no previous next

Fragmentum Spangenberg

digilibLT 2018
Informazioni editoriali

III

[3.561]

rudentem: si rudentem proram, id est stridentem vel sonantem.

[3.578]

<...>: Enceladus [...] fulmine percussit et Aetnam superimposuit.

[3.587]

nox intempesta: media nox h<oc est obscura>.

[3.649]

bacas: generale est, id est fructus arborum agrestium.

[3.649]

lapidosa c.: hoc est dura.

[3.670]

<adfectare>: intendere.

[3.671]

nec potis: id est nec potis est. Potis nomen est et declinatur potis potis.

[3.680]

aeriae e<celsae>.

[3.681]

Iovis l.ve Dianae: Iovis propter quercum, Dianae propter cupressum.

[3.687]

Pelori: Trinacria a tribus <extremitatibus>, unum Li<ly>beum quod Affricam expectat, Pelorum quod intra Tyrrenum mare procedi<t, Pachinum> quod in Adriam vergit.

[3.688]

vivo: naturali.

[3.689]

Panthagae: fluvius Siciliae.

[3.689]

<...>: Thapsus insula non long<e a Syracusis>.

[3.694]

<...>: Ortygia Delos Apollinis.

[ 3.694]

Elidis amnem: Elis civitas est Arcadiae in qua est fons ingens qui se in duos al<veos> creat Alfeum et Arethusam.

[3.696]

ore: fonte vivo, et bene ore de fluvio.

[3.698]

stagnantis Helori: fluvii qui ad imitationem Nili superfunditur campis.

[3.699]

proiecta: porrecta, extenta.

[3.700]

radimus: preterimus.

[3.701]

Camerina: palus est iuxta eiusdem nominis oppidum.

[3.703]

Agragas: mons est muro cinctus in cuius summa parte oppidum est.

[3.705]

Selynus: civitas est iuxta Lilybeum habundans palmis.

[3.707]

Drepani me: civitas est Drepana ante pedem monti Erycis.

explicit III.

IV

Incipit quartus.

[4.30]

sinum lacrimis: sinus dicuntur orbes oculorum id est palpebrae.

[4.36]

Iarbas: rex Libiae qui Didonem voluit ducere uxorem.

[4.41]

infreni: saevi et feroces.

[4.41]

inhospita: barbara, aspera.

[4.43]

<...>: Barce civitas est Pentapoleos

[4.47]

quam: qualem.

[4.58]

<...>: Lyeus est libertatis deus.

[4.64]

inspirantia: palpitantia.

[4.73]

harundo: sagitta volans.

[4.67]

vivit: pro vescitur.

[4.88]

minae: eminentiae dicuntur murorum.

[4.102-103]

paribus auspicis: aequali potestate.

[4, 121]

trepidant: festinant.

[4.131]

plagae: quidam retia dicunt plagas, proprie dicuntur funes quibus retia tenduntur circa imam et summam partem.

[4.132]

Masyli: Masylorum gens est haud longe a Mauritania.

[4.132]

odora canum vis: ac si diceret multitudo. Impropriae dixit: nam odorum est quod ex se odorem emittit, non odorem sequitur, nam odoratum est quod aliunde odorem accipit. Tria ergo sunt: <odorum> quod per se olet; odoratum quod aliunde accipit; odorisecum quod odorem sequitur, sicut modo de canibus debuit dicere.

[4.133]

cunctantem: inmorantem.

[4.137]

limbo: sax. thraese.

[4.146]

Dryopes: populi sunt iuxta Parnasum montem.

[4.147]

fluentem: unguentatum.

[4.138]

in aurum: veluti reticulum est, quod colligit comas.

[4.147]

<...>: Chinthyus mons est Apollini consecratus.

[4.179]

Coeo Enceladoque: isti gigantes et germani fuerunt Famae filiae Terrae, qui Iovem de regno detrudere conati sunt. Eos Iupiter fulmine percussit.

[4.196]

Hiarban: filium Iovis Ammonis dicunt.

[4.206]

Maurusia: nomen gentis.

[4.207]

Laeneum: Laeneus Liber pater dicitur.

[4.216]

crinemque madentem: unguentatum.

[4.239]

talaria: sax. fether haman.

[4.247]

Athlantis dyri: Aetheris et Diei filius, postmodum mons dicitur.

[4.252]

Cylenius: mons Carius a Cylonio Arcadiae monte, ubi dicitur esse nutritus vel natus.

[4.254]

avi similis: mergum dicit.

[4.261]

<...>: iaspis genus gemmae.

[4.261]

fulva: pro viridi posuit.

[4.262]

ensis erat: pro vagina dicit.

[4.262]

laena: genus quoddam vestis est.

[4.259]

<...>: magalia et mapalia Affrorum casas dicunt.

[4.271]

teris: moraris.

[4.283]

ambire: sub dolo circum venire.

[4.287]

potior: melior.

[4.295]

facessunt: saepe faciunt.

[4.302]

Thyas: Bacha, nam sicut a Bacho Bachae, sic et a Thyone Thyades dicuntur.

[4.302]

trieterica: trienalia.

[4.303]

orgia: omnia sacra Grecorum dicuntur.

[4.303]

Citheron: mons est.

[4.309]

hiberno: hiemali.

[4.345]

Gryneus: Cluzomeni civitas est Assiae, iuxta hanc nemus est Gryneum, ubi Apollo colitur.

[4.346]

Lyciae: Apollinae.

[4.367]

Caucasus: mons Scithiae inhospitalis.

[4.367]

Hyrcaniae tigres: Hyrcania silva est Arabiae.

[4.362]

aversa: id est irata.

[4.364]

luminibus tacitis: pro ipsa tacuit.

[4.380]

refello: retardo vel falsa esse convinco.

[4.377]

Liciae sortes: Apollinae. Licia est regio in qua Apollo venabatur.

[4.385]

artus: pro artubus.

[4.407]

moras: tardas.

[4.418]

coronas: multi funium accipi volunt, qui solent quoties navigatur in modum coronarum componi, quemadmodum fugientes naves coronabant.

[4.422]

colere: colebat vel colit, infinitivus pro indicativo.

[4.422]

credere: credit vel credebat, id est committebat.

[4.426]

Aulide: Aulis insula est in qua iuraverunt Greci se ante non reversuros quam Troia caperetur.

[4.435]

veniam: beneficium.

[4.453]

vidit turicremis: id est cremantibus tura, vel in quibus tura incenduntur.

[4.451]

orat: pro de<siderat>.

[4.469]

Pentheus: Achionis filius et Agabes, Thebanorum rex, quem Bachae discerpserunt ira deorum.

[4.470]

d<uplices> Thebas: civitas in Boetia a Chazdmo et a Zeto et Amphione constituta.

[4.478]

viam: ratione<m>.

[4.479]

<eo me: vel ut se> solvat vel ut alliget Aeneam.

[4.483]

Masylae gentis: Masyla est in Hesperia locus cir<ca Atlantem>.

[4.484]

Hesperidum: Hesperides Athlantis filiae nymfae quae hortum habuerunt in q<uo erant mala aurea> Veneri consecrata, quae pervigil draco servavit.

[4.486]

spargens: commiscens [...].

[4.506]

intendit: inligat, hoc est intendit serta per locum aut a pariete in pariete <ligat>.

[4.507]

<funerea: h>oc est cupressus.

[4.511]

Echaten: Proserpinam Dianam dicit.

[4.510]

tercentum: non tercentum <deos sed tonat tercentum> numina Echates. Unde et Echate dicta est et echaton, id est centum solemnitates <habens>.

[4.511]

<tria v>irginis ora: iteratio est, Dianae, Lunae, Proserpinae.

[4.513]

ad lunam: non ad noctem sed <ad lunae observa>tionem.

[4.514]

nigri: noxii.

[4.517]

ipsam molam: id est farre et sale, quam molam salsam appel<lant>.

[4.538]

<quiane:> [...] est <una> pars orationis.

[...]

[4.565]

praeceps: festinus.

[...]

[4.585]

<Titho>ni cubile: Ti<thonus> frater Laomedontis fuit. Hunc <Aur>ora adamatum in caelum <rapuit, quem lon>gevitas <vitae in cica>dam convertit.

[4.590]

pro Iuppiter: suppremo [...].

[4.606]

extrinxem: pro extrinxissem.

[4.609]

Echate: Proserpina, a Cerere matre quaesita et ululata, quae f<uit> a P<luto> ne deo infern<o> rapta.

[4.616]

extorris: extra suas terras remotus, sicut extra solum exul, significat.

[4.625]

exoriare: exoriatur.

[4.634]

<...>: siste adduc.

[4.636]

piacula: purgationes.

[4.665]

sparsasque manus: aut perfusas sanguine aut morte resolutas.

[4.681]

sic te ut posita: exanimata.

Expl. IIII.

V

Incipit V.

[5.13]

qui<a>nam: id est cur.

[5.77]

charchesia: genus poculorum hoc est in sax. uaeg.

[5.121]

domus Sergia: familia.

[5.144]

praecipites: festinantes.

[5.147]

iugis: iugalibus.

[5.192]

Getulis: Affricanis.

[5.198]

aerea: fortis, excelsa.

[5.200]

rivis: ac si rivatim diceret.

[5.204]

procurrentibus: <preminentibus>.

[5.208]

<...>: trudes latini, conti grece dicuntur. Conti sunt vel amites quae praefixae sunt ferro.

[5.217]

radit: secat.

[5.240-241]

<...>: Phoreus deus marinus et Portunus deus qui portubus preest.

[5.267]

aspera signis: anaglypa, graecum est.

[5.274]

gravis: fortis.

[5.298]

Acarnan: Epirota. Acarnania pars Epiri.

[5.306]

levato ferro: <nitido>.

[5.344]

veniens: crescens.

[5.346]

qui subiit palmae: [...] palmam t<enuit>.

[5.373]

<...>: Amicus Neptuni filius.

[5.387]

castigat: obiurgat.

[5.396]

effetae: exaustae, <fess>ae <sunt>.

[5.408]

versat: considerat.

[5.373]

Bebriccia Bitinia est.

[5.415]

aemula: contraria.

[5.438]

exit: vitat, <de>clin<at>.

[5.446]

ultro: e contrario.

[5.448]

Erymantho: mons Arcadiae.

[5.469]

utroque: in utramque partem.

[5.513]

parato: extento.

[5.516]

nigra sub nube: id est alta.

[5.524]

sera: gravia.

[5.613]

sola: deserta.

[5.613]

acta: amoena pars litoris.

[5.556]

tonsa: composita.

[5.556]

pressa corona: id est galea.

[5.595]

Carpathium: mare inter Aegyptum et Rhodum ad insulam Carpatha.

[5.620]

Itmari Dorychilyrii: It<marus enim> mons est Epiri.

[5.646]

Roethea: a promuntorio Roetheo.

[5.713]

superant: supersunt.

[5.718]

Acestam: alii Egestam dicunt apellatam, quod egestate navium conpulsus socios ibi reliquerit et <ur>bem condiderit, quae nunc Egesta dicitur.

[5.732]

Avernus lacus est putidus et pluralem fecit Averna. [...]

[5.744]

Pergameumque Larem]: hic ostendere vult perinde ut hominibus Lar [...] gratus est et [...] urbibus quoque.

[5.745]

farre pio: quia exinde sacrificabant, id est mola, pio puro [...] quia mos fuit apud maiores ut divinum ignem farre servarent.

[5.744]

canae Vestae: antiquae, qu<ia> Caeli coniux fuit. Caelum Saturni pater erat.

[5.745]

acerra: arcula turaria. Alii: quae ante mortuum poni solet ub<i o>dores incenduntur.

[5.37]

Lybistidis ursae: [...]

[5.62]

in naves: per naves

[5.69]

crudo: duro

[5.99]

remissos: <ut> r<e>mitterentur.

[5.37]

feram pro fera posuit, id est ursam pro feris quae in affrica sunt, leonibus siue <pardi>s.

[5.105]

Phaetontis: solis.

[5.110]

sacri tripodes: sic pulchros, ut sacros putares.

[5.111]

palmae: palmam victores <acci>piunt. ut habeant indicium victoriae.

[5.116]

Pistrim: bestia ex prora navis, in qua picta fuit.

[5.119]

versu: ordine.

[5.128]

apricis: <s>ole gaudentibus.

[5.137]

haurit: ferit.

[5.144]

biiugo: pro bigarum.

[5.151]

elabitur: praecurrit.

[5.163]

l<itu>s ama: omne quod aqua adluitur litus dicitur.

[5.193]

Malae: Malea promuntorium e<st> Laconi<cae> provinciae.

[5.193]

sequacibus: evadentibus.

[5.199]

solum: unicuique rei quod subiacet solum est.

[5.199]

A<nhe>litus: dicunt, <anim>um proferunt

[5.203]

iniquo: angusto.

[5.205]

murice: saxi aspero acum<en eminens>.

[5.206]

obnixi: inlixi [...]

[5.212]

prona: vicina litoribus.

[5.251]

m<ean>dro: sax. cringan.

[5.251]

Meliboea: p<ro Me>liboensis, est autem <civitas> Thessaliae.

[5.274]

gravis: pro fortis est.

[5.285]

Pho<loe>: nomen propr<ium>.

[5.295]

<viri>dis: prim<a aeta>te.

[5.299]

Tegeae: Tegea est oppidum Arcadiae, a Tegeo Arcadis filio.

[...]

[5.317]

ultima signant: intuentur.

[5.366]

velatum auro: id est coronatum

[...]

[5.442]

adsultibus: ab asiliendo nomen factum.

[5.473]

superans: habundans.

[5.483]

meliorem: aptio<rem> [...].

[5.537]

<...>: Cisseus rex Traciae.

[5.589]

caecis: obscuris.

[5.593]

impediunt: implicant vel intexunt.

[...]

[5.638]

iam tempus agi res: deest, patitur.

[5.651]

<...>: aeger animo, egrotus corpore.

[...]

VII

[7.710]

priscique Quirites: id est Sabini, antiqui modo Romani dicuntur.

[7.711]

Ereti manus: Eretum oppidum est.

[7.711]

Mutuscae: <postea> Trebia dicta est.

[7.712]

rosae rura Velini: Velinus lacus est circa Reate iuxta agrum qui Rosulanus dicitur.

[7.713]

Te<tricae>: Tetricus mons asperrissimus in Sabinis, unde tristes hominis tetricos dicimus.

[7.713]

montemque Severum: pro<prium> nomen montis est.

[7.714]

<...>: Casperia et Forulus prop<e> [...]

[...]

[7.741]

<cateia>s: tela gallica.

[7.796]

<Labici: Glaucu>s Minois [...] sibi [...] ideo quod nihil praestabat sicut <eius> pater pr<aestite>rat [...] discincti essent, ostendit scutum a quo et ipse Labicus d<ictus est et> ex eo [...] apud maiores virorum fortium p<icta eran>t

[ 7.799]

Anxy<rus>: [...] fons in Campania aliquando A<nxur dic>tus [...].

[...]

VIII

[8.139]

Cylene: mons Arcadiae ubi Maia Mercur<ium est enixa>.

[8.149]

<...>: [...] ad Hispaniam tendit, Inferum appellatur.

[...]

[8.183]

lustralibus: pinguibus.

[...]

[8.220]

gravatum: pro grave posuit scilicet [...]

[...]

[8.269]

[...] Potitius [...]

[...]

[8.278]

[...] <li>gneum poculum <adtulisse> quo utebantur [...]

[...]

[8.298]

Typheus: gigans fuit Typheus [...] interfuit [...]

[...]

[8.336]

Carmentis: nymfae, matris Evandri.

[8.344]

<...>: Pharamia Arcadia dicta est.

[8.344]

dictum: dicatum.

[8.344]

<...>: Pan Panno<s> [...] genetivus. Deus Arcadiae.

[8.344]

Lycei: mons Arcadiae. Pannos Lycei dictum ex more Arcadico.

[8.345]

sacri: ex <exra>bilis.

[8.349]

religio: metus, ab eo quod mentem religet.

[8.350]

dira: magna, ammirabilis.

[8.354]

egeda: accusativus, id est pel<lem> Amalthae caprae, a qua nutritus est Iovis.

[8.357]

Ianus: in Ianiculo habitaret.

[8.383]

filia Nerei: quae <Achilli arma im>petravit.

[8.403]

<animae>: flatus.

[8.409]

tenuique Minerua: pro arte posuit.

[8.421]

stricturae Calybum: strictura est terra ferri <in mass>am coacta.

[8.426]

informatum: in quandam formam designatum.

[8.429]

Tris imbres torti radios: constricti et coacti <in grand>inem. Et sciendum velle eum ostendere toto anno iaci fulmen et tempora totius anni quae quatuor esse <et ter>nos menses habere, unde dicit “tris imbres torti radios”, hoc est quod habunt per hiemem, “tris nubis aquosae”, hoc est veris, quo tempore nimiae sunt pluviae, “rutuli tris ignes”, hoc est aestatis, et “alitis austri”, hoc est autumni, quo ventorum crebra sunt fulmina.

[8.435]

aegida horriferram: aegis proprie est munimentum pectoris aereum habens in medio Gorgonis caput, quod monimentum, si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur, si in hominis, lorica.

[8.435]

turbatae: concit<ata>e vel iratae.

[8.437]

conexos angues: Gorgonis scilicet et capite desecto.

[8.453]

in numerum: in ordinem.

[8.454]

Eoliis: Vulcania una est de Eoleis in quibus Eolus regnaverat.

[8.454]

Lemnius: a Lemno insula dicitur, quia ibi cecidit a Iove praecipitatus.

[8.458]

Tyrrena vincula: Tusca calciamenta.

[8.459]

Tegeum ensem: Arcadicum gladium.

[8.460]

demissa ad leva panthere: a sinistro umero pellem dimissam habuit, quam retorquens et in dexteram partem revocans se amiciebat.

[8.493]

confugere: confugiebat.

[8.493]

defendier: idem defendebatur vel defendi.

[8.529]

per sudum: sub udum, serenum.

[8.552]

exortem: autem optimum et praecipuum significat.

[8.553]

obit: circumdat.

[8.561]

Praeneste sub ipsa: in septimo neutro dixit “quique altum Praeneste”.

[8.564]

Feronia: nympha Campaniae.

[8.577]

durare: sustinere.

[8.597]

Ceretis: nomen civitatis sub qua est fluvius Minonis.

[8.614]

acrem: fortem.

[8.635]

raptas: stupratas.

[8.636]

cavea: est ubi populus spectat, vallis ipsa ubi circenses editi sunt.

[8.638]

Tatius: fuit rex Sabinorum, qui cum Romulo pacabat.

[8.638]

Curibusque severis: mire et merito dixit ‘severis’. Cum enim filias perdiderint Cennienses, Antemnates, Crustumini et Sabini, ceteris quiescentibus <Sabini> soli bella sumpserunt et intervenientibus triginta feminis, quae raptae fuerant, pax facta est. Ex quarum nominibus curiae apellatae sunt.

[8.642]

citae: veloces. Metius Fufetius dictus est qui, cum <apud> Albanos summam rerum teneret, a Romanis in auxilium contra Fidenates vocatus iure societatis venit, sed in ipso proelio ad hostis defecit. Quem post victoriam Tullus Hostilius captum ligavit ad duas quadrigas ita ut ab unis quadrigis manus traherentur, ab alteris pedes. Quibus agitatis crudeli eum morte discerpserunt.

[8.646]

Tarquinius Superbus rex Romae fuit et pro scelere filii sui, quod in scelere stuprum feminae perficit, regno privatus est. Quem Porsenna rex Tusciae cum exercitu Romam duxit et urbem obsidione premebat donec obsides ei darentur utriusque sexus. Ex quibus Cloelia femina inventa occassione Tiberim transatavit et Romam reversa est. Redditaque iterum pacis lege et miratus Porsenna virtutem feminae, dedit ei optionem ut cum quibus vellet Romam redisset. Quae cum feminis elegendo redit et Romae statuae dignitate ditata est.

[8.650]

Cocles: qui impetum hostilem sustenu<it>, donec pons solveretur a sociis, et saltu fluvio se dedisset et sic natando evassit.

[8.652]

Manlius: custos Capitoli<i>, qui Gallos anseris iudicio ab arce expulit.

[8.653]

pro templo: pro defensione templi.

[8.654]

regia culmo: curiam calabriam dicit, quam Romulus culmis texerat.

[8.658]

dono noctis: somnus est donum noctis.

[8.660]

virgatis: purpuratis.

[8.660]

lactea: alba.

[8.662]

gessa: hasta est virilis, nam Galli gessos vocant.

[8.664]

<...>: anchile scutum breve et rotundum cael<o> lapsum tempore Numae Pompili.

[8.663]

nudosque Lupercos: cum in honorem Panos Lupercalia celebrarentur, pecora Romanorum a latronibus rapta sunt. Illi proiectis uestibus nudi sequebantur et latronibus oppressis receptisque animalibus redirent. Deinde consuetudo permansit ut nudi Lupercalia celebrarent.

[8.664]

lanigerosque apices: flamines in capite pilleum habebant, in quo erat desuper brevis virga habens lanae aliquid quod, cum per a<es>tum ferre non valent, filo tantum capita religare ceperunt. Nam nudis capitibus eos incedere nefas erat, unde a filo quo utebantur flamines sunt dicti quasi filanimes.

[8.665]

extuderat: studiose fecerat.

[8.666]

pilentis: pilenta sunt vehicula, sicut lasternas videmus.

[8.668]

scelerum: pro sceleratorum.

[8.672]

cano: albo.

[8.677]

Leucaten: in promontorio Epiri mons Leucata.

[8.677]

auroque fluctus: non hic ex auro fluctus esse dicat, sed mare ex auro expressum.

[8.678]

Actium promuntorium est Epiri ubi ab Augusto victi sunt Antonius et Cleopatra.

[8.680]

geminas flammas: naturaliter enim Augustus igneos oculos habuisse dicitur, ita ut quidam eques Romanus interrogatus ab eo cur se viso averteret faciem, dixerit: “quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum”.

[8.681]

aperitur sidus: hoc est super galeam instar sideris fuit.

[8.684]

rostrata: rostratam coronam dedit Augustus Agrippae, quia vicerat navali certamine Sextum Pompei filium, qui in Sicilia piraticam exercuit.

[8.686]

Aurorae populis: hoc est Parthos.

[8.686]

litore rubro: Erythreo mari, quod est inter Aegyptum et Indiam.

[8.687-688]

ultima Bactra vehit: ultima non quantum ad fines spectat <o>rbis terrarum, sed ultima imperio Antoniano. Constat enim Bactrianos multas post se habere gentes.

[8.693]

<turr>itis: navibus. Nam Agrippa hoc genus turrium primum repperit.

[8.697]

geminos angues: hoc est nondum <vid>ebat mortem futuram.

[8.698]

latrator Anubis: quia capite canino pinguitur, hunc volunt esse Mercuriu<m, ide>o quia cane nihil est sagacius.

[8.701]

Dirae: proprie ultrices deae sunt.

[8.704]

Actius: ubi Antonium vicit Augustus. <Hic u>rbem Nicopolim condidit.

[8.708]

iamiamque: scilicet aviditate fugiendi.

[8.710]

Iapyge ferri: vento qui de Apulia <fla>ns optime ad orientem ducit. Iapygia enim Apulia dicta est.

[8.713]

latebrosa: quia Nili origo nescitur.


no previous next