Consultatio veteris cuiusdam iurisconsulti

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

1

[1] Consuluisti me, utrum inter fratrem et sororem habita de rebus diuidendis pactio uirtutem aliquam possit retinere: quam tamen pactionem dicis mulierem illam metu mariti et imperio subscripsisse et ignorasse, quae uel quales condiciones ipsi pactioni fuissent inditae vel insertae. [2] Ergo si ita est, quemadmodum tua consultatione significas, pactum huiusmodi iure dissoluitur nec stare poterit, quia legum beneficiis omnimodis impugnatur. [3] Primoreque iuxta id quod proposuisti capite inuiti pactio et metu coacti ipsis legibus de pactis clamantibus apertissime infirmatur: nam manifeste constitutum est, ne quispiam pacisci cogatur invitus. [4] Dein textus memoratarum legum sic continet: ‘quas libero arbitrio et uoluntate confecit’: quis erit tam destitutus sapientia et vacuus intellectu, ut dicat illam pactionem fortem et firmam esse debere, quam mulier metu coacta mariti subscripsit imperio, ac sic liberam uoluntatem et proprium arbitrium non intellegitur habuisse? [5] Ac per hoc ipso legum capite, sicut iam supra dictum est, tale pactum nullius iudicatur esse momenti, quantum leges subter annexae testantur. [6] Ex corpore Gregoriani lib. II: Imp. Severus A. Iulio Conserturino. Ea, quae per uim et metum gesta sunt, etiam citra principale auxilium irrita esse debere iam pridem constitutum est. Accepta kal. Iul. Dextro II et Crispino conss. (a. 196). [7] Item alia ex corpore et libro supra dicto: Imp. Antoninus A. Iuliae Basiliae. Pacta, quae ab inuitis contra leges constitutionesque fiunt, nullam uim habere indubitati iuris est et cet. PP. V. kal. Aug. Antonino A. VI et Albino conss. (a. 213). [8] Imp. Alexander A. Dionysio. Ad locum: Pactum, quod mala fide factum est, irritum esse et cetera. PP. II id. Sept. Alexandro Aug. cons. (a. 222). [9] Item alia eodem libro et corpore: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Heraclidi. Si non ex mandato uxoris tuae adversario eius cautionem remisisti, idque euidentibus documentis monstrari potest, quod citra conscientiam uxoris tuae et ea inuita factum est, carebit effectu. PP. VIII id. Sept. Diocletiano V et Maximiano III conss. (a. 290). [10] Item alia eodem libro et corpore: Impp. Carus et Numerianus AA. Aurelio. Cum fraudis studio transactionem interpositam esse dicas, quod inter vos gestum est, infirmat iuris auctoritas et reliqua. PP. VI idus Decemb. Caro et Carino consulibus (a. 283). [11] Ergo si leges seruantur et custodiuntur principum statuta, pactionem, de qua locuti sumus, manifestissimum est nullas uires habere. [12] Nam hoc loco Theodosiani legem de pactis pro hoc credidi inserendam, quia initium ipsius constitutionis tale est, ut dicat : ‘Si aduersum pacta vel transactiones, quas libero arbitrio et uoluntate confecit, putauerit esse ueniendum, et poenam reddat et emolumenta perdat et infamiam incurrat’: sed ille, qui liberum arbitrium habuit, non ille, qui inuitus fecit et faciendi uoluntatem non habuit.

2

[1] Secundo loco me consulendum sub hac uoce duxisti, ut diceres diuisionem in castello sic factam a marito mulieris ipsius, ut illa nesciente domus cum membris suis vel hospitiis circumiectis diuisa sit. [2] Sine conscientia uxoris si ea praedictus maritus fecerit nulla aequalitate seruata, nulla compensatione in omnibus custodita, ad haec verba ex legum constitutione respondi maritum in negotiis uxoris sine mandato non recte aliquid definire: nec posse aliquid firmum et stabile esse, quod sine conscientia uxoris de rebus uxoriis uisus fuerit transegisse, praesertim si doceatur inutilis esse et sine aequalitate vel compensatione ipsa diuisio. [3] Notum est, quod etiam si mandato uxoris niteretur et fraudolenta diuisio vel minus aequalis posset ostendi, uacua et inanis specialiter remaneret. [4] Adde quod sine uxoris conscientia maritus dicitur definisse, qualem poterit habere uirtutem? Aut quid ualebit, cum primum uxor hoc refragari uoluerit? [5] Sed ne forte dicat ‘amplexa es diuisionem et acquieuisti rebus diuisis’, respondendum est legaliter et pro omni ueritate hoc specialiter habendum, quia etiam inter maiores personas et legales si fraudulenta diuisio facta probetur, legibus rescinditur, et a iudice diuisio ipsa aestimantibus magnis uiris ad meliora reducitur, et facta compensatione firmior diuisio constituitur, sicut lex infra scripta euidenti lectione declarat. [6] Ex corpore Gregor. libro III. Imperatores Diocletianus et Maximianus AA. Aureliae Seuerae. An diuisio, quam iam factam esse proponis, conuelli debeat, rector prouinciae praesente parte diuersa diligenter examinabit: et si fraudibus eam non caruisse perspexerit, quando etiam maioribus in perperam factis diuisionibus soleat subueniri, quod improbum atque inaequaliter factum esse constiterit, in melius reformabit. PP. XVII kalendas Iul. ipsis VI et Constantio III conss. (a 290). [7] Item alia eodem libro et corpore: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aproniae Mammae. Si diuisio inter te et sororem tuam non bona fide facta est, etiam citra principalis restitutionis auxilium, quod etiam maioribus tribui solet, ad aequitatis temperamentum reformari potest et cet. PP. VI kalendas Iul. Maximiano II et Aquilia consulibus (a. 286).

3

[1] Tertio loco uel capite interrogandum me specialius censuisti, utrum contra iudicium iri possit, quod aduersus maritum in causa mulieris prius datum est, eo quod mandato usus fuerit uxoris suae et in causa ipsa uictus abscesserit et contra eum iudicium prolatum fuerit. Addidisti etiam, quod mandatum neque gestis legaliter fuerit allegatum, nec satisdatorem dedisset ille ipse procurator ab uxore factus, et sic causam dixisset, quam agebat. [2] Quod si uerum est, illud iudicium dici non potest. Sed nec iudices sine uerecundia et turpitudine erunt, qui personam in ipso litis initio non inquisierunt, sicut est legum, nec fecerunt, ut satisdatorem daret procurator, quod et consuetudinis est et re uera legaliter obseruatur. Ac praeterea si hoc factum non est, nullam personam habuit litigandi. Sed nec illi potuerunt in causa proferre iudicium, ubi fuit procuratoris ludificatoria inanis et nulla persona. [3] Quid potest esse miserius? quid abiectius? quid legibus sic contrarium, ut ingrediatur audientiam sedentibus iudicibus ille, qui nullam in se habeat firmitatem et citra legum sollemnia uanas actiones intendat? [4] Respice leges subter adiectas: tunc intelleges, quod qui mandato utitur satisdatorem dare debet. Sed in illo mandato hoc futurum est, ubi aut verbo mandatur aut gestis epistula mandati non legitur allegata. [5] Ergo testimonium legum, sicut iam dictum est, sequentium diligenter attendite: sic agnoscetis iudicium stare non posse, ubi ad agendum sollemnis persona, id est sollemniter ordinata, ingressa non fuerit. [6] Ex Pauli sententiarum lib. I: Voluntarius procurator, qui se negotiis alienis offert, rem ratam dominum habiturum cauere debet. [7] Item alia eodem libro et corpore: Actoris procurator non solum absentem defendere, sed et rem ratam dominum habiturum satisdare cogitur. [8] Item alia eodem libro et corpore: Petitoris procurator rem ratam dominum habiturum desiderante aduersario satisdare cogendus est, quia nemo in re aliena idoneus est sine satisdatione. [9] Item alia eodem libro et corpore: Si satis non det procurator absentis, actio ei absentis nomine non datur. [10] Quid apertius, quam leges supra scriptae declarant, quod nulla actio per procuratorem sine satisdatione intendi potest aut proponi? [11] Ergo si actio non datur illi procuratori, qui satis non dederit, quomodo poterit dici aut nominari iudicium, ubi accusationis uestigium nullatenus inuenitur? Quid testificantur principes per constitutiones innumeras, nisi nulla esse debere iudicia, ubi procurator satisdationem non dederit aut rem ratam dominum habiturum euidentissima sponsione firmarit? Attentus audi, quid loquitur lex subter adiecta: tunc intelleges cadere iudicia, quae sine procuratoris satisdatione fuerint omnino prolata. [12] Ex corp. Theodosiani lib. II: Impp. Valentinianus et Valens AA. Commune negotium et quibusdam absentibus agi potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cauere sint parati, uel si, quod ab his petitur, iudicatum solui satisdatione firmauerint. PP. VI id. Decem. divo Ioviano et Varroniano conss. (a. 364). [13] Item eodem libro et titulo: Impp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Pancratio pf. p. In principio quaestionis persona inquiri debet, utrum ad agendum negotium mandato utatur accepto. Quibus rite et sollemniter constitutis potest esse sententia: praeteritis autem his nec dici controuersiae solent nec potest esse iudicium etc. Dat. prid. non. Apr. CP. Antonio et Syagrio conss. (a. 382).

4

[1] In nomine dei quid tractari aut obseruari debeat, quoties pacta inter partes emissa fuerint, si condiciones tales interponantur, quae nec legibus nec rationi conueniunt. [2] Quid agere aut obicere aduersario debeas, lectionibus subter adnexis poteris euidentius informari, quia tantum de dubiis rebus pacisci possumus. De rebus enim certis et incertis et futuris aut de crimine transigi nulla penitus ratione potest. [3] Paulus sentent. lib. I tit. de pact. et conuentionibus vel transactionibus: Functio dotis pacto mutari non potest, quia priuata conuentio iuri publico nihil derogat. [4] In bonae fidei contractibus pactum conuentum alio pacto dissoluitur: et licet exceptionem pariat, replicatione tamen excluditur. Eodem lib. et tit. [5] Enimuero si de re iudicata aliqua pactio interponatur, stare legibus non potest. Ad quam pactionem excludendam harum Pauli sententiarum proferes lectionem: [6] Post rem iudicatam pactum, nisi donationis causa interponatur, seruari non potest: lib. I tit. de transact. [7] Item eodem lib. et tit.: Neque contra leges neque contra bonos mores pacisci possumus. De criminibus propter infamiam nemo cum aduersario pacisci potest. [8] Idem lib. III tit. de institu. hered.: Pacta uel condiciones contra leges uel decreta principum uel bonos mores nullius sunt momenti. [9] Ex corpore Hermogeniani tit. de pact. et transact.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Sebastiano. Neque ex nudo nascitur pacto actio, neque si contra bonos mores uerborum intercessit obligatio, ex his actionem dari conuenit et reliqua. PP. IIII kal. Iun. iisdem conss. (a. 293). [10] Item eodem corpore et lib.: Iidem AA. et CC. Flauio Rumitalo. Inter cetera et ad locum: Pactum neque contra bonos mores neque contra leges emissum ualet et reliq. PP. id ... AA. conss. (a. 293). [11] Item eodem corpore et tit.: Iidem AA. et CC. Zeuxiano Antonino. Pacto transactionis exactio iudicati non tollitur. Unde si pater tuus condemnatus iudicio post transegit et soluit, solutione magis quam transactione tuum defende negotium, et reliq. PP. XVIII kal. Ian. ipsis AA. conss. (a. 293).

5

[1] In dei nomine quid tractari debeat, quotiens aduersarius aliqua sibi direpta sublata proposita intendit actione reposcere. [2] Primore in loco debet personam suam, quae sit ad repetendum idonea, euidenter ostendere: et dum claruerit eum ad repetendum personam habere legitimam, in genere actionis quid aut quantum, aut quas species, in modum et mensuram uel summam et quantitatem debet specialiter designare et indubitanter exprimere. [3] Quae uniuersa secundum leges subter adnexas hi qui iudicaturi sunt petitorem implere compellunt: qui si aut neglegere, aut satisfacere legibus fortasse nequiuerit, causam perdat secundum leges subter adnexas. [4] Quibus modis causa petitor cadat, leges lib. I Paul. sentent. tit. de eo qui causa cadit ita: Causa cadimus aut loco aut summa aut tempore aut qualitate. Loco alibi; summa in repetendo: tempore ante petendo: qualitate eiusdem rei speciem meliorem postulantes. [5] Item lib. I Pauli sentent. sub titulo si hereditas uel quid aliud petatur: Hereditas pro ea parte peti debet, pro qua ad nos pertinet: alioquin plus petendi periculum incurrimus et causam perdimus. [6] Ex corpore Hermogeniani tit. de calumniatorib. et plus petendo: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Dextro. (Inter cetera et ad locum:) Si tutor uel curator plus petierit, causa cadit. Quod cum factum esse dicas, frustra a nobis remedium quaeris, quia te ratio iuris impugnat. PP. IIII id. Decemb. Nicomedia Constantio et Maximo conss. (a. 294). [7] Item eodem corpore et tit.: Iidem AA. et CC. Claudio Menandro. Quotiescumque ordinatis actionibus aliquid petitur, ideo petitor cogitur specialiter genus litis edere, ne plus debito aut eo quod competit postuletur. Siue itaque fideicommissum siue fundus siue pars fundi siue domus siue pars domus siue debitum aut quodcumque petatur, specialiter designari debet petitionis summa uel quantitas, cum genus litis editur. Si quis igitur plus eo quod ei competit uel debetur petierit, rem et causam de qua agitur perdit. Plus enim petitur, sicut responsis prudentum continetur, summa loco tempore causa qualitate aestimatione. Unde instructus istius lege rescripti excipe aduersarium apud iudicem competentem. Quem si iudex plus petiisse perspexerit, extinctis aduersarii tui petitionibus pro partibus tuis sententiam dicet. PP. Mediolano XII kalendas Apriles Tusco et Aquilino conss. (a. 295). (Hic require, qualiter actionis editio pulsato fiat.)

6

[1] Iuuante deo quid tractari debeat aduersus eum, qui se heredem dicit alicuius aut ad se hereditatem personae cuiuslibet aestimat posse competere. [2] Et dum agere forsitan temptauerit, primore in loco debet euidenter ostendere se personam habere legitimam: et hoc dum ostenderit, ut iuris legumque dictat auctoritas, genus actionis edere debet, in quo manu sua subscribat: quo dato genere actionis, acceptis triduanis indutiis quarto die respondeat aduersarius suus, ut leges praecipiunt, responsionibus saluis pulsato, quae de iure et legibus suffragantur, salua etiam actione calumniae: quia dum calumniator qui pulsat ostensus fuerit, qualis sit poena calumniae, legibus subter adnexis ostenditur: sic tamen, ut ipse probet, quemadmodum sua interest, et ostendat ad se universa quae repetit pertinere. [3] Illud praecipue summa cum cautela obseruari oportet, ut, si aduersarius scripturam aliquam donationis ostenderit, primore in loco fidem faciat scripturae: quam dum fecerit, in eadem munificentia singulae quaeque res si scriptae fuerint quae donantur, sicut leges iubent, ualet facta donatio, et si eas dum uixit in bonis suis habuit, aut eius iuri uel dominio competebant, aut si lite contestata de hac luce migrauerit. Quae uniuersa qualiter et quibus modis adstruere, defensore uel aduersario diuinitatis auxilio resistere debeas, inferius continentur adscripta. [4] Et ne forte dicat aduersa pars aliqua sibi principali rescripto aut praeceptione fuisse concessa, ad huiusmodi uersutiam potest pulsatus modis omnibus replicare, principem ea semper uelle concedere, quae legibus rationique conueniunt: quia causa, quae nullam de legibus sortitur firmitatem, in praeiudicium alterius a principe non potest sumere firmitatem, sicut idem inferius declaratur. [5] Petitio hereditatis, cuius defunctus litem non erat contestatus, ad heredem non transmittitur. Lib. I sententiarum tit. VI si hereditas uel quid aliud petatur. [5a] Qui petit hereditatem, ipse probare debet ad se magis quam ad eum qui possidet siue ex testamento siue ab intestato pertinere. Idem eodem libro sententiarum receptarum eodemque titulo si hereditas etc. [6] Eas res, quas quis iuris sui esse putat, petere potest, ita tamen ut ipsi incumbat necessitas probandi eas ad se pertinere. Idem eod. leges lib. et tit. IIII. [7] In petitione hereditatis ea ueniunt quae defunctus mortis tempore dereliquit, uel ea quae post mortem ante aditam hereditatem ex ea quaesita sunt. Eod. lib. et tit. si hereditas uel quid aliud petatur. [8] Lib. II sent. Pauli tit. ex empto et uendito: Heredibus debitoris aduersus creditorem, qui pignora uel fiducias distraxit, nulla actio datur, nisi a testatore inchoata ad eos transmissa sit. [9] Lib. III Paul. sent. tit. de legatis: Post diem legati cedentem actio, quae inchoata non est, ad heredem non transmittitur. [10] Item qualiter donatio fieri debeat: ex corpore Hermogeniani tit. de donat. inter uir. et uxor.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Septimio Sabiniano. Cum de bonis tuis partem quidem tertiam penes te retinuisse, partem uero tertiam in eum, quem tu in potestate habebas, ac tertiam in emancipatum donationis titulo contulisse commemores, non est iuris incerti, in eum quidem, qui in sacris familiae tuae remanet, destinationem magis paternae uoluntatis factam, quam perpetuam donationem peruenisse: nec in emancipatum translatam, si generaliter eidem partem tertiam bonorum donasti, quia generaliter bonorum portionem donari non posse, cum singulae res nominari debeant, quae [tradi]tione mancipatione uel in iure cessione transferuntur et reliqua. Datur prid. kal. Mai. Heraclea ipsis AA. conss. (a. 293). [11] Idem eod. lib. et tit.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Cretiamo Maximo. Nec uenditio donationis causa bonorum omnium ualet, sed rerum singularum nominatim donatio facta capit effectum et cet. Dat. VIII kal. Ian. Caesaribus conss. (a. 294). [12] Item leges legatum, si per codicillos dimissum fuerit, sine testamento ualere non posse. Ex corpore Hermogeniani tit. de donat. inter uir. et uxor.: Iidem AA. et CC. Aurelio Altino (Inter cetera et ad locum:) Codicillis autem sine testamento legatum nec adimi nec dari potest. Datum sub die VIII kal. Ian. Nicomedia CC. conss. (a. 294). [13] Item leges, qua poena calumniatores plectendi sint. Ex corpore Hermogeniani tit. de calumniatorib.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Quintiano. Tibi magis quam aduersario, qui per calumniam petit, contra quem supplicas, iudicio tutelae conuenit excipere actionem, ad quam respondere debes: quippe si per calumniam hoc eum facere confidis, remedio repromissionis initio postulatae calumniae decimae partis eius quod petit tibi condemnari eum desiderare potes. PP. XI kalend. Nouemb. AA. conss. (a. 293). [14] Item leges, qualiter petitor probare debeat quod intendit, non ab aduersario instrui. Ex corpore Hermogeniani tit. ad exhib.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Diogeni. Nimis grave est quod petitis, urgueri ad exhibitionem partem diuersam eorum, per quos sibi negotium fiat. Unde intellegitis, quod intentioni uestrae proprias adferre debeatis probationes, non aduersum se ab aduersariis adduci. PP. kal. Mai. AA. et CC. conss. (a. 293). [15] Item eodem corpore tit. ubi agi debeat: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Flauianae. (Inter cetera et ad locum:) Quaecumque ad te pertinentia detineri dicis ab his quorum meministi, uel probaueris tibi deberi, praeses prouinciae restitui prouidebit. PP. VII id. Ian. AA. conss. (a. 293). [16] Item eod. corpore tit. de instrum.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Iulio Pancratio (Inter cetera et ad locum:) Omissis itaque istiusmodi moris, si intentionem suam incipiat aduersarius tuus implere, praescriptionibus temporis uel alterius et tu causam magis tuam defende, habens securitatem uictoriae, si quod intendit aduersarius tuus probationibus implere non possit. PP. dd. Diocletiano V A. et Maximiano A. conss. (a 293). [17] Item leges, quod scriptura, quae nullam de legibus habeat firmitatem, firmari a principe non debet. Eodem corp. tit. de testament.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Secundino optioni. (Inter cetera et ad locum:) Scriptura, quae nec iure nec legibus consistit, nec a nobis hanc confirmari conuenit, quippe cum beneficia citra cuiusquam iniuriam petentibus decernere minime soleamus. PP. VII kalend. Novemb. Marcianopoli CC. conss. (a. 294). [18] Item leges, qualiter, quod actor habuit, hoc eius heredi possit competere. Ex corpore Hermogeniani tit. de successionibus: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Asterio. (Inter cetera et ad locum:) Si secundum edicti formam testamentum, obsignatum extitit, bona, quae cum moreretur auctor tuus, eius fuerunt, sollemniter petes et rel. PP. III kalendas April. Sirmio CC. conss. (a. 294). [19] Item eodem corpore tit. de pact. et transact.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Eusebio. (Inter cetera et ad locum:) Manifesti atque euidentis iuris est, antequam cerneret uel pro herede gereret uel bonorum possessionem peteret defuncta, successionem eam non potuisse ad heredes suos transmittere. PP. X kal. Mart. iisdem AA. conss. (a. 293). [20] Item leges, qua poena calumniatores plectendi sunt, lib. I sentent. tit. de calumniator.: Calumniosus est, qui sciens prudensque per fraudem negotium alicui comparat. [21] Idem lib. V tit. de priuatis et publicis iudiciis: Omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectendi sunt.

7

[1] Quantum ad nos delatae pactionis textus insinuat, potius contra bonos mores chartula ipsa litigii seminarium propagauit, quam tum utili deliberatione adsurgentium iurgiorum scandala resecauit. Dinoscitur itaque calliditas dictantis non habuisse prudentiam. [2] Dum igitur contra legum iurisque ordinem ueniens iustam arbitrii ignorauit custodire mensuram, quae tanta duarum personarum dignitas potuit reperiri, aut quae intra regionem tanta fuit defectio iudicantium, ut nec triumuirale iudicium etiam de rebus iudicatis male paciscentium non tam electio, sed, quod uerius dici constat, facilitas eligeret? De rebus enim iudicatis soli principi et contra iudices licuit iudicare, aut si ita conuenerat, ut iudicii uinculum solueretur. [3] Ergo pactio ipsa iudicii ordinem et constitutionem infirmat, quae discingit, quod tamen non paciscendo, sed donando fieri potuisset, secundum sententiam Pauli iuridici, cuius sententias sacratissimorum principum scita semper ualituras ac diualis constitutio declarauit. [4] Pauli sent. I lib. de pact.: Nec contra leges nec contra bonos mores pacisci possumus. [5] Item eod. lib. et tit.: Pactum contra ius aut constitutiones aut s.c. interpositum nihil momenti habet. [6] Item ex corpore Pauli de pact. et conuentis: Post rem iudicatam pactum, nisi donationis causa interponatur, seruari non potest. [7] Intellegis memoratae pactionis constitutionem iuridici auctoris sententiis uacuam. Quid, inquam, ulterius requirendum? Dicit pars aduersa: pacti sumus libero arbitrio, nullo cogentis imperio, tibi et bonis moribus constat. Si certum non contra iussa et senatus consulta, quae iudicata sunt prius, effectui contradantur: et de his, quae altercationi superesse noscuntur, sit dignus ac legalis numerus iudicum, qui cuncta lata sententia moderata ratione discingat. [8] Certe si necesse est rusticis improbisque moribus aliquid amplius satisfieri, ipsi duo, quos quasi praefata cartula nominauit, sub praesentia electarum personarum, defensore quoque adhibito appellentur, ut, si praesumunt aut putant iustum uel legale, audiant quae partes iurgantium crediderint intimanda: et si ipsius cartulae, quae iam dignoscitur iuris formulis uacuata, modum aestimant se supplere, promant de agnitis legis sententiam. [9] Tunc et ipsi sentient, quae sit temeritas iudicantis, ubi minor numerus post maiorem, praeterea et religiosorum, quos non summi pontificatus honor attollit, contra res iudicio terminatas praesumpserit ferre sententiam: ac si destiterint, contestatio allegetur, illos aut differre aut non praesumere, aut electionem impleant paciscentium. Demum, si quae in contentionem ueniunt, aut ampliori numero iudicum aut summae potestatis sunt arbitrio decernenda.

7a

[1] Deinde uero (quod minime fuerat necessarium consultationem nostram tuis utilitatibus sciscitari) si auus maternus nepoti aliqua contulisse noscatur, utrum in iure eius manere debeant, an matri in possessione sua consorti persuasionibus lubricis imputari, pro eo fortasse, quod usufructuaria mater sit de proprietate filii constituta, ac, si filiae proprium uel cuilibet extraneo aliquid reliquisset, domino de facultate sua testari non licuit, cumque etiam si pater filii superesset, nec ad ipsum, ab auo materno quod nepoti collatum fuerat, pertineret: hoc etiam Codicis Theodosiani declarat auctoritas. [2] Quod tamen superfluum penes electas magnificasque personas fieri iudicamus: sed necesse est, ut ignorantia rusticitatis, uel tergiuersationis iniquitas directis semper oblationibus comprimatur. [3] Ex Theodosiani lib. IX sub tit. de mat. bon. et mat. gen. cretione sublata: Impp. Honorius et Arcadius AA. Florentio praef. urb. (Ad locum :) Quicquid auus avia proauus proauia nepoti nepti pronepoti pronepti cuiuslibet tituli largitate contulerint, id est testamento fideicommisso legato, codicillo donatione uel etiam intestati successione, pater filio filiaeue integra inlibataque custodiat. Dat. prid. id. Oct. Mediolano Olybrio et Probino conss. (a. 295). [4] . Luce clarius constitit patefactum nec matri usum obesse, ut de reliqua facultate possessionem debitam consequatur, et circa nepotem munus auiaticum perpetua liberalitate mansurum. [5] Hoc et consultorum iura declarant, quae necessarium tractatui nostro non duximus adhiberi.

8

[1] Adde dum sollicitudinis tuae cura tractauit, ut de effractoribus et manifesto crimine comprehensis quam iudex debuit ferre sententiam, tractatus nostri pagina declaret: aut si maritus, quem iudiciariae potestatis cingit auctoritas, de seruis, qui res uxorias manifesto crimine abstulisse conuicti sunt, peremptoriam debuerit ferre sententiam, quasi id obici possit, in propria causa quis iudicet stulte: huic lex diuorum principum quae infra legitur opponenda, maritum illa tantum negotia uxoris uelut extraneum auctorem prosecuturum, quae procuratio emissa perscripserit. [2] Ex corpore Theodosiani: Imppp. Theodosius et Arcadius et Honorius AAA. Victori proconsuli Asiae. Procurator, licet maritus sit, id solum exequi debet, quod procuratio emissa praescripserit. Dat. V kal. Iul. Theodosio A. III et Abundantio conss. (a. 393). [3] Agnoscis maritum uelut extraneum causam uxoriam prosecutum. [4] Agnoscis iudicem de manifestis reis non potuisse tardare sententiam. [5] Item ex corpore Theodosiani lib. IX tit. de accusationibus et inscriptionibus: Impp. Arcadius et Honorius AA. Ne diuersorum criminum rei uel desidia iudicum uel quadam leuitatis ambitione per prouincias detenti in carcerem crudelius differantur, moneantur omnes iudices productos e custodiis reos discussioni debitae subicere et quod leges suaserint definire. Dat. III non. Aug. CP. Arcadio III et Honorio conss. (a. 396). [6] Hoc etiam specialiter post hanc legem iudex sibi metuat inferendum, quod, si dignam tardarit ex lege ferre sententiam, dum principum praecepta despexit, ipse legibus damnabitur. [7] Unde ex corpore Theodosiani: Imp. Constantinus A. et Iulianus Caes. ad Taurum pp. (Ad locum:) Multabuntur iudices, qui rescripta contempserint aut distulerint. Dat. III non. Iul. Constantino A. VII et Iuliano conss. (a. 356). [8] Intellegat nunc improbus accusator cinctum iudicem et uxoria uelut externa debuisse negotia definire: et non licuisse, ut alienum reatum metueret, cui de manifestis reis non licuit tardare sententiam.

9

[1] Ex corpore Hermogeniani: Impp. Valens et Valentinianus AA. ad Volusianum praefect. urb. Post sententiam pacisci non licere iuris ordine praecauetur. Unde cum supplicans inique se oppressam et post sententiam sacri auditorii depactum esse commemoret, Volusiane parens karissime atque amantissime, amota poena, quam pacto contra ius facto serenitas tua inesse praeuiderit, legum auxilio consulat supplicanti. Dat. IIII id. Aug. Mediolani (a. 365). [2] Iidem AA. Pompeio Fauonio. Hereditatem, quam tibi competere iure confirmas, negotii merito discusso, approbatis allegationibus restituet legum fonte demanans sententia iudicantis, remota uidelicet pactione, quam dolo patuerit elicitam. Dat. VIII id. Febr. alleg. non. kal. April. in basilica Thermarum Commodianarum ipsis AA. conss. (a. 365). [3] Iidem Aug. Mamertino pp. (Inter cet. et ad locum:) Pacta quidem per uim et metum apud omnes satis constat cassata uiribus respuenda. Dat. XII kal. April. ipsis AA. conss. (a. 365). [4] Iidem AA. ad Valentinianum consularem Piceni. Non dubium est eum a fide placiti recessisse, qui quae promiserat implere noluit, Valentiniane carissime. Proinde si aduersario supersedente cominus explicare ea quae spoponderat fides placiti uacillat, familiares litterae, quas ad se missas dicit, supplici Exoperio non oberunt. Fines etiam, quos temeratos adseuerat, amota praescriptione temporis hi qui peruaserunt, ut ratio iuris est, redhibere cogantur. Alleg. IIII kal. Mai. Flavia Fanestri in secretario ipsis AA. conss. (a. 365). [5] Iidem AA. Aeliae Bauoniae. Lites trahi et sub quodam potentiae terrore infimos fatigari iudiciorum expectat inuidia. Unde si aduersarium tuum longe a filii tui successione positum haec in te, quae precibus texuisti, excogitasse constiterit, rector prouinciae hominis, qui nec paciscendi nec conloquendi de negotio substantiam habuit, impudentiam submoueat, reddique faciat quidquid claruerit usurpatum: nec impudentia uindicet, quod concedere leges et iura non possunt: maxime cum memores nec a prima pactione, quae substantiam non habebat, secunda conuentione discessum, sed etiam inaniter resedisse, quod non iam pactio, sed quaedam usurpaticiis non subsistentibus causis immoderatio doceatur. Dat. III kal. Aug. Mediolani ipsis AA. conss. (a. 365). [6] Impp. Valens et Valentinianus AA. Ampeliae. Ea, quae heredes inter se transactione interposita composuerint, firma illibataque perseuerabunt. Et ideo secundum fidem instrumenti conpetens tibi portio a possessoribus cum fructibus restituetur per uirum clarissimum proconsulem Africae amicum nostrum, fide gestorum diligenti examinatione comprobata. Dat. III non. Iul. Sirmio diuo Iouiano et Varroniano conss. (a. 364). [7] Impp. Valentinianus et Valens AA. Felici consulari Macedoniae. (Inter cetera et ad locum:) Si seruilibus contuberniis sese mulieres quondam ingenuae subdiderint, et nunc contemnentes dominum minoris aetatis seruitutis iugum conantur effugere, grauitas tua his, qui seruilem condicionem non statim in ipsis coniunctionum primordiis refugerunt, necessitatem subeundae seruitutis imponat. Dat. XIIII kal. Aug. Mediolani ipsis AA. conss. (a. 365). [8] Ex corpore Gregoriano: Imp. Antoninus A. Prisciano militi. Summa sententia comprehensa, quam cessantibus curatoribus quondam tuis iudex secutus iureiurandi a te perlati religionem in condemnationem deduxit, minui pacto non potuit: ac propterea sublata cautione transactionis, quae nullo iure interposita est, Septimius Varianus rem iudicatam exequatur. PP. kal. Iul. Laeto II et Cereale conss. (a. 215). [9] Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Ulpiae Marcellinae. Si praeses prouinciae ignorantiam tuam fraudulenta transactione ac dolosis artibus generi tui circumscriptam esse cognouerit, si quidem Aquiliana stipulatio et acceptilatio insecuta non est, pactum callide scriptum integris singulorum actionibus amouebit. PP. III non. Octob. ipsis AA. conss. (a. 293). [10] Imp. Gordianus A. Cliniae Antoniae. Pacta, quae contra bonos mores interponuntur, iuris ratio non tuetur. PP. non. Octob. ipso A. II et Pompeiano conss. (a. 241). [11] Imp. Alexander Aurelio Dionysio. Cum posteaquam aduersarius matris tuae uictus esset, matrem tuam circumuenerit, ut pacisceretur nullam se controuersiam de seruis moturam, id pactum mala fide factum irritum est: et cum ex ea conuentione cum matre tua agi coeperit, iudex eam liberabit, quia de re iudicata pacisci nemo potest. PP. pridie id. Sept. Alexandro A. cons. (a. 222). [12] Ex corpore Theodosiani: Impp. Honorius et Theodosius AA. Iuliano proconsuli Africae. Et mulieribus et minoribus in iis, quae praetermiserint uel ignorauerint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. Dat. prid. non. Mart. Rauennae Constantino cons. (a. 414). [13] Item eodem corpore: Imp. Constantinus A. ad Maximum praefect. urb. (Inter cetera et ad locum:) Pactiones eas ualere uolumus, si cum legibus consentiant et reliqua. Dat. VI non. Febr. Romae Sabino et Rufino conss. (a. 316). [14] Ex corpore Gregoriani: Impp. Valentinianus et Gallienus AA. et Valerius Caesar Aurelio. Praeses prouinciae aestimabit, utrum de dubia lite transactio inter te et ciuitatis tuae ordinem facta sit, an de re iudicata, quia de re iudicata pacisci nemo potest. PP. III kal. Iun. Aemiliano et Basso conss. (a. 259). [15] Item ex corpore Gregoriani tit. de transact.: Imp. Gordianus A. Flauio Herculano. Super iudicato non subsecuta appellatione frustra transigi non est opinionis incertae. PP. XIIII kal. Nov. Sabino et Veterano conss. (a. 240). [16] Item eodem corpore: Imp. Alexander Donato militi. Si certa quantitas in condemnationem iudicii deducta fuerit, pacisci exinde non posse, etc. PP. IX kalend. Iun. Fusco II et Dextro conss. (a. 225). [17] Item ex corpore Gregoriani: Qui contra arbitri sententiam petit, sola in eum poenae actio ex compromisso competit, non etiam conceptio pacti conuenti: lib. I tit. X. [18] Ex eodem libro et tit.: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Seuero giae et Anagio. (Inter cetera et ad locum:) De dubia uero lite facta transactio rescindi non potest. PP. VIII id. April. Caes. conss. (a. 294). [19] Item eodem corpore et titulo: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Hermogeni militi. Pactum, quod contra iuris formam provinciae rector factum animaduertit, id infirmare minime dubitabit. PP. XIIII kal. Nou. Caesaribus conss. (a. 294).