no previous next

Optatianus Porfyrius

Epistula Porfyrii

digilibLT 2015
Informazioni editoriali

EPISTULA PORFYRII

DOMINO CONSTANTINO MAXIMO PIO INVICTO ET VENERABILI SEMPER AVGVSTO.

Fateor, domine Constantine, maxime, invicte et non minus pietate quam virtute praecipue, quamvis avara atque ultra meritum cupida parvitatis meae vota infatigabilis clementiae tuae dignatione superata, quippe cui satis abundeque suffecerat carmen quod artioribus Musarum ligaveram vinculis, quod plus mihi sincerae devotionis studium quam ingenii mei parvitas praestitit, in tuas, Augustissime imperator, manus venisse victrices, legendum serenis oculis tuis. In quo mihi pro Heliconii verticis nemore, pro Castalii fontis haustu versifico, pro Apollinis lyrae Musarum concinentibus choris ceterisque quae poetis mos est carmen pangentibus invocare, tui mihi nominis aeterna felicitas et eius multiformis cum sua veneratione praefatio incentivum cecinit ad audendum, et ad expediendum pariter ingenium tribuit et effectum. Romanae Musae antistes nobilis Mantuanus, serena lux vatum et fons puri nectaris fecundus, in carmina exultat ac se plurimum iactat et iterum ac saepius Maecenatis testimonio gloriatur. Quid ego faciam tenui pauper ingenio, meriti nunc usque perparvi? Caelestis iudicii dignatione inmensum pondus impositum est eius imperatoris testimonio, qui inter belli pacisque virtutes, inter triumphos et laureas, inter legum sanctiones et iura etiam Musis tibi familiaribus plaudis, ut inter tot divinae maiestatis insignia, quibus et invictus semper et primus es, huius etiam studii in te micet splendor egregius. Nimirum agere gratias audebo, cuius exilis sermo ne pro minimis quidem referre digne possit et <cui> tu, pie imperator, tanta praestiteris, ut istud pro benefactis tuis ne a facundissimis quidem possit impleri? Etenim si, ita ut sapientibus placuit, maxime imperator, aestimanda sunt, non numeranda iudicia, qui huiusmodi testimonium consecutus sum pietatis tuae dignatione caelesti, iam licet Parnasi iuga securus ingrediar et ab ipsis Aonii verticis adytis deducere audeam Musas, tutus, quacumque mens ibit in carmina, et divina iudiciorum tuorum auctoritate munitus atque in mea blandimenta plus credulus universo me orbi placuisse contendam, qui placere potui totius orbis imperatori. Denique oratus, Augustissime domine, temeritati meae da veniam, et quae nunc quoque pietatis tuae favore ausus sum inligare, dignanter admitte: audaciae meae fomitem aeternitatis tuae clementia suscitavit.


no previous next