no previous next

De finalibus metrorum [De finalibus]

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

[Victorinus] de finalibus

praefatio

ultimarum syllabarum naturam, sicut poposceras, breuiter dilucideque digessi. in qua re audacia mea tuo defenditur imperio. nam hoc opus [durum], uelut facile ac per se patens dum multi reliquerunt, difficilius reddiderunt.

de syllabis

in omnibus partibus orationis syllabae primae uel mediae quales sint exemplis facilius est quam arte colligere. quare nos disputemus de ultimis, quibus poetae licet saepe uel licentia uel necessitate metri [p. 241 vol. VI Keil] indifferenter utantur, non tamen idcirco qualiter se naturaliter habeant nesciendum est. ergo a nomine sumamus exordium tractantes pariter de Latinis et de his Graecis, quae in nostram orationem uidentur posse transire.

quamquam de litteris et de syllabis multiplex sit copiosusque tractatus, tamen is magis aperiendus a nobisque susceptus est, qui ad dimensionem pedum metrorumque perducit.

igitur litterae aut uocales sunt aut consonantes dicuntur. et uocales quidem habentur hae quinque, a e i o u, consonantes uero reliquae omnes.

quarum aliae semiuocales, aliae mutae procul dubio nuncupantur.

semiuocales enim sunt VII, [ut] f l m n r s x, mutae autem reliquae omnes numero VIIII hae scilicet, b c d g h k p q t. sed ex uocalibus excipiuntur i et u, quae saepenumero pro consonantibus ponuntur, id est cum uel secum fuerint iunctae, ceu Iuno uita, uel aliis uocalibus antelatae, ut Ianus Venus. hoc etiam i amplius praestat, quod in uno sermone duabus uocalibus interiecta duplicis fungitur loco, ut Troia Maia. item ex semiuocalibus hae quattuor adnotantur, l m n r, quae cum in eadem syllaba consonantibus aliis postponuntur, siue illae sui generis, hoc est semiuocales fuerint, siue adeo mutae, interdum deficiunt et consonantis significatione fraudantur, ut clarus frater gnarus Tmolus. s quoque non numquam de metro excluditur. x uero sine controuersia duplicem obtinet potestatem, quasi c s in una significatione pronuntians. z etiam [propter Graeca uocabula uidetur admissa] duplicis aliquotiens habetur in loco. h modo consonans, modo adspirationis nuda dumtaxat creditur nota. et illae quidem quattuor liquidae nuncupantur, quoniam, ut dictum est, non numquam propriam significationem amittunt; itemque aliae quattuor, s x z h, quod supra notauimus, hac inter se uarietate discordant.

quae cum ita sint, aut unius uocalis enuntiatione, ut i, aut duarum triumue siue etiam quattuor litterarum conexione syllaba procreatur, scilicet aut breuis aut longa aut inter utramque communis. breuis syllaba dicitur quae et correptam uocalem habet nec in duas desinit consonantes uel unam scilicet geminatam uel i duabus uocalibus interpositam. longa uero syllaba nuncupatur cui unum ex his quattuor contingit, quibus indiget breuis, ut dos, quae natura producitur: item ars, quam duarum consonantium positio efficit longam: pix uel fax, quas duplex consonans productas ostendit: aio, quam i littera geminata et inter duas collocata uocales reddidit longam. nam diphthongoe sane semper longae sunt omnes, quae numero quattuor fuisse noscuntur, ae oe au eu.

[p. 241 vol. VI Keil]

communes syllabae fiunt modis octo sic: cum correptam uocalem sequitur subiecta consonantibus liquida; est enim longa ita, «uasto Cyclopis in antro», breuis hoc modo, «uastoque ab rupe Cyclopas»: aut cum correpta uocalis in unam desinit consonantem sequente h, quae interdum adspirationis creditur nota; est enim longa ita, «terga fatigamus hasta», breuis hoc modo, «quisquis honos tumuli»: aut cum correptam uocalem duae consonantes excipiunt, quarum prior s fuerit; est enim longa ita, «unde spissa coma», breuis item hoc modo, «ponite spes sibi quisque»: aut cum breuis syllaba orationis terminat partem; est enim longa ita, «nam tibi Thymbre caput Euandrius a(bstulit) e(nsis)», breuis item hoc modo, «hoc caput o ciues»: aut cum diphthongon uocalis statim subsequitur; est enim longa ita, «Musae Aonides», breuis item hoc modo, «insulae Ionio in magno»: aut cum longam alia uocalis subsequitur; est enim longa ita, «o ego infelix quem tu fugis», breuis item hoc modo, «sub Ilio alto»: aut cum pronomen c littera terminatum uocalis statim sequitur; est enim longa ita, «hoc erat alma parens», breuis item hoc modo, «solus hic inflexit sensus»: aut cum correptam uocalem sequitur z; est enim longa ita, «Mezenti ducis exuuias», breuis item hoc modo, «nemorosa Zacynthus».

haec de positione syllabarum nos dixisse sufficiat. nam quod pertinet ad naturam, primas syllabas, longaene sint an breues, solis confirmamus exemplis; medias uero in Latino sermone accentu dinoscimus.

ultimas arte colligimus. qualis ultima syllaba uideatur, hoc modo quaeritur; puta amicissimorum, quibus ex syllabis constet. dicimus itaque primam breuem; legimus enim «nimium dilexit amicum»: secundam longam, quoniam, cum dicimus amicus, paenultima cum accentu probatur, quem, si breuis esset, numquam possideret: tertiam positione longam, quartam breuem; cum enim dicimus amicissimus, antepaenultima in accentu inuenitur, quo non careret, si longa esset: quintam longam, quoniam, cum dicimus amicissimorum, paenultima cum accentu inuenitur. ultima uero per singulas partes orationis rationes subiectae monstrabunt.

de nomine

de nomine

. omnia nomina sex casibus declinantur, de quibus singulis disputabimus singillatim.

[p. 242 vol. VI Keil]

no previous next