> memineris, ut iam dixi, cum r littera enuntiare: nam nemo dicit blandio aut pacisco. Sic haec omnia declinantur ad formam declinationis uerbi communis quod dixi, criminor.

41

Tractauimus ergo uerba actiua, quae ideo dicuntur ab agendo.

42

Tractauimus neutralia, quae ideo tale nomen accipiunt, quod nec agunt aliquid nec patiuntur, ut diximus sto, iaceo, sedeo, cubo et talia.

43

Tractauimus etiam alia neutralia, quae agunt aliquid, sed non patiuntur, et quasi semineutralia dicuntur, ut nato, curro, aut patiuntur et non agunt, ut uapulo, pendeo, sudo, algeo, aestuo, febrio, ferueo, somnio, meridio, rigeo, frigeo, tumeo, langueo, oleo, tepeo, rubeo, fulgeo, stupeo et talia.

44

In his omnibus, tam in his, quae nequaquam aliquid agunt nec patiuntur, quam etiam in his, quae agunt nec patiuntur, quam in his, quae patiuntur aliquid nec tamen agunt, numquam his r littera adicitur: nam incipiunt non esse Latina.

45

Tractauimus item communia et exposuimus, unde communia dicuntur, quia actionem in se tenent et passionem.

46

Tractauimus deponentia et exposuimus quare deponentia dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiua, quod exit in dus, quia moriendus, gloriandus, blandiendus et alia, quae ueniunt a deponentibus uerbis, non dicimus.

47

Sane artium scriptores adiecerunt aliam uerbi speciem, quam uocauerunt neutropassiuam, Sed hoc nouellum genus uerbi euphonia inuenit et in paucis est uerbis, ut gaudeo. Quoniam durum erat ut diceremus praeterito [p. 515 vol. V Keil] tempore gausi, mutauerunt illi sonum de praeterito tempore passiui uerbi: gaudeo gauisus sum, sic audeo ausus sum, soleo solitus sum, sic fido fisus sum. Sed huius noui generis perpauca sunt uerba.

48

Sunt et alia quaedam pauca uerba, quae impersonalia dicuntur et exeunt per syllabas, et et tur, ut pudet, taedet, decet, libet, piget, miseret, paenitet, paret, liquet; et inde dicuntur impersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam. Nam nec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec misereo miseres, nec paeniteo paenites, nec pareo pares, nec liqueo liques.

49

Scias autem paret et liquet hoc significare quod dicimus manifestum est, ut si dicas et si paret hoc te dixisse, iniuriam fecisti; hoc significat et liquet, id est manifestum est. Taedet autem taedio est significat, quomodo piget quasi pigritiam significat; nam cum dicimus: piget me fecisse, hoc est dicere non surgit meus animus probare quod feci.

50

Haec autem omnia uerba sic declinantur: pudet me, piget me, miseret me, paenitet me, praeter haec, libet, licet, liquet, paret: his enim datiuum iungimus casum, ut libet mihi, licet mihi, paret mihi, liquet mihi.

51

Altera uero species, quae in tur exit, et ipsa impersonalium uerborum est, ut itur, curritur, pugnatur, certatur. Primam et secundam personam non habent: nam nec eor iris, nec curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaris <dicitur>.

52

Et declinantur haec uerba itur a me a te ab illo, <curritur a me a te ab illo>, pugnatur a me a te ab illo, certatur a me a te ab illo; sic in praeterito imperfecto ibatur a me a te ab illo, currebatur a me a te ab illo, pugnabatur a me a te ab illo; sic in praeterito perfecto itum est a me a te ab illo, cursum est a me a te ab illo, certatum est a me a te ab illo, pugnatum est a me a te ab illo; sic in praeterito plusquamperfecto itum erat a me a te ab illo, cursum erat a me a te ab illo, pugnatum erat a me a te ab illo, certatum erat a me a te ab illo; sic in futuro tempore ibitur a me a te ab illo, curretur a me a te ab illo, certabitur a me a te ab illo, pugnabitur a me a te ab illo; sic plurali a nobis a uobis ab illis.

53

Imperatiuo modo eatur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis.

54

Modo optatiuo <tempore praesenti> utinam iretur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; praeterito perfecto uel plusquamperfecto utinam itum esset a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; futuro tempore utinam eatur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis.

55

Modo coniunctiuo tempore praesenti cum curratur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; praeterito imperfecto cum curreretur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; praeterito perfecto cum cursum sit a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; praeterito plusquamperfecto cum cursum esset uel fuisset a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; futuro cum curretur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis et alio futuro cum cursum erit uel fuerit a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis.

56

Modo infinito <tempore praesenti> curri debet a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; praeterito tempore cursum esse debuit a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis; tempore futuro cursum iri debet a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis.

57

Sunt et alia uerba, quae inchoatiua dicuntur. Haec subita affectione nascuntur et exeunt in sco syllabam, ut <ab> ardeo ardesco, a caleo calesco, [p. 516 vol. V Keil] a candeo candesco, a labo labasco, a tepeo tepesco, a ferueo feruesco, a uireo uiresco, ab algeo algesco, a dormio dormisco et talia.

58

Haec omnia praeteritum tempus non habent nec putes. ferui aet calui facere: non calesco uel feruesco calui fecit uel ferui, sed a ferueo ferui, a caleo calui; nam calescui, feruescui et uirescui Latina non sunt. Et ideo inchoatiua dicuntur praeteritum tempus non habere, quia quae inchoamus adhuc perfecta non sunt.

59

Et omnia quae dixi in sco exire semper neutralia sunt nec accipiunt r litteram. Et ideo admonui esse neutralia, ne te perturbet esse quaedam uerba in scor exeuntia et tamen admittere praeteritum tempus, ut obliuiscor oblitus sum, paciscor pactus sum, adipiscor adeptus sum: et iam haec, dum neutralia sunt, nec inchoativa sunt, in quibus diximus praeterita tempora cessare.

60

Sunt alia quae frequentatiua dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter uoco, unde nunc aliquos uoce praeconis citatos dicimus, id est frequenter uocatos, et alia.

61

Sunt et alia perparua, quae desideratiua dicuntur, ut esurio, id est edere desidero, parturio, parere desidero, et, ut dictum est a Cicerone de philosophis, morturiunt, <id est> mori desiderant. Sed haec, ut dixi, parua sunt, quae in sonum Latinitatis introducta sunt.

De participiis

1

Haec pars orationis et a uerbo accipit partem et a nomine. Nam inde participium dicitur. Exit autem haec pars orationis in praesenti tempore in ens et in ans syllabas, ut legens, amans, futuro tempore in rus, ut legens lecturus, amans amaturus, in praeterito lectus, amatus, futuro a significatione passiua legendus, amandus. Vides hanc partem orationis ire per tempora: omnia haec a uerbo mutuatur (nam uerbo conueniunt tempora). Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur (nam declinatio casualis ad nomen pertinet), ut hic legens, huius legentis, huic legenti, hunc legentem, o legens, ab hoc legente. Ergo, quod haec pars orationis uel per tempora uel per casus currit, participium uocatur, quod partem capiat nominis, partem uerbi.

2

Non laboriosa pars est orationis, sed intellectu facilis. Nam praesenti tempore exit in ans et in ens, ut amans, legens, futuro ab agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus; a patiendi significatione in tus et in dus, ut amatus, lectus, amandus, legendus. Sane ipsum praeteritum tempus tribus syllabis terminatur in tus, ut scriptus, lectus, in sus, ut occisus, uisus, in xus, ut fixus; plus non inuenies. Ergo, ut diximus, praesens in ens et in ans, futurum in rus, praeteritum in tus, sus, xus, futurum <a passiua significatione> semper in dus.

3

Sunt sane nomina quae sono participia putantur, sed nomina sunt. Participia enim illa sunt quae a uerbis ueniunt, ut a lego legens lecturus lectus legendus; tunicatus et galeatus et clipeatus et tropaeatus nomina sunt, non participia, quia non a uerbis ueniunt.

4

Est unum participium praeteriti temporis in omni Latino sermone quod in formam nominis uel declinationem conuersum est, ut est mortuus. Est enim ab eo quod est morior, et participium praeteriti temporis in tus exire debuit per unum u, non per duo. Nam ubi geminata u littera in nominatiuo est, nomen est, non participium, ut fatuus, ingenuus, arduus, carduus, exiguus, beluus, ut Cicero dixit, Inuus et talia. Contra regulam participiorum mortuus putatur esse participium, sed in uim regulamque nominis conuersum est. Restat ut de aduerbio dicamus

De adverbiis

1

Aduerbium ideo dictum est, quia adhaeret uerbo, nec potest uerbi uis significantius sonare, nisi iungatur aduerbium, ut puta uerbum est dico, nauigo, ualeo, curro et talia: haec non plena significationis sunt, nisi adiciantur aduerbia, ut bene, male, docte, feliciter, ut bene dicit, imperite dicit, prospere nauigat, infeliciter nauigat, integre ualet, debiliter ualet, agiliter currit, tardius currit. Vides quia uerborum plena significatio esse non potest, nisi fuerint aduerbia coniuncta.

2

Sic alia aduerbia iunguntur ad explendam uerbi significationem, ut sunt locorum aduerbia, temporum aduerbia, ut hic dico, hic habito, intro eo, intus sum, foras eo, foris sum, hinc nauigo; sic de tempore cras nauigo, hodie nauigo et talia, quae in aliis artibus late dicta sunt et intellectu plana sunt. Ideo haec ponere nolui, quia ad discendi fastidium breuitas opportuna est.

3

Sane in aduerbiis haec obseruare debemus: quando in e exeant, quando in ter syllabam, hoc ablatiuus casus docet; nam quando ablatiuus exit in o, aduerbium in e mittit, ut a docto docte, a iusto iuste, a perfecto perfecte, a pio pie, a ualido ualide, a fortunato fortunate, a magno magne, ab amplo ample, a minimo minime et talia. Quando autem in ter syllabam exit aduerbium, similiter, ut dixi, ablatiuus docet: ab agili agiliter, ab humili humiliter, a nobili nobiliter, ab acri acriter, a forti fortiter, a leui leuiter, a graui grauiter, a iugi iugiter.

4

Sed sunt quaedam quae, cum aspere sonarent, dimissa sunt nec ad hanc regulam tractanda sunt, ut a miti mititer non dicimus, a tristi tristiter non dicimus. Alia, ne aspere sonarent, perdiderunt ante ultimam syllabam, ut a sapienti sapienter, non sapientiter, a prudenti prudenter, non prudentiter, a praestanti praestanter, [p. 517 vol. V Keil] non praestantiter. Sic ergo obseruemus ut euphoniam applicemus ad regulam.

5

Ad euphoniam redeamus. Nam euphonia, id est suauitas bene sonandi, admissa est ad Latinum sermonem, ut aspera temperet; et ab arte et ratione recessum est, ubi asperitas offendebat auditum; sic Cicero ait «impe<t>ratum est a ratione ut peccare suauitatis causa liceret». Sed tamen in paucis admissa euphonia est. Nam ratio locuples est et iuris latissimi.

6

Sane contra has regulas auctoritas ausa est et in paucis praesumpsit, ut diceret Cicero humaniter, cum humane dicere debuit, et Terentius
«uitam parce ac duriter
agebat»

pro dure. Sed tamen ipsi auctores modestius et cum quodam pudore contra regulam pauca praesumpserunt. Nam et falso dixerunt pro false et necessario pro necessarie et sedulo pro sedule et raro pro rare et crebro pro crebre et tuto pro tute; sic et alia tamen pauca non licenter, sed uerecunde usurpata.

7

Sane sunt aduerbia et per alias syllabas exeuntia: a fundo funditus, a caelo caelitus, a radice radicitus, a penetralibus locis penitus, a stirpe stirpitus; item in im, a uico uicatim, ab ostio ostiatim, a uiris uiritim: item a nimio nimis, ut
«ne quid nimis»;
exeunt in ens, ut recens, id est recenti tempore, ut Virgilius
«sole recens orto»,
id est recenti tempore. Ergo haec omnia aduerbia sunt.

8

Sane differentia inter intro et intus haec est: intro in motu est, intus in situ, ut intro eo, intus sum (eo enim motus est, sum situs est).

9

Est etiam quaedam obscuritas in aduerbiis secundo, tertio, quarto, quinto, sexto et secundum tertium, quartum, quintum, sextum, ut puta secundo factus est consul et secundum fuit consul. Secundo autem ad ordinem pertinet, secundum ad numerum: ut puta cum dico: secundo factus est consul: <pertinet>, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit et sic alter secundo; cum autem dicimus secundum consul uel tertium uel quartum uel quintum uel sextum, ad numerum pertinet, quod sexies fuerit consul. Inde Cicero de Mario sic ait: «sextum consul», id est qui sex consulatus meruit, et «septimum consul», quod est septies consulatum meruit. Hoc Varro distinxit in libris numerorum.

10

Cetera iam plana sunt in aduerbiis et ex quibusuis artibus intellectu facilia.

item de adverbiis

1

Aduerbium est pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet, ut scribo bene, lego optime.

2

Aduerbio accidunt significatio, figura, gradus.

3

Aduerbia aut a se nascuntur, ut heri, nuper, aut ab aliis transeunt, ut docte, sapienter ab eo quod est doctus et sapiens.

4

Aduerbiorum significationes sunt multae. Sunt enim aut temporis, ut heri, nuper, aut personae, ut mecum, tecum, aut loci, ut hic istic. [p. 518 vol. V Keil]

5

Sed aduerbia loci alia sunt interrogatiua, unde, ub, quo, alia responsiua, illinc, hinc, illo. Sunt duplicis formae, ut intus, intro, foris, foras, quorum obseruatio talis est: foris et intus in loco, ut intus est, fuit, futurus est, intus erat, fuerat, futurus erat, foris erat, fuerat, futurus erat, e loco, <ut> intus uenio, foris uenio; foras autem et intro ad locum significant, ut foras eo, foras uenio, intro eo, intro uenio, foras ieram, intro ieram. Haec quattuor modis figurantur: per locum, ad locum, in loco, e loco; per locum, ut
«hac iter Elisium nobis»;
ad locum, ut
«huc ades o Galatea»;
in loco, <ut>
«hic et Naricii posuerunt moenia Locri»;
e loco, <ut> «hinc me digressum uestris deus appulit oris».
Sunt quae pariter in loco significant et de loco, ut intus sum, intus uenio. Sunt quae in locum et in loco et e loco, ut penitus eo, sum, uenio.

6

Sunt aduerbia significationem numeri habentia, ut semel, bis, ter, demonstrationis, ut en, ecce, adfirmationis, ut quidni, quippe, hortationis, ut eia, interrogationis, ut cur, quare, nempe, similitudinis, ut sic, quasi, comparationis uel praelationis, ut magis, potius, dubitandi, ut fortasse, adnuendi, ut plane, sane, discretionis, ut seorsum, segregatim, optandi, ut utinam, uocandi, ut heus, respondendi, ut heu, denegandi, ut nequaquam, frustra, iurandi, ut edepol, ecastor, prohibendi, ut ne, negandi, ut non, haud, minime, congregandi, ut una, simul, ordinandi, ut deinde, denique, mirandi, ut papae, laudandi, ut euge, exclamandi, ut pro, dolendi, ut ei, laetandi, ut uaha, ingemescendi, ut ei, em.

7

Sed haec quae animi affectum significant, a multis interiectiones dicuntur, qui interiectionem separatam ab aduerbio et partem orationis aliquam idcirco uolunt, quia aduerbii proprium est quod uerbo adiungi potest. Graeci autem interiectionem ab aduerbio non separant, propterea quia motus animi qualitati adsignant et haec omnia sub genere qualitatis putant aduerbia.

8

Sunt aduerbia quantitatis, ut longe, alte, qualitatis, ut bene, male.

9

Aduerbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est a nominibus appellatiuis, ut a pulchro pulchre, sed <etiam> a propriis, <ut> Tullius Tulliane, a pronominibus etiam, ut a meo tuo meatim tuatim, a uerbis quoque, ut curro cursim. Deprehenduntur et ex utroque, ut pedetemptim a pede et a tempto, id est a nomine simul et uerbo. Sunt etiam aduerbia, quae utrum a nomine transeant an a uerbo incertum est, ut furtim (incertum est enim an a fure, quod nomen est, transeat, an a uerbo furor furaris). A participiis quidam nolunt, sed inueniuntur, ut a docente docenter.

10

A nominibus tracta aduerbia sex modis terminantur, aut in e, ut docte, pulchre, honeste, aut in r, ut uelociter, aut in m, ut ubertim, singillatim, aut in us, ut radicitus, mordicus, aut in u, ut noctu, diu, aut in i, ut domi, humi, uesperi.

11

Aduerbia qualitatis in e litteram exeuntia produci debent. Haec tamen dissentiunt, quae aut in comparatiuo aut in superlatiuo gradu uacillant, ut bene, male, aut quae ab appellatione [p. 519 vol. V Keil] non transeunt, ut impune, saepe.

12

Ceterum facile et difficile, quae ut aduerbia ponuntur, nomina sunt, ex quibus haec nascuntur aduerbia, faciliter et difficiliter, sed usus haec quasi aduerbia uindicauit.

13

Quaecumque nomina qualitatis fuerint aut quantitatis, ea, si datiuo singulari o littera terminantur, aduerbia in e productam mittunt, ut iusto, iuste. Sed haec ueteres indifferenter posuerunt, ut humaniter duriter.

14

Quaecumque autem i littera terminantur, in ter syllabam mittunt, ut agili, nobili, audaci, difficili, agiliter, nobiliter, audaciter, difficiliter, sed ex his quaedam per syncopen euphoniae causa dicimus, ut audacter, difficulter, sapienter, constanter.

15

Sunt aduerbia communia cum aliis partibus orationis. Nominibus sunt communia, ut ait Salustius «falso queritur de natura sua genus humanum» pro false; Virgilius
«et pede terram
crebra ferit»

et
«multa Iouem manibus supplex orasse supinis»;
coniunctioni: ut, quando aduerbium est, plura significat: similitudinem sic:
«ut quondam Creta fertur labyrinthus in alta»;
tempus sic:
«ut regem aequaeuum»
et
«ut uidi, ut perii, ut me malus»;
qualitatem, ut
«Troianas ut opes et lamentabile regnum»;
quantitatem, ut
«quibus Hector ab oris
expectate uenis? ut †et quante†»
;
coniunctionem autem significat sic:
«ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio»
;
praepositioni, ut pro.

16

Sed figura in aduerbiis aut simplex est, ut docte, prudenter, aut composita, ut indocte, imprudenter.

17

Gradus aduerbiis accidunt, quotiens appellationes unde transeunt comparantur, ut docte doctius doctissime. Recipiunt et diminutionem, ut meliuscule. Quamquam comparationem recipiunt et quae a se nascuntur, ut nuper nuperrime.

18

Aduerbiis omnibus praepositio separatim adici non debet, quamquam lectum sit abhinc apud Terentium
«interea mulier quaedam abhinc triennium»,
et apud Virgilium
«exinde per amplum
mittimur Elisium»

et dehinc, ut
«dehinc <ubi> libera colla»
et
«deinde feraces
plantae inmittuntur»
.
Quae omnia, et si qua alia sunt similia, ut proinde, placuit contra regulam accentuum proferri, ne separatim additae praepositiones uideantur aduerbiis.

[p. 520 vol. V Keil]

De coniunctione

1

Coniunctio est pars orationis nectens ordinansque sententiam.

2

Coniunctioni accidunt figura ordo potestas.

3

Figura est qua apparet si figura simplex sit, <ut quidem, an composita>, ut equidem.

4

Ordo quo apparet, quae praeponi tantum possit, ut nam, quae subiungi, ut que, quae praeponi et subiungi, ut et.

5

Potestas coniunctionum in quinque species diuiditur. Sunt enim copulatiuae, disiunctiuae, expletiuae, causales et rationales; copulatiuae: et, que, ac, ast, at, atque, quoque; disiunctiuae: aut, ue, uel, ne, nec, neque, neue, an, utrum; expletiuae: quidem, equidem, autem, tamen, porro, uidelicet, proinde, denique, utique; causales: si, etsi, tametsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidem, quin, quinetiam, sin, sin etiam, quamquam, quamuis, sin autem, seu, siue, nam, namque, nisi, nisi si, enim, etenim, sed, ut, praeterea, interea, [p. 521 vol. V Keil] , quamobrem, quare, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin; rationales: ita, itaque, enim, enimuero, quia, quapropter, quippe, quoniam, quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, idcirco, scilicet, propterea.

6

Ex his et copulatiua coniunctio multa significat. Saepe etiam transit in alteras species potestatis: modo in expletiuam, ut
«et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi?»;
modo in disiunctiuam, ut
«et quisquam numen Iunonis adorat
praetera aut supplex aris imponit honorem»
;
modo pro causali ponitur, ut
«et claro siluas cernes aquilone mouer)»
pro nam claro siluas cernes aquilone moueri;
<modo pro aduerbio accipitur adfirmandi>, ut
«quorum Iphitus aeuo
iam grauior Pelias et uulnere tardus Vlixi»

pro etiam uulnere tardus; modo pro aduerbio accipitur ordinandi, ut
«corpusque lauant frigentis et ungunt»
pro inde ungunt; modo pro qualitatis uel quantitatis, ut
«timeo Danaos et dona ferentis»
pro maxime

7

Item aut coniunctio multa significat: modo enim pro aduerbio discretionis accipitur, ut
«ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus
aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
spicula contorquent»

et
«aut uersi terga dedere
aut ipso portae»

modo pro temporis, ut
«candentis uaccae media <inter> cornua fundit
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras»
,
id est nunc ante ora deum pinguis spatiatur ad aras; <et>
«aut agmina curru
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas»
.

8

Figurae coniunctionum duae sunt, simplex, ut nam, composita, ut namque.

9

Ordo coniunctionum in hoc est, quia aut praepositiuae coniunctiones sunt, ut at, ast, aut subiunctiuae, ut que, autem, aut communes, ut et, igitur.

10

Sunt etiam dictiones quas incertum est utrum coniuncitones an praepositiones an aduerbia nominemus, ut cum et tum, quae tamen omnes facile dinoscuntur. Nam et coniunctiones pro aliis coniunctionibus positae inueniuntur potestate mutata.

De praepositionibus

1

Omnes praepositiones dicuntur generaliter. Species autem hae, aliae accusatiuae, aliae ablatiuae, aliae utriusque.

2

Accusatiuae per casum [p. 522 vol. V Keil] accusatiuum enuntiantur, ut ad, apud, ante, aduersum, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, intra, inter, infra, iuxta, ob, penes, per, prope, propter, praeter, post, pone, secundum, supra, trans, ultra.

3

In his praepositionibus seruanda genera nominum, id est masculinum, femininum, neutrum, commune, seruandi etiam numeri, ut puta masculino singulari ad agrum, plurali ad agros; feminino singulari ad uillam uel ad possessionem, plurali ad uillas uel ad possessiones; sic neutro singulari ad templum, ad Capitolium, plurali ad templa, ad Capitolia; sic communi genere singulari numero ad ciuem, ad hostem, ad sacerdotem, plurali ad ciues, ad hostes, ad sacerdotes.

4

Sic ergo omnes praepositiones obseruabis seruatis, ut dixi, generibus, seruatis numeris singulari et plurali, seruatis similiter pronominibus secundum genera: masculino ad hunc, plurali ad hos; feminino ad hanc, plurali ad has; neutro ad hoc templum uado, plurali ad haec templa; sic communi genere ad hunc et ad hanc sacerdotem, plurali ad hos et ad has sacerdotes; sic ad hos et ad has hostes.

5

De praepositionibus ablatiuis. In his ablatiuum adtende tam in singulari quam in plurali seruatis generibus numerisque, ut puta a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus: masculino singulari a fratre, plurali a fratribus; feminino singulari a sorore, plurali a sororibus uel a ciuitate, a ciuitatibus; ab masculino singulari ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris; feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus; neutro singulari ab templo, plurali ab templis; a communi singulari a ciue, plurali a ciuibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serua in omnibus his ablatiuis praepositionibus secundum genera et numerum.

6

Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur utriusque, quae et accusatiuum tenent casum et ablatiuum, sed plerosque ratio harum praepositionum praeterit, et qua distinctione intellegatur non aperte expositum est. Differentia haec est in motu et in situ.

7

Sed motum putauere quidam accusatiuum tantum tenere et ablatiuum non tenere. Tenet autem utrumque, sed certa ratione. Nam motus tunc tenet accusatiuum tantum, cum a locis in alia loca nos moueri significamus, ut curro in forum uel in campum: si ex alio loco currere nos dicimus in forum uel in campum, accusatiuum casum tenemus; si autem in uno eodemque loco, ablatiuum, ut curro in foro, curro in campo.

8

Sic ambulo in foro et ambulo in campo: si de alio loco ambulamus in forum, accusatiuum tenemus; si in eodem loco ambulamus, ablatiuum tenemus, ut ambulo in foro.

9

Sic cadit in forum et cadit in foro [id est ambulat]
<…>
«ingrediturque solo et caput inter nubila condit»,
ut est
«in aruis
altius ingreditur»
,
id est ambulat: uides motum esse et tamen ablatiuum sibi uindicare, sed in loco, ut dixi, non de loco in locum.

10

Sic lapsus in piscinam et lapsus in piscina: si de alio loco in piscinam labatur, accusatiuus est; si in ipsa piscina lapsum patiatur, [p. 523 vol. V Keil] ablatiuus est.

11

Venio autem semper accusatiuum tenet, quia de loco ad locum quis uenit; in loco autem iam cum sit quisque cessat motus.

12

Item motus de loco in locum, uoluo uel euoluo:
«nec reperire uiam atque <e>uoluere posset
in mare se Xanthus»
,
euoluere se[d] ab alueo in mare; in ipso autem loco uolui ablatiuum tenet, ut
«fundo uoluuntur in imo».

13

Altera praepositio utriusque sub. Sic e loco in locum motus <accusatiuum tenet>: de hasta sic ait,
«sub altum
pectus abit»
,
id est sub illam rem; item [sub] ablatiuo:
«Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere»
,
id est cadere uel iacere Troiae, inquit, sub moenibus altis; item de loco in locum:
«siue sub incertas zephyris mutantibus umbras»,
et subiunxit succedimus, ubi est motus de loco in locum.

14

< Item super>:
«super Garamantas et Indos
proferet imperium»
,
motus est <de loco in locum>; in loco autem,
«gemina super arbore sidunt».

15

Item subter de loco in locum:
«et angusti subter fastigia tecti
ingentem Aeneam duxit»
;
ablatiuo autem:
«cum tamen omnis
ferre libet subter densa testudine casus»
.

16

Sic sub, si de loco ad locum fiat motus, accusatiuum tenet: sub speluncam curro; si autem positus sub ipsa spelunca curras, ablatiuum tenet: sub spelunca curro.

17

Sic super, si de loco ad locum fiat motus, accusatiuum tenet, super tectum curro; si autem positus quis supra tectum currat, ablatiuum tenet: super tecto curro.

18

Sic subter fluctus mergor: si ex litore motus fiat in dimersionem, accusatiuus est, ut mergor subter fluctus; si autem iam quis sit in fluctibus, subter fluctibus mergitur.

19

Sed multum iuuant hanc locutionem et obseruationem duo aduerbia locorum: quo et ubi. Quo in locum motus est, ubi in loco situs est, ut quo uenit telum? in hostem: ubi haesit? in hoste; ut quo uoluit Catilina telum dirigere? in consulis corpus; ubi uoluit defigi? in consulis corpore. Sic enim ait de sica: «ut eam necesse putes in consulis corpore defigere». Sic, cum dicimus quo fugit?, scilicet in locum, ubi latet?, in loco. Ergo, ut dixi, multum iuuant aduerbia haec duo ad confusionem distinguendam praepositionis utriusque casus.

20

Sic namque de hac aduerbiorum ratione purgatur et illud in Verrinis, «quod ille in capite ab hostium duce acceperat»: ergo uulnus directum in caput et acceptum in capite. Numquid quo accipis uulnus dicimus? Sed ubi accipis. Et Virgilius:
quoue ire iubes
significat, in [p. 524 vol. V Keil] loco autem
ubi ponere iubes.

21

Situs uero semper ablatiuum tenet, quia contrarius est motui. Nam ipsum nomen cessationem quandam significat, ut puta sum in foro, eram in foro, fui in foro, futurus sum in foro. Sic similiter sedeo iaceo, cubo, sto, consisto, haereo: omnia haec ad situm pertinent.

22

Meditanda igitur sunt et in usum ducenda, ut iam in hac praepositionum forma et recte et nulla haesitatione loquentes studuisse nos diligentius indicemus.

De interiectione

1

Interiectio non pars orationis est, sed affectio erumpentis animi in uocem, et significat aut laetitiam, ut euax, aut ammirationem, ut papae, aut dolorem, ut heu, apud Graecos φευ.

2

Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot uoces reddunt, et uocantur interiectiones, quod interrumpant orationem, ut est illud,
«hic inter densas corilos modo namque gemellos
spem gregis»
,
et mox interiectio per a litteram
«a silice in nuda conixa reliquit»
in medium orationis interiecta est a littera.

10

1

Omnes partes orationis decursae a nobis sunt, quae ad compendium sufficiant aut occupati aut neglegentis. Sane quod omisimus in tractatu nominis, reddimus.

2

Scire enim debemus nomina numerorum a quattuor usque ad centum aptota esse generis omnis, ut quattuor uiri, feminae quattuor, quattuor mancipia. Sic per omnes casus quattuor dicimus, ut puta uirorum quattuor, mulierum quattuor, mancipiorum quattuor; sic dat. uiris quattuor, feminas quattuor, mancipiis quattuor; sic acc. uiros quattuor, feminas quattuor, mancipia quattuor; sic uoc. o uiri quattuor, o feminae quattuor, o mancipia quattuor; sic abl. a uiris quattuor, a feminis quattuor, a mancipiis quattuor. Sed ideo dixi a quattuor aptota esse usque ad centum, quia duo declinantur duorum, duobus, duos uel duo, o duo, a duobus. Sic tres declinantur et currunt per casus: hi et hae tres, horum et harum trium, his tribus, hos et has tres, o tres, ab his tribus, a genere neutro haec tria, horum trium, his tribus, haec tria, o tria, ab his tribus.

3

Ex hac ergo forma intellegimus quo modo declinemus hic duumuir, quasi duorum hominum unus uir; sic triumuir trium hominum unus uir. Ergo hic admisit genitiuum. Iam a quattuor, ubi indeclinabile est, quattuoruir dicimus uel quinqueuir uel sexuir, unde Lucanus
«septemuirque epulis festus»
pro genitiuo posuit septem.

4

A ducentis autem usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, ut est hi ducenti et hae ducentae, neutro ducenta. Mille indeclinabile est.

[p. 533 vol. V Keil]

no previous next